1
1
Verbum Jacob Alkindi de
2
intentione antiquorum in
3
ratione,
4
translatum a magistro Gerardo
5
Cremonensi.
6
Intellexi quod quaesiuisti
7
de scribendo sermonem in ra-
8
tione abbreuiatum, enuntiantem
9
sententiam Aristotelis et Pla-
10
tonis. comprehensio quidem
11
sermonis Platonis et sermonis
12
discipuli eius Aristotelis est,
13
quod ratio est secundum qua-
14
tuor species. prima quarum est
15
instrumentum omnium rationa-
16
torum et rationatum. secunda
17
est ratio quae potentia est in
18
anima. tertia est ratio cum exit
19
in anima de potentia ad effectum.
2
1
quarta ratio est illa, quam denominamus demonstratiuam. et
2
est assimilatio rationis cum sensu, propter propinquitatem sen-
3
sus ad ueritatem et communitatem ad eam.
4
Dixit enim quod forma est duae formae. quarum una est
5
habens materiam et est illa quae cadit sub sensu; sed altera
6
est illa quae non habet materiam et est illa quae cadit sub ra-
7
tione. et est specialitas rerum et quod est supra eam.
8
9
Et forma quidem, quae est in materia, est actu sensata;
10
quoniam si non esset actu sensata, non caderet sub sensu. cum-
11
que adquirit eam anima, tunc ipsa est in anima. et non adqui-
12
rit eam nisi quoniam est ipsa in ea in potentia. cum ergo ad-
13
quirit eam anima, fit in anima actu. et non est in anima sicut
14
res in uase, neque sicut similitudo in corpore, quoniam anima
15
non est corpus. est igitur in anima, et anima est res una, non
16
aliud.
17
18
et similiter iterum uirtus sentiens non est nisi animae; et
19
non est in anima sicu membrum in corpore, immo est in anima
20
et est sentiens. et similiter iterum uirtus forma sensati non est
4
1
in anima cum alio, aliud alteritate. sensatum igitur in anima
2
est sentiens. at uero sensatum materiei est prater animam
3
sentientem. ex parte ergo materiei sensatum non est sentiens.
4
5
et similiter exemplum rationis in anima, quando apparet
6
ratio siue forma, cui non est materia et unitur cum anima,
7
scilicet fit inuenta in anima actu, cum iam fuerit in anima non
8
inuenta actu, immo potentia. haec igitur forma, quae materiam
9
non habet neque phantasiam, est ratio adquisita animae ex
10
ratione prima, quae est specialitas rerum, quae est actu semper.
11
et ipsa quidem non fit adquisita et anima adquirens nisi quo-
12
niam anima potentia est rationalis, et ratio prima actu est.
13
omnis res adquirens rei essentiam suam, adquirenti ei est res
14
illa potentia et non est ei actu. et omne quod est rei potentia
15
non egreditur ad actum per essentiam eius; quoniam si esset
16
per essentiam eius esset actu semper. quoniam essentia est ei
17
semper et est inventa. ergo omne quod est potentia non exit
6
1
ad actum nisi per id quod est illa res actu. anima igitur est
2
rationalis potentia. et est exiens ad actum per actum primum.
3
4
5
et cum unitur forma rationalis ei, non est ipsa per formam
6
rationalem alterata, quoniam non est diuisa quare alteretur.
7
et cum unitur cum ea forma rationalis, tunc ipsa et ratio sunt
8
res una, rationalis et rationata. ratio igitur et rationatum sunt
9
res una ex parte animae. ratio uero quae est actu semper
10
faciens extrahere animam ad hoc ut fiat rationalis actu, post-
11
quam fuerat rationalis potentia, non est ipsa et rationatum res una.
12
13
rationatum igitur in anima et ratio prima, ex parte rationis pri-
14
mae, non est res una; ex parte uero animae ratio et rationatum
15
est res una.
16
17
ratio igitur, quae simplex est, est magis similis animae et
18
fortior ea in sensato plurimum.
19
ratio igitur prima est instrumentum omnium rationatorum
20
et rationatum. ratio vero secunda est animae potentia.
8
1
igitur ratio aut est prima et instrumentum omnium ratio-
2
natorum, aut est secunda et est animae in potentia, dum non
3
fit anima rationalis actu. et tertia quidem est illa quae actu est
4
animae, quam iam reposuit, quare sit ei inuenta cum uult uti
5
ipsa et facit eam apparere cum inuentione absque alio ab ea.
6
sicut scriptura a scriba; est enim ei propera possibilis, quoniam
7
iam recondidit et fixit in anima sua. ipse ergo extrahit eam
8
quando uult. quarta uero est ratio apparens ex anima, quae,
9
quando extrahit eam, est inuenta absque alio actu.
10
11
ratio igitur secunda est ex tertia et quarta, cum tertiam
12
reposuerit anima et fit ei ut extrahat eam quando uult. et
13
quarta aut hora repositionis suae prima aut hora suae com-
14
positionis secunda.
15
igitur est tertia cuius repositio animae iam praecessit et
16
quando uult est inuenta in ea.
17
quarta uero est apparens in anima, quae apparet actu.
18
istae igitur sunt sententiae antiquorum de ratione. et
10
1
quantitas huius sermonis, cum sit intentio nostra sermo enun-
2
ciatiuus, sufficiat.
3
Explicit uerbum Jacob Alkindi de intentione antiquorum
4
in ratione.