115
1
LIBER ALPHARABII DE INTELLECTU ET INTELLECTO
2
|1|[ar. ed. Bouyges]Dixit Alfabarius (!) nomen intellectus multis modis dicitur. Unus
3
eorum est quo uulgus appellat hominem intelligentem seu discretum.
4
Secundus est intellectus quem locutores sepe inculcant, dicentes:
5
intellectus exigit hoc uel refugit hoc. Tercius intellectus est quem
6
ponit Aristoteles in libro demonstracionum. Quartus est ille de quo
7
loquitur Aristoteles in tractatu sexto qui est in libro de moribus.
8
Quintus est intellectus de quo loquitur Aristoteles in libro de anima.
9
Sextus est intelligencia quam ponit in libro de metaphisica.
10
|2|[ar. ed. Bouyges]Per intellectum uero quo uulgus <intelligunt> appellat hominem
11
intelligentem, intelligunt hominem ostentatorem discrecionis, et
12
aliquando appellant hominem intelligentem eum qui bene servat
13
suam fidem. Fides autem apud eos putatur esse probitas. Ipsi uero
14
non intelligunt per intelligentem nisi eum qui est boni ingenii ad
15
inueniendum id quod debet esse laudabilis |74v| bonitatis et quod
16
debet refugi de malicia, et prohibent illum dici esse boni ingenii
116
17
qui adinuenit maliciam sed uocant illum callidum et uersutum et
18
huiusmodi. Bonitas uero ingenii in adinueniendo quod est bonum
19
ut agatur et quod est uere malum ut fugiatur, est prudencia.|4|[ar. ed. Bouyges] Isti ergo
20
uniuersaliter non intelligunt per intellectum nisi quod Aristoteles in-
21
telligit prudenciam. Sed uulgus diuisus est in duas sectas circa
22
intellectum huius nominis. Quidam enim dixerunt quod intelligens
23
non dicitur intelligens, nisi qui habet fidem, malignum uero, quam-
24
uis sit boni ingenii [in] adinueniendo malum nolebant uocare pruden-
25
tem. Alii uero eum qui est boni ingenii in adinueniendo quod debet,
26
fieri, siue sit bonum siue malum, uocabant intelligentem et omnino
27
non intelligebant per intelligentem nisi prudentem. Prudens uero
28
apud Aristotelem est qui est boni ingenii in adinueniendo quod
29
oportet fieri de operibus uirtutis, quando est opus illud fieri et
30
secundum quod congruit unicuique tempori et preter hoc habeat
31
eciam prudenciam moralem.
32
|7|[ar. ed. Bouyges]Secundus uero intellectus quem locutores sepe replicant, dicentes
33
: hoc exigit intellectus uel prohibet, uel: hoc recipit intellectus uel
34
<quod> non recipit non intelligitur nisi id quod est probabile apud
35
omnes. Sentenciam enim communem apud omnes uel plures
36
ipsi uocant intellectum; tu autem animaduertes hoc ex hiis que
37
locuntur uel scribunt in libellis suis, in quibus sepe ponunt nomen
38
intellectus.
39
|8|[ar. ed. Bouyges]Intellectus uero quem ponit Aristoteles in libro demonstracionum
40
intelligitur esse uirtus anime qua acquiritur homini certitudo pro-
41
posicionum uniuersalium uerarum necessariarum, non argumenta-
42
cione omnino nec meditacione, sed natura et proprietate a puericia
43
sua, ita ut non percipiat unde acquirat uel quomodo acquirat. Hec
44
autem uirtus est una de partibus anime cui acquiritur cognicio prima
45
et certitudo proposicionum quas prediximus absque <pre>medita-
46
cione et consideracione omnino et hee proposiciones sunt principia
47
scienciarum speculatiuarum.
48
|9|[ar. ed. Bouyges]Quartus uero quem comemorat in tractatu VIo in libro de mori-
49
bus, intelligitur esse pars anime, cui propter frequenciam experiendi
50
unamquamque rem uniuscuiusque generis in prolixitate temporis
51
acquiritur certitudo proposicionum et iudiciorum in rebus uoluntariis,
52
quarum natura est ut eligantur ad faciendum uel ad fugiendum <pro-
53
posiciones affirmative>. Iudicia uero que acquiruntur homini
117
54
hoc modo ab illa parte anime sunt principia prudenti in adinueniendo
55
de rebus uolontariis quid debeat eligi ad agendum uel ad fugien-
56
dum. Comparacio autem harum proposicionum iudicancium ad
57
id quod inuenitur |75r| per hunc intellectum, est sicut comparacio
58
primarum proposicionum que dicte sunt in libro demonstracionum
59
ad id quod elicitur ex eis. Sicut enim ille sunt principia actoribus
60
scienciarum speculatiuarum ad eliciendum per eas de scientiis specu-
61
latiuis id cuius natura est ut sciatur tantum et non agatur, sic et hee
62
sunt principia prudenti et ingenioso, ut per ea eliciat de rebus uo-
63
lontariis id cuius natura est ut agatur, et hic intellectus augetur in
64
homine secundum longitudinem sue uite, quia infiguntur in homine
65
illa iudicia et adduntur ei in unoquoque tempore iudicia que prius
66
non erant apud eum. Sed in hac parte anime que uocatur intellectus
67
differunt homines multa distancia. In quocumque autem homine
68
perficiuntur hec iudicia in aliquo toto genere rerum, fiet peritus in
69
illo genere. Sensus autem de hoc quod dicitur peritus est ut cum dixerit
70
sentenciam aliquam uel consuluerit alicui recipietur ab eo senten-
71
cia eius et consilium ita ut non requiratur ab eo ulla probacio super
72
hoc, nec contradicatur ei, nec sit ei opus probare. Ideo rare potest
73
esse homo huiusmodi nisi cum senuerit, eo quod hec pars anime eget
74
multis experimentis que non possunt esse nisi in longo tempore.
75
|12|[ar. ed. Bouyges]Locutores autem de intellectu quem sepe inculcant loquendo pu-
76
tant quod hic est intellectus quem posuit Aristoteles in libro demons-
77
tracionum et illum intendunt. Tu autem cum feceris inductionem
78
de primis proposicionibus quas frequentant, inuenies omnes eas
79
apud eos sine dubitacione esse, cum tamen sint apud te proposiciones
80
prohabiles, sed ipsi intendunt unum et frequentant aliud.
81
|13|[ar. ed. Bouyges]Intellectum uero de quo loquitur in libro de anima, ipse ponit eum
82
quatuor modis. Unus est intellectus in potencia, alius intellectus in
83
effectu, alius intellectus adeptus, alius est intelligencia agens.
84
|14|[ar. ed. Bouyges]Intellectus uero qui est in potencia, uel est ipsa anima, uel est
85
pars anime, uel uirtus aliqua ex uiribus anime, uel aliquid cuius
86
essencia apta est abstrahere quiditates omnium que sunt, et for-
87
mas eorum a suis materiis et ponere omnes illas fomam sibi ipsi uel
88
formas sibi ipsi. Illa autem forma abstracta a materiis non fit
89
hinc abstracta a suis materiis in quibus est esse eius nisi ut fiat
118
90
forma huic essencie. Sed illa forma abstracta a suis materiis que fit
91
forma in hac essencia, est intellecta, et hoc nomen deriuatum est
92
a nomine huius essencie que abstrahit formas eorum que sunt et
93
fiunt sibi forme.|15|[ar. ed. Bouyges] Hec uero essencia est similis materie in qua impri-
94
muntur forme, scilicet quemadmodum si estimaueris aliquam
95
materiam corporalem, ueluti ceram aliquam in qua cum imprimitur
96
celatura totam penetrans, fit illa celatura et illa forma in sua
97
superficie et in suis interioribus et infunditur illa forma in totam mate-
98
riam, sic accedat tua estimacio ad |75v| intelligendum acquisicionem
99
formarum rerum in illa essencia que est similis materie et est subiec-
100
ta illi forme; sed discernat hanc ab aliis materiis corporalibus, in
101
hoc quod materie corporales artificiales non recipiunt formas nisi in
102
sua superficie tantum, non in profundo, in corporibus uero natura-
103
libus fit e conuerso. Huiusmodi autem essencie non remanet sua
104
essencia discreta a formis intellectorum, ita ut sit ei quiditas discreta
105
et formis que sunt in ea si[t] alia quiditas discreta. Immo hec
106
essencia fit ipsa eadem forma, quemadmodum si celaturam et crea-
107
cionem qua creata est cera aliqua que est cubica uel sperica, pu-
108
tares infundi in eam et pertransire per longitudinem ejus et latitu-
109
dinem et profunditatem ejus per totam, si contingeret tunc quod illa
110
cera esset ipsa celatura,|17|[ar. ed. Bouyges] secundum hoc exemplum oportet ut intelligas
111
acquisicionem formarum eorum que sunt in illa essencia quam uocauit
112
Aristoteles in libro de anima intellectum in potencia.
113
Quam diu enim in ipsa non fuerit aliqua e formis eorum quesunt,
114
ipsa est intellectus in potencia; cum uero iam habentur in ea forme
115
eorum que sunt, secundum exemplum quod prediximus, fit ipsa
116
essencia intellectus in effectu et hic est sensus de intellectu in
117
effectu.|18|[ar. ed. Bouyges] Cum enim acquiruntur in ea intellecta que ipsa abstrahit
118
a materiis, tunc illa fiunt intellecta in effectu que, priusquam abstra-
119
herentur a suis materiis, erant intellecta in potencia, sed cum abstrahun-
120
tur, fiunt intellecta in effectu et fiunt forme illi essencie. Ipsa enim
121
essencia non fit intellectus in effectu nisi propter ea que sunt intellecta
122
in effectu, sed hoc quod ipsa sunt intellecta in effectu et quod ipsa
123
est intellectus in effectu, unum et idem est. Sensus enim huius nostre
124
diccionis qua dicimus quod ipsa est intelligens, non est aliud nisi quia
125
intellecta fiunt forme illi ut ipsa sit ipsa eadem forma.
126
Igitur intencio de hoc quod ipsa est intelligens in effectu et intel-
119
127
lectus in effectu et intellectum in effectu una et eadem intencio est
128
et ad unam et eamdem intencionem est.|19|[ar. ed. Bouyges] Intellecta enim que erant
129
intellecta in potencia et antequam essent intellecta in effectu erant
130
forme in materiis extra animam; cum uero fuerint intellecta in effectu,
131
tunc esse eorum, prout sunt intellecta in effectu, non est eorum prout
132
sunt forme in materiis. Suum enim esse in seipsis uel in materiis non
133
est suum esse secundum quod sunt intellecta in effectu;|20|[ar. ed. Bouyges] nam eorum
134
esse in se ipsis comitantur cetera que adiunguntur eis, que aliquando
135
sunt ubi, et aliquando quando, et aliquando situs, et aliquando quan-
136
tum, et aliquando sunt qualia cum qualitatibus corporalibus et ali-
137
quando agunt et aliquando paciuntur. Cum autem fiunt intellecta
138
in effectu, remouentur ab eis multa ex iis predicamentis; esse igitur
139
illorum fit aliud esse. Tunc intellecta, uel plura ex eis, fiunt sic
140
quod intenciones eorum intelliguntur aliis modis; uerbi gracia: ubi,
141
quod intelligitur in illis, cum tu consideraueris intencionem eius,
142
uel non inuenies in eis aliquid de intencione eius omnino, uel |76r|
143
pones nomen nisi in eis sit quod faciet te acquirere aliam intencionem
144
secundum alium modum.
145
|21|[ar. ed. Bouyges]Cum igitur acquiruntur intellecta in effectu fiunt tunc unum de
146
hiis que habent esse in mundo secundum quod sunt intellecta in effectu,
147
et secundum quod sunt intellecta in effectu numerantur esse de uni-
148
uersitate eorum que sunt. Natura enim omnium eorum que sunt est ut
149
intelligantur et ut fiant forme illi essencie et postquam hoc ita est,
150
tunc non est prohibitum quin hec sint intellecta inquantum sunt in-
151
tellecta in effectu et ipsa essencia sit intellectus in effectu et intelligat
152
eciam. Igitur quod intelligitur tunc non est aliud ab eo quod est
153
intellectus intelligens in effectu. Quod enim est in effectu intellectus
154
ob hoc est quod intellectum aliquod fit forma ei et fit ipse intellectus
155
in effectu respectu sui ad illam formam tantum. Sed est intellectus in
156
potencia respectu sui ad alium intellectum quod adhuc non est
157
sibi acquisitum in effectu, sed cum hoc fuerit sibi acquisitum pro-
158
fecto fiet intellectus in effectu propter intellectum primum et intel-
159
lectum secundum; cum autem fuerit facta intelligens in effectu
160
respectu omnium intellectorum, sed ipsa est unum de hiis que sunt,
161
tunc <ipsa> anima fit ipsa omnia intellecta in effectu. Cum autem
162
ipsa intelligit id quod est intellectum in effectu, tunc non intelligit
163
aliquid quod sit extra suam essenciam.|23|[ar. ed. Bouyges] Palam igitur est quod cum
164
ipsa intelligit suam essenciam [in quantum sua essencia est intellectus
120
165
in effectu, tunc de eo quod ipsa intelligit suam essenciam], non
166
acquiritur sibi aliquid quod est cujus esse sit preter suum esse cum
167
ipsa sit intellecta in effectu, sed intelligit de sua essencia quiddam
168
secundum quod eius esse est ipsum intellectum quod est sua es-
169
sencia. Fit igitur hec essencia sibi intellecta in effectu; non fuit au-
170
tem in nobis anima, antequam hec intelligerentur, nisi intellecta in
171
potencia; modo autem est intellecta in effectu, eo quod intelligitur
172
in effectu, et suum esse in seipsa est intellectus in effectu et intellectum
173
in effectu, diuerso modo quam cum intellexerit hec eadem primo.
174
Hec enim prima fuerunt intellecta quando fuerunt abstracta a
175
suis materiis in quibus erat suum esse cum erant intellecta in potencia,
176
et postea fiunt intellecta secundo et tunc suum esse non est illud esse
177
quod prius fuerit, sed est esse separatum a suis materiis ita quod
178
sunt forme non in suis materiis, et sic sunt intellecta in effectu.
179
|24|[ar. ed. Bouyges]Igitur intellectus in effectu cum intelligit, intellecta que sunt sibi
180
forme, scilicet secundum quod sunt intellecta in effectu, fiunt
181
intellectus quem nos prius diximus esse intellectum in effectu; tunc
182
fit modo intellectus adeptus.|25|[ar. ed. Bouyges] Cum autem fuerint hic aliqua que sunt
183
forme non in materiis, nec fuerunt unquam forme in materiis, pro-
184
fecto hec cum intelliguntur fiunt aliqua intellecta, sed talia qualia
185
erant antequam intelligerentur. Sensus autem de hoc quod ipsa in-
186
telligit aliquid hic est, scilicet quod ipsa formas que sunt in materiis
187
abstrahit a suis materiis et fit eis esse aliud a suo esse quod erat
188
prius. Postquam igitur sunt hic res que sunt non in materiis, tunc
189
illi essencie non est opus abstrahere eas a suis materiis omnino,
190
sed sicut inuenit eas abstractas, sic intelligit eas ad modum quo ipsa
191
inuenit suam essenciam, cum est intellectus in effectu per intel-
192
lecta que iam non sunt in suis materiis. Fit igitur esse earum, secun-
193
dum quod sunt intellecte, intellectum secundum, et hoc esse earum
194
tale est quale erat antequam intelligerentur hac intellectura; et
195
hoc est quod oportet intelligi de his que sunt forme non in suis |76v|
196
materiis;|26|[ar. ed. Bouyges] cum enim hee intelliguntur, esse earum in seipsis est ipsum
197
esse earum cum ipse dicuntur intelligi, tale quale est in nobis in effectu
198
intellectum. Hoc autem quod in nobis est in effectu intellectum tale
199
est quale dicitur de ipsis formis que non sunt in materia nec fuerunt
200
in [ea] unquam, sed secundum modum quo de eo quod est de nobis
201
intellectum in effectu dicimus quod est in nobis, oportet ut dicatur
202
de illis que sunt in mundo.|27|[ar. ed. Bouyges] Et ille forme non possunt intelligi perfecte
121
203
nisi postquam acquisita fuerint intellecta omnia intellecta in effectu
204
ant plura ex eis et ut intellectus adeptus acquiratur et tunc fient
205
ille forme intellecte et fient quasi forme intellectui secundum quod
206
est intellectus adeptus.
207
|29|[ar. ed. Bouyges]Sed intellectus adeptus est quasi subjectum illis et intellectus
208
adeptus est quasi forma intellectui in effectu; intellectus uero in effec-
209
tu est quasi materia et subjectum intellectui adepto et intellectus in
210
effectu est quasi forma illi essencie, illa uero essencia est similis materie,
211
et hinc incipiunt forme descendere usque ad formam corporalem ylea-
212
lem et hinc incipiunt eleuari quousque separentur a materiis pau-
213
latim cum modis separacionis superantis se.
214
|30|[ar. ed. Bouyges]Si autem fuerunt forme que nullo modo sunt in materiis,
215
nec fuerunt, nec erunt nunquam in materiis excedentes se in perfec-
216
cione et separacione, et habuerint aliquem ordinem esse, tunc cum
217
consideratus fuerit statum earum profecto perfectior ex illis secun-
218
dum hanc uiam erit forma minori, quousque perueniatur ad mini-
219
mum quod est intellectus adeptus, et deinde non cessabit descensus
220
quousque perueniatur ad materiam essencie et ad id quod est infra
221
eam de uiribus animalibus; et postea ad naturam, et deinde non
222
cessabit descensus quousque perueniatur ad formas elementorum,
223
que sunt uiliores ex formis in esse; et ideo subiectum eorum est uilius
224
ceteris subiectis, et hoc est materia prima. Cum autem erexeris te a
225
materia prima, gradatim peruenies ad naturam que est corporales
226
forme in materiis hylearibus, a quibus iterum ascendendo peruenies
227
ad illam essenciam et deinde ascendendo superius peruenies ad
228
intellectum adeptum, et tunc peruenies ad id quod est simile stellis
229
secundum comparacionem tue ereccionis a materiis hylearibus,
230
a quo iterum cum erexeris te, peruenies ad primum ordinem eorum
231
que sunt separata. Ex quorum ordinibus primus est ordo intelligen-
232
cie agentis.
233
|32|[ar. ed. Bouyges]Unde intelligencia agens, quam nominauit Aristoteles in tercio
234
tractatu libri de anima, est forma separata, que nec fuit in materia, nec
235
erit unquam; et ex hoc quod <anima> est intellectus in effectu, tota
236
eius uirtus est ad assimilandum se intelligencie intellecte adepte;
237
que essenciam istam, cum esset intellectus in potencia, fecit esse intel-
238
lectum in effectu, et ea que erant intellecta in potencia fecit esse intel-
239
lecta in effectu;|33|[ar. ed. Bouyges] cuius comparacio ad intellectum qui est in potencia
240
est sicut comparacio solis ad oculum, qui est uisio in potencia quam
122
241
diu est in tenebris. Uisio enim non est uisio in potencia, nisi dum est
242
in tenebris ; intencio autem de tenebris est illumina |77r| cio in poten-
243
cia, uel priuacio illuminacionis in effectu; intencio autem illumina-
244
cionis est irradiacio ex oposicione lucidi.
245
Cum igitur acquiritur lumen in uisu et in aere et in consimili, tunc
246
aer, cum lumine quod fit in eo, fit uisus in effectu et colores fiunt uisi
247
in effectu. Sed dico quod uisus non fit uisus in effectu ob hoc solum
248
quod fit in eo lumen et irradiacio in effectu, sed quia cum fit in eo
249
illa irradiacio, fit ei irradiacio in effectu, et fiunt in eo forme
250
uisorum in lumine et fit uisus in effectu, tunc imaginat formas
251
uisorum. Sed ante hoc necesse est preparari radium solis uel ali-
252
cuius rei ad hoc ut fiat irradiatum in effectu, et tunc quod erat
253
uisum in potencia fit uisum in effectu. Principium autem per quod
254
fit uisus in effectu postquam fuerat uisus in potencia et ea que
255
erant uisa in potencia fiunt uisa in effectu, est irradiacio que fit in
256
uisu a sole.
257
|34|[ar. ed. Bouyges]Secundum hoc igitur exemplum in illa essencia que est intellectus
258
in potencia acquiritur quiddam cuius comparacio est sicut comparacio
259
irradiacionis in effectu ad uisum, et hoc tribuit ei intelligencia agens.
260
Igitur ipsa est principium quod ea que sunt intellecta in potencia,
261
facit esse intellecta in effectu. Et sicut sol est qui facit oculum uisum
262
in effectu et uisa in potencia facit uisa in effectu cum lumine quod
263
confert ei, sic et intelligencia agens est que trahit ad effectum intel-
264
lectum qui est in potencia et facit esse intellectum in effectu cum eo
265
quod tribuit illi ab illo principio et per illam intellecta in poten-
266
cia fiunt intellecta in effectu.
267
|35|[ar. ed. Bouyges]Intelligencia uero agens est illius speciei cuius est intellectus adep-
268
tus. Forme uero eorum separatorum que sunt supra eam [sunt] in
269
ea incessabiliter sine inicio et sine fine; sed esse eorum in ea est
270
secundum ordinem multo [alium] ab ordine quo sunt in intellectu
271
qui est in effectu, sed prior quantum ad nos, cum erexerimus nos ad
272
ea que sunt perfecciora in esse, ab his que sunt minoris esse, excellen-
273
cior est, sicut dixit Aristoteles in libro demonstracionum, eo quod nos
274
non erigimur ad ignotum, nisi ab eo quod nocius est apud nos. Quod
275
autem est perfeccioris esse in se, illud est magis ignotum apud nos
276
et ignorancia nostra de illo maior est.
277
Unde necessarium est ut ordinacio eorum que sunt sit in intellectu
278
qui est in effectu e conuerso quam est in intelligencia agente.|36|[ar. ed. Bouyges] Intel-
123
279
ligencia enim agens primum intelligit de his que sunt id quod perfec-
280
cius est post perfeccius et forme que sunt hodie in materiis sunt in
281
intelligencia agente forma abstracta, non quod prius fuerint in materiis
282
et deinde sint abstracte, sed quia nunquam cessauerunt ipse forme
283
esse in ea in effectu.
284
|38|[ar. ed. Bouyges]Cum autem ipsa penetrat intelligendo materiam primam et ceteras
285
materias dat eis formas in effectu que erant in seipsa. Hoc autem quod
286
nos principaliter intendimus sunt ille forme, sed hoc non fuit pos-
287
sibile hic nisi per esse generacionis harum materiarum. Hec autem
288
forma in intelligencia agente est indiuisibilis |77v| nec est mirum si,
289
postquam intelligencia agens est non diuisibilis, sint in eius essentia
290
res non diuisibiles et det materie simile ei quod est in sua substancia
291
quamvis non recipiat illud nisi diuisibiliter. Et hoc est quod osten-
292
dit Aristoteles in libro suo de anima et metaphisica.
293
|41|[ar. ed. Bouyges]Sed hic est questio scilicet quod si possibile fuit hanc formam
294
inueniri in non materiis, tunc quod opus fuit poni eam in materiis
295
uel quomodo de esse perfecciori uenit ad esse inferius. Sed forte
296
dicet aliquis quod non fuit hoc nisi ob hoc quod ut materie fierent
297
perfeccioris esse. Sed tunc sequitur ex hoc quod hee forme non fuerint
298
genite nisi proper materiam, quod est contrarium ei quod uidet Aris-
299
toteles. Uel fortasse dicet aliquis quod hec omnia sunt in intelligencia
300
agente in potencia. Sed per hoc quod hic dicimus in potencia non opor-
301
tet intelligi quod intelligencia agens in potencia hanc habeat recipere
302
formam et postmodum fiat in eis sed quia habet potenciam
303
ponendi eas in materiis formas et hoc est potencia ut agat in aliud a se.|43|[ar. ed. Bouyges]
304
Ipsa enim est que ponit eas formas in materiis et deinde studet
305
approximare eas separacioni paulatim quousque acquiratur intel-
306
lectus.
307
Et sic substantia anime hominis uel homo cum eo per quod subs-
308
tanciatur, fit propinquius ad intelligenciam agentem|44|[ar. ed. Bouyges] et hic est finis
309
ultimus, et uita alia, scilicet quia ad ultimum acquiritur homini
310
quiddem per quod substanciatur et acquiritur perfeccio eius ultima,
311
quod est ut agat in alteram aliam accionem per quam substancietur,
312
et hec est intencio de uita alia. Quamvis eius accio non fiat in alio quod
313
sit extra suam essenciam, ipsam enim agere nichil aliud est quam
124
314
inuenire suam essenciam. Igitur sua essencia et sua accio et suum
315
agere est unum et idem et tunc ad suam existentiam non indigebit ut
316
corpus sit sibi materia, nec ad aliquam suarum accionum indigebit
317
adiuuari uirtute animali que est in eius corpore, nec indigebit in
318
ea instrumento corporali omnino.|46|[ar. ed. Bouyges] Minimus enim ex gradibus suis
319
est ut ad existenciam sui necessarium sit corpus sibi esse materiam
320
ut ipsa sit forma in corpore. Supra hunc autem gradum est ut ad
321
sui existenciam non sit necesse corpus sibi esse materiam, quamuis
322
ad plures ex suis accionibus egeat uti instrumento corporali et
323
adiuuari uirtute eius, scilicet sensu et ymaginacione; per quod autem
324
perfeccius est suum esse hoc est ut fiat secundum disposicionem
325
quam diximus.
326
|47|[ar. ed. Bouyges]Sed quod intelligencia agens habeat esse, iam ostensum est in
327
libro de anima. Uidetur autem quod intelligencia agens non semper
328
agit, sed aliquando agit aliquando non, unde sequeretur necessario
329
quod ad id quod ageret et ad id quod non ageret esset diuersarum |78r|
330
comparacionum et sic uariaretur de comparacione ad compara-
331
cionem. Si autem non esset semper secundum suam ultimam perfec-
332
cionem, tunc non uariaretur tantum de comparacione ad compa-
333
racionem, sed uariaretur eciam in sua essencia, eo quod perfeccio
334
eius ultima esset in sua substancia aliquando in potencia, aliquando
335
in effectu et tunc quod esset ei in potencia esset materia ei quod
336
esset in effectu, sed nos iam posuimus eam esse separatam ab omni
337
materia, postquam igitur hoc ita est, tunc semper est in sua perfec-
338
cione ultima.
339
Ipsa uero necessario permutatur de comparacione ad compara-
340
cionem et tamen imperfeccio non est in sua essencia, sed contingit
341
ei ob hoc quod non inuenit semper comparaciones secundum quas agit
342
, scilicet uel quia materiam et subiectum in que agat preparata
343
non inuenit, uel quia est impediens extra se aliquid quod aliquando
344
remouebitur uel utrumque, et ex hoc manifestatur quod in illa non
345
est sufficiencia ad hoc ut ipsa sit primum principium omnium eorum
346
que sunt, eo quod eget ut detur sibi materia apta in quam agat et ut
347
remoueatur suum impediens; unde non est in sua essencia et in sua
348
substancia sufficiencia ad dandum omnibus rebus suas perfec-
349
ciones. Igitur in sua substancia est defectus ad dandum multis
350
eorum que sunt suas perfecciones. Id autem in cuius substancia est
351
defectus non habet in se sufficienciam ad hoc ut non sit suo esse
125
352
aliud principium, et ut sit res cuius esse sit per seipsum ita ut esse
353
eius non sit ab alio a se. Sequitur ergo necessario ut sit alia causa que
354
adiuuet in dando sibi materiam in quam agat.
355
|49|[ar. ed. Bouyges]Palam autem est quod subiecta in que agit intelligencia agens
356
sunt uel corpora uel uires in corporibus generatis corruptibilibus.
357
Iam autem ostensum est in libro de generacione et corrupcione quod
358
cause que sunt partes corporum celestium ipse sunt principia pri-
359
ma agencia hec corpora. Igitur ipse dant intelligencie agenti materias
360
et subiecta in que agat.|50|[ar. ed. Bouyges] Omne enim corpus celeste mouetur a motore
361
qui non est corpus, nec in corpore omnino, qui est causa esse illius
362
et eius per quod substancietur, cuius ordo in esse quod est sua
363
substancia est secundum ordinem illius corporis. Motor igitur eius
364
quod est perfeccius inter illa est perfeccior inter motores; perfeccius
365
autem in esse est celum primum, igitur perfeccior inter motores
366
est motor primi celi.
367
Sed quia motor primi celi fuit principium per quod fuit esse duarum
368
rerum discretarum quarum una est per quod substanciatur primum
369
|78v| celum et est substancia corporea celestis, altera est motor spere
370
stellarum fixarum et hic est essencia que nec est corpus nec in corpore,
371
ideo non fuit possibile ut daret utrumque illorum secundum unum
372
modum et unum aliquid in sua essencia secundum quod per illud
373
substanciatur, sed secundum duas naturas, quarum una est perfec-
374
cior altera eo quod illa [per quam dat id quod est perfeccius,
375
quod non est corpus, est perfeccior ea] per quam dat id quod est
376
corporeum.
377
|35,3|[ar. ed. Bouyges]Igitur ipsa non substanciatur nisi per duas naturas, quoniam ex
378
illis utrisque est suum esse. Igitur esse eius habet inicium, eo quod
379
id in quod diuiditur causa est per quam substanciatur. Igitur non
380
potest esse ut motor primi celi sit primum principium omnium que
381
sunt, sed habet aliud principium necessario et id principium est
382
perfeccioris esse quam illud.|51|[ar. ed. Bouyges] Postquam autem motor primi celi non
383
est in [materia] sequitur necessario ut sit in sua substancia. In-
384
telligencia igitur ipsam intelligit suam essenciam et essenciam eius
385
quod est principium sui esse.
386
Igitur manifestum est quia id quod intelligit de principio sui esse per-
387
feccius est quam sit sua natura et id per quod intelligit suam essen-
388
ciam, que est ei proporia, est minus. Non est autem opus diuidi eius
126
389
essenciam in duas naturas nisi in has;|52|[ar. ed. Bouyges] set principium quod est prin-
390
cipium per quod substanciatur motor primi celi est unum ex omnibus
391
partibus necessario, nec potest aliquid esse perfeccius eo, nec est ei
392
principium. Ipsum igitur est principium omnium principiorum et
393
principium primi eorum que sunt et hoc est intelligencia quam ponit
394
Aristoteles in littera in libro de metaphisica.|53|[ar. ed. Bouyges] Unumquodque autem
395
illorum eciam intelligencia est, sed ille est intelligencia prima et pri-
396
mum quod est et uerum primum et unum primum, sed hec alia non
397
fuerunt intelligencie nisi per illud secundum ordinem. Considerare
398
autem de hiis supra hoc quod diximus est preter intencionem nos-
399
tram hic.
400
FINIS ALPHARABII DE INTELLECTU ET INTELLECTO