107
1
Aphorismi Iohannis Mansoris
2
ad Iohannem discipulum
3
[prol.] Liberet te deus, fili amantissime, a devio erro-
4
ris et conservet in via prosperitatis atque meo velle de
5
te dignetur concedere teque in eodem agilem facere sic-
6
que desiderium tuum iunctum meo compleat in te.
109
1
Noscat dilectio tua, fili mi, quia ad petitionem
2
tuam de afforismis medicine scribendis propter nil aliud
3
prolongavi nisi, quia verens ne quando fastidires, tui
4
in ea desiderii longanimitatem vellem temptare et cum
5
desiderando cognoscere.
6
Iam nunc vero, quantum inde cognoverim, videtur
7
sufficere quod, cum maiores nostros peritissimos viros
8
fastidiosum quemque noveris arguisse sepe, non egre tibi
9
ferendum est.
111
1
Ceterum quidem ipse persensisse potes me semper tuam
2
utilitatem quesivisse et nunquam te deserendo plus alium
3
coluisse. Deus omnipotens dirigat mentem tuam in bene-
4
placito suo ad utilitatem servorum suorum. Aphorismos
5
autem quos me rogasti tue dilectioni mando.
113
1
[1] Certum in medicina immensa profunditas est, operari
2
autem secundum libros absque perfecta ratione et soller-
3
ti ingenio periculosum est et molestum.
4
[2] Ingenium autem naturale adiuvat artem et naturam
5
regentem, <contrarium autem contraria>.
6
[3] Habundanter libros peritorum veterum relegere et se-
7
creta eorum diligenter discutere omnem iuvat sapientem.
115
1
[4] Vita brevis est ad cognoscendum vires omnium terre
2
nascentium; tu autem ea, que palam sunt et in quibus
3
omnes conveniunt et maxime que probasti, tene; que vero
4
in dubio et in quibus dissentiunt, dimitte.
5
[5] Illud vero non debet nos commovere quod in dictis
6
sapientium habentur quedam que non videtur nobis ad ple-
7
num ratio testari, sed potius credulos habere, <…>
8
illud quippe quod medicamur subtilis substantia est.
117
1
[6] Neque enim humana natura erroris periculum incurrere
2
non potest, presertim in subtilibus.
3
[7] Qui deditus animo deliciis secularibus negligit fun-
4
damentum medicine, philosophie et artium doctrinam, non
5
ei fides adhibenda est et maxime in ea.
6
[8] Ubi Galenus et Aristoteles concordant, est, ubi
7
autem non, difficile verum invenitur.
119
1
[9] Animal secundum frigidum et humidum nutritur,
2
secundum calidum et <humidum> vivit.
3
[10] Virtus sive virtutes spirituales et animales, varia
4
nomina habentes, una eademque, sed secundum diversa in
5
subiectis membris officia, diversis vocabulis nuncupatur.
6
[11] Complexio naturalis secundum vicinitatem quidem est,
7
actu tamen inseparabilis.
8
[12] Quemadmodum tam vitium anime quam figure corporis a
9
parentibus cadunt hereditas, ita quoque morbus diuturnus
10
et maxime si sit in principali membro.
121
1
[13] Medicina que temperamento vicina et odorifera est,
2
si cibus quoque fieri possit, optimum est.
3
[14] Colligatio corporis et anime secundum ordinis nume-
4
ralis consonantiam facta est, ut subsistat; unde caven-
5
dum est ne des fortem medicinam que fortiter mutet eam,
6
ut ea que est in tertia parte.
123
1
[15] Complexio corporis animati ad figuram consoni nume-
2
ri est; ne sis igitur temerarius in medicina forti, que
3
illam dissolvat, et aperiendo corpus in aliam mutet.
4
[16] Medicina stiptica, odorifera et temperamento pro-
5
pinqua naturalem virtutem custodit et confortat princi-
6
palia membra.
125
1
[17] Huiusmodi igitur tibi semper utendum est ut confor-
2
tes naturam; si enim naturam confortaveris morbum <me-
3
dicando> curari iuvat, si vero neglexeris et eam neglec-
4
tam deficere permiseris, nichil prodest.
5
[18] Fecatum et stomachus sunt posita in officina nature
6
ut nutriant sicut instrumenta, quod si accidens quodli-
7
bet, admiserint [sic] complexionem corporis et cursum nature
8
mutant.
127
1
[19] Calidi morbi plus frigidis mortiferi sunt propter
2
ignei motus velocitatem.
3
[20] Quando corpori aliquid acciderit, non est ei dandum
4
quod noceat principalibus membris; quod si feceris, in-
5
de nocivus eris magis unde iuvare videris.
6
[21] Vitium animi sequitur complexionem corporis; cum
7
igitur corpus patiatur, et maxime principalia membra,
8
medicinam etiam anime adhibere non negligas, unde vide-
9
licet gaudeat odoratu, visu, auditu, quod nonnulla pars
10
medicine est.
129
1
[22] Medicinarum quedam, et maxime que faciunt in summo
2
capitis, post cenam et quando itur dormitum, dande sunt,
3
ut natura, ad interiora intenta ab altissimis membris
4
attrahendo, sensus alleviet.
5
[23] Similiter autem et sic ubi morbus iam prevaluerit
6
et maxime in principalibus membris.
131
1
[24-25] Nulli medicine membrum aliquod credendum est,
2
nisi ei que ad complexionem eius aut ex toto aut ex par-
3
te pertineat, vel ad similitudinem vivande membrum nu-
4
trientis, que medicina, si nutribilis quoque fuerit,
5
utilius est.
6
[26] Medicina contraria ad contrarium depellendum est et
7
non secundum complexionem.
133
1
[27] Infirmis defectis nulla medicina aut cibaria danda
2
sunt, nisi ea que facile possit natura pati, et prope
3
temperamentum sint in quantitate et qualitate.
4
[28] Medicamenta pauca tibi tenenda sunt, quorum iuva-
5
mento sepius expertus confidere possis; totius enim
6
multitudinis notitia incomprehensibilis est neque enim,
7
si per singula volueris inquirendo discurrere, multipli-
8
ci diversitate sensuum distractus, in ullo poteris fidem
9
habere.
10
Rerum vero proprietas dubia est, eam namque multi
11
olim experientes arbitrati sunt facere proprietate quod
12
plerumque faciebant natura.
135
1
[29] Unde videndum est ne quis in proprietatis purgatio-
2
ne negligat naturam que nobis notior est.
3
[30] Humores natura hyeme et vere plus dispergit, estate
4
et autumno minus; tunc itaque oportet ut medicemur
5
quando potior est.
6
[31] Frequentatio morbi in principali membro dissolutio-
7
nem corporis prenuntiat.
137
1
[32] Humores calefaciendo et dissolvendo et naturam
2
confortando salubrius purgantur quam per catarticum aut
3
vomitum, quorum neutrum sine detrimento nature fit, si
4
tamen eos calefaciendo dissolutos ad principalia membra
5
fluere non timetur; quod si timetur, ad quodlibet aliud
6
ingenium recurrendum est.
139
1
[33] Cavendum ne ab egritudine convalescentibus innatum
2
apostema ad interiora redire medicamento cogatur, prop-
3
ter principalium membrorum confectionem, <sed aliter
4
dissolutum expellatur>, quod levius fieri non potest
5
quam tantum addi nature quod sibi sufficiat ad distri-
6
butionem minuendorum principalium membrorum.
141
1
[34] Habitantes in quinto aut sexto climate plus minuere
2
sanguinem expedit quam in septimo aut primo aut secundo
3
aut tertio aut quarto.
4
[35] Apostema in principali membro sine dolore naturam
5
ibi regimen dimisisse significat, maxime si ex colera
6
rubea vel ex sanguine est, quod raro fit.
143
1
[36] Corpora naturaliter frigida et humida parum vivende
2
recipiunt, minus vero reddunt; ventres quoque eorum
3
plurimum liquidi et infirmitas diuturna.
4
[37] Calidis et siccis e contrario contingit.
145
1
[38] Ab infirmitate surgentibus cibaria sibi nociva
2
petentibus non neganda sunt, sed ingeniando in qualita-
3
tem sibi utilem mutanda.
4
[39] Oportet autem te infirmo semper salutem promittere
5
nec unquam <illum> a spe deponere, <etsi ipse desperes>;
6
complexio enim corporis animi affectui semper inheret.
147
1
[40] Ingenium naturale medici parvo artis fundamento
2
adiuvat naturam, innaturale autem e contrario.
3
[41] Medicorum illiteratorum, simplicium, adolescentium,
4
negligentium, luxui subiacentium plurimi homicide.
5
[42] Oportet egrotum de omnibus, unde egritudo nasci
6
solet, tam exterioribus quam interioribus inquiri, et
7
secundum potiorem partem iudicari.
149
1
[43] Gloriosorum superbiam et ad urinale multiloquium, si
2
sapias, contempnas, nec te egrum per omnia interrogare
3
pudeat; urina enim, nisi cum morbus intra venas extite-
4
rit, fallax est.
5
[44] Si interrogatus semper velociter respondeas, dubi-
6
tandus es.
7
[45] Circa infirmum constitutus sani qualitatem sui et
8
animi affectionem convenit agnoscas; ea vero, que illum
9
noveris pre ceteris amasse aut concupisse, ad memoriam
10
revocando laudare, et, si licitum sit, ante oculos re-
11
presentare aut se mox facile habiturum constanter pro-
12
mittere, et sic in eorum spem illum animare non desinas.
151
1
[46] Multum iuvat paraliticos ad eorum latera causalem
2
calorem apponere, non tantum igneum sed adolescentis
3
puelle.
4
[47] Duarum medicinarum iuvamento et sapore equalium
5
odoriferior et levior eligenda est.
6
[48] Mutare consuetudinem nocivum et molestum est,
7
maxime veterem.
153
1
[49] Quomodo nulla decoctio fit nisi inter aquam et na-
2
turalem calorem, <…>.
3
[50] ita non est purgandum nisi medicina que non sit
4
longe a temperamento; timendum enim ne horrens eam
5
natura reiciat, <non> immisceretur humoribus neque cor-
6
roborata nocivum expellere possit.
155
1
[51] Oportet ergo ut ad purgandum intra pulsos humores
2
in similitudinem cibi per ingenium convertatur, ut
3
natura eam apte recipiat et retentam per venas reportet,
4
et sic confortata facile inimicum excludat; nam, si
5
qualitate fortior fuerit, deficit natura et contrariatur.
157
1
[52] Ante purgationem per aliquot dies humores commoven-
2
di et dissolvendi medicina cibali et potu medicinali, et
3
sic cum precedentis diei abstinentia purgandi sunt.
4
[53] Balnea non sunt nobis necessaria ad refrigerandum
5
calidum vel calefaciendum frigidum, sed ut dissolvant
6
et sudare faciant et siccent et humectent.
159
1
[54] Tyriaca magis est necessaria ut dissolvat, disper-
2
gat et mundet, sed pueris et adolescentibus, et defec-
3
tis, senibus, parum inde dandum est.
4
[55] Morbi exteriores vere et estate magis curandi sunt,
5
interiores vero per contrarium.
161
1
[56] Morbi ex penuria quantitatis vel qualitatis non mi-
2
nus quam ex nimia plenitudine nascuntur, unde medici in
3
temeraria purgatione plerumque delinquunt.
4
[57] Medicina data, se victa a natura, nisi eos quos
5
querimus expulerit humores, remanet in corpore et in eo-
6
rum qualitate mutata morbos intendit generare.
163
1
[58] Corpora frigida et humida ossa et nervos invalidos
2
habent, unde sana egritudini et egra sanitati habiliora
3
sunt.
4
[58 bis][*]Paragraph 58 bis is missing in this translation.
5
[59] Apostema in pueris cum summa cautela curandum est
6
neque enim introrsum violenti medicina redigendum est,
7
ne natura nondum valida et humoris quem adhuc habent a
8
matrice copia repressa succumbat.
165
1
[60] Morbido corpori non forte contrarium vel eadem die
2
post nimium aeris calorem est dandum, et e contrario.
3
[61] Acute egritudines plus in senibus quam in iuveni-
4
bus timende sunt, citius enim in bonum malumve finiun-
5
tur. Cibaria quippe que recipiunt mutat natura eorum in
6
similitudinem frigiditatis sue, unde celerius ad sanita-
7
tem revocantur. Timende vero sunt quia defectus natura-
8
lis caloris acumen egritudinis sustinere non potest.
167
1
[62] Frigidi morbi in senioribus difficilius, in iunio-
2
ribus autem facilius curantur.
3
[63] Balneum et temperata potio iuvat causam et contra-
4
rium cause.
5
[64] In nimio exercitio positos ante cibum parum quies-
6
cere, otiosos autem parum exerceri oportet.
169
1
[65] Labor et exercitium quiddam doloris est: unde in
2
eo positi non dolent pluribus morbis, illaboriosi etenim
3
sunt ad comparationem illius laboris nisi cum dolor mor-
4
bi laborem excesserit.
5
[66] Iuvenibus spermatis effusio raro ex frigiditate
6
accidit.
171
1
[67] Iuvenibus epilensia et spasmus, in primo et secundo
2
et tertio et quarto climate, ex naturalis caloris inopia
3
et temperamenti defectione, unde sanitas eorum constare
4
debet, magis evenit, non ex nimia frigiditate sub quan-
5
titate temperamenti; unde purgatio previdenda est.
6
[68] Medicina calidissima non ad multam subtilitatem
7
terendo perducenda est.
173
1
[69] Cum quis voluerit purgare <caput> aut cerebrum aut
2
instrumenta sensuum, pillulis maioribus et post cenam
3
eundo dormitum datis faciendum est.
4
[70] Ad nimiam habundantiam in stomacho subtilem pulve-
5
rem damus.
6
[71] Si cui principalia membra defecta habenti aut debi-
7
litata catarticum necessarium fuerit, clistere facimus.
175
1
[72] Habundantia stomachi pillulis parvis, recentibus et
2
humidis et ieiuno datis purganda est, et is qui biberit
3
deambulando commovendus.
4
[73] Pillule veteres et siccate, priusquam dentur, hu-
5
mectande per noctem ex aqua calida sunt.
6
[74] Omne catarticum necessario coleram rubeam movet.
177
1
[75] Qui LX annorum aut plurium sunt in medicina eorum
2
non est miscendum quod coleram rubeam <purget>, quia
3
ipsa per se facit et humectationis corporis fundamentum.
4
[76] Principalia membra naturaliter defecta habentibus
5
cavendum est ne acutam medicinam, sed ad vicinitatem
6
temperamenti redactam, accipiant.
179
1
[77] Due species, si mixte simul bibite sunt, necessario
2
tanquam separatim utraque lacertos et carnem generando
3
suum naturalem reddit effectum.
4
[78] Convalescentes secundum infirmitatem suam debent
5
quidem tractari nec tamen ex toto permittantur haberi
6
prout assueverint sani.
181
1
[79] Oportet medicinam fieri ad similitudinem operantis
2
nature, etiam si dura aut tarda fuerit, et non secundum
3
quod videatur iuvamentum absque ratione, quod fallax
4
est.
5
[80] Eger uni fideli medicorum commitendus [sic] est cuius
6
error ad recti distantiam rarus est.
7
[81] Quod si plurimos consulit, in singulorum errorem
8
plerumque cadit.
183
1
[82] Apostema in senibus ne retrorsum medicamine cogatur
2
videndum est, ne deficiat natura ad dispergendum illud,
3
que in expulsione totas vires consumpserit. Extrahendum
4
quippe, sed non cum forti medicina, ne cum eo natura[*]natura probably corrupt for materia
5
exiens corpus exinaniat; est igitur mediocriter exugen-
6
dum; nempe quod perdunt multum est ad differentiam eius
7
quod restauratur; similiter et in pueris vis namque me-
8
dicine est natura fortior eorum.
185
1
[83] Infirmus ad solitum statum ex quo in egritudinem
2
ceciderit tantum revocandus est, non autem ad tempera-
3
mentum quoque in omni substantia.
4
[84] Cuius complexionis qualitatem non noverimus sani,
5
eius infirmitatem an gravis sit necne, non bene perpen-
6
dimus infirmi, unde incerta quoque medicina subsequitur.
7
[85] Reddere enim sanum ad complexionem temperamenti
8
morbus est ad sui qualitatis comparationem.
9
[86] Natura virtus, causa eius motio, unde in purgando
10
corpore, si forte ipsum sit, commovenda est forti medi-
11
cina et illi infesta.
187
1
[87] Singulis infirmitatibus propria fieri medicamina ad
2
ingenium et arbitrium medici perfectioni propinquum est.
3
[88] Nulla res sub lunari circulo, quocumque gradu mute-
4
tur circulus, revocabitur ultra in eternum ad illum mo-
5
dum qualitatis vel quantitatis in quo fuerit in ipso
6
circuli motu.
7
[89] Nulla medicina levis est in contemplatione et ope-
8
ratione; eam enim, que levis videtur, gravem, que autem
9
gravis, levem, si attentius intuearis, deprehendes.
189
1
[90] Non igitur leviter vel absque rationis consideratio-
2
ne determinandum est.
3
[91] Credere experimento sine ratione fallax <est>.
4
[92] Nulla egritudo est que non habeat opus interrogari
5
infirmum.
6
[93] Omnium febrium calor extra naturam est, sed inter
7
levem et fortem differunt secundum suam materiam; qua-
8
propter ei, que ex colera rubea est, fortiter, que vero
9
ex nigra, lente resistamus oportet.
191
1
[94] Quodcumque membrum susceperit detrimentum aliquod
2
sive naturali morbo seu quovis exteriori accidente,
3
haud ulterius priori statui perfecte reddi potest.
4
[95] Morbum diuturnum et defectionem membrorum heredi-
5
tat quidem filius, sed differentem aut minorem, si alter
6
parentum sanus fuerit.
7
[96] Nulli medico etiam studioso credendum est nisi
8
etatis et probato.
193
1
[97] In morbo diuturno cuius urina sani similis fuerit
2
et in una eademque qualitate permanserit non evadet
3
egritudinem.
4
[98] Medicum mediocris qualitatis esse ne nimis mundum
5
admiretur nec ex toto aspernetur oportet.
195
1
[99] Si tempore veris ex multa humectatione fiat aeris
2
mutatio, estate vero nascuntur variole, apostemata, fre-
3
nesis et febres; hec solutione purgativa curantur.
4
[100] Mulier in dextram partem concipiens raro feminam
5
parit.
6
[101] Catartico dato pregnanti, deficiunt principalia
7
membra nati omnibus diebus vite sue.
197
1
[101 bis][*]Paragraph 101 bis is missing in this translation.
2
3
[101 ter][*]Paragraph 101 ter is missing in this translation.
4
199
1
[102] Quomodo nascuntur morbi ex humorum quantitatis vel
2
qualitatis habundantia, similiter et ex defectione;
3
propterea medicum purgando et inaniendo errare contingit.
4
[103] Olfactus, et maxime si saliat fumus in capite, ce-
5
lerius quam quod bibitur cerebrum iuvat.
6
[104] Ex mutatione stellarum in longitudinem et latitu-
7
dinem, vitia et nature et consuetudines mutantur.
201
1
[105] Ex diversitate spatiorum regionum variantur quoque
2
complexiones, vitia nature, cibaria et medicine adeo ut
3
ea que fuerunt in secundo ascendant in quarto et e con-
4
tra; et velut ortolana et agrestia domestica et silva-
5
tica differunt.
6
[106] Emplastra et unguenta secundum vicinitatem quali-
7
tatis et similitudinem complexionis illius membri cui
8
apponantur esse oportet.
203
1
[107] Coleram nigram iuvenibus forti medicina purgare
2
noli; eorum namque quantitas parva, qualitas defecta
3
est, neque enim corpori coherentia sunt.
4
[108] Si poterit medicus medicari cum dieta sine potio-
5
ne, prospera inveniet.
6
[109] Si quis per multum tempus nec vomitum nec solutio-
7
nem habuerit et veniat ei subito impetu, videndum est ne
8
restringere festines.
9
[110] Fumus in corpore aliud est quam ventus, quod pauci
10
noverunt discernere.
205
1
[111] Urina sanitatem significans in omni homine non est
2
equalis in quantitate nec in qualitate nec in liquore.
3
[112] Cuius urinam non prenoveris sani, in eius medicina
4
egroti non appropriabis veritati.
5
[113] In convalescentibus apostema sic medicare ut non
6
introredigatur, non fortiter quidem sed leviter extraha-
7
tur; similiter quoque in pueris et senibus.
207
1
[114] Si dementia, ex frigiditate et siccitate procedens,
2
cerebrum incutiat, fumum odoriferum, calidum et humidum
3
tam intus quam foris ei adhibemus et ad excitandum calo-
4
rem ad iras quoque interdum patientem provocamus.
5
[115] Complexionis compositio sanitatem significans in omni homine non est equalis nec in quantitate nec in qualitate.
209
1
[116] Quibus in iuventute quater tantum in anno flebo-
2
thomari consuetudo fuerit, in XL annorum etate ad ter,
3
in LX autem ad semel conferendum, ulterius vero ex toto
4
dimittendum est.
5
[117] Senes a LX annis cephalicam venam, a LXX mediam,
6
post LXXV basilicam incidi desinant.
211
1
[118] Qui in iuventute constituti multum et frequenter
2
sanguinem minui consueverunt, post annos LX calor eorum
3
in frigidum et siccum convertitur, maxime si fuerint
4
frigide et sicce nature.
5
[119] Custodia virtutum principalia membra confortat et
6
a morbis tuetur; principalia vero membra confortata
7
virtutes quoque vicem reddendo confortant et morbis def-
8
fendunt.
9
[120] Nati iuvenibus parentibus principalia membra for-
10
tia et sana naturaliter habent, et e contrario.
213
1
[120 bis] Hic aphorismus in prima translatione deest,
2
sed ab Egidio translatus est.
3
[121] Sicut ignis ad ea, que calida sunt et humida, sem-
4
per intendit, ita et morbus ad huiusmodi complexionem.
5
[122] Qui aromaticum abhorrent odorem nec saporatam sa-
6
piunt dietam, nuntium est corruptele complexionis eorum.
215
1
[123] In omni regione quibuscumque ventis nubes procrea-
2
ri videntur, ex illis habitantium capita fumo replentur,
3
corize nascuntur et sensus aggravantur.
4
[124] In quacumque provincia quo anno muscule superha-
5
bundaverint, putredines quoque morborum superhabundabunt
6
in corporibus habitatorum.
7
[125] Ieiunare in estate corpus desiccat, colorem citri-
8
nat, melancoliam creat, necnon visum ad defectum pertur-
9
bat.
217
1
[126] Sanguinem mox, ut exit in aerem, congelare terream
2
habundantiam demonstrat; quanto enim contra, tanto con-
3
trarium.
4
[127] Omnis provincia que longius est a mari remota et in
5
meridiem protensa habitantium corpora sicciora <facit>.
6
[128] Non est temporis eadem natura in omni regione:
7
quando est sol in quadrangulo circulo, quippe estas hic
8
et hyems alibi, ver quoque alio loco et autumnus alio;
9
ad quorum diversitatis similitudinem differunt etiam
10
complexiones, vitia et consuetudines habitatorum.
219
1
[129] Quando enim ver est in Egypto, et estas in India,
2
in India vero et apud habitantes sub equali die due hye-
3
mes et due estates, duo autumni et duo vera in anno;
4
unde illis fructus habundan<tes> procreant arbores et
5
memoria subtilis est, huiusmodi et alia multa.
221
1
[130] Deficiente virtute deficiunt principalia membra
2
et morbis afficiuntur neque illa defendere possunt.
3
[131] Ubi plurimi concrepant, <ratio> idem testatur et
4
experimentum comprobat, id ante oculos pone, contrario
5
vero contrarium.
6
Expliciunt aphorismi Iohannis Mansoris sive
7
Damasceni.
223
1
[epil.] Accipe nunc, fili karissime, postulatos a te am-
2
phorismos quibus semper fidus permanens secundum eorum
3
auctoritatem operare confidenter, ad quos, prout potui,
4
sudans ob tuam discretionem sollicite laboravi, nam dili-
5
gere te sapientiam novi per omnia; preterea valde ceptum
6
opus non negligere ortor, per quod me nimis letificasti,
7
et quia libros Galieni gloriosissimi trantulisti[*]trantulisti corrupt for transtulisti cuius
8
titulum ei placuit vocari Megategni,
225
1
qui liber est ubi maxima est proprietas medicorum.
2
Nunc autem Deo gratias ago quia te huiusmodi primum
3
translatorem inveni.