95
1
Incipit Logica Auicenne.
2
Verba Auendeuch Israhelite.
3
Studiosam animam nostram ad appetitum translacionis libri Aui-
4
cenne, quem Asschiphe id est Sufficienciam nuncupauit, inuitare cu-
5
piens, quedam capitula intencionum uniuersalium, que logico nego-
6
cio preposuit in principio istius libri, dominacioni uestre curaui in
7
latinum eloquium ex arabico transmutare. Tamen quia in plerisque
8
codicibus in principio libri tocius prologus cuiusdam discipuli ipsius
9
inuenitur appositus, ex quo plura colligi possunt tam de uita quam
10
in scriptis prefati uiri, ipsum quoque transfundere duxi cum capi-
11
tulis memoratis; qui sic incipit.
12
Verba discipuli Auicenne philosophi regis.
13
|1, 8|[ar. ed. Madkour]Dixit Abuubeidi filius Mahemynedi Vergeni: Amor meus scien-
14
ciarum sapiencialium et diligens inquisicio cognicionum ueridicarum
15
induxerunt me, ut patriam propriam desererem et peregrinarer in
16
terras, ubi habitauit grandeuus princeps Abualy. Quod enim ad
17
me peruenit de eius fama et de ipsius sermone mihi innotuerat,
18
merito inclinauit me ad ipsum pre ceteris qui nominantur secun-
19
dum hanc artem et huic sciencie comparantur. Peruenerat autem
20
ad me de fama eius, quod iam periciam magnam habuit harum
21
scienciarum iuuenis exietens, qui nondum etatem expleuerat iuuen-
22
tutis, utpote qui nondum annum attigerat uite XL; et quod esset
23
multarum compositor scripturarum et quod modicam habebat de
24
ipsis auariciam modicamque curam codice radices retinendi. Dignum
25
ergo duxi, ut ad ipsum accederem sibique adhererem ataque instanter
26
assidueque ab eo optinere conarer, ut curam componendi libros
27
assumeret, ipsorum mihi copiam faciendo.
28
|1, 16|[ar. ed. Madkour]Proficiscens igitur inueni ipsum apud Gurgene et tunc erat etas
29
eius circiter XXXII annos et erat curam gerens regni istius et occu-
30
patus in ipsius negociis disponendis, ideoque non habebat tempus
31
liberum usquequaque meis postulacionibus annuendi. Unde uix leuia
32
quedam quasi raptim ab eo potui colligere, inter que aliquid de
33
logyca et naturalibus connotaui. Cumque ab eo peterem, ut maio-
96
34
rum edicionem intenderet atque explanacionem, remittebat ad ea
35
me, que iam in patria sua de glosis elaborauerat atque distinxerat
36
de librorum edicione. Iam autem innotuerat mihi dictarum scriptu-
37
rarum dispersio atque in diuersa loca direpcio atque auaricia eo-
38
rum, ad quorum manus aliquid peruenerat codicum predictorum.
39
Non enim fuit de ipsius consuetudine, ut scripturas suas in the-
40
sauriolo reponeret aut post primam notulam in textualem litteram
41
redigeret, sed aut ad notandum dabat aut scribebat codicem et
42
statim petitoribus ipsius copiam faciebat. Preterea frequenter super
43
ipsum calamitates et perturbaciones irruerant, que cause extiterant
44
dissipacionis librorum suorum.
45
|2, 16|[ar. ed. Madkour]Permansi itaque apud ipsum annos aliquot, interim me secum
46
tansferens de Vergene usque Aray et de Aray usque Hemedine,
47
eo quidem existente occupato officio administracionis regis cuius-
48
dam, qui nominabatur Sol Regni; que utique occupacio mihi
49
dampnosa extitit et ei non minime tediosa. Cum autem propter
50
desperacionem posse adipisci scripturas, ad quas me transsumpse-
51
rat, quippe que quasi perierant iam, a iugi precum instancia, ut
52
ad eas secundario edendas laboraret, non desisterem, respondit
53
mihi: «Circa sermones occupor eorumque explanacionem non
54
sustinet tempus meum nec beneplacitum est anime mee; sed si
55
satisfactum uobis reputaueritis per exhibicionem eius, quod presto
56
est apud me, summatam uobis faciam edicionem secundum eam,
57
que mihi occurrit, ordinacionem». Quod equidem acceptauimus
58
gracias rependendo et, ut polliciti operis exordium poneret a natu-
59
ralibus, insistendo.
60
Incepit igitur ab hiis et scripsit prope 20 folia; deinde impe-
61
ditus fuit regalibus impedimentis. |3, 3|[ar. ed. Madkour]Nam rota fortune reuoluta regem
62
illum a medio euocauit. Unde elegit ipse non amplius huic occu-
63
pacioni immorari neque huiusmodi officium resumere; estimabat
64
autem competere sibi ad huius intencionis consecucionem, ut oc-
65
cultaret se captando oportunitatem caute ab illis partibus sece-
97
66
dendi. Inueni ergo ipsum expeditum et in desiderato ocio exis-
67
tentem. Unde cepi ipsum sollicitare, ut libri Asschiphe intenderet
68
complemento. Quod equidem concessit uoluntarie et ipsum aggres-
69
sus est studio uehementi. Perfecit igitur naturalia et metaphisicam,
70
exceptis libro De uegetabilibus et libro De animalibus, spacio 20 die-
71
rum, preterquam reuolueret aliquem librum, quem haberet presen-
72
tem, sed tantum proprio innixus ingenio. Post hec manum misit ad
73
negocium logicum et scripsit prohemium et ea que ipsi continuantur.
74
Deinde proceres istius regni indignati sunt de eius occultacione,
75
moleste ferentes eius secedendi propositum. Estimabant enim, quod
76
callide hoc ingeniatus fuerit propter commissum aliquod facinoro-
77
sum. Et machinatus est quidam de propria sua familia ipsius mortem,
78
fiduciam habens se posse sic surripere bona sua, que de huiusmodi
79
propria (?) substancia penes se habebat reposita. Prodidit ergo ipsum
80
suis persecutoribus, qui fuerunt quidam tales, quibus ipse ante bene-
81
ficium extiterat et quos ab hoc facinore reuocare debuerat memoria
82
recepti beneficii. Induxit itaque eos ad locum, ubi ipse latitabat,
83
proditor memoratus. Irruerunt igitur in ipsum et, captiuantes eum,
84
ipsum posuerunt in custodiam castri quod Raidigene nuncupatur;
85
ibique detentus fuit IIIIor mensium spacio, donec interim cause
86
turbacionis istarum parcium sedarentur. Quibus sedatis eius deten-
87
tores ad cor redeuntes absoluerunt ipsum ipseque tandem institit,
88
quatenus ab administracionis officio liberaretur, fuitque eius instan-
89
cia acceptata. |3, 10|[ar. ed. Madkour]Tunc ergo ibidem tractatum logici negocii resumpsit
90
et, quia copiam librorum sortitus fuerat, antecessorum uestigia se-
91
cutus est et ordinem, nihilominus loquens in hiis, quod ex eorum
92
dictis respuebat. Sicque accidit, ut ipsius loyca prolongaretur. Per-
93
fecta est autem apud locum, qui Izfehene appellatur.
94
Quadruuialia autem iam ante per modum abreuiacionis elabo-
95
rauerat uisumque est ei, ut ea libro suo Asschyphe annecteret
96
memorato. Tunc tandem librum De uegetabilibus edidit et librum
97
De animalibus, in quo in pluribus secutus est librum De animalibus
98
Aristotilis philosophi, multas in libro suo addiciones et intenciones
99
interserens ex eodem. Et tunc pertigit eius etas ad annos XL.
100
|4, 1|[ar. ed. Madkour]Intencio autem mea in has inducendo narraciones fuit, ut fa-
101
cerem intelligere causam, qua glosare recusauit sermones aliorum
98
102
et quare diuersificatus fuerit ordo loyces ab ordine naturalium et
103
metaphisice, et ut miretur de posse ipsius edere libros naturalium
104
et metaphisice, scilicet in XX dierum spacio absque librorum,
105
quibus inniteretur, amminiculo, sed solo sui cordis suffultus repo-
106
sitorio. Et inueniet diligens huius Iibri inspector cum consideracio-
107
num uarietatibus et subtilitatibus et extraneis inuencionibus et dif-
108
fusis declaracionibus, quod non inueniet in summa librorum eorum,
109
qui ipsum antecesserunt. Et Deo sint grates, omnium bonorum lar-
110
gitori. Amen.