53
1
TRACTATUS HABENTOMETI DE VNIONE DEI
2
|108d|[ms Mazarine]
Incipit tractatus Habentometi de Vnione Dei.
3
In nomine Dei misericordis miseratoris. Reuerendam Dei unio-
4
nem unusquisque tenetur intellectu comprehendere et ipsi urgente
54
1
necessitate adstringi. Gloria sit Deo sicut decet eum, et laudetur
2
ipse sicut |109a|[ms Mazarine] se ipsum laudauit, et oretur pro Mafometo et so-
3
ciis eius.
4
Distinctio. De excellentia Vnionis eius et quod urgemur essentiam
5
eius ante omnia comprehendere.
6
Fertur quod Ambram dominus, hoc mihi[*]hoc mihi probably corrupt for Hosmemeni filius Haffen audiuit a
7
Hosmemeno filio Haffen quod Mafometus legatus Dei dixit: Qui-
8
cumque discesserit sciens quod: «non est nisi unus Deus», ingredie-
9
tur in paradisum. Et fertur de filio Homara quod Mafometus dixit:
10
Fundatur lex Mauororum [sic] V fundamentis: quod uniant Deum,
11
et faciant orationem et reddant decimam, et ieiunant Ramadan et
12
proficiscantur in peregrinationem. Et fertur de filio Habez quod Ma-
13
fometus destinauit Magat in Libiam et dixit ei: Vade ad gentes legem
14
colentes, et primum quidem persuadebis eis adorare Deum. Cum-
15
que Deum cognouerunt, dic eis quod Deus indixit illis quinquies
16
orare inter diem et noctem; cumque acquierunt [sic] narra eis quod
17
Deus indixit eis decimas quod sumerentur de bonis eorum, et con-
18
uerterentur in pauperes ipsorum, et cum acquieuerunt, sume eas, et
19
caue [ne capias] meliora possessionum eorum et uerere imprecatio-
20
nem iniuriati quomodo inter ipsum et Deum non est obstaculum.
21
Constat igitur ex hoc quod cultura non confirmatur, nisi per fidem
22
et puritatem; fides autem et puritas per scientiam; scientia per inqui-
23
sitionem; inquisitio uero per uoluntatem; uoluntas per desiderium et:
24
formidinem; desiderium autem et formido per premium et penam;
25
premium autem et pena asseveratur quidem per legem; lex uero per
26
quod creditur Legato; credere autem Legato per miraculorum
27
ostensionem; miraculorum ostensio per |109b|[ms Mazarine]beneplacitum Dei mirabilis.
28
[Distinctio]. Et per necessitatem intellectus cognoscitur Deus mi-
29
rabilis. Necessitas autem est in qua non emergit ambiguum et quam
30
non potest intelligens repellere. Hec autem necessitas tripertito diui-
31
ditur, in necessarium, probabile et impossibile. Necessarium quippe
32
est quod non potest uitari quin sit, sicut opus egere operatore; pro-
33
babile autem est quod contingit [esse uel] non esse, sicut pluuiam
34
descendere; impossibile uero non potest unquam contingere, sicut
55
1
duorum adunatio contrariorum. Et necessitas hec infixa est animabus
2
intelligentium omnium; insitum est (est) enim animabus eorum quod
3
actio indiget actore, et quod actorem inueniri non est dubium. Ideo-
4
que Deus excitauit in libro suo dicens: «An in Deo quis hesitat, qui
5
creauit celos et terram?» [Cor. XIV, 11]. Et a quo dubium repelli-
6
tur eius esse et magnifeste [sic] necessarium. Constitit ergo per hoc
7
quod Deus gloriosus cognoscitur per necessitatem intellectus.
8
Distinctio. Et per creationem ipsius, homo nouit essentiam creato-
9
ris sui, et quod creatus est, cum prius non esset. (Sicut testatur Glo-
10
riosus: «Et iam creauit te, cum prius non esset».) Sicut testatur
11
Gloriosus «Et iam creaui te cum prius non esses» [Cor. XIX, 10]
12
et nouit quod procuratus est ex uili spermate, sicut dixit Gloriosus:
13
« Anidmaduertat [sic] homo unde fuit creatus; creatus enim extitit ex
14
aqua densa». [Cor. LXXXVI, 5] Et homo quidem nouit necessario
15
quod aqua ex qua creatus est fuit uniformis, in qua non fuit diuer-
16
sitas neque compositio, neque formatio, neque os, neque caro, neque
17
auditus, neque uisus; deinde inuente sunt in ea huiusmodi|109c|[ms Mazarine]
18
qualitates omnes, cum prius [non] extitissent. Cum autem eorum
19
aduentus notus extitisset, scitum fuit quod non potuerunt esse abs-
20
que creatore ea creante, sicut testatur Gloriosus, ubi dicit «Creauimus
21
quidem hominem de fumo luti, deinde statuimus de ipso materiam
22
in loco quieto, deinde creauimus de ipso sanguisugam carunculam
23
quasi sanguinem congelatum, et de ipso sanguine quasi congelato
24
ossa, et induimus ossa in carne, deinde ipsum creauimus hominem.
25
Benedictus sit optimus Creatorum». [Cor. XXIII. 12].
26
Distinctio. Et per unam operationem scitur essentia Dei Glorio-
27
si; similiter per secundam, terciam, usque in infinitum. Et per celos
28
et terram et omnes creaturas scitur Dei gloriosi [essentia] sicut sci-
29
tur per aduentum unius motus quod necessario exigit? motorem, et
30
impossibile est ipsum esse absque motore. Et quod necessario ad unum
31
motum exigitur quod eget actore, exigitur necessario ad omnes mo-
32
tus, et quicquid scitur esse, cum prius non fuisset, infertur ex hoc
33
quod aduenit. Et ex necessitate scitur aduentus noctis et diei et ho-
34
minum, pecorum et pecudum, auium et ferarum, luporum et cetero-
35
rum generum que inueniuntur, cum prius non fuissent. Cumque sci-
56
1
tur aduentus unius corporis, scitur et aduentus ceterorum corporum,
2
quia equaliter se habent in eo quod [sunt] localia, alterabilia, contin-
3
gentia, et appropriata [et] inuenta et necessario egentia actore.
4
Vnde populos instruit Deus in libro suo, sic dicens: «In creatio-
5
ne celorum et terre, noctis et diei, et nauium que discurrunt per
6
mare [et ferunt quod] comodum [sic] est hominibus, et in pluuiis
7
que de celo descendunt, et terram uiuificant post mortem ipsius, et
8
diuersitate bestiarum que de terra pascuntur, et uarietate uentorum
9
et nubium que flant inter celum et terram et transeunt, |109d|[ms Mazarine]
10
intelligentes mirantur». [Cor. II, 159].
11
Distinctio. Cumque scitur quod inuenta sunt, cum prius [non
12
essent] scitur creaturam impossibile est esse creatoren, cum [crea-
13
ture] tripertito diuidantur. Est enim animal rationale, et animal
14
irrationale et insencibile [sic], quod non sentit. Et siquidem animalia
15
rationabilia conuenirent, et unum digitum restaurarent precisum,
16
non possent hoc facere. Et si non possent hec animalia rationabilia,
17
multominus irrationabilia; et si defficerent animalia rationabilia et
18
irrationabilia, insensibilia longius et longius. Et per hoc igitur sci-
19
tur differentia [sic pro Deum!] esse creatorem omnium; scitur
20
quod est dissimilis omnibus rebus, cum nichil sit alicui simile, nisi
21
sit unius generis cum ipso. Creator enim gloriosus impossibilis
22
[sic] est quod unius sit generis cum creaturis; quia si unius generis
23
esset cum creaturis, defficeret quoque sicut ipse defficiunt, et si deffi-
24
ceret sicut ipse defficiunt, impossibile esset ex eo prouenire actio-
25
nes. Ergo eius contrarium cum inuento est inconueniens. Scitur ergo
26
ex hoc quod Creator gloriosus non assimilatur creaturis sicut ipsemet
27
testatur, ubi dicit: «Numquid qui creat est sicut qui creatur? Nonne
28
anidmauertitis [sic] ?» [Cor. XVI, 17].
29
Distinctio Quomodo ergo scitur quod nulla est similitudo inter
30
Creatorem et creaturam, scitur essentia Dei gloriosi absolute cum
31
omne quod habet necessario principium, finem et terminum, et pro-
32
prietatem, habet necessario locum, alterationen et accidentia, et ap-
33
propriationem, et habet contigere [sic] , et eget Creatore.
57
1
Creator autem Gloriosus non habet principium, cum omne
2
quod habet necessario principium, habet prius, et quicquid habet
3
prius habet necessario |110a|[ms Mazarine] posterius, et quicquid habet post,
4
habet diffinitionem, et quicquid habet diffinitionem est contingens, et
5
eget creatore. Creator autem gloriosus est primus et nouissimus,
6
manifestus et occultus, qui nouit omnia, primus absque principio,
7
nouissimus absque fine, manifestus absque diffinitione, occultus abs-
8
que proprietate, inuentus absolute absque similitudine et qualitate.
9
Etsi omnes conuenirent intelligentes, ut uisus diffinirent hominis
10
creati, uel auditum, uel intellectum, non possent, cum sit creatura.
11
Quando ergo defficerent a diffinitione eius quod creatum est,
12
defficerent quidem ab eo quod non est unius generis cum ipso [sic],
13
nec ratione comprehenditur multo fortius. Non enim habet simile
14
quod possit comprehendi, sicut dicit Gloriosus: «Nichil ei similis,
15
qui est auditor prospector». [Cor. XLII, 9]. Non comprehendit eum
16
ymaginatio, nec diffinit eum intellectus; ideoque dixit Al Muzafa:
17
Non sufficio ad laudem tuam, sicut tu laudasti temetipsum. Per hoc
18
igitur affirmat negationem et qualitatem, confirmans eum esse mag-
19
num et excelsum. Hic est finis noticie illius, pro quo Deus oret ut
20
saluum faciat.
21
Distinctio. Intellectus habent terminum penes quem termina[n]tur,
22
et ipsum non trascendunt, et ipse est qui defficit qualitate, citra
23
quem non processus nec inuestigatio quin incidatur in corporeita-
24
tem et confusionem ueritatis. Nouerum ipsum intelligentes per ope-
25
rationes eius et negauerunt qualitatem a celsitudine ipsius, quia in-
26
ducit ei corporeitatem et deffectum, et hoc est inconueniens [et omne
27
quod ducit ad inconueniens est inconueniens], quoniam Creatoris
28
inuentioni testantur operationes. Et quecumque intus ducuntur ex
29
similitudinariis qui similitudinem opinati subrep[s]e-
30
runt |110b|[ms Mazarine] et qualitatem, et est illud quod dicitur in Alchorano quod ere-
31
xit se in trono [Cor. XX, 4], et quod narratur de descensu eius, et
32
multa alia que similitudinaria sunt in lege, opportet ut credantur sic
33
inducta, cum negatione similitudinis et qualitatis. Non enim imita-
58
1
tur similitudinarium in lege, nisi qui scrupulum habet in corde,
2
sicut dixit Gloriosus: «Illi autem qui scrupulum habent in cordibus
3
imittantur de ipso quod est similitudinarium, affectantes expositio-
4
nem eius; et nemo nouit expositionem ipsius, nisi Deus et qui
5
fundati sunt in scientia, dicentes: Credimus in ipsum omnes qui a
6
Creatore processimus». [Cor. III, 5].
7
Narrat quippe Gloriosus quod scrupulosi corde imittantur de
8
ipso quod est similitudinarium, affectantes implicitatem [sic] et
9
expositionem eius; et redarguit eos de hoc, et narrat quidem quod
10
illi qui fundati sunt in scientia dicunt: «Credimus in ipsum omnes,
11
qui a Creatore processimus» [Cor. III, 5], et laudauit eos propter
12
hoc, et Propheta Dei, quem Deus acceptet et saluet, pro hoc in[n]uit
13
eos crimen, qui de ipso quod est similitudinarium tantum imi-
14
tantur.
15
Fertur de Hayssa, cui Deus parcat, quod ipsa dixit: Interrogatus
16
est Propheta Dei, quem Deus acceptet et saluet, de [h]ac auctori[tate]:
17
Dixit: ipse est qui destinauit tibi librum, cuius quedam sunt auctori-
18
tates prudenter introducte, que sunt mater libri, et alie sunt similitu-
19
dinarie. Illi uero in quorum cordibus est scrupulus, imittantur de
20
ipso quod est similitudinarium, affectantes expositionem eius, et
21
nemo nouit expositionem |110c|[ms Mazarine] eius, nisi Deus et qui fundati
22
sunt in scientia. Dicunt enim: «Credimus in ipsum, omnes qui a
23
creatore processimus». [Cor. III, 5]. Et dixit Propheta Dei, quem
24
Deus acceptatum faciat et saluet: En uideritis eos qui de ipso quod
25
similitudinarium est imitantur, illos quippe sunt quos Deus signauit.
26
Caue ergo eos.
27
Non enim formatur in mente cuspiam [sic] nisi ille qui decem hiis
28
terminis astringitur; qui siquidem sunt prius et posterius super et
29
subtus, dextrorsum et sinistrorsum, ante et post totum [et] pars. Cum
30
omne quidem quod his astringitur, necessario conuenit eum quidem
31
contingere esse et egere Creatore. Creator uero gloriosus ipse est,
32
Diues, Laudabilis.
59
1
Distinctio. Cum autem absolute comprehenditur eius essentia,
2
scitur quod non habet secum alium in regno suo. Si enim alium
3
secum haberet in regno suo, necessario conueniret ei quod termi-
4
nis astringeretur creaturarum contingentium esse quod necessario
5
quidem conuenit quo essentia eius appareret ab altero diuisa. Creator
6
autem gloriosus non est continuus neque diuisus, quod si reciperet
7
continuitatem et diuisionem, eius essentia esse quippe creata, et eius
8
essentia esse creata est impossibile, quia ueritatum conuersionem
9
est fieri impossibile.
10
Scitur ergo ex hoc quod ipse est Deus unus non habens in reg-
11
no suo secundum, sicut testatur ipse gloriosus, ubi dicit: «Non acci-
12
piatis Deos duos. Non enim est nisi Deus unus, et me timete»
13
[Cor. XVI, 53].
14
Distinctio. Cumque scitur singularitas ipsius ex unitate eius,
15
secundum quod conuenit ei necessario, ex eo quod gloriosus extitit
16
et inmensus, scitur quod impossibilis [sic] est deffectus in ipsum
17
cadere, ex |110d|[ms Mazarine] eo quod essentia Creatoris est fortis, sapiens,
18
potens, uolens, audiens, loquens, absque conceptione qualitatis.
19
Quod siquidem deffectus reciperet in se, impossibilis [sic] esset ab
20
eo prouenire operationes, ex eo quod impossibilis [sic] est insipien-
21
tem et pigrum et dormientem, et mortum esse creatorem. Testamur
22
itaque eum esse diuitem, laudabilem, sapientem, ex eo quod habet
23
proprietatem et formam, et prouisionem, et dispensationem, et con-
24
cordiam, et diuersitatem et prudentiam et aptitudinem. Ipse est bene-
25
dictus, a se gloriosus; «potens facere quod uult» [Cor. XI, 109]
26
operator eius ad quod intendit, «uiuens, existens, in quem non subire
27
potest dormitatio, nec ipsum accipiat [sic] dormitio, neque ipsum
28
occupat dormitio» [sic] [Cor. II, 256], «agnoscens occulta et testi-
29
monium», [Cor.VI, 73] «quem non latet aliquid in terra, nec in
30
celo», [Cor. XIV, 41] «nec decidit folium preter eius scientiam»,
31
[Cor. VI, 59] «nec pondus unius formice occultatur ab eo in celis
32
neque in terra, nequeminus illo neque maius illo» [Cor. XXXIV, 3],
33
et «coambit omnia scientia» [Cor. LXV, 12], «et comprehendit
60
1
uniuersa numero» [Cor. LXXII, 28]. «Numquid non nouit omnia,
2
qui creauit, qui est subtilis prouisor?» [Cor. LXVII, 14].
3
Distinctio. Cumque scitur necessario eius essentia in eternitate
4
sua, scitur quod impossibilis [sic] est immutari ab eo quod necessario
5
conuenit ei de gloria sua et magnitudine, quia ueritatum conuersio-
6
nem fieri impossibilis [sic] est. Si enim conuerteretur necessarium
7
inprobabile, et probabile in impossibilis [sic], destruerentur scita.
8
Scitur igitur per hoc quod necessario est eternus, cum non desierit
9
nec desinet esse sapiens omnium que accidunt secundum formas
10
quas habe[n]t, et distinxit eorum genera et ipsum ordinem et finem
11
numerorum. Priusquam fuissent, prouidit ea sapiens |111a|[ms Mazarine]
12
in eternitate sua, et apparuerunt per prudentiam eius secundum
13
prouisionem ipsius, et discurrerunt secundum prouisionem eius iuxta
14
numerum qui non destruitur et tramitem qui non dissoluitur.
15
Distinctio. Quidquid anticipauit eius iudicium et potentia, op-
16
portet necessario ut appareat; omnes autem creature prodeunt ex
17
iudicio eius et potentia. Manifestat eas Gloriosus Laudabilis, sicut
18
prouidit eas in eternitate sua sine additione et diminutione; non fuit
19
immutatio in predestinato, nec uariatio in prede signato, adinuenit
20
eas non per medium nec per causam, non habuit participem in earum
21
creatione, neque ostensorem in adinuentionem earum.
22
Creauit eas, non de aliquo quod haberet antiqu[u]m, et aptauit
23
eas sine exemplari ad cuius instar fierent prius inuento. Adinuenit
24
eas ut potentiam suam ostenderet, et uoluntatem, exercuitque eas ut
25
prudentiam suam designaret et prouisionem. Creauit celos et terram,
26
nec fessus cum ea creasset: «Precepit quidem quando uult aliquid, di-
27
cit: Esto, et fit» [Cor. XXXVI, 82].
28
Distinctio. Et omne quod apparet in essentia post priuationem
29
eius de speciebus creaturarum, in potestate Gloriosi Laudabilis, iudi-
30
cium eius anticipauit illud, et prouidet ipsum; bona quidem sunt dis-
31
tributa, et uestigia sunt scripta, et anime inuente sunt et termini
32
sunt determinati; et nemo prorogabit terminum, nec anticipauit ipsum,
33
nec quisquam morietur priusquam adimpleatur quod sibi promis-
34
sum est, nec transgredietur id quod prouisum est. Omnis homo pre-
61
1
paratus [est] ad id quod creatus est; et omnis homo expectat quod
2
prestitum |111b|[ms Mazarine] est ei, uel quod predestinatum est. Qui
3
creatus est ad paradisum habendum, preparatus est ad quietem, et
4
qui creatus est ad infernum, prestitus est ad laborem. Qui felix in
5
utero matris sue, felix extitit, et infelix in uentre matris sue, infelix
6
fuit. Et hoc totum ex iudicio eius et promissione; nemo quippe
7
expers erit diuine promissionis; neque formica et quicquid supra
8
ipsam est in tenebris terre mouetur, nisi per ipsius iudicium et pro-
9
uisionem: «Omnia penes ipsum sunt cum mensura, qui nouit occulta,
10
Magnus et Excelsus» [Cor. XIII, 9-10].
11
Distinctio. Singularis est Deus gloriosus in iustitia et bonitate.
12
Dirigit quos uult, et aberrare facit; ipse dat honores et erumpnas;
13
ipse solus est prouisor; ipse solus est rex. Non dicitur iniuriosus,
14
nec odiosus, nisi qui regitur a quoquam, et iudicatur. Quando quippe
15
transgreditur terminos reuertitis [sic?] ipsum [sic?] et usurpat
16
alienum quod non possidet, iniuriosus uocatur et odiosus, quoniam
17
quidem alius regit ipsum in regno suo, et alius iudicat in operatione.
18
Deus autem gloriosus non regitur a quoquam in iudiciis, nec iudica-
19
tur in operationibus suis. Singularis est in regno suo et unitate, et
20
potestate et deitate; operatur in regno suo quod uult, et iudicat in
21
creaturis suis quod sibi placet; affligit quidem quem uult, et mise-
22
retur cui uult; non sperat premium, nec formidat penam; non est ius
23
supra ipsum neque iudicium; omne beneficium ab eo proueniens est
24
de eius munificentia, et omnis ultio est eius iustitia; «non requiritur
25
ab eo quid operetur, sed ab eis requiretur» [Cor. XXI, 23].
26
Distinctio. De nominibus Dei gloriosi. Ipse quippe primus est
27
et |111c|[ms Mazarine] nouissimus, manifestus et occultus. Qui nouit omnia, est
28
Deus ipse solus, et non est alius, est rex sanctus, saluator, fidelis, tre-
29
medus, honorandus, immensus, magnificus, ipse est Deu[*]Deu corrupt for Deus excelsus,
30
magnus, supremus, diues, laudabilis, uiuus, eternus, auditor, specula-
31
tor, prudens, inenarrabilis, ipse est Deus creator gloriosus, «Cui
32
sunt nomina sancta attributa» [Cor. VII, 179], «laudant eum omnia
33
quecumque sint in celis et in terra» [Cor. XXIV, 41], et ipse est ho-
34
norandus, sapiens. Et nomina Gloriosi sunt illicita [sic] Creatoris
62
1
iuxta uoluntatem eius, nec inuocatur ipse nisi hiis quibus scriptum
2
in libro suo uocauit, uel per linguam Prophete ipsius; non licet nobis
3
ipsa nomina Dei usurpare, uel in eos diriuare [sic], uel ad placitum
4
uobis imponere. Vocatur enim homo sapiens, prodigus, a sapien-
5
tia sua et prodigalitate; non (in)conuenit Deo creatori laudabilis. Et
6
uocatur homo sagitarius, interfector, a sagitando et interficiendo; nec
7
ad instar horum uocandus est Creator laudabilis. Et uocatur homo
8
Robertus, Girardus; nascitur enim homo non habens nomen, et im-
9
ponitur ei nomen ad placitum hominis; uero non licet nomen ex ar-
10
bitrio suo imponere Creatori suo, cum sit creatura, ut appellet eum
11
homine quo ipse se ipsum non uocauit, quod prohibuit, et quod
12
attribuit quippe ei absque uariatione et similitudine et qualitate.
13
Vocabit nempe eum sanctis [nominibus] homo et hiis adorabit eum.
14
Sic testatur Gloriosus: «Dei quidem sunt nomina sancta; his ergo
15
adora eum, et derelinque eos [qui] in nominibus eius deuiant, con-
16
funde[n]tur enim secundum opera sua» [Cor. VII. 179].
17
[Distinctio]. Et quicquid in lege de uisione |111d|[ms Mazarine] ipsius in-
18
troducitur, opportet ut credatur. Cernitur eum circumscripta similitu-
19
dine et qualitate; non enim comprehenditur occulis, ut negetur esse
20
comprehensibilis; remouet[ur] enim ab eo continuatio atque diuisio,
21
eo quod impossibilis [sic] est ipsum terminis discribi [sic] creatura-
22
rum. Omnis enim proprietas diminutioni subiecta est, uel terminus
23
astrictus accidenti oportet ut a celsitudine ipsius admirabilis remo-
24
ueantur, quia unicus est, cui nichil est simile, «qui nec genuit, nec
25
genitus est, nec aliquid fuit ei simile» [Cor. CXII, 3], «qui de ni-
26
chilo celos creauit et terram; quomodo ergo habet filium, cum sociam
27
non habuit, et qui creauit omnia, ipse nouit omnia. Deus uester est,
28
creator uester, non Deus, nisi ipse solus creator omnium. Adorate
29
eum qui super omnes est dispensator, quem occuli non comprehen-
30
dunt, ipse comprehendit occulos, quem nullus uidet, et ipse prospicit
31
omnia quia est sublimis inenarrabilis» [Cor. VI, 101-103].
32
Distinctio. De confirmatione epistole per miracula. Ex necessitate
33
cognoscitur ueritas Legati, quia miracula hec monstrant, que sunt circa
63
1
cursum nature, secundum quod ipse prius pollicetur, uerbi causa
2
enim uero professor epistole aliquo non caret istorum trium: aut con-
3
suetas agit operationes, ut commedere [sic] et bibere, et uestes induere:
4
siquidem asseueret quod miracula facit in hoc, eius asseueratio frus-
5
tratoria est, eo quod careat argumento ueritatis, cum nemo defficiat in
6
operationibus istis incolumis, quas asseuerat esse miracula; aut ex
7
arte mechanica, introducit operationes quas ingenio suo quis didi(s)-
8
cit et doctrina, ut ars scribendi et fabricandi, et sartorum peritia, alie-
9
que |112a|[ms Mazarine] artes, siquidem ea quis ingenio suo consequitur, et
10
doctrina, non uerisimile quod miracula sunt Legati. Verum si quis
11
opera facit nature in consueta, utpote qui mare scindit, uirgam in
12
sepentem[*]sepentem corrupt for serpentem conuertit et mortuos rescuscitat [sic], et lunam scindit, mi-
13
raculum est illius auctoris quem constat hec ueraciter egisse, quia
14
solus Deus laudabilis inuenit ea, et ostendit mirabiliter quomodo mi-
15
raculum concordat cum promissione actoris, iuxta quod prius promi-
16
serat, sensibiliter, nec aliquo modo, sensibilia repellentes contuma-
17
citer destinauimus manifesta. Et de miraculis prophete, quem Deus
18
acceptet et saluet, est Alchoranus. Destinauit eum (spiritum) spiritus
19
fidelis «in lingua quoque arabica liquida» [Cor. XXVI, 195], et
20
statuit ipsum Deus in miraculum, ut crederent in eum, unde Deus
21
Gloriosus testatur, dicens: «Si uos hesitatis in eo quod misimus su-
22
per seruum nostrum, conuocate testes uestros absque Deo si uera-
23
ces estis» [Cor. II, 21]. Cumque defficerent, nec tale quid possent
24
introducere, constat necessario quod «Deus legauerat ueraciter eum
25
ad gentes, uniuersaliter annunciantem et premonentem eas» [Cor.
26
XXXIV, 27] et: «adorare Deum de uoluntate eius, et lampadem
27
illuminantem» [Cor. XXXIII, 45]. Misit eum cum dispensatione et
28
misericordia, et specialiter ei dedit sapientiam et timorem, et nobilem
29
constituit ipsum per clementiam, et direxit eum ad uirtutes commen-
30
dabiles, et meruit legationem, et aperuit ei legem, et donauit fidem, et
31
uenit ei a Creatore suo ueritas, postquam legem adimplevit, et dedit
32
ei et perfectionem gratie. Deus acceptet eum et suos socios, quia ipsius
33
odio habitos deffensores et sequasses [sic] |112b|[ms Mazarine] eius in bono
34
usque ad diem Legis.
35
Perfectum est uinculum cum laude Dei et eius auxilio.
64
1
[Muršida I]
2
Vnio Gloriosi Laudabilis.
3
Non est Deus, nisi ille solus quem approbauit creatura et quem
4
creature testantur, exaltatum et eleuatum; ipse solus inuenitur abso-
5
lute, non astrictus nec appropriatus tempori neque loco plage, neque
6
termino neque generi, neque formationi, neque figure, neque quanti-
7
tati, neque forme, neque dispositioni. Primus, non astrictus [ante-
8
ritati; nouissimus, non astrictus] posteritati; unicus, [non] astrictus
9
ubitati [sic], sempiternus, non astrictus qualitati; gloriosus, non
10
astrictus similitudini, quem non capiunt mentes, neque describunt
11
intellectus, neque comprehendunt cogitationes, neque calificant [sic]
12
sensus, que[m] non designat loci comprehensio, neque motio, neque
13
demonstrant alteratio et remotio, uel ignorantia et necessitas, neque
14
cadit in eo segnities et egestas; magnitudinem habens atque excelci-
15
tudinem [sic], gloriam et perfectionem, scientiam et electionem,
16
regnum habens sempiternum et nomina sancta, unicus in eternitate
17
sua, non habens secum quemquam preter ipsum, nec aliquid inueni-
18
tur preter ipsum, non terra, non celum, non aqua, non aer, non mare,
19
non plenum, non lux, non tenebre, non nox, non dies, non solacium
20
neque strepitus, neque secum habet clangorem, nec silentium, sed
21
solus est uictor singularis in eterna unitate, regno et deitate; non [ha-
22
bet] secum provisorem in gentibus, nec participem in regno, habens
23
prouidentiam et iudicium, et habens gloriam et laudem; non est qui
24
repellat id quod iudicatur, et non est qui prohibeat quod donauit.
25
Operatur in |112c|[ms Mazarine] regno suo quod uult, iudicat in creatura sua
26
quod sibi placet, non sperat premium neque formidat penam; precep-
27
tor, semper superator, non prohibetur a quoquam, nec increpatur;
28
non est super ipsum ius neque iudicium. Omne beneficium ab eo da-
29
tum ex gratia et munificentia eius procedit, et omnis ultio que fit ab
30
eo est ex iustitia. «Non inquiritur ab illo quod faciat et ab ipsis re-
31
quiretur» [Cor. XXI 23].
65
1
[Muršida II]
2
Vinculum.
3
Diriget in uitam eternam. Scito – dirigat nos Deus, et custo-
4
diat – quod ex necessitate competit omnibus, ut compellantur scire
5
quod Deus gloriosus et sublimis quidem unicus in regno suo, mun-
6
dum totaliter creauit superiorem et inferiorem, et tronum et Sedem,
7
celos et terram, et omnia que sunt in eis, et inter, scilicet omnes
8
gentes a uirtute sua superantur; non mouetur formica nisi de uolun-
9
tate sua. Non habet creature secum prouisorem, nec in regno par-
10
ticipem, «uiuus, perfectus, non subripit eum so[m]pnolentia neque
11
sompnus» [Cor. XI, 256], «qui nouit futura et testimonium» [Cor.
12
VI, 73], «quem non latet aliquid in celo neque in terra» [Cor. XIV,
13
41], qui(d) scit quicquid est in terra et mari, neque folium defluit
14
aliquod quod ipse non nouit, nec granum in tenebris terre, neque
15
humidum, neque siccum, quod in libro non sit manifeste uocatum»
16
[Cor. VI, 59]. «Continet omnia scientia» [Cor. LXV, 12], et «com-
17
prehendit uniuersa numero» [Cor. LXXII, 28], quidem «operatur
18
quod uult» [Cor. LXXXV, 16], potens super omnia que sibi pla-
19
c[u]erit, qui regnat habens prudentiam et iudicium, et nomina
20
sancta. Non est qui repellat id quod iudicauit, neque qui prohibeat
21
quod donauit, operatur in regno suo quod [uult] et iudicat, et crea
22
tura qua quod sibi placet. Non sperat premium neque formidat
23
penam, non |112d|[ms Mazarine] est super ipsum [ius neque] iudicium; omne
24
beneficium ab eo procedens est de gratia, et omnis ultio ab ipso est
25
iustitia. «Non requiritur ab eo quid operetur, et ab eis requiretur»
26
[Cor. XXI, 23] Inuentus ante creaturam, non habens prius neque
27
posterius, neque superius, neque inferius, neque dextrorsum, neque
28
sinistrorsum, neque ante, neque post, neque partem, nec dicitur
29
quomodo fuit, nec ubi fuit, nec qualiter fuit. Fuit, et non erat tem-
30
pus; produxit locum, et prouidit locus, non enim astringitur tempo-
66
1
ri, neque appropriatur loco; mens eum non comprehendit neque
2
intellectus eum qualificauit; non astringitur ymaginationi, neque des-
3
cribitur in anima, neque formatur in ratione, [neque] qualificatur in
4
sensu, quem non comprehendunt mentes neque cogitationes, «cui
5
nichil est simile, qui est auditor speculator(um)» [Cor. XLII, 9].
6
Vinculum perfectum est, dirigens ad uitam eternam.
7
Laudatio Dei Gloriosi.
8
Laudetur qui montibus terram fundauit excelsis, et sua poten-
9
tia et uirtute celos erexit, et tempora prouidens luce distinxit et tene-
10
bris, et uentos sua mitigauit magnitudine, et uentorum flatibus nubes
11
condensauit, collisionem uentorum celsitudine sua conquiescere fecit
12
et eduxit de terra fructum benedictione, et iustitia sua distribuit sin-
13
gulis, prout cuique sufficit. Laudetur ille qui (quod) obligauit creatu-
14
ras mo(n)tibus et quietibus et qui formas earum distinxit et effigies,
15
et qui eas importuna necessariorum ad culturam suam conuertit, et
16
qui dispositionum uarietate eorum deffectus ostendit, et futurorum
17
notitia, et qualitate eos priuauit |113a|[ms Mazarine] et hiis quidem quibus
18
defficiunt significationes, et non comprehendunt comprehensiones, et
19
prohibuit eis ne metas intellectorum transgrediantur, et sensatorum
20
qualitates in Deo asserentes esse ymaginationes presenssisse [sic] amputan-
21
do. Laudetur qui miracula suis declarauit cultoribus et argumenta
22
quibus celos creauit (non) ostendit, insensibilia quippe profitentur
23
eius essentiam, et ipsius perfectionem testantur miracula, et cuius
24
uirtutes narrant eius operationes. Superat eius magnitudo fines,
25
cuius infinite sunt potentie, et incomprehensibilia sunt eius scibilia.
26
Immensus, qualitatibus nullatenus [astringitur], Deus quippe omnium
27
que sunt in terra et in celis.
67
1
Lavs secvnda.
2
Laudetur ille cui testantur signata miracula, quod ipse tem-
3
poribus non utitur. Laudetur ille cui testimonium per[h]ibent signa,
4
quod nulla comprehenditur comprensione. Laudetur ille cui signa
5
testantur et prodigia, que non uigent eum neccessitates. Laudetur
6
ille cui facta testantur miracula, quod non renouantur ei pestes. Lau-
7
detur ille cui signa testantur et miracula, quod ipse prouidet omnia
8
sapientia. Laudetur ille cui signa testantur miranda, quod ipse proui-
9
dit omnia facta. Laudetur ille quidem cui signa testantur et uirtutes
10
quod non opera(n)tur instrumentis. Laudetur ille cui uirtutes tes-
11
tantur et signa, quod non latent eum occulta. Laudetur ille cui signa
12
testantur et prodigia, quod creaturis nullatenus assimilatur.
13
Laudetur ille cui merito signa et miracula testantur, quod infinitis
14
utitur potentiis. Laudetur ille, iustitie cui [sic] signa testantur et
15
miracula |113b|[ms Mazarine], quod ipsius scita sunt incomprehensibilia.
16
Laudetur ille quippe cui testantur signa et miracula, quod qualitati-
17
bus non astringitur. Laudetur ille cui testantur signa et prodigia,
18
quod ipse est Deus omnium que sunt in terra et in celis.
19
Perfectus est Liber Machometi, cum laude Dei et eius auxilio, et
20
Mafometum Deus acceptet et suos et sua saluat salutatione.
21
Translatus est hic liber Vnionis a Marcho Toletano canonico de
22
lingua arabica in latina, et perfectus est in primo die iunii, scilicet in
23
uigilia Pentecostes sub Era M.CC.L.I, anno ab Incarnatione Domini
24
millesimo CC.XIII in mense iunii, eodem anno quo uictus a Rege
25
Castellanorum Amir AlMunum [sic], in eodem anno quo
26
captum est castrum Alcaram ab eodem rege Alfunsso illustrissimo.
27
Explicit liber Alchorani infidelissime Sarraceni, scriptus per me
28
Iohannem Dogueti, clericum Maclouiensis diocesis in Britannia, sub
29
anno a Natiuitate Domini millesimo quadringentesimo, indictione
30
octaua, et die uicesima tertia mensis octobris, tempore Benedicti ter-
31
tii decimi, de natione Cathalanorum.