154
0
⟨EPISTOLA FRATRUM SINCERORUM IN COSMOGRAPHIA⟩
1
[1] In nomine dei misericordis et pii epistola in cosmografia pro fratri-
2
bus nostris quos deus conseruet et saluet, in qua querendum est de manifes-
3
tis et principiis eorum et causis, et per situs et continuacionis earum et cau-
4
sas et causata earum. Et ideo necesse fuit nobis inquirere et loqui de esse
5
terre et spere sue et qualitatibus forme sue et de causis situs sui in centro
6
mundi.
7
[2] Et dicimus quod sciencia sui esse in qualitatem situs sui in aere est
8
de scienciis nobilibus, pro eo quod super terram corpora nostra sunt sita,
9
et ex ea est principium generacionis corporum nostrorum, et in arena stabili-
10
tas eorum, et ad eam reuertuntur quando anime recedunt ab ipsis corpori-
11
bus. Et eciam quia theorica istius sciencie est causa aplicacionis animarum
12
nostrarum ad celum et ad statum duarum scienciarum, propter multitudi-
13
nem perspectiue memorie nostre ad abitacionem spirituum, scilicet angelo-
14
rum. Et propter multitudinem memorie in mundo sperre erit causa motus
15
et expergefaccionis nostre ab obliuione, et reuocabitur anima nostra de mundo
16
generacionis et corrupcionis ad mundum perpetuum in eternum.
17
[3] Et narrabilis in hac epistola principia qualiter septem climatum et figure
18
terre et qualiter quarta habitabilis eius sit, et quot sint climata, et de mari
19
et montibus, desertis et fluminibus et ciuitatibus, ut sit uia et introducio rudium
20
et studencium in spera, et in composicione circulorum, et assensionibus signo-
21
rum, et reuolucione siue circuitu stellarum, ut eius forma sit proxima intel-
22
lectibus rudium predictorum, et sit leuis eius siencia studentibus in situ orbis
23
et celi, et dicent « O creator deus non creasti hoc in uanum ».
24
[4] Forma septem climatum et quit est in eis de quarta terre habitatum,
25
de terris maritimis, desertis, fluminibus, et de insulis maris et ciuitatibus.
26
Et antequam incipiamus, oportet nos loqui de terra et partibus eius sex,
27
et de esse situs sui in aere. Partes eius sunt oriens, occidens, meridies, sep-
28
tentrio, sursum et deorsum. Oriens est unde sol oritur, occidens ubi sol occi-
29
dit, meridies † ubi sol circuit et septentrio polus antarticus ubi est circuicio
155
30
capitis et Capricornii et duorum Plaustrorum ubi est polus articus †. Et sur-
31
sum est pars opposita centro, et inferius, illud quod magis aproximat centro.
32
[5] Et terra est corpus spericum, et est correcta seu posita in aere, sicut
33
deo placuit, cum omnibus suis montibus, desertis, maribus et habitacioni-
34
bus. Et aer circuit eam ex omnibus partibus suis predictis. Et longitudo siue
35
distancia terre a celo est ex omnibus partibus equalis. Et maior circulus qui
36
est super faciem terre est miliaria 24000. Et diameter illius circuli eius est
37
dyameter terre. Et centrum eius est punctus [et] intellectualis in sua profun-
38
ditate in medietate sui dyametri. Et longitudo superficiei terre et maris et
39
omnium laterum eius est equalis, et non est aliqua pars inferior in terra, sicut
40
credit maior pars hominum ignorancium geometriam, pro eo quod est rotunda
41
et equaliter distans a celo. Et scias, frater, quod in quacumque parte terre
42
homo est uel fuerit, semper habet pedes ad terram et caput ad celum, et
43
uidit semper medietatem celi, et alia medietas cohoperitur a gibbositate terre.
44
Et quando homo recedit de uno loco ad alium, manifestatur sibi illa pars
45
celi que prius occultabatur ei. Et ista quantitas est intelligenda quod quilibet
46
gradus continet miliaria 66 et duas partes miliaris tantum et leucas, que sunt
47
farsah 19.
48
[6] Et est sciendum quod circa situm terre in aere fuerunt quatuor opi-
49
niones. Sunt aliqui qui dixerunt quod causa situs sui in medio est causa actra-
50
cionis firmamenti equaliter in omnibus partibus suis, et sic oportet quod stet
51
in medio propter equalitatem actracionis ex omnibus partibus. Alii fuerunt
52
qui dixerunt quod causa huius est equalitas pulsacionis firmamenti. Alii dixe-
53
runt pro huius causa est atracio centri. Nam centrum semper atrahit omnes
54
partes terre equaliter, et est sicut lapis magnes ad grauia. Nam prius fuit
55
centrum, et atraxit alias partes terre, et sicut quelibet pars potens centrum
56
omnes partes terre adheserunt centro suo, et facta est terra quasi spera. Et
57
quia aqua est leuior terra intrauit super terram. Et quia partes aeris sunt leuio-
58
res aqua, situatus est aer super aquam, et similiter de igne. Alii dixerunt quod
59
causa situs terre in medio est proprietas loci eius, quia deus glorificatus dedit
60
cuilibet corpori locum, maxime elementis que habent loca propria, et sic eciam
61
inest in circulis et speris planetarum. Quilibet enim eorum habent locum pro-
62
prium et circulus maior dat motum omnibus aliis, et iste est uerior modus
63
secundum ueritatem, quia causa huius est ordo septem circulorum. Nam illi
64
faciunt esse elementa. Nam deus ordinauit locum cuilibet rei extra quem stare
65
non potest, et ille est sibi magis proprius.
66
[7] Similitudo terre et diuisio quarte sue.
67
Et medium eius est cohopertum aquis maris occeani, et alia medietas
156
68
est discehoperta, ad similitudinem unius oui positi in aqua, cuius medietas
69
est in aqua, et alia est super aquam, et illa que est super aquam dicitur
70
discohoperta. Et alia medietas que est reliqua quarta est uacua, est ex parte
71
meridiei ultra equinocialem que est linea intellectuales †. Et eius principium
72
est ab oriente et finitur ad occidens sub circulo capitis signi, scilicet in sep-
73
tima spera, Arientis. Et noctes et dies sub ista linea sunt equales, et poli utri-
74
que sunt equaliter distantes in duobus orizontibus sitis, uidelicet unus qui
75
est ex parte meridiei iuxta stellam Capricorni, et alter ex parte septentrionis,
76
iuxta et duos Plaustros. Et apposuimus figuram ad huius similitudinem, ut
77
sit scolaribus perceptio facilior intellectus, et hec est forma.
78
[8] De quarta habitata terre.
79
Et in ista quarta septentrionali sunt maria magna septem, et quodlibet
80
mare habet multas insulas, et continent insule iste a 20 farsah, id est leucas,
81
usque ad centum et mille farsah. Et sunt in mari Romanie usque ad 50 insu-
82
las. Et sunt in mari occeano Viridi Alamanie usque ad 30 insulas. Et sunt
83
in mari Iurgen insule 50. Et sunt in mari Rubeo insule 15. Et sunt in mari
84
Persie insule 7. Et sunt in mari Indie et Ethiopie insule mille. In mari
85
Allimen sunt insule 200. Et in ista quarta habitata similiter sunt maria parua
86
15, et protenditur quodlibet mare eorum a farsah 2O usque ad centum uel
87
mille, et sunt in eis aliqua salsa et aliqua dulcia, scilicet in mari occidentis
88
et in mari Gog et Magog et in mari Ethiopie et in mari Ranig et in mari Veridi
89
et in mari occeanio, et ultra istam quartam habitatam, et quodlibet istorum
90
marium sunt quasi brachia et paludes occeani, et omnia sunt salsa. Et in ista
91
quarta sunt terre montes 200, quorum longitudo est a farsach 20 usque ad
92
centum et usque ad mille † aliqui eorum sunt magni. Eorum longitudo pro-
93
tenditur ab oriente uersus occidens et aliqui a meridie uersus septentrionem.
94
Aliqui sunt inter orientem et septentrionem, et aliqui eorum sunt infra terras
95
et casalia habitacionis, et aliqui sunt in desertis, et aliqui eorum sunt in insu-
96
lis et in maritimis. Et in ista quarta sunt flumina 200 et 40 que sunt longitu-
97
dinis a 30 farsach usque ad 200 et usque ad mille, et aliqui eorum † uel
98
labuntur ab oriente ad occidens, et aliqui ab occidente ad oriens, et aliqui
99
a meridie ad septentrionem, et a septentrione ad meridiem, et aliqui modo.
100
Et omnia ista flumina oriuntur [et] a montibus et finiuntur in mari, scilicet
101
ad principium eorum, et inrigant per eorum transitum ciuitates et uillas, quo-
102
rum aque inmiscent aquas maris, postmodum conuertuntur in uapores, et
103
inde generantur nebule, et feruntur a uentis per cacumina montium, ut inde
104
conuertuntur in pluuias que inrigant terram, et inde reuertuntur in mari unde
105
processerunt. Et ⟨in⟩ ista quarta habitata sunt 7 climata que comprehendunt
157
106
et includunt in se ciuitates maximas 7000, et in eis sunt fere reges mille et
107
omnia ista sunt in quarta predicta, relique uero tres partes sunt alterius
108
speculacionis.
109
[9] Incipiamus modo loqui de climatibus. Sunt enim climata 7 que sunt
110
in predicta quarta habitabili. Et quodlibet clima est quasi tappetum exten-
111
sum uel planicies quedam. Eius longitudo est ab oriente ad occidens, et lati-
112
tudo eius est ab meridie ad septentrionem, et longitudo eorum est diuersa,
113
et difert a latitudine eorum. Et primum clima est longum ab oriente ad occi-
114
dens farsah 3000, et latitudo eius est quasi farsach 150. Et minus eorum
115
in longitudine et lactitudine est clima septimum, quia est eius longitudo quasi
116
farsach 1500, et eius lactitudo farsach 70. Alia climata sunt inter ista duo,
117
scilicet quoad longitudinem et lactitudinem. Et scias, o frater, quod ista cli-
118
mata non sunt naturaliter diuisa. Hec sunt linee intellectuales ordinate a pri-
119
mis regibus, qui acquisiuerunt et inquisiuerunt quartam abitatam, sicut fuit
120
rex Afriden in Naptay, id est de Napti, et Cadal Gesdagird de Gechabaria,
121
Salamon filius Dauid, et Alexander Grecus, et Esdiisir de Persia, pro eo quod
122
ipsi ordinauerunt confines regnorum et terrarum ac subditos eorum. Reli-
123
quas uero tres partes orbis non potuerunt inquirere propter magnos montes
124
et uias malas et dificultatem marium et uentorum ac caloris et frigoris et obs-
125
curitatem aeris. Et illi qui abitant in septentrione sunt in extremetate frigida,
126
et est eis yems sex mensium, et sex mensibus dies et sex mensibus nox, uen-
127
tus, quasi continua pluuia et obscuritas aeris, et coagolatur ibi aqua ex multa
128
frigiditate, et non possunt ibi uiuere animalia et plante. Et ex parte meridiei
129
in circulo meridionali Sucheri, que est stella, est dies sex mensium, caleficit
130
aer et quasi quonuertetur in ignem et comburit animalia et plantas, et ideo
131
non potest nec habitari nec inquiri. Et ex parte occidentis inuinerunt occea-
132
num infinitum et tempistatem maris ex qua oritur obscuritas aeris. Et ex parte
133
orientis non potuerunt pertransire propter immensam altitudinem moncium.
134
Et quando bene perpendes, inuenies omnem habitacionem esse in ista quarta.
135
Nam de aliis non potuit ueritas indagari.
136
[10] Et scias quod terra cum omnibus partibus suis de montibus et mari-
137
bus ad proporcionem magnitudinis et latitudinis circulorum celestium est sicut
138
punctus in spera. Omnes in octauo circulo sunt stelle mille 272, et minor
139
stella est † maior terra centies et occies, et propter nimiam earum distan-
140
ciam a terra uidentur parue sicut perle uel margarite sparse in tappeto uiridi.
158
141
[11] Et scias, frater, quod necessarium est nobis amodo determinare fines
142
climatum et eorum longitudines, et quid est in eis de ciuitatibus magnis et
143
montibus et fluminibus. Et scias quod fines climatum sunt dixtincte et deter-
144
minate per horas dierum. Nam quando sol est in capite Arientis [in] longi-
145
tudo diei et noctis est equalis in omnibus climatibus. Et quando sol est in
146
gradibus Tauri et Geminorum, sunt diuerse hore dierum et noccium in quo-
147
libet climate, usque quo perueniat ad caput Cancri, erit longitudo diei in medio
148
climatis primi hore 13, et in medio climatis secundi hore 13 et medium, et
149
in medio climatis 3 hore 14, et in medio climatis quarti hore
150
14 et medium, et in medio climatis quinti hore 15, et in medio sexti hore
151
15 et medium, et in medio septimi hore 16. Et in illis locis in quibus eorum
152
lactitudo est a 66 gradibus usque ad 90 est dies 2⟨4⟩ orarum. Et hec omnia
153
sunt in Almagesti determinata.
154
[12] Et scias quod intelligimus, quando nominatur longitudo terrarum,
155
quod est ab occidente uel principio eius, et lactitudo est distancia eius ab
156
equinocciali uel a linea directa ubi ⟨nox et dies sunt semper equales⟩. Et que-
157
libet ciuitas que est sub equinocciali non habet lactitudinem. Et quelibet ciuitas
158
que est in principio occidentis non habet longitudinem aliquam. Et a princi-
159
pio occidentis usque ad finem orientis sunt gradus ⟨180⟩. Et quantitas cuius-
160
libet gradus siue farsach siue leuke 19. Et quelibet ciuitas que est longitudi-
161
nis 90 graduum est in medio et occidentis et orientis. Et illa que plus gradus
162
magis propinqua orienti, et illa que est minus gradibus est magis propinqua
163
occidenti. Et quelibet ciuitates quarum una est longior et lacior altera, illa
164
est uicinior orienti et septentrioni quam altera, et e contrario que est minoris
165
longitudinis et latitudinis est uicinior occidenti et meridiei quam altera. Et
166
proximitas uel distancia earum in lactitudine est diuersa: quilibet gradus est
167
farsach 19 largo modo. Distancia earum in longitudine est diuersa : nam dis-
168
tancia illa que est proxima equinocciali uel linee directe, quilibet gradus lon-
169
gitudinis est 19 farsach, et illa que est in primo climate, quilibet gradus est
170
17 et in secundo quilibet gradus est ⟨15, et in tercio quilibet gradus est⟩
171
13 et in quarto quilibet gradus est 10 farsach, et in quinto quilibet gradus
172
est 7 farsach, et in 6 quilibet gradus est 5 farsach, et in 7 quilibet gradus
173
est 3 farsach.
174
[13] Nomina ciuitatum magnarum que sunt in septem climatibus. Et cuius-
175
libet ciuitatis latitudo est a duodecim .12. gradibus infra a linea equinociali
176
uel linea directa.
159
177
Prima earum [que] est ex parte orientis. Primum earum quod est ex parte
178
orientis in hac tabula et nomina ciuitatum et longitudines et lactitudines earum.
179
et hec est tabula.
180
Nomina ciuitatumlongitudolatitudo
181
Tismir de India12711.4
182
Insula Kark de India alias de Sind1129
183
Ciuitas Tib de India al. de Sind72 al. 605
184
Chadarmaut de terra Illgimen
185
que est iuxta Persia722 al. 5
186
Rachaue de Ethiopia60 al. 7111
187
Kirkir de Ethiopia
188
ciuitas super mare occidentis5841 al. 11
189
[14] Primum clima, quod est Saturni, cuius longitudo est ab oriente ad occi-
190
dens miliaria 9000, que sunt farsach siue leuke 3000, et lactitudo eius a
191
meridie ad septentrionem est gradus 2, qui sunt miliaria †, et terminus eius
192
uel inicium est ubi est altitudo poli gradus 13 minus quartam, hore diei 12
193
et medium, et quantum in medium eius, ubi est altitudo poli gradus 16 et
194
duas partes gradus, et hore diei longioris 13, et finis eius est ubi est altitudo
195
poli gradus 20 et medium, et dies longior est horarum 13 et quarta. Et in
196
isto climate sunt montes magni et longi fere 20, quorum aliqui sunt longitu-
197
dinis a 20 farsach usque ad 200 et usque ad 2000. Et sunt in eo de ciuitati-
198
bus magnis et notis fere 5⟨0⟩.
199
Et incipit clima istud ab oriente iuxta insulam Iaqutorum. Vadit per ter-
200
ras Ilgimen ex parte meridiei, postea uadit per insulam Sernedib, et uadit
201
per medium terrarum Indie et per medium terrarum Ysynd, et secat mare
202
Persie, et per meridiem terrarum Ysenien, et deinde uadit per terras mon-
203
cium lapidorum, per medium terrarum Illgemen, et inde secat mare Rubeum.
204
Et deinde transit per terram Nigrorum seu Ethiopum et secat Nillum Egipti,
205
et inde uadit per terram Nubie et per medium terrarum Arabum et terras
206
Mauritanie, et finitur in mare occidentis. Et uniuersaliter continet omnes gentes
207
nigrorum.
208
Nomina ciuitatum magnarum que sunt in climate primo, cuius quelibet
209
ciuitas est lactitudinis a gradibus 13 usque ad 20.30. Et prima earum est
210
ex parte orientis :
211
Nomina terrarum siue ciuitatumlongitudolatitudo
212
Ciuitas in fine Yssim170.3013.25
213
Ciuitas insule Ysim17216
160
214
Spydia de Sym14420.9
215
Babiufe de India13013
216
Iabirun de India12516.15
217
Maskial de India11016
218
Aamen de Arabia104.3019.40
219
Mir de Sind .i. de India maiori10518
220
Ciuitas iuxta illam supra mare10219
221
Dafar de terris Aad6413
222
Aciden de terris Ilgimin6413
223
Sanaa de terris Ilgimin6415
224
Rabkale de terris Nubie5315
225
Cuusar et Agale de Nubia5212
226
Regnum Ethiopia4220
227
Ciuitas que dicitur Dachar de regno Cubira3420
228
Terre Barbarorum2619
229
Terre Liuneni
230
[15] Clima secundum, et est Iouis, cuius longitudo est ab oriente ad occi-
231
dens miliaria 7500, et eius latitudo a meridie uersus septentrionem miliaria
232
480 et terminus eius primus est a parte climatis Saturni, et ibi est altitudo
233
poli gradus 20 et medium, et longior dies est orarum 13 et quarta, et medium
234
est ubi est altitudo poli gradus 24 et minute 6, et maior dies est horarum
235
13 et medium, et terminus secundus uel finis ubi est altitudo poli gradus
236
27 et medium, et longior dies est horarum 13 et medium et quarta. Et in
237
isto climate sunt de montibus longis usque ad 17. Et de fluminibus magnis
238
similiter in tantum. Et de ciuitatibus notis et magnis usque 5⟨0⟩.
239
Et incipit hoc clima a parte orientis, et uadit per medium terrarum Yssim,
240
et inde uadit per septentrionem terrarum Sirnadib, et inde uadit per terras
241
Indie ex parte septentrionis. Deinde uadit per terras Babilon, et deinde per
242
terras Candachar, et inde per septentrionem Ysind, id est Indie maioris, et
243
per meridiem terrarum Macaran. Deinde transit per mare Persie, et uadit
244
per medium terrarum Arabum, et secat mare Rubeum, et transit per septen-
245
trionem terrarum Ethiopie et per meridiem terrarum Yssaiid Egipte, et secat
246
Nilum, et inde uadit per medium terrarum Africe, et inde uadit per septen-
247
trionem terrarum Barbarorum et per meridiem terrarum Karuen et per
248
medium terrarum Mauritanie, et finitur in mari occidentis. Et ut plurimum
249
gentes istarum terrarum sunt inter nigros et brunos seu fuscos.
250
Nomina ciuitatum magnarum que sunt in isto climate, et principium eius
251
incipit ab oriente ab extremitatibus Ysim. Et lactitudo cuiuslibet ciuitatum
252
ipsarum est a gradibus 20⟨.30⟩ usque ad 27 et minute 30
161
253
Nomina ciuitatumlongitudolactitudo[*]lactitudo corrupt for latitudo
254
Dafira de Sim14720.45
255
Tafu de Sim14824.30
256
Tarsia de Sim14724.33
257
Baluci de India10424
258
Ciuitas montana de Baka11126
259
Longi. Latiiara de India10424
260
Mansura de India minori10825
261
Tabirum de India super mare10223.30
262
Dubil de India10223.20
263
Dyar de India10845
264
Yllimeme de terris Chages
265
id est Melia71.4521.35
266
Tayfi de Illimen7721.40
267
Mekka de Ticheme7720.40
268
Ythribi ciuitas Machamerti6525
269
Achimin de Sayd de Egipto5028.30
270
Africa3526
271
Libia2021
272
[16] Clima tercium, et est hoc clima Martis, cuius longitudo ab oriente
273
usque ad occidens miliaria 7300, et amplitudo siue latitudo eius a meridie
274
ad septentrionem est miliaria 380, et terminus eius primus est gradus 27
275
et medium usque ad 33 gradus et 30 minute. Et medium eius est ubi est
276
altitudo poli gradus 30 et medium et quinta. Et dies eius longior est horarum
277
14. Et in isto climate sunt montes longi 33, [montes] et flumina magna et
278
longa 22, et ciuitates magne et note 228.
279
Et incipit ab oriente per septentrionem regionis Yssym et per meridiem
280
terrarum Gog et Magog. Postea uadit per septentrionem terrarum Indie et
281
per meridiem Turkie, et deinde super medium Kiebil, et inde uadit per ter-
282
ras Candichen, et inde uadit per terras Micran et Carmen. et postea per meri-
283
diem terrarum Sigisten et per medium Carmen, et inde uadit per terram Persye
284
ex parte maris, et inde uadit per terram Arak ex parte meridiei. Postea uadit
285
ex parte meridiei per terras Dyen et Biccur et ex parte septentrionis terra-
286
rum Arabum. Postea uadit per medium Syrie quod dicitur Issemi. Postea
287
uadit per terras Egipti et per terras Alexandrie, uadit per terras Mumen, postea
288
per medium terrarum Cadefia, postea per medium Karuen et per medium
289
terrarum Tangi ad mare occidentis. Et ut plurimum gentes istarum terrarum
290
sunt coloris bruni.
291
Nomina ciuitatum climatis tercii. Et quelibet ciuitatum eius sunt a gradi-
162
292
bus 27 et minute 30 usque ad gradus 33 et minute 40 et principium eius
293
ex parte orientis.
294
Nomina ciuitatumlongitudolatitudo
295
Arayn de Sim11718.30
296
Candichen de India11030
297
Chebil de India10028
298
Ilyrich de Sigisten94.1532.20
299
Lismucran7029.30
300
Seyriggen de Carmen32.30
301
Ytichean de Persia7332
302
Ylechuen de Churasstan7532
303
Ylbasara de Yrak7431
304
Ylcufe de Irak64.3031.50
305
Damascus de Syria6733
306
Domus sanctificacionis de Filistari
307
id est Ierusalem5637
308
Alexandria Tolomei5231.8
309
Ilcaruen de occidente31.4531.45
310
Tange de occidente11.3029.36
311
Ilfastat de Egipto34.4029
312
[17] ⟨Clima quartum⟩, et est Solis, et eius longitudo ab oriente ad occi-
313
dens est meliaria 7100, et latitudo eius a meridie ad septentrionem est milia-
314
ria 300, et terminus eius est a gradibus 33 et minute 30 usque ad gradus
315
39. Et medium eius ubi est altitudo poli gradus 36 et minute 50. Et dies
316
eius longior est horarum 14 et medium. Et in isto climate sunt montes longi
317
15 et flumina magna 22, et ciuitates note et magne 212.
318
Et incipit ab oriente et uadit per septentrionem terrarum Isim et meri-
319
diem terrarum Gog et Magog. Postea uadit per meridiem Turkie et per sep-
320
tentrionem terrarum Indie, deinde uadit per septentrionem terrarum Belach
321
et Meesen, et inde uadit per septentrionem terrarum Kiebil, et inde per
322
medium terrarum Segisten, et inde uadit per medium terrarum Carmen, et
323
postea per terras Persie et Chorassan, et inde uadit per terras Yrak, id est
324
Baldatika, et inde uadit per medium terrarum Rudea et terras Bakir, et inde
325
uadit per meridiem terrarum Bacir et per septentrionem terrarum Syrie quod
326
dicitur Yssemi, et inde per medium maris Romanie et insulam Cypri, et per
327
mare septentrionis terrarum Egipti et Alexandrie, et per septentrionem ter-
328
rarum Marmaribu et terras † et Adisiem et terras Caruen et terras Tangi,
329
usque ad mare occidentis, et finitur ibidem.
330
Et hoc clima est clima mirabile et bonum, et ut plurimum gentes istius
163
331
climatis sunt coloris inter brunum et album, et istud clima est clima profita-
332
rum, deus eis conuicatur, et sapientum, quia est medium climatum. Nam tria
333
eorum sunt sibi ex parte meridiei, et eciam sunt ex parte septentrionis, et
334
est clima solis luminaris mancus, et alia climata non sunt et † ca perfectu.
335
scimus iste † et mores eorum sunt bestiales, sicut sunt illi de Ethiopia et simi-
336
liter illi qui sunt in climate 6° et 7°, non habentur bonam memoriam.
337
Nomina ciuitatumlongitudolactitudo[*]lactitudo corrupt for latitudo
338
Chesad de Sim10438
339
Tibt de Turkia10438
340
Sarmagane ultra flumen .s. Tigris10936.30
341
Belach de Choissan .i. de Armenia107.433.7
342
Charat de Coranissan108.3533.30
343
Maru de Chorassam104.2034.50
344
Nisabur de Chorassam80.4537
345
Iurgen de Churascin10038.15
346
Ebil de Trabastan7745.45
347
Ray de Persia7535.45
348
Deylim et Grilen7538.10
349
Spachan de Persia78.4034.34
350
Chemden de terris Methen7336
351
Baldak de Irak olim erat
352
in regno Caldee7023.10
353
Mausal de terris Rubea6935.30
354
Antiochia de Suria uel Semi
355
.i. Filistine64.3534.10
356
Chasik de Suria uel Semi63.1735.30
357
Insula Cip⟨r⟩i de mare Romanie6035.60
358
Morea de Romania5838
359
Sicilia4545.l2
360
Andalucia1038
361
[18] Clima quintum Veneris. Longitudo eius est ab oriente ad occidens
362
miliaria 6500, et lactitudo eius est ab meridie ad septentrionem miliaria 255,
363
et terminus eius est a gradibus 39 usque ad gradus 43 et medium. Et medium
364
eius [et] est ubi est altitudo poli gradus 41 et tercium, et dies eius longior
365
est horrarum 15. Et in isto climate sunt montes longi 30^a et flumina magna
366
15 et ciuitates magne et note 200.
367
Et inicium eius ad orientem est a medietate terrarum Gog, et deinde uadit
368
per terras Turkie, et postea uadit per terras Fargane et Astigiar. Postea uadit
164
369
per medium terrarum Sayd ultra flumen Iordanem, et secat Geon flumen,
370
et uadit per terras Chorassan, et postea uadit per septentrionem terrarum
371
Sigisten et Carmen, et inde uadit per septentrionem Erak et per meridiem
372
terrarum Ardrabigen, et per medium Armenie, et per septentrionem terra-
373
rum Baa, et secat Brachium et Constantinopoli, et uadit per septentrionem
374
maris Romanorum et per medium terrarum Romanorum, et inde uadit per
375
meridiem templi Veneris, et deinde per terras spanorum et Vuandalorum,
376
et exit in mare occidentis. Et ut plurimum gentes istarum terrarum sunt ⟨co-
377
loris⟩ albi.
378
Nomina ciuitatum magnarum, et sunt quelibet earum lactitudinis graduum
379
39 usque ad 43 et minute 30, et prima earum est ab oriente [ad occidens
380
6300].
381
Nomina ciuitatumlongitudolactitudo[*]lactitudo corrupt for latitudo
382
Terre Gog17148
383
Terre Chacan Turchie10742
384
Tirrar Turkie100.3040.25
385
Sigen de Sagad78.1040
386
Chuenssim de illis qui sunt
387
ultra flumen91.3532.32
388
Ardibil de Ardrabigen
389
id est de terris Trapisundi7354.40
390
Balach de Armenia60.739.15
391
Malinta de Armenia6139
392
Mazedonia6139
393
Roma maior35.2431.35
394
Templum Veneris de occidente1848
395
Terre Sibre de occidente
396
[19] Clima sextum est Mercurii, et longitudo sua est ab oriente ad occi-
397
dens miliaria 6000, et lactitudo eius a meridie ad septentrionem meliaria
398
212. Et terminus eius est a gradibus 43 et medium usque ad 47 et quarte.
399
Et medium eius ubi est altitudo poli 45 gradus et minute 50, et longior eius
400
dies est horarum 15 et medium. Et in isto climate sunt montes longi 22, et
401
sunt flumina magna 32, et ciuitates magne et note 90.
402
Et incipiunt ab oriente et uadunt per septentrionem terrarum Gog et
403
Magog, deinde uadit per meridiem terrarum Segesten, deinde uadit per
404
meridiem Bulgarie, deinde uadit per medium terrarum Chakan et per
405
meridiem terrarum Chimeli et per septentrionem terrarum Stachan, deinde
406
uadit per septentrionem terrarum Sciad et ultra flumen. Et uadit per
165
407
meridiem terrarum Chaurisim, et inde uadit per medium terrarum Iurgen
408
et Trabraston, Dicilen et Geylem, et secat mare paruum Terastan, et
409
uadit per medium terrarum Adugen, et deinde per medium terrarum
410
Armenie, et deinde uadit per septentrionem maris Bancas, et inde uadit per
411
septentrionem Constantinopoli, et uadit per medium Macedonie, et inde uadit
412
per medium Libien ex parte septentrionis, et inde uadit per meridiem [per]
413
maris Tettonicorum, inde uadit per septentrionem templi Veneris et finitur
414
in mari occidentis. Et ut plurimum gentes istarum terrarum sunt inter co-
415
lorem flauum et album. Et lattitudo cuiuslibet terrarum eius est a gradibus
416
43 et minute 30 usque ad gradus 46 et minucte l5.
417
Nomina ciuitatumlongitudolactitudo[*]lactitudo corrupt for latitudo
418
Terre Gog et Magog
419
Terre Sabastu de Turkia
420
Terre Chimel de Turkia
421
Terre Chazar de Turkia
422
Insula in mari Gragiem
423
Lurga de Ardrabigen
424
Mons Porte Portarum qui est porta feri
425
Terre Sachar
426
Terre Charcale de Romanis
427
Constantinopulis de Constantina
428
Terre de Birgen de Meniauia
429
Terre Aclium de occidente
430
[20] Clima septimum, et est Lune, et eius longitudo ab oriente ad occi-
431
dens miliaria 6000. et lactitudo sua a meridie ad septentrionem est miliaria
432
185. Et terminus eius est a gradibus 47 et quarta usque ad gradus 50 et
433
medium. Et medietas est ubi est altitudo poli ⟨in⟩ orizonte gradus 48 et minute
434
30, et longior dies est horarum 16. Et in isto climate sunt montes magni l0,
435
et flumina magna fere 40, et ciuitates note et magne fere 22.
436
Et inicium eius est ab oriente ad occidens, et uadit per meridiem Gog
437
et Magog et terras Sisen et terras Baad et terras Climen. Et deinde uadit per
438
meridiem Yleen, et inde per septentrionem maris Georgie et terram Chaling,
439
et deinde uadit per montem Porte Portarum, et inde per meridiem maris Ban-
440
cas uel Neptas, et inde per gentes et meridiem Areiurgen, et per septentrio-
441
nem terrarum Macedenie, et inde per meridiem maris Thutomiarum, et per
442
meridiem insule Ray, et finitur in mari occidentis. Et ut plurimum gentes
443
istarum terrarum sunt coloris flaui et albi.
444
Nomina ciuitatum. Et cuiuslibet ciuitatis lactitudo est a gradibus 47 et
445
minutte 18 usque ad gradus 49. Et principium eorum ab oriente ⟨...⟩.
166
446
[21] Et scias, o frater, quodlibet istorum, id est climatum, habet milia
447
ciuitatum, et quandoque augentur et quandoque minuentur. Casalia tamen
448
non possunt numerari. Et in qualibet ciuitate sunt gentes diuerse ab altera
449
in ydiomatibus, in coloribus, in moribus, et in qualitatibus, et in legibus et
450
intellectibus, et in eorum operacionibus et artibus, et ita eciam est in anima-
451
libus et mineris earum. Et diuerse sunt forme, colores, et sapores et odores.
452
Et causa huius est diuersitas aeris, et situs terrarum, ciuitatum, et aspectus
453
earum ad celum. Et omnia diuerse sunt in dulcedine et salsitudine aquarum.
454
Et hec diuersitas similiter accidit racione asensus signorum et graduum eorum
455
ad terras et orizontes eorum, secundum situm stellarum et cenit earum ad
456
terras, et proieciones radiorum suorum ad terras et orizontes earum. Et satis
457
esset longum hanc materiam prosequi.
458
[22] Et fertur quod quidam primorum regum uoluit facere numerari
459
omnes ciuitates predictorum, id est climatum, quarte habitate. Et fuerunt
460
inuinte ciuitates directe in septem milia et plus, exceptis casalibus. Et possi-
461
bile est quod sint plures uel pauciores. Et hoc augmentum et diminucio erit
462
secundum quod sit necessarium, uel erit per determinacionem coniuncionum
463
et circulorum milium annorum. Quia coniunciones que significant pro forti-
464
tudine fortunarum, et pro equalitate temporum, et pro adequacione natura-
465
rum 4^or elementorum, aduentus seu appariciones profetarum et santorum,
466
et ad continuaciones influencie diuine in homines, ad presenciam fucturo-
467
rum et multitudinem sapientum, et quod reges operentur iusticiam et aperi-
468
cionem esse ciuitatum, et desensum graciarum a celo, et frutacionem in bene-
469
dicionem terrarum et plantarum, fecunditatem animalium, et habitacionem
470
ciuitatum. Et coniunciones que significant infortunia, et destracionem tem-
471
porum, et recessum complexcionum ab equalitate, et defectum seu destra-
472
cionem profetarum et sapientum, et mortalitatem bonorum, et egressum uel
473
recessum regum a iusticia, et destracionem deterriorum gencium, et opera-
474
cionem malorum, et diuersitatem uoluntatum et discrecionum eorum, defec-
475
tum desensus bonorum a celo, desicacionem, feralitatem terrarum et planta-
476
rum, operantur destruciones ciuitatum.
477
[23] Et scias, o frater, quod factum istius mundi sunt uices uel uicende
478
et secte que circuerunt suas gentes, et operantur diuisiones post diuisionem
479
de dominis ⟨in dominos⟩, de gentibus in gentes, et de ciuitatibus in ciuitates.
167
480
Et scias, o frater, quod quelibet uicenda habet tempus, et illud tempus habet
481
principium et finem, in quo terminatur. Et quando apropinquat fini suo, inci-
482
pit declinare, deficere, et gentes illinc incipiunt deteriorari et minui. Et alia
483
secta uel genus incipit prosperari, et habere uictoriam, et manifestatur et pro-
484
pagatur per mundum. Et sic quolibet die ordinatum est quod ista roboratur
485
et augmentatur, et alia dibilitatur et diminuetur, quousque illa in tantum per-
486
datur ut non appareat, et ista fortificetur et extollatur † puctia picta † exem-
487
pli gratia totum tempus mundi diuidetur, et eius medietas est in luce, et medie-
488
tas in obscuritate, et medietas est in extate ualere, et medietas in yeme et
489
frigore, et sic ad uicissitudines earum in aduentu et recessu, et sicut unum
490
recedit, alterum aduenit, et sicut unum diminuitur, alterum augmentatur, et
491
aliquando unum diminuetur et alterum augmentatur, et illa quantitate quous-
492
que quodlibet eorum ueniat ad finem suum. Et sic est factum coniuncionum
493
et sectarum quas supra diximus, quia similia sunt tempora sectis. Et dicitur
494
in Alcorano quod dies illi boni et mali sunt uices inter gentes, et non cognos-
495
cuntur iste uices, nisi a sapientibus. Et scias, frater, quod siue gentes sunt
496
in ultima fortitudine mali, quasi uix possunt deteriorari homines. Et scias,
497
o frater, quod imperium et uices mutantur quolibet seculo et tempore et cir-
498
culo et coniuncione de gente in gentem et de terris in terras. Et scias quod
499
uicenda uel uices bonorum que debet esse bona et fortunata incipiuntur a
500
sapientibus, et sapientes regunt gentes, et est eorum consilium unum et uolun-
501
tas una, et concordant in una lege, uel credentia, uel opinione una, et sic
502
colligentur in fide, et sunt solliciti ...ie ad iuuandum et defendendum eorum
503
legem uel oppinionem, et eficiuntur quasi unus homo, in omnibus factis eorum
504
secuntur uoluntatem dei et sua beneplacita.
505
Explicit.