1
¶ Incipit liber eiusdem de significatione temporis ad iudicia.
2
SCito quod terra excitat motus: fit
3
igitur initium motus qui
4
fit in circulo vsque in finem temporis tempus in quo
5
aptatur hora vnicuique motui incipienti vsque-
6
quo finiatur cum complexione sibi congrua vel in-
7
congrua. Quia si hoc signum bonum vel malum: et
8
vniuersi motus sunt secundum quod tibi narrabo si
9
deus voluerit. ¶ Scito quod mutatio figurarum: et destructio
10
vel conuersio motuum in vniuerso circulo: significat quod stabilitur in
11
tempore ex bono vel malo. Et conuersio vel mutatio figurarum est
12
mutatio planetarum ab oriente in occidentem: et ab occidente in
13
orientem: a septemtrione quoque in meridiem: et econuerso: et ex eo
14
in latitudine ac longitudine. Motus autem circuli quo mouetur
15
ab oriente in occidentem est omni die ac nocte semel id est vnus cir-
16
cuitus. Expositio vero eorum motus in longitudine est: quia vniuersi
17
planete ex quo separantur a sole et prolongantur ab eo per .180. gradus:
18
hoc est quando transeunt corpus solis tantum sunt orientales ex hoc vsque
19
ad expletionem .360. graduum sunt occidentales: et hic motus
20
quem dixi ab oriente in occidentem: est accidens non substantialis. Et
21
oriens planetarum etiam ex parte motus circuli: significat celerita〈-〉
22
tem: hoc est vt sit inter ascendens et 10m. et inter .7. et .4. et eorum occidens:
23
vt sit scilicet planeta inter 4m et ascendens: et quod hoc excedit: hoc est quod inter
24
10. et 7m: et hoc locus in circulo significat tarditatem et dilationem
25
secundum dicta antiquorum. Messahallach autem diuersus est ab eis id est
26
discordat ab eis in hoc: facit locum altiorem ex circulo: quicquid in-
27
cipit scilicet eleuari ex circulo: et festinat ascendere et apparere: et
28
est ex 4o retro ad 10m. et vocatur hec pars altior apta a principio
29
motionis circuli in ascendendo. post hoc quod fuerit inter 4m
30
ad 10m retro ad partem tardam ac descendentem ad initium vocatur
31
pars propter initium descensionis circuli et eius inclinationis et
32
tarditatis eius apparitionis. Et hec sententia verior est ceteris secundum
33
probationem. porro punctus orientis est gradus ascendens: et punctus
34
occidentalis est gradus septimi: et punctus .10. est celi medium.
35
Quartus vero punctus est angulus terre. Motus latitudinis
36
est: vt sit planeta ascendens in septemtrione: et descendens in septemtrio-
37
ne: vel ascendens in meridie: et descendens in meridie. Mutatio
38
quoque figurarum planetarum est coniunctio planete cum sole vsque ad
39
horam ortus sui: et ex hoc in stationem suam primam est tempus. et a sta-
40
tione sua prima vsque in finem retrogradationis: et initium stationis
41
illius secunde: et initium directionis est mutatio temporis: et ex dire-
42
ctione eius vsque ad coniunctionem solis est tempus: et ex motu pla-
43
nete a circulo superiori retro ad solem in eius aduentum ad gra-
44
dus planetarum et signorum est tempus: et ex motu circuli superio-
45
ris qui est ab oriente in occidentem: et mutatio eorum ad loca pla〈-〉
46
netarum per corpus aut lumen: est tempus: et ex directione gradus
47
ascendentis aut alicuius planetarum vnicuique gradui annum et
48
mensem et diem vel horam: ante vel retro vsque ad aliquem pla-
49
netarum ad eius radios et eorum: et ad gradus signorum ac ad par〈-〉
50
tes est tempus: et iam predixit hoc Messahallach et Abuabal-
51
gharat id est consutor. dixerunt enim dirige gradus in longitudi-
52
ne et latitudine ante et retro. vniuersi igitur motus circuli qui-
53
bus sciuntur tempora fiunt ex his motibus.
54
¶ Cognitio temporum precipua.
55
Scito quod signa planetarum leuium: et signa pondero-
56
sorum erunt in temporibus leuium dies
57
et menses: et signa planetarum ponderosorum erunt anni: et vniuersaliter
58
in signis fixis: si fuerit significator temporis significabit annos.
59
et cum fuerit in communibus significabit menses: in signis mobi-
60
libus significabit dies. Locus quoque velox ab ascendente
61
significat celeritatem temporis id est pars superior: et locus tardus ex circu〈-〉
62
lo qui est pars descendens: significat tarditatem in tempore: ascen-
63
dens etiam et .10. significat velocitatem in tempore. et septimus
64
significat menses: et est tardus: angulus vero terre est tardus
65
et significat annos et cum fuerit planeta significator tem-
1
poris in signis communibus duplicat tempus.
2
¶ Capitulum de inuentione significatoris temporis.
3
SCito quod te non oportet accipere tempus ex
4
vno quoque planeta quamuis sit
5
fortis nisi sit significator eiusdem rei vel habeat
6
aliquam partem in significatione rei preter lumina〈-〉
7
ria: quia habent naturaliter significare tempora: quod
8
non habent ceteri: accipies enim tempus a domino ascendentis: vel
9
a domino rei: vel a receptore dispositionis eorum: vel a planeta cui
10
iungitur aliquis eorum si se non aspexerint: vel a luminaribus vel
11
a receptore dispositionis eorum vel a planeta cui iungitur aliquis
12
eorum si se non aspexerint vel a luminaribus vel a receptore
13
dispositionis lune ab eo qui fuerit fortior ac dignior in interro〈-〉
14
gatione et qui plus vincit in ea hunc constitue significatorem
15
temporis quod si consimilatio te decipit id est si nequiueris eligere signi-
16
ficatorem eo quod sint multi consimiles in significatione: pone
17
semper significatorem aliquod luminarium: ipsum scilicet quod aspexerit
18
ascendens. si autem inueneris significatorem temporis hic dignior
19
est quam luminaria. Si autem acceperis a luminaribus accipe ab
20
eo quod aspicit ascendens. Et scito quod vniuersa tempora in interro-
21
gationibus fiunt quinque modis. Quorum primus est vt aspicias
22
gradus qui sunt inter pulsatorem: et receptorem per lumen: si-
23
ue per corpus: ponesque vnicuique gradui annum aut mensem vel
24
diem: seu horam secundum quantitatem velocitatis loci: et eius tarditatem.
25
Secundus modus est vt aspicias quando perueniet delator ad eum cui
26
delatio venit per corpus per gradus et per minuta id est quando peruenerit
27
planeta leuis ad planetam ponderosum per corpus. Tertius mo-
28
dus est vt aspicias quot gradus longitudinis fuerit inter eum
29
qui iungitur et eum cui iniungitur et pones eos dies. Quartus modus
30
est vt numeres ab ascendente vsque ad locum receptoris dispositio-
31
nis vel a loco receptoris dispositionis vsque ad ascendens vni-
32
cuique mensi signum. Quintus modus vt aspicias quot sint anni
33
significatoris temporis minores: eritque tempus secundum quantitatem ex
34
mensibus vel annis. hi sunt quinque modi. Et tempus ex luna
35
est mensis aut duo menses in numero et re. et cum prefuerint dis-
36
positioni .25. menses et tempus veneris et mercurij in re et nume-
37
ro: res in venere .10. menses et .8. mercurius quinque menses vel
38
.3. etiam menses. Cum autem prefuerint dispositioni in mercurio si fue〈-〉
39
rit super eum abscisio significabit .20. menses: et venere .8.
40
annos et in sole annum vnum et .19. menses: et in marte .10. et .8.
41
menses aut .15. annos: et iuppiter .12. menses aut .12. annos: et
42
saturnus .30. menses vel .30. annos. ¶ Scientia cognitionis
43
esse temporis .5. modorum in celeritate ac tarditate id est qui eorum
44
sit tardior vel velocior: tarditas et velocitas est secundum quod di-
45
co. ¶ Scito quod planeta pulsans aut receptor cum vterque
46
fuerit in parte orientali ab ascendente: oportet vt sint planete a
47
semetipsis orientales velociores cursu. pone ergo omnem gra-
48
dum quem inueneris inter eos horam ex die: et si fuerint duo pla-
49
nete inter medium celum vsque ad 7m significant menses secundum quan〈-〉
50
titatem graduum qui fuerint inter eos: et si fuerint vtrique pla-
51
nete inter 7m et 4m et ascendens significat annos et menses
52
cum concordauerint duo planete a semetipsis in simili con-
53
cordia eorum ab ascendente. si autem diuersi fuerint et fuerit pla〈-〉
54
neta a se orientalis velox et ab ascendente occidentalis et tar-
55
dus significat mediocritatem: constitue ergo tempus ita: si fue〈-〉
56
rit tempus graduum qui fuerint inter eos vnicuique gradui diem
57
pone. quod si transierit pone vnicuique gradui mensem: quod dixi:
58
commisce ergo tempora secundum quod exposui tibi ex parte ascenden〈-〉
59
tis et ex substantia planete secundum signum in quo fuerit et figura
60
planete. post hoc proba mensuram in tarditate et velocitate et
61
non errabis si deus voluerit. ¶ Et scito quod hec ipsa sunt ra-
62
dices: et fortassis erit tempus singulare sine his radicibus eo
63
quod luna cum fuerit in loco rei quesite aut aspexerit locum
64
rei: cunque luna iuncta fuerit domino ascendentis: aut domino rei aspe〈-〉
65
xerit: quia locus rei significat effectum ipsius rei in eadem die.
1
Quia si fuerit interrogatio velox et significauerit dies: et fue-
2
rit dies tarditatis contra gradus partium planetarum: tunc non ponas
3
tempus mensem donec transeat orbis lune: quia fortassis separabitur
4
ab vno duorum planetarum: ingredieturque inter dominum ascenden-
5
tis et dominum rei: vel intrabit ascendens aut locum rei: et erit eadem
6
hora: et eadem die adeptio rei. Et fortassis hora a gradu si-
7
gnificatoris ad gradum ascendentis pro vnoquoque gradu: aut
8
fortassis erit tempus ex introitu solis gradum ascendentis aut locum
9
rei: aut locum domini rei: mouebiturque res et veniet cum sua per-
10
fectione per opus eius in temporibus dum ingreditur quartas: et ideo
11
assimilauerunt eum anime. Post hoc aspice tempora vniuersarum
12
rerum in .12. signis secundum quod tibi narrabo si deus voluerit.
13
¶ Capitulum de vita hominis in ascendente.
14
CUm interrogatus fueris de vi-
15
ta hominis ex di〈-〉
16
ctis antiquorum: aspice ascendens hora interroga〈-〉
17
tionis et dominum eius: ac dominum coniunctionis seu
18
preuentionis que fuerit ante interrogationem: et
19
accipe fortiorem horum significatorum reum qui fuerit plus testi-
20
monio: quia ipse erit alimbutar qui est significator hore. Hunc
21
autem dirige quemadmodum dirigis albyleg ad coniunctionem ma-
22
lorum et eorum aspectus dans vnicuique gradui per ascensiones ipsius
23
ciuitatis annum. Si autem non proiecerint fortune radios suos
24
ad ipsum terminum: morietur interrogans in eodem anno. fortior
25
vero radiorum et magis interficiens est ille qui fuerit a quarto aspe-
26
ctu vel oppositione: quia fortassis interficiet: cum fortune etiam proie-
27
cerint radios suos ad ipsum terminum. Et si fuerit ipse alim-
28
butar receptus: aut prefuerit hyleg: tunc si ipse qui preest fuerit
29
in angulo orientalis: dabit annos suos maiores. Et si fuerit in
30
succedentibus angulorum: dabit annos medios. Si vero fuerit
31
cadens ab angulis: significabit annos suos minores. Et di〈-〉
32
xit messahallach: aspice dominum ascendentis et lunam si fuerit iun〈-〉
33
cti malis: aut vnus eorum: aut fuerint in combustione: accipe omnes
34
gradus qui fuerint inter eum et malos vel combustionem et serua
35
eos. Quia si fuerit dominus ascendentis in signo fixo: accipe vnicuique
36
gradui annum: et si fuerit in signo communi vnicuique gradui men-
37
sem. si vero fuerit in signo mobili: accipies vnicuique gradui
38
diem: et quod exierit a domino ascendentis erit numerus vite: quod vero exie-
39
rit inter lunam et malos vel combustionem: erit numerus passionum.
40
¶ Capitulum domus substantie.
41
TEmpus vero interrogationis de substantia:
42
quando scilicet inueniet vel adipi-
43
scetur eam: cum volueris scire: aspice numerum gra〈-〉
44
duum qui sunt inter vtrosque significatores. Et scito
45
quia tempus illius erit secundum numerum ipsorum graduum ex die-
46
bus vel mensibus seu annis secundum velocitatem quantitatis illius
47
vel tarditatis. Aspice quoque quando ingreditur dominus domus
48
substantie domum suam vel ascendens: aut iungetur fotunis[*]fotunis corrupt for fortunis et tunc erit.
49
Tempus vero 3m et 4m est infra cetera capitula.
50
¶ Capitulum domus filiorum.
51
CUm interrogatus fueris de mu-
52
liere pregnante
53
quando pariet: aspice quot gradus sunt inter dominum do〈-〉
54
mus filiorum et angulum ex signis et gradibus: et po-
55
ne vnicuique signo mensem: et vnicuique gradui
56
diem: et eadem hora pariet si deus voluerit.
57
¶ Capitulum domus infirmitatis.
58
IN tempore autem sanitatis infirmi: non
59
facias cadere lunam in
60
cursu suo donec aspiciat locum suum. Quia si fuerit
61
impedita iens ad gradum malorum: aut gradum do-
62
mus mortis: dirige eam ad gradum malorum: tunc
63
si luna iungitur malis antequam perueniat ad gradum domus mortis:
64
timebitur mors super eum antequam perueniat luna ad domum mor-
65
tis. Qui si fuerit malus saturnus secundum gradus qui fuerint in-
1
ter eos: erunt menses: et inter eam et martem diem aut men-
2
sem secundum quantitatem fortitudinis et celeritatem loci et eius
3
tarditatem: et non negligas gradum combustionis.
4
¶ Capitulum signi .7. ad tempora seu horas belli ex dictis Theophili.
5
CUm volueris scire tempus vel horam
6
in qua debet fieri bellum:
7
aspice horam qua iungitur luna soli. si fuerint oppo〈-〉
8
siti festinabit bellum. Si vero fuerint inter lunam et
9
coniunctionem .20. gradus: tardabit bellum. Et si
10
fuerit luna cum quibusdam planetarum in domo sua: erit bellum
11
festinanter: et maxime si aspexerit sol. Et si fuerit dignitas
12
12e lune in ascendente aut in .10. aut cum sole simul cum domino do-
13
mus sue: aut cum planeta qui iam oritur: significabit hoc celeri-
14
tatem belli. Et dixit etiam: cum volueris scire horam prelij: et quando
15
perficietur aspice luminaria: si se aspexerint ex trino aspectu
16
et aspexerint ascendens efficietur bellum cito. si vero se aspexerint
17
ex quarto aspectu non efficietur cito: et durabit prelium: et mutabitur
18
a loco suo in locum proprium recipientis: et si se aspexerint ex op-
19
positione non perficietur prelium cito. ¶ Et cum fuerit pars fortune in me-
20
dio celi: efficietur bellum in ipsis quadrantibus. Et si fuerit sol ho〈-〉
21
ra interrogationis in quarto aspectu ascendentis aut aspexerint
22
ab oppositione que dixi tibi: erit effecus belli in ipsis oppositionibus et
23
ex triplicitatibus et in triplicitatibus: et hoc fit cum fuerint iuppi-
24
ter et luna aspiciens ascendens: eo modo quo aspiciebat sol hora in-
25
terrogationis. Et aspice etiam partem fidei: et planetam qui fuerit cum
26
marte vel in suo .4. aspectu: si fuerint fortunati efficietur ci-
27
to: si fuerint mali non figetur bellum et grauabitur ac prolongabitur.
28
Si autem indute fuerint fortune domino partis non facient moras
29
quin vincatur vnus exercituum secundum quod videris de loco fortune
30
ex parte. Et dixit Hermes: aspice finem abscissionis belli et re-
31
rum omnium ad luminaria et ascendens et vltima graduum eorum ad
32
fortunas et malos: tunc scies tempora rerum et abscisionem earum ex
33
annis et mensibus siue diebus: et dixit etiam: aspice etiam in tardi-
34
tate victorie et in eius celeritate ad locum saturni et iouis. Si
35
fuerint velocior cursu erit cito victoria ei in cuius climate
36
ex eis fierit mars siue orientalis fuerit vel occidentalis. Si
37
autem fuerit cursu tardus erit victoria tarda et prolongabitur
38
eorum res: et non facile abscindetur. Et si directus fuerit signifi-
39
cator eorum post martem ex saturno et ioue erit percussus eius in
40
terra que erit inter vtrosque. Quod si fuerint in signo communi
41
erit bellum in terra tota et erit multotiens. Et si fuerit in signo
42
fixo erit bellum modicum et leue: in signis vero inferioribus gra-
43
uabitur et destruetur res mundi et conuertentur res sicut fuerunt
44
prius: et hec sententia est ex secretis dictorum Hermetis. ¶ Do〈-〉
45
mus octaue commemoratio iam precessit in capitulo vite.
46
¶ Capitulum signi noni in peregrinationibus ex dictis antiquorum.
47
CUm volueris scire horam reuersio-
48
nis peregrinantis ad
49
propinquos et ad domum suam: aspice in initio peregri〈-〉
50
nationis dominum ascendentis et lunam: si videris ma-
51
los in quarto aspectu vel oppositione eorum prolongabitur
52
eius peregrinatio et tardabitur eius reuersio. Et si iuncti fuerint
53
fortunis significat celeritatem reuersionis: si iuncti fuerint
54
fortunis post malos: inueniet in peregrinatione sua. Post hoc
55
euadet et reuertetur ad propinquos suos: et ipse cum fortunis et ma〈-〉
56
lis sentitur per eum reuersio et mora. Et si inueneris lunam in initio
57
peregrinationis in ascendente mora eius in eadem peregrinatione
58
prolongabitur: et maxime si fuerit luna in domo saturni: aut in
59
eius termino: et cum inueneris solem in initio peregrinationis non
60
impeditum: tunc quando venerit ad suum quartum aspectum: aut suam oppositio-
61
nem vel redierit ad locum suum in quo fuit significat ei qui peregri〈-〉
62
natur reuersionem. Et si non fuerit impeditus in eodem signo hoc est
63
quando dirigis solem in loco suo in radice et in trino aspectu loci
64
eius vel quarto. Et si fuerit sol impeditus in radice erit eius
65
mora secundum exitum eius mali et aduentum alicuius fortunarum
1
ad locum eiusdem mali. Similiter scito fortitudinem eorum preesse
2
inimicis: et dic secundum hoc in eius circulo ex annis et mensibus:
3
quia saturnus cum fuerit dominus ascendentis: aut idem saturnus fue-
4
rit in domo peregrinationis prolongabitur peregrinatio secundum quan-
5
titatem orbis saturni. Similiter si inueneris saturnum et iouem in
6
angulo et fuerint retrogradi prolongabitur mora. ceteri vero pla〈-〉
7
nete in motu suo leuiores sunt his planetis.
8
¶ De reuersione peregrinantis.
Dixit messahallach.9
In horam aduentus peregrinatio aspice lunam et dominum
10
hore quis eorum sit fortior. Et si fuerit for-
11
tior eorum inter .10. et quartum accipe quod fuerit inter eum et ascendens.
12
Si autem fuerit dominus hore malus quod exierit in gradibus erunt
13
hore: et si fuerit luna fortior accipe de eo quod exierit tertiam-
14
decimam eius et quod exierit erunt dies. ¶ Et si ab illis non acce〈-〉
15
peris significationem: et fuerit dominus ascendentis in opposito eius
16
quod dixi: fueritque luna domina hore accipe quod fuerit inter eam et
17
ascendens: et quod exierit erunt dies et tunc veniet. Item si fuerit
18
domus ascendentis in medio celi aut reuertens ad ascendens:
19
et si fuerit luna pluris testimonij et fuerit fortis fueritque do〈-〉
20
minus ascendentis non aspicies ascendens nec dominum domus sue:
21
erit eius reuersio secundum hoc. Et si fuerit dominus domus lune in
22
loco malo: et luna in loco bono ab ascendente: et non aspexerit
23
dominum domus sue: secundum quod fuerit inter eam: et domum suam ex
24
gradibus erit tempus reuersionis si deus voluerit.
25
¶ Capitulum de epistola et rumoribus.
26
CUm interrogatus fueris de epistola
27
vel de rumori-
28
bus quando veniet: aspice mercurium: si fuerit in ascen-
29
dente aut in 12o volens intrare ad ascendens aut fue〈-〉
30
rit luna iuncta domino ascendentis vel fuerit dominus
31
ascendentis iunctus domino domus lune: vel dominus domus lune
32
iunctus fuerit ei: aut fuerit mercurius dominus ascendentis veniet
33
epistola: et si non fuerit in ascendente hora introitus eius in ascen-
34
dens veniet. Et si luna iungitur mercurio hora coniunctionis
35
eorum vel hora aduentus lune ad ascendens veniet epistola: et si fue〈-〉
36
rit luna deferens a mercurio in gradum ascendentis et dominum
37
ascendetis erit tempus cum peruenerit delator ad eum cui defert.
38
Et si interrogatus fueris de epistola quando fuerit scripta. Aspi-
39
ce gradus qui sunt inter lunam et planetam: a quo separatur: et dic
40
quod secundum numerum ipsorum graduum scripta sit eadem epistola. Si-
41
militer aspice gradus quos inueneris inter lunam et planetam
42
cui iunqitur et secundum eos erit tempus aduentus epistole.
43
¶ Capitulum signi decimi in rege ex dictis messahallach.
44
ASpice horam recessionis regis illius
45
cuius nouisti introitum
46
vel tempus quo recepit regnum testamentum: aut eius
47
interrogationem: et ex his scies quantitatem more illius
48
in opere: et quid elucidatum ei fuerit in eo. Et ex hora
49
confirmationis eius electionis scitur eius honor et victoria. Quo-
50
tienscunque autem combustus fuerit ipse planeta qui significauit re-
51
gnum in aliquo angulorum ascendentis: remouebitur ipse rex. Et si
52
non fuerit in ascendente planeta. Aspice domum regiam si inueneris
53
ibidem planetam habentem in ea testimonium: tunc quando retrogradus
54
fuerit ibidem malus aut dominus descensionis domini domus regie: et
55
aspexerit tunc planetam a quo habuisti significationem remoue-
56
bitur rex. Si vero non inueneris in aliquo horum locorum planetam aspi〈-〉
57
ce cui iungitur sol. Si iunctus fuerit saturno et marti: tunc cum
58
peruenerit ad gradum illius cui iungitur in angulo remouebitur
59
rex: et si iunctus fuerit ioui erit recessio eius cum peruenerit sa-
60
turnus ad locum solis: aut ad oppositionem eius: vel ad quartum aspe-
61
ctum eius: aut fuerit retrogradus in eodem loco. Similiter si iuncta
62
fuerit ei venus: et si fuerit sol remotus sicut dixi et fuerit in .11.
63
vel .9. habens testimonium: tunc si retrogradus fuerit saturnus vel
64
mars in eodem loco: aut in eius oppositione remouebitur rex. Et
65
fac per noctem in luna sicut fecisti per diem in sole: non autem aspi-
1
cias tempori ex temporibus planetarum: sed aspice vtrum iungatur lu-
2
na soli: aut si iuncta fuerit ei vel fuerit separata ab eo: vtpote
3
si iungeretur malo erit tempus eius rei a sole sicut predixi tibi in
4
tempore eius: et si non fuerit separata a sole nec ei iuncta fuerit: aspi〈-〉
5
ce in hoc quod dixi tibi: quia non explebit eius regnum annum: operare ergo
6
in eo. Et scito quod dominus ascendentis et dominus .10. cum combusti fuerint
7
in angulis significat quod remotio iam aderit. Et si fuerit dominus
8
exaltationis solis impeditus non perficietur eius annus. Aspi-
9
ce ergo in hora eius ante annum in combustione domini ascendentis
10
et domini .10. et aduentus malorum in locis suis: et si non fuerit luna
11
domina exaltationis. Aspice coniunctionem eius cum planetis: quia si
12
coniuncta fuerit mercurio: et fuerit in signo fixo aut communi si-
13
gnificabit .20. menses. Et si fuerit signum mobile decem menses:
14
aspice ergo planetam cui iungitur qui si fuerit impeditus a malis
15
vel a combustione: aspice quot gradus fuerint inter eum et for〈-〉
16
titudinem mali vel combustionis et quot fuerint ipsum erit tempus.
17
Si autem non fuerit luna recepta et dominus exaltationis eius fue-
18
rit receptus perficietur ei annus: aspice tunc annum 2m et reuolue
19
super eum annos. Et scito quod dominus loci eius si fuerit liber a ma-
20
lis ipse qui ingreditur remanebit in regno suo plus anno. Si
21
vero fuerit luna recepta aspice applicationem mali ad gradum
22
planete qui recipit lunam vel annos domini ascendentes minores: et
23
commisce inter eos etiam reuolutionem anni et eius applicationem.
24
Et si fuerit ascendens ingredientis: aut eius in initium ex domi-
25
bus planetarum altiorum. Quia si retrogradatus malus in medio
26
celi: vel in eodem medij celi dominus: aut combustus fuerit domi-
27
nus ascendentis in angulis significat destructionem regni: et si
28
retrogradus fuerit malus in ascendente: vel combustus dominus ascen〈-〉
29
dentis in .10. peribit in regno suo. Et si fuerit retrogradus in 2o
30
significat destructionem substantie. et in .10. significat destructio-
31
nem operis. et in .11. destructionem redditus et in ascendente destru〈-〉
32
ctionem militum. Aspice quoque planetas qui presunt si fuerint in
33
angulis et habuerint fortitudinem dant secundum numerum annorum
34
suorum minorum menses vel annos: cunque fuerit saturnus in ascen-
35
dente vel .10. et habuerit testimonium in eis et ipse per testimo-
36
nium planetarum fuerit receptus significabit .30. annos et cum
37
perfecti fuerint reuolue annum. Si autem dominus ascendentis combu-
38
stus fuerit: aut significator in angulis: destruetur res. Sed si
39
confortatus fuerit saturnus et auxiliatus fuerit ei dominus anni:
40
non cessabit esse fixus: donec destruetur reuelatio et remoue-
41
atur testimonium et eius fortitudo: quod si non fuerit saturno ta〈-〉
42
le testimonium: reuolue ei in .30. mensibus quia tempus est debi-
43
le. Post hoc aspice destructionem anni ex impedimento et combu-
44
stione: quod si fuerit ille qui preerit dispositioni: retrogradus in fi-
45
ne alicuius anguli: destruetur ipsa res repente et improuiso. Et
46
si fuerit iuppiter in ascendente vel in .10. et habuerit testimo-
47
nium: significabit .12. annos. Si fuerit mars in ascendente: et lu〈-〉
48
na in .4. vel oppositione: vel econuerso nisi fortune aspiciant: si-
49
gnificat impedimentum mortale. Et si fuerit venus in ascendente
50
vel .10. habueritque testimonium: notabis per eam .10. menses.
51
Et cum combusta fuerit in angulo: recedet regnum eius. si vero
52
fuerit recepta et a malis libera: significat .8. annos: et reuol-
53
ue annos. Sed si obuiauerit in reuolutione anni .8. malo:
54
et fuerit retrogradus malus in loco eius: significabit destru-
55
ctionem regni et eius debilitatem et introitus impedimenti super
56
eum. Et si fuerit mercurius in ascendente vel in .10. et habue-
57
rit ibidem testimonium et fuerit fortis ac receptus: significat
58
20. menses: et reuolues annum. Si autem fuerit debilis et non ha-
59
buerit testimonium: numera ei .5. menses. Item si combustus fue〈-〉
60
rit in angulo: et occurret in angulo domino .10. malus aut lumen
61
mali recedet. Et si fuerit mars in ascendente vel in .10. aspi-
62
ce vtrum eueniat ei combustio infra .20. menses: quia si combustus
63
fuerit in angulo: recedet ipse rex: et reuolue eius annum. Et
64
si fuerit luna domina eius et fuerit recepta: et a malis libera: ha〈-〉
65
bueritque testimonium: significat .25. annos: et si non habuerit
1
testimonium .25. menses. Aut aspice planetam cui committet dis-
2
positionem: si combustus fuerit in angulo recedet. Si vero non
3
fuerit combustus in angulo: et fuerit receptus: significabit
4
eiusdem planete annos atque menses. Et aspice in hoc capitulo:
5
sicut indicaui tibi in sole quando peruenerit gradus eius ad ma-
6
los. Si autem prefuerit sol et receperit testimonium stelle: signifi〈-〉
7
cat annum. Si fuerit sol fortis et magni testimonij: signficat
8
19. annos. Si non impedierit eius dispositionem in primo anno: malus
9
qui impediet dominum dispositionis: aut ascendens vel 10m. quod si fue-
10
rit impeditus: dabit .29. menses. Et scito quod planeta cum signifi-
11
cauerit numerum alicuius dispositionis: postea impeditus fuerit
12
ante hoc in angulo: reuolue ei ipsum annum si fuerit saluus a
13
combustione et ab impedimento: saluabitur res donec expleatur
14
numerus: sed intrabit super eam damnum et diminutio. Post hoc
15
fac in reuolutione annorum regis in proiectione radiorum quem-
16
admodum facis in natiuitatibus ad vnumquemque scilicet annum signum.
17
Aspicies quoque a domino ipsius signi: et qualis sit locus eius: et quid
18
sit esse suum: et quid sit in signis ex fortunis vel malis: et vbi sit
19
locus domini signi ex signis: et quale sit esse suum et locus eius: et si
20
sit receptus aut non: et si sit impeditus aut non. Quale etiam sit esse
21
suum cum domino .10. erga ascendens anni: et sit reuolutio anni tui per
22
equales horas vt non destruatur ascendens reuolutionis. Post
23
hoc aspice dominum ascendentis et dominum .10. si coniuncti fuerint: si-
24
gnificant stabilitatem regis. Et si fuerit luna libera a malis
25
et pulsauerit planete dispositionem suam in angulo: significat stabi〈-〉
26
litatem eius. Similiter in die sol et dominus ascendentis: et si combustus
27
fuerit dominus .10. in reuolutione: aut fuerit retrogradus: aut
28
fuerit malus in .10. significat recessionem regis. Similiter dominus
29
ascendentis: et cum fuerit dominus .10. reuolutionis orientalis: signifi〈-〉
30
cabit renouationem regni et stabilitatem eius. Si vero fuerit oc-
31
cidentalis: significabit eius destructionem et eius finem. Et cum
32
iunctus fuerit dominus .10. reuolutionis domino quarti: significabit
33
recessionem regis. Si vero dominus quarti iunctus fuerit ei: signi-
34
ficabit stabilitatem regis: et eo plus erit recessio regis. Cum
35
fuerit sol egressus ab angulis et luna in 6o aut in .12. ab ascen〈-〉
36
dente anni. et auxiliare in hoc capitulo per applicationem anni
37
ad signum in quo fuit fortuna: vel malus et commisce lumina
38
re temporis reuolutionis et planetam qui fuerit in .10. et dominum ascen-
39
dentis: et dominum .10. ad inuicem: et quere testimonium eorum
40
secundum quod exposui tibi: et tunc inuenies tempus et non errabis
41
in depositione regis: si deus voluerit.
42
¶ Expletus est libellus Zahelis de significatione tempo-
43
ris ad iudicia.