1
¶ Incipit liber Messahallach in reuolutionibus annorum mundi.
2
CUstodiat te deus: et augeat tibi vi〈-〉
3
tam: patefaciat tibi: sub
4
limet te deus: reuolutionem annorum mundi.
5
Cuius scientia et dispositio est: vt scias quando ingreditur
6
sol primum minutum signi arietis: et cum hoc sciueris
7
constitues ascendens: et .4. angulos atque loca per
8
gradus: et minuta: et constitues loca planetarum
9
per gradus suos: et esse eorum: et secundum ordinem circuli per di-
10
rectionem scilicet eorum: et per retrogradationem et tarditatem: et
11
transitus quorundam per alios: et eleuationem: et magnitu〈-〉
12
dinem atque latitudinem: et proiectionem suorum radiorum:
13
et scito quod planeta retrogradus nullam habet fortitudi-
14
nem super bonum: donec dirigatur. Post hoc aspice ascen-
15
dens: et dominum exaltationis ascendentis: si fuerit exaltatio
16
planete et dominum termini ac dominum triplicitatis: et locum
17
domini hore ab ascendente: et qualia sint scilicet loca eorum adinui-
18
cem: et qualia sint in loco inimicitie ascendentis vel que in loco
19
amicitie: quia si inimicatur dominus ascendentis ascendenti: significat
20
detrimentum eiusdem climatis secundum quantitatem inimicita-
21
tis. si enim fuerit in .6. erit infirmitas: et si fuerit in .8. erit mors:
22
et si fuerit in .12. erit inimicitia secundum substantiam domini si-
23
gni in quo est dominus ascendentis: similiter si fuerit dominus
24
termini: et dominus exaltationis atque triplicitatis: sed erit infra
25
hoc quod dixi tibi ex domino ascendentis. Post hoc aspice loca lumi〈-〉
26
narium ab ascendente: et a domino ascendentis. Quia reuolutio cum
27
fuerit in die: et aspexerit sol ascendens aut dominum eius fue-〈-〉
28
ritque sol a malis liber: significat fortitudinem et adeptionem seu
29
victoriam ciuium eiusdem climatis: et eo melius si pulsauerit
30
sol dispositionem domini ascendentis: et si fuerit receptus in loco in
31
quo fuerit. Quia si fuerit sicut diximus humiliabuntur atque
32
subijcientur diuites ac potestates eiusdem climatis domino ipsius
33
climatis: et tribuetur eis prosperitas: et pax atque sanitas cum
34
bono esse nutu dei: et similiter erit de luna sicut diximus de
35
sole: et si fuerit reuolutio in nocte. Et cum fuerint domini lumina
36
rium: aut vnus ex eis aspiciens ea ex loco forti: et receperint
37
ea: non erit in hominibus detrimentum neque vlla commotio: sed erunt
38
securi: et quieti querentes iustitiam: et iudicantes per eam. si vero
39
fuerit econuerso dic econtrario idest verte bona que diximus in ma〈-〉
40
lum: et aspice post hoc receptionem planerarum adinuicem: et
41
eorum inimicitatem in partibus: et prenuntia secundum quod vide〈-〉
42
ris ex terris et plagis in quibus fuerit. Et scito quod signum significat
43
partem mundi per naturas suas non per loca sua: quod si con-
44
uenerit pars nature signi: erit ei fortius. Aries et eius tri-
45
plicitas ex signis orientis: si conueniunt ascendenti erit hoc
46
fortius eorum significationi. Taurus et eius triplicitas ex si-
47
gnis meridiei: cum conuenerint signis medij celi erit fortius
48
eorum significationi Gemini et eius triplicitas: ex signis oc-
49
cidentis: cum conuenerint signis anguli occidentis: erit fortius
50
eorum signficationi cancer et eius triplicitas et signa septem-
51
trionis cum conuenerint angulo terre erit fortius eorum
52
significationi. hoc enim dicimus cum fuerit in hoc quod diximus
53
planeta in his locis. Et scito quod terre sunt due diuisiones oriens
54
et meridies est vna: quia conueniunt in calore: et occidens ac
55
septentrio in frigore. Post hoc diuisa est terra per .7. diuisio-
56
nes .7. planetarum in climatibus secundum ordinem circulorum. a circulo ergo
57
sciuntur climata secundum ordinem circulorum vt domini horarum. Nam
58
primum clima est saturni. secundum iouis. tertium martis. quartum solis. quintum
59
veneris. sextum mercurij. septimum lune. climata vero sunt secundum naturam
60
circuli. Deinde est vnicuique ex terris et ciuitatibus res nota.
61
similiter etiam in terminis: quia fortassis erit ciuitas alicuius signi
62
et vincet in ea ex eodem signo terminus alicuius plnete[*]plnete corrupt for planete. verbi
63
gratia. vt alirac que dicitur esse cancri: et eius planeta iuppi-
64
ter: et ideo est eius planeta iuppiter: quia locus alirac est a .19.
65
gradu vsque in .27. cancri qui est terminus iouis. et descen-
1
sio fortunarum in hunc locum significat optationem ciuium
2
alirac proprie. et similiter descensio malorum significat malum. Scies
3
hoc similiter ex descensione fortunarum et malorum in ceteris
4
terminis: et iam exposui tibi hoc. Scto ergo eum quemadmo-
5
dum dixi tibi: quia cum hoc feceris non te latebit cuius signi
6
erit ciuitas vel cuius termini. ¶ Post hoc aspice vtrum sit
7
signum ascendens fixum vel mobile: aut commune: et aspice simi-
8
liter dominum anni: quia ascendens anni cum fuerit signum mobile erunt
9
reuolutiones quartarum in anno necessarie: et eo plus si fuerit
10
dominus anni in signo mobili. et si fuerit signum commune: oriuntur
11
tantum due reuolutiones necessarie idest in capite arietis et libre:
12
et eo plus: si fuerit dominus anni in signo communi. Fac ergo in introitu anni
13
primum minuta signi libre. et fac super mobilia omnes quartas anni.
14
Cum vero fuerit signum fixum ascendens erit reuolutio anni vin-
15
cens omnes quartas anni: et eo fortius erit si fuerit dominus in signo
16
fixo. Cum autem fuerit dominus anni in signo mobili erit abundan-
17
tia vel penuria quam significauerit in prima quarta anni tantum: nisi
18
sit et in quarta secunda: et tertia. et quarta distinctio tunc erit secundum quod
19
significauerit eadem quarta ex abundantia et penuria.
20
¶ Capitulum in scientia domini anni.
21
CUm ergo volueris scire dominum āni. Aspi〈-〉
22
ce hora reuolutionis planetam qui
23
fuerit fortior ceteris in loco suo: et plus testi-
24
monij: et pone eum dominum anni in climate in quo fueris.
25
Post hoc da .7. climatibus ex climate in quo fue〈-〉
26
ris secundum quod predixi tibi ex planetis .7. et ego exponam tibi partes pla〈-〉
27
netarum et eorum testimonia: vt scias dominum anni. Scito quod fortior
28
planetis est ille qui fuerit in ascendente non remotus neque ca〈-〉
29
dens vel fuerit in medio celi. In vadix vero et in angulo ter-
30
re erit infra hoc quod dixi tibi in fortitudine per quartam partem. et
31
signum .11. est infra vadix et angulum terre: et .9. infra .11. et .5. infra
32
9. et tertium infra quintum. Cum fuerit dominus ascendentis in ascendente
33
non cadens neque remotus ab angulo ascendente: non erit cum
34
eo necesse aspicere alium planetam. Similiter dominus exaltationis
35
cum fuerit in gradibus exaltationis sue: dominus vero triplicitatis
36
cum fuerit in ascendente vel in medio celi: habebit tertiam
37
partem fortitudinis domini ascendentis. dominus quoque
38
termini habet quintam partem et hoc secundum quantitatem for〈-〉
39
titudinis eorum in signis et dominus hore septimam habet partem.
40
Et scito quod hoc sit cum fuerit in ascendente vel in medio ce-
41
li. si autem fuerit in occidente vel in angulo terre: minuetur eius
42
fortitudo: similiter cum fueri in .11. et .9. et .5. minuitur eorum forti〈-〉
43
tudo. Et scito quia luminaria cum fuerint in aliquo angulorum
44
erunt domini anni nisi ipsum quod fuerit in angulo sit impeditum.
45
Quod si ita fuerit significabit impedimentum et debilitatem eiusdem
46
climatis: et eo melius: si furit sol in die in angulo: et in nocte
47
luna in angulo. Et similiter nocturna vigent in nocte: et diurna
48
vigent in die. Cum igitur operatus fueris reuolutiones anno-
49
rum: incipe per fortitudiniem secundum quod dixi tibi.
50
¶ Capitulum quando dominus anni committit dispositionem suam alteri.
51
CUnque patuerit tibi dominus anni: vide si for-
52
te commitat dispositionem suam alteri. hoc est
53
vt sit in domo planete et ipse planeta sit in optimo
54
loco ab ascendente. dominus quoque anni iunctus fue-
55
rit ei. Quia si ita fuerit: efficitur dominus anni dominus do〈-〉
56
mus eius quia recipit eum ex ea: et eo melius si aspexerint eum lumi-
57
naria vel domini eorum domorum. si vero non commiserit dispositionem suam
58
domino domus sue: aspice vtrum sit fortitudo eius in loco suo super
59
dispositionem. Et fortitudo eius est sicut designaui tibi in primo capitulo. Cum
60
fuerint planete iuncti domino anni: et commiserint dispositionem suam ei ve〈-〉
61
niet ad ipsum clima gaudium ex omni parte super quantitatem
62
dispositionis cum commiserint luminaria dispositionem domino ascendentis: aut
63
vnum eorum non erit tibi necesse aspicere cum hoc aliud quia ipse〈-〉
64
est dominus anni absque dubio: aspicies at rusticis: et esse eorum
65
ex domino anni et loco eius: et ex aspectu planetarum ad eum.
1
¶ Capitulum in significatore regis et subditorum eius.
2
ET aspiecies regi climatis ex domino medij
3
celi et sole ab vtrisque scilcet
4
ex coniunctione ac separatione planetarum ab eis. Et
5
eliges ex sole et domino medij celi fortiorem secundum
6
fortitudinem eorum: ponesque electum significatorem
7
regis: cunque sciueris significatore regis non te latebit esse
8
illius cum suis rusticis ex bono et malo: et quicquid inueniet eum
9
in eodem anno ex distributione distinctione et abundantia:
10
seu penuria nutu dei: de omni re scilicet imperij sui idest de rusticis
11
suis: et de substantia sua: de filijs quoque et mulieribus suis:
12
et de sanitate atque infirmitate eius: de peregrinatione: et de
13
fortitudine ac debilitate eius et de eius interitu: et scito quod
14
hoc capitulum idest regis planius est capitulo domino anni et esse ru〈-〉
15
sticorum: quia aspicis regi singulariter: rusticis vniuersaliter.
16
Cunque sciueris dominum anni: et significatorem regis eiusdem re-
17
gionis: aspice quis eum aspicit: et qualis sit fortitudo aspiciem
18
tis eum: et vtrum sit in lumine suo idest cum exierit de sub ra-
19
dijs solis: et nulli iunctus fuerit vel in lumine alterius: et vtrum
20
necesse sit vt aspiciat eorum loca qui fortassis erit dominus anni
21
fortis: non indigens: et exponam tibi qualiter erit hoc cum fuerit
22
dominus anni cadens ab ascendente: non aspiciens ascendens ex .8.
23
vel .6. aut .2. vel .12. tunc indiget: et ideo accidit ei debilitas: quia
24
cecidit in locum remotum. Ideoque indiget planeta cui iungatur qui
25
reddat lumen suum ad medium celum et confortet eum: quia planeta cu〈-〉
26
fuerit pluris testimonij fueritque dominus anni: et fuerit in .8. tunc
27
indiget planeta qui aspiciat eum ex medio celi. Et omnis pla〈-〉
28
neta qui non aspicit ascendens aspicit medium celum ex trino vel
29
sextili aspectu: nisi qui fuerit in tertio debilitatur et non aspi-
30
cit. Et si planeta qui est in medio celi fuerit fortis: et fuerit dominus
31
domus domini anni: cui iuncta sunt testimonia: et ipse dominus anni
32
iunctus fuerit ei recipiet dispositionem anni et eius significatio-
33
nem et erit dominus anni: et iam exposui tibi hoc capitulum in initio
34
huius libri: et quomodo confortabitur in loco suo a domino do-
35
mus sue: vel ab alio. Post hoc aspice eum qui aspicit dominum anni
36
et prenuntia quid significemt secundum quantitatem loci ex bono vel ma-
37
lo si fuerit fortis forte: et si fuerit debilis debile.
38
¶ Capitulum in significationibus aspectuum: et domini anni
39
et reliquorum significatorum.
40
ET scito quod aspectus oppositionis significat ini
41
micitatem et coniunctionem
42
et quartus similiter: trinus vero et sextilis aspectus ami-
43
citatem cum aspexerint mali significatorem anni vel
44
significatorem regni ex oppositione erit ipsum impedi-
45
mentum ex inimicis: et si aspexerint ex .4. aspectu: erit ex quibus-
46
dam qui putantur pacifici quorum inimicitia prius latebat: et si fuerit
47
ex trino vel sextili aspectu erit ex amicis. Post hoc aspice
48
vtrum regrediatur ipsum impedimentum super regem: aut super rusticos.
49
Quod si intrauerit super regem: aspice vtrum auxilientur ei rustici〈-〉
50
aut non: si vero intrauerit super rusticos: vide vtrum auxilietur eis
51
rex vel non. Post hoc aspice ipsam domum in qua fuerit malus. si
52
significator regis vel dominus anni habuerit in ea aliquod testimo-
53
nium erit inimicitia ex eius climate secundum quantitatem sui testimo〈-〉
54
nij: aspice etiam si forte dominus anni preerit et significator regis non pre-
55
erit quia si ita fuerit erit inimicus ex eodem climate: sed debi-
56
litatur rex et introducitur loco eius alter. si vero significator regis prefue〈-〉
57
rit et dominus anni non prefuerit non erit inimicus ex eius climate
58
neque ex eius regno: sed rex introducet eos in dominationem
59
suam: et subiugabit eos. Cum vero perfeceris hoc aspice locum mali ex
60
quali parte sit: quia ipsa districtio ex eadem parte erit ex ciuitate vel
61
climate: aut ex climate eiusdem signi. Scitur quoque etas ducis et
62
principum ex loco mali a sole: si fuerit orientalis erit iuuenis:
63
et si fuerit occidentalis: erit senex. Et prenuntia in hoc quod est inter
64
eos secundum quod fuerit locus planete: ex coniunctione solis vsque in com-
65
bustionem eius. malus quoque cum fuerit in medio celi: et impe-
1
dierit dominum anni intrahit hoc super omnes homines. et si fuerit in orien-
2
te erit ipsum malum ex parte orientis. et si fuerit in occidente:
3
erit ex parte occidentis: et similiter in septentrione et meridie. ¶ Et
4
scito quod deterius esse nihil est ciuium terre et ciuitatum que est eiusdem
5
signi in quo fuerit malus: quam vt sit retrogadus in reuolutio-
6
ne anni: et eo fortius si fuerit malus in angulo. Post hoc aspi-
7
ce malum qui aspicit dominum anni: aut significatorem regis: quia
8
si aspexerit ab ascendente significat quod ipsum impedimentum sit
9
in corpore: et si fuit in 2o erit ex parte substantie: et si fuerit in tertio
10
erit ex parte fratrum: et si fuerit in 4o erit ex parte patrum et
11
hereditatum: et si in 5o ex parte filiorum: et si fuerit in .6. ex parte
12
infirmitatum: et si fuerit in .7. ex bello et contentione: et si fuerit
13
in .8. ex parte mortis: et si fuerit malus in signo communi timetur
14
super regem. si eius significator aspexerit eum sicut predixi
15
tibi: et si dominus anni non fuerit significator regis timetur super ru〈-〉
16
sticos quod dixi: quia erit in eis mortalis: et si fuerit in .9. ex par〈-〉
17
te peregrinationis: et si fuerit in .10. ex parte regis et eius do〈-〉
18
minationis: et si fuerit in .11. ex parte amicorum: et si fuerit in .12.
19
ex parte inimicorum. et similiter dic in bono quod significauerit nu-
20
tu dei. similiter quoque dic in reuolutione annorum nati quemad-
21
modum dixisti in reuolutione annorum mundi. Post hoc aspi〈-〉
22
ce dominum anni in cuius domo recipit annum: vel in quali termino
23
vel in quali exaltatione vel triplicitate: deinde aspice qua-
24
lis sit locus eius ex his que dixi: quia cum aspexerint eum: et
25
receperint erit fortior. Post hoc aspice signum in quo fuerit
26
significator anni cuius climatis sit vel cuius ciuitatis: quia
27
eiusdem dominus climatis erit fortior: et plus adeptionis pre ceteris
28
climatibus. Deinde pone vnicuique climati planetam: ne te la-
29
teat nutu dei quid eueniet regi eiusdem climatis. Et scito quod
30
fortior regibus erit ille cuius clima vel ciuitas fuerit dominus
31
anni. Deinde aspice quod sequitur per successionem. Et omnis qui natus fue〈-〉
32
rit sub eodem signo in terra vel sub signo domini anni: habi-
33
lis erit ad bonum: et in eo erit fiducia nisi sit impeditus. Et cum
34
hoc feceris aspice qui pacificantur vel inimicantur ex locis
35
planetarum et eorum aspectibus ex oppositione scilicet et quarto
36
trino ac sextili aspectu: et ex domibus a quibus aspiciunt. Et
37
scito quod planeta qui est sub radijs similis est patienti. Cum
38
enim ingreditur sub radijs recedit fortitudo eius: et cum
39
exierit de subradijs significat augmentum et profectum. Et scito
40
quod non sit ex .7. planetis qui fruatur fortuna vel infortuna
41
velocius luna et mercurio: et hoc fit propter multitudinem
42
diuersitatis eorum: et combustionis: quia planeta cum abundauerit eius com〈-〉
43
bustio: significat malum: et maxime omnis planeta qui fuerit sub so-
44
le: cum fuerit vnus eorum dominus anni: et significator regis: aspexe〈-〉
45
ritque eum alius malorum: tunc esse anni et regis hoc modo:
46
erit deterius quam poterit fieri. Et sol cum fuerit sub radijs suis
47
in reuolutione diei: planeta diurnus: et in reuolutione no-
48
ctis planeta nocturnus: significat regem quia recipit tunc for-
49
titudinem planetarum. Et si fuerit dominus domus ascendentis sub radijs
50
erit sol dignior anno. Et optime aspice loca luminarium aspe〈-〉
51
ctus dominorum domorum suarum ad ea: et aspectus eorum adinuicem.
52
Aspice quoque vtrum sit aspectui eorum fortitudo: quia eo fortior
53
per aspectum erit planeta: cum aspexerit ex domo sua vel exaltatio-
54
ne aut triplicitate sua vel termino: aut ex loco fortitudinis: aut
55
fuerit dominus partis fortune: et fuerit cum hoc quod dixi orientalis: aut
56
directus: tunc enim erit fortior quam poterit esse. Aspice quoque par-
57
tem fortune: et dominum eius et loca eorum ex signis: quia hec confortant
58
dominum anni: et significatorem regis: qui si fuerint impediti aspice eos:
59
et loca eorum ex signis quia pars fortune est fortitudo luminarium.
60
Quia si fuerint apti in loco fortune: significant bonum et aptatio-
61
nem: et si impediti fuerint sub radijs significant detrimentum et
62
amissionem secundum substantiam signorum: in quibus fuerit. Post hoc aspice
63
dominum anni cui iungitur: quia ex hac parte erit fiducia et timor. Aspice
64
quandoque si forte fuerit significator regis dominus anni. Et exponam
65
tibi qualiter fuerit hoc: vt sit scilicet dominus anni habens testimonium
1
in medio celi: aut fuerit dominus exaltationis medij celi: aut
2
dominus medij celi commiserit dispositionem ac fortitudinem suam: vel
3
fuerit dominus medij celi in domo sua aspiciens eum. Cum enim sic fue-
4
rit erit dominus anni significator regis: et cum hoc sciueris in reuolu〈-〉
5
tione annorum: scito significatorem regis ex domino anni. Et scito
6
esse illius de esse rusticorum. Quia si fuerit sol dominus anni aspice si-
7
cut dixi tibi in primo capitulo. Aspice etiam dominum medij celi si fuerit
8
sub radijs ingrediens in combustionem: significat hoc mortem regis. Et
9
si iam exiuit de combustione: et non apparet: sol erit dignior illo
10
in significatione regis. Post hoc aspice cui iungitur significa-
11
tor regis: quia cum coniungitur domino anni: committit rem suam rusticis.
12
Et si separatus fuerit a domino anni iunctusque fuerit malo vel
13
planete inimicanti ascendenti suspicabitur super eos: et inmittet su〈-〉
14
per eos impedimentum. Et si iunctus fuerit significator regis ali〈-〉
15
cui planete in .8. aut .6. ex oppositione: aut quarto aspectu: timetur
16
super regem in eodem anno mors. Similiter si iunctus fuerit dominis
17
eorum extra hec loca que tibi dixi: et eo fortius si fuerint coniun-
18
cti malis: et timebitur super eum infirmitas: si iunctus fuerit pla-
19
nete in tertio vel sexto sicut dixi in primo capitulo: aut dominis eorum.
20
Similiter aspicies omni esse illius hoc modo: et hoc dixi si dominus
21
medij celi commiserit dispositionem suam domino anni. Si vero non com〈-〉
22
miserit dominus medij celi erit dignior hoc quod dixi. Aspice etiam
23
in .12. locis regioni: ex districtione: et abundantia: et ex timo-
24
re atque tristitia. Et aspice igitur vniuersis regionibus clima-
25
tum: et partium. Post hoc aspice quis sit dominus domus domini anni: quia si
26
aspexerit eum et receperit inueniet eos gaudium domini: et securitas.
27
Et si non aspexerit eum inueniet eos timor et districtio. Quia si
28
commiserit dominus anni dispositionem significatori regis: inmittet su-
29
per eos districtionem propter acquisitionem substantie: cum fue-
30
rit eius commissio ex 4o aspectu vel ex oppositione. Si vero fue-
31
rit ex trino vel sextili aspectu significabit redditionem cen-
32
sus absque ingressu districtionis super rusticos. Et si commi-
33
serit dispositionem suam absque aspectu: erit hoc absque scientia
34
regis. Et si aspexerit dominum domus eius: extrahet rex in eo-
35
dem anno substantias: et si non aspexerit extrahet substantiam absque ma〈-〉
36
la voluntate sua. Post hoc aspice substantias regis si fuerit signi-
37
ficator regis dominus medij celi ex 11o. Et si fuerit dominus anni ex
38
secundo: et esse militum erga regem ex domino signi in quo fue〈-〉
39
rit: et ex domino termini vel faciei: et auxiliare in hoc per par-
40
tem fortune et eius dominos: qui si aspexerit eam significator re-
41
gis: aut fuerit cum ea: significat fortunam regis. Similiter
42
aspice rusticis ex domino anni: et scito esse regis ex signifitato-
43
re suo: potentum vero ac nobilium ex domino anni: quia cum hoc
44
feceris non te latebit esse eorum: et quid inueniet eos in anno ex
45
bono vel malo: et quali modo vel quali causa erit si deus
46
voluerit. Post hoc aspice dominum anni et significatorem regis: si
47
fuerint retrogradi: significant ammissionem et debilitatem
48
regis: et ciuium eius regni. Si vero fuerint ambo retrogradi
49
aut vnus eorum: aspice in cuius termino sit retrogradus:
50
vtrum sit scilicet in termino fortune vel mali: et mitte in opere
51
tuo similiter dominum domus: quia si fuerit planeta retrogradus in
52
domo fortune: erit melius quam in domo mali aut in termino
53
mali: quia retrogradatio significatoris regis significat debi-
54
litatem regis: et retrogradatio domini anni significat debilita-
55
tem illius dominationis. Post hoc aspice bellum ex parte
56
qua fuerit mars si fuerit directus: erit ex hominibus studiosis
57
qui nolunt fugere. Et si fuerit retrogradus erit bellum cum
58
latronibus qui non quiescunt in vno loco: et non accedent
59
ad bellum. ¶ Saturnus vero significat districtionem ciuium
60
plage in qua fuerit secundum substantiam signi in quo fuerit et lo-
61
ci eius ex domibus per successionem: vt ascendens et do-
62
mus substantie: donec perueniat ad .12. Cunque fuerit retro-
63
gradus erit quemadmodum dixi tibi de marte. Et erit hoc
64
grauius ex coniunctione. et si iunctus fuerit domino anni erit gra〈-〉
65
uius regi ex terris in quibus fuerit et climate. Post hoc aspi-
1
ce adeptionem et victoriam ex fortiori planetarum: quia ipse si-
2
gnificat multitudinem militum et eorum fortitudinem: sicut
3
aspicis testimonium planetarum et fortitudinem eorum in lo-
4
cis suis. Post hoc aspice celeritatem victorie et eius tardi-
5
tatem ex Ioue et Saturno: et testimonijs coniunctionis eorum
6
et esse eorum profectionis in radice secundum cursum et in annis
7
maioribus circuli in quibus fit coniunctio media que mutatur
8
a triplicitate in triplicitatem alteram: qua fit a profectio-
9
ne eorum in radice mutatio sectarum et regnorum. Significatur
10
enim hoc quod dixi tibi in coniunctione eorum tribus modis: et
11
patefaciam tibi hoc in sequenti capitulo. Cunque feceris su-
12
per hoc: fac quemadmodum facis in reuolutione annorum
13
nati secundum radicem natiuitatis. Quia accipies significatio-
14
nes sectarum et regnorum ex coniunctione saturni et Iouis et
15
mutatione eorum a triplicitate in triplicitatem. Aspice etiam
16
presentiam planetarum trium qui sunt supra solem et eorum lo〈-〉
17
ca ex signis fixis: et mobilibus atque communibus. et mitte eam
18
in hora destructionis rerum: et ego patefaciam tibi in cursu
19
saturni et martis: et exponam tibi hec omnia. Scito quod cum fue-
20
rint mali saturnus scilicet et mars in signo ad imaginem hominum
21
et iunctus fuerit ei alter malus: fueritque directus vel retro-
22
gradus ex coniunctione: aut quarto aspectu vel oppositione erunt in
23
hominibus pestilentie. Si vero fuerit retrogradus erit callidius
24
atque velocius: et oportet te aspicere vtrum sit aspectus et coniun-
25
ctio ex aliquo angulorum: quod si ita fuerit erit callidius et for-
26
tius: aspice tunc in quali angulo sit. Si autem fuerit saturnus
27
qui est tardior in quarto aut in medio celi: et planeta retrogra-
28
dus qui ei iungitur in .7. veniet hoc malum ex parte occiden-
29
tis: et magnificabitur res et confortabitur. Et si fuerit tardior in
30
occidente et retrogradus qui ei iungitur in quarto: incipiet hoc in pla〈-〉
31
ga quam dixi tibi donec veniat ad occidentem. ¶ Post hoc
32
aspice modum inceptionis ex parte velocioris planete qui iun-
33
gitur ponderoso. Et scito quod perueniet secundum malum ad locum tardio-
34
ris et ponderosi: et scito quod retrogradus et coniunctus idest ille qui iun〈-〉
35
gitur: cum fuerit in signo communi: erit mors ex bello vel interfe-
36
ctiones: et in fixis: et immobilibus erit secundum quod significauerit for〈-〉
37
tior malorum in locis suis. Si fuerit mars fortior: erit ex bel〈-〉
38
lo: aut ex infirmitate que fuerit calida. Quia si fuerit saturnus
39
fortior erit mors ex omni infirmitate que fuerit ex similitudine
40
saturni: et commisce ei fortitudinem martis. Et si fuerit quod di-
41
ximus extra angulum: erit hoc modicum: postea soluetur
42
si deus voluerit.
43
¶ Capitulum secundum in reuolutione annorum mundi de grauitate.
44
CUm volueris reuolutione annos mun-
45
di: in quibus timendum
46
est. Aspice vtrum sit in eodem anno coniunctio satur-
47
ni et Iouis: quod si fuerit erit maius malum. Et si
48
non fuerit erit leuius: silr dominus anni aut signifi-
49
cator regis cum transierit per planetam tardum et malum in angulo:
50
timebitur tunc ex significatore eius quemadmodum dixi tibi in de-
51
structione et morte. Aspice quoque malos si fuerint in tali esse:
52
quod superius diximus in loco noctis eorum: vel diei eorum: quia sa-
53
turnus in signo diurno et masculino minus impedit: et mars
54
in signo feminino et loco noctis minoris impedimenti est. Post
55
hoc aspice vtrum sint recepti in locis eorum vel non: quia si fuerint
56
recepti erit minus eorum impedimentum. Et si fuerit infirmitas in
57
eodem anno non morientur nisi pauci. Et si significauerit inter-
58
fectionem erunt vulnera et non interfectio nisi modica: et mise-
59
rabuntur homines inuicem. Et scito quod caput draconis congruit
60
fortunis et cauda auxiliatur malis. Aspice itaque coniunctio-
61
nem capitis et saturni: quia significat secundum substantiam signi〈-〉
62
in quo iungitur: sicut significat in eclipsibus luminarium
63
Nam cum fuerit quemadmodum dixi tibi in ariete et eius tri〈-〉
64
plicitate: erit in bestijs et lupis secundum substantiam signi in quo
65
coniunguntur. Et si fuerit in tauro et eius triplicitate: erit in
1
arboribus et herbis: et pauca erit pluuia: et annone. Et si coniun〈-〉
2
cti fuerint in aereis: inuenient homines et aues impedimen-
3
tum: et stabunt venti: et in aquaticis multiplicabitur pluua et
4
aqua: ac pisces: atque frigus: et multiplicabuntur locuste et re-
5
pentia terre. Et aspice in quarto mali aspectu et caude: et
6
coniunctione eorum: quia significabunt forte bellum: et famem:
7
et multitudinem timoris: et erit magnu frigus et multitudo
8
mali. Et s fuerit saturnus iunctus cum cauda significat fa〈-〉
9
mem: et paucitatem boni: et fortitudinem frigoris: et destru〈-〉
10
ctionem arborum: et erit in parte in qua fuerit: et si sol com-
11
busserit in ea planetam: fortius erit hoc in ea quam in ceteris
12
partibus. Et scito quod planeta tardior significat bellum: et
13
retrogradus significat fugam: directus vero significat pacem:
14
et maxime si aspexerit eum fortuna de medio celi. Et si do-
15
minus domus eius aspexerit planetam: aut dominus triplicita-
16
tis: vel dominus termini: seu dominus exaltationis sue: significat mul〈-〉
17
titudinem auxiliatorum ex propinquis et ceteris: secundum quanti-
18
tatem eius quam dixi tibi: aspice etiam esse domini exercitus ex
19
planetis a quibus accipitur significatio: quia cum fuerit in do-
20
mo sua exit ex domesticis regni: et est notus. Et si fuerit in
21
exaltatione sua erit nobilis vtilis regno. Et si fuerit in tri-
22
plicitate sua infra quod dixi: sed erit notus: et est infra ipsos.
23
Et si non fuerit ex hoc quod dixi aliquid: non erit notus:
24
nec generosus: et fortassis dicetur de eo quod sit natus ex forni-
25
catione. Et scito quod planete diurni sint sol: saturnus: iuppi-
26
ter. sunt etiam masculini in die: feminini in nocte: et planete
27
nocturni sunt luna: mars: et venus. Mercurius autem cum
28
masculinis est masculinus: et cum femininis femininus: cum
29
nocturnis quoque nocturnus: et cum diurnis diurnus.
30
¶ Capitulum in timore super regem.
31
CUm in reuolutione anni ingreditur signi-
32
ficator anni in combustionem: morie-
33
tur rex eiusdem regionis. Et si fuerit in sum-
34
mitate radiorum intrabit super eum meror et tri-
35
stitia. Si autem aspexerit eum fortuna euadet. Et
36
si fuerit super quod dixi tibi: et iam transierit combustionem: intra-
37
bit super eum ira. et contentio: postea soluetur ab eo: et meliorabi-
38
tur eius esse: nisi aspiciat eum malus: quia tunc significat pro-
39
longationem eorum que dixi: et eorum districtionem: et timebitur de
40
eo secundum naturam signi: siue infirmitas fuerit vel mors. Aspice ergo
41
horam illius significationis ex tempore coniunctioni signi-
42
ficatoris et mali. Et similiter malus cum aspexerit significatorem
43
regis ex oppositione vel quarto aspectu: aut ex coniunctione: ti-
44
mebitur super eum cum fuerit cum hoc quod dixi in angulo. Et tempus
45
illius erit in combustione significatoris: et in aduentu eiusdem
46
mali ad locum significatoris: aut ad medium celum: vel ad ascen〈-〉
47
dens: nisi auxilietur ei fortuna per aspectum: et sit idem malus auxi〈-〉
48
liator in natura: et quisquis fuerit malus ipse erit significator regis
49
quia districtio intrabit super homines ex parte regis: et eo fortius si
50
fuerit in angulo: tunc significat quod non fatigabitur ex distri-
51
ctione eorum. Et si fuerit in medio celi cum hoc quod dixi tibi:
52
erit districtio ex quibusdam alienis: et erit hoc in loco mali si
53
fuerit in oriente: et si fuerit in occidente similiter. Et si fuerit in
54
medio celi erit vniuersaliter ceteris hominibus: et maxime in par〈-〉
55
te benethnas idest vrse maioris per quam significatur septentrio: ac
56
si diceret in parte septentrionali. Et si fuerit in parte angu〈-〉
57
li terre erit in parte orientis: et acceden idest nigrorum. et similiter
58
fortune: nisi sint retrograde: et in loco malo idest in descensio-
59
nibus suis: vel in oppositionibus domorum suarum: quia hec loca ini〈-〉
60
micitie sunt eius: qui tunc debilitatur. Scrutare ergo partes
61
in quibus fuerint: et aspice planetam quo significatur rex et esse
62
eius: et prenuntia super esse planetarum et profectionem eorum per
63
singulos dies: ex districtione et penuria vel abundantia: de
64
bono seu malo. Post hoc aspice in receptione luminis et
65
eius pulsatione: quia hoc significat quid eueniet rusticis.
1
¶ Questio de bello: et quis de duobus vincet.
2
Et si interrogatus fueris de bello vtrum sit:
3
et quis eorum adipiscetur vi-
4
ctoriam. Aspice ei cui volueris aspicere quale sit esse eius
5
in eodem anno: et qualiter aspicit significator regis et dominus an-
6
ni eum: qui si fuerit loco fortis: et non aspexerit eum signi-
7
ficator regis: et aspexerit eum dominus anni super dominum interro-
8
gationis erit rex grauis: et non auxiliabitur ei rex: sed erunt
9
auxiliatores ex domesticis regis. Et si aspexerit eum signi-
10
ficator regis prenuntia auxilium regis erga eum: secundum aspe〈-〉
11
ctum ex fortitudine et debilitate: quod si fuerint in natura ini-
12
mici: dic eum iniuriari ab eo. Et si fuerit pacificandi: iudica
13
secundum quod videris: ideoque indicaui hoc tibi vt mireris: et scias
14
qualiter aspicias eius capitula: quia non latebit te aliquid ex
15
hoc modo in descriptione eius. Et scito rationabiliter ex vi-
16
tijs eius: sicut predixi tibi in capitulo reuolutionis: quousque
17
non dimittas destructionem neque aptationem quin aspi-
18
cias in ea: et videas cum hoc auxilium planetarum erga
19
eum secundum substantiam deorum per longitudinem et breui-
20
tatem eorum dominorum.
21
¶ Questio impedimenti de mortalitate et in quanta parte
22
moriuntur.
23
Et scito quod planeta qui fuerit sub radijs impediet ci-
24
ues eiusdem climatis: et destruet esse eorum et
25
fatentur se subiugari: et eo fortius si fuerit in reuolutione in
26
angulo: aut aspexerit eum malus: quia si fuerit quemadmodum
27
dixi tibi sub radijs: et fuerit in fine signi in quo est et aspe-
28
xerit eum malus ante se: et alter malus post se: patietur hoc
29
clima secundum quantitatem aspectus mali. Si enim fuerit coniun-
30
ctio in vno signo peribit vniuersitas eorum. Et si fuerit in op〈-〉
31
positione medietas illorum. Si vero fuerit ex quarto aspectu:
32
quarta pars eorum. si autem precesserit saturnus: et mars fuerit
33
post eum captiuabuntur: et non interficientur ex eis nisi pauci.
34
Si vero mars precesserit: et fuerit saturnus post eum inter-
35
ficietur vniuersitas eorum. ¶ Post hoc aspice malum qui
36
aspicit significatorem regis: si aspexerit eum ex signo in
37
quo fuerit regi testimonium erit inimicus ex terra eius secundum
38
quantitatem eius testimonij. Et si aspexerit ex domo signi-
39
ficatoris regis erit ex domesticis suis. Et si aspexerit eum
40
ab exaltatione sua erit ex nobilibus de his qui fuerint ei
41
consimiles et eiusdem ordinis: triplicitas vero et terminus si-
42
gnificat ciues dominationis eius. Et scito quod trinus et sexti-
43
lis aspectus significat propinquos: et oppositio significat
44
inimicos: et primus aspectus quartus: significat domum pa〈-〉
45
trum. quartus vero secundus significat generosos: et bene natos sibi
46
consimiles: de his qui apti sunt regno. In coniunctione aspice
47
ad signum de quo diximus: quia si fuerit ei in eo testimonium
48
erit ex propinquis: de his qui cum eo nutriti sunt. Et si non fue-
49
rit ei testimonium erit progenies eorum vna: optime aspice hec
50
capitula. ¶ Post hoc aspice loca luminarium et fortitudi〈-〉
51
nem eorum: et separationem eorum: atque coniunctionem quibus scilicet iunguntur:
52
et quali modo separantur: quia coniunctio sextilis vel trini aspectus de-
53
bilis est: oppositionis vero et coniunctionis fortis. ¶ Optime aspice
54
hoc capitulum: quia significat quantitatem fortitudinis eorum: et indicabo
55
tibi vniuersaliter opus .7. planetarum et significationem eorum. Sol
56
significat regem: luna significat vniuersitatem vulgi. Iuppiter
57
significat nobiles. Mars significat bellatores. Saturnus
58
significat religiosos fidei. Uenus significat mulieres. Mer-
59
curius significat negociatores: et pueros. Aspice igitur cum fue〈-〉
60
rit aliquis istorum significatorum: vtrum sit ei pars in eodem anno: quia si
61
fuerit ei pars in eodem anno intrabit super quod dixi tibi distri-
62
ctio et detrimentum: et pars illius est vt sit in ascendente: aut in me〈-〉
63
dio celi: per gradum suum et signum: preter venerem et lunam: quia iste cum
64
fuerit in domibus suis in occidente: aut in angulo terre signi-
65
ficant impedimentum forte: quia hec duo sunt patri: et mars similiter
1
sed est infra eas. Iuppiter autem et saturnus ac sol eo fortius
2
erit esse eorum: vt sit in domibus eorum ascendens: et medium
3
celum. Omnis plane a masculinus in oriente erit fortior:
4
et similiter domus eorum: et similiter cum fuerint planete femini-
5
ni in occidente fortiores sunt: et eo melius illis erit: si fue-
6
rint meridiani: et similiter domus eorum.
7
¶ Capitulum in diuisione mundi et climatum per substan-
8
tias planetarum et signorum.
9
ET scito quod mundus diuisus est in tres
10
diuisiones secundum substantias trium pla〈-〉
11
netarum qui sunt super solem secundum videlicet eorum
12
substantias et eorum complexiones. Pars igitur
13
mundi superior est saturni: et pars mundi me-
14
dia est Iouis: et ipsa est pars temperata similis substantie
15
Iouis: pars vero inferior est martis: que est pars caloris et est
16
secundum substantiam martis: et participatur saturno luna in parte
17
sua: quia signum eius opponitur signo suo: ex qualitate igitur
18
anni ciuium huius partis est paucitas sapientie et certitu-
19
dinis: et abscisio pietatis: et obliuio. Colores quoque eorum
20
sunt rubei et albi: et similiter est in eis albedo et obliuio.
21
Est enim eorum complexio ex tenebris terre et aeris. ¶ Et
22
participatur Ioui mercurius: quia domus eius opponitur
23
domui illius. Qualitas quoque animi ciuium huius partis
24
est sapientia: et certitudo ac religio et veritas et coniunctio pie-
25
tatis: et acuitas ingenij: et eorum colores sunt diuerse compexionis
26
commixti scilicet ex albedine et nigredine atque rubore: eo quod do-
27
mus eorum sint commixte ex frigore terre et calore aeris: isto-
28
rum ergo diuisio dignior est et preciosior ceteris diuisionibus: et
29
terra eorum est melior ceteris terris terra prophetarum et sapien〈-〉
30
tum. Et participatur marti venus: quia domus eius opponitur
31
illius domui sicut prediximus: ex qualitate quoque animi
32
ciuium eiusdem partis est turpitudo: et cupiditas veneris:
33
potationis ac ludi: secundum loca eiusdem planetarum: et eorum colo-
34
res sunt combusti ex calore terre et aeris: et participatur sol
35
Ioui et mercurio in partibus eorum. ¶ Climata quoque diui〈-〉
36
sa sunt secundum hos modos in qualitate seculari et coloribus cor-
37
porum secundum ordinem circuli in latitudine eius: post hoc super
38
12. signa sunt diuisa etiam que sunt circuli porte vel partes
39
et in his sunt .360. itinera diuisa per gradus solis: et fiunt per .21.
40
milia et .600. porte vel partes medie: minores autem non sunt
41
necessarie nisi in reuolutione mundi: et in reuolutione scilicet an〈-〉
42
ni in capitulis solis: vult intelligi in equatione solis: vt non
43
te lateat gradus ascendentis et quartarum. ¶ Item oriens et
44
eius ventus est calidus siccus. Occidens et eius ventus est
45
frigidus humidus. Meridies et eius ventus est calidus hu-
46
midus. Septentrio et eius ventus est frigidus siccus. Et si-
47
militer aries et eius triplicitas est calida sicca. Taurus et eius
48
triplicitas est frigida sicca. Gemini et eius triplicitas: est ca〈-〉
49
lida humida. Cancer et eius triplicitas est frigida humida.
50
Narrauerunt quoque quod in climatibus .7. qui est mundus sunt
51
ciuitates et castra: at ville secundum numerum signorum celi .12. sicut
52
12. signa que sunt ciuitates magne ex quibus sunt in vno-
53
quoque climate .2. saturni .2. iouis .2. martis .1. solis .2. vene-
54
ris .2. mercurij et lune .1. ¶ Et patefaciam tibi quot narra-
55
uerunt esse ciuitates: et castra: atque villas in .7. climatibus.
56
Nam in primo climate dixerunt esse .3100. Et in secundo clima-
57
te .1713. in tertio climate .1077. in quarto .2944. in quinto
58
3006. in sexto .3408. in septimo. 3300.
59
¶ Capitulum in significatione domini anni et vniuscuiusque plane-
60
te quando est dominus anni.
61
ASpice ergo reuolutionem: si committit sol
62
dispositionem lune idest si fuerit reuolutio
63
in nocte. Aspice lunam et eius locum ab ascendente
64
si congruerit vt sit domina dispositionis: aspice dominum do〈-〉
65
mus eius et aspectum planetarum ad eum: et dic secundum
1
quod videris de aspectu malorum et fortunarum atque coniunctione
2
eorum: et aspice locum eius a saturno qualis sit vtrum scilicet iungatur
3
ei vel separetur ab eo. Aspice in augmentatione vel diminu〈-〉
4
tione luminis eius. Aspice quoque vtrum eueniat ei eclipsis
5
eodem anno vel non. Post hoc aspice eclipsim lune et locum eius:
6
et eclipsim solis et locum eius: et aspectum planetarum ad eum. Et
7
scito quia cum fuerit dominus ascendentis in eodem anno impeditus
8
inmittet detrimentum super rusticos: et grauabitur eorum esse secundum
9
substantiam eiusdem signi in eadem terra que fuerit eiusdem
10
signi: vt libra cum fuerit ascendens anni et fuerit venus cadens
11
aut retrograda: vel sub radijs destruetur terra libre: et acci-
12
dent ei infirmitates et tristitie. Post hoc aspice omni signo secundum
13
esse domini sui et locum eius ab eo et eorum aptatio atque detrimen〈-〉
14
tum: erit secundum aspectum planetarum ad ipsum: et loquere super
15
hoc secundum quod videris: et cum de his expleueris. Aspice signum 2m
16
et dominum eius: deinde 3m et dominum eius quemadmodum dixi quousque
17
perficias .12. signa: et aspicias melius in signis angulorum: quia est
18
eis fortitudo pre ceteris signis. Et scito quia mars cum fuerit ho〈-〉
19
ra reuolutionis in medio celi: significabit hoc quod ponat rex
20
aliquos in patibulo. Et si fuerit in ascendente vel in angu-
21
lo occidentis abscidet manus aliquorum sue dominationis et in
22
angulo terre interficiet. Et cum fuerit saturnus in ascenden-
23
te: significat famem et mortem: et infirmitates et ventos vehemen〈-〉
24
tes nocibiles. Et cum fuerit dominus ascendentis et dominus anni mer-
25
curius: et fuerit liber a malis: aspexerintque eum fortune erit
26
annus bonus: et vtilis sapientibus et mercatoribus: ac pueris:
27
et eo melius si fuerit receptus a domino domus in qua fuerit.
28
et si fuerit econtrario: dic econuerso. Et cum fuerit luna in ascen〈-〉
29
dente domina anni fueritque libera a malis: multiplicabuntur
30
pluuie: et frigus: et inundabunt flumina: et inuenient bonum et
31
gaudium: et eo melius si fuerit recepta. Et si fuerit iuppiter
32
in ascendente erit annus siccitatis et aptabuntur res hominum et
33
diuitum et proficient. Et si fuerit receptus inueniet vniuer-
34
sitas vulgi a rege bonum: et diligent regem suum. Et si fuerit in
35
ascendente mars: erit terremotus in eadem terra: et pauca erit
36
pluuia: et erit modicum bellum. Et si fuerit sol in ascendente: aut
37
fuerit dominus anni: et fuerit liber a malis: gaudebunt diuites et
38
abundabit bonum et proficient res. Si vero fuerit impeditus erit
39
etiam quod diximus econtrario. Et scito quod etiam anni grauantur cum
40
fuerint mali in superiori parte circuli et non in parte inferiori: et
41
maxime si commiserit mars dispositionem suam saturno: quia signi-
42
ficat res graues et prolongatas: de apparitione detrimenti in
43
terra: et debilitatem regis: et ablationem fidei ac religionis: et
44
multiplicabuntur latrocinia et contentiones: et maxime si fue-
45
rit aliquis malorum in medio celi. Et aspice cum hoc lunam:
46
quia cum commiserit dispositionem suam saturno ex inferiori parte
47
circuli sub terra significat tribulationem: et detrimentum et mu〈-〉
48
tationem regni. Et si luna pulsauerit lumen suum saturno: et
49
fuerit cum eo: aut in quarto aspectu: aut in oppositione eius: erit de-
50
terius. et similiter aspice solem sicut aspexisti lunam: quia si fue〈-〉
51
rit receptus significat ablationem mali. Et scito quod fortu-
52
ne signficant solutionem mali et eius ablationem: si fuerint for〈-〉
53
tes in loco suo: et boni testimonij. Et si fuerint directi signi-
54
ficant bonum et aptationem. Et scito quod planeta cum egredi-
55
tur de sub radijs de combustione: erit sicut puer qui profi-
56
cit et augmentatur: si tamen non aspexerint eum mali: et si-
57
militer cum ingreditur sub radios et combustionem: erit vt senex
58
defectiuus. Considera ergo optime hoc capitulum. ¶ Post hoc
59
aspice introitum vniuscuiusque planete in exaltationem suam
60
et proprie saturni: quia tunc fit fortior: et cum hoc quod fuerit ei
61
ex testimonio et fortitudine: aspice si recipit testimonium
62
dispositionem: quia significabit tunc res magis: et similiter iuppiter et ceteri
63
planete. Et aspice dum reuoluitur annus fortunas et ma-
64
los: si aspexerint ex signo fixo: prolongabitur quod significaue〈-〉
65
rint ex bono vel malo. Et si aspexerit ex signo mobili erit
1
hoc modicum. Si vero aspexerint ex signo communi: erit me-
2
dia. Post hoc aspice in capitulo eclipsis secundum quantitatem sub-
3
stantie ascendentis cum sciueris quod erit in eodem anno ecli-
4
psis. Aspice itaque dominum signi in quo erit eclipsis quid sit esse
5
eius: et qualis sit locus eius: et esse eius ex domino ascendentis
6
eclipsis: et quale sit esse eius ex domino anni: et significatore re-
7
gis: et qualiter aspiciant eum fortune vel mali. Quia si fuerit
8
impeditus ab aspectu malorum quod significauerint aggraua-
9
bitur et multiplicabitur: et eo fortius si fuerit dominus domus
10
eclipsis significator regis. Quia si fuerit significator regis et
11
fuerint mali aspicientes eum: timebitur de eo cum perue-
12
nerit sol ad medium celum eclipsis. Et si fuerit dominus anni:
13
timebitur super rusticos cum peruenerit sol ad ascendens
14
eclipsis secundum quantitatem substantie ascendentis. si fuerit su-
15
per imaginem hominum: erit impedimentum super hominibus.
16
Et si fuerit super substantiam animalium: erit in animalibus. Et si
17
fuerit super substantiam aque: erit in aquis secundum quantitatem
18
substantie signi ascendentis. Et scito quia ad vnamquamque ho-
19
ram ex horis eclipsis lune: erit distinctio ad vnamquamque
20
horam scilicet mensis vnus: et ad eclipsis solis: vnamquamque horam:
21
annus. Post hoc aspice malos: si fuerint in ascendente vel
22
ascendenti propiores: erit impedimentum in parte media quam
23
diximus esse iouis et mercurij: etiam si fuerint mali in me-
24
dio celi vel medio celi propiores: erit in superiori parte quam
25
diximus esse saturni et lune. Si vero fuerint in occidente: vel
26
occidenti propiores: erit in inferiori parte que est martis
27
et veneris. Et si fuerit sol dominus ascendentis in reuolutione:
28
quia venus est domina medij celi: et fuerit venus sub radijs
29
eius: ipse erit significator regis. Aspice tunc esse regis per lo-
30
cum eius ex malis et fortunis: et ex fortitudine eius in loco
31
suo: et aspectu dominorum domorum ad eum secundum quod exposui tibi ex
32
testimonio eorum et aspectibus: donec expleas .12. signa. Aspi-
33
ce igitur quis planetarum sit in optimo loco: et quis eorum sit
34
impeditus: et quis combustus: vel quis remotus ab angu-
35
lo: vel a domo: et prenuntia a malis fortitudinem mali: si
36
fuerit septentrionalis in latitudine sua: vel commiserit dis-
37
positionem suam malo septentrionali ex oppositione: aut con-
38
iunctione: vel quarto aspectu: aut trino vel sextili: quia te non
39
latebit eius significatio: et similiter si commiserit malus dispo〈-〉
40
sitionem suam planete in .6. significabit infirmitatem: et
41
similiter in .8. significabit mortem: et in .12. vinctionem et an-
42
gustiam: et captionem atque inimicitiam. Si vero fuerit venus
43
egressa de sub radijs solis: in suo lumine ipsa dignior erit
44
in significatione regis: et eo melius si fuerit in domo sua.
45
¶ Capitulum in scientia esse regis p significatorem suum.
46
CUm sciueris per hoc quod dixi tibi et
47
patefactum est tibi si-
48
gnificatorem regis: et nobilium ac rusticorum.
49
Aspice quid erit de esse regis in eodem anno:
50
vtrum liberabitur vel non: et quale erit esse eius
51
cum suis rusticis. Et si erit ei peregrinatio longinqua vel
52
propinqua: aut bellum: aut quid erit de re eius: aspicies enim
53
hoc a domino domus peregrinationis hora reuolutionis: et a
54
loco eius ex circulo. Quia si fuerit directus vel receptus
55
in loco suo: ibit spatiatum et vagando. Et si fuerit tardus et
56
in statione sua: significat tarditatem in peregrinatione sua.
57
Et si fuerit retrogradus et receptus: exibit et reuertetur cito.
58
Et si fuerit retrogradus absque receptione: significat detri-
59
mentum in peregrinatione sua: et non perficietur. Post hoc
60
aspice dominum domus peregrinationis: si fuerit dominus eius re-
61
trogradus aspiciens domum suam ex quarto aspectu vel oppo-
62
sitione: ibit ad prelium inimici. Et si aspexerit ex trino vel
63
sextili aspectu: ibit ad aptationem. Post hoc aspice salua-
64
tionem e ius in peregrinatione sua et esse corporis eius ab
65
eius significatore si fuerit liber a malis: et ab inimicis eius
1
ex planetis: et non fuerit dominus domus peregrinationis in do〈-〉
2
mo infirmitatis aut in loco impedimenti saluabitur in pe〈-〉
3
regrinatione sua. Quia si fuerit significator liber ab his que
4
dixi: et dominus domus peregrinationis impeditus significat
5
districtionem et merorem atque infirmitatem secundum qualitatem
6
substantie signi. Et si fuerit dominus domus peregrinationis li-
7
ber a malis et eius significator impeditus: accidet ei ex di-
8
strictione quod metuetur: et ex infirmitate. Post hoc aspice
9
dominum domus peregrinationis: si fuerit in secundo: exibit
10
ad congregandum substantiam. Et si fuerit in tertio quia eit in
11
oppositione domus sue: exibit ad contentionem belli. Er si
12
fuerit in quarto significabit quod erit peregrinatio mala: et time-
13
bitur super eum in eodem anno. Et si aspexerit eum ma-
14
lus ex quarto aspectu vel oppositione aut coniunctione: erit gra-
15
uius rei eius: et timebitur super eum. Et si fuerit significa-
16
tor regis hora reuolutionis in ascendente: significat tran-
17
quillitatem et non peregrinabitur. Si vero fuerit remotus ab
18
ascendente: et alter planeta cum eo in ascendente non remo〈-〉
19
tus: aspice quid sit ipse planeta: quia si fuerit inimicus signi-
20
ficatoris: exibit super eum qui querat regnum eius: et con-
21
tendat cum eo in eo. Et si fuerit amicus tradet regnum vi〈-〉
22
ro: cuius erit significator ipse planeta: et erit ipse prepositus
23
in regno illius. Et si fuerit significator regis: et in secundo ab
24
ascendente: in eodem anno queret substantiam. Si vero fue〈-〉
25
rit cum eo malus: vel aspexerit eum ex quarto aspectu vel op-
26
positione vel coniunctione: disperget substantiam suam: et ex-
27
trahet suos thesauros. Et si fuerit in tertio multiplicabit
28
equitationem: et desiderabit peregrinationem. Et si fuerit
29
in quarto non peregrinabitur et desiderabit quietudinem. Et si
30
fuerit in quinto habebit filium et desiderabit eum. Et si fue-
31
rit in sexto: accidet ei infirmitas. Et si fuerit in septimo mul〈-〉
32
tiplicabitur eius coitus. Et si fuerit in octauo timebitur super
33
eum mors. Et si fuerit in nono peregrinabitur. Et si fuerit
34
in decimo confortabitur in regno suo. Et scitur hoc de esse suo
35
in directione sua: et retrogradatione et statione: quia directio
36
significat aptationem: et retrogradatio significat detrimen〈-〉
37
tum: et statio eius prima est sicut retrogradatio: et statio eius
38
secunda est sicut directio. Et si fuerit in undecimo significat aptatio-
39
nem et dilectionem et pietatem et expensas: quia est secunda a do-
40
mo regis. Et si fuerit in duodecimo significat inquisitionem inimi-
41
corum suorum et causam eius in hoc. quod si aspexerit dominum domus
42
adipiscetur eos si deus voluerit. Et similiter cum commiserit si-
43
gnificator regis dispositionem dominis harum domorum quas di-
44
xi: significabit enim idem quod si esset in domibus eorum. Et si
45
iunctus fuerit significator regis planete in nono et tertio si-
46
gnificat peregrinationem: et similiter coniunctio cum domino domus
47
infirmitatis: aut cum domino domus mortis. Et cum fuerit si-
48
gnificator regis sub radijs aut prope eos per .12. gradus time-
49
bitur super regem hora combustionis: et similiter dominus noni
50
cum fuerit cadens: aut in loco malo timebitur super eum
51
in peregrinatione sua. Et si combustus fuerit dominus ascenden-
52
tis in angulo intrabit impedimentum super rusticos. Et si combu-
53
stus fuerit in medio celi erit hoc impedimentum ex parte re-
54
gis. Et si fuerit dominus medij celi sol: et dominus ascendentis combustus
55
quia est sub radijs: inuenient homines districtionem a rege. Si vero
56
fuerit combustio in angulo .4. qui est angulus terre: signifi-
57
cat quod mors cadet super homines. Quia si fuerit ascendens si-
58
gnum femininum: erit hoc in mulieribus. Et si fuerit mascu
59
linum erit in viris. Et si fuerit mercurius dominus ascendentis
60
erit hoc in pueris. Et si fuerit venus aut luna erit plus in
61
mulieribus. Et si fuerit iuppiter aut saturnus erit in me-
62
diocribus. Et si fuerit sol aut mars significabit iuuenes.
63
Et si fuerit orientalis erit in iuuenibus et pueris. Et si fue-
64
rit occidentalis: erit in senibus et decrepitis. Et aspice regi
65
hora reuolutionis anni a sole: que si aspexerit mars aut
1
iunctus fuerit ei: timebitur super eum interfectio. Et si iun〈-〉
2
ctus fuerit saturno: timebitur super eum angustia et venenum.
3
Et si combustus fuerit in medio celi dominus ascendentis an-
4
ni: timebitur quod dixi eisdem modis quos dixi: et erit in regio-
5
ne sua in qua est: et non erit extra ipsam terram. Et si fue-
6
rit combustio in angulo terre: aut in opposito ascendentis scilicet
7
in septimo: erit quod dixi ab aliquo qui venit extra terram in qua
8
est: et oppositio malorum atque quartus aspectus eorum grauior
9
est eorum coniunctione in hoc capitulo. Et cum fuerit sol signi-
10
ficator regis et aspexeris Iouem ex oppositione inimica-
11
bitur rex domesticis suis: et suspicabitur eos et grauabit eos.
12
et similiter cum fuerit oppositus domino ascendentis inimica-
13
bitur rusticis: et suspicabitur eos: et impediet eos.
14
¶ Capitulum in significationibus duarum infortunarum.
15
DEinde scito receptionem planetarum adinui〈-〉
16
cem: atque proiectionem luminum suo-
17
rum: et scito amicitatem atque inimicitatem ascen〈-〉
18
dentis et domini eius: et scito quod vtrique mali soli: sa-
19
turnus scilicet et mars: cum fuerit vnus eorum in reuolu〈-〉
20
tione anni in angulo. et fuerit in signis terreis directus si-
21
gnificat destructionem arborum et mortem animalium. Et si
22
aspexerit mars significatorem regis: et fuerit mars commix〈-〉
23
tus lumini saturni: significat contentionem et effusionem
24
sanguinum. Et si fuerit in signo igneo: significat iniurias et
25
inimicitias. Si vero non fuerit in angulo et aspexerit ascen-
26
dens: et fuerit directus significat infirmitatem: ex ventis et
27
sanguinem: et grauius in omni terra in cuius signo fuerit
28
eius lumen vel oppositio: aut quartus aspectus. Quia si fuerit re-
29
trogradus significat pestilentiam. et si fuerit in signo quod non
30
aspicit ascendens: et fuerit directus: significabit infirmitatem:
31
et detrimentum seminum. Si vero fuerit retrogradus signifi-
32
cabit mortem: et sanguinem et infirmitatem. Et si fuerit mars
33
dominus anni: et fuerit in signis igneis: fueritque in angulo dire-
34
ctus: significat infirmitatem calidam siccam: et contendent po〈-〉
35
tentes adinuicem. Et si fuerit retrogradus: erit hoc gra-
36
uius: et multiplicabuntur destructio et latrones. Si vero fuerit
37
in signis igneis extra angulum et non aspexerit ascendens:
38
iniuriabunt homines sibi inuicem: et erit hoc grauius in si-
39
gno in quo fuerit eius quartus aspectus vel oppositio: et
40
erit impedimentum quod dixi tibi secundum substantiam eiusdem si-
41
gni et eius nature idest planete. Et si fuerit saturnus dominus anni:
42
et fuerit in ariete et eius triplicitate: et fuerit directus in an-
43
gulo: significabit multas pluuias et contentiones diuitum:
44
et eo fortius. si receperit dispositionem martis: et eius for-
45
titudinem: quia significat quod rustici contendant cum rege. Et si
46
fuerit retrogradus grauabitur esse hominum. Et si fuerit re-
47
motus ab angulo: aspiciens ascendens: intrabit super nobi-
48
les districtio si fuerit directus. Si vero fuerit retrogradus
49
destruet domos substantiarum: et si receperit dispositionem
50
a marte: et luna significat graue frigus: et mortem anima-
51
lium cum hoc quod dixi tibi ex bellis et guerris. Et si fuerit ca-
52
dens et non aspexerit ascendens: et fuerit directus grauabi-
53
tur frigus hyemis. Si vero fuerit retrogradus: erit contentio
54
in rusticis et rebellio. Et si fuerit saturnus dominus anni: et fue-
55
rit in signis terreis in angulo directus: significat contentio-
56
nem et bellum: et mortem animalium in terra cuius signum
57
fuerit proprie. Et si fuerit retrogradus destruet messes et se-
58
mina: et morientur iuuenes: et eo fortius si fuerit in medio
59
celi. Et si fuerit remotus ab angulo aspiciens ascendens:
60
destruet semina et morientur iuuenes: et pauce erunt mes-
61
ses. Si vero non aspexerit ascendens: modicum erit malum
62
Et cum fuerit saturnus dominus anni: et fuerit in geminis et eius
63
triplicitate: et fuerit in angulo ascendentis anni: generabuntur
64
venti septentrionales: et erunt validi et nocentes: et accidet
65
rusticis ex substantia saturni: et erit bellum in hominibus:
1
et contentio et effusio sanguinum. Et si fuerit retrogradus:
2
significat contentionem diuitum et nobilium. Et si fuerit re-
3
motus ab angulo: et fuerit directus: grauabitur frigus hye〈-〉
4
mis et ventorum. Et si fuerit retrogradus remotus: significat
5
ventos et infirmitatem. Et si fuerit cadens et non apexerit
6
ascendens fueritque directus multiplicabuntur venti meri-
7
diani et infirmitates: et erit vniuersaliter hoc in vilibus per-
8
sonis. Et si fuerit in angulo terre: fueritque dominus anni
9
in hac triplicitate significat terremotum. Et si non fuerit
10
dominus: et receperit dispositionem domini ascendentis:
11
et ipse fuerit in hoc loco morientur homines in terremotu.
12
Et si receperit dispositionem domini medij celi: significat
13
contentionem et guerram in acquisitione regni. Et si fue-
14
rit saturnus dominus anni: et fuerit in signis aquaticis: fue〈-〉
15
ritque in angulo grauabitur frigus: et locuste multiplicabun-
16
tur. Et si fuerit retrogradus erit guerra maxima et mors
17
valida. Si vero fuerit remotus multiplicabuntur pluuie et
18
aque. Et si fuerit cadens et non aspiciens ascendens signi-
19
cat infirmitatem ciuium signi in quo est. Si vero fuerit re-
20
trogradus grauabitur frigus: et multiplicabuntur locuste.
21
Et si ei iunctus fuerit planeta fortuna minuet ex grauita-
22
te eius.
23
¶ Explicit Messahallach in reuolutione annorum mundi.