187
-1
< DE MEDICINIS CORDIALIBUS >
0
< Fragmentum >
1
Invenimus autem in exemplari, unde transcripsimus, folia quae
2
non sunt de exemplari, et transcripsimus inde sicut invenimus, et
3
haec sunt.
4
Dixit Auohaueth Iurgianus : « Hae sunt distinctiones extra hunc
5
librum, quas ego transtuli in eum a libris physicis in quibus est quod
6
praecipit auctor praecipuus; et plures ex eis sunt ex epistola quam
7
fecit de speciebus cordium ad unum amicorum suorum introducendum,
8
dicens» :
188
9
Nec vita nec ulla perfectionum aut bonitatum est retenta apud
10
primum principium in prima genitura, sed receptibilia quandoque
11
sunt carentia aptitudine recipiendi ea: non enim omne receptibile est
12
receptibile omnis rei, et ideo impossibile est lanam recipere formam
13
ensis, ipsa existens lana, nec aquam veritatem humanitatis, ipsa
14
existens aqua.
189
15
Corpora autem mundana iam receperunt vitam, exceptis paucis
16
numero et mensura : sed numero, quia corpora non viva sunt elementa
17
quatuor et quod est eis propinquius in natura; sed mensura, quia
18
collectio quatuor elementorum quasi non habet quantum ad totum
19
mensuram sensibilem; non est autem longe inter stellas fixas esse
20
aliquid quod est maius eis, scilicet collectione quae est sub caelo.
21
Syllogismus autem affirmat quod haec collectio in comparatione
22
circuli Saturni est quasi punctum in circulo; quanto magis autem
23
in comparatione eius quod est supra circulum Saturni. Deinde de-
24
monstratores tenent quod causa propter quam haec corpora non
25
recipiunt formam vitae, haec est scilicet quia diversa fuerunt ab
26
aliis corporibus simplicibus et compositis vivis, hoc est quia sunt
27
naturarum contrariarum; natura enim uniuscuiusque illorum habet
28
contrariam et ob hoc fuerunt remotissima a corporibus caelestibus.
29
Corpora vero caelestia fuerunt apta nobiliori modo vitae corpora-
30
lis; haec autem elementa sunt nimis remota a vita.
190
31
In compositis vero complexatio frangit et debilitat veritatem
32
contrarietatis, et operatur in eis formam complexionis. Complexio
33
autem est medium inter contraria; medium vero non habet contraria;
34
et ideo aptatur plus ad recipiendum vitam. Unde complexio quo magis
35
accesserit ad medium, complexionatum aptius fiet ad recipiendum
36
augmentum perfectionis vitae.
37
Cum vero temperatissimum fuerit, ita ut contraria aequalia sint in eo
38
et operentur aequaliter, coaptabitur perfectioni vitae rationabilis, si-
39
milis vitae caelestis.
40
Haec autem aptitudo est in spiritu humano. Spiritus vero humanus
41
omnino est quiddam quod generatur ex elementis, et effigiat vultus
42
ad similitudinem caelestium corporum. Unde iudicant de eo dicentes
43
quod sit substantia lucida, et ideo spiritus visibilis vocatur radius
44
et lux. Unde et anima aggratulatur cum videt lucem et molestatur
45
in tenebris : ipsa enim lux est comparata eius vehiculo, et confortatur
46
propter eam vehiculum eius, quod est spiritus, cui tenebra est contraria.
47
Videtur autem quod sapientes et sequaces eorum consenserint in
48
hoc quod gaudium et timor et dolor et ira sunt ex passionibus propriis
49
spiritus qui est in corde. Unde omnis passio quae intenditur aut
50
remittitur non ex causa extrinseca, non comitatur in sua intensione
191
51
et remissione nisi aptitudinem substantiae patientis aut eius debili-
52
tatem.
53
Sapientes autem distinxerunt inter potentiam et aptitudinem, quia
54
potentia est super contraria aequaliter, aptitudo vero non est super
55
contraria aequaliter. Omnis enim homo potest gaudere et tristari,
56
sed eorum quidam sunt aptiores gaudio aut tristitiae; similiter est
57
iudicium de ira et timore et aliis passionibus. Manifestum est igitur
58
quod hoc quod spiritus est gaudens aut dolens in potentia, aliud est
59
quam hoc quod est aptior ad unum eorum. Unde videtur aptitudo esse
60
perfectio eius quod est in potentia in comparatione unius opposito-
61
rum. Constat igitur ex hoc quod spiritus, quamvis ex hoc quod est
62
spiritus in potentia, simul habet dolere et gaudere, non tamen est ei de
63
eo quod intelligitur de aptitudine nisi unum eorum. Deinde manifestum
64
est quod potentia utriusque istorum comitatur animam cum sub-
65
iicitur et quod aptitudo signata ad unum eorum, non comitatur
66
eam, sed accidit ei ex aliqua causa.
192
67
Gaudium autem est delicia. Omnis autem delicia est apprehensio
68
perfectae acquisitionis propriae virtuti apprehendenti, sicut sentire
69
dulce et odorem bonum sensui, percipere vindictam virtuti irascibili,
70
et percipere spem virtuti cogitativae et aestimativae. Omnis autem
71
perfectio est res naturalis et e converso. Omnis autem perceptio rei
72
quae est naturalis virtuti est delicia, et e converso.
73
Fortassis accidit aliquibus virtutibus non delectari nisi cum discedi-
74
tur a dispositione non naturali; ex quo putatur quod delectatio sit
75
egressus a dispositione non naturali, quasi permanentia in dispositione
76
naturali non possit esse delectabilis. Hic autem error non accidit nisi
77
propter acceptionem accidentalis pro substantiali. Apprehensorum
78
enim quaedam sunt quae non apprehenduntur nisi ex permutatione,
79
sicut tactibilia; qualitas enim non sentitur nisi dum membrum tangens
80
fuerit contrarium illi qualitati ex qua patitur; cum autem pertulerit
81
et quieverit passio, qualitas fiet complexio membri, et tunc non
82
sentietur : omnis enim sensus aliqua permutatione est, nihil autem
83
permutatur ex seipso.
193
84
Et ideo habens hecticam, non dolet ex calore vehementi, qui vehe-
85
mentior est calore febris acutae; dolet autem habens febrem acutam
86
ex calore minore quam sit ille: calor enim hecticae infusus est membris
87
quasi complexio illorum; calor vero febris acutae extraneus est mem-
88
bris et differt a complexione membrorum. Medici autem imponunt
89
nomen proprium ei quod est sicut hectica, complexionem malam
90
aequalem, et ei quod est sicut febris acuta, complexionem malam di-
91
versam.
92
Manifestum est igitur quod causa non sentiendi id quod est quietum
93
de perfectionibus sensibilibus, est privatio apprehendendi; causa
94
vero delectationis in principio exitus ad dispositionem naturalem, est
95
habere apprehensionem. Sed quia habere apprehensionem fit in exitu a
96
dispositione non naturali, ideo contingit esse delectationem in exitu ab
97
illa. Et putatur haec esse eius causa, sed non est ita. Nam causa est
98
habere perfectionem et nihil aliud, et haec est causa delectatio-
99
nis. Sed causa aptitudinis ad illam, haec est ut deliciosus sit in sua
100
meliori dispositione in quanto et quali, et ut non sit in eius substantia
101
defectus nec dispositio non naturalis eius quod est in illo.
102
Sed in quanto, hoc est, ut spiritus delectans sit multae quantitatis :
103
propter hoc enim roboratur virtus eius; ex augmento enim substan-
104
tiae in quantitate provenit augmentum virtutis in robore suo, sicut
105
declaratum est in principiis naturalium. Item propter hoc quod spiritus
106
est multus, magna pars eius stat in principio, et eius magna pars
107
dilatatur, sicut fit in gaudio et deliciis; paucum enim spiritum restrin-
108
git natura et retinet in principio et non permittit dilatari.
194
109
Sed in qualitate, hoc est, ut complexio eius sit optima et lux eius
110
sit maxima et sit simillima substantiae caeli. Hae sunt causae apti-
111
tudinis ad gaudium et delicias.
112
Contrariae autem harum sunt causae aptitudinis ad dolorem et
113
maestitiam, quae cum cognitae fuerint in delectatione quae est quasi
114
genus, scientur etiam in gaudio, quod est ut species.
115
Ergo spiritus qui est in corde, cum fuerit multus, et multa materia
116
ex qua fit, fuerit proxima continuitati et temperatae complexionis
117
in tenuitate et spissitudine, et lux eius fuerit resplendens, erit aptis-
118
simus gaudio. Cum autem fuerit parvae quantitatis et materia
119
fuerit pauca, sicut in convalescentibus qui sunt graciles ex infirmita-
120
tibus et in senibus, et non fuerit temperatae complexionis, sicut est
121
in aegris, sed fuerit nimis grossus et spissus, sicut est in melancholicis
122
et senibus, non dilatabitur eo quod est grossus, aut fuerit tenuissimus,
123
sicut in macilentis, non erit in eo tantum quod possit dilatari, aut
124
fuerit obscurus, sicut in melancholicis, erit aptissimus tristitiae.
125
Ei autem quod aptum est ad aliquid, sufficit quaelibet causa,
195
126
sicut sulfuris accensio quod incenditur quolibet igne, cum multo
127
maiore ligna non accendantur. Ergo cum anima fuerit habens spi-
128
ritum aptum pati ex laetis, laetabitur qualibet causa. Unde cum
129
laetificatur nimis potor vini, putatur laetari ex se, sed non est ita:
130
impossibile est enim fieri in aliquo actionem sine agente; sed vinum
131
cum bibitur mediocriter, generat spiritum multum et temperatae
132
complexionis inter tenuitatem et grossitudinem, et multae lucis
133
resplendentis, et aptatur spiritus gaudio et gaudet ex qualibet cau-
134
sarum utilium.
135
Sed operatio causarum utilium praesentium est efficacior quam
136
operatio causarum utilium futurarum. Similiter operatio eius ex
137
causis utilibus ad delectandum est efficacior quam eius operatio ex
138
causis utilibus honestati. Similiter eius operatio ex hoc quod est secun-
139
dum opinionem, est efficacior quam quod est secundum rationem.
140
Causa autem huius hoc est quod virtutes animales quae sunt in
141
cerebro, quae egent temperamento humoris ad hoc ut ipsae oboediant
142
motui cogitationis et imperio intellectus, sunt multi humoris et non
143
subduntur intellectui. Praeter hoc etiam habent motum multum
144
propter vapores ascendentes commotos qui admiscentur ei, et propter
145
humorem suum non obtemperant motui, nisi motui violento corporali,
196
146
et tunc fit difficile cogitationi oboedire eis. Virtuti autem intelligibili
147
accidunt ex eis accidentia secundum hoc quod exigit eorum dispositio,
148
ita quod temperatur eorum complexio, et quiescit commotio. Deinde
149
virtus spiritualis quae est in corde in hora ebrietatis est aptissima
150
gaudio; cui non redduntur laeta cogitabilia propter hoc quod diximus,
151
sed redduntur ei laeta quae feruntur inter sensum et aestimationem,
152
quae sequitur eum et confortatur propter eum; aut sensus et cogitatio
153
quae adiuvant illum ad oboediendum sibi virtutes animales, confortan-
154
tur per eum. Sensus enim plus praevalet super spiritum occultum, et
155
plus potest movere eum quam intellectus. Intellectus autem cum
156
restitit ei spiritus occultus, adiuvatur ex sensu et vincit eum, sicut
157
fit in scientia geometrica et in aliis etiam. Et quoniam ita est, ideo
158
defecerunt operationes laetificantium futurorum honestorum intelligi-
159
bilium, et praevaluerunt operationes laetorum delectantium prae-
197
160
sentium. Et cuius multa fuerit aptitudo, sufficit ei parum ex causis,
161
sicut puero.
162
Causarum autem gaudii et tristitiae quaedam est fortis, et quaedam
163
debilis, et quaedam est cognita, quaedam vero incognita; sed de
164
incognitis est illud quod adeo inolevit quod non percipitur. Causarum
165
autem laetitiae et tristitiae, eam quae est validissima non est necesse
166
nominare. Reliquae autem sunt ut evagatio sensus per mundum :
167
quod autem ostendit nobis hoc esse delectationem, est contrarium
168
eius, scilicet non delectans, quod est sedere in tenebris, sicut quod
169
ostendit nobis esse delectationem habere socium est tristitia ex soli-
170
tudine, et sicut obtinere cupitum in eadem hora et esse compotem
171
desiderati sine impedimento est voluptas, et loqui de praeteritis, et
172
sperare de futuro, et adulari animae propter spes et verba et propter
198
173
admirationem, et invenire attentum auditorem et concordare et
174
blandiri et praevalere in quolibet, et cetera quae nominavimus in rheto-
175
ricis. Haec autem differunt secundum voluntates et usus, sine quibus
176
homo numquam est aliquo modo, nec etiam sine causis tristantibus
177
quibus sunt in hominibus debilibus consimiles.
178
Sed cum aptitudo magis fuerit propria ad unam partem, non pa-
179
tietur ex causis alterius partis nisi fortissimae fuerint; patietur tamen
180
ex causis suis quamvis sint debiles. Gaudium autem ebrii durat ex
181
qualibet istarum causarum. Habentis autem complexionem melan-
182
cholicam qui est tenebrosi spiritus, durat tristitia propter id quod
183
est oppositum istis causis. De causis tristitiae et sollicitudinum sicut
184
est reminisci dolorum qui contigerunt et infirmitatum quae praeterie-
185
runt et inimicitiarum et contumeliarum vel iniuriarum illatarum, et
186
sicut aestimare terrores futuros, et praecipue discessionem ab hoc
187
saeculo, a qua avertitur meditatio sapientis ad aliquid aliud ex his
199
188
quae debet facere, de quo potius debet curare, et sicut solitudo
189
et hoc quod non potest habere quod vult, et multa alia quae non
190
numerantur, sunt ex accidentibus quae adveniunt animae aptae ad
191
tristandum et reddunt eam tristem.
192
Imaginatio vero, eo quod fortior est in melancholico, iuvat ad hoc,
193
quoniam reddit res repraesentantes quod contristat et molestat et
194
tabefacit. Imaginatio enim confortatur in melancholico ex siccitate
195
spiritus qui est subiectum imaginationis, et propter hoc fiunt leviores
196
motus eius, eo quod intellectus non cogitat de virtutibus interioribus
197
et exterioribus sensus et aestimationis propter vitium complexionis
198
spiritus in quo sunt, et quia motus earum appropriantur ad id quod
200
199
debet et ad quod aptae sunt, quod est complexio et qualitas mala et
200
tenebrosa.
201
Non autem omnes causae aptitudinis ad gaudium et tristitiam
202
sunt causae coniunctae substantiae spiritus in eius quantitate et qua-
203
litate. Aliquando enim accidunt aliae causae animales quae praeparant
204
spiritum ad alterum duorum; et videtur quod hoc quod praeparant
205
spiritum ad hoc, sit ex coniunctione earum cum ipsis causis quae
206
continentur in qualitate spiritus et eius quantitate, scilicet ut tempe-
207
retur per illas complexio spiritus et eius grossitudo et tenuitas, et
208
augeatur mensura eius et splendeat eius natura et aptetur gaudio;
209
aut ut accidat aliqua contrariarum causarum istis et aptetur tristitiae.
210
Sed illae causae extrinsecae erunt principales causae. Hae autem
211
causae substantiales, scilicet quae accidunt substantiae spiritus,
212
erunt causae secundariae et proximae; hae autem causae accidentales
213
remotae, aut non comprehenduntur numero, aut difficile est eas
214
numerare.
215
Sed omnes, sicut puto, comprehenduntur sub uno intellectu, sci-
216
licet quia per omne quod frequentatur, virtus roboratur; ex omni
217
autem virtute quae roboratur fit aptitudo. Melius est autem ut osten-
201
218
damus intellectum huius per inductionem, dicentes quia cum corpus
219
frequenter calescit, aptius fit ad cito calescendum; similiter cum friges-
220
cit; similiter cum dissolvitur; similiter cum constringitur. Virtutes vero
221
interiores cum frequentaverint suas actiones, fit earum fortis habitus.
222
Mores etiam non acquiruntur nisi per hoc. Causa vero huius quasi haec
223
est, quod passio aptans rem, cum acciderit, est consimilis substantiae
224
eius; consimile autem rei est repugnans eius contrario; repugnans
225
autem contrario cum confortatur, minuitur aptitudo virtutis ad illud,
226
et augetur aptitudo contrarii eius quod est illi consimile. Et haec est
227
declaratio huius intentionis per inductionem et per syllogismum
228
sumptum ex authenticis. Sed verbum de probatione huius per demon-
229
strationem prolixum est.
230
Quod autem magis convenit speculationi naturali considerare,
231
hoc est quod gaudio duo debentur: unum est confortatio virtutis
232
naturalis; alterum est conservatio spiritus a dissolutione, eo quod
233
cogit eum gaudium dilatari. Sed confortationem virtutum naturalium
234
sequuntur tria, scilicet temperantia complexionis spiritus, et largitas
202
235
reparandi loco eius quod dissolutum est, et conservatio spiritus a vi
236
dissolutionis.
237
Dissolutionem autem spiritus sequuntur duo : unum est aptitudo
238
eius ad motum et dilatationem subtilis naturae; aliud est attractio
239
materiae nutrientis ad eum, motu suae dilatationis ad aliam partem,
240
ad quam non est motus nutrimenti. Omnem autem motum qui est
241
huiusmodi solet sequi quod est post eum, ex causis quas non est
242
necesse nominare : exempli gratia, aquae sequentes succedunt loco
243
praecedentium, similiter et venti et ventosae, et similiter aquae in
244
cantaplora.
203
245
Sed cum tristitia frequentatur, praevalet super eam. Tristitiam
246
autem duo sequuntur : debilitas virtutis naturalis, et spissitudo
247
spiritus ex frigore, quod accidit eo quod incipit exstingui in eo calor
248
naturalis propter multam retractionem et constrictionem spiritus.
249
Sequitur autem hoc confortatio eorum quae diximus. Manifestum est
250
igitur quod frequentatio gaudii adaptat spiritum gaudio, et frequenta-
251
tio tristitiae adaptat spiritum tristitiae. Sed in eo qui hilaris est inter
252
homines, non operantur nisi fortissima tristia et operantur in eo minima
253
laeta. Cui autem insita est tristitia, dispositio eius est contraria huic.
254
Capitulum de additione Avohaveth
255
Una ex dispositionibus quae sunt cordis hominis est debilitas et
256
alia est ira et coangustatio pectoris; inter quas est similitudo et dif-
257
ferentia. Et praeter hoc est ibi dispositio quae est vigor cordis, et alia
258
quae est amplitudo et dilatatio pectoris; inter quas est differentia.
259
Sed differentia est minus evidens, eo quod comitantur se tantum.
204
260
Duae autem principales putantur esse duae dispositiones passibiles,
261
et duae secundariae putantur esse dispositiones activae. Sed inter
262
duo extrema uniuscuiusque partis est manifesta differentia. Primo,
263
quia non sunt comitantia : non enim omnis qui habet cor debile est
264
tristis, nec omnis tristis habet cor debile. Item non omnis qui habet
265
cor forte est laetus, nec omnis qui est laetus habet cor forte.
266
Secundo, quia definitiones eorum sunt diversae. Debilitas enim
267
cordis est ex comparatione rei formidatae, secundum hoc quod tole-
268
rari non potest; angustatio vero pectoris est ex comparatione rei tris-
269
tantis secundum hoc quod non potest tolerari. Formidatum autem est
270
nocens corporaliter, contristans autem est nocens animaliter.
271
Tertio, quia ea quae comitantur has animales dispositiones sunt
272
diversa. Debilitas etenim cordis movet ad fugiendum; tristitia et
273
coangustatio pectoris movet ad resistendum et repellendum et facit
274
ut cor magis amet contrarium fugiendi. Debilitas etenim cum accidit
275
cordi, sequitur ut remittatur virtus motiva, et coangustatio pectoris
276
facit eam ebullire et moveri. In debilitate vero cordis est passio ex
277
nocumento et alia passio ex desiderio motus elongandi; et in coangus-
278
tatione pectoris est una passio quae est ex nocumento; si autem fuerit
205
279
ibi passio ex motu, non sequitur hoc naturaliter, sed fortassis eliget
280
illud alio appetitu, praeter desiderium elongationis, et tunc erit illud
281
desiderium voluntarium et non animale; fortassis autem eliget resistere
282
et aggredi.
283
Quarto, quod comitantia corporalia sunt diversa. Debilitatem enim
284
cordis cum habetur nocumentum eius proprium, sequitur remissio
285
caloris naturalis et dominium frigiditatis. Coangustationem vero
286
pectoris sequitur plerumque cum contingit proprium nocumentum,
287
accensio caloris naturalis.
288
Quinto, quod causae aptantes sunt diversae. Debilitas enim cordis
289
sequitur sine dubio tenuitatem spiritus nimiam et frigiditatem suae
290
complexionis. Coangustatio vero pectoris sequitur spissitudinem
291
spiritus et calorem suae complexionis.
292
Sanguis autem multus clarus, temperatus inter tenuitatem et grossi-
293
tudinem, propter abundantiam spiritus splendentis puri temperatae
294
complexionis et inter tenuitatem et grossitudinem generati ex eo,
295
aptat animam gaudio. Sanguis vero clarus, distemperatus in calore,
206
296
propter multam eius accensionem et velocitatem sui motus, aptat eam
297
iracundiae. Sanguis autem tenuis, aquosus, frigidus, clarus, aptat eam
298
debilitati cordis et formidini. Spiritus enim qui fit ex eo est gravis ad
299
movendum exterius, et est parvae accensionis, quia est frigidus, Ergo
300
aptatio ad gaudium et ad iram est in pauco; est etiam ex sua tenuitate
301
facilis ad dissolvendum, et ex sua frigiditate fit parvus.
302
Sanguis autem grossus, turbidus, distemperatus in calore, aptat tris-
303
titiae et iracundiae pertinaci. Sed tristitia fit propter spiritum turbi-
304
dum qui generatur ex eo. Ira vero propter velocitatem accensionis
305
suae ex calore; pertinacia autem irae fit ex hoc quod est spissus,
306
quia spissum, cum calescit, non cito frigescit. Ira autem ex sanguine
307
flavo tenui citius accenditur et citius exstinguitur. Spiritus enim qui
308
generatur ex sanguine illo, est maioris caloris, et praeter hoc est non
309
spissus.
310
Habens autem sanguinem grossum, non turbidum, cum fuerit multi
311
caloris, quod fit rarissime, erit non contristabilis et audacissimus
312
et fortis animo et ira eius erit minor; laetitia enim constringit iram,
313
tristitia vero adaptat irae. Ira enim est motus ad repellendum, lae-
314
titia vero est comparata delectationi. Motus autem delectationis est
315
ad modum attrahendi et appetendi. Huius autem hominis ira non
316
fit nisi ex magnis rebus et est rigidus propter spissitudinem sui spiritus
317
et propter hoc est parvi timoris.
318
Habens autem sanguinem grossum, non turbidum, distemperatum in
319
frigiditate erit nec contristabilis nec laetus nec iracundus; sed erit
207
320
timor eius non multus et erit stolidus in omnibus. Spiritus enim eius
321
similis est sanguini eius.
322
Habens autem sanguinem grossum, turbidum, distemperatum in
323
frigiditate erit tristis et solitarius et quietae irae nisi ex re magna, et
324
ira eius erit permanens minus quam ira eius qui est calidae complexio-
325
nis, qui est similis ei in omnibus aliis, et amplius quam ira illius qui
326
habet spiritum tenuem. Et erit memor iniuriarum.
327
Quod contingit propter firmam impressionem formae nocentis in
328
aestimatione et propter firmam impressionem desiderii vindictae
329
de eo ; quod fit quoniam aliquando erit eius ira non permanens :
330
ira enim aliquando est perseverans, sed motus eius ad imaginationis
331
vindictam non est nimius; ira etenim, cum cito recedit, forma eius
332
non quiescit in imaginatione, sed deletur et non accidit ei memoria
333
iniuriae. Cum autem desiderium et motus ad vindictam fortis est,
334
accidunt ex hoc duo prohibentia recordari multum iniuriarum.
335
Quorum unum est attractio totius animae ad partem motus inten-
336
dentis ad vindictam et impedimentum imaginationis revolvendi
208
337
intentionem nocentis, et repraesentandi ea quae consecuta sunt et
338
imprimendo memoriae. Virtutes enim motivae solent retrahere ani-
339
mam a virtutibus apprehendentibus et e converso, et exterior solet
340
retrahere ab interiore et e converso.
341
Alterum est quod, cum motus intenditur ad vindictam, et nihil
342
obstat illi, eius impetus reputatur apud imaginationem quasi obti-
343
nuerit quod voluit. Formam etenim ad quam intenditur motus et
344
properat, imaginatio sic imaginat quasi iam sit. Cum enim describitur
345
in imaginatione forma eius quod appetitur quasi forma eius quod est,
346
et habet esse forma in imaginatione, sicut forma rei penes quam
347
finitur motus, deletur tunc desiderium imaginationis et non apparet
348
in ea forma eius, nec requiescit in memoria, nec est ibi recordatio
349
iniuriarum.
350
Sed de nocente maximo quem anima formidat, sicut reges et similia,
351
desperatio et pavor prohibent figi formam desiderii vindictae in ani-
352
mabus, nec permittunt eam ibi perseverare; et tunc nec desiderium
353
nec forma nocentis apparet in aestimatione vel in imaginatione, nisi
209
354
timor tantum, qui facit desiderare potius fugere quam invadere, et
355
tunc forma iniuriarum non defigitur in anima.
356
Sed de pueris et de debilibus propter facilitatem ulciscendi ab eis,
357
et paucitatem timendi eos, ita est vindicta quasi iam sumpta sit :
358
quod enim facillimum est, apud imaginationem ita est quasi iam
359
esset; quod autem est in imaginatione, non incedit sicut vere est
360
in re, sed sicut videtur ei; unde, quia facile apud eam est quasi habi-
361
tum, ideo vindicta de debilibus reputatur quasi iam sit. Unde deside-
362
rium de ea deletur primo et non apparet ubi non est.
363
Quod autem indicat dispositionem imaginationis inniti conformatis
364
et non veris, hoc est quod homo aliquando reputat sordidum quod est
365
mundum et delectabile, eo quod est simile abominabili, sicut saepe
366
refugit habentia sapores bonos, cum colores corporum suorum et
367
figurae fuerint similes coloribus et figuris corporum sordidorum,
368
quamvis non contingat hoc credere, et praeter hoc, cum id quod
210
369
displicet fuerit simile ei quod placet. Unde facilis est coniunctio eius
370
quod sit et habetur eo quod, ex vehementia motus desiderii, patitur
371
imaginatio, sicut pateretur ex iam habito et existente. Manifestum
372
est igitur quod complexio ultima praedictarum complexionum est
373
apta ad id quod nimis contristat.
374
Et hic finis est eius quod transtulit Auohaueth ex capitulis illius
375
libri ad hunc locum huius libri De Anima.