33
¶ Incipiunt precipua iudicia et sunt .50.
34
¶ Primum de receptione dispositionis per lunam. I.
35
SCito quod signifcatrix id est luna cuius circu-
36
lus est omnium planetarum circulis pro-
37
pior terre pre omnibus planetis est consimilis rebus
38
mundi. Nonne vides quod homo incipit esse paruus:
39
deinde crescit donec finiatur. Similiter facit luna.
40
habeto ergo lunam significatricem omnium rerum: quia sanitas ipsius
41
sanitas est omnis rei: et eius detrimentum est detrimentum omnis
42
rei: et ipsa pulsat id est committit dispositionem suam ei super quem
43
proijcit radios suos: et cui iungitur de planetis et mutat esse suum
44
ad ipsum planetam: nominaturque ipsa planeta receptor dispo〈-〉
45
sitionis: quia recipit quod sibi commissum fuerat. Ipsa ergo lu-
46
na est delatrix horum planetarum et ipsa pacificat eos et de-
47
fert a quibusdam eorum ad alios.
48
¶ Quid mali quidue boni planete significent. II.
49
Mali planete significant detrimentum et malum propter
50
excedentiam vel superfluitatem vis frigoris vel ca-
51
loris in eis vincentis et impedientis. Sed si fuerit planeta
52
bonus in domo mali vel in exaltatione eius recipit eum et
53
refrenat malitiam suam ab eo: aut si fuerit aspectus malorum a
54
trino vel sextili aspectu refrenatur et ab hoc: eo quod sit aspe-
55
ctus amicitie absque vlla inimicitate. fortune vero quia sunt tem-
56
perate nature atque equalis complexionis id est quia sunt temperate
57
ex calore et frigore semper proficiunt et prestant receperint
58
an non: sed receptio in eis est vtilior ac melior.
59
¶ De impedimento planetarum tria iudicia. III.
60
Duo modi sunt stellarum: bonus scilicet et malus: quo-
61
cunque ergo videris malos planetas: dic malum: et
62
quocunque videris fortunam: dic bonum.
IIII.
63
Et nominatur planeta impeditus donec malus
64
super lumen suum proijciat radios
65
secundum quantitatem quam dixi tibi de eorum orbibus. Cunque
1
transierit terminum malorum vocatur aspiciens malum et non
2
poterit impedire: et cum transierit malus planeta per gra-
3
dum perfectum immittit timorem absque impedimento cor-
4
poris et non potest malus planeta agere: quia separatus est ab
5
eo. Similiter fortuna cum transierit planetam: et fuerit separa〈-〉
6
ta ab eo per gradum integrum sperat sed non perficitur res: et
7
omnis impediens cum fuerit cadens ab ascendente: mittit ti〈-〉
8
morem et non impedit. Similiter fortune cum fuerint ab ascen-
9
dente cadentes speratur: sed non perficitur res.
V.
10
Planeta cum fuerit in angulis malorum id est cum fuerit
11
cum eo: aut in quarto ab eo: aut in septimo
12
vel in decimo erit sicut qui pugnat pro semetipso contra
13
tribulationem et malum quod descendit super eum. Cunque
14
transierit eum et separatus fuerit ab eo per gradum integrum
15
sicut predixi tibi: iam euasit impedimentum illius mali
16
et nihil poterit malus preter timorem immittere. Serua ergo
17
hec capitula: quia sunt ex secretis interrogationum.
18
¶ De cursu lune vacuo. VI.
19
Luna cum fuerit cursu vacua id est nulli planetarum iuncta:
20
significat inanitionem et annulationem ac reuer〈-〉
21
sionem ab eadem causa: et impedimentum eiusdem cause.
22
¶ De coiunctione lune cum planetis. VII.
23
Coniunctio lune significat quod futurum est: et quod spe-
24
ratur ex rebus secundum quantitatem nature
25
planete qui recipit dispositionem lune id est si fuerit fortuna:
26
bonum. et si fuerit malus: malum.
27
¶ De separatione lune a planetis. VIII.
28
Separatio lune a planeta significat quod preteritum
29
est: et quod iam recessit secundum quantitatem na〈-〉
30
ture ilius planete a quo separatur luna.
31
¶ De planeta in sua descensione. IX.
32
Planeta cumn fuerit in descensione sua significat tri-
33
stitiam et carcerem et angustiam.
34
¶ De planeta retrogrado. X.
35
Planeta retrogradus significat inobedientiam et
36
contradictionem ac reuersionem et retractationem〈-〉
37
et diuersitatem seu discordiam.
38
¶ De planeta stationario. XI.
39
Planeta in statione sua significat malum et quod iam quieuit.
40
¶ De malis planetis. XII.
41
Mali significant difficultatem: et pressuram et festina-
42
tionem in opere.
43
¶ De planeta tardo in cursu. XIII.
44
Planeta cum fuerit tardus id est cum tarde ambulat
45
postponit numerum suum siue promissum
46
suum id est facit dilationem in numero siue promisso suo tam in
47
bono quam in malo. Similiter facit cum fuerit in domibus sa-
48
turni vel iouis: et in domibus planetarum leuium festinat.
49
¶ De coniunctione lune cum planetis in minuto. XIIII.
50
Dum coniuncta fuerit luna alicui planete et perfecerit suam
51
coniunctionem id est cum fuerit cum eo in vno minuto: aspi〈-〉
52
ce quod futurum est de ipsa interrogatione a planeta cum
53
quo iungitur luna post hoc.
54
¶ De esse planete in fine signi. XV.
55
Planeta cum fuerit in vltimo gradu signi iam re-
56
cessit fortitudo eius ab ipso signo et erit forti〈-〉
57
tudo eius in alio signo: et quasi vir qui posuit pedem suum super
58
limen porte volens exire: quod si domus tunc ceciderit non impe-
59
diet eum. Si vero planeta fuerit in .29. gradu: erit fortitudo pla〈-〉
60
nete eius in eodem signo: quia sunt vnicnique[*]vnicnique corrupt for vnicuique planete tres gra〈-〉
61
dus in quibus expanditur virtus eius: gradus scilicet in quo est: et
62
gradus qui est post eum: et gradus qui est ante eum.
63
¶ De planeta qui petit et non consequitur coniunctionem. XVI.
64
Planeta petit aliquando coniunctionem: sed non conse〈-〉
65
quitur hanc in signo suo donec imitetur ipsum
1
planeta per festinationem suam. Cunque insecutus fuerit
2
eum in alio signo et non fuerit iunctus alteri perficitur cau-
3
sa. Et si iunctus fuerit alteri cum mutatus fuerit: postea
4
iunctus fuerit illi: non perficietur causa: quia iam commixtus
5
est lumini planete alterius.
XVII.
6
Planeta volens iungi planete in vno signo: sed non
7
potest eum consequi in eodem signo: donec
8
egrediatur ad aliud signum. et si eum consequitur in alio signo:
9
perficitur tunc causa nisi prius iungatur alteri. sed si iun-
10
gitur alteri per aspectum: non impedit eum hoc propter quod
11
dixi tibi: quia coniunctio que fit per aspectum: non annullat
12
coniunctionem que fit per corpus in vno signo: et huius coniunctio annul-
13
lat eam que fit per aspectum: et aspectus non abscindit aspectum: sed
14
prohibet causam: sed coniunctio corporalis abscindit aspectum.
15
¶ De planeta malo bene disposito. XVIII.
16
Malus planeta cum fuerit orientalis id est cum mane ap-
17
paruerit in oriente in domo sua: aut in exalta-
18
tione sua: et non fuerit iunctus malo qui eum impediat: me-
19
lior est ac dignior fortuna retrograda et impedita.
20
¶ De malis planetis dominis causarum existentibus. XIX.
21
Mali cum fuerint domini causarum et iunctus fuerit
22
eis dominus ascendentis aut luna a quarto aspectu
23
aut oppositione id est a quarto signo vel a septimo faciunt cau〈-〉
24
sam: sed destruunt eam in fine. et si mali fuerint illi qui con-
25
iunguntur bonis melius erit quam vt sint ipsi recipientes dis-
26
positionem id est vt ipsi mali pulsent et iungantur eis.
27
¶ De malis planetis in ascendente. XX.
28
Malus cum fuerit in ascendente in domo sua aut in
29
exaltatione: refrenatur a malo: si autem ipse sit
30
retrogradus in ascendente: confortatur eius malum et mul〈-〉
31
tiplicatur eius diuersitas ac variatio.
32
¶ De planeta in signo simili nature sue existenti. XXI.
33
Planeta cum fuerit in suo habitu ac similitudine ex
34
signis: erit ei conueniens id est si fuerit saturnus
35
in domo aut in exaltatione sua aut in signo frigido et fue-
36
rit mars sicut predixi tibi et in signo calido erit bonum. Si
37
vero fuerit in contrarietate sue nature erit ei malum: sicut aqua
38
et oleum que non commiscentur neque complectuntur: et si fuerit
39
in signo sibi simili commiscentur et complectuntur: sic aqua et lac.
40
¶ De fortunis aspicientibus malos. XXII.
41
Fortune quando aspiciunt malos: minuunt eorum
42
impedimentum.
43
¶ De malis aspicientibus fortunas. XXIII.
44
Mali quando aspiciunt fortunas a quarto aspectu vel
45
ab oppositione minuunt eorum fortunam.
46
¶ De fortunis cadentibus ab ascendente. XXIIII.
47
Fortune cum fuerint cadentes ab ascendente aut retro-
48
grade erunt impedite similes malorum.
49
¶ De planetis cum sunt recepti. XXV.
50
Planete cum fuerint recepti et fuerint fortune: erit
51
eorum bonum fortius: et si fuerint mali erit
52
eorum impedimentum minus.
53
¶ De malis in signo peregrino vel non peregrino exi-
54
stentibus. XXVI.
55
Planete mali cum fuerint in signo peregrino et cum
56
non fuerint in domibus suis nec in exalta〈-〉
57
tione nec in triplicitate augent malum et magnificatur eorum
58
impedimentum: et cum fuerint in signis in quibus habent te-
59
stimonium refrenantur a malo omnino non erit impedimentum.
60
¶ De malis cum fuerint domini rerum et bene dispositi. XXVII.
61
Mali cum fuerit in domibus suis et fuerint domini re〈-〉
62
rum aut in exaltationibus aut in triplicitatibus
63
aut in terminis suis et in angulis vel in sequentibus angulo-
64
rum erit fortitudo eorum sicut fortitudo fortunarum. In-
65
tellige quod dixi tibi.
1
¶ De fortunis peregrinis vel non peregrinis existen-
2
tibus. XXVIII.
3
Fortune cum fuerint in signo in quo non habent testi-
4
monium minuitur eorum fortuna ac bonum: et
5
cum fuerint in signo in quo est illis testimonium id est in domibus
6
vel exaltationibus aut triplicitatibus vel terminis suis: ma〈-〉
7
gnificatur earum fortuna ac perficitur res atque augetur bonum.
8
¶ De planetis in loco maligno aut sub radijs existen-
9
tibus. XXIX.
10
Cum fuerint fortune et mali in loco maligno id est in ali-
11
qua domorum quas predixi: aut fuerint sub radijs
12
combusti significant res paruas et despicabiles et non pote-
13
runt planete significare bonum vel malum propter debilitatem que
14
est in eis. Quia planeta cum fuerit sub radijs combustus
15
aut in oppositione solis: erit debilis: quia in hoc loco nulla vti〈-〉
16
litas nec aliquid boni est bonis planetis: neque aliquid mali ma-
17
lis: quia fortune significant modicum boni cum fuerint sub radijs:
18
et mali similiter cum fuerint sub radijs erit minus eorum impedimentum.
19
¶ De planetis in dignitatibus suis existentibus. XXX.
20
Et omnis planeta fortuna aut malus cum fuerit in
21
domo sua aut exaltatione aut in triplici-
22
tate sua et cetera. auertitur quicquid in eis est ex malo in bonum. Am-
23
mirare ergo quod dixi tibi: et ab eo accipe mensuram iudicandi.
24
¶ De malis in angulis existentibus. XXXI.
25
Mali cum fuerint in angulis ascendentis et impedierint
26
a quarto aspectu vel ab oppositione: erunt mali
27
fortes ad nocendum: et maior eorum erit afflictio et maxime
28
ac proprie si fuerint fortiores planeta quem opprimunt vel
29
impediunt id est si fuerint in loco fortiori id est si habuerint aliquam
30
dignitatem: sed si aspexerint a trino vel a sextili aspectu: re-
31
frenantur a malo et minuitur eorum impedimentum.
32
¶ De consideratione habenda circa loca planetarum. XXXII.
33
Fortuna non significat semper nisi fortunam et ma〈-〉
34
lus nihil significat semper nisi malum propter
35
superfluitatem nature illius et malignitatem eius complexionis.
36
Oportet ergo aspicere loca planetarum id est loca eorum ab ascendente et
37
signa in quibus fuerint: quia licet sit planeta malus: tamen si fuerit
38
in similitudine sua: vel in suo lumine: aut in domo vel ex-
39
altatione seu triplicitate sua aut in loco bono ab ascenden〈-〉
40
te significat bonum.
41
¶ De fortuna cum fuerit male disposita. XXXIII.
42
Fortuna si non fuerit in lumine suo id est si fuerit ex pla-
43
netis noctis: et fuerit significator in die: aut
44
fuerit ex planetis diei: et fuerit significator in nocte: aut fue-
45
rit peregrinus a signo suo: vel cadens ab ascendente aut
46
sub radijs: impedit et non proficit.
47
¶ De eo quod possunt mutare iuppiter et venus. XXXIIII.
48
Iuppiter cum aspexerit malum mutat naturam suam
49
in bonum: et venus non potest vertere rem
50
magnam id est malum saturni nisi aspiciant iouem. Iuppiter enim
51
soluit quod nodat saturnus id est si iuppiter iungitur saturno: fran-
52
git malitiam eius et mutat eam: et venus soluit quod nodat mars.
53
¶ De eo quod significat pulsatio planetarum adinuicem. XXXV.
54
Cum malus pulsat id est iungitur malo: vertitur id est mutatur
55
malum in aliud malum. et si malus iungitur fortune:
56
conuertitur malum in bonum. Si vero fortuna iungitur fortu〈-〉
57
ne: conuertitur bonum in bonum. Et si fortuna iungitur malo: inue-
58
niet post bonum malum: et hoc modo commisce res.
59
¶ De eo quod liberant fortune a malis infortunarum. XXXVI.
60
Luna et dominus ascendentis cum fuerit impeditus
61
a coniunctione vel a quarto aspectu siue ab oppositio〈-〉
62
ne malorum si tunc fortune iungantur ei a quarto aspectu quicquid
63
inuenerit virum ex destructione: soluetur a fortunis et libera〈-〉
64
bitur ab eis. Similiter si fuerint iuncti malis a 4o aspectu: et aspe〈-〉
65
xerint fortune a trino aspectu: euadet vir ille quod occurrit
66
ei ex destructione illa et cadet in alteram: vel euadet vix ille quod
1
occurrit ei ex destructione illa et non cadet in alteram.
2
¶ De planeta extra dignitates suas et cadente ab angulis. XXXVII.
3
Planeta cum non fuerit in domo vel in exaltatione
4
aut triplicitate sua vel in termino vel in gau〈-〉
5
dio suo: et fuerit cadens ab angulis: erit hoc signum malum absque
6
vlla vtilitate: et nihil honi est in impedimento planete.
7
¶ De planeta sub radijs versus occidentem. XXXVIII.
8
Planeta cum fuerit sub radijs versus occidentem id est quando
9
oritur vespere: erit fortitudo eius debilis vt
10
dictum est de superioribus. Nulla enim fortitudo erit ei nec lu〈-〉
11
mini eius: et minus erit eius impedimentum si fuerit malus: et
12
si fuerit retrogradus erit tardus in omnibus rebus.
13
¶ De planeta fub radijs infra .12. gradus. XXXIX.
14
Planete cum fuerint sub radijs erunt debiles in omni-
15
bus rebus. hoc est si fuerint inter eos et solem
16
minus .12. gradibus nisi sit planeta in gradu solis: quia tunc erit fortis.
17
¶ De planeta cum sole. XL.
18
Planeta cum fuerit longe a sole per .12. gradus in ma〈-〉
19
ne ab oriente erit fortis in omni initio et in
20
omni opere: et cum prolongatus fuerit ab eo per .15. gradus
21
tunc erit fortior id est tunc erit in maiori fortitudine quam de-
22
bet esse: et si fuerit planeta ante solem ex parte occidentis id est
23
si oriatur vespere in occidente et fuerit inter ipsum et solem
24
a .15. gradibus vsque in septem tunc incipit debilitari a septem
25
gradibus donec sit in corde solis: fit planeta debilior quam
26
potest fieri. Et cum fuerit in corde solis erit fortis per cor
27
solis: sic vult intelligi vt cum sole sit in vno gradu.
28
¶ De planeta peregrino. XLI.
29
Planeta cum fuerit in peregrinatione id est cum non fue-
30
rit in aliqua dignitatum suarum: vt est exaltatio
31
facies et cetera. fit animus eius calidus et eius natura: et si non fuerit
32
in domo sua aut exaltatione: et fuerit directus et in loco bo-
33
no ab ascendente: aut in medio celi vel in vndecimo erit
34
bonus. Si luna iungitur alicui planete ille cui iungitur di〈-〉
35
citur esse receptor dispositionis lune et sic procedet receptio
36
vsque ad saturnum: quia super saturnum non est alius qui recipiat dispositionem.
37
¶ De receptore dispositionis. XLII.
38
Receptor dispositionis cum fuerit occidentalis per
39
.12. gradus et infra ante solem: erit debilis
40
et confractus et non perficitur quod iudicat: et si fuerit orien-
41
talis erit fortis et prudens perfectus in iudicio quia plane〈-〉
42
ta impeditus similis est edificio: et cum ceciderit reedifi-
43
catur melioratur et fit bonum.
44
¶ De planeta in octaua domo. XLIII.
45
Planeta cum fuerit in octauo ab ascendente et fuerit
46
fortuna non operatur bonum neque malum et
47
mali cum fuerint ibidem magnificatur eorum malum.
48
¶ De planeta in principio figni et in principio anguli. XLIIII.
49
Planeta cum fuerit in initio signi: erit debilis do-
50
nec firmetur in eo et perambulet in eo sex
51
gradibus: et non cadit planeta ab angulis nisi post quinque
52
gradus: verbi gratia. Si fuerit angulus .10. gradus arietis
53
omnis planeta qui fuerit terminus quinque gradibus est
54
cadens et non putatur in angulo.
55
¶ Quomodo planeta post angulum intelligitur esse in angulo. XLV.
56
Et omnis planeta qui fuerit post angulum per .15. gra-
57
dus erit consimilis illi qui est in angulo:
58
et si auxerit gradus nulla fortitudo erit ei. verbi gratia. Si
59
esset angulus .10. gradus signi arietis tunc omnis planeta qui fue-
60
rit ab eodem .10. gradu vsque in .25. gradus eiusdem arietis
61
vir putatur in eodem angulo: quod si addiderit super .15. gradus non
62
erit in angulo. Sed Ptolemaeus dicit vsque in .25. gradus post an-
63
gulum erit planeta in angulo.
64
¶ Quid significent planete in signis de stabilitate rei. XLVI.
65
Planete cum fuerint in signis fixis significant fixu〈-〉
66
ram idest infirmitatem et stabilitatem re-
1
rum de quibus fit interrogatio: et cum fuerint in signis com-
2
munibus significant solutiones rerum ac reiterationes et
3
applicabitur illi rei altera: vel aliquod aliud tale. Et cum fuerint
4
in signis mobilibus significant celeritatem conuersionis vel
5
murationis rerum in bonum vel malum.
6
¶ Quid significent signa in interrogationibus. XLVII.
7
Signum fixum significat figuram id est firmitatem inter-
8
rogationum et rerum de quibus fit interro〈-〉
9
gatio: et omnem rem fixam et firmissimam atque stabilem: et
10
est auxilium bone interrogationis: et signa communia signifi-
11
cant res non posunt fieri et que secundo iterantur. et signum
12
mobile significat celeritatem mutationis rei in aliud.
13
¶ De planeta stationario. XLVIII.
14
Planeta cum steterit ad retrogradationem id est cum fue〈-〉
15
rit in sua statione prima: significat solutio-
16
nem cause et inobedientiam: et cum steterit ad directionem:
17
id est cum fuerit in sua statione secunda: significat directio-
18
nem post tarditatem rei vel duritiam. Et omnis planeta
19
qui fuerit significator et voluerit dirigi: id est si fuerit in sta〈-〉
20
tione secunda: significat renouationem actionum rerum et earum
21
actionem ac fortitudinem seu directionem. Et si fuerit in sta-
22
tione prima volens retrogradari: significat destructionem
23
earum et tarditatem ac dissolutionem.
24
¶ De interrogatione facta luna impedita. XLIX.
25
Scito quod in die in qua fuerit luna impedita omne de quo
26
interrogatur in die illa erit impeditum: nisi ma〈-〉
27
lus impediens eam sit cadens ab ascendente et debilis: et lu-
28
na tunc non habeat partem in ascendente: quia malus cnm[*]cnm corrupt for cum
29
impedit lunam et ipse fuerit cadens ab ascendente immittit
30
timorem et sollicitudinem. et cum fuerit in angulis vel in se-
31
quentibus angulorum ingerit corpori timorem.
32
¶ De planeta cui iungitur luna et de ipsa luna et domino ascen〈-〉
33
dentis in opposito domus sue. L.
34
Scito quod planeta cui iungitur luna significat quod futurum
35
est et prouentum rei. Que si iungitur fortunis si-
36
gnificat prouentum bonum. et si iungitur malo significat pro-
37
uentum malum. Et scito quod dominus ascendentis aut luna cum
38
fuerit in oppositione domus sue id est in septimo domus sue:
39
erit dominus interrogationis horrens causam de qua inter-
40
rogat: grauis enim erit illi. Scito hoc totum.