1
LIber aggregatur ex dictis philosophorum anti-
2
quorum de elementis secundum sententiam aristotelis et hippo〈-〉
3
cratis et galieni: de quorum aggregatione et appo-
4
sitione solicitus fuit ysaac salomonis filius israe-
5
lita. Incipit tractatus.
6
¶ Incipit prima pars (tres enim partes sunt) libri de
7
elementis ysaac filij salomonis regis arabie.
8
PHilosophus in ple-
9
risque suis libris diffiniuit elementum esse rem
10
ex qua generatione prima aliquid generatur
11
et existit in generato potentia et non actu.
12
Et philosophus quidem dicendo rem ex qua aliquid
13
generatur: voluit intelligi rem cui forma
14
et modus quo ipsa est: separatur et permutatur
15
ad formam generati ex ea et ad eius essentiam: sicut terra cuius
16
terreitas separatur et permutatur ad lutositatem: et ex lutositate
17
ad testeitatem. et illud est quoniam cum tu permisces terram cum aqua:
18
fit lutum: assa igne fit testa et later. Et cum dixit generatione pri〈-〉
19
ma: voluit intelligi generationem primam et eorum principium. et il-
20
lud ideo: quoniam res fit ex rebus pluribus ex generationibus di-
21
uersis: quarum res quedam est post rem aliam: et generatio
22
post generationem: ita tamen quod res ille ex quibus fiunt: non sunt ei
23
elementa: elementum namque est secundum intentionem philosophi illud ad quod
24
mente tua ascendis ex corporeitate munda pure compositionis: et
25
resoluis ipsum cogitatione tua: et consideratione ad illud quod est
26
simplicius et minus compositum eo. Deinde ponis illud ad id
27
quod est plus simplex: et minus compositum: et assiduas illud vs-
28
quequo peruenias cogitatione tua et consideratione ad simplicis-
29
simum secundum veritatem: quia nihil precedit ex quo ipsum generetur et
30
fiat propter ipsum compositum. verbi gratia. nam si tu meditatus
31
fueris in ratione tua corpus humanum in humanitate sua et per〈-〉
32
fectione: et de ipso cognoueris: inuenies ipsum compositum ex mem〈-〉
33
bris instrumentalibus primo: quoniam ex eis componitur. Et illud
34
iam inuenio: quoniam nemo ambigit quin corpus hominis sit fa-
35
ctum ex cerebro et corde et epate et ex similibus membris illis que
36
instrumentum vel officium nature habent: quorum vnumquodque efficit quod est
37
ei naturale, neque etiam dubitat quin habeat etiam pedes et oculos
38
et reliqua eorum que sunt instrumentum et officiale hominis: vnoquo-
39
que quorum agit quod est ei naturale. Deinde si cogitaueris de mem〈-〉
40
bris instrumentalibus: inuenies ea composita ex membris similium
41
partium sicut carne et neruis et ossibus et venis et similibus eis:
42
ex quibus hec membra instrumentalis componuntur. Postea si
43
cogitaueris de membris similium partium: reperies ea generata
44
ex spermate ex sanguine: et illud ideo: quoniam sperma est eorum ma-
45
teria et ipsorum yle. et sanguis in exterioribus eorum materia: et
46
ipsorum cibus in interioribus sanguis: et vtraque cholera et phle-
47
gma est ipsorum materia et eorum cibus. Et illud ideo: quoniam
48
vtraque cholera et phlegma in sanguinem vehuntur et existunt in ipso:
49
et illud quidem demonstrabo in fine huius intentionis si deus
50
voluerit. Deinde si cogitaueris de spermate et sanguine et
51
vtraque cholera et phlegmate: inuenies ipsa generata ex cibo
52
hominis: et inuenies generatum cibum ex plantis et arboribus: et ar〈-〉
53
bores et plantas generatas ex elementis quattuor: scilicet terra:
54
aqua: igne: aere. Ex eis vero que significant illud est: quoniam tu non
55
inuenis aliquam plantarum et arborum: cuius generatio compleatur
56
absque terra in qua est ente ei loco vulue animalibus: et humidi〈-〉
57
tates et humores quibus nutritur: existunt ei loco sanguinis
58
et reliquorum humorum animalibus. Et aer perflans eam est ei sicut inspi〈-〉
59
ratio intra corpus animalis extrinsecus: ex qua materia est spi〈-〉
60
ritus vitalis: et cibus ipsius: et calor naturalis interiorum eius: et ca-
61
lor solis exteriorum ipsius sunt caliditas et innata animalibus. quod si
62
aliquid ex eis privatur: non completur eius generatio omnino: sed si elemen-
63
ta consideratione tua consideras: nihil ea precedere inuenis: et
64
quo possibile sit ipsa generari nisi virtutem dei gloriosi et exaltati
65
Ipsa igitur sunt prima generationum naturalium et ipsarum principium
66
secundum veritatem cum non precedat generatio prior eis. Et propter hoc
67
simplicitatis nomen merentur: et eius intentionem secundum veritatem: si-
68
cut meretur corpus hominis nomen compositionis et intentionis eius secundum ve〈-〉
69
ritatem quomodo est postremum generationum et ipsarum finis: cum nihil
1
generatur ex eo ad quod ipsum fit simplex. ¶ Quia si aliquis estimaue〈-〉
2
rit de homine: quod ex eo generatur homo quoniam sperma sit ex homine: et homo genera〈-〉
3
tur ex spermate: erit estimatio hec erronea. sperma namque non
4
fit ex homine nisi secundum semitam natiuitatis vel originis: et non secundum se〈-〉
5
mitam generationis. Generatio enim secundum tres existit modos: quo-
6
rum vnus est creabilis: et alius naturalis: et alius artificialis. Et
7
creabilis quidem est generatio eorum que sunt ex nihilo: qui proprius
8
est operationi diuine gloriosissime. Et naturalis quidem est eius
9
cuius forma separatur et resoluitur et permutatur ex forma sua ad for〈-〉
10
mam carnis et ossis et reliquorum. Et artificialis quidem est qui acqui-
11
rit formam accidentalem extraneam: ita quod non separatur eius forma na〈-〉
12
turalis de eius essentia secundum quem ipsum existit sicut argentum: et
13
acquirit formam annuli: ita quod non separatur forma argenti et eius
14
essentia. Modus vero quo sperma fit ex homine: egreditur ab his ge〈-〉
15
nerationibus tribus. Patet etiam modus: namque quo ipsum fit:
16
egreditur a creabili. Creabilis namque est generatio eorum que sunt ex
17
nihilo. Sperma autem non est ex nihilo: quoniam ipsum ex homine oritur. Mo〈-〉
18
dus quoque quo ipsum fit: non est secundum semitam naturalem: quoniam generatio na〈-〉
19
turalis est forma cuius separatur et essentia ad formam generati ex
20
eo et eius essentia. homo vero non est inquam ita: quoniam seruat formam et
21
naturam suam: et si ab eo oriatur sperma. Quia si aliquis dixerit an non
22
generatur sperma ex homine generatione naturali: Dicemus ei: mo-
23
dus quo fit ipsum est secundum semitam natituitatis sicut natiuitatis
24
fructuum ex arboribus: et non secundum semitam generationis: quoniam generatio
25
non fit nisi in corruptione eius ex quo est generatum. homo vero est absque
26
corruptione: cum sit sperma ex eo. Modus quoque quo ipsum fit: non est secundum
27
semitam artis et operis: quoniam ars non acquirit rei nisi formam acciden〈-〉
28
talem ex qua accommodatur ei nomen: homo vero non acquirit spermati
29
formam ex qua ei nomen accommodatur. Sperma igitur non est genera-
30
tum ex homine generatione artificiali: ergo sperma non est factum ex ho〈-〉
31
mine nisi secundum semitam natiuitatis. Iam ergo manifestum est quod cor-
32
pus humanum postremum est generationum naturalium et finis earum: et
33
propter hoc meretur nomen compositionis: et eius intentionem secundum veritatem.
34
Cum id ergo ita sit: tunc non est dubium quin media que sunt inter cor-
35
pus humanum et elementa: sunt composita et simplicia secundum similem
36
modum anime. Unumquodque enim eorum est simplex comparatione sua
37
ad illud quod factum est ex eo et compositum comparatione sui ad illud ex
38
quo ipsum est generatum: verbi gratia. Membra instrumentalia sim-
39
plicia sunt comparatione sua ad corpus factum ex eis: et composita
40
comparatione sua ad membra similium partium: quoniam facta sunt ex eis. et
41
membra partium similium sunt simplicia comparatione sui ad membra in〈-〉
42
strumentalia facta ex eis: et composita comparatione sui ad sperma et
43
sanguinem et vtramque cholera et phlegma. Et sperma et sanguis et re〈-〉
44
reliqui humores sunt simplices comparatione sui ad cibum: et cibus
45
est simplex comparatione sui ad sperma et sanguinem et reliquos
46
humores: et compositus comparatione sui ad plantas et arbores:
47
et plante et arbores sunt simplices comparatione sui ad cibum:
48
et composite comparatione sui ad elementa. Elementa vero sunt sim-
49
plicia secundum veritatem: quoniam nihil precedit ea ex quo generantur nisi vir-
50
tus diuina. Et postquam iam peruenimus ad hunc locum nostri sermo〈-〉
51
nis: tunc reuertamur ad illud quod promisimus de constructione si-
52
gnificationis: quod vtraque cholera et phlegma vehuntur in sanguinem
53
et consistunt in ipso: et proprie in sanguine qui est in venis quietis
54
quarum origo est ab epate. Dico ergo quod sanguis duobus modis
55
est. Uno eorum est sanguis purpureus: purus: mundus: discre〈-〉
56
tus ab vtraque cholera et phlegmate consistens in arterijs: qua〈-〉
57
rum origo est a corde: eius pinguetudine fit cibus caloris innati:
58
et eius materia. Et alio modo est sanguis commixtus vtraque cholera
59
et phlegmate: consistens in venis quietis: quarum fons et origo
60
est epar: ex quo est materia membrorum corporis et ipsorum nutrimen〈-〉
61
tum. Ex eis autem que significant quod vtraque cholera et phlegma per-
62
mixta sunt sanguini invenis consistenti quietis: est illud quod in〈-〉
63
uenimus in sanguine post egressum eius a vena: nos namque
64
inuenimus ex eo quod est purus subtilis substantie splendide decli〈-〉
65
nans a colore suo ad citrinitatem signans multitudinem cholere
66
citrine et virtutem ipsius in sanguinem: et inuenimus ex ipso nigrum
67
turbidum signans multitudinem cholere nigre. et inuenimus ex ipso
68
aliquid spissum: ex quo proueniunt fili albi subtiles significantes
69
multitudinem phlegmatis et eius virtutem. Quapropter cum a cor〈-〉
70
pore ex omnibus humoribus euacuare volumus propter egri-
71
tudinem aliquam: aperimus venam et deducimus ex ea sangui〈-〉
72
nem quo in ipso sunt humores omnes delati: et deducuntur egres-
1
sione eius: et cum a corpore humorem singularem euacuare et
2
educere voluerimus ad medicinam intendimus proprietate cuius fit
3
illum humorem euacuare. Significatio autem quod fili albi subtiles
4
molles in sanguine consistunt significantes phlegma: est sermo
5
quem locutus est philosophus in libro de animalibus super quam significatio-
6
nem sensibilem consistunt: et illud est quoniam dixit: omnis sanguis in quo
7
non sunt fili albi subtiles fortasse non coagulatur: quia phlegmatis
8
parum in ipso consistit: et propterea fit ne sanguis cerui coagule-
9
tur forsitan: quoniam parum phlegmatis consistit in ipsa natura: et for〈-〉
10
sitan propter hoc non apparent fili albi in ipso omnino. ¶ Quia si ali〈-〉
11
quis contradixerit nobis de elementis cum qualitatibus suis: que
12
sunt frigiditas et caliditas et siccitas et humiditas: et estima-
13
uerit quod elementa sunt generata ex qualitatibus: quoniam non inuenimus ignem
14
nisi calidum et siccum. neque terram nisi frigidam et siccam: neque aquam
15
nisi frigidam et humidam ergo etiam est significatio quod elementa sunt generata ex
16
qualitatibus: et cum ita sit: tunc remouetur ab eis nomen simplicita〈-〉
17
tis: et eius intentio est secundum veritatem. ¶ Dicemus ei contradixisti
18
falso et consecutus es contradictione tua corruptionem tri-
19
bus modis. Unus eorum est quod multotiens declarauimus et dixi-
20
mus quod res ex qua aliquid generatur generatione naturali: resoluitur
21
et separatur eius essentia et forma: et permutatur ad formam genera-
22
ti ex ea. Qualitates autem non sunt ita: quoniam non separatur a na-
23
tura sua et essentia: cum semper consistant actu in elementis. Et se〈-〉
24
cundus est: quoniam quod generatur generatione prima naturali: resoluitur
25
et redit tota natura eius ad elementa sua et ad eorum essentiam.
26
Elementa vero non sunt ita: quoniam non permutantur nec resoluuntur ad
27
qualitates simplices: cum falsum sit inuenire qualitatem nisi in
28
qualitate. Qualitas namque accidens est: et quale est substantia: et acci-
29
dens quidem non existit nisi in substantia. Et tertius est quoniam res
30
ex qua aliquid generatur generatione prima naturali: est sicut fons
31
existens ante generationem generati ex ea: siue sit existens sensibiliter:
32
cum sit corporea sicut embrio: quoniam ipse fons existens ante genera-
33
tionem animalis ex eo: siue sit intellectualis: cum sit spiritualis sicut
34
materia prima et forma. prima quoniam ipse sunt due substantie que
35
existunt intellectui ante generationem generatorum ex eis ¶ Quia si aliquis
36
estimauerit quod forma prima sit accidens et non substantia: faciemus
37
ipsum sine corruptione ipsius ex homine: homo namque ex anima et corpore
38
componitur: et corpus est eius materia et yle. et anima ipsius est eius for〈-〉
39
ma et eius species. Anima autem non est accidens: quoniam est substantia
40
intellectu nota. Si ergo negauerit illud et dixerit quod est accidens
41
quoniam ipsa separatur a corpore: et estimauerit quod omne quod separatur ab
42
aliquo sit accidens in ipso: cum indicium accidentis sit separatio eius
43
a suo subiecto: immo non fit accidens nisi corruptione sui post se-
44
parationem a suo subiecto. Anima autem non est ita: quoniam ipsa est
45
mansiua et remanens post separationem suam a corpore. Alliud vero tri-
46
bus modis significatur. quorum vnus est quod si anima esset accidens
47
pertransiret corpus animalis et exiret ab eo sicut egreditur nigre-
48
do ethiopis ad ebenum et picem. anima autem non est ita: quoniam non inue-
49
nitur nisi in animali. Et secundus modus est quod si anima esset accidens:
50
aut esset separabile: aut inseparabile: et quodcumque illorum esset:
51
oporteret vt esset successor accidens ad eam: et quoniam ipsa esset sub
52
genere vno: et comprehenderet ipsum genus: et diffinitio ipsius: et
53
caderent ambo in predicamento vno. Nos vero non inuenimus
54
animam ita: quoniam non inuenimus successorem descendentem
55
in corpus post separationem ipsius ab eo. Et si aliquis pro-
56
teruiat dicens quod mors succedit ei: et estimauerit quod sit contra〈-〉
57
ria eius: dicemus ei quod si mors esset contrarium anime: aggre〈-〉
58
garetur vtrumque in predicamento vno sub diffinitione vna: et re-
59
cipiet nomen eius vnum. anima autem non est ita: quoniam ipsa est substan-
60
tia complens corpus naturale habens vitam potentia. Mors vero est
61
separatio anime a corpore: ergo mors est contrarium inuentum vel exi-
62
stens anime in corpore: non contrarium anime. Tertius autem modus est:
63
quoniam nos inuenimus operationem anime penetrantem corpus suum et
64
pertranseuntem ipsum ad res ab eo elongatas. Eam namque iue〈-〉
65
nimus cogitantem et considerantem et ratiocinantem res extrinse-
66
cas a corpore suo: ita vt ipsarum veritatem comprehendat et non pre〈-〉
67
sentet eas. Cumque ergo eius presentet operatio corpus suum
68
et egrediatur ab eo ad aliud quod longinquum est et remotum
69
ab eo preter quod corrumpatur: erit eius substantia dignior per
70
id accidente ipsius: et sic non erit eius actio honorabilior sub-
71
stantia ipsius. Falsum vero est quod sit actio honorabilior substan〈-〉
72
ta agentis. actio namque ab agente apparet: non agens ab actio〈-〉
1
ne: sed substantia est sublimior accidente: anima ergo cum est
2
sublimior operatione sua: cumque operatio eius sit pertransiens
3
corpus ipsius ita quod ipsa non corrumpitur: tunc ipsa dignior est
4
per illud. Isa[*]Isa corrupt for Ipsa igitur est mansiua remanens post separationem
5
suam a corpore. Iam ergo manifestum est quod res ex qua ge-
6
neratur generatione naturali: est fons existens ante genera〈-〉
7
tionem generati ex ea. Qualitates autem non sunt ita: ipse namque
8
penitus non reperiuntur ante generationem elementorum. non
9
igitur sunt fontes existentes antequam fiat ex eis generatum.
10
Iam igitur clarum est quod elementa non sunt generata ex quali〈-〉
11
tatibus: etsi sunt ab eis inseparabiles quasi in eius essentia
12
naturalia sunt similia risibilitati in homine. Risibilitas enim
13
etsi sit inseparabilis homini: quoniam est eius principium:
14
homo tamen ex ea non est generatus. Iam igitur apparet ex
15
eis que diximus: et quorum appellationem premisimus: quod ele〈-〉
16
menta sunt prima generationum secundum veritatem: et quoniam
17
sunt simpliciora naturalibus propter suos fontes et suas es-
18
sentias in comparatione sui ad alia: et quod corpus humanum est
19
postremum generationum secundum veritatem magis proprium na-
20
turalibus compositione per seipsum et essentia sua: non com-
21
paratione sui ad aliud. nam quod est simplex comparatione sui
22
ad aliquid: est compositum comparatione sui ad aliud quod est
23
simplex comparatione sui ad ipsum: et similiter quod est com-
24
positum comparatione sui ad aliquid: est simplex compara〈-〉
25
tione sui ad aliud quod est compositum comparatione sui ad
26
ipsum: quemadmodum ostendimus et exposuimus in his que
27
sunt media inter elementa et corpus humanum: et diximus
28
quod sunt simplicia et composita simul. Unumquodque enim eorum
29
comparatione sui ad aliud ex quo ipsum est generatum: est
30
compositum. et propter illud non est possibile vt aliquod ipsorum
31
sit elementum corporis humani secundum veritatem et naturam: nisi secundum
32
semitam accommodationis et transumptionis. licet enim ita sint
33
simplicia alio modo: ipsa sunt composita altero modo. Cum
34
ergo iam manifestum sit illud: tunc ideo patet quod elementa sunt elemen〈-〉
35
ta corporis humani secundum veritatem: cum sint simpliciora naturalibus
36
et prima generationum naturalium. ¶ Quia si fuerit aliquis esti〈-〉
37
mans quod sperma sit elementum corporis humani secundum veritatem
38
quia sperma est elementum propinquum: et elementa sunt elemen〈-〉
39
ta longiqua propterea quia inter corpus humanum et sperma
40
non sunt tantum nisi duo ordines mediorum: scilicet ordo membrorum
41
similium partium: et ordo membrorum instrumentalium: et in-
42
ter elementa et corpus humanum sunt ordines diuersi et mul〈-〉
43
ta media communia: tunc sperma est elementum corporis huma-
44
ni secundum veritatem quoniam est propinquum: tunc dicatur ei quod qui hoc mo〈-〉
45
do contradicit quod quamuis sit possibile nisi secundum semitam accommoda-
46
tionis et transumptionis: non secundum veritatem et naturam. philosophus enim
47
iam cum dixit quod elementum ex quo aliquid generatur generatione pri〈-〉
48
ma et existit in generato potentia ex eo est non actu. et iam ostensum
49
fuit quod voluit per sermonem suum generatione prima: pri-
50
mam generationum et ipsarum principium secundum veritatem:
51
scilicet per illum. generationem quam non precedit generatio que sit ante ipsam
52
sed est prima omnis generationis posse sicut granum quod est genus omnis
53
generationis posse. et voluit per illud suum verbum: scilicet existens in
54
generato ex ipso: vt discernat ipsum ab illo a quo fit aliquid:
55
et non est existens in ipsa: sicut scriba a quo sunt scripture et
56
non existens in eis. et fabricator a quo fit domus et est extrin〈-〉
57
secus ab ea: et dicendo potentia non actu: voluit intelligi ne
58
sit res generata ex ea existens cum sua forma et essentia sua
59
actu: sed separetur eius forma: et essentia permutetur ad for-
60
mam generati ex ea: et fit forma ipsius a qua separata est in
61
ipsa: vt si in potentia sua et possibilitate sua et resolui et libera〈-〉
62
ri et redire ad naturam suam secundum quam fuit ante generatum ex
63
ea sicut elementa. Quamuis enim proprie forme separentur
64
et permutentur ad formas generatorum ex eis: tamen poten〈-〉
65
tia possibilitatis ipsorum est resolui et liberari et redire ad es-
66
sentiam suam et naturam: ita vt conuertatur caliditas innata
67
ad ignem naturalem: et spiritus ad aerem: et humores ad aquam
68
et partes terre ad terram. In his ergo est manifesta signifi-
69
catio quod elementa existunt in omni generato ex eis potentia. et
70
si illud non esset: non foret possibilitas ipsorum exitus ad actum
71
propter prohibitionem exitus rei ad actum si non fuerit ante in poten-
72
tia. Sperma vero non est ita. licet enim spermatis resolutio et permuta-
1
tio ad corpus humanum ex eo generatum sit possibilis: tamen
2
eius conuersio et reditus ipsius ad naturam suam possibilis est
3
omnino: cum sperma non sit in corpore humano nisi sicut potus. verbi gratia.
4
Mellis et aceti et radicum et seminum ex quibus consistit ordine
5
quamuis alteratio sit possibilis ad naturam suam: et conuersio ad mel
6
tamen in eis no est possibile: vt adinuicem decernantur et re〈-〉
7
deat vnumquodque eorum ad naturam suam et essentiam suam: cum natura
8
sit in oximelle potentia. Iam igitur manifestum est quod sperma non est
9
elementum corporis humani secundum veritatem et naturam: sed secundum semitam accom〈-〉
10
modationis et transumptionis. ¶ Quia aliquis dixerit: quod tu feceris
11
pertransire in spermate quod sit elementum corporis humani secundum semitam accom〈-〉
12
modationis et transumptionis: quare non fecisti illud transire in san〈-〉
13
guine et reliquis humoribus et in membris similium partium: et non posui〈-〉
14
sti ea elementa corporis humani secundum accommodationem et transumptio〈-〉
15
nes. ¶ Dicemus ei quoniam sperma non existit in corpore humano actu:
16
quia ipsum est derelictor sue forme et essentie sue: et egreditur ab eis
17
ad formam generati ex eo et ipsius essentiam. Membra autem similium
18
partium non sunt ita: quoniam ipsa existunt in generato ex ipsis semper actu
19
cum suis seruantia formas suas: et separabiles ab essentia sua
20
et natura sua. et similiter sanguis et vtraque cholera existunt in corpore
21
humano actu. ex his vero que significant illud est quod nos inuenimus
22
sanguinem egredi ex homine fluxu narium et alit absque conuersione
23
et alteratione: et inuenimus vtramque choleram et phlegma exire so〈-〉
24
lutione ventris et vomitu. In huiusmodi autem declaratio hec est: quod si
25
homo biberit medicinam solutiuam: cuius proprietas sit aliquem humo-
26
rem euacuare: inuenis et medicinam cum fuerit subtilis scilicet debilis
27
operationis educere primitus superfluitatem que est sibi propria: facile
28
deinde quiescet. Quia si fuerit fortis: et remanserit virtus eius in
29
corpore post euacuationem humoris: quem est sib proprium euacuare:
30
educet post ipsum humorem qui eum sequitur in leuitate et subtilita-
31
te. Illud tamen non fiet nisi cum difficultate: quoniam cum ipsa euacuet eum:
32
non est nisi propter virtutem operationis medicine et laborem ipsius:
33
non propterea quod sit ei proprium euacuare ipsum. Quia si post illud re-
34
manserit virtus medicine in corpore: educet illum qui sequitur hu〈-〉
35
morem secundum in leuitate et subtilitate: non ergo remouebitur illud
36
ita quod perueniatur ad spissiorem humorem: et difficilioris motus: et in
37
modis obedientie operationum medicine: et euacuabit ipsum diffi〈-〉
38
cultate vehementiori: et illud duobus modis: quorum vnus est quod me〈-〉
39
dicine non est proprium euacuare illum humorem: et quod ipsa non euacuat
40
ipsum nisi fortitudine sue operationis et violentia sua supra natu-
41
ram: et secundus est difficultas elementum sui motus humoris et
42
grossities et longitudo obedientie sui ipsius. verbi gratia. si homo
43
biberit medicinam cum subtilis fuerit scilicet debilis operationis eua〈-〉
44
cuabit choleram rubeam primitus facile: quoniam euacuationem primi-
45
tus faciet propriam: deinde quiescet et proprie cum fuerit tempore estatis
46
propterea quod necessarium est nature euacuare choleram rubeam ex corpori-
47
bus in estate: et conseruare ipsam in eis in hyeme: et illud pro-
48
pter similitudinem cholere rubee estatis complexioni et caliditati et sicci-
49
tati ipsius. In hyeme vero fortitudinem tribuit et propter diuer-
50
sitatem ipsius a complexione hyemis: et quia resistit frigiditati et
51
humiditati ipsius. Quia si medicina fortis fuerit: et mansiua fue-
52
rit virtus eius in corpore: postquam euacuauerit choleram rubeam cuius
53
euacuatio est eius propria: euacuabit post ipsam phlegma: quoniam
54
ipsum est leuius humorum post sanguinem: quod sanguis est in natura ae〈-〉
55
ris: phlegma in natura aque: sed aer est leuior aqua et subtilior et
56
propter hoc eleuatur super ipsam et natat. et licet modus hic sit me-
57
dicine euacuandi phlegma: erit tantum cum difficultate et precipue
58
cum fuerit tempores estatis: et illud erit propter duos modos. Unus
59
eorum est: quia medicine cum non sit proprium euacuare aliquem humorum:
60
deinde euacuat ipsum: eductio eius non fit nisi superfluitate vir〈-〉
61
tutis medicine et violentia eius supra naturam: non tamen secundum proprieta〈-〉
62
tem operis medicine et naturam eius. Et secundus est: quoniam na-
63
ture proprietas est defendere ab vnoquoque humorum: et pro〈-〉
64
hibere exitum eius a corpore tempore diuerso a natura humo-
65
ris et complexione eius: propterea quod oportet ipsam resistere cum
66
eo quod ei est contrarium: et prohibet ob eius impedimentum.
67
Ipsa ergo defendit ab exitu phlegmatis: et conseruat ipsum
68
in corporibus in estate: et fit exitus eius leuior in hyeme pro-
69
pterea quia necesse est ei resistere caliditati et siccitati estatis
70
frigiditate phlegmatis et humiditate ipsius. et similiter defen〈-〉
71
dit ab exitu choleram rubeam et conseruat eam in hyeme: et facit eius exi〈-〉
72
tum faciliorem in estate: propterea quia necessarium est ei in hye-
1
me quod calefaciat et deficcet in estate quod frigidet et humectet:
2
et secundum similitudinem huius operationis ab exitu sanguinis in
3
autumno: propterea quod oportet ipsam resistere frigiditati et sic-
4
citati autumni. In vere autem si fuerit naturale in quo qualitas
5
supra qualitatem non augmentatur: et necessarium nobis eua〈-〉
6
cuare omnes humores viriliter et incipiamus euacuare cum
7
ipso omnes humores sunt delati et eius exitu egrediantur
8
Quia si tempus declinauerit ad naturam alicuius humoris:
9
ponemus plurimum nostre intentionis et nostri studij ad
10
euacuandum humorem illum ad quem tempus declinat:
11
Si ergo virtus medicine remanserit in corpore postquam eua-
12
cuauerit phlegma: euacuabit post ipsum choleram nigram
13
cum difficultate plurima: et erit illud per duos modos. Unus
14
eorum est: quoniam medicine non est proprium educere cho-
15
leram nigram: et neque educit eam nisi superfluitate virtutis
16
sue et labore suo: et secundus est grossitudo cholere nigre: et elon-
17
gatio obedientie ipsius ab operatione medicine. Quia si medi〈-〉
18
cine fuerit proprium educere phlegma: et fuerit subtilis: scilicet
19
debilis operationis: euacuabit phlegma primitus facile: quoniam
20
proprium est euacuare ipsum: postea quiescet et proprie cum
21
fuerit tempus hyemis: propterea quia natura indiget pau-
22
citate phlegmatis in corporibus in hyeme propter similitu〈-〉
23
dinem sui complexioni temporis: et quia fortitudinem ei tri〈-〉
24
buit. Quia si medicine virtus fuerit superfluitas: et remanserit
25
virtus eius in corpore: postquam ipsa euacuauerit phlegma: edu〈-〉
26
cet post ipsum choleram rubeam laboriose: quoniam medici-
27
ne non est proprium euacuare ipsam. Et non educit eam nisi
28
superfuitate virtutis sue et labore suo: et quia est subtilior
29
cholera nigra. Si ergo remanserit virtus medicine in corpo〈-〉
30
re: post illud scilicet postquam euacuauerit choleram rubeam
31
euacuabit choleram nigram difficultate plurima: quoniam
32
medicine non est proprium euacuare ipsam. Si vero medici-
33
ne proprium fuerit euacuare choleram nigram: euacuabit cho〈-〉
34
leram nigram primo: quia est proprium. Quia si virtus medici-
35
ne remanserit post illud in corpore: euacuabit choleram ru-
36
beam propter leuitatem eius. Si ergo perdurauerit virtus me〈-〉
37
dicine in corpore: euacuabit phlegma postremo. ¶ Quia si me〈-〉
38
dicina fuerit composita ex mediciuis[*]mediciuis corrupt for medicinis euacuatiuis omnium
39
humorum vniuersaliter: prius euacuabit choleram rubeam
40
quoniam ipsa est leuior humoribus et subtilior eis et velocio-
41
ris motus: quoniam ipsa fluit propter similitudinem suam na-
42
ture ignis: deinde post illud phlegma propter fluxibilitatem
43
suam et aqueitatem et similitudinem suam nature aque: Dein-
44
de postremo choleram nigram propter sui grossitudinem et grauitatem:
45
et similitudiuem[*]similitudiuem corrupt for similitudinem nature terre. Quia si remanserit virtus medicine post
46
illud in corpore: et fuerit ipsa tante virtutis vt vincat naturam: et
47
euacuet sanguinem: prohibebit illud natura: et proueniet inter
48
eas luctamen et bellum: ita vt inde proueniat sincopis et tri-
49
stitia. Si ergo illud perseuerauerit: non erit fiducia in natura quin
50
victa sit: et relinquat regnum: et pereat homo propinque propter-
51
ea quod natura defendit sanguinem semper: et non soluit eius
52
exitum: nisi medicina vincat eam superfluitate virtutis sue:
53
quoniam sanguis est custodia nature: et illud est propter duos
54
modos. Unus saporositas eius propter eius dulcedinem vel
55
suauitatem et bonitatem gustus eius: et propinquitatem ipsius
56
complexioni hominis. Et secundus est necessitas quam habet
57
de eo ad nutriendum membra et creandum corpus. Nam si
58
sanguis priuaretur: non inueniret natura in alijs humori-
59
bus eius vicarium: propter horribilitatem gustus eius: et
60
abominationem ipsius: et elongationem suam a complexione cor-
61
poris humani: et diuersitatem eius ab ea natura. etiam illud
62
ideo: quoniam cholera rubea est calida et siccca acuta adurens. Et cholera
63
nigra est acetosa incisiua et desiccatiua nocitiua. Phlegma
64
vero abominabile insipidum infrigidans mollificatiuum: cui
65
non est gustus neque saporositas: et propter hoc vnicuique ipso-
66
rum attribuit locum proprium in quo ipsum comprehendit:
67
et prohibet ipsum perambulare in corpore: ne eat per membra:
68
et nocumentum eis faciat: et impediat ea multitudine sue di-
69
uersitatis ab eis. Sanguis vero quia in vltimo est equalitatis et dul-
70
cedinis et suauitatis: recipitur a natura: et factus est incendens cum ea
71
in toto corpore. ¶ Quia si quis dixerit: an non premissum est iam ex sermo〈-〉
72
ne tuo: humores delati sunt in sanguine: et existunt in eo semper: quare etiam
1
nunc dixisti quod ipsi non concedunt cum eo in toto corpore: cum
2
ab eo separati non sunt. Dicemus ei quoniam humores quamuis sint
3
separabiles a sanguine: tamen in eo quod sociantur ipsi ex eis: non est
4
quantitas virtutis que sanguinis naturam alteret: et recedat cum eius
5
saporositate. Immo ex eis non associatur ipsi nisi quantitas qua
6
natura indiget propter naturas virtutum naturalium: que sunt
7
in vnoquoque membrorum virtutes naturales: virtus scilicet
8
attractiua contentiua digestiua et expulsiua: et illud ideo
9
quoniam vnumquodque membrorum corporis indiget virtute attractiua calida
10
et sicca. conueniente virtuti cholere rubee que sibi humiditatem de-
11
siccat: et eam ad ipsum trahit: sicut desiccat sol humiditatem
12
mundi caliditate et siccitate sua: et eleuat eam et ascendere facit
13
sursum. Et indiget etiam virtute retentiua frigida et sicca conuenien〈-〉
14
te nature cholere nigre quare trahit cibum et seruat ipsum donec in ipso
15
perficiatur virtus digestiua: similis nature sanguinis operatio〈-〉
16
nem suam faciens caliditate et humiditate sua: et compleatur et
17
perficiatur ipsius digestio. Et similiter est ei necessaria virtus
18
lubricans frigida et humida: similis nature phlegmatis ex-
19
pellens superfluitatem cibi et secernens eam ab ipso: et illud ideo
20
quoniam humiditas lubricans et lenit exitum: et frigiditas coadunat
21
et stringit et proijcit superfluitates ad exteriora. ¶ Qod si aliquis
22
dixerit: cum vnumquodque membrorum corporis his quatuor indigeat vir〈-〉
23
tutibus vt eius actio compleatur: et perficiatur digestio cibi ipsius: et
24
he virtutes non perueniant ad vnumquodque membrorum nisi per id
25
quod sanguini associatur et admiscetur ei vel reliquis humoribus
26
ex paucitate humorum (aliter eorum) cum virtutes iste sint ex eis
27
Unde ergo virtutes iste ad cor perueniunt: cum tu iam estima〈-〉
28
ueris: quod sanguis cordis sit purus et mundus et nudus ab hu〈-〉
29
moribus: qui dirigitur ei ab epate vt nutriatur corpus eius
30
Immo non intendimus nisi de sanguine procedente ex ipso in
31
arterijs ad totum corpus: qui est vehiculum caloris innati: ex
32
quo est eius materia et ipsius nutrimentum. A sanguine autem qui
33
ei transmittitur ab epate ad nutriendum corpus ipsius: non sunt humo〈-〉
34
res separati. Nam si illud esset: indigeret cor et priuaretur a na-
35
turalibus operationibus. Causa autem propter quam fit sanguis arteriarum
36
purus et mundus nudus ab humoribus et sordibus: et quod ad cor non vadit
37
ex sanguine nisi quod est melius et laudabilius: demum discernit ipsum
38
et accipit ad nutrimentum sui: et nutrimentum caloris innati quod est
39
in ipso melius: et transmittit quod de ipso superest post illud ad mem-
40
bra pectoris et pulmonis et caput vt eo nutriantur: quoniam cibus
41
horum membrorum est ex superfluitate cibi cordis: deinde cibatur cum
42
eo quo nutritur ex eo quod continet: quod conueniens est nature et
43
complexioni sue: postea remanet residuum et discernit ipsum ab
44
vtraque cholera et phlegmate et omnibus sordibus corporis: et trans-
45
mittit ipsum in arterias vbi vehatur eo calor innatus: vt ex eius
46
pinguedine eo quod nutritur et spargitur cum eo in toto corpore subi-
47
to absque tempore: sicut fertur lumen solis in aere: et spargitur in
48
mundo subito absque tempore: sed sicut cum aer est mundus et purus a
49
nebulis et nubibus: est lumen solis spendidum[*]spendidum corrupt for splendidum et pure luminosum:
50
similiter sanguis arteriarum procedens a corde: cum sit purus mundus
51
discretus ab humoribus et sordibus: est splendor caliditatis in〈-〉
52
nate purus mundus clari luminis: quoniam nihil ei admiscetur quod
53
ipsum turbidet: et faciat ipsum acquirere vmbram et tenebras. Cumque
54
taliter est eius radiuus est pinealis: et ascendit secundum angulum acutum
55
et erigitur statura hominis. Illud vero significatur duobus modis.
56
Unus eorum est sensus: et alter est ratio. Ex sensu quidem quia
57
inuenimus cum ignis accenditur in oleo puro: aut cera munda: aut
58
lignis siccis: est radius pinealis: et ascendit secundum angulum acutum.
59
Et cum accenditur in oleo turbido: aut cera sordida: aut lignis
60
humidis: acquirit vmbram et tenebras: et minoratur lumen eius: et
61
ascendit secundum angulum expansum. Et ex ratione quidem: quoniam inue-
62
nimus hominis cum existat: et caliditatem innatam fortem puram et
63
mundam ascendentem secundum angulum acutum: et erit ergo statura ho〈-〉
64
minis: et cum procedit in etate et senescit: obtenebratur lumen cali〈-〉
65
ditatis innate: et acquirit vmbram et tenebras: et ascendit secundum
66
angulum expansum: et inclinatur statura hominis: et quanto plus cali〈-〉
67
ditatis innate augetur vmbra et vetustas: tanto plus augetur sta〈-〉
68
ture hominis inclinatio: ita vt extinguatur caliditas innata: dila〈-〉
69
tetur statura et cadat ad terram. ¶ Quia si quis dixerit: qua-
70
re negasti quod inclinatio dorsi senis sit propter debilitatem
71
corporis eius ab erectione: et non sit propter grossitiem ca-
72
loris innati: et multitudinem vmbre et tenebrarum ipsius.
1
Dicemus ei quod si res essent conualescentes ab egritudini-
2
bus non valentes stare propter debilitatem. et cum aliquis
3
eorum sustentatur super aliquo: erigit staturam eius: etsi sit
4
eius incessus debilis propter debilitatem corporis eius. Se-
5
nes autem non sunt ita: quia inuenimus eorum aliquem non
6
indigentem substentari super aliquid propter fortitudi-
7
nem corporis sui: cuius tamen dorsum inclinatur: erigi va-
8
lens. Et propter hanc causam inclinatur statura animalium: et
9
non erigitur penitus: etsi sint corum corda duriora et fortio〈-〉
10
ra quam eorum calor innatus grossior: et vmbre plurium te-
11
nebrarum quam calor hominis: et calor eorum propter hoc ascen〈-〉
12
dit secundum angulum expansum et dilatatur statura ipsorum.
13
¶ Quia si aliquis dixerit: qualiter sanguis existens in ar-
14
terijs factus est vehiculum caliditatis innate: cum natura
15
in arterijs duas fecerit tunicas: quarum vna sit via sangui〈-〉
16
nis: et altera sit via spiritus vitalis. Dicemus per meam vi〈-〉
17
tam iuro quod natura iam fecit illud: et fecit spiritui vitali tuni〈-〉
18
cam arterie vacuam: et ingreditur in ea ad totum corpus: et
19
cum sit spiritus vitalis corpus sensibile simile essentie aeris:
20
non indiguit substantia deferente ipsum: sed cum caliditas
21
innata sit qualitas: fuit necessaria materia deferens ipsum
22
quapropter facit natura sanguinem arteriarum vehiculum ipsius
23
et ex ipso eius materia et ipsius nutrimentum. ¶ Quia si dixe-
24
rit: quare ergo factus est exitus sanguinis fluxu narium et
25
menstruorum in pluribus egritudinibus laudabilis: et
26
nuncatiuus salutis: cum eius exitus apud naturam sit vni-
27
uersaliter vituperabilis: quoniam ipsius est custoditiuus.
28
Dicemus ei quoniam eius exitus fluxu narium: vel men-
29
struorum: est ex operatione nature: cum multiplicatur su-
30
per eam: et generat ipsam: et debilitat eam: non propter ali-
31
quid quia vincat ipsam: et faciat eam egredi ab ea violen-
32
ter: nisi quia necessarium est ei euacuare ipsum. Et ex eis que
33
significant illud: est quod nos inuenimus exitum eius cum fue-
34
rit in die cretico: significantem fortitudinem operationis
35
nature: et laudabilis: et nunciat salutem. Et si affuerit exitus
36
eius in die non cretico: et proprie in die egritudinis erit illau〈-〉
37
dabilis et nunciat timorem: quoniam significat quod exitus
38
eius est ab acuitate superfluitatis et prauitatis egritudinis
39
et non a regimine nature: et ex ipsius excitatione. Ex eis vero
40
que significant quod eius exitus est fluxu narium et menstruo-
41
rum est ex operatione nature: et quod eius exitus non ab his
42
locis: est egrediens ab operatione nature est: quia inuenimus
43
eius exitum fluxu narium et menstruorum ex locis per que
44
natura consueuit ipsum euacuare semper sine difficultate:
45
et absque dolore: et absque causa precedente nisi necessitate na-
46
ture vt ipsum educat. Ipsius autem exitus ex alijs locis ab istis
47
est ex locis per que non consueuit natura ipsum euacuare
48
nisi cum difficultate et dolore et causis cogentibus ipsum egre-
49
di: ita quod natura non indigeat. Causa autem in hoc est quod na〈-〉
50
tura preparauit vnicuique superfluitati corporis locum pro-
51
prium per quem euacuet ipsum extra. Ex eis est quoniam
52
ipsa preparauit superfluitati digestionis prime facte in
53
stomacho exitum per anum cum solutione ventris. Et po-
54
suit superfluitati digestionis secunde facte in epate exitum
55
per foramen vrine secundum quod est in virga. Et posuit superflui-
56
tati digestionis tertie facte in reliquis membris exitum per
57
poros corporis minimos vapore et sudore et menstruis et
58
humiditatibus oculorum et palati: et sordibus aurium: et
59
saliua in sputo semper et fluxu narium hora post horam cum
60
eius est necessitas. Et quamuis generatio sanguinis sit ope-
61
ratione bonitatis digestionis secunde facte in epate: tamen
62
eius augmentum in corpore: et multiplicatio invenis: non est
63
nisi ex bonitate digestionis tertie facte in membris: quo-
64
niam est ex superfluitate cibi ipsorum cum non indigent eo:
65
et propter hoc factus est exitus fluxu narium et menstruorum
66
melior et laudabilior exitu eius solutione ventris et vrine:
67
quoniam exitus eiusmodi fluxuum et menstruorum est ab
68
operatione nature ex locis que natura iam parauit vt super〈-〉
69
fluitas digestionis egrediatur ex eis. Et exitus eius solu-
70
tione ventris et vrina egreditur ab operatione nature: quo〈-〉
71
niam est contrarius loco suo naturali: et est exitus a locis que na〈-〉
72
tura iam parauit ad hoc vt superfluitatem digestionis pri-
1
me facte in stomacho: et secunde facte in epate euacuet per ea,
2
et propter hoc eius exitus ab his duobus est calidus valde: quoniam
3
est extra cursum naturalem: quemadmodum est exitus ab ore vo-
4
mitu calidus scilicet valde et perniciosus: quoniam est extra cursum na-
5
turalem. ¶ Quia si quis contradixerit nobis vel capitulo per id quod
6
dixit hippocrates in libro aphorismorum: nam ibi dixit, quod quibus exitus
7
sanguinis per superiora: est deterior: et per inferiora laudabi〈-〉
8
lior: et proprie cum est niger. Dicemus ei quod hippocrates non vitupe〈-〉
9
rauit exitum sanguinis superius cum est fluxu narium: neque lauda-
10
uit ipsius exitum inferius cum est fluxu ventris et vrine. immo non vi〈-〉
11
tuperauit ipsum superius nisi cum est cum tussi et vomitu: et laudauit
12
ipsum inferius nisi cum est ex venis emorroydarum. Ex his vero que
13
significant illud: est id quod ipse dicit: et proprie cum est niger
14
sanguis. emorroydarum forte non est niger nisi eius superfluat exitus
15
et subtilietur: et coletur: et fiat laudabilis: et exitus eius ab eis sit di-
16
uersus a locis naturalibus per que natura euacuare consueuit.
17
Dicemus ei quoniam emorroydes non sunt de membris naturalibus
18
que natura preparauit ad hoc vt superfluitas corporis per ea eua〈-〉
19
cuetur: immo non sunt nisi loca accidentalia: quibus natura ingenia-
20
uit cum eis indiget: vt ex eis disrumpat venas et euacuet per eas
21
sanguinem nigrum spissum grauem: cuius proprietas est descen〈-〉
22
dere et redire ad inferiora: quemadmodum ingeniauit et rupit
23
in capite venas subtiles: per quas euacuet sanguinem citrinum sub〈-〉
24
tilem: cuius proprietas est ascendere superius natura. ¶ Si autem
25
aliquis dixerit: cum natura non euacuet sanguinem nisi per loca
26
quorum proprietas est vt superfluitas digestionis tertie euacuetur
27
per ea: quare ergo non euacuauit illum per poros cutis: per quos eua〈-〉
28
cuantur superfluitates cum sudore et vapore: cum sunt nisi de super〈-〉
29
fluitate digestionis tertie. Dicemus ei quoniam superfluitates
30
que egrediuntur sudore et vapore: non sunt nisi de superfluitate nu〈-〉
31
trimenti membrorum: que iam exiuit ex venis et continetur in membris cum
32
ergo remanet super ea: et expellit eam ab eis: et educit ipsam per po〈-〉
33
ros cutis cum vapore et sudore propterea quod vicina est exterioribus
34
corporis. Sanguinis autem augmentum est ex superfluitate contenta in ve〈-〉
35
nis et comprehensa in ipsis. et non egreditur ab eis ad membra: neque
36
membra recipiunt ipsum propterea quod ipso saciata sunt: et propter hoc
37
educit ipsum natura ex venis propter elongationem sui ab exterio〈-〉
38
ribus corporibus. ¶ Quia si aliquis dixerit: cum medicina apud te
39
non euacuet ex humoribus corporis primitus nisi subtiliorem eius
40
et velocioris motus: deinde illum qui sequitur ipsum et subtilitate et le〈-〉
41
uitate donec perueniatur ad spissiorem superfluitatum et difficilioris
42
motus: quare ergo non euacuat sanguinem post choleram rubeam et ante
43
phlegma: cum sit leuior et subtilior phlegmate multum. Dice-
44
mus iam prescis in eo quod premissum est de responsionibus huius
45
questionis scilicet id in quo existit sufficientia et plenitudo ab ite〈-〉
46
ratione et sermonis in ipso: et constituimus super ipsum demonstrationes
47
manifestas ex descriptionibus naturalibus. et diximus natura non
48
euacuat sanguinem solutione ventris. et non euacuat ipsum etiam per lo〈-〉
49
cos per quas euacuare consueuit ipsum nisi multiplicetur super ipsum et ab〈-〉
50
horreat eum: et eijciat eum a se: et educat eum apud se: quemadmodum
51
educit pater filium cum irascitur cum ipso. fit ei tamen magis dilectus re〈-〉
52
liquis humoribus: et sic ei magis proprius et propinquior quam
53
ipsi. ¶ Quia si dixerit: quare ergo non dixisti quod caliditas frigiditas siccitas
54
humiditas sint elementa corporis humani secundum veritatem: cum sint simpli〈-〉
55
ciores elementis et remotiores a conceptione. Dicemus ei quod
56
sermo tuus cum dicis caliditas frigiditas siccitas humiditas non euacuatur ab vna
57
duarum rerum: aut vt velis per illud qualitates ipsas: aut corpora
58
deferentia qualitates. Quia si volueris per sermonem tuum quali-
59
tates ipsas: est sermo manifeste falsitatis: et apparentis va-
60
nitatis: quoniam qualitates sunt accidentia delata egentia infixio〈-〉
61
ne sue essentie deferentibus ipsa. Elementa vero sunt substantie
62
deferentes opulente in fixione essentie sue ab eo quod est de-
63
latum super eas. deferens vero nobilius est delato natura: quantum
64
deferens est substantia fixa existens: et delatum est accidens se-
65
parabile. Substantia ergo est altior: accidente: et inconueniens
66
quidem est vt nobilius natura proijciatur ex eo quod est vilius na-
67
tura: et neque ignobilius facit nobile. neque diminutum facit inte-
68
grum: quoniam si possibile esset: illud in homine esset possibile. nec
69
pateretur ex eo quod est vilius eo et faceret quod est nobilius ipso: donec
70
faceret rationale immortale. et quidem hoc est inconueniens manifestius. quod
71
si illud possibile vt faceret sibi simile ad hoc vt expelleret permuta〈-〉
72
tionem et finem a se: et esset posterior et fortior: visus autem euanesce〈-〉
1
re facit illud. ¶ Quia si dixerit caliditas frigiditas siccitas humiditas sunt apud te
2
accidentia: et accidentia sunt remouibilia absque remotione subie-
3
cti et corruptione ipsorum: quare ergo non remouisti caliditatem ab igne:
4
et quare non fecisti nos inuenire ignem non calidum: terram non siccam:
5
aquam non frigidam: aerem non humidum. Dicemus ei: quoniam accidentia
6
sunt secundum plures modos. Eorum enim quedam sunt leuia velociter re〈-〉
7
mouibilia: sicut pallor: qui est ex timore: et rubedo que est ex verecun-
8
dia: et eorum quedam sunt mansiua tarde mobilia: sicut varietas oculi
9
varij: et sanitas sani: et eorum quedam sunt magis mansiua et fixio-
10
ra: sicut risibilitas in homine: et eorum sunt alia magis mansiua si〈-〉
11
cut caliditas in igne: et frigiditas in aqua. Quod ergo ex eis est forti〈-〉
12
ter separabile sicut pallor: dicitur dispositio. et quod ex eis est tar-
13
dius separabile. sicut varietas oculi varij. dicitur habitus. et quod est
14
ex eis mansiuum magis et fixum sicut risibilitas in homine: nominatur
15
proprium: et quod ex eis mansiuum et fixum et magis reperitur in omni dispo〈-〉
16
sitione et omni tempore sicut caliditas in igne: nominatur naturale. Na-
17
turale vero est secundum duos modos. nam aliquod est quod existit in eo
18
in quo est semper actu sicut caliditas: quoniam ipsa semper inuenitur
19
in ipso actu: et propterea factus est agens in corpora nostra apud
20
tactum. Et aliud quod existit in eo in quo est potentia: sicut caliditas in
21
melle: et zinzibere et pipere. ipsa namque tactu et actu sunt frigi-
22
da natura: et potestate sunt calida vel potenta: et propter hoc non agunt
23
in corpora nostra per tactum: quoniam ipsa non agunt nisi post passionem suam
24
a natura inter corpus et exitum eius quod est in eis ex potentia
25
ad actum. Significatio autem ipsius: quod si nos acceperimus zinziber
26
aut piper et contriuerimus vnum ipsorum: et posuerimus ipsum super
27
illud quod apparet de corpore exterius: non ageret in ipso aliquid:
28
nisi mutaretur ab humiditate corporum nostrorum: et resolueretur
29
et appareret qualitas eius cum caliditate vaporis antequam in nobis
30
appareret eius actio. In his ergo est significatio manifesta
31
quod ipsa non agunt nisi patiantur. caliditas ergo in eis est potentia: non
32
actu. Iam igitur manifestum ex eis que declarauimus: quod quamuis ca-
33
liditas in igne sit separabilis ab eo: tamen est in eo naturalis: non
34
substantialis. ¶ Quia si dixerit: que est ergo differentia inter rem existen-
35
tem in alio naturaliter: et illud quod in ipso existit substantialiter: Di-
36
cemus ei quoniam est res cum in alio naturaliter inuenitur: inueni-
37
tr in aliquo ab ipso accidentaliter: sicut caliditas. nam cum
38
ipsa sit in igne naturalis: possibile est ipsam inueniri in febri〈-〉
39
citante: ferro candente: et aqua feruenti accidentaliter. Res
40
vero que in aliquo existit substantialiter et actualiter: nullo modo in-
41
uenitur in alio quam in eo in quo est: neque substantialiter: neque
42
accidentaliter: neque potentia: neque actu: sicut est receptio
43
mortis in homine et rationalitas. Ipse cum sint due substantie
44
in ipso: non est possibile eas inueniri in alio ab ipso: neque substantia〈-〉
45
liter: neque accidentaliter. ¶ Quia si quis contradixerit inuentione rationali-
46
tatis in indiuiduis supremis: et mortis in animalibus. Dicemus
47
ei quod illud non reperitur nisi separatim: et numquam coniunctim. In indi-
48
uiduis enim supremis in quibus inuenitur rationalitas: nullo modo
49
inuenitur mors: et in reliquis animalibus que sunt preter hominem: in
50
quibus inuenitur mors: nulla inuenitur rationalitas. in homine enim
51
inuenitur vtrunque simul. ¶Quia si aliquis dixerit. Nonne calidi〈-〉
52
tas est constitutiua essentie ignis cum sit calidus omnis ignis:
53
quare ergo non dixisti quod est in ipso substantialis. Dicemus ei quoniam substantia〈-〉
54
le in aliquo est constitutiuum essentie ipsius cum conuersione vnius-
55
cuiusque ipsorum super comparem suum: sicut conuersio diffinitionis super
56
diffinitum et econuerso: caliditatis autem in igne non est ita. quamuis
57
enim omnis ignis est calidus: non tamen possibile esse est: vt dicas
58
calidum est ignis: quoniam quedam res sunt calide: que non sunt ignis:
59
sicut est homo febriens: ferrum candens: aqua feruens. Iam
60
igitur remouetur caliditas a constitutione essentie ignis: cum inue-
61
niatur in alijs ab eo. et propter hoc philosophus non fecit eam ingredi
62
in diffinitione ignis declaratiua nature ipsius. Diffinitio namque
63
ignis declaratiua nature eius est hec: ignis est corpus leue sub〈-〉
64
tile luminosum ascendens sursum. Iam igitur manifestum est
65
et clarum quod qualitates sunt accidentalia naturalia delata in ele〈-〉
66
mentis: et sunt substantie deferentes eas. ¶ Quia si dixerit: que ergo
67
est differentia inter rem existentem in alio naturaliter: et illud quod in
68
ipso existit proprie. Dicemus ei quoniam naturalia habent contraria
69
agentia adinuicem: et patientia adinuicem: sicut caliditas ignis
70
et siccitas eius. et frigiditas aque et humiditas eius. vnaqueque
71
enim ipsarum agit in comparem suam: et patitur ab ea. Caliditas namque
72
agit in frigiditatem et patitur ab ea: siccitas in humiditatem: et
1
patitur ab ea. Proprium vero non est ita propter ea quia non ha-
2
bet contrarium quod in ipsum agat et a quo patiatur: risibilitati non
3
inuenitur contrarium in ipsam agens et a quo patiatur. ¶ Si autem
4
dixerit quod tristicia est contraria risibilitati: et illud ideo quoniam leti〈-〉
5
cia agix ipsam et remouet eam et patitur ab ea et remouetur ab ea.
6
Dicemus ei quod tristicia non est contraria nisi gaudio et leticie:
7
et non est contraria risibilitati: et illud ideo quoniam leticia vel gau-
8
dium est motus et cursus naturalis sanguinis et caliditatis
9
innate: et sparsio ipsorum in corpore cum inquietatur anima et mouetur ad re〈-〉
10
cipiendum illud quo gaudet et inquietatur et delectatur. tristicia vero
11
est constrictio: et est quies et motus sanguinis et caliditatis in-
12
nate: et eius constrictio est cum deponitur inflatio anime propter ter-
13
refactionem ipsius: quia ipsam contristauit. Risibilitas vero non
14
est ei contraria: quoniam ipsa non est nisi dispositio proueniens riden〈-〉
15
ti ex gaudio et leticia cum consequitur quod vult. ¶ Quia si dixerit
16
que est ergo dispositio illa: Dicemus ei quod est tremor et sonus
17
lacertorum pectoris cum feruet sanguis et eleuatur et incedit cum
18
lacertis pectoris propter inquietatem nature motu anime apud
19
delectationem ipsius cum eo quod facit ipsam gaudere. Cum ergo
20
prouenit ille tremor in lacertis pectoris: auditur ille tremor et
21
cachinnus et sonitus: tristicia ergo non est contraria risibilitati.
22
¶ Quia si dixerit que est differentia inter proprium in alio et acci-
23
dens inseparabile: cum ambo sint inseparabilia in quo sunt.
24
Dicemus ei quoniam inter ea sunt differentie trium modorum. Unus eorum
25
est quod quamuis accidens sit inseparabile ab indiuiduo in quo est:
26
non tamen in tota specie reperitur in qua inuenitur: et cum estimatus
27
fueris eius remotionem: inuenies ei successorem: qui et ipsum con〈-〉
28
tinentur sub genere vno: et conueniunt in predicamento vno sicut
29
ingredo ethiopis: quamuis enim ipsa inseparabilis ethiopi: tamen non
30
toti speciei hominis conuenit: et cum estimaueris eius remotio-
31
nem: inuenies albedinem succedere ei: et continentur ipse due sub
32
predicamento qualitatis: et coniunguntur sub genere coloris. Et
33
secundus est: quoniam preter hoc quod accidens non inuenitur in tota spe〈-〉
34
cie: pertransit speciem: et egreditur ab ea ad aliud sicut varietas
35
oculorum. Ipsa namque propter hoc quod non inuenitur in tota specie:
36
pertransit hominem et egreditur ab eo ad equum et asinum et ad
37
similia. ¶ Et tertius est quod quamuis accidens sit inseparabile ho〈-〉
38
mini: tamen est possibile facere similem ei arte et ingenio sicut est
39
simitas. licet enim ipsa sit inseparabilis homini fimo: est tamen ho-
40
mini possibile facere similem ei in formis et exemplis factis ex
41
ere et ex argento et alijs. proprietas autem non est ita: quoniam ipsa re-
42
peritur in tota specie aut potentia aut actu: et neque transit a
43
specie ad aliud: neque est possibile homini facere ei simile in-
44
genio neque arte nec aliter. Uerbi gratia. risibilitas reperitur
45
in specie hominum tota: et non pertransit ipsam ad aliud: et neque
46
possibile est homini facere ei simile aliquo modo id est ingenio
47
neque arte: et propter hoc proprietas existit in eo cuius est pro-
48
prietas sicut est diffinitio cum diffinito: ipsa enim conuertit cum
49
eo cuius ipsa est proprietas sicut conuertitur diffinitio cum dif-
50
finito: dicis enim omnis homo est risibilis et econuerso: sicut di-
51
cis omnis homo est viuens rationale mortale: et econuerso.
52
¶ Quia si dixerit cum accidens apud te separatum sit a proprie-
53
tate: quoniam proprietas reperitur in tota specie: accidens vero non:
54
ob quam rem igitur facta est scriptura proprietas homini: cum
55
non reperiatur in omni homine omni tempore. Dicemus ei iam premissum est
56
ex sermone nostro quod proprietas est secundum duos modos: aut actu:
57
aut potentia: que autem est potentia: aut est in quadam parte spe〈-〉
58
ciei absque alia: aut est in tota specie in tempore vno absque tem〈-〉
59
pore alio. Causa autem illius est: quoniam proprietas in homine est
60
secundum tres modos. Unus eorum est ex motu nature et eius ope-
61
ratione obuiante impressionibus anime. et secundus est ex actione na-
62
ture obuiante impressionibus naturarum: et tertius est ex ope-
63
ratione anime cum sensibus obuiante occasionibus preparatis
64
apparentibus aduenientibus homini extrinsecus. Quod ergo fue〈-〉
65
rit eorum ex operatione nature obuiante impressionibus anime:
66
reperitur in tota specie et in omni tempore sicut risibilitas. nam
67
cum ipsa ex inquietudine vel infestatione nature motu anime pro-
68
pter saporositatem suam cum eo ipsum letificat: reperitur in tota
69
specie et in omni tempore. quoniam impressiones anime reperiuntur in
70
tota specie omni tempore. Quod autem fuerit eorum ex operatione natu〈-〉
71
re obuiante impressionibus naturarum: non est possibile inueniri
72
in hora inuentionis completionis conuenientis generationi ipsius sicut
1
canicies apud senectutem: nam cum ipsa sit ex operatione natu-
2
re obuiante impressionibus naturarum: non oportet vt ipsa inueniatur
3
nisi in hora dominij phlegmatis in completione corporis hominis. Et
4
quod ex ipsis fuerit ex operatione nature anime cum sensibus obuiam-
5
te causis aduenientibus homini extrinsecus: indigebit impressioni-
6
bus sensibilibus et descriptionibus doctrinarum vt faciant ipsum egre〈-〉
7
di de potentia ad actum. et propter hoc non est possibile inueniri
8
nisi in eo qui iam excercitatus est illis impressionibus sensibilibus
9
et descriptionibus doctrinalibus vt egrediatur quod est in ipso de po〈-〉
10
tentia et actu sicut scriptura in homine. Nam cum ipsa obuiet causis
11
extrinsecis cum consuetudine sensuum et descriptionum doctrina-
12
lium: non est possibile inueniri nisi cum excercitio et sanitate in-
13
strumenti. Causa autem vocans ad hoc est diuersitas proprietatum hominis
14
absque reliquis animalibus. hominis enim sunt proprietates diuerse obuiantes
15
anime et naturis et sensibus preparatis aduenientibus extrinsecus.
16
proprietas vero cuiusq animalium obuiat nature sue et comple-
17
xioni sue tantum. Iam igitur manifestum est ex eis quorum premisimus de-
18
monstrationes manifeitas ex descriptionibus apparentibus: quod queli〈-〉
19
tates sunt accidentia naturalia delata in elementis: et quod elemen〈-〉
20
ta non sunt generata ex eis: et postquam iam clarum est illud: sic iam pa〈-〉
21
tens est quod elementa sunt propria generato omnium naturalium proculdu〈-〉
22
bio. ¶ Si autem volueris per sermonem tuum cum dicis calidum frigidum humidum
23
siccum corpora deferentia has qualitates: non euacuabitur sermo tuus a
24
tribus modis scilicet cum aut velis corpora in quibus qualitates iste exi-
25
stunt secundum vltimum finem paruitatis et debilitatis: aut corpora in
26
quibus sunt secundum vltimum finem multitudinis et fortitudinis: aut
27
corpora vbi sunt secundum dispositionem mediam inter duos fines et
28
duas extremitates. ¶ Quia si vis secundum vltimum finem paruitatis et
29
debilitatis: non erit possibile quod ex eis fiat generatio vllo modo: quoniam
30
omnes virtutes diuerse et opposite cum componuntur et permiscentur
31
adinuicem agunt alie in alias: et alterantur ipsarum qualitates: et mi-
32
nuuntur ab eo in quo fuerunt cu essent simplices. Ex eis vero
33
que significant illud: est quod si homo coniungeret duas res: quarum
34
vna esset in vltimo caliditatis: et altera in vltimo frigidita-
35
tis: inueniret qualitates ipsarum iam diminutas: et fieret vnum-
36
quodque ipsorum scilicet calidum frigidum minus et debilius eo quod fuit cum
37
esset simplex. Et similiter si coniungeret acetum vehementis acetosita〈-〉
38
tis: et mel vere dulcedinis: inueniret gustum et qualitates ipsorum
39
iam alteratas et diminutas et quantitate in qua fuerunt cum essent
40
simplices. Et similiter si quis commisceat albedinem et nigredinem: et per-
41
miscuerit eas: inueniet eas iam alteratas et diminutas ab eo
42
in quo fuerunt in vltimum. In his ergo manifesta est signifca〈-〉
43
tio quod virtutes diuerse composite cum componuntur: minuuntur ipsarum
44
qualitates et debilitantur. cumque illud ita sit: tunc manifestum est:
45
quod non est possibile vt generetur ex vltima debilitate aliquid po〈-〉
46
tentiam habens. nam si possibile foret illud: esset possibile vt ge-
47
neraretur in fine caliditatis et in fine siccitatis aliquid habens cali-
48
ditatem: hoc autem est extra generationem comprehensam quantum ad nos: et
49
quantum ad naturam: vel egreditur a naturis. ¶ Quia si vis secundum di-
50
spositionem melancholicam: tunc erunt elementa propter possibilitatem
51
alterationis et diuersitatis in eis semper secundum declinationem mediorum
52
ad media duarum extremitatum: et non ad aliam: aut mediationem
53
ipsorum ad duas extremitates secundum veritatem et inconueniens qui-
54
dem est ne elementa sint naturalia a naturis comprehensa: et ne
55
scientia ea contineat. ¶ Quia si vis secundum vltimum finem multitudinis et
56
fortitudinis existunt corpora: cogit te res ad hoc vt dicas de ele-
57
mentis: quod nihil in quo qualitates iste existunt secundum finem fortitu〈-〉
58
dinis nisi elementa: quoniam qualitates in eis sunt simplices. vn-
59
de purarum naturarum. In alijs vero sunt commixte composite: quarum
60
alie iam sunt commixte alijs: et commiscentur vnaquaque earum alij: et
61
agit in eam et minuuntur ab ea secundum quod nuper declarauimus:
62
et ex eis que significant illud: est quod non inuenis corpus cali-
63
dius igne: nec frigidius aqua: nec humidius aere: nec siccius
64
terra: quoniam qualitates pure sunt in eis et nude: quia permisce〈-〉
65
tur eis quod eas alteret: et neque adinuicem commiscentur et com-
66
ponuntur ipsarum virtutes et debilitantur. Et gloriosi qui〈-〉
67
dem hippocratis in hac intentione est sermo in quo dixit quod
68
elementa corporum nostrorum sunt caliditas frigiditas siccitas humiditas
69
per quem voluit intelligi corpora: in quibus qualitates iste
70
sunt secundum finem fortitudinis scilicet ignem et aerem aquam et ter-
71
ram. Ex eis vero que significant illud: est quod si ipse intenderet per
72
sermonem suum calidum frigidum siccum et humidum sermone absolu〈-〉
1
to: oporteret quod elementa essent infinita: cum caliditatibus frigiditatibus siccitatibus hu-
2
miditatibus non sit finis absolute taliter generationi: nisi
3
eam finiat deus gloriosus et altus. In hoc ergo significatio
4
manifesta quod optimus non intendit dicendo caliditas frigiditas siccitas humiditas
5
nisi corpora in quibus qualitates iste sunt secundum finem vltimum
6
fortitudinis et multitudinis. ipse vero non finit taliter nisi in ele〈-〉
7
mentis secundum quod declarauimus et exposuimus. ¶ Quia si quis dixe〈-〉
8
rit: qualiter ergo facta est aqua in fine frigiditatis: cum sen〈-〉
9
sus testificetur diuersum ab illo: quoniam inuenimus psilium vehe-
10
mentius infrigidare corpora nostra quam aquam. ex eis que significant
11
illud: est quod inuenimus febrientem cum multiplicatur eius caliditas
12
et fortior sit eius sitis: bibentem multam aquam: et non quiescit eius
13
caliditas: neque sedatur eius sitis: et bibit parum psilij: et in ipso illud
14
fit: sedantur vtreque. ¶ Dicemus ei quoniam aqua est simplex: et
15
corpora nostra sunt composita: et psilium etiam est compositum composi-
16
tum vero fortius agit in compositum quam agit simplex in compositum: et
17
illud ideo quoniam simplex est subtilius composito: et velocioris reso〈-〉
18
lutionis: sed compositum est grossius et remotius a resolutione:
19
et propter hoc non est possibile rem simplicem resistere rei compo-
20
site: et vt eius victoriua sit ad hoc vt agat in compositum: et permu〈-〉
21
tet eam essentiam suam: et naturam suam: composite vero possibile
22
est resistere rei composite sibi simili propter grossiciem suam: et eius
23
victoriam super sibi similem: ita vt agat in ipsam: et permutet eam
24
ad naturam suam et essentiam: et propter hoc factum est psilium vehe-
25
mentius infrigidans quam aqua: et sicut aqua frigidior natura. ¶ Quia si
26
dixerit quomodo ergo facta est aqua fortius humectans corpora
27
nostra quam aer: cum ipse humidior quam aqua natura sua: Dice-
28
mus ei quoniam aer est subtilior et longinquior a corpulentia pro-
29
pter homogeneitatem ignis cum qualitate agente: maiore scilicet ca-
30
liditate. et aqua est spissior et propinquior corpulentie propter
31
homogeneitatem terre cum qualitate agente: maiore scilicet
32
frigiditate: et propter hoc facta est operatio ipsius in corporibus
33
ipsis fortior operatione aeris et plus imprimens. ¶ Quia si dixerit
34
immo aqua et aer sunt simplices: quoniam ipsi duo sunt elementa.
35
Dicemus ei quod sermo de elementis: non sunt elementa pro-
36
pter sermonem de eis vnde sunt agentia et imprimentia: quoniam
37
sermo de eis vnde sunt elementa: est simplex. quoniam etiam ipsa sunt
38
simplicia non sensu percepta: neque imprimentia. et sermo vnde sunt
39
agentia et imprimentia est compositus: quoniam ipsa etiam sunt composita
40
et sensibilia: cum nos non sequemur ea sensibiliter: et patiamur ab
41
eis: et recipiamus ipsorum impressionem: et appareat eorum operatio
42
in corporibus nostris: nisi post alia cum alijs componuntur: et ad
43
inuicem commiscentur. Eumque consequitur ea compositio: est illud ex
44
eis quod propinquius frigiditati plus completum: et fortius imprimens
45
propter propinquitatem suam spissitudini terre: et quod ex eis est
46
longinquius a frigiditate: est subtilius et minus corpulentum
47
et debilius imprimens propter propinquitatem suam subtilitati ignis.
48
et propter hoc facta est aqua vehementius imprimens in corpo〈-〉
49
ribus nostris quam aer: propter propinquitatem aque terreitati et
50
aeris igneitati. ¶ Quia si dixerit: qualiter ergo possibile est quod
51
elementa sint elementa corporis humani: cum elementa sint simpli〈-〉
52
cia: et corpus hominis sit conpositum: et quidem iam cum dixisti quod simplex
53
non agit in compositum: et quod agit compositum in compositum: tunc
54
dignius est vt non generet ex eo compositum. Dicemus
55
ei. Iam declarauimus in eo quod preterijt de sermone nostro:
56
quod simplex dignius est elementarietate quam compositum: quoniam
57
omne compositum est cum paupertate indigens eo ex quo
58
generetur. Simplex est occultum opulentum non indigens ali〈-〉
59
quo ex quo generetur: nisi virtute diuina gloriosa et sublimi.
60
et propter hoc non dicitur compositum quod sit elementum secundum verita-
61
tem: sed secundum transumptionem: cum sit in seipso indigens ex quo ge〈-〉
62
neretur: ipsum ergo quamuis sit simplex comparatione sui ad il-
63
lud quod ex eo generatur: est tamen in seipso compositum: ipsum factum
64
est ex alio. Elementum vero quamuis simplicius sit propria ipsorum
65
essentia: tamen compositum non generatur cum eis: cum sint in disposi〈-〉
66
tione simplicitatis sue: sed postquam componuntur aliqua specie
67
compositionis: et ingrediuntur alia eorum cum alijs: et adinuicem com-
68
ponuntur. Ex eis vero que testificantur quod res cum componuntur: agunt
69
diuerso modo quam agant cum sint simplices: est ex medicinis ti〈-〉
70
riace. quoniam cum ipse componuntur et permiscentur: agunt in venis
71
diuerso modo quam sit ipsarum operatio in eis: cum sint simpli-
72
ces et singulares. et similiter in calce et arsenico inuenimus
1
operationem in abrasione pilorum: cum sint composita: quam non inue〈-〉
2
nimus in eis: cum sint simplicia et singularia.
3
¶ Incipit secunda pars libri elementorum.
4
ET postquam peruenimus iam ad locum sermonis
5
nostri: et ampliauimus ad illud quod volui-
6
mus de sermone philosophi in essentia elementi: et dif-
7
finitione ipsius declaratiua nature eius: et con〈-〉
8
stituimus super illud demonstrationes manifestas
9
ex descriptionibus naturalibus: iam oportet vt afferamus in
10
hac parte secundam declarationem eius manifestam super sermo-
11
nem Galieni et inuentionem eius: et illud quoniam Galienus diffiniuit ele-
12
mentum diffinitone artificiali conueniente verbo philosophi in inten〈-〉
13
tione: et dixit quod elementum est minima partium rei: cui ipsa ele-
14
mentum. Cum autem dixit minima partium rei: voluit intelligi
15
simpliciorem partibus esse eius: et minoris compositionis quam ipsa na〈-〉
16
tura non comparatione sui ad aliquid: quemadmodum declaraiumus
17
illud multotiens ex sermone philosophi: et illud ideo quoniam minima par-
18
tium dicitur secundum duas intentiones: quarum vna est sensibilis: et
19
altera intellectualis. Et sensibilis quidem est minima partium
20
rei in quas diuiditur diuisione sensibili. Et intellectualis qui-
21
dem est simplicissima partium rei: et remotissima ipsarum a com-
22
positione: sicut partes in quas resoluitur res resolutione natu〈-〉
23
rali et componitur ex eis: similiter sicut elementa corporis hu-
24
mani. Ipsa namque sunt minima partium eius subtilissima earum
25
in quibus magis propria est simplicitas secundum veritatem: quod non pre〈-〉
26
cedat ea aliquid ex quo fiant: et sint propter illud composita. et
27
illud quidem multotiens ostensum est in his que preterierunt.
28
¶ Quia si quis dixerit: quare negasti Galienum cum dixit: elementum
29
est minima partium rei: nisi voluisset intelligi minima partium
30
corporis quam sensus comprehendit: vel consequitur. Dice〈-〉
31
mus ei: quoniam regula elementorum que sunt elementa vniuscu-
32
iusque corporum secundum veritatem et naturam non possibile esse sen-
33
sum: quoniam plurimarum rerum virtutem non consequitur sensus. et illud quidem
34
est per duos modos: aut quia ipse occultantur sensui propter ve-
35
ritatem ipsarum: aut propter subtilitatem earum et permixtionem
36
earum cum alijs: sicut partes medicine composite ex diuersis spe〈-〉
37
ciebus iam adeo contritis donec facte sint puluis: et ilud ideo quoniam
38
facte partes sensibiles sunt secundum duos modos: aut partes in
39
quas diuiditur corpus diuisione corporali: si diuisio corporis
40
est in partes minutissimas: aut partes sensibiles composite
41
ex corporibus diuersis: sicut medicina composita ex machite
42
et ere adusto et scoria eris et cerusa plumbi: cum conuertuntur et
43
fiunt sicut puluis. ¶ Quia si per sermonem tuum volueris partes in
44
quas diuiditur corpus diuisione corporali: erunt elementa non com〈-〉
45
prehensa neque scita: quoniam inuentio ipsorum a sensu: est inuentio
46
diuersa secundum diuersitatem sensus visus. In vna quarum aspicien-
47
tium fortitudinem et debilitatem in eo quod est inter illa de medijs que
48
numerus non computat. Ex eis vero que significan tillud: est quod
49
nos inuenimus plures hominum non consequentes vel apprehen〈-〉
50
dentes partes que magne sunt: quantum ad alios quidem paruissimas
51
propter debilitatem sensuum ipsorum ab apprehensione partium
52
subtilium quas non apprehendunt nisi alij. Et inuenimus quos-
53
dam apprehendentes que sunt subtiles: apud alios quam maxi-
54
mas propter fortitudinem sensuum ipsorum apprehendentes par〈-〉
55
tes subtiles quas non consequuntur alij. Et Galienus quidem iam de-
56
clarauit illud vbi dixit: quod si dixerimus elementa omnium corporum vero
57
quoniam ipsa sunt partes sensus visibilis: erunt partes apud illum
58
cuius sensus visus est in vltimo fortitudinis: sicut aquile et
59
milui ex auibus. et hominis famosi acuitate visus: alie a parti-
60
bus apud alium cuius sensus est in vltimo debilitatis. et simi〈-〉
61
liter etiam erunt partes apud illum cuius sensus est in vltima
62
debilitate: aut vltima fortitudine. Et inter omnes duas harum
63
diuisionum etiam existunt media plurima: que similitudo non com〈-〉
64
prehendit. Cumque illud quidem fit: oportet vt sit conclusio facta
65
huius sermonis: quod partes non sunt comprehense: neque scite
66
apud intellectum: nedum quod apprehendat eas sensus. Quia si vis
67
per sermonem tuum scilicet minima: partes subtilissimas composi-
68
tas ex corporibus diuersis: quorum contritio iam in vltimo fa〈-〉
69
cta est: sicut partes medicine composite ex machite et ere vsto
70
et scoria eris et cerusa plumbi contritis vltime: et hoc etiam
71
multo remotius ab apprehensione. nam si homo accipiat
72
has medicinas et eorum simile: et conuertat eas vsque in vltimam
1
contritionem donec fiant sicut puluis: deinde conetur discer-
2
ere eas sensu visus: non percipiet nisi sicut ipse deus: cum sit cor〈-〉
3
pus vnum et res vna. Iam igitur manifestum est quod regula
4
partium que sunt minime partes rei: et earum perceptio: non
5
sunt sensus visus. ¶ Quia si quis dixerit: ego non intendo cum
6
dico partes in quas diuiditur corpus diuisione corporali: neque
7
partes subtilissimas compositas ex corporibus diuersis con-
8
trinis ficut puluis: immo non intelligo cum dico partes illas
9
in quas diuiditur corpus diuisione naturali: et similiter ex
10
quibus componitur sicut diuisio corporis in superficies et li-
11
neas et linearum in puncta: et certificetur super illud sermone
12
democriti: quoniam democritus dixit quod corpus est compositum
13
ex superficiebus: et superficies composite sunt ex lineis: et li〈-〉
14
nee ex punctis: et attulit inconuenientia abrae ordinatoris
15
et sociorum eius: qui sunt desperati in hoc: quoniam ex dictis
16
ipsorum est compositum ex partibus indiuisibilibus: volens
17
predicta. ¶ Dicemus ei: quod autem narrasti de sermone de-
18
mocriti: quod cum puncta componuntur: fit ex eis linea: est ser-
19
mo habens duas intentiones: scilicet vt dicatur quod puncto pro eo
20
continuatur ei continuatione totius cum toto: aut partis
21
cum parte. si ergo dixerit quod eius continuatio cum eo est con〈-〉
22
tinuatio cum toto: erunt duo puncta: punctum vnum: et erit
23
ipsorum locus: locus vnus: quoniam totum cuiusque ipsorum erit
24
totum alterius: cum nulli ipsorum sit diuisio: neque differen-
25
tia inter ea: similiter et secundum hanc similitudinem: ratiotinatio
26
etiam puncto tertio et quarto: et que sunt post illud vsque ad
27
infnitum. Quia si fuerit continuatio puncti cum puncto parte
28
ipsius cum parte illius: sequitur ipsam diuisio ac peremptio:
29
et remouebitur alteratio ab eis: cum punctum sit cui pars
30
non est. ¶ Quia si dixerit: ego non absoluo in puncto totum
31
nec partem: cum non habeat partem. Dicemus ei: quoniam
32
illud quod non habet totum: neque habet continuationem: neque
33
disgregationem: continuatio namque fit secundum duos modos: scilicet
34
aut secundum semitam propinquitatis: aut secundum semitam commixtio-
35
nis. Continuatio propinquitatis aut est sicut continuatio su〈-〉
36
perficiei corporis alicuius et suijpsius cum superficie alte-
37
rius corporis: aut est secundum semitam vicinitatis: sicut continua〈-〉
38
tio olei cum aqua: et ossis in carne. Continuatio autem com〈-〉
39
mixtionis sicut continuatio omnium partium corporis ali-
40
cuius cum omnibus partibus corporis alterius secundum semitam
41
introitus et commixtionis: sicut commixtio omnium partium
42
aque cum omnibus partibus vini donec fiat corpus ipsorum:
43
corpus vum: et locus eorum: locus vnus: ergo continua-
44
tio et disgregatio non fiunt nisi aut toto: aut parte: sed quod
45
non habet totum neque partem: non habet continuationem:
46
neque disgregationem: et quod non habet continuationem: neque dis-
47
gregationem: non est possibile componi cum eo quod non habet
48
continuationem: neque disgregationem: et fiat ex eis aliquid quod
49
habeat continuationem et disgregationem. ¶ Quia si contradixe-
50
rit nobis per yle cui non est forma: et dixerit quod yle nuda a for〈-〉
51
ma non habet continuationem neque disgregationem: et quando
52
recipit formam sit continuabilis et diuisibilis. Dicemus ei con-
53
tradixisti duobus modis falso: quorum vnus est: quoniam con〈-〉
54
tinuatio et disgregatio est qualitas consequens quantitatem.
55
Nam et continuatio et disgregatio non euacuantur quin sint
56
aut linea: aut superficies: aut corpus: aut locus: aut tempus:
57
aut numerus: aut oratio. Cum ergo fit per yle quantitas con〈-〉
58
tinua et disgregatio: fit per eas continuabilis et disgregabi-
59
lis: puncta autem non sunt ita: quoniam res que ex eis proue〈-〉
60
nit: non est quantitas qua continuetur et disgregetur et fiat
61
vt componatur cum alio et corpulenta sint cum ea: aut separen-
62
tu: aut interueniat inter ea aliquod punctum: igitur non est
63
continuum neque disgregatum: cum non sit ei quantitas: neque ae-
64
rea. Modus vero secundus est: quoniam etsi diuiserimus inter
65
yle et formam mente: non tamen poterimus separare inter eas
66
actu: cum ambe sint de capitulo relationis: quaum[*]quaum corrupt for quarum vna diffi〈-〉
67
nitio non precedit alteram: quoniam lutum non est nisi forme:
68
neque forma nisi luti. Si ergo separauerimus inter eas ipsis exi〈-〉
69
stentibus in mente: erit illud secundum semitam solutionis et ligationis:
70
non secundum semitam diuidendi et partiendi: quemadmodum separa〈-〉
71
uimus inter lineam et punctum secundum semitam soluendi et ligan-
72
di: non secundum semitam diuisionis e separationis: cum sit diuisio
1
linee inspecta: et compositio ipsius ex ipsis: quoniam puncta non
2
habent diuisionem: et cui non est dimidium: non est possibi〈-〉
3
le vt continuetur ei cui non est dimidium: et fiat ex eis aliquid
4
cui fit dimensio. Quia si concesserit illud et fecerit ipsum transi〈-〉
5
re: dicemus ei fac ipsum etiam pertransire vt generetur ex eo
6
cui non est existentia: aliquid cui sit existentia: et hoc est ma-
7
nifestioris erroris. Si autem non fecerit illud pertransire: et
8
dixerit et illud quod non habet existentiam: est priuatio: et pri-
9
uatio nihil est: et non est possibile nihil continuari cum nihilo
10
vt sit ex eis aliquid habens esse. Dicemus ei similiter: cui non
11
est diuisio vel dimensio: in ipso est priuatio: cum ergo per-
12
transire feceris vt continuetur absque dimensione: cum absque di-
13
mensione fiat ex eis aliquid: cum sic dimensio pertranseat vt
14
continuetur absque esse cum absque esse: et fiat ex eis cui sit esse.
15
dicens autem homo resistit manifestissimo: cum ergo ita
16
sit: tunc iam manifestum est quod non est possibile punctum con-
17
tinuari puncto alteri vt fiat ex eis linea. Sed nos dicimus:
18
quod cum punctum alteri puncto opponatur secundum dimensionem ali-
19
quam: dimensio que est inter ea: est longitudo: et longitudo
20
cum linea que est habens dimensionem vnam: facte sunt ei due
21
extremitates et due partes scilicet pars anterior: et pars posterior:
22
et punctum est extremitas linee ab omni parte: et inseparabile
23
est ei: quoniam finis inseparabilis est finito: et illud ideo: quo-
24
niam finis finiti finis: et finitum est finitum ex eo. Uerbi gra-
25
tia: cum retulisti finitum nomine suo: et non retulisti ipsum cum
26
suo fine: et dixisti finem: tunc iam factum est in mente tua fini-
27
tum cum fine continente ipsum: quoniam finitum in fine con〈-〉
28
tentum: cum finis non sit nisi finiti: neque finitum nisi cum fi-
29
ne: sicut diffinitio non est nisi diffiniti: et diffinitum nisi cum diffi-
30
nitione: quando enim dicis hominem: iam significas viuum ra-
31
tionale et mortale nomine suo: et quando dicis viuum ratio-
32
nale mortale: tunc iam significas hominem diffinitione sua.
33
Diffinitio ergo non est aliquid absque diffinito nominatum:
34
quoniam nomen significat summam rei absque comprehensio-
35
ne et determinatione: et diffinitio significat expositionem in-
36
tentionis nominis rei: et declarationem nature ipsius. Iam igi〈-〉
37
tur manifestum est quod cum puncta componuntur secundum dimen〈-〉
38
sionem aliquam que inter ea existit: est de dimensione linee:
39
cum ergo ita illud sit: tunc dico quod cum linee componuntur
40
adinuicem secundum dimensionem aliquam: illud quod est inter omnes
41
duas lineas de dimensione: est latitudo: et cum aggregan-
42
tur longitudo et latitudo: consistit in natura superficiei: quo〈-〉
43
niam superficies est longa et lata: et propter hoc facte sunt ei
44
due dimensiones et due extremitates: scilicet due extremita〈-〉
45
tes longitudinis: et sunt pars anterioris et pars posterio-
46
ris: et due extremitates latitudinis: que sunt due partes: sci〈-〉
47
licet dextra et sinistra. Et linee quidem sunt extremitates su〈-〉
48
perficiei ab omni parte et inseparabiles ei: sicut ostendimus
49
in punctis: que sunt extremitates linearum ex omni parte.
50
Et secundum hanc similitudinem dicitur in superficiebus quod cum
51
componuntur secundum dimensionem aliam: quod inter eas existit
52
de dimensione: est profunditas: et cum aggregantur longi-
53
tudo et latitudo et profunditas: existit natura corporis: quo-
54
niam corpus est latum: longum et profundum: et propter hoc
55
facte sunt ei dimensiones tres et sex partes: scilicet due par-
56
tes longitudinis: scilicet anterior et posterior: et due partes lati-
57
tudinis scilicet dextra et sinistra: et due partes profundita-
58
tis: scilicet sursum et deorsum. Et superficies quidem sunt
59
extremitates corporis ab omni parte: quoniam ipse sunt in-
60
separabiles: sicut ostendimus in punctis: quod sunt linearum:
61
et linee superficierum. Quapropter factum est vt cum ve-
62
limus resoluere corpus: meditemur remotionem profundi-
63
tatis: que est complementum forme corporis solum: et fin-
64
gamus in mente nostra superficies tantum: scilicet longitudinem
65
et latitudinem absque profunditate. Et similiter cum volu-
66
mus resoluere superficies: meditamur remotionem latitu-
67
dinis: que est complementum forme superficiei solum: et fin-
68
gimus in mente nostra lineam tantum scilicet longitudinis. Cum
69
volumus resoluere lineas: meditamur remotionem longi
70
tudinis: et fingimus in mente nostra punctum secundum extremi-
71
tatem que non est dimensio: neque quantitas: sed quoniam pun〈-〉
72
cti non sunt forme in mente nostra existentes: non est possi-
1
bile vt meditemur eis extremitatem fixam post remotionem
2
ipsius forme. Iam igitur manifestum est quod corpus non di-
3
uiditur in corpus: sed resoluitur in suas extremitates resolu-
4
tione estimata: non veraci. Corpus non est compositum ex pun-
5
ctis: quoniam si esset possibile vt continuaretur punctum pun-
6
cto alij: et fieret ex eis non punctum: esset possibile etiam vt
7
continuaretur linea linee: et fieret ex eis non linea: et conti-
8
nuaretur superficies cum superficie: et fieret ex eis aliquid
9
non superficies. et si possibile esset illud: oporteret etiam vt cor〈-〉
10
pus continuaretur corpori: et fieret ex eis non corpus: et visus
11
facit hoc videri vanum. Ex eis autem que significant illud: est
12
quod si nos duxerimus circulum cum circino: et posuerimus ei
13
quattuor partes scilicet orientem: meridiem occidentem et septentrionem:
14
deinde produxerimus lineam a cento circuli ad circumferentiam
15
eius a parte orientis: postea protraxerimus lineam aliam con〈-〉
16
tinuam linee prime a centro circuli ad circumferentiam ipsius ex
17
parte occidentis: non inueniemus aliquid proueniens ex dua〈-〉
18
bus lineis egrediens a natura linee que est longitudo tantum: de-
19
inde si redierimus et diuiserimus tantum lineam in dimidiam: no in〈-〉
20
ueniemus aliquid duarum sectionum remoueri a natura linee:
21
et similiter si fecerimus aliam superficiem secantem circulum: vide〈-〉
22
mus eam vsque ad circumferentiam eius a parte septentrionis: deinde
23
fecerimus superficiem alteram coniunctam superficiei prime
24
ex linea secante circulum in ydromera vsque ad circumferentiam
25
eius a parte meridiei: nec aliquid inuenimus proueniens ex
26
duabus superficiebus que est latitudo tantum: et similiter si redie〈-〉
27
rimus et diuiserimus illam superficiem in duo media: non inueni-
28
mus aliquid harum diuisionum a natura superficiei egressum. Iam
29
igitur manifestum est et notum quod linea non diuiditur nisi in lineas:
30
neque componitur nisi ex lineis: et similiter superficies non diuidi-
31
tur nisi in superficies: neque componitur nisi ex superficiebus: postquam
32
igitur manifestum est illud: tunc iam firmatum est quod corpus etiam
33
non diuiditur nisi in corpora: neque componitur nisi ex corporibus.
34
¶ Quia si dixerit: ego nolui cum dixi quod linee quando coniunguntur a par〈-〉
35
te anteriori et posteriori adinuicem: fiant ex eis superficies: immo
36
non dixi nisi quando continuantur a parte dextra et sinistra. et simili〈-〉
37
ter in superficiebus: non dixi quod quando coniunguntur a par〈-〉
38
te dextra cum sinitra: fiant ex eis corpora: immo non dixi nisi quando
39
continuantur a parte superiore. Dicemus ei quod in hac quidem
40
scientia apparet manifesta destructio eius. Et quoniam tu dixisti
41
occultatas lineas ornamentis superficierum: et superficies orna〈-〉
42
mentis corporum propterea quod tu posuisti continuationem linea-
43
rum ad inuicem a parte dextra et sinistra: que sunt extremi〈-〉
44
tates latitudinis: et cum linee fuerit latitudo: fit superficies. Et
45
similiter posuisti continuationem superficierum adinuicem a par-
46
te superiore et inferiore: que sunt due extremitates profundi-
47
tatis: et cum latitudini fuerit profunditas: fit corpus: igitur
48
quare non dixisti quod superficies nisi quando coniunguntur cum superfi〈-〉
49
ciebus sibi similibus: fit superficies: et corpora quando componuntur
50
cum corporibus similibus: fit corpus: et hic quidem sermo est iu〈-〉
51
stus. Iam igitur manifestum est et notum: quod corpus non diuiditur
52
nisi in corpora: neque componitur nisi ex corporibus. Et simile
53
est iudicium in lineis et superficiebus. ¶ Quia ante latrasti de con〈-〉
54
uenientia separatorum secum in sententia per hoc quod dicunt quod cor〈-〉
55
pora sunt composita ex partibus indiuisibilibus: est hoc mani〈-〉
56
feste destructionis: propterea quod partes que non diuiduntur: non
57
euacuantur quin sint aut habentes dimensionem extremitatem:
58
aut ne fit eis dimensio: neque extremitas. Quia si dixerit quod eis
59
non est dimensio: tunc non est possibilis eorum combinatio: neque
60
ipsarum compositio: quoniam partes non occurrunt nisi dimensionibus
61
suis. Cum igitur non est dimensio: nec extremitas: neque est ei con〈-〉
62
tinuatio: neque combinatio. vnde si dicatur quod est continuatio totius
63
cum toto: illud etiam erit inconueniens: nam cum dicis totum perarus[*]perarus probably corrupt for pro partibus:
64
tunc ponis duas partes vnam: et locus earum fit locus vnus:
65
quoniam totum cuiusque eorum: est totum alterius partis: cum nulli earum
66
sit penitus dimensio. ¶ Quia si dixerit quod eis sunt dimensiones ha〈-〉
67
bentes extremitates: consequetur eis proportio et dimensio procul〈-〉
68
dubio: quoniam cum ipsarum dimensiones obuiant et continuantur adin-
69
uicem: quedam eorum fient continuate: et quedam non continuantur et
70
comitantur ex eis sectio et partitio necessario. Ex eis autem que
71
significant quod omnis pars diuiditur: est cum agas et paras non
72
diuersas: quemadmodum memoratus es: et ponis lineas li-
1
neam vnam: deine diuidis lineam que aggregata est ex eis: in
2
duo media: diuiditur autem pars media necessario. ¶ Quia si
3
dixerit: quamuis ego dixerim quod partes habent dimensiones: ta-
4
men illud est eorum que non faciunt earum sectionem necessariam.
5
Dicemus: non euacuatur dimensio a tribus modis: scilicet quin aut
6
sit longum: aut latum: aut profundum. Quia si fuerit longum: erunt
7
due extremitates scilicet anterior et posterior. et anterior extremi-
8
tas non est posterior proculdubio: et sic non erunt due extremi-
9
tates vna: et cum fuerint due extremitates: vna remouebitur:
10
dicimus ideo: et si fuerit similiter latitudo: erunt ei due extre〈-〉
11
mitates dextra et sinistra: et comitabitur ipsam quod comitatur
12
longitudinem de diuersitate extremitatum. Et similiter si fuerit
13
profunditas: erit extremitas superior et inferior: et comitabi〈-〉
14
tur ipsam etiam quod longitudo: latitudoque de diuersitate extre〈-〉
15
mitatum ipsarum. cum ita ergo sit illud: tunc iam manifestum est quod
16
partes obuiant cum dimensionibus suis: omnis autem dimensio
17
diuiditur: ergo omnis pars diuiditur. Iam ergo manifestum est ex
18
propositionibus necessarijs: et conclusionibus demonstrati-
19
uis: quod partes diuiduntur: et quod corpora non componuntur ex parti〈-〉
20
bus indiuisibilibus et impartibilibus: quoniam iudicium cuiusque par〈-〉
21
tium corporis: est iudicium cuiusque totius in nomine et diffinitione
22
simul: neque inter ea est differentia: nisi in quantitate tantum: quoniam to〈-〉
23
tum est plus parte. ¶ Quia si dixerit: an Hippocrates piger fuerit
24
in hoc vt diceret quod elemeta[*]elemeta corrupt for elementa corporum nostrorum sunt calidum et fri〈-〉
25
gidum: humidum et siccum: et an Galienus piger fuerit in hoc vt dice〈-〉
26
ret quod elementum est minor partium rei cuius est ipsum elemen〈-〉
27
tum. Dicemus ei: ergo voluit quidem nobis dicere essentiam
28
elementi scilicet quid ipsum sit: et narrauit ipsum nobis cum diffi〈-〉
29
nitione sua discernente ipsum: et declarante naturam eius. Hip-
30
pocrates vero in sermone suo similatus est consuetudini philosophorum et ex-
31
positionibus suis. Et illud quidem est ex descriptione philosophorum in
32
suis expositionibus: vt id faciant quod appareat in sermonibus
33
suis diuersum ab eo quod est in eis occultum: vt magnificent sa-
34
pientiam: ne aliquis presumat de ea nisi qui ex eis exercita-
35
tur in ea: sicut est illud quod fecit Hippocrates in libro aphorismorum vbi dixit:
36
Uita breuis: ars vero longa. et procedunt cum eo: et incorporant ser-
37
mones suos: quod apparens est in eis: et quod est ex eis ex parte
38
sensus: et occultant eorum spiritualitatem: et quod ex eis est ex parte
39
intelligentie. Et illud est propter duos modos. Unus eorum ob-
40
seruatio eorum est in pullulatione intellectuum discipulorum et exer〈-〉
41
citatio ipsorum in inquisitione ingenij: in premissione propositionum
42
necessariarum: vt appareant conclusiones demonstratiue cum noti-
43
cia spiritualitatis rerum ipsarum et perscrutatione et ratiotinatione.
44
Et secundus est cum sermo fuerit corporeus sumptus a sensu: impri-
45
mitur forma ipsius in phantasia velociter propter propinquitatem
46
phantasie sensui corporeo. Illud namque facilius est insipientibus: et
47
cuius intellectus elongatur: propterea quod est propinquius ei quod est pre-
48
sens: ita vt cum loquatur forma eius in intentione illius et in mente
49
que taliter est ei imprimatur: possibile sit mouere ipsum a cor〈-〉
50
poreitate ad spiritualitatem cum similitudine et propinquitate.
51
Et philosophi quidem sermo habens similitudinem huius: est quod nar〈-〉
52
rauit de platone: existimauit quod ipse dixit: Non moueas ignem
53
cum cultello. Et intentio quidem platonis non fuit: neque consecu〈-〉
54
tio sapientie eius vt prohiberet ab illa motione ignis cum cul〈-〉
55
tello: cum non intentio ea quidem appareat de hoc sermone: quoniam
56
in motione ignis cum cultello: non est adiunctus vltimitatis: neque
57
expulsio nocumenti: immo ipse non intendit sermone suo: nisi
58
vt exhibeat ne id respondeatur insipientibus quo irascantur. as-
59
similat igitur ignem insipienti: et cultellum ferro accepto com〈-〉
60
mouenti iram. Dicit ergo ne moueas ignem cum cultello id est ne
61
respondeas insipienti aliquid quod ipsum irasci faciat: et conse〈-〉
62
quatur te ex insipientia eius: quod sequitur te ex igne commissum:
63
cum moues et inflammas et ei propinquas. Et antiqui quidem non
64
secuti sunt cum hac sua operatione nisi vestigia intelligentie
65
in summo: et assimilati sunt operationi illius. Ipsi namque inue〈-〉
66
niunt: et cum intelligentia volunt vt anime appareat aliquid
67
eorum que acquisiuit a deo suo glorioso et sublimi: et exaltat
68
eam super formas spirituales que sunt ei. Deus enim glo-
69
riosus et sublimis vult quod anima appareat super aliquid quod ipse
70
facit contingere. In boc ergo mundo intelligentia est media in〈-〉
71
ter deum excelsum et animam: sicut prophete et expositiones sunt me〈-〉
72
dij inter deum excelsum et reliquos homines. Cum ergo vult intel-
1
lectualis ratio vt appareat anime illud quod dedit illi deus
2
exaltat eam super formas et sermones spirituales qui sunt
3
apud eam: et facit acquirere illas formas medias inter cor-
4
porales et spirituales: vt rectificet in sensu communi velociter
5
cum non imprimantur in ipso nisi corporee forme: et similes
6
harum propter victoriam sensus corporei super sensum
7
communem: et propter vicinitatem sensus communis quam
8
habet cum sensu corporeo: cum sit medius inter sensum visi〈-〉
9
bilem: scilicet corporeum et informatum: qui est in anteriori par〈-〉
10
te cerebri nominatum phantasia: et propter hoc nominatur
11
sensus communis quia recipit a sensu corporeo visibilium corpo-
12
reitatem rerum: et procedit cum ea ad sensum spiritualem scilicet formatum in
13
anteriori parte cerebri. Nos autem non dicimus quod forme quibus
14
intelligentia formas clarificat spirituales: sint nisi forme medie
15
inter corporeas et spirituales: quoniam ipse egresse sunt a similitudini-
16
bus formarum corporearum: et que sunt presentes in vigilijs plu〈-〉
17
rium tenebrarum et corticum: quia sunt subtiliores et plus spi〈-〉
18
rituales et luminose: et propter hoc assimilauerunt eas antiqui
19
formis celestibus. Ex eis autem que significant illud: est quod videt
20
secundum ipsum in somno quod alas habeat quibus volet inter celum et ter〈-〉
21
ram: et quod sit apertum: et sit prouocans eum vt loquatur ei de seipso: et
22
quod ipse incedat super aquam maris et magnorum fluminum: et quod anima-
23
lia sint rationabilia et loquantur. Significatur ergo ex hoc quod in-
24
tentio harum formarum et figurarum est intentio spiritualis subtilis
25
egrediens ab intentione: nec est diuersa ab eo quod est presens
26
in vigilijs: quod si ita non esset: non esset eis intentio: neque inter-
27
pretatio: quoniam egresse essent ab eo quod est intelligentia: res autem
28
non: quoniam intendimus eas significantes veritates rerum: et earum inten〈-〉
29
tiones cum fuerit ipsarum interpres natura rerum. ex eis quidem que signi〈-〉
30
ficant illud. et iam manifestum est quod nos inuenimus prophetas: quibus
31
adsit salus: cum voluerint discerni ab hominibus: vt ipsorum appareant
32
proprietates in diuinis formis spiritualibus: facereque eas appa-
33
rere vt sciant homines ipsorum bonitatem: et ipsorum exitum ab intentione
34
vulgari ad spiritualitatem. Cum sit illud quod ipsi apparere faciunt
35
egrediens ab intentione naturarum. Et in hac quidem parte conue〈-〉
36
nitur qui libros scripsit: et in sectis perseuerat: vt iudei christiani et omnes
37
qui prophetizant con:fitentur[*]con:fitentur corrupt for confitentur quod somnium est vna partium prophetie. Cumque
38
iam declaratum sit illud et manifestum: tunc iam firmatum quod cum
39
sensus communes subtiliantur in somno super formas medias
40
inter spirituales et corporeas: quibus intellgentia[*]intellgentia corrupt for intelligentia clarificauit for〈-〉
41
mas spirituales: fit ex eis corporeitas tantum: cum non sit in eis forti-
42
tudo vt sciat ex eis nisi ipsarum simulacra et earum similitudines pro〈-〉
43
pterea quia propinquus est sensu corporeo scilicet sensu visibili. postquam
44
ergo scit corporeitatem earum: ducet eam super formatiuum (alias forma-
45
tum) quod est in anteriori parte cerebri si phantasias formatiuas (alias
46
formatas) primus scilicet phantasia subtilior sensu communi. et remotior
47
a sensu corporeo scilicet visibili: et cum formatum sit recipit est illud a sen〈-〉
48
su communi: ducit ipsum super memoriam: et deponit apud eam. Cumque exci〈-〉
49
tatur homo a somno suo: requirit illas formas a memoria et memo〈-〉
50
ria reddit ei ipsarum descriptiones et ea intentiones secundum quod recipit
51
a formatiuo: ita vt cum homo recordatur eorum: inquirit eorum spirituali〈-〉
52
tatem a cogitatione. Cogitationis enim est perscrutari et discernere
53
et componere. Ipsa nimirum discernit cortices rei a medulla ipsius
54
postquam ergo discernit ipsam et purificat reddit ipsam memorie
55
et memoria quidem recipit eam et comprehendit ipsam sibi vsquequo
56
requiratur ab ea. si ergo fuerit cogitatio illius hominis spiritualis pu-
57
ra luminosa paucarum corticum et tenebrarum supra quam intelligen〈-〉
58
tia iam influit splendorem ex lumine suo: fecit ipsam scire proprie〈-〉
59
tates suas: et figuras suas: et sermones spirituales: et fecit eam
60
conuenire super proprietates anime etiam et figuras eius et proprie〈-〉
61
tates virtutum eius: et discretionem figurarum eius spiritualium vt a cor〈-〉
62
poreis discernant cortices illarum formarum et medullam sua discre〈-〉
63
tione vera: et interpretabitur illud somnium interpretatione in qua
64
non erit error. ¶ Quia si eius cogitatio fuerit multarum corticum:
65
et tenebrarum super quam intelligentia non effudit aliquid sui splen〈-〉
66
doris et luminis: neque fecit eam scire proprietates suas: et pro-
67
prietates anime: et virtutes eius et neque sublimauit eam super figuras
68
spirituales et intellectuales: et animales: et non erit discretio eius in
69
corticibus illarum formarum a medulla sua que ei similate fuerunt
70
discretione vera: quoniam ipse non nouit spititualitatem eorum: et discernit
71
eam a corporeitate ipsarum: Cum res ita fuerit: et fiet vt interpre-
72
tetur formas spirituales: et sermones spirituales ex parte corporeita〈-〉
1
tis eorum: non ex parte spiritulitatis ipsarum secundum grossiciem cogita〈-〉
2
tionis eorum: multitudinem corticum: et tenebrarum ipsius: et fiet vt
3
ipse interpretetur somnium interpretatione corruptibili plurimi
4
erroris: immo in qua non sit penitus rectificatio: tunc pauperabitur
5
et erit ei necessarium recitare suum somnium interpreti prudenti
6
et super quem iam effudit intelligentia de splendore et lumine suo
7
et fecit eum noscere figuras formarum: et sermones spirituales: et di〈-〉
8
scernere eas a corporeis: quoniam si non nouerit illud: non erit ei in〈-〉
9
terpretatio recta. Intelligentia quidem non sequitur hac sua opera〈-〉
10
tione nisi vestigia creatoris gloriosi: et assimilatur operationi
11
eius secundum formationem et potentiam suam. Creator namque gloriosus et sum〈-〉
12
mus cum mundum creare voluit: et facere vt sapientia appareret: et
13
quod in ipsa erat: exiret de potentia ad actum: creauit mundum inge-
14
niose et nouit ipsum: non ex alio: sed ex quo genuit ipsum: neque secundum
15
exemplum: secundum quod precesserit: neque propter necessitatem qua indiguerit
16
vt iuuamentum afferret: aut nocumentum expelleret: aut exalta-
17
retur ob hoc deus noster vehementer: immo non fecit illud nisi
18
bonitate et largitate sua. Et postquam largus fuit cum hoc: et fecit
19
vt appareret sapientia et bonitas ipsius: voluit iuuamentum crea-
20
ture et seruorum suorum: sed postquam illud voluit: non fuit virtute hominum
21
peruenire ad vltimitates ipsorum: nisi scirent quod creator de eis
22
velet vt id facerent: et mererent eius misericordiam secundum obedientiam quam ei
23
exhiberent. et neque etiam fuit in possibilitate eorum peruenire ad volun〈-〉
24
tatem creatoris ipsorum gloriosi et summi: nisi per doctores et nuncios
25
ab ipso ad eos missos: qui facerent eos scire quid de eis vellet: cum
26
sapientis non sit loqui omnibus hominibus. Eorum namque est aliquis in
27
quo animalis anima iam vicit: et quidam eorum est in quo iam vicit anima
28
vegetabilis: et quidam ipsorum est in quo iam vicit anima rationalis cum
29
rationali: aut vegetabilis cum rationali. Et est eorum aliquis in quo
30
existit singularis anima rationalis et irradiat ipsam intelligentia cum
31
hoc splendore et lumine suo. Ille ergo in quo vincit anima animalis: est
32
stolidus: vanus: loquax: audax: querens victoriam: sanguinis effu〈-〉
33
sor: faciens que prohibita sunt: similis animalibus minoribus suis. Et in
34
quocumque eorum vincit anima desideratiua vegetabilis: est tristis: stul〈-〉
35
tus: vilis: parue prudentie: exorator: in desiderijs malis: plu〈-〉
36
rime comestionis et potus et coitus. similis in natura sua vegetabili〈-〉
37
bus. Et in quocumque ipsorum vincit anima rationalis: est prudens: et di〈-〉
38
scretor spiritualitatis rerum a corporeitate sua: multe verecundie
39
exorator in veritatibus: et decorationibus: expulsor feditatum.
40
Et in quocumque eorum vincit anima rationalis cum animali: componuntur mo〈-〉
41
res eius: et sic propter illud quod in ipso est de virtutibus anime animalis
42
rationalis: fit patiens: constans: discretor: inquisitor: consiliator: non au〈-〉
43
dax in rebus terribilibus. in summum est facile et possibile. Et
44
in quocumque ipsorum vincit anima rationalis cum anima desideratiua: fit
45
propter illud quod in ipso est de virtute anime desideratiue: festinus
46
et gloriosus: plurime comestionis et potus: et exorator in de〈-〉
47
siderijs naturalibus. Et propter illud quod in ipso est de virtute anime
48
rationalis: conseruator suijpsius: faciens in occulto et inhoneste: in quo
49
etiam singularis existit anima rationalis: et irradiat ipsam intelligen〈-〉
50
tia suo splendore et lumine: fit spiritualis: diuinus: multe assimila-
51
tionis spiritualitati angelorum secundum virtutem humanitatis. Regit igitur
52
creator sublimis et gloriosus illum qui taliter est. fecit ipsum prophe〈-〉
53
tare: et fecit apparere super ipsum mirabilia sua signa: et demon〈-〉
54
strationes manifestas: et posuit doctorem et medium inter se et
55
creaturam suam: et fecit super ipsum descendere doctrinam suam ve-
56
ram et prophetiam naturalem rationalem. et in ipso quidem sunt sermo〈-〉
57
nes veri existentes: per se diuites: non egentes expositione et inter〈-〉
58
pretatione: et sermones corporales ambigui: quibus necessaria est
59
interpretatio et expositio: non propterea quod creator gloriosus fue〈-〉
60
rit piger in ponendo sermonem suum totum in scripis suis verum
61
existentem per se: sed gloriosus excelsus ex creatura sua sciuit diuer〈-〉
62
sitatem ipsorum intellectibus eorum et discretionibus in rationibus eorum: et
63
lectionibus ipsorum. ex eis namque est aliquis stolidus cum mente cuius non
64
pertransit neque ipsius ratione infunditur nisi quod sequitur sensus et testifi〈-〉
65
catur visibiliter. Et ex eis est prudens inquisitor: sublimatus super verita〈-〉
66
tes rerum: discretor spiritualitatis rerum a corporeitate ipsarum: et ex
67
eis est habitudinis medie: cum eo quod est inter illud de medijs que
68
interpretatio non comprehendit. Posuit ergo creator gloriosus et subli〈-〉
69
mis aliquid sermonis sui spirituale integrum: vt sit dux et signifi-
70
cator habentibus prudentiam et sapientiam: quatinus eo perueniant ad
71
spiritualitatem sermonis sui: ambiguum stolidis et insipientibus et cui
72
non est sapientia vt imprimatur phantasijs ipsorum spissitudine et cor〈-〉
1
poreitate sua et propinquitate sensui: cum non similiter in virtuti〈-〉
2
bus eorum consequitur quod non est: nisi eis propinquum fiat: et permutetur
3
primo a corporeitate pura ad spiritualitatem paruam propinquam sen〈-〉
4
sibus eorum. Deinde etiam ex hoc ad illud quod est plus spirituale illa
5
et sublimetur eis illud gaudium gradatim: donec perueniatur cum
6
eis ad spiritualitatem integram simplicem. et propter hoc egent qui ex
7
hominibus insipientes sunt: et cui non est perceptio: neque discretio: do〈-〉
8
ctoribus et sapientibus inuestigatoribus veritatem: vt reponant omni
9
homini qui ex eis est. vnde intelligat et percipiat secundum quod propinquum
10
est spiritualitati: aut perceptioni: aut corporeitati: et interpretentur
11
cum non sit impossibile scire spiritualitatem dictionum spiritualium in
12
libris: qui liber non respondet nisi a parte vna. et affert rem cum forma
13
vna. si ergo elongatur a considerante in libro scientie illius: remanet
14
cum ignorantia sua vsquequo perueniat ad sapientem: qui exemplificet ei
15
rem cum formis diuersis: et afferat interpretationes diuersas. Ipse
16
enim promptus affert rem corpoream sensui propinquam. si ergo videt quod
17
sit ei facile: et percipiat eam procedit: et si non: augmentat corpulentiam
18
et subleuat ipsum gradatim donec perueniat ad locum quem iam
19
noscat: et imprimatur forma eius in suo sensu et reddit et exponit
20
illi paulatim donec reducat sermones ad spiritualitatem integram.
21
Iam igitur manifestum et notum quod intelligentia non sequitur opera〈-〉
22
tione sua nisi vestigia creatoris gloriosi et sublimis: et simi-
23
latur ei secundum virtutem suam: et propter hoc sequitur etiam philosophus vestigia
24
intelligentie et assimilat eis. Ex eis autem quibus significatur etiam quod
25
responsio affert quod non afferunt libri: est quod de platone narratur testi〈-〉
26
ficans veritatem intelligentie. Dicitur enim quod cum appropinquasset obitus
27
platonis: vocauit discipulos suos et precepit eis vt ostenderent
28
sapientias suas. postquam ergo ostenderunt ei: et sciuit quod nihil deerat eis
29
de principijs philosophie: et veritatibus sapientie: immo iam ipsam percepe〈-〉
30
rant: dixit eis. Adhuc remanserunt quedam apud nos que non mensu-
31
rastis: et estimo quod non nouistis ea. Tacuerunt igitur pariter persoli-
32
tite cogitationis: deinde redierunt ad eum: et rogauerunt eum vt
33
doceret eos illud. dixit ergo eis: cogitate et considerate et ve-
34
nite ad me post .III. dies: ad me tamen non redeatis nisi postquam ve〈-〉
35
niendi licentiam impetraueritis. Recesserunt itaque ab eo: et postquam
36
redijt triduum: miserunt ad eum nuncium petentes licentiam eundi ad
37
ipsum. Iuit ergo nuncius ad ostiarium: et rogitauit ipsum vt impetra-
38
ret ei licentiam intrandi: qui impetrauit ei postquam ergo ingressus est
39
ad eum: conuertit faciem suam ad parietem: et neque prosecutus est verbum
40
dixit ei nuncius: discipuli tui salutant te: et rogant te vt des eis
41
licentiam veniendi. Ipse vero retraxit se ab eo: nec dedit ei responsum:
42
nuncius autem secundo nunciauit. Ipse etiam nihil respondit ei: deinde nuncia〈-〉
43
uit tertio. Conuersus ergo ad eum tristi facie allocutus cum indigna-
44
tione et dixit: dic eis vt veniant. Reuersus ergo nuncius ad eos nun〈-〉
45
ciauit eis quod de eo habuerat et fecit eos scire quod multotiens ite〈-〉
46
rauit questionem antequam responderet ei quicquam. et cum respondit ei: respondit cum
47
indignatione et facie tristi significante iram. contristati igitur sunt
48
discpuli et iuerunt ad ipsum vltimam habentes angustiam: et peruene〈-〉
49
runt ad ostiarium: et rogauerunt ipsum vt impetraret eis licentiam in〈-〉
50
trandi. Postquam ergo intrauerunt ad eum: assedit eis plato: et respe〈-〉
51
xit vultu placido et blando: et gauius est cum eis: et interroga-
52
uit eos super propositione ipsorum. Placuit ergo eis quod apparuit eis de ipso
53
Et conuersi ad nuncium: increpauerunt eum: vituperantes factum
54
eius. Dixit autem plato eis. Quid (alias nihil) habetis vt reprehen〈-〉
55
datis nuncium vestrum: quoniam venit ad vos: et terruit vos et nunciauit
56
vobis diuersum ab eo quod vidimus de patre vestro. Dixit ergo eis: non
57
reprehendatis eum in hoc quod narrauit quia ipse non narrauit nisi quod vidit
58
et hoc est quod dixi vobis de sapientia deesse: totus enim sermo ab vno
59
egreditur et exit: sed ipsius forme diuersificantur. eius ergo intentiones
60
diuersificantur secundum diuersitatem formarum ipsius. Inter sermo-
61
nem enim cum egreditur suauiter et leniter et vultu placido et a riden〈-〉
62
te: et ipsum cum egreditur cum ira et tristi vultu: longa existit differentia
63
et propter hoc audientia a magistro magis applicat intentioni〈-〉
64
bus rerum et veritatibus: quam consideratio in libris. liber enim non
65
affert rem nisi cum forma vna: et respondet ex parte vna: magister
66
asserit formas plures: et respondet ex partibus diuersis.
67
¶ Incipit tertia pars libri elementorum.
68
IN diuersitatibus antiquorum de quantitate elementorum
69
quod voluit omnis secta eorum et in contradicendo ei qui aliena〈-〉
70
tus est a veritate: et diuersificatur a rectificatione
71
inquit ysaac: diuersificati sunt antiqui in quantita〈-〉
72
te elementorum: et diuersitate generaliter secundum duos
1
modos. Sunt enim quidam eorum qui dicunt quod sunt plura. et quidam
2
quod est tantum vnum. Dicentes vero quod est tantum vnum: diuersificati sunt
3
dissentiunt enim secundum tres modos. quidam enim ipsorum dicunt quod est vnum
4
immobile et infinitum: quidam quod est immobile sed finitum: quidam
5
autem quod est mobile et finitum. Qui autem dicunt quod est immobile et infi〈-〉
6
nitum: estimant quod sit virtus creatoris gloriosi et sublimis: quando crea-
7
tor exaltatus et sanctificatus et immobilis et infinitus. motus enim non
8
euacuatur quin sit aut substantialis: aut accidentalis. Substantialis vero est
9
sicut motus generationis et corruptionis. sed accidentalis est secundum duos
10
modos. aut motus in quantitate sicut motus augmenti et diminu〈-〉
11
tionis: aut motus in qualitate: sicut alteratio et permutatio in
12
locis: a quo deus plurimum remotus est. Illi autem qui dicunt quod est
13
immobile: sed finitum: estimant quod sit species: quod species note et finite
14
apud creatorem nostrum et nouatorem eius sublimis est fama.
15
Eorum vero qui dicunt quod elementum est vnum mobile: quidam sunt qui
16
dicunt quod est ignis: sed cum inspissatur fit aer: et cum augmentatur eius
17
spissitudo fit aqua: et cum finiatur in spissitudine sua grauatur et
18
fit terra. Et alij ipsorum sunt qui dicunt quod est aer: et cum subtiliatur
19
et rarificatur: fit ignis: et cum inspissatur ingrossatur fit aqua: et cum
20
finitur in spissitudine sua: grauatur et fit terra. Et alij ipsorum
21
sunt qui dicunt quod est aqua: et cum subtiliatur et alleuiatur fit aer: quod si
22
augmentetur eius subtilitas et rarificetur: fit ignis: et cum inspissatur
23
et grauatur fit terra. Et quidam eorum sunt qui dicunt quod est terra: sed cum
24
subtiliuatur et currit: fit aqua: et cum augmentatur eius subtilitas et
25
vndat: fit aer: et cum finitur eius subtilitas et rarificatur: fit ignis.
26
¶ Illi vero qui dicunt elementa esse plura: dissentiunt secundum tres mo〈-〉
27
dos. alij enim eorum dicunt quod sunt tres: sed estimant quod ipsa sunt ma〈-〉
28
teria et forma: et creator gloriosus et sublimis. Et alij eorum qui di〈-〉
29
cunt quod ipsa sunt tres: et sunt materia et forma et motus. Et quidam
30
eorum sunt qui dicunt quod sunt quattuor. et sunt ignis: aqua: aer: terra.
31
Et alij eorum sunt qui dicunt quod sunt sex. et sunt elementa quattuor. et
32
conuenientia et discordantia. Et quidam eorum sunt qui dicunt quod eorum
33
numerus denarius: quoniam ipse est perfectio numeri: et complementum
34
ipsius. Inquit ysaac: ei qui de hac proteruitate proteruit: et si elemen〈-〉
35
tum est vnum: et est generatio generatorum ex eo: non euacuatur ipsorum generatio
36
ex ipso quid sit aut propter naturam elementi et eius essentiam: aut
37
propter factorem extra ipsum. si ergo illud est propter naturam et essen-
38
tiam eius: non est possibile vt generetur ex eo nisi quod simile est nature eius
39
et conueniens ei: quoniam omnis forma naturalis seruat naturam suam
40
et essentiam suam in generato quod sibi simile est: et faciens in ipso augmentum
41
sicut caliditas. inuenimus namque ipsam seruantem naturam suam
42
et faciem suam: et facientem forte quod est ei simile: et augmentum in ipso fa-
43
centem. Elementum vero non est ita. inuenimus enim ipsum relinquere na〈-〉
44
turam suam: et essentia[*]essentia corrupt for essentiam suam: et permutari ad naturam generati ex eo. cum
45
ergo illud ita sit: tunc generatio generatorum ex elemento non est propter natu〈-〉
46
ram vel essentiam eius: immo propter factorem extra ipsum: et agentem in
47
ipsum. Elementum igitur non est vnum. Et optimus quidem Hippocrates iam
48
contradixit ei qui dixit quod elementum est vnum artificiose: et dixit si elemen〈-〉
49
tum esset vnum: homo non doleret: neque pateretur: et si pateretur non opor〈-〉
50
teret vt esset eius passio semper nisi vna: nec vt eius sanatio et reductio
51
ad dispositionem primam: esset nisi regimine vno et medicina
52
vna. Inquit Isaac propterea quod dolor non est nisi sensus rei animalis
53
naturalis cum exitu a natura et essentia sua: ad id quod diuersum
54
est ab ea et sibi contrarium: tunc si elementum est vnum: non erit in corporibus
55
generatis ex eo contrarietas: neque discordia: neque permutatio de dispo〈-〉
56
sitione ad dispositionem a qua proueniat dolor. et similiter non oportet
57
vt sit passio: quoniam cum non fiunt ille res que adinuicem opponuntur: et
58
agant ad innuicem[*]innuicem corrupt for inuicem: et patiantur ad inuicem: non oportet euenire passio〈-〉
59
nem. et si passio accidit propter causas nouas corpori extrinsecus adue〈-〉
60
nientes: non oportet vt similiter passio sit nisi vna semper: quoniam contrarium vnius
61
rei vnum est. et similiter non oportet vt sit sanatio et sanitas nisi medicina et
62
regimine vno. Nos autem non inuenimus illud ita. inuenimus enim
63
hominem pati passiones plurimas: et permutari ad res diuersas et
64
contrarias: sicut caliditas et frigiditas et humiditas et siccitas et inuenimus eius sanationem
65
et sanitatem existere medicinis diuersis et contrarijs. Iam igitur mani〈-〉
66
festum est quod corpus hominis est generatum ex rebus diuersis et oppositis.
67
scilicet calidis frigidis et humidis et siccis cum ipsum non alteretur nisi eis: et non permute〈-〉
68
tur nisi ad eas: neque sanetur ex passione nisi cum eis similibus. homo
69
igitur compositus est ex elementis: cum elementa non sint absque qualita〈-〉
70
te: vel ipsa enunciata qualitatibus suis: neque qualitates aliquid absque
71
elementis nominate nominibus ipsorum. Cum enim ignem iam dicis: iam
72
enuncias caliditatem: et quando dicis caliditatem et siccitatem enuncias ignem
1
eum vero fit calidum et siccum natura et actu simul. Quia si dixerit
2
quod cum corpus humanum sit compositum ex elementis quattuor: qua-
3
re eius nutrimentum non est ex eis. Dicemus ei quod illud est
4
quoniam ipsa sunt in corpore humano composita commixta. et simplex qui〈-〉
5
dem nutrit compositum. neque agit in ipso: sicut nutrit compositum
6
et agit in ipso. et illud quidem est propterea quod similatur ei in compo-
7
sitione: et quoniam cum nos afferimus corpori aliquid compositum ex eis: est
8
quasi nos afferamus ei ipsa eadem: cum compositum ex eis non sit ex-
9
tra ipsum. etsi nos multotiens vtamur eis: cum sint simplicia
10
secundum semitam iuuamenti: non secundum semitam nutrimenti. potamus enim
11
aquam frigidam assidue aut infrigidantem caliditatem accidentalem
12
membris et vaporem: et ad humectandum cibum ad hoc vt eius via et cur〈-〉
13
sus fiant faciles in corpore. Et attrahimus aerem assidue propter-
14
ea: quia indigemus eo in expulsione vaporum a corde: et in nutrien〈-〉
15
do a corde spiritum vitalem et temperando ipsum. Et calefacimus nos
16
ad ignem vt expellamus frigus a nobis. Et balneamus nos aqua
17
calida ad lenienda corpora nostra et humectanda ipsa. Et inuenimus
18
quedam animalia que nutriuntur ex terra solummodo: propterea quod ipsa
19
sunt propinqua nature eius et similia. Quia si dixerit cum homo secundum te non
20
fiat sentiens apprehendens dolorem et delectationem: nisi quia ille est
21
compositus ex elementis diuersarum naturarum: quare vnaqueque eo
22
quod sibi delectatur similatur et conuenit: et refugit: et dolet ex eo quod
23
est sibi diuersum et contrarium. quare ergo non sunt arbores et plante etiam
24
similiter: cum ipse sint composite ex diuersis elementis. Dicemus ei: quoniam
25
sensus est secundum tres modos. ipse enim est naturalis: et animalis: et in-
26
tellectualis. Et sensus quidem absolutus est sensus rei absolute cum
27
dolore exitus a natura et essentia sua ad diuersum secundum quod ipsa est
28
et contrarium eius. Et delectatio quidem absoluta est sensus rei abso〈-〉
29
lute: cum dilectione eius quod contingit nature et essentie eius. Si ergo
30
sentiens fuerit naturale: eius sensus erit naturalis: et si fuerit
31
animalis: erit eius sensus animalis. et si fuerit intellectualis: eius sen-
32
sus erit intellectualis. Et sensus quidem naturalis est qui
33
est proprius arboribus et plantis. et quoniam ipsa sunt naturalia: propter
34
hoc sentiunt sensu naturali. Quia si nature et complexioni sue conue〈-〉
35
niens est ex nutrimento: et delectantur eo: et recipiunt ipsm assidue.
36
Si vero diuersum sibi: et refugiunt ab ipso eo quod diuersum est a na〈-〉
37
tura et complexione ipsorum: et expellunt ipsum a se. Significatio autem
38
illius est quod ipsa recipiunt aquas dulces: et delectantur aqua pingui: ter〈-〉
39
ra et aere temperato et caliditate leui: et refugiunt ab aquis nitro〈-〉
40
sis aluminosis et sulphureis: et terra calefacta et aere superflue
41
caliditatis et frigiditatis. Ex eis autem que significant illud: est quod
42
videmus de augmento et fructificatione ipsarum in terra pingui: et
43
aqua dulci: et aere commensurato: et exiccatione ipsarum penuria
44
nutrimenti extenuatione: et fructuositate in terra: et aquis et
45
aere diuersis ab alijs. Iam igitur manifestum est quod arbores et
46
plante quauis non sentiant sensu animali: tamen sentiunt sensu na-
47
turali: et delectantur eo quod est eis conueniens ex nutrimento: et re〈-〉
48
fugiunt ab eo quod ab eis diuersum est. et illud quidem signifi-
49
catur ex membris nostris. Inuenimus enim ipsa delectantia eo quod
50
conuenit complexioni ipsorum: et recipere ipsum ad se: etsi non sentiant
51
illud: et refugere ab eo quod ab eis diuersum est: et expellere ipsum
52
a se: etsi non sentiant illud sensu animali. ¶ Quia si contradixerit no〈-〉
53
bis per elementa ipsa: et dixerit: quid ergo dicis de elementis: sunt ipsa
54
sentientia: aut non sentientia: qualiter ergo est possibile vt fiat sen〈-〉
55
tiens ex non sentiente: Dicemus ei: nos non dicimus quod sensus
56
insit corporibus generatis ex elementis: et consequatur quod nos interro〈-〉
57
gas: immo ex sermone nostro non est manifestum nisi quod sensus inest
58
animabus tribus scilicet anime vegetabili: animali: et rationali. Et vegetabili
59
quidem inest sensus naturalis: quo sentit in nutrimento et augmen〈-〉
60
to suo. Et animali inest cum sensu naturali sensus anima-
61
lis quo sentit dolorem corporeum: et mouetur voluntarie. Et rationi
62
inest cum sensu naturali et sensu animali: intellectualis sensus: que
63
est interpretatio: et discretio: et perscrutatio: et solutio et liga-
64
tio et cognitio rerum secundum veritatem. Ex eis autem que significant il〈-〉
65
lud: est quod inuenimus a corporibus cum ab eis separentur anime: remoue〈-〉
66
ri sensum. Sensus igitur inest animali: non corporibus. anima non est ge〈-〉
67
nerata ex elementis: immo ex creatione et nouatione: et propter hoc
68
sunt facta vegetabilia propterea quod in eis non est nisi anima vege-
69
tabilis tantum: habentia sensum naturalem solummodo: sicut nutrimen-
70
ti et eius quo fiunt fortia et mansiua: et completur motus natu-
71
ralis scilicet augmentum. in animalibus vero cum sit cum anima desideratiua
72
anima animalis: aggregantur in eis cum nutrimento et augmento et motu
1
naturali: motus voluntarius et sensus corporeus scut visus auditus
2
et gustus: que sunt eis similia. In homine autem propterea quod est cum duabus
3
animabus: anima rationalis aggregatur in ipso cum nutrimento et augmen〈-〉
4
to et sensu corporeo sensus spiritualis: et inuestigatio: et discretio.
5
et propter hoc factus est cui cum precipitur perhibetur remunerabilis
6
et damnabilis. Quia si dixerit: ego non dico quod elementum licet sit vnum:
7
sit mobile et passibile: quoniam ex sermone meo est quod est vnum tantum
8
mobile et non patiens: Dicemus ei quod verbum hoc est manife-
9
stioris corruptionis quam primum: et illud est propter duos modos
10
Unus eorum quod demonstrauimus nuper: et diximus quod dolor est per-
11
mutatio rei naturalis ad non naturalem: et omnis permutatio dua-
12
bus indiget rebus: agente et patiente: vt sit ex agente actus: et
13
ex patiente sensus cum dolore. S vero priuatur vna duarum rerum
14
scilicet sensus et passio: non erit dolor penitus. Illud autem significatur
15
ex corporibus celestibus: et corporibus mineralibus. Corpora namque
16
celestia sentientia sunt: sed non sunt patientia: neque permutabi〈-〉
17
lia a natura et essentia sua: et propter hoc non dolent. Corpora vero
18
mineralia patiuntur: sed non noscunt passionem quapropter non do〈-〉
19
lent. Necessarium igitur est quod sequatur vt non fiat dolor nisi sensu
20
et passione simul. Modus autem sensus est: quod si elementum esset
21
immobile: non esset potentialis generatio generatorum ex eo. Genus namque
22
secundum tres modos existit: secundum quod declarauimus ante: aut creabilis
23
aut naturalis: aut artificialis. Si ergo dicis quod est secundum semitam crea〈-〉
24
bilis et nouationis: sermo manifeste destructionis. Generabilis
25
namque est qui proprius est actioni creatoris gloriosi et sublimis:
26
quoniam ipse generat causas ex nihilo: scilicet generat generata. ex
27
priuatione videlicet ex non existente. Sed priuatio non est fons
28
existens in mente ante generationem generatorum ex ea. Elementum autem
29
est fons et existens fixum ante generationem generatorum ex ea. Ele-
30
mentum autem est causa: priuatio autem non est elementum alicuius. Cum
31
ergo illud ita sit: tunc iam remouetur generatio generati ex elemento
32
sic secundum semitam criminationis et nominationis. Si autem dicis quod est
33
secundum semitam artis operis: est illud etiam destruendum ex duabus perti-
34
bus: quarum vna est ex parte factoris: et altera ex parte actionis in
35
seipsa. Et eius quidem destructio ex parte factoris est propter illud
36
quod declarauimus multotiens de sermone philosophi: et constituimus de〈-〉
37
monstrationes naturales: quod elementum existit in generato ex eo
38
potentia et non actu: factor artificialis non existit ex eo neque poten〈-〉
39
tia: neque actu. Scriptor enim non existit in scriptura neque potentia
40
neque actu. Et carpentarius non existit in carpentaria neque poten-
41
tia: neque actu. Et eius quidem destructio ex parte actionum in seipsa:
42
est quod actio sit secundum duos modos: aut secundum semitam operationis: aut
43
secundum semitam artis. Factio quidem operatiua est qua euanescit: et
44
finitur cum quiete facientis ipsam: sicut sermo qui est intersecatus
45
cum quiete loquentis. et similiter ambulatio que si sint cum quiete facien-
46
tis ipsam: sicut sermo qui finitur et interrsecatur[*]interrsecatur corrupt for intersecatur cum quiete am-
47
bulantis. Et actio quidem artificialis est cuius forma fit mamsiua:
48
et perseuerat post quietem facientis ipsam: sicut forma annuli in ar-
49
gento. Ipsa namque permanet: et figitur post finem operis artificis facien〈-〉
50
tis ipsam. Iam igitur manifestum est quod actio artificialis est ad-
51
uentus forme extranee in fonte existente non corrupto neque altera〈-〉
52
to nisi figura tantum. Argentum enim non est remotum: neque altera-
53
tum a natura argenti postquam prouenit ex eo annulus. Elementum autem
54
non est ita: quoniam resoluitur et alteratur et separatur eius forma: et per-
55
mutatur ad formam generati ex eo. ergo non est generatio generatorum ex ele〈-〉
56
mento secundum semitam artis: neque secundum semitam operis. Quod si dixeris quod
57
est secundum semitam actionis naturalis: et non est elementum mobile: non
58
oportet vt sit elementum: quoniam generatio naturalis non fit nisi motu
59
et permutatione et exitu eius quod est in elemento de potentia ad actum
60
sicut motus embrionis: et permutatio ipsius: et exitus eius quod est in
61
ipso de forma animali de potentia ad actum: et exitus nucleorum: et per-
62
mutatio ipsius ad arborem: etsi non euanescunt naturalia: quoniam
63
actio naturarum non est nisi principium motus et quietis. cum ergo re-
64
mouetur motus et quies: et auferuntur naturalia et euanescit na-
65
tura. visus autem testificatur diuersum ab boc: quoniam naturalia
66
sunt presentia comprehensa. ¶ Quia si dixerit: ego non volo cum di〈-〉
67
co quod elementum est vnum immobile: nisi potentiam creatoris gloriosi
68
et sublimis: quoniam potentia creatoris cuius sublimis est fama: non
69
est mobilis aliquo modorum motus: cum motus secundum quod declaraui-
70
mus et diximus quod impossibile est quin motus sit aut in substantia
71
sicut motus generationis et corruptionis: aut in quantitate sicut mo〈-〉
72
tus augmenti et diminutionis: aut in qualitate sicut motus alte〈-〉
1
rationis et permutationis in locis. Motus autem non consequitur crea〈-〉
2
torem gloriosum et sublimem. Potentia igitur creatoris est immobilis
3
et elementum est immobile. Dicemus ei: iam preterijt de nobis ex
4
responsione ad hoc in quo sufficientia existit: et peruenimus ad ipsum
5
cum demonstrationibus manifestis: et ostendimus quod elementum est
6
cuius forma separatur et permutatur ad formam generati: et existit in ge〈-〉
7
nerato ex ipsa potentia et non actu. et subleuatur creator gloriosus
8
et excelsus ob hoc plurimum: quoniam alteratio et corruptio non con-
9
sequuntur ipsum: cum ipsi sublimi et glorioso non sit forma a qua per-
10
mutetur et figuretur anima: neque a quibus remoueatur: et permutetur ad
11
diuersam ab eis: neque glorioso et excelso sit potentia in aliqua rerum
12
nisi secundum semitam nouationis et creationis et impressionis: quoniam im-
13
pressio eius benedicti et exaltati existit in operibus suis. Iam igitur patet
14
quod potentia gloriosi creatoris et sublimis non est elemetum: quoniam ipsa
15
creat res: et nouat eas ex nihilo. ¶ Ei autem qui dicit quod elementum
16
est vnum finitum: speciem infinitam includens: dicitur quod non potest esse quin
17
sit species aut indiuidua: aut non indiuidua. Si ergo ipsa est indiui〈-〉
18
dua et est finita: sunt indiuidua vnde fiunt: etiam ipsa finita. et
19
si ipsa non est indiuidua: et est elementum: non sunt indiuidua
20
intrantia in diffinitione elementorum: quoniam ipsa sunt species: et
21
species est elementum. Iam ergo euanescit quod elementum vnum specie
22
sit: et plurimum indiuiduis: quoniam induidua egressa sunt ab
23
elementis. ¶ Quia si dixerit: quia non dico quod species est in-
24
diuidua ex parte qua ipsa est summa et vniuersalitas ipso-
25
rum: et non est ea apud diuisionem ipsorum et separationem
26
sicut dicimus denarius est summa vnitatum et vniuersalitas ipsa〈-〉
27
rum: et est non ipse apud separationem et diuisionem ipsarum. Dicemus
28
ei: cum ergo species sunt vniuersalitas ipsorum: et summa indiuiduorum
29
et in seipsa sunt finita et comprehensa in scientia: cum non sit species aliquid
30
nisi vniuersalitas indiuiuorum. et similiter indiuidua cum sint infini〈-〉
31
ta vniuersalitate sua ipsa species: et sint in seipsis infinita: et
32
non comprehensa: erit et species infinita et non comprehensa: cum non sit
33
in summa nisi et vnuersalitas ipsorum. Et si illud conceditur
34
erit vnaqueq species et vniuersalitas indiuiduorum finita
35
et infinita simul. et hoc quidem est manifestius inconueniens.
36
¶ Quia si dixerit: ego non dixi quod indiuidua sint infinita nisi
37
propter possibilitatem assidue additionis in eis. Dicemus ei.
38
Quid ergo dices de eis quorum exitus ad generationem futurus est assi〈-〉
39
due: aut intrant in speciem recipientia nomen et diffinitionem eius
40
aut sunt extra ipsam: facies oportere vt sint indiuidua que non
41
intrant in speciem: et tunc euanescit vt omnibus indiuiduis species. Et si
42
dixeris ex eo quod ea quorum exitus ad generationem futurus est de his que
43
nondum exierunt: intrant in speciem recipientia nomen et diffinitionem
44
eius: facies necessariam possibilitate additionis in speciem semper: et
45
erit infinita: et hec quidem erit diuersitas ab eo quod dicunt dialecti〈-〉
46
ci. ¶ Quia si conuerterit questionem ad nos: et dixerit: et non dicunt
47
dialectici quod species sunt comprehense et diffinite apud intellectum
48
et indiuidua non comprehensa et non scita apud intellectum: et propter
49
hoc non soliciti fuerunt philosophi perscrutari de eis. Dicemus ei quod quando
50
philosophus dixit quod species sunt comprehense et diffinite apud intellectum:
51
non innuit nisi ad difinitiones comprehendentes eas declarati〈-〉
52
uas nature earum repertas in vnoquoque indiuiduorum ipsorum. Et
53
non fuit intentio ad hoc quod species sit fons existens ex quo fiant
54
indiuidua: sed vnaqueque species est comprehensa et nota apud intellectum
55
diffinitione sua enunciatiua naturam ipsius. Indiuidua vero sunt
56
ignorata et non comprehensa propter possibilitatem additionis in eis
57
et que ex eis egrediuntur ad generationem: ex eis recipiunt nomen speciei
58
sue et difinitionem eius: non secundum quod ea ex eis exeunt ad generationem
59
ex eis in speciei: et que non exeunt: minuunt de specie. species namque est antiqua
60
et consistit eius essentia: et diffinitio enunciatiua nature eius apud
61
intellectum. Iam ergo consistunt demonstrationes: quod species non sunt ele〈-〉
62
mentum: quoniam elementum est fons consistens: et resoluitur et separatur eius for〈-〉
63
ma et natura: et permutatur ad formam generati ex eo et naturam ipsius.
64
species vero non relinquit naturam et essentiam suam: quoniam est comprehensiua
65
indiuiduorum suorum: semper dans eis nomen et diffinitionem suam. ¶ Quia
66
autem dicunt quod elementum est vnum finitum mobile: et estimant quod sit
67
ignis tantum: aut aer tantum: aut aqua tantum: aut terra tantum: similiter est eorum
68
sermo manifeste destructionis. nam si corpora hominum essent generata
69
ex igne tantum: priuarentur nerui et ossa: et cartilagines: et que sunt eis
70
similia: propter prohibitionem generationis illorum ex igne propter leuitatem
71
et subtilitatem suam: et priuarentur etiam sanguis et cholera nigra: et
72
phlegma et non esset possibile vt eis esset virtus digestiua et retentiua
1
neque expulsiua: quoniam virtus digestiua est calida et humida et retentiua frigida et sicca
2
et expulsiua frigida et humida. Et de his que prohibentur: est vt sit generatio illorum
3
ex natura singulari calida et sicca. ¶ Et ergo si corpora animalium essent genera〈-〉
4
ta ex terra tantum: priuarentur sanguis et reliqui humores: et cholera ru-
5
bea. et si illud esset possibile priuarentur etiam virtus attractiua: et dige〈-〉
6
stiua: et expulsiua propter prohibitionem generationis illorum ex natura frigida
7
et sicca. Et si essent corpora animalium generata ex aere tantum: priuarentur ossa:
8
nerui: cartilagines: et no esset possibile vt in eis esset virtus attracti〈-〉
9
ua: aut retentiua: aut expulsiua propter prohibitionem generationis ipsorum
10
ex aqua natura humida et rara. Et si corpora essent generata ex aqua tantum:
11
priuarentur nerui: et ossa: et reliqua membra dura et fortia
12
et non esset possibile vt in eis esset virtus attractiua: nec re-
13
tentiua: nec degestiua propter prohibitionem generationis illorum
14
ex aqua et propter cursum: et aquositatem eius et frigiditatem et humiditatem. Quia si dixerit: ego
15
non dico quod corpora sint generata ex igne generatione absoluta: sed dico
16
quod quando ignis inspissatur: fit aer: et quando augmentatur spissitudo eius: fit
17
aqua: et quando finitur in spissitudine sua: fit terra. Cum ergo permutatur ad quali-
18
tates quattuor generantur ex eo species hominum. Dicemus ei: iste tuus ser-
19
mo destruitur duobus modis. Unus est confessio tua: quod corpora generantur
20
ex materijs quattuor. Et secundus est: quoniam in sermone tuo scilicet ignis cum
21
inspissatur: fit aer: est quod facit necessarium vt sit ei passio: et cum sit
22
passio indiget necessario agente et mouente vt exeat de rarita〈-〉
23
te sua naturali ad spissitudinem accidentalem et extraneam: et ita
24
in hoc etiam est quod remouet ab elemento nomen vnus: quoniam mouens et
25
motum non sunt vnum. In contradicendo illis qui dicunt quod elementa sunt
26
pauciora vel plura. Alij dixerunt quod sunt duo: et sunt creator
27
gloriosus: et materia et alij etiam dixerunt quod sunt tria: et sunt ma-
28
teria et forma et motus. et alij dixerunt quod sunt sex: materie .IIII. et
29
conuenientia: et discordia. Alij sunt qui dixerunt quod ipsa sunt summa de〈-〉
30
narij: quia ipse est complementum numeri et perfectio eius. Qui autem di-
31
xerunt quod ipsa sunt duo: et sunt creator sublimis et gloriosus et ma〈-〉
32
teria. et qui dixerunt quod sunt tria: et sunt materia et forma et motus
33
consecutus est error eos propter nomina. ipsi vero nominant principia elemen-
34
ta. Differentia autem inter principia et elementa est: quod alterantur elementa
35
et resoluuntur et separantur ipsorum forme: et permutantur ad formam generati
36
ex eis: et existunt in generato ex eis potentia. principia autem non sunt
37
ita: quoniam ipsa volunt partes facti ex eis: et neque est possibile vt sint
38
elementa antequam componantur: et fiant materie: et recipiant qualitates: et
39
fiant post hec elementa. ¶ Eorum vero qui dixerunt quod sunt sex: et esti〈-〉
40
mauerunt quod sunt elementa quattuor: et conuenientia et discordia:
41
sermo est manifesti erroris duobus modis. Unus modus est:
42
quod conuenientia et discordia sunt dispositiones conuenientis et discor-
43
dantis: sed dispositiones sunt accidentia: et factum est quod accidens sepa-
44
rabile sit: elementum substantie mansiue. Et eius qui dixit quod ipsa sunt sum〈-〉
45
ma denarij: quoniam denarius est complementum numeri: sermo est mani〈-〉
46
feste destructionis duobus modis. Unus eorum est: quoniam denarius non
47
est summa numeri secundum veritatem: quia quamuis est complementum numero〈-〉
48
rum: tamen complementum est centenariorum: et mille millenariorum. Si dixe〈-〉
49
rit quod denarius non est principium decennorum nisi quia est denarius: sed
50
quoniam ipse est vnus decennorum: sicut vnus qui est vnus: quia est vnus
51
ita vnorum: et ex eis que significant illud: est quod nos inuenimus hominem
52
cum incipit ab vno: et multiplicat ipsum: ascendere semper donec per〈-〉
53
ueniat ad decem: deinde statimque voluerit vt numeret decen〈-〉
54
nos: incipiet a decem: et faciet ipse vnum eis: et ascendit ex
55
illo ad centum. Dicemus ei: ex sermone tuo afferatur respon〈-〉
56
sio super te. dixisti enim quod quando homo incipit ab vno nume-
57
rare: ascendit sursum vsque perueniat ad decem: deinde incipit nu〈-〉
58
merare .X. vsque ad nonaginta: deinde a nonaginta vsque ad
59
nongenta. Non igitur numeri complementum denarius immo principium de〈-〉
60
cennorum: ipse igitur est comparatione sui ad vnos. elementum non est eorum
61
quoniam ipse est complementum vnorum: et comparatione sui ad decennos. est
62
elementum enim eorum: quoniam ipse primus decennorum. Ipse igitur est ele〈-〉
63
mentum: et non est elementum similiter. et hoc quidem manifestius signum
64
et notionis et destructionis. Modus vero secundus est quoniam elementum
65
secundum quod declarauimus sermone philosophi: est primum generationum secundum verita〈-〉
66
tem: cum nihil precedat ipsum ex quo ipsum generatur: denarius vero est
67
generatus ex vnis: cum non sit nisi multiplicatio vnius decem vicibus. ergo
68
vni sunt eius causa materialis: et multiplicatio vnius decem vici〈-〉
69
bus est eius forma et ipsius complementum. Iam ergo remouetur
70
ab elementarietate proculdubio.
71
¶ Explicit liber elementorum ysaac.