28
1
Liber de quinque essentiis.
2
Sapiens Aristoteles ubi dialecticam incepit dixit quod scien-
3
tia cuiusque rei, quae inquiritur, cadit [uel continetur] sub phi-
4
losophia, quae est omnis rei scientia. oportet ergo in primis
5
ut philosophiam apud illam scientiam diuidamus, et consideremus
6
sub qua ipsius partium contineatur res.
7
Philosophia igitur diuiditur in scientiam et operationem [id
8
est theoricam et practicam]. et illud iterum ideo quoniam anima
9
diuiditur in duas partes, quae sunt cogitatio uel ratio et sensus,
10
quemadmodum ostendimus in libro categoriarum. quia igitur
11
philosophia non est nisi ordo animae, conueniens est ei ut di-
12
uidatur in duas partes, sicut anima in duas partes diuiditur.
13
sicut enim anima diuiditur in cogitationem [uel rationem] et
14
sensum, et similiter diuiditur philosophia in scientiam et opera-
15
tionem, ut scientia uideatur pars cogitatiua et operatio pars
16
sensibilis.
29
1
et pars quidem animae cogitatiua diuiditur in cogitationem
2
quae est diuinorum et in cogitationem quae est artificialium.
3
Rerum enim quaedam sunt quae non differunt ab hyle
4
[scilicet non sunt nisi hyle], et aliae sunt quarum constitutio
5
est per hyle [scilicet quae sunt per ea quae sunt ex hyle] et
6
sunt separatae et non coniunctae [scilicet cum hyle], et aliae
7
sunt quibus non est continuitas cum hyle penitus.
8
res uero quae ab hyle non differunt penitus sunt substan-
9
tialia siue corporea. et res quibus non est continuitas cum
10
hyle penitus sunt diuina, sicut theologica. et ea quae non sunt
11
coniuncta cum hyle sunt sicut anima [uel ea quibus cum hyle
12
non est continuitas]. et ipsa quidem non proportionantur nisi
13
ex artificialibus quae fiunt ex substantialibus ad diuina.
14
Deus enim summus destinauit [uel ordinauit] ea et posuit
15
media inter spissum [uel crossum], in quo non est subtile peni-
16
tus, et inter subtile, in quo spissum omnino non existit. et hoc
17
ideo ut sit semita et uia ex scientia substantiarum ad scientiam
18
diuinorum. quod si illud non esset, non apprehenderetur ex
19
spisso [uel crosso] subtile.
20
Operatio [id est practica] diuiditur etiam. nos tamen re-
21
memorabimus hic quod melius est in hac nostra inquisitione
30
1
secundum scientiam rerum et non secundum operationem ipsa-
2
rum. nobis igitur necessarium est ut illas partes in quas diui-
3
ditur philosophia contemplemus et inde inueniemus hanc nostram
4
inquisitionem. et hoc est ut dicamus quod rerum aliae sunt
5
quae sunt in omnibus substantiis, aliae quae non sunt in omni-
6
bus substantiis. et istae quidem quae non sunt in omnibus sub-
7
stantiis sunt omnia caelestia, quae sunt ex stellis et orbe, et
8
his similia. et eorum quae sunt in omnibus substantiis sunt
9
quae sunt in generatione et corruptione et eorum quae sunt in
10
terra et eorum quae sunt super terram et eorum quae sunt
11
supra terram. quae autem sunt in terra sunt sicut minerae, et
12
quae sunt supra terram sunt sicut animalia et his similia, et
13
quae sunt super terram sunt sicut pluuiae et nebulae et cor-
14
ruscationes et tonitrua et reliqua accidentia, quae sunt in aere.
15
res autem quae sunt in omnibus substantiis sunt quinque.
16
quarum una est hyle, et secunda est forma, et tertia est locus,
17
et quarta est motus, quinta autem tempus. in omni enim re,
18
in qua est substantia, est hyle, ex qua ipsa est, et forma, qua
19
uidetur et qua distinguitur ab aliis rebus uisione, et locus, in
20
quo ipsa existet in omni termino. et illud ideo quoniam nullum
31
1
corpus dirigitur ut sit nisi in loco et in termino. et in ipsa
2
etiam est motus, quo ipsius constitutio existit, et hoc est ei
3
essentia in loco et tempore. tempus enim est numerus motus.
4
propterea ergo quod ostendimus quod omne corpus in quo est
5
motus est cui[us] motus est de loco ad locum, tunc iam mani-
6
festum est quod in ipso est tempus.
7
Nobis uero necessarium est ut propalemus signa harum
8
quinque substantiarum ex artificialibus. artificialia enim sunt
9
signa in substantiis [uel sicut substantiae] ut, puta, dicamus
10
quod in naui sunt istae quinque substantiae. hyle namque,
11
quae ex eis est, sunt ligna ex quibus fabricata est ipsa, et
12
forma quidem est sicut anguli qui sunt in ea, quibus ipsa di-
13
stinguitur a gradu et porta et reliquis rebus. et ipsa etiam est
14
in loco et habet motum in loco et mouetur etiam in tempore. et
15
quemadmodum istae substantiae propriae sunt [uel conueniunt]
16
naui, similiter sunt propriae reliquis substantiis, quae sentiuntur.
17
et propter eas oportet ut hunc librum scribamus.
18
In primis itaque oportet nos scire quod principia, ex qui-
19
bus est omnis res, sunt duo istorum quinque. et sunt hyle et
20
forma. quare necessarium est nobis ut incipiamus exponere
32
1
haec duo ante alia tria. et illud ideo quoniam oportet ut omnis
2
res expositione indigens sciatur per expositionem principiorum,
3
ex quibus est res, non quatuor species tantum, quae sunt de
4
principiis compositorum, sed omnis res, quae est ex materia et
5
forma, ex quibus sunt ista quatuor: calidum, frigidum, humi-
6
dum et siccum, quae sunt principia animalium et arborum et
7
omnis rei in generatione et corruptione. hyle autem et forma
8
sunt principia horum quatuor principiorum et sunt principiorum
9
principia. ipsae tamen sunt singulares [uel simplices], ante quas
10
non est aliquid. quatuor enim sunt corpora, haec uero duo
11
non sunt corpora, sed corpora componunt. et quod non est
12
corpus non est compositum, sed composita sunt ex compositis,
13
et quod non est compositum non est ex composito. quatuor
14
uero sunt ex aliquo, duo uero non sunt ex aliquo. hinc ergo
15
conuenit nobis ut de eis loqui incipiamus. et quoniam materia
16
recipit formam, necesse est nobis ante loqui de eo, quod susci-
17
pit aliquid, quam loquamur de eo quod suscipitur.
18
et nos quidem scire oportet quod declaratio omnis rei non
19
est nisi ex ipsius definitione. definitio autem sermo est com-
20
positus ex genere, ex quo res definita existit, et ex differentia,
21
ex qua fit praeter omnem rem.
33
1
hyle uero, quemadmodum ostendimus, est ex genere ge-
2
nerum, quoniam ante ipsam non est genus. ergo iam mani-
3
festum est quod eius declaratio non existit definitione. defi-
4
nitio enim non est nisi eius, supra quod est genus. oportet
5
ergo ut consideremus illud, quo declaratur illud, quod supra se
6
non habet genus. et est ut dicatur quod est illud, quo de-
7
claratur ex reliquis rebus, scilicet differentiis, quibus distinguitur
8
ab illis, quae sunt praeter ipsum, et proprietatibus, quae sunt
9
ei propriae. definitione autem indigemus apud rem compositam,
10
ut sciamus per definitionem ex quo componitur. apud rem
11
uero quae non est composita, contenti sumus differentiis solum-
12
modo, absque genere. et ipsae quidem nominantur proprietates.
13
oportet itaque ut hyle suis proprietatibus declaremus.
14
I.
15
Sermo de hyle.
16
Et est ut dicamus quod hyle est quod suscipit et non
17
suscipitur. et hyle est quod retinet et non retinetur. et hyle
18
quidem cum tollitur, tollitur quod est praeter ipsam, sed cum
19
tollitur quod est praeter ipsam, non tollitur ipsa. et ex hyle
20
est omnis res. et ipsa est quae recipit contraria absque cor-
21
ruptione. et hyle non habet definitionem omnino.
34
1
II.
2
Sermo de forma.
3
Forma uero est nomen comprehendens diuersa. omnis
4
autem, qui aliquid uult exponere, necessarium est ut, si nomen
5
illius sit commune, diuidat communitatem illam et distinguat
6
partem eius cuius uult expositionem. et est ut dicat quod forma
7
diuiditur in duas partes, quarum una est quae cadit sub sensu,
8
et altera forma quae cadit sub genere, propter quam aliquid fit
9
genus et dicitur de rebus diuersis numero. altera uero est qua
10
distinguitur aliquid uisione a reliquis rebus, substantiis et qua-
11
litate et quantitate et reliquis decem generibus; et constituit
12
omnem rem.
13
forma autem, quae est sub genere, non est de illis princi-
14
piis singularibus; quapropter non oportet nos ipsius rememorari
15
in hoc nostro libro. liber enim noster hic est de substantiis
16
singularibus, quae reperiuntur in omni corpore.
17
forma uero qua aliquid distinguitur uisione a reliquis
18
rebus et principia singularia oportet nos exponere et enuntiare
19
quid sint. et quia eius expositio et enunciatio [scilicet formae]
20
notatur in hyle, oportet in primis ut rememoremur illius lo-
35
1
quendo. et est ut dicamus quod in hyle singulari est potentia,
2
qua fiunt res ex hyle, et ipsa est forma. in hoc est significatio
3
quod forma est potentia. uerbi gratia ex caliditate et siccitate,
4
quae sunt singulares, cum concurrunt, fit ignis. hyle igitur est
5
in caliditate et siccitate singularibus. forma autem est ignis, sed
6
potentia est quae, cum coniunguntur, fit hyle ignis.
7
nos igitur oportet nunc definire formam. dico ergo quod
8
ipsa est differentia, qua differt aliquid ab aliis uisione, et uisio
9
est cognitio eius. haec ergo est definitio, qua differt forma ab
10
aliis rebus.
11
III.
12
Sermo de motu.
13
Motus autem diuiditur in sex species. quarum una est
14
generatio, et secunda corruptio, tertia alteratio, quarta augmen-
15
tum, quinta diminutio et sexta permutatio de loco ad locum.
16
generatio autem non est nisi in substantia, sicut ex cali-
17
ditate et frigiditate generatur homo.
18
et similiter corruptio non reperitur nisi in substantia, sicut
19
est quando homo fit terra.
20
augmentum uero et diminutio non sunt nisi in quantitate,
21
sicut augmentum quod est in parte corporum. et illud ideo
22
quoniam cum uides corpus aliquod, cuius longitudo est decem
36
1
cubitorum, deinde fit nouem cubitorum, nominas motum illum
2
diminutionem. et si uideris corpus illud factum undecim cubi-
3
torum, nominas motum illum augmentum. siue enim in numero,
4
siue in tempore, siue in reliquis rebus, quae continentur sub
5
quantitate, fiat motus, si fuerit maius, nominabis motum illum
6
augmentum, et si minus, nominabis motum illum diminutionem.
7
et illud quidem non est nisi quantitas, quae est in substantia, quae
8
minuitur et augmentatur. duae namque partes, quarum unius lon-
9
gitudo est unius cubiti et alterius quatuor cubitorum, sunt una
10
substantia.
11
alteratio autem non est nisi in qualitate, quae est in sub-
12
stantia. sicut res alba permutatur in nigram et sicut frigidum
13
permutatione fit calidum et sicut dulce permutatur in amarum.
14
motus uero permutationis diuiditur in duas partes. aut
15
enim est reuolubilis aut rectus. et reuolubilis etiam diuiditur in
16
duas partes. aut enim non permutat locum sui situs, sed eius
17
partes permutant locum ad inuicem et sunt motae supra punc-
18
tum medium, quod est centrum, non recedens a loco sui situs,
19
sicut motus orbis in naturalibus et sicut motus molendini et
20
qui reuoluitur in accidentalibus, ut iaculatores et scientes in ar-
21
tibus, aut permutat locum sui situs, sicut motus plaustri. et hic
22
quidem est compositus ex recto et reuolubili. rectus item diui-
37
1
ditur in duas partes. aut enim est ad medium, sicut motus
2
aquae et terrae, aut a medio, sicut motus aeris et ignis. par-
3
tes uero motus recti sunt sex, scilicet dextra et sinistra, ante-
4
rior et posterior, superior et inferior. et isti quidem motus
5
omnes alteratiui et permutabiles sunt in qualitate.
6
IV.
7
Sermo de loco.
8
De loco autem dissenserunt quidem philosophi propter
9
ipsius obscuritatem et subtilitatem. eorum enim alii dixerunt
10
locum non esse omnino. alii dixerunt quod est corpus, sicut
11
dixit Plato. et alii dixerunt ipsum esse, sed non esse corpus.
12
Aristoteles uero dixit locum fore inuentum et manifestum. et
13
illius quidem declaratio est cum dicimus quod est locus et qua-
14
lis est locus. et incipimus hic ipsius declarationem ab in-
15
uentione loci.
16
dicimus ergo quod si corpus augmentatur uel minuitur et
17
mouetur, necessarium est ut id sit in aliquo, quod sit maius
18
corpore et comprehendat corpus. illud itaque in quo corpus
19
continetur nominamus locum. et illud ideo quoniam tu uides ubi
20
quandoque est uacuum aerem et ubi fuit aer aquam. et illud
21
ideo quoniam cum aqua aduenit recedit aer. locus autem cum
38
1
hoc existit [uel consistit], neque destruitur destructione alicuius
2
ipsorum.
3
iam ergo ostensum est quod locus inuentus est manifestus.
4
oportet ergo nos ut sciamus quid est, postquam scimus eius
5
inuentionem, et destruamus uerba contradicentis nobis et aesti-
6
mantis quod sit locus corpus.
7
dicimus ergo quod si locus est corpus, tunc corpus recipit
8
corpus, et quod corpus recipit et recipitur, ideoque semper sit
9
sine fine. et hoc est cui numquam sit intersecatio, et est falsum.
10
iam ergo manifestum est quod uerbum dicentis locum esse cor-
11
pus, quod uidetur contradicenti nobis, est falsum. cumque illud
12
ita sit, tunc locus non est corpus sed superficies quae est extra
13
corpus, quod locus comprehendit. et eius quidem declaratio
14
affirmationis est quod tu scis, quod, cum in hyle singulari est
15
longitudo et latitudo et profunditas, [et] ipsa uocatur corpus.
16
et cum meditatur hyle habens longitudinem et latitudinem sine
17
profunditate, nominatur superficies. et cum meditatur hyle habens
18
longitudinem sine latitudine et profunditate, nominatur linea.
19
locus autem non est ex hyle quae habet longitudinem et latitu-
20
dinem et profunditatem, sed est ex hyle quae habet longitudinem
21
et latitudinem sine profunditate.
22
haec ergo est quidditas, qua distinguitur locus a reliquis
23
rebus, quae non sunt locus.
39
1
Sermo de tempore.
2
De tempore etiam dissenserunt philosophi. alii enim dixe-
3
runt quod est motus ipse, et alii dixerunt quod non est motus.
4
oportet itaque nos discernere ueritatem horum duorum sermo-
5
num a falsitate ipsorum. et est ut dicamus quod motus exi-
6
stens in aliquo inuenitur in proprietatibus [illius] rei motae et
7
non reperitur motus ille in alio speciei illius nisi in illo.
8
tempus autem inuenitur in omni re secundum unam speciem
9
uel modum unum, et non existit eius diuersitas per diuersi-
10
tatem rerum.
11
iam igitur manifestum est quod tempus non est motus, et
12
quod mentiti sunt illi qui dixerunt quod tempus est ipse motus.
13
et etiam quod uelocitas et tarditas quae sunt in motu non cog-
14
noscuntur nisi per tempus. et illud uero quoniam nominamus
15
[tarditatem uel] tardum quod in tempore prolixo mouetur et
16
uelox [uel uelocitatem] quod in tempore breui mouetur.
17
temporis autem quidditas non cognoscitur nisi eo modo
18
quem narro: et est ut dicatur quod instans comprehendit tem-
19
pus quod praeteriit et quod est futurum. instans uero inter ea
20
existens non habet constitutionem, quoniam ipsum non manet
21
ante meditationem nostram. hoc ergo instans non est tempus.
22
sed cum meditatur in mente ad instans ponimus quod inter ea
23
existit tempus. in hoc ergo est significatio quod tempus non
24
est in aliquo, nisi prius et posterius: et non est nisi numerus.
25
tempus ergo est numerus numerans motum. eius autem
40
1
quod numeratur secundum grammaticos sunt duae species: aliud
2
numeratum discretum, aliud [est] numeratum continuum. tempus
3
uero non est ex numero discreto sed ex numero continuo. et
4
haec quidem est definitio temporis, qua nominatur continuum.
5
et ipsa est:
6
instans meditatum quod [coniungit uel] continuat inter
7
praeteritum ex eo et inter futurum.
8
explicit.