215
1
2
3
4
Capitulum 1. De origine sententie.
5
Omnes homines qui sensibilia sensu percipiunt ea in aliqua forma
6
comprehendunt, qua etiam comprehensione inveniunt motu rationis
7
sensu percepta singularia aliquibus formis convenire et aliquibus ad
8
invicem differre, cum isto quoque sensus exercicio per unitatem unius-
9
cuiusque hominis regitivam concurrit officium rationis res in communi
10
forma unice comprehendentis cum subtractione non communium.
11
Et est hec comprehensio mentalis intellectus qui pro rebus taliter compre-
216
1
hensis "universale" appellatur, quod secundum naturam forme com-
2
prehense et comprehendendi modum dividitur in quinque species:
3
genus, species, differentia, proprium, accidens.
4
Cum igitur universale dicto modo in mente hominis ortum fuerit
5
propter innatum sciendi desiderium, ipsius condicionem opere rationis
6
investigat, cuius cognitio semper surgit a sensu sicut et ipsius universalis
7
conceptio. Verum quia in similibus semper simile datur iudicium, contin-
8
git alicui subiecto tam singulari quam universali aliquam condicionem
9
cogitatione tribuere que ei cognita non est sensu convenire, sed alicui
10
simili sensu perceptum est convenire, et per hoc eadem convenientia
11
tribuitur simili iudicato.
12
Si autem aliquod singulare vel universale vel condicio in cogitatione
13
conceptum fuerit cuius simile non fuerit sensu perceptum, talis animi
217
1
conceptus cassus est secundum humanum intellectum quem a sensu oriri
2
necesse est.
3
Verum ratione formantur quedam universalia et eorum alique condi-
4
ciones que sensus non docuit, ut virtutum species ex quibus operaciones
5
procedunt in corporibus. Vis enim calefaciendi in igne ratione comprehen-
6
ditur, sed eius simile sensu non percipitur, propter quod illa vis secundum
7
se nec etiam ratione cognoscitur, sed secundum eius effectum tantum
8
ymaginatur qui sensu perceptus est, et per hoc ratione vis illa comprehendi
9
dicitur. Et hoc idem sciendum est de singularibus.
10
Si enim eorum similia sensui subiecta non sint, cassus est intellectus
11
taliter singulare comprehendens, licet alicui? videatur rem sic esse
12
comprehensam.
13
Formatio autem forme universalis ex singularibus singillatim sensu
14
perceptis quadam necessitate data est humano generi, quoniam omnia
15
singularia sentire est impossibile. Sed quia aliqua sentiri possunt, fuit
16
necesse ex quibusdam sensu perceptis universale colligere quod quodam
17
modo omnia singularia comprehendit, ut scito universali sciatur quod-
18
libet singulare quod occurrit ad sensum sub illo universali contentum.
19
Universalis enim scientia est homini necessaria propter scientiam singu-
20
larium que sola continent utilitatem humanam, propter motum quem
21
faciunt, quod universalia nunquam faciunt. Sic ergo omnium rerum
22
condiciones primo per sensum sciuntur : que, quales, quantes, qualiter
23
agentes aut pacientes, qualiter etiam se habentes ad sua vel alia subiecta,
24
sive universalia sive singularia.
25
Verum res tam singulares quam universales necnon et rerum condi-
26
ciones quedam sunt manifeste, quedam manifestiores, quedam mani-
27
festissime, alie occulte, alie occultiores, alie occultissime tum sensui tum
28
rationi. Quam diversitatem operatur ipsarum rerum natura in tali vel
29
tali condicione eas producens.
30
Hominum quoque quidam sunt magis, quidam minus perceptibiles
31
tum sensu tum ratione, et hoc quoque procedit ex propria uniuscuiusque
32
qualitate ad perceptionem magis vel minus disponente ipsum.
218
1
Unde fit quod quidam fiunt magis sapientes quam alii. Magis
2
autem sapiens est et dicitur qui minus perceptibilia percipit de rebus
3
et earum conditionibus. Unde est quod qui sancto sapientie desiderio
4
sunt informati ad comprehensionem occulte conditionis rerum laborant
5
plurimum.
6
Isto autem prediti desiderio antiqui patres, videntes oculis cor-
7
poreis rerum mundialium multifariam diversitatem, earum origines et
8
alias conditiones sollicita et sollerti indagine sunt scrutati et circa eas
9
plurima sensu perceperunt; plura etiam ductu rationis invenerunt que
10
ultra humanam comprehensionem etiam a sapientibus nostri temporis
11
reputantur.
12
Hec autem credimus eos assecutos ex nature humane temperancia
13
perfectius ceteris eiusdem nature participibus in eis vigente et morum
14
rectitudine acquisita, per eandem et exercicium regulare quibus sunt
15
docti res meliores ad sui perfectionem curiosius affectare, quo affectu
16
non cessante a sciendi studio tota vita non cessarunt. Hoc igitur modo
17
factum est quod plurima circa res visas perpenderunt que potius divino
18
spiramine quam humana ratione eis suggesta videantur.
19
Nam sursum aspicientes, stellarum plurium condiciones quasdam
20
perceperunt inter quas septem planetarum proprietates propensius
21
ceteris investigare conati sunt et scire, utpote quos rerum mundialium
22
precipuos dispensatores experiencia longa probaverunt. Indubitatam
23
ergo fidem per sensum sunt adepti quod stellarum dispositio mundum
24
elementorum disponit et omnia que ex ipsis composita in ipso, quocumque
25
loco, quocumque tempore continentur, adeo quod nulla substantia,
26
nullum accidens hic subsistit quod in celo suo modo non sit figuratum,
27
et hoc quidem ex earumdem radiis in mundum missis non dubitatur
28
provenire.
219
1
<Cap. 2>. De radiis stellarum
2
Omnis enim stella suam habet propriam naturam et condicionem
3
in qua radiorum proiectio cum aliis continetur. Et sicut unaqueque
4
suam habet propriam naturam quam totaliter in nulla alia contingit
5
reperire, in qua radiorum emissio continetur, sic ipsi radii in diversis
6
stellis sunt diverse nature, sicut et ipse stelle sunt in natura diverse.
7
Omnis autem stella suum habet situm in mundana machina, alium ab
8
omnibus aliis. Unde provenit necessario quod omnis stella alium sortitur
9
respectum quam alia ad omnes alias et res omnes et loca in mundo conten-
10
ta.
11
Respectus autem varius variat effectum radiorum sicut et alie proprie-
12
tates ipsarum stellarum varie. Unde fit quod omnis stella aliud et aliter
13
operatur in locis et rebus diversis, quantumcumque modicis et quam
14
modice differentibus, cum tota stellaris operatio per radios procedat qui
15
in omni aspectu vario in se ipsis variantur.
16
Nam radius qui a centro stelle ad centrum terre descendit fortissimus
17
esse probatur in operationis sue specie. Qui autem a centro terre obli-
18
quantur secundum proportionem obliquationis in effectu debilitantur,
19
nisi in quantum aliarum stellarum radiis concurrentibus in eisdem locis
20
confortantur.
21
In omnem enim locum omnis stella radios effundit, propter quod
22
radiorum diversitas quasi in unum conflata variat omnium contenta
23
locorum, cum in omni loco diverso diversus sit tenor radiorum qui a totali
220
1
stellarum armonia derivatur. Hec insuper, quia continue mutatur per
2
planetarum et aliarum stellarum continuum motum, secundum locum
3
mundum elementorum et eorum contenta omnia continue movet in
4
diversas conditiones, exeuntes in actum secundum exigenciam eiusdem
5
temporis armonie, licet humanis sensibus res alie mundi videantur
6
permanere. Hoc autem sic non esse est ratione phisica, etiam a
7
sensu trahente originem, evidentius comprobatum. Liquet igitur
8
quod omnia loca diversa et omnia tempora diversa diversa constituunt
9
individua in hoc mundo, quod facit celestis armonia per radios in mundum
10
proiectos, sese continue diversificans, sensu quoque declaratur in quibus-
11
dam et in aliis.
12
Hoc idem ratione colligitur quod stellares radii in re eadem ex elementis
13
composita, secundum diversam naturam componentium diversimode
14
rem afficiunt. Solis enim radii rem obscuram, puta corpus hominis,
15
illustrantes, quoad colorem in superficie subsistunt qua et reflectuntur,
16
quoad calorem suum in ipsum corpus intrant et eum calefaciunt et quoad
17
vivificationis naturam quam similiter habent, spiritum hominis confor-
18
tant, et ita in aliis que non sunt adeo sensui manifesta esse verisimile est.
19
Quocirca convincitur ratione quod omnium stellarum radii diversas
20
habent in rebus mundi operationes secundum earundem rerum proprie-
21
tates diversas, cum omnes res per radios oriantur et extent.
22
Sed et hoc sollerti studio advertendum est quod cum omnis res huius
23
mundi continue moveatur aliqua specie motus, forma quam per motum
24
recipit habet pro materia preiacenti formam qua eadem res privatur.
221
1
Omnis etenim forma nunc existens est materia contigue subsequentis
2
que transit in eam per motum stellarium radiorum in re cum tota sua
3
conditione dominantium.
4
Unde fit quod diversa materia preiacens diversam per motum recipit
5
formam novam, scilicet secundum quod magis apta est per propriam
6
naturam ad recipiendum formam istam. Et ex hoc fit quod ex semine
7
frumenti messis frumentaria procreatur magis quam ordeacea in hoc
8
loco, in quo, si semen ordei proiectum esset, messis ordeacea generaretur
9
per illam eandem radiorum in loco isto concurrentium potestatem, que
10
— eadem in quocumque loco existens — diversa operatur secundum
11
materie invente diversitatem.
12
Sed et hoc scias quod mores hominum et bestiarum consuetudines
13
materiam preiacentem modificant et tanquam pars eius esse multotiens
14
reperitur in effectu. Ex hac enim causa est quod filius regis rex est post
15
patrem quia successionis habitus in semine per morum qualitatem
16
existens filium generatum afficit eodem habitu quo pater erat, propter
17
levem transitum qui est a tali materia in tale materiatum. Et filius
18
fabri ut frequentius habilior nascitur ad paternum officium, stellaribus
19
radiis huiusmodi motum circa materiam dispensantibus.
20
Diversitas ergo rerum in mundo elementorum apparens in quocumque
21
tempore ex duabus precipue causis procedit, scilicet ex materiarum
22
diversitate et varia stellarium radiorum operatione. Inter que, quia in
23
aliquibus est maior, in aliquibus minor differentia , producuntur res tum
24
magis tum minus differentes in diversis locis et temporibus. Unde
222
1
quedam res inveniuntur differentes genere, quedam specie, quedam vero
2
solo numero.
3
Materie preiacentes differentium genere plus differentie habuerunt ad
4
se invicem quam materie ex quibus differentia specie processerunt.
5
Similiter materie ex quibus facte sunt naturaliter res differentes specie
6
inter se plus differebant quam materie ex quibus per motum nature
7
facta sunt individua solo numero differentia. Eodem modo radiorum
8
stellarium collectio que in diversis locis operatur res genere differentes
9
plus differentie et diversitatis in se continet in locis diversis quam illa
10
que operatur specie differentia. Similiter illa que operatur res differentes
11
specie plus differentie et diversitatis in se habet in diversis locis quam illa
12
que operatur res differentes solo numero.
13
Hec enim est condicio celestis armonie quod cum omnes stelle sint
14
diversarum naturarum, et per hoc earum radii omnes diversorum effec-
15
tuum, in mundo elementorum accidit radiales effectus a se invicem
16
adiuvari circa eandem materiam et in alia a se invicem impediri et in
17
omni re, ab armonia facta scilicet, est aliqua stella predominans et
18
aliquod signum similiter quod in opere et regimine eiusdem rei pre ceteris
19
gerit principatum.
20
Ex hac radiorum inter se condicione tanta rerum diversitas surgit
21
in hoc mundo ut nusquam due vel plures res actu existentes in omnibus
22
consimiles inveniantur, licet sensus humanus non sufficiat differentiam
23
comprehendere. Cum autem ex aliqua specie materie aliqua rerum
24
species per motus in eadem materia factos generatur ut frequenter,
25
naturalis generatio ab hominibus dicitur; cum vero preter solitum ex tali
26
materie specie talis rerum species generatur, preter naturam talis gene-
27
ratio fieri reputatur. Verum in utraque eadem celestis armonia operatur,
28
que in diversis locis et temporibus tam diversimode operatur ut nunc
29
similia ex similibus producat, nunc vero dissimilia, et hoc in aliquibus
30
frequenter, in aliquibus raro, in aliquibus rarissime, in aliquibus vero
223
1
nunquam, in quantum est compertum ab hominibus. Producit quoque
2
similia nunc motu simili, nunc dissimili, nunc motu <lento>, nunc
3
veloci et aliis modis innumerabilibus.
4
Res huius mundi et earum motus secundum loca et tempora inveniun-
5
tur variari, que - quia a celesti causa procedunt - aut omnia aut eorum
6
nonnulla in admirationem deducent sapientem qui huius cause
7
virtutem cognoscit. Si enim alicui datum esset totam condicionem
8
celestis armonie comprehendere, mundum elementorum cum omnibus suis
9
contentis in quocumque loco et quocumque tempore plene cognosceret
10
tanquam causatum per causam. Si etiam aliquam rem huius mundi in
11
tota sua condicione cognosceret, celestis armonie condicio ipsum non
12
lateret, quoniam causam per suum effectum comprehenderet. Omnis
13
enim res, quam modica in mundo elementorum agens, totius celestis
14
armonie est effectus. Res, quecumque fuerunt et quecumque future sunt,
15
in eadem armonia denotantur, licet aliter quam res que in hoc tempore
16
actualem habent existentiam.
17
Unde qui totam condicionem celestis armonie notam haberet tam
18
preterita quam presentia quam futura cognosceret. Vice quoque versa
19
unius individui huius mundi condicio, plene cognita, tanquam per
20
speculum celestis armonie condicionem totam presentaret, cum omnis
21
res huius mundi sit exemplum universalis armonie.
224
1
Cap. 3. De radiis elementorum
2
Age ergo , cum mundus elementaris sit exemplum mundi siderei ita
3
quod quelibet res in ipso contenta eiusdem speciem contineat, manifestum
4
est quod omnis res huius mundi, sive sit substantia sive accidens, radios
5
facit suo modo ad instar siderum; alioquin figuram mundi siderei ad plenus
6
non haberet.
7
Sed et hoc in aliquibus sensu manifestatur. Ignis enim radios caloris
8
ad loca proxima transmittit, et terra radios algoris. Medicine etiam
9
sanative intus sumpte vel extra apposite virtutis sue radios per corpus
10
suscipientis diffundere videntur. Collisio quoque corporum sonum facit
11
undique se diffundentem per radios sui modi, et omne coloratum radios
12
suos emittit quibus videtur. Hoc quoque in pluribus aliis est subtiliter
13
cognitum. Unde et in omnibus idem verum esse constare videtur ratione.
14
Hoc ergo pro vero assumentes dicimus quod omne quod actualem
15
habet existentiam in mundo elementorum radios emittit in omnem
16
partem, qui totum mundum elementarem replent suo modo. Unde est
17
quod omnis locus huius mundi radios continet omnium rerum in eo actu
18
existentium, et sicut unaqueque res differt ab alia, sic radii unius-
19
cuiusque differunt in effectu et natura a radiis omnium rerum aliarum,
20
quo fit quod radiorum operatio in omnibus rebus diversis est diversa.
21
Preterea distantia unius rei ab alia facit differentiam in effectu radiorum
22
in rebus huius mundi.
23
Item locus magis vel minus distans a centro terre facit differentiam
24
radiorum in corporibus contentis.
25
Item obliquitas aspectus maior vel minor parit differentiam in effectu
26
radiorum.
225
1
Sunt etiam et alia forsitan accidentia que inducunt diversitatem in
2
effectu radiorum rerum elementarium.
3
Sed hoc sciendum est quod, quia radii a quacumque re procedentes
4
diversam naturam et diversum effectum consequuntur ex predictis
5
causis, diversi radii diversarum rerum super eandem rem cadentes se
6
invicem temperant, augendo speciem effectus ubi concordant, diminuendo
7
suos effectus ubi discordant, vel aliis modis se invicem iuvando vel
8
impediendo sicut in partibus celestis armonie fieri contingit. Diversitas
9
quoque materie radios aliarum rerum elementarium suscipientis facit
10
diversitatem in effectu radiorum eorumdem, sicut est in igne qui eisdem
11
radiis quibus mollificat plumbum indurat laterem, quod contingit ex
12
differentia illarum materierum.
13
Sed hoc advertentum quod quidam radii sunt fortes in aliquo effectu,
14
alii debiles. Item quidam multum iuvantur in suo effectu ab aliis radiis
15
alterius speciei, alii vero parum iuvantur ab aliis. Item quidam in
16
diversis locis et materiis fere eundem habent effectum, alii diversum
17
apparenter. Item quidam radii sunt multum operantes in uno tempore
18
qui in alio tempore parum operantur. Item quidam cum pluribus adiunctis
19
volunt operari et non aliter, alii vero paucioribus sunt contenti, et in hiis
20
tanta est modorum diversitas quod eam verbis nullus sufficit diffinire.
21
Illam tamen pro parte homines sunt assecuti, aliqua quidem experi-
22
mentis, aliqua vero ratione primum.
23
Aliqua vero sunt que adhuc in thesauris nature clausa sunt, scilicet que
24
adhuc ad nullius notitiam pervenerunt, de quibus quedam humane
25
cognitionis capacitas non sufficit comprehendere; quedam vero sciri
26
possunt, ad que tamen scienda nullius animus adhuc ascendit. Quedam
27
vero sunt magis perceptibilia, sed eorum scientia valde paucis innotescit,
28
alia autem communem hominum comprehensionem non excedunt.
29
Sunt et alia que omnibus, aut solo sensu, aut sensu et ratione innotescunt.
30
Actio autem cuiusque rei elementaris radiis suis facta aut exercetur in
31
coniunctum localiter, aut in separatum.
32
In coniunctum quidem agit quelibet res cum per continuationem vel
33
contiguationem altera alteri applicatur. Tunc enim res sic coniuncte
226
1
in se invicem agunt et a se invicem patiuntur per radiorum infusionem
2
et motum faciunt in se invicem secundum exigenciam nature agentis et
3
patientis, sicut in pluribus est manifestum. Tales operationes rerum
4
considerat et determinat doctrina que vulgariter phisica nominatur.
5
In separatum localiter agit res elementaris per radiorum infusionem
6
sicut et in coniunctum, licet hec operatio non manifestetur sensui adeo
7
clare sicut et premissa, cum tamen in aliquibus et hec sit sensui mani-
8
festa sicut et premissa. Est enim sensibiliter notum quod adamas attrahit
9
ferrum a se separatum et speculum ostendit oculis rerum ymagines
10
a speculo separatas.
11
Hoc etiam et in aliis pluribus sensibiliter compertum est. Quocirca de
12
actionibus rerum elementarium in res alias remotas tradiderunt sapientes
13
doctrinam.
14
<Cap. 4>. De possibili
15
Ad huius rei evidentiam scire oportet quod homines per suam naturam
16
et rationis usum recipiunt scientiam vel fidem super rerum coniunctione,
17
concipiuntque voluntatem et desiderium super res sibi bonas et liberum
18
gerunt arbitrium super eas nanciscendas in quibusdam, quod dicimus
19
accidere hominibus ex eorum defectu circa rerum cognitionem. Cum
20
enim omnis humana cognitio ex sensu oriatur, quia rerum proprietates
21
sunt quam plurime quas sensus non comprehendit, de eis et earum
22
condicionibus non fit scientia in ratione. Unde de rerum universitate
23
quedam sunt que sciuntur, alia vero penitus ignorantur.
24
Si autem omnia scita essent ab aliquo, ipse rerum causalitatem ad
25
invicem notam haberet. Sciret ergo quod omnia que fiunt et contingunt
227
1
in mundo elementorum a celesti armonia sunt causata, et inde cognosce-
2
ret quod res huius mundi ad illam relate ex necessitate proveniunt
3
Hoc enim a sapientibus in pluribus est compertum evidenter et idcirco
4
et in aliis omnibus idem esse iudicatur humana ratione.
5
Nunc igitur quia hec causalitas in mentibus hominum non est impressa,
6
exceptis paucis qui etiam in paucis singularibus hoc sunt assecuti,
7
processit opinio contingentie rerum in cogitatione plurimorum qui,
8
videntes aliquem rerum eventum in uno tempore et in similibus cir-
9
cumstantiis in alio tempore aliter evenire, talem eventum iudicant
10
contingentem, ita quod antequam fiat putant esse possibile ut fiat, et pos-
11
sibile ut non fiat.
12
Cum tamen si plene causas cognoscerent, in altera parte fixam
13
opinionem tenerent, in illa scilicet quam cause demonstrarent, qui
14
etiam universale sunt assecuti, de omnibus per sensum habitum in occur-
15
rentibus singularibus, non per causam, scitis, utrumlibet possibile iudi-
16
cabunt cogitatione absoluta, licet sapiens, relatione facta ad causas, alte-
17
rutrum necessarium esse sciat. Sic igitur omnes homines res plurimas
228
1
tanquam contingenter futuras cogitant, propter quod illud quod possibile
2
putant desiderant, cum, si omnes circumstantias perpendissent, impossi-
3
bilia esse propter causas ex necessitate existentes cognoscerent, nec fidem
4
conciperent quod illa sint futura, nec super ea desiderium vel spem vel
5
timorem conciperent. Impossibilia enim scita tales animi affectiones
6
super se non admittunt. Sola etenim contingentia et possibilia desideramus
7
et speramus et timemus. Est ergo ignorantia hominis causa opinionis
8
eventuum futurorum et per hoc medium est ignorantia causa desiderii et
9
spei et timoris. Quorum etiam causa est imperfectio existentie alio modo.
10
Desiderium autem et spes et timor, cum sint individui proprietates, sunt
11
pars unitatis regitive eiusdem, propter quod, secundum quod adsunt
12
vel absunt, faciunt differentiam in radiis qui a quocumque individuo
13
procedunt super res alias propinquas vel remotas, et ideo voluntatis
14
adiectio in opere hominis adicit aliquid ad effectum.
15
Nullum autem moveat id quod diximus quod individua elementata
16
agunt suis radiis in res alias elementares. Hoc enim secundum huma-
17
nam considerationem dictum est que sic se habet ut, cum una cum alia
18
invenitur aliqua condicione colligata, una alterius causa activa reputatur,
19
sive illa colligata sint coniuncta loco sive separata. Propter quod ignis
20
dicitur causa activa calefactionis individui ei coniuncti et adamas dicitur
21
causa activa accessus ferri quod ad se per naturam suam attrahit.
22
Secundum ergo talem vulgi considerationem dicimus quod una res
23
elementaris radiis suis agit in aliam, cum tamen secundum exquisitam
24
veritatem non agat, sed sola celestis armonia omnia operatur. Propter
229
1
quod erit tantum concomitantia, quam actionem et passionem nomina-
2
mus, in rebus elementaribus sustinentibus passionem illatam a tali
3
actione. Et dum rerum elementarium ad invicem condiciones et colli-
4
gationes consideramus, non habito respectu ad causam celestem, phisica
5
erit consideratio, sive res sint coniuncte sive separate loco.
6
Cum autem per causas celestes eventus elementares investigamus,
7
metaphisicam considerationem assumimus.
8
<Cap. 5>. De promoventibus effectum motus
9
De effectu igitur radiorum ab individuis elementaribus actu existentibus
10
ad res alias distantes procedentium tractantes, adicimus quod omnia
11
que sunt in aliqua existentia actu aliquem motum operantur, aut semper
12
aut in aliquo tempore et non in alio.
13
Que autem semper movent alia et eodem modo sub regulis doctrine
14
non oportet comprehendere, unde inutilem iudicamus laborem assignare
15
quod una res ad omnem aliam actu existentem relatione similitudinis
16
vel dissimilitudinise colligatur : hoc enim semper sic se habere est publice
17
manifestum.
18
Que autem aliquo tempore et non in alio aliquam speciem motus
19
faciunt, aut uno modo ministrata et non alio, utile est scire propter
20
bonum et malum. Sed in tanta rerum diversitate non est scientia homini
21
perceptibilis preter quam in paucis, et de illis paucis que humana provi-
22
dentia perpendi possunt; ea sola que ab humana voluntate procedunt
23
investiganda sunt ad presens, relictis motibus quos res alie elementares
24
in res alias remotas suis radiis producunt absque opera hominis.
230
1
Homo igitur per suam existentiam proportionatam surgit ipsi mundo
2
similis. Unde minor mundus est et dicitur quare recipit potentiam
3
inducendi motus in competenti materia per sua opera sicut habet mundus,
4
ymaginatione tamen et intentione et fide in anima hominis preconceptis.
5
Homo enim aliquid volens operari primum ymaginatur rei formam
6
quam per opus suum in aliquam materiam vult imprimere, post yma-
7
ginem rei conceptam, secundum quod eandem rem sibi utilem vel
8
inutilem iudicaverit, eam desiderat vel spernit in animo. Consequenter
9
vero, si res desiderio digna fuerit iudicata, desiderat accidentia per que
10
eadem res in actum proveniat secundum suam opinionem assumptam.
11
Accidentia autem ad motum inducendum adiuvantia sunt anime
12
passiones, de quibus disserentes dicimus quod ymaginatio et ratio
13
humana adquirunt similitudinem mundi, dum species rerum mundialium
14
in ipsis actualiter imprimuntur per exercicium sensuum, propter quod
15
spiritus ymaginarius habet radios conformes radiis mundi, et inde
16
consequitur vim movendi res extrapositas suis radiis sicut ipse mundus
17
tam superior quam inferior suis radiis movet res diversis motibus.
231
1
Preterea cum homo concipit rem aliquam corpoream ymaginatione,
2
illa res recipit actualem existentiam secundum speciem in spiritu ymagi-
3
nario. Unde idem spiritus emittit radios moventes exteriora, sicut res
4
cuius est ymago. Ymago igitur in mente concepta concordat in specie
5
cum re actuali ad exemplum ymaginis per opus voluntarium vel naturale
6
vel utrumque facta. Quare non est mirandum si constellatio que
7
ymaginem in mente hominis producit in aliquo alio subiecto eandem
8
producat, cum hec ab illa non differat nisi tantum in materia.
9
Videmus enim uno tempore quasi innumerabilia animalia alicuius
10
speciei in mundum produci per unam constellationem illius speciei
11
operativam, quod est ideo quia multa materia est aptata ad suscep-
12
tionem eiusdem speciei per eandem constellationem et, ut phisice loqua-
13
mur, per actiones et passiones partium elementarium constellationem
14
imitantium.
15
Eodem modo ymago mentalis et realis, quia sunt eiusdem speciei
16
sese consequuntur dummodo utriusque materia ad illius forme suscep-
17
tionem sit declivis, et alia concurrant accidentia que secundum locum et
18
tempus exiguntur ad rei generationem.
19
Primum quidem et principale accidens ad rei generationem per
20
exemplum ymaginis mentalis necessarium est desiderium eiusdem
232
1
hominis qui ymaginatur ut res fiat. Desiderium enim adiunc-
2
tum ymaginationi est tanquam scamonea admixta medicine, que
3
virtute sua totam medicinam constituit laxativam. Sic desiderium
4
hominis assumptum super motu aliquo ut adveniat alicui vel aliquibus
5
individuis, adiunctum cum ymaginatione eiusdem motus, reddit eandem
6
ymaginationem motivam individuorum extra positorum per radios qui
7
ad ea transmittuntur cum effectu motus. Oportet quoque desiderium
8
esse intensum ut effectum motus habeat cum aliis que exiguntur. Que
9
enim negligenter exhibentur ad effectum motus qui intenditur non
10
sufficiunt.
11
Fides quoque de effectu futuro est accidens quod cum premissis est
12
necessarium. Qui enim de effectu desperat voto frustratur, licet et alia
13
fuerit sapienter executus. Est enim fides sive spes firma super eventu
14
desiderato robur et fulcimen desiderii, iuvans ipsum desiderium ad
15
effectum sicut aptatio scamonee iuvat eam ut laxet cum est danda ad
16
medicinam.
17
Hoc autem est diltgenter notandum quod premissa etiam coniuncta
18
non faciunt rem sufficientem ad motum inducendum per suos radios in res
19
distantes.
20
Ymaginatio enim cum desiderio et fide intus in spiritu hominis for-
21
mantur. Unde non habent actualem existentiam sicut res expanse in
22
locis, et idcirco per se non consequuntur effectum sine aliquibus aliis
23
adiunctis in actuali existentia, nisi forsan raro.
24
Opus autem exterius vel ipsius ymaginantis vel alterius est accidens
25
quod cum premissis concurrens facit motum in materia extra posita
26
sicut a multis compertum est, ut igitur res in animo concepta in actum
27
exteriorem in mundo exeat, accidentium actualem existentiam opere
28
procurat secundum quod ea per motus operatos putat posse provenire.
29
Sunt autem operum duo genera per que, exhibita sicut oportet, res in
233
1
mente concepta procedit in actum, scilicet oris locutio, manus operatiol.
2
Aliquis enim sermo est qui ab ore hominis prolatus cum ymaginatione
3
et fide et desiderio proferentis interdum facit motus individuorum
4
actuales in mundo. Hoc quidem crebris experimentis est probatum
5
manifeste, adeo quod omnes fere hominum nationes verba proferunt
6
quibus credunt motus induci in res aliquas elementares.
7
Unde preces Deo et spiritibus et diversis creaturis fiunt propter
8
bonum consequendum et malum excludendum per motus rerum verborum
9
prolatione in ipsas introductos. Verum cum verbis alia coniungi in
10
plerisque necesse est ad effectum.
11
<Cap. 6>. De virtute verborum
12
Quia igitur verba creduntur ab hominibus effectum motus continere,
13
de hoc resumentes dicimus quod voces in actum producte radios faciunt
14
sicut et alie res actuales, et suis radiis operantur in mundo elementorum
15
sicut et alia individua. Et cum innumerabiles sint differentie vocum,
16
unaqueque actualiter prolata suum habet effectum in rebus aliis elementa-
17
ribus, differentem ab effectu aliorum, et sortite sunt voces suum effectum
18
a celesti armonia, sicut et herbe et res alie, et similiter effectus quali-
19
tatem valde diversam in diversis.
234
1
Vocum enim quedam confortant operationem Saturni, alie Iovis,
2
alie Martis, alie Solis, alie Veneris, alie Mercurii, alie Lune. Item quedam
3
concordant cum quibusdam ymaginibus celi in effectu, alie cum aliis,
4
quoniam quedam voces prolate promovent virtutem et opera Arietis
5
in mundo elementorum, alie Tauri, alie Geminorum, alie Cancri, alie
6
Leonis, alie Virginis, alie Libre, alie Scorpionis, alie Sagittarii, alie
7
Capricorni, alie Aquarii, alie Piscium, alie aliarum ymaginum in spera
8
stellarum fixarum depictarum, propter quod evenit quod quedam voces
9
prolate in una constellatione et dominio habent suum effectum, et alie
10
in alia.
11
Item quedam voces habent effectum super ignem, alie super aerem, alie
12
super aquam, alie super terram. Item quedam voces prolate habent
13
effectum super animalia, alie super arbores. Item quedam habent
14
effectum super unam speciem animalis vel arboris, alie super aliam. Item
15
quedam voces habent potestatem super unum genus accidentis, alie
16
super aliud.
17
Item quedam voces habent potestatem in uno tempore, alie in alio.
18
Item quedam habent potestatem in uno loco, alie in alio. Item
19
quedam habent effectum per se, alie vero tantum cum aliis prolate.
20
Item quedam habent unum effectum uno modo prolate, alie alio
235
1
modo. Item quedam habent effectum tantum semel prolate, alie non
2
nisi pluries; item quedam per se, alie vero non nisi cum opere aliquo.
3
Sed et aliis multis modis differunt voces in suis effectibus, omnibus
4
autem sunt sue potestates? attribute a celesti armonia que res mundi
5
elementaris dispensat secundum suam diversitatem.
6
Ad effectum autem habendum exigitur semper intentio proferentis cum
7
ymaginatione forme quam per vocis prolationem desiderat venire in
8
materiam actualiter.
9
Post hoc sciendum est quod cum omnes voces in actu existentes
10
significent totam rerum universitatem, quedam tamen expressius
11
significant quasdam res quam alias, et hoc in aliquibus est compertum
12
evidenter.
13
Significantium autem quedam significant naturaliter, scilicet secun-
14
dum exigenciam complexionis proferentis, ut voces avium et brutorum
15
animalium. Tales siquidem voces, licet habeant effectum sicut et alie per
16
suos radios, earum tamen effectus non est ab hominibus compertus sensu
17
nisi in quantum ipse actualiter prolate excitant animum alterius avis
18
vel animalis audientis ad aliquid comprehendendum. Compertum est
19
enim quod unum brutum animal vocat aliud et quod dolorem exprimit et
20
gaudium per quasdam voces quas emittunt. Habent etiam tales voces
21
semper et ubique effectus similes, nisi per inobedientiam fuerint impedite.
22
Unde de talibus vocibus hic non disserimus.
23
Sunt autem alie voces significative rerum per impositionem hominum,
24
licet et hee ab armonica dispositione recipiant significationem. Quia
236
1
enim homo suam habet substantiam et omnia sua accidentia ab ipsa in
2
hoc loco et hoc tempore, habet quoque ab eadem dispositionem vocandi
3
hominem hoc nomine et asinum illo, et sic de aliis in hoc loco et in hoc
4
tempore. Et quia diversorum locorum et temporum homines diversis
5
sunt informati qualitatibus in suis unitatibus regitivis, secundum sue
6
complexionis exigentiam diversas voces assumpserunt ad res significandas.
7
Descendit ergo ab armonia primo, et per eam ab hominum complexione,
8
talis vocis impositio ad talem rem significandam. Vox autem facta
9
significativa per impositionem et consuetudinem hominum deducta ad
10
significandum proprietatem ex hoc recipit quam antequam significativa
11
fieret non habebat.
12
Ex quo fit quod radios alterius modi emittit cum actualiter profertur
13
quam faceret cum sine significatione permaneret quantum ad homines.
14
Unde contingit quod alium motum ingerit in materiam quam prius faceret.
15
Hoc tamen advertendum est quod quelibet vox in actum prolata
16
habet suam propriam significationem ab armonia commissam, quam non
17
mutat dum eadem vox permanet; quod est in eternum, sicut species her-
18
barum, suas habent proprias virtutes ab eadem armonia concessas quas
19
non perdunt dum durant species; verum voces sic habentes suas proprias
20
significationes ab armonia eas variant in effectu secundum variationem
21
nature sue et materie quam significant. Unde fit quod radii earum quos
22
emittunt cum actualiter proferuntur quandoque faciunt motus in mate-
23
riam, quandoque non, et quandoque maiorem motum, quandoque
24
minorem, secundum diversitatem nature sue et materie que patitur a voce
25
cum profertur. Sic igitur omnis vox que significat per impositionem
26
hominum significat quoque per impositionem armonie, licet frequentius
27
aliud vel aliter per hoc quam per illud.
28
Cum autem in aliqua voce concurrunt impositio significationis ab
29
armonia facta et ab hominibus, geminatur virtus significationis illius
30
vocis. Si enim hoc nomen, homo, ab armonica dispositione haberet
31
significationem hominis, sicut habet ab impositione hominum latino-
32
rum, operaretur suis radiis in materiam cum fuerit prolatum virtute
237
1
duplici, scilicet naturali et accidentali, et sic fortius surgeret in effectum,
2
et idem est de omnibus aliis.
3
Fit autem talis significationum concursus tum casu, quantum ad vulgi
4
opinionem, tum certa humana ratione.
5
Homines enim aliqui secreta nature tam superioris quam inferioris
6
perscrutantes, per celestem dispositionem comprehensam multa occulta
7
in mundo elementorum comprehenderunt, unde nomina furum et adulte-
8
rorum et aliorum, que scire voluerunt per celestem motum sepe investi-
9
garunt per artem quam in huius mirabili inventione exquisierunt, et
10
per eamdem vocum et nominum formas ad motum in rebus faciendum
11
efficaces invenerunt.
12
Fuerunt autem et alii homines adeo felici complexione prediti ut
13
aliquorum nominum naturalis efficacia eis in notitiam per rationem vel
14
per intellectum deveniret, bona complexione eorum cognitionem
15
rectificante, et hoc in sompnis frequentius, quandoque etiam in vigiliis.
16
Opinio etiam multorum est substantias incorporeas hominibus multa
17
revelare que nec sensu nec ratione fundata in sensu nota fiunt. Casu autem
18
aliquorum verborum virtutes veniunt in notitiam aliquorum, qui cum
19
multa experiuntur, aliquid de expertis sic contingit ut in pluribus
238
1
quod cum experimento deprehenditur, sic universaliter contingere credit
2
qui instantiam in singularibus non vidit.
3
Quocumque dictorum modorum verborum forme in notitiam devene-
4
rint cum virtute eis attributa, si debitis locis et temporibus, cum
5
intentione exacta et sollempnitate prolata fuerint, faciunt motus et
6
impedimenta motuum in materia convenienti, per radios ab ipsis prolatis
7
exeuntes ad materiam per ipsa passibilem natura sua, et sic fiunt prestigia
8
in elementis et motus tum locales tum alterius modi in individuis et
9
impedimenta motuum. Sic itaque generantur aliqua animalia et cor-
10
rumpuntur et interdum arcentur, interdum attrahuntur, et alia huius-
11
modi que vulgo videntur mirabilia.
12
Talium autem verborum quedam sunt significativa rerum apud
13
homines illius loci in quo proferuntur, alia autem nichil significant
14
secundum hominum impositionem. Que autem carent significatione apud
15
proferentem, si effectum sortiuntur quem intendit proferens, hoc habent
16
ex sua natura sibi data ab armonia, sicut virtus est insita plantis ab
17
eadem.
18
Verba autem significativa quandoque iunguntur grammatice, quan-
19
doque sine ratione artis grammatice. Et que sine ratione coniunguntur,
20
si effectum sortiuntur quem intendit proferens, hoc habent ab armonia
21
sicut et non significative voces.
22
Que autem per artem grammaticam coniunguntur, aut faciunt ora-
23
tionem perfectam aut imperfectam. Si imperfectam, ab armonia descendit
24
eorum virtus, si quam habent, sicut et vocum non significantium per
25
hominum impositionem. Si autem verba coniuncta fuerint in modum
26
orationis perfecte, erit illa oratio vel indicativa vel imperativa, vel
239
1
optativa vel deprecativa, vel obsecrativa vel execrativa, vel alium
2
loquentis affectum ostendens.
3
Item profertur quandoque psallendo, quandoque cantando. Item talis
4
oratio quandoque componitur metrice, quandoque prosayce. Item
5
quandoque profertur recte, quandoque retrograde. In omni dictorum
6
modorum inveniuntur orationes alique efficaces ad motum vel impedi-
7
mentum inducendum in aliquibus individuis, si cum exacta solempnitate
8
proferuntur, et sunt inventi dicti modi pronunciandi illis modis quibus
9
ipsas orationes diximus inventas esse.
10
Illud quoque experimento compertum est quod interdum indicativa
11
oratio falsa effectum habet sicut et vera. Invocatio quoque rerum ymagi-
12
natarum, non habentium actualem existentiam, quandoque operatur.
13
Obsecratio quoque facta rebus non existentibus motum inducit in rebus
14
multotiens.
15
Omnia enim verba, sicut predictum est, prolata aliquam faciunt
16
immutationem in omni materia elementari, sed tunc maiorem cum inten-
17
tio proferentis accedit, et adhuc maiorem si opus fiat quod ad effectum
18
exigitur per naturam. Ista igitur semper motum vel impedimentum
19
faciunt in individuis, sed tunc demum ab hominibus curatur, cum
20
aliquo sensu motus vel impedimentum percipitur. Tunc enim bonum vel
21
malum ex illo motu vel impedimento procedit ei qui verbis hac intentione
22
utitur. Motus autem quos verborum prolatio facit suis radiis in individuis,
23
si sensu non fiunt perceptibiles, bonum vel malum non faciunt. Unde
24
talis prolatio non habere effectum iudicatur, propter effectus parvitatem
25
que ab hominibus non curatur.
26
Omne autem verbum, immo omnis vox, tam significativa quam non
240
1
significativa, suam habet materiam ab armonia datam in quam operatur
2
cum profertur cum debita sollempnitate, sicut predictum est, adeo
3
quidem quod si intentio proferentis respiciat aliam materiam quam verba
4
querunt naturaliter, cassa manet verborum prolatio, ut in pluribus.
5
Materia autem in qua verba operantur magis propria est aer et sub-
6
stantie habentes plurimum aeree nature. Voces enim sunt forme aeree
7
propter quod ipse sunt magis operative in aeria materia quam in alia.
8
Preterea aer est facilioris impressionis quam alia elementa, propter quod
9
voces plus efficacie habent in aereis corporibus et qualitatibus quam in
10
corporibus et qualitatibus aliorum elementorum, licet et in hiis quedam
11
verba effectum sortiuntur.
12
Ex hac causa est quod verba quedam rite prolata inmutant sensus
13
animalium, et precipue hominum. Spiritus enim hominis est aeree nature;
14
unde de facili recipit inmutationem per verba sicut et aliunde, et ex hoc
15
est quod per prolationem quorumdam verborum apparent ymagines in
16
speculo consecrato, et hoc est quod voces quandoque audiuntur non
17
prolate ab homine. Ex hoc quoque est quod ad aliquorum verborum
18
prolationem in homine adiurato formantur extranee ymagines in yma-
19
ginatione et ratione et memoria.
20
Ex hoc etiam est quod per verborum prolationem inmutantur diverse
21
passiones in animam hominis, scilicet timor, spes, gaudium, dolor, et
22
fiunt hec in aliis animalibus similiter.
241
1
Voluntas quoque hominis ex prolatione verborum inmutatur ut
2
appetat aliquid quod per cursum voluntatis naturalis non appeteret. Sic
3
itaque principum dilectio per prolationem verborum adquiritur, et
4
mulieres ad amorem aliquorum incenduntur, et generaliter omnis ani-
5
malis virtutis species in omni specie animalis per verba prolata cum
6
debita solempnitate in extraneum motum potest transformari et diri-
7
gitur motus ille in aliquem modorum per armoniam, sicut et fit per
8
armoniam prestantem vim verbis illis ad effectum thematis.
9
Spiritus igitur hominis vel alterius animalis, taliter inmutatus, facit
10
in suo subiecto voluntatem movendi membra aliquo motu locali vel alio
11
quam prius non habuit nec haberet, si verba illa prolata non essent.
12
Ipsam etiam voluntatem alterant verba, sicut predictum est.
13
Hinc est quod scorpiones expelluntur a locis suis per verba, et lupi et
14
leones, et mures et musce, et hoc modo quandoque advocantur animalia
15
et aves ad aliquem locum et expectant captionem. In omnibus enim
242
1
talibus, aut voluntas naturalis sequitur motum spirituum incantati
2
animalis qui per verba factus est, aut ipsa voluntas in se ipsa alterationem
3
recepit, per verba transformata in formam novam quam per cursum
4
naturalem non haberet.
5
Licet autem verborum effectus sit maior et facilior in spirituali materia,
6
verumtamen verba cum debita sollempnitate prolata effectum habent et
7
proprietatem inmutandi omnia elementa in aliquas formas novas, et
8
hebetandi naturales suas formas ne faciant quod per solitum cursum
9
factura essent.
10
Terra enim, cum sit naturaliter frigida, per vim verborum calefit et
11
calorem retinet. Aqua quoque, que ponderosa corpora per naturam suam
12
intra se recipi permittit, per vim verborum quorumdam ista natura
13
privatur, et fit quod ferrum super aquas natat. Aer quoque per verba a
14
flatu cessat et a pluvie generatione. Ignis etiam a combustione cessat per
15
verba, combustibilibus ei applicatis.
16
Ex hoc est quod ponderosa corpora per aerem multotiens deferuntur
17
preter solitum nature cursum. Levia quoque vi verborum inferius descen-
18
dunt, et fiunt fulgura et coruscationes et nubes et tenebre et alia elemen-
19
torum accidentia. In omnibus autem radii a voce procedentes ad rem
20
ipsam dant vel privant eam per suam armonicam proprietatem aliqua
21
forma quam alias haberent, sicut predictum est, et sicut in adamante
22
apparet evidenter qui ferrum privat natura descendendi ad centrum,
23
dum ei applicatur.
24
Cum igitur voces significative per impositionem hominum in modum
25
perfecte orationis coniuncte proferuntur, ex coniunctione multotiens
26
effectum sortiuntur per radios suos quem disiuncte prolate non habent,
243
1
sicut herbe confecte ex confectione consequuntur effectum aliquem quem
2
non habent separate, presertim cum desiderium proferentis suffragatur.
3
Inter omnes autem orationis species optativa plus habet efficacie, ut-
4
pote que desiderium indicat sua significatione et a desiderio procedit sua
5
naturalis existentia, et ideo eius radii efficacius operantur motum in
6
competenti materia quam aliarum specierum radii.
7
Desiderium enim hominis in corde est quod est centrum a quo sunt
8
omnes operationes voluntarie et habet hoc centrum suam centricam
9
naturam, in aliquo conformem centro mundi. Ipse enim homo individua-
10
tus per suam complexionem surgit conformis mundo, dum omnis mundi
11
pars ad eius individuationem operatur. Unde est quod centrum mundi
12
modo suo facit centricitatem in omni homine individuo, immo etiam in
13
omni animali. Quare centrum hominis regit ipsum in motibus suis sicut
14
centrum mundi suo modo regit mundum in motibus suis, et ex hoc est
15
quod radii a proprietate centri hominis procedentes, scilicet a desiderio
16
eius, sunt potentiores in motu faciendo in competenti materia quam
17
radii procedentes ab aliis partibus hominis individui sive ab ipsarum
18
proprietatibus.
19
Et sciendum quod unius hominis desiderium est naturaliter potentius
20
in motibus faciendis extra quam alterius, complexione uniuscuiusque
21
limitante quantitatem et qualitatem potestatis, etiam ubi eque intense
22
voluntates et desideria sunt in diversis. Quia etiam ubi sunt equalia
23
desideria per naturam complexionis, si unius desiderium surgat in actum
24
intensius quam alterius, quod est intensius continet efficaciam in motibus
25
extra faciendis.
26
Cum etiam adeo est intensum alicuius desiderium ut opera alia inducat
27
que ad effectum sunt necessaria, cum vocum prolatione eiusdem desiderii
28
radii consumativam assumunt virtutem ut in rebus extra positis, et
244
1
maxime in aereis corporibus, fiant motus nunc maiores nunc minores,
2
secundum quod locus et tempus et alie circumstantie promovent effectum
3
eiusdem desiderii, celesti armonia omnia faciente in elementari
4
materia, hinc agente, illinc vero patiente, per eiusdem armonie potesta-
5
tem formativam.
6
De obsecratione igitur et adiuratione perfectius disserentes, dicimus
7
quoniam homines, sensu usi et rationis usum per hoc consecuti, cogno-
8
verunt res huius mundi quasdam aliarum causas existere, et etiam causarum
9
causas esse in rebus pluribus sensibiliter perceperunt. Unde ductu
10
rationis ex sensibili condicione rerum cognita conferentis causam
11
rerum supremam esse coniecerunt, cuius condicionem scrutati ratione,
12
quia sensu non potuerunt, conantes, eam supra omnem condicionem
13
sensu sibi notificatam exaltatam, deficiente intellectu, constituerunte
14
ratione. Quocirca nomina rebus sensibilibus convenientia, eidem omni-
15
no inconvenientia reputarunt, nullo nomine proprio ipsam nominari
16
possibile esse putantes.
17
Verum, ut de ea sermo aliquis apud homines haberetur, quedam nomina
18
accomodaverunt rebus sensu notis proprie convenientia, ipsi autem
19
supreme cause omnino inconvenientia, eam vocantes causam causarum,
20
deum deorum et dominum dominorum, et primum principium et deum
21
et creatorem et aliis pluribus nominibus maiestatem et preeminentiam
245
1
significantibus, cum tamen magis accomode negationibus habeat
2
designari ut dicatur infinitus, increatus, immortalis, impassibilis et aliis
3
nominibus in hunc modum infinitatis, licet et sic equivoce cum omnibus
4
rebus aliis nuncupetur.
5
Nomina ergo ad ipsum significandum assumpta hominum impositione,
6
licet improprie, habent tamen effectum aliquem cum actualiter profe-
7
runtur, sicut et alia nomina rebus imposita. Mutant enim materiam suis
8
radiis, tanto ad movendum efficacioribus quanto mens proferentis rem
9
maiorem credit et intendit nominare.
10
Fiunt igitur ab hominibus obsecrationes et preces ad Deum, dicto modo
11
intellectum a sapientibus et a vulgo speculatum per sapientum doctrinam
12
aut ymaginationem, ita quod omnes fere homines, sensu et ratione usi,
13
credunt preces verbis usitatis Deo factas sibi et aliis proficere, et inde
14
inolevit sollempnis consuetudo apud homines Deum adorandi et
15
obsecrandi pro bonis et malis, hiis habendis, illis vero depellendis, et fiunt
16
tales preces multotiens in effectu, multotiens vero sine effectu.
17
Succedit autem effectus cum locus et tempus et alie circumstantie
18
suffragantur; destituuntur effectu cum deest aliquid quod necessario
19
exigitur ut preces effectum sortiantur. Unde preces hominum Deo
20
porrecte, quando intenso desiderio carent et intentione optinendi studiosa,
21
frustra dicte reperiuntur, cum id quod intenditur minime optinetur, in
246
1
quantum sensu cognosci potest, licet et hee aliquid operentur dummodo
2
dicentis intentio aliquatenus suffragatur.
3
Verba enim talia, sicut et omnia alia, cum actu proferuntur cum
4
intentione aliqua, faciunt immutationem in materia suis radiis eandem
5
materiam illustrantibus, licet optatam non perficiant. Cum etiam
6
obsecrationes proferuntur ad Deum ab hominibus qui nullam Dei
7
cognitionem sunt assecuti, dummodo optinendi desiderium affuerit et
8
spes vel fides optinendi, verba sic dicta suum habent effectum, licet de
9
Deo fidem non habeat qui verba dicit cum optinendi voluntate. Deum
10
enim nullus homo cognoscere potest, sed talis ignorantia in dicente
11
effectum motus non impedit circa materiam, dummodo dicentis votum
12
affuerit cum alia sollempnitate que per armonicam dispensationem
13
exigitur.
14
Orationes igitur et obsecrationes sunt ab hominibus circa casus contin-
15
gentes faciende devotis mentibus et intenso desiderio quia non carebunt
16
effectu, licet quo ad casum etiam quo fiunt quandoque non proficiant.
17
Prosunt enim ad aliquid quoad nos, quibus ignorantia causarum facit
18
opinionem contingentie de hiis que quo ad causarum ordinem ex necessi-
19
tate proveniunt, in quo ordine constituitur quod hoc vel illud precibus
20
debeat cum aliis causis evenire.
21
Sunt ergo preces ad Deum hominibus necessarie ad bonum conse-
22
quendum et malum devitandum propter suam ignorantiam circa
23
ordinem armonie, in quo multotiens disponitur sic ut res non fiat nisi
24
preces cum aliis effectum rei in mundo elementorum operentur.
25
Non est autem hoc de Deo sentiendum ut ipse qui est omnino immo-
26
bilis precibus hominum aliquatenus moveatur, quantocumque desiderio
27
proferantur. Sed, ipso deprecato, materia elementaris movetur precibus,
28
ut phisice loquamur, que per celestem dispositionem primo loco et prin-
29
cipaliter talem motum recipit, ut metaphisice cause effectum simpli-
247
1
citer proferamus. Cum igitur obsecrationes fiunt ad Deum ab hominibus
2
devote mentis et proclivis desiderii cum debita sollempnitate, pro aliquo
3
motu in subiecta materia inducendo, sequitur optatus effectus, armonia
4
omnia in omnibus primo loco procurante.
5
Non autem solummodo ad Deum diriguntur obsecrationes, sed etiam
6
ad spiritus qui ab aliquibus hominibus esse creduntur, licet eorum
7
existentia sensibus hominum non sit perceptibilis. Credunt enim
8
plurimi angelos esse substantias incorporeas habentes potestatem faciendi
9
motus in rebus elementatis. redunt etiam homines corpore solutos
10
spiritualem existentiam retinere et quandoque motus facere in hoc
11
mundo, et ad hoc faciendum affectuosis precibus hominum induci.
12
Sunt autem alii quorum scientia et fides a sensu tantum derivatur, et
13
ideo spirituum naturam esse non credunt in aliquo modo existendi qui
14
ad humanam cognitionem possit pervenire. Quod enim motus et ymagines
248
1
fiunt in aere vel alio elemento vel elementato, que per naturam vulgo
2
notam fieri non solent, non est ex operatione spirituum, sed tantum ex con-
3
dicione celestis armonie materiam aptante ad talis motus et talium
4
ymaginum receptionem per actiones aliarum rerum corporearum eandem
5
materiam moventium ad similitudinem armonie, ut sunt orationes et
6
nomina et etiam aliqua alia, ut herbe et gemme.
7
Quecumque autem super hiis fuerit fides obsecrantis, sequitur effectus,
8
dummodo cum summo desiderio pronunciet et cum debita sollempnitate
9
operis vel alterius motionis. Et hec de obsecratione dicta sunt que est
10
oratio deprecativa ad virtutem operativam directa ad motum eliciendum
11
in aliqua materia assumpta in cogitatione proferentis.
12
Adiuratio autem est oratio deprecativa ad materiam motus directa,
13
condicionem tum virtutis operantis tum eiusdem materie exponens.
14
Fiunt etenim adiurationes per Dei opera et spirituum, aut vera, aut
15
putativa, que aut facta sunt aut putantur, et similiter fit adiuratio per
16
passiones quas habet vel habuit vel putatur habere vel habuisse subiecta
17
materia, ut aqua coniuratur per suam liquiditatem et per passionem
18
consistentie quam habuit aliquando in aliquo loco secundum relationem
19
hystorie.
20
Parum autem refert ad habendum effectum motus, an sint vel non
21
sint, an fuerint vel non fuerint operationes et passiones per quas fit
22
adiuratio, dummodo intensum desiderium sit in adiurante cum debita
249
1
sollempnitate. False enim orationes interdum habent effectum motus
2
in materia per celestem largitionem, sicut et vere.
3
Execrativa oratio est malorum appositio per dictionem ad materiam
4
motus, sub modo loquendi aut optativo aut imperativo aut obsecrativo,
5
et habent quedam tales orationes effectum motus, cum exacta sollemp-
6
nitate exhibite.
7
Interrogative orationes et enunciative laudis vel vituperii effectum
8
habere quandoque reperiuntur per desiderium intendentis, sed non sunt
9
ita efficaces ut in pluribus sicut obsecrative et coniurative.
10
Preterea modus dicendi quandoque operatur ad effectum. Multotiens
11
enim cantando vel psallendo pronunciatum operatur effectum quo
12
carebit si uniformiter proferatur; et hanc diversitatem, sicut et alias,
13
operatur dispensatio celestis que omnia in omnibus operatur per suam
14
virtutem formativam.
15
De verbis ergo per hominum impositionem significativis sic sit ad
16
presens determinatum a nobis adicientibus quod sunt nomina quedam
17
que nullam receperunt significationem ex impositione humana, prolata
18
tamen cum intentione magnum invenientur habere effectum. Et ex hiis
19
quedam Dei nomina reputantur, alia vero spirituum sive stellarum sive
20
signorum.
21
Dei autem nomina ideo ipsi attribuuntur ab hominibus quia habent in
22
sua naturali existentia respectum ad Deum, non quidem quod Deum
23
diffiniant - hoc enim est impossibile omni rei particulari -, sed quia de
24
ipsius maiestate signum expressius et plus aliis in sua naturali signifi-
25
catione contineant modo vocibus convenienti. Et ideo talia nomina sunt
26
in effectu efficaciora, celesti armonia producente ea in suis proprietatibus
27
activis cum respectu ad supremam maiestatem.
250
1
Simili modo nomina formantur in mundo elementorum ab armonica
2
operatione, spiritibus et stellis et signis singulis sigillatim in potestate
3
conformibus. Unde cum proferuntur cum intentione et debita sollempni-
4
tate, operantur in materia quod spiritus et signa et stelle compares sui
5
natura habent operari.
6
Alterum enim per alterum in huiusmodi operatur, cum superioris
7
operatio sit nominis comparis causa operativa cum temperamento aliorum
8
omnium celestium corporum. Et sicut spiritus et stelle et signa differunt
9
multiphariam in natura et opere, sic nomina diversam naturam ab eis
10
receperunt in essentia et opere motus in materia elementari per radios
11
quos emittunt super res elementares, cum proferuntur cum intentione
12
et in debita sollempnitate. Et quorumdam talium notitiam consecuti
13
sunt quidam antiqui sapientes qui per eorum prolationem et virtutem
14
cum debita sollempnitate mirabilia multa fecerunt, immo celesti et
15
elementari nature oportunitatem opere suo procuraverunt.
16
Et hec de verborum virtute dicta sufficiant.
17
<Cap. 7>. De figuris
18
Manualis autem operatio res elementares rectificat ad effectum motus.
19
Crebris enim experimentis probaverunt sapientes figuras et caracteres
251
1
in diversis materiis opere hominum exaratos cum intentione et debita
2
sollempnitate loci et temporis et aliarum circumstantiarum effectum motus
3
in rebus exterioribus habuisse. Quod ideo est quia omnis figura actualis,
4
immo omnis forma in elementari materia impressa, radios parit qui in
5
rebus aliis aliquos motus operantur, sicut supra dictum est. Et habet
6
unaqueque figura suam naturam et virtutem diversam ab alia, sicut
7
earum forme sunt diverse.
8
Quocirca sunt quidam karacteres potentiam et virtutem habentes super
9
ignem, quidam super aerem, quidam super aquam, quidam super terram;
10
quidam etiam in oriente, alii in occidente, alii? in meridie, alii in septen-
11
trione; quidam in alto, alii? in profundo; quidam in specie hominis, alii
12
in aliis speciebus animalium, quidam in herbis et arbustis huius speciei,
13
alii in herbis et arbustis alterius speciei. Quidam etiam karacteres cum
14
debita sollempnitate exarati confortant operationem Saturni, alii aliorum
15
planetarum, alii stellarum fixarum. Item quidam concordant cum Ariete
16
in effectu, alii cum aliis signis, et totam hanc diversitatem circa figuras
17
in virtute et effectu operatur celestis armonia, tribuens unicuique virtutem
18
suam faciendi motus in corporibus extra positis per radios quos emittit
19
diversi effectus secundum quod figure in suis formis sunt diverse, sicut
20
supra de vocibus dictum est.
21
Omnis ergo figura corporis suis radiis operatur in alia corpora motum
22
alicuius speciei, sed illa precipue talem habet effectum que voluntate
23
hominis et opere procedit in actum, per intentionem alicuius motus
24
faciendi suo loco et tempore et aliis circumstantiis adhibitis, secundum
25
exigentiam demonstrationis armonie.
252
1
Unde a sapientibus qui secreta utriusque nature perceperunt quidam
2
caracteres sunt inventi, qui cum debita sollempnitate exarati effectum
3
portant super morbis depellendis sive inducendis in homines vel alia
4
animalia. Similiter quidam karacteres sunt qui, facti in debita materia
5
et cum debita sollempnitate, suis radiis depellunt lupos aut serpentes aut
6
muscas a locis tam propinquis quam remotis. Et est compertum quis
7
caracter, quem habeat effectum, que etiam solempnitas in faciendo
8
karactere alicuius figure sit adhibenda, in aliquibus per celestem
9
dispositionem demonstrantem, in aliquibus per studentis industriam
10
invenientem, in aliquibus per spirituum revelationem tum in sompnis,
11
tum in vigiliis, in aliquibus vero casuali experientia, sicut supra de verbo-
12
rum effectu dictum est.
13
<Cap. 8>. De imaginibus
14
Fiunt quoque ymagines hominum et animalium diversarum specie-
15
rum cum observatione loci et temporis et aliarum solempnitatum, que
16
in actualem existentiam sollempniter producte per hominis opus thema
17
aliquod intendentis effectum motus in rebus sortiuntur, scilicet promo-
18
tionis vel prohibitionis, celesti armonia ymaginem taliter factam infor-
19
mante in virtute sua per suorum proiectionem radiorum.
20
Et ymago, ad eius similitudinem, radios suos proicit in res elementares
21
et eas movet aliquo modorum virtute radiorum suorum quam ab armonia
22
recepit. Et species ymaginum diversas exigunt materias secundum quod
253
1
fiunt in diversis constellationibus, diversas quoque operis sollempnitates.
2
Quarum omnium notitia procedit ex notitia nature stellarum et nature
3
materie concordantis vel discordantis cum proprietate constellationis, et
4
notitia virtutis verborum et operum que in formatione ymaginis cum
5
operantis intentione exiguntur.
6
Taliter ergo consecrate ymagines ab hominibus hec secreta nature
7
scientibus durant, retinentes effectum motus, sicut in pluribus apparuit
8
manifeste. Ymago autem animalis, quia est simulacrum animalis quod
9
habet centrum et unitatem regitivam ad equalitatem propius acceden-
10
tem, sicut mundus, habilior est ad recipiendam virtutem per verba et
11
opera in sui formatione exhibita ab homine alicuius thematis effectum
12
intendente, cum voluntate et sufficienti desiderio, quam sint rerum species
13
que habent centrum et unitatem regitivam distantem plurimum ab
14
equalitate. Hec enim maiorem portant in se et radiis suis similitudinem
15
cum mundo - qui est perfecte equalitatis - quam illa.
16
Opera hominum consueta consuetas in rebus corporeis inducunt
17
passiones, et opera dissueta dissuetas rebus inferunt passiones. Per
18
consuetudinem enim operatur mundana materia ad consuetas formas
19
recipiendas per consuetas actiones.
20
Actiones vero preter solitum facte sibi consuetam materiam non
21
inveniunt. Quocirca necesse est ut insolite forme per tales actiones
254
1
producantur. Hinc est quod verborum retrograda prolatio in aliquam
2
materiam, formam et motuminsolitum producat; et similiter filantis
3
retrotorsio motum facit quem solita torsio non facit, et idem est in
4
omnibus operibus hominum contra consuetudinem ingestis cum inten-
5
tione inducendi aliquam speciem motus in materia ymaginativa. Verum
6
non quicquid intenditur statim per talia opera in actum procedit, sed tunc
7
demum cum tali operi talis virtus inseritur a celesti armonia. Quod,
8
quando et qualiter proveniat in aliquibus, est compertum a sapientibus
9
aliquo modorum predictorum.
10
<Cap. 9>. De sacrificiis
11
Inter opera hominum manualia plus efficacie et potestatis inducendi
12
motus in elementa et res elementares inveniuntur habere sacrificia, quibus
13
aliqua individua ab actuali existentia in non esse corrumpuntur. Et
14
quanto ea que opere hominis corrumpuntur in non esse sunt magis
15
accedentia ad equalem complexionem, tanto opus illud maiorem invenitur
16
habere effectum, ut frequentius. Unde mortificatio animalis cum
17
mortificantis intentione et aliis sollempnitatibus pre ceteris sacrificiis
255
1
efficacius operatur quod intenditur, quod rationem naturalem habere
2
videtur.
3
Omne enim animal centrum habet et unitatem regitivam et complexio-
4
nem in partibus suis proportionatam, per quod simile constituitur ipsi
5
mundo universo elementari, quod habet centrum et unitatem regitivam
6
et complexionem proportionatam in suis partibus quam sortitur a
7
celesti armonia ipsum mundum taliter producente, et similiter ipsa eadem
8
armonia omne animal producit in omni sua condicione. Hinc est quod,
9
dum vivit animal, idem animal informat partes mundi elementaris suis
10
radiis et in eas tanquam in materiam agit modo suo. Cum autem morie-
11
tur naturaliter, morte sua mundum non mutat nisi secundum quod
12
natural universa in cursu suo demonstrat. Cum vero morietur actione
13
hominis, contra nature cursum, mundi materia contra naturam muta-
14
tionem incurrit propter quod ipsa, taliter alterata, habilis redditur in
15
aliqua sui parte ad receptionem motus et forme quam per nature
16
cursum proprium recipere non deberet. Unde ymaginatio hominis et
17
intentio et desiderium, concurrens cum opere mortificationis animalis,
18
effectum thematis sortitur, cum exacta sollempnitas adhibetur.
19
Ymaginatio etenim hominis et intentio super materiam movendam et
20
informandam cum opere exteriori potestatem habet, quia surgunt in
256
1
homine qui minor mundus est <et> dicitur ratione centri et unitatis
2
complexionate et universitatis rerum in loco ymaginationis contentarum
3
per que mundo universo similis est in virtute et effectu. Et cum adhibe-
4
tur sacrificium ab homine, potestas illa duplicatur propter causam
5
dictam.
6
Fiunt ergo subiti motus tam in elementis quam in corporibus elemen-
7
tatis, tum animatis, tum inanimatis, per sacrificia animalium cum debita
8
sollempnitate exhibita, cum intentione et desiderio thematis in actum
9
producendi, celesti armonia effectum operis dispensante, sicut sepius
10
dictum est. Est autem una species animalis in quodam themate effica-
11
cior ad inducendum motum quam alia, si sacrificetur, et hoc a celesti
12
causa procedit, quod norunt illi qui longo studio vel alio modo scientiam
13
secretorum nature sunt adepti.
14
Fiunt quoque alia sacrificia a predicto ab hominibus intendentibus
15
motus et formas in aliqua materia preiacente inducere. Nam carnes
16
animalium in igne comburuntur, thus et alie species adolentur nomine
17
sacrificii, quod quia valere ad effectum alicuius thematis est compertum
18
a sapientibus, fiunt talia sacrificia ab hominibus effectum desiderati
19
thematis intendentibus, sed huiusmodi sacrificia in sui natura non habent
20
efficaciam quam habet mortificatio animalis quia huiusmodi res in
21
sacrificio oblate non habent tantam similitudinem cum mundo ut
22
habent animalia, quia longius distant ab equali complexione. Unde eorum
257
1
corruptio ab homine facta per ignem vel alio modo non tantum movet
2
mundanam materiam quantum facit corruptio animalis per hominem
3
facta, nisi forsitan aliquorum verborum et alterius rei adiectio aug-
4
mentet effectum, quod pluribus contingit.
5
Homines autem quibus fides facta est quod spiritus habent esse suo
6
modo et operantur motus et formas in materia elementari. credunt eos
7
sacrificiis induci ad faciendum quod intentio sacrificantis desiderat.
8
Unde ad honorem et placationem spirituum tanquam potestatem haben-
9
tium sacrificia offerunt, sperantes et credentes eorum suffragiis malum
10
excludi et bonum procurari secundum speciem thematis quod intenditur.
11
Hec autem opinio, sicut predictum est, ex radice sensus naturali non
12
surgit in anima hominis, et ideo an sit erronea ab omni homine ignora-
13
tur. Sed opinionis falsitas in huiusmodi effectum non impedit in opere
14
sacrificantis, dummodo illud sacrificium ab armonia celesti receperit
15
virtutem faciendi id quod intenditur, sicut est in herba que ad vulnus
16
apposita a suo naturali effectu non impeditur, licet eam apponens non
17
credat quod valeat.
18
Ipsi quoque Deo offeruntur? diversorum modorum sacrificia ab homi-
19
nibus quibus fides facta est ipsum sacrificiis placari et benivolum reddi
20
ut bona tribuat, mala depellat. Sed etsi hec opinio non contineat verita-
21
tem, valet tamen sacrificium ad effectum thematis quod intenditur
22
propter suam naturam et radiorum proprietatem quam recepit a celesti
23
causa si cum debita sollempnitate offeratur, sicut plurimi sapientes
24
experimentis probaverunt.
258
1
Scire autem bonum est quod stella et signum habentia dominatum
2
in celesti armonia in inceptione cuiuslibet operis voluntarii regunt
3
illud opus usque ad finem suum. Unde si sint fortune, defundunt illud
4
opus ab impedimento. Si vero fuerint infortunia, illud opus involvunt
5
impedimento.
6
Et cum unaqueque stella et quodlibet signum sua habeat propria
7
nomina et suos caracteres sibi in virtute et effectu conformes, sicut
8
predictum est, in cuiuscumque operis voluntarii inceptione prolatio
9
nominum est necessaria. Que si fuerint cum stella vel signo concordantia,
10
naturaliter opus dirigunt; si vero discordantia, opus pervertunt.
11
Et similiter figurarum formatio in inceptione cuiuslibet operis volun-
12
tarii est utilis ad expediendum vel impediendum, secundum quod eedem
13
figure concordant cum stellis tunc dominantibus et signis, vel discordant.
14
Que autem nomina et qui caracteres, cum quibus operibus conveniant vel
15
non conveniant, scitur aliquo modorum supradictorum de huiusmodi.
16
Hinc autem manifestum est quod orationes et obsecrationes et adiu-
259
1
rationes vocibus significativis ad placitum humanum facte cum
2
voluntate et desiderio in initio cuiuslibet operis voluntarii valent ad
3
eiusdem operis directionem, vel, si fiat imprecatio, ad operis impedimen-
4
tum. Talia etenim verba mutant materiam operis aut semper aut
5
frequentius, scilicet cum concordant cum constellatione illius temporis
6
in quo proferuntur, vel discordant.
7
Similiter sacrificium in inceptione cuiuslibet operis voluntarii, rite
8
exhibitum, multum habet efficacie in eodem opere rectificando vel distor-
9
quendo, dummodo in loco et tempore et aliis circumstantiis necessariis
10
exhibeatur.
11
Antiqui autem medici, dictam virtutem verborum et figurarum scientes,
12
omnes herbas quas carpebant ad medicamenta facienda, cum premissis
13
incantationibus vel formatione figurarum vel utrisque coniunctis assume-
14
bant, putantes earum vim et virtutem depellendi morbos taliter augmen-
15
tari.
16
Quod quidem verum esse non est dubium hiis qui secreta celestis et
17
elementaris nature nota habent.
18
Explicit theorica artis magice.
19
Explicit Alkindus de radiis stellicis.