316
1
Texto latino medievel del «Fontes Quaestionum» de al-Fārābī
2
(Roma, Biblioteca Vaticana, ms. latino 2186, fo 46 ra; idem, Biblio-
3
teca Angelica, ms latino 242 (c. 4–10), fo 33 ra)
4
Incipit flos alfarabii secundum sententiam aristotelis. Scientia divi-
5
ditur in formationem absolutam, sicut formatur sol et luna et intel
6
ligentia et anima, et in formationem cum credulitate, sicut verificatur
7
quod celi sunt sp[h]ere in se ad invicem mote, et scitur quod mundus est
8
factus, et formatio quidem que non completur nisi per formationem ipsam
9
precedentem, sicut non est possibile formare corpus dum non formatur
10
longitudo et latitudo et profunditas, et non quando indiget formatio
11
formatione precedente, sequitur illum in omni formatione, immo neces-
12
sarium est pervenire ad formationem que stet et non continuetur cum
13
formatione precedente ipsam, sicut necessitas et inventio et possibilitas.
14
Iste enim non indigent formatione rei ante se que sit conformationi
15
earum, immo sunt intentiones, certe, manifeste, fixe in anima. Et quando
16
conatur aliquis manifestare has intentiones per sermonem de eis, non est
17
illud nisi excitatio menti, non quia conetur declarare eas, per res que sint
18
manifestiores eis. Credulitatis autem quedam est cuius comprehensio non
19
est possibilis dum non comprehenduntur ante eam res alie. Sicut si nos
20
volumus scire quod mundus est factus, est necesse in primis ut perveniat
21
ad nos credulitas quod mundus est compositus. Sed omne compositus[*]compositus corrupt for compositum fac-
22
tum est, deinde scimus quod mundus est factus. Et procul dubio pervenit
23
hec credulitas ad credulitatem quam non precedit credulitas per quam
24
cadat credulitas. Et ista quidem iuditia prima manifesta sunt in
25
intelligentia, sicut quod duarum extremitatum contradictiones, una
317
1
semper est vera et altera falsa, et quod totum est maius sua parte. Et
2
scientia quidem qua sciuntur vie iste, et perducit nos ad formationem
3
rerum, et perducit nos a[*]a probably corrupt for ad credulitatem rerum, est scientia dialectice, et eius
4
intentio est cognitio harum duarum viarum quas diximus, ita ut separet
5
inter formationem completam et diminutam, et credulitatem certam
6
et propinquam certe et dominantem oppinioni et ambiguam. Et absoluit
7
nobis ex istis divisionibus formationem completam et credulitatem certam,
8
ad quam ambiguitati non est via.
9
Dico ergo quod ea quae sunt facta, sunt secundum duos modos.
10
Unus eorum est quando consideratur essentia eius, non est necessarium
11
esse eius, et nominatur possibile esse. Et secundum quando consideratur
12
essentia eius, est necessarium esse [*](V. fo 46 rb) eius, et nominatur necesse
13
esse. Ex eo ergo quod est possibile esse, quando ponimus ipsum secundum
14
essentiam non esse, non sequitur inconveniens neque excusatio esse
15
eius a causa, et quando invenitur fit necesse esse per aliud. Sequitur ergo
16
ex hoc quod ipsum est met, quod non tollitur possibile esse per essentiam
17
suam, necesse esse per aliud. Et hoc possibile aut est aliquid in eo quod
18
aufertur, aut est mora sine [*](A. fo 33 rb) hora, et res quidem possibiles non
19
licet ut sint infinite in esse suo, causa causatum, neque licet ut earum
20
generatio sit secundum semitam revolutionis, immo necesse est facere
21
eas pervenire ad rem necesse esse primum, et necesse esse, quando ponitur
22
non esse, sequitur ex eo inconveniens, neque esse eius est causa, neque ut
23
sit esse eius per aliud, et est causa prima esse rerum. Et sequitur ut
24
sit esse eius sempiternum esse, et ex causatum[*]ex causatum probably corrupt for excusatum a causis, sicut forma et mate-
25
ria, et efficiente et fine. Neque est ei essentia, nisi quia ipsum est necesse
26
esse, et est eius esse. Et sequitur ex hoc, ne sit ei genus, neque differentia,
27
neque deffinitio, neque demonstratio <super ipsum ex causa>, immo
318
1
est demonstratio <et causa> omnibus rebus. Et esse eius est sempi-
2
ternum per essentiam suam immortale, cui non comiscetur[*]comiscetur probably corrupt for commiscetur comistio[*]comistio probably corrupt for privatio,
3
neque esse per potentiam. Et sequitur ex hoc quod non est possibile ut non
4
sit, neque indiget aliquo extendente durabilitatem suam, neque alteratur
5
ex dispositione ad dispositionem. Et est unum per intentionem, quod
6
veritas que est ei non est alicui alii, et unum per intentionem, quod
7
ipsum non recipit divisionem, sicut sunt res quibus est magnitudo et
8
quantitas. Ergo non dicitur de eo quantitas, neque quando, neque ubi,
9
neque est corpus. Et est unum per intentionem quod essentia eius non
10
est ex rebus aliis ex quibus sit eius esse, neque provenit eius esse ex
11
intentionibus, sicut forma et materia et genere et differentia, neque est ei
12
contrarium. Es [sic] est bonitas pura, et intelligentia pura, et intellectum purum
13
et intelligens [purum], et iste res tres omnes sunt unum. Et ipse est
14
sapiens, et vivus, et sciens, et potens, et volens; et est ei finis pulc[h]-
15
ritudinis et complementi, et dux [h]abilitatis[*]dux [h]abilitatis corrupt for durabilitatis; et est ei maioritas
16
exultationis per essenciam suam. Et est diligens primum et dilectum
17
primum. Et esse omnium rerum est ex eo, secundum modum quo provenit
18
impressio eius ad res et fiunt existentes. Et ea quae sunt, omnia sunt
19
secundum ordinem prove[*](V. fo 47 ra)nientem ex impressione eius esse.
20
Et omni quod est ex esse eius portio et ordo singularis, et esse rerum
21
ab eo est, non amodo intentioni eius, que sit similis intentioni nostre.
22
Neque est ei intentio rebus, neque proveniunt ab eo secundum semitam
23
nature, absque quod sit ei cognitio et voluntas ad producendum eas et
24
aplicandum [sic] . Et non est ex eo apparitio rerum, nisi propter esse eius
25
sciens essentiam suam, et quoniam ipsum est initium bonitatis in esse,
26
secundum quod oportet.