1
1
|3|[ed. Cairo vol. 1]TRACTATUS PRIMUS
2
[I, 1] CAPITULUM DE INQUISITIONE SUBIECTI PRIMAE PHILOSOPHIAE
3
AD HOC UT OSTENDATUR IPSA ESSE DE NUMERO SCIENTIARUM
4
Postquam, auxilio Dei, explevimus tractatum de intentionibus scien-
5
tiarum logicarum et naturalium et doctrinalium, convenientius est
6
accedere ad cognitionem intentionum sapientialium.
7
Incipiamus ergo, auxiliante Deo, et dicamus quod scientiae philo-
8
sophicae, sicut iam innuimus in aliis libris, dividuntur in speculativas
9
et activas, et iam innuimus differentiam inter eas. Et diximus quod
10
speculativae sunt illae in quibus quaerit perfici virtus animae specu-
11
|4|[ed. Cairo vol. 1]lativa per acquisitionem intelligentiae in effectu, scilicet per adep-
12
tionem scientiae imaginativae et creditivae de rebus quae non sunt
13
nostra opera nec nostrae dispositiones. In his ergo finis est certitudo
2
14
sententiae et opinionis: sententia enim et opinio non sunt ex qualitate
15
nostri operis nec ex qualitate initii nostri operis secundum quod est
16
initium operis. Practicae vero sunt illae in quibus primum quaerit
17
perfici virtus animae speculativa per adeptionem scientiae imagina-
18
tivae et creditivae de rebus quae sunt nostra opera, ad hoc ut secun-
19
dario proveniat perfectio virtutis practicae in moribus.
20
Et diximus quod speculativae comprehenduntur in tres partes, in
21
naturales scilicet et doctrinales et divinas; et quod suum subiectum
22
naturalium est corpora, secundum quod moventur et quiescunt, et
23
quod de eis inquiritur est accidentalia quae accidunt eis proprie
24
secundum hunc modum; et quod suum subiectum doctrinalium est
25
vel quod est quantitas pure, vel quod est habens quantitatem, et
26
dispositiones eius quae inquiruntur in eis sunt ea quae accidunt quan-
27
titati ex hoc quod est quantitas, in definitione quarum non invenitur
28
species materiae nec virtus motus; et quod divinae scientiae non
29
inquirunt nisi res separatas a materia secundum existentiam et defini-
30
tionem.
31
Iam etiam audisti quod scientia divina est in qua quaerunt de
3
32
primis causis naturalis esse et doctrinalis esse et de eo quod pendet
33
ex his, et de causa causarum et de principio principiorum, quod est
34
|5|[ed. Cairo vol. 1]Deus excelsus. Et hoc est quod potuisti attingere ex libris transactis.
35
Ex quibus tamen non plene patuit tibi quid certissime sit subiectum
36
divinae scientiae, nisi aliquantula innuitione quam transcurri in libro
37
logicae De Analyticis Posterioribus, si meministi: et quod in ceteris
38
scientiis est aliquid quod est subiectum, et quod aliqua sunt quae
39
inquiruntur in eis, et quod principia aliqua conceduntur in eis ex
40
quibus componitur demonstratio. Sed tamen per hoc non vere certi-
41
ficatus es quid sit subiectum huius scientiae, scilicet an sit essentia
42
primi principii, ad hoc ut id quod quaerimus in ea sit cognitio pro-
43
prietatum et actionum eius, vel an sit alia intentio.
44
Et etiam iam audisti quod haec est philosophia certissima et philo-
45
sophia prima, et quod ipsa facit acquirere verificationem principiorum
46
ceterarum scientiarum, et quod ipsa est sapientia certissime. Iam
47
etiam audisti saepe quod sapientia est excellentior scientia ad sciendum
48
id quod est excellentius scitum, et iterum quod sapientia est cognitio
49
quae est certior et convenientior, et iterum quod ipsa est scientia
50
primarum causarum totius. Et tamen non intellexisti quid esset haec
4
51
philosophia vel haec sapientia, nec si haec tres definitiones vel pro-
52
prietates sint unius artis vel diversarum quarum unaquaeque dicatur
53
sapientia. Nunc autem nos manifestabimus quod haec scientia in
54
cuius via sumus est philosophia prima et quod ipsa est sapientia
55
absolute, et quod tres proprietates per quas describitur sapientia,
56
sunt proprietates unius magisterii, et quod ipsa est ipsum magisterium.
57
Constat autem quod omnis scientia habet subiectum suum pro-
58
prium. Inquiramus ergo quid sit subiectum huius scientiae, et consi-
59
deremus an subiectum huius scientiae sit ipse Deus excelsus; sed non
60
est, immo est ipse unum de his quae quaeruntur in hac scientia. Dico
61
igitur impossibile esse ut ipse Deus sit subiectum huius scientiae,
62
quoniam subiectum omnis scientiae est res quae conceditur esse, et
63
|6|[ed. Cairo vol. 1]ipsa scientia non inquirit nisi dispositiones illius subiecti, et hoc
64
notum est ex aliis locis. Sed non potest concedi quod Deus sit in hac
65
scientia ut subiectum, immo est quaesitum in ea, scilicet quoniam,
66
si ita non est, tunc non potest esse quin sit vel concessum in hac
67
scientia et quaesitum in alia, vel concessum in ista et non quaesitum
68
in alia.
69
Sed utrumque falsum est, quoniam impossibile est ut sit quaesitum
70
in alia, eo quod aliae scientiae vel sunt morales vel civiles vel naturales
71
vel doctrinales vel logicae, et nulla scientia sapientiae est extra hanc
72
divisionem. In nulla autem earum quaeritur an sit Deus, quia non
5
73
potest hoc esse ut in eis quaeratur, et tu scies hoc parva inspectione
74
ex his quae multotiens inculcamus. Nec etiam potest esse ut non sit
75
quaesitum in alia ab eis scientia: tunc enim esset non quaesitum
76
in scientia ullo modo. Igitur aut est manifestum per se, aut desperatum
77
per se quod non possit manifestari ulla speculatione. Non est autem
78
manifestum per se, nec est desperatum posse manifestari, quia signa
79
habemus de eo. Amplius: omne id cuius manifestatio desperatur,
80
quomodo potest concedi esse eius? Restat ergo ut ipsum inquirere
81
non sit nisi huius scientiae.
82
De eo autem inquisitio fit duobus modis. Unus est quo inquiritur
83
an sit, alius est quo inquiruntur eius proprietates; postquam autem
84
inquiritur in hac scientia an sit, tunc non potest esse subiectum huius
85
scientiae. Nulla enim scientiarum debet stabilire esse suum subiectum.
86
In proximo etiam ostendam quod an sit non potest quaeri nisi in
87
hac scientia. Manifestum est enim ex dispositione huius scientiae
88
quod ipsa inquirit res separatas omnino a materia. Iam etiam signi-
89
|7|[ed. Cairo vol. 1]ficavi tibi in naturalibus quod Deus est non corpus nec virtus corporis,
90
sed est unum separatum a materia et ab omni commixtione omnis
91
motus. Igitur inquisitio de eo debet fieri in hac scientia, et quod de
92
hoc apprehendisti in naturalibus erat extraneum a naturalibus quia
93
quod de hoc tractabatur in eis non erat de eis, sed voluimus per hoc
94
accelerare hominem ad tenendum esse primum principium, ut per hoc
6
95
augeretur desiderium addiscendi scientias et perveniendi ad locum in
96
quo certius possit cognosci.
97
Postquam autem necesse est ut haec scientia subiectum habeat, et
98
monstratum est illud quod putabatur esse subiectum eius non esse
99
suum subiectum, tunc quaeramus an subiectum eius sint ultimae
100
causae eorum quae sunt, an omnes quattuor simul, non una tantum;
1
sed hoc non debet dici, quamvis iam hoc quidam putaverunt. Nam
2
consideratio de omnibus quattuor causis non potest esse quin sit de
3
illis inquantum habent esse, vel inquantum sunt causae absolutae,
4
vel inquantum unaquaeque earum quattuor est illius modi qui proprius
5
est sibi, scilicet ut consideratio de illis sit secundum quod una est
6
agens et alia patiens et illa alia est aliud, vel secundum quod fit ex
7
coniunctione illarum.
8
Dico autem quod, si bene consideretur, non possunt esse subiectum
9
huius scientiae inquantum sunt causae absolutae, ita ut intentio huius
10
scientiae sit considerare ea quae accidunt causis inquantum sunt causae
11
absolutae. Et hoc patet multis modis, quorum unus est scilicet quod
12
haec scientia inquirit intentiones quae non sunt ex accidentibus pro-
13
priis ipsarum causarum inquantum sunt causae. Inquirit enim uni-
14
versale et particulare, potentiam et effectum, possibile et necesse, et
15
|8|[ed. Cairo vol. 1]cetera. Manifestissimum est autem quod haec talia sunt in se quod
16
inquisitio debet fieri de illis, nec sunt ex accidentibus quae sunt propria
7
17
rebus naturalibus nec doctrinalibus, nec cadunt inter accidentia quae
18
sunt propria scientiarum practicarum. Restat igitur ut perquisitio sit
19
de illis in scientia quae est extra praedictam divisionem, et illa est
20
haec scientia.
21
Et etiam quia scientia de causis absolute acquiritur post scientiam
22
qua stabiliuntur causae rerum causas habentium: dum enim nos non
23
stabilierimus esse causarum causatarum a rebus aliis, sic ut esse earum
24
pendeat ex eo quod praecedit in esse, non sequetur apud intellectum
25
esse causae absolutae, sed hic est causa una; quamvis sensus inducat
26
ut duae causae concurrant, sed licet concurrant, non minus tamen
27
debet esse una causa alterius: persuasio enim quae advenit animae ex
28
assiduitate sensus et experientiae non est cogens, sicut scisti, nisi per
29
cognitionem quod in pluribus ex rebus quae sunt naturales et electionis
30
contingit hoc. Et hoc certe est appositum ad stabiliendum causas:
31
concedere enim esse causas et occasiones non est manifestum primum,
8
32
sed probabile; iam autem scisti differentiam inter haec duo. Nam
33
non si paene fuerit manifestum per se apud intelligentiam quod quic-
34
quid coepit habet principium aliquod, ideo debet esse manifestum
35
per se, sicut multa ex rebus geometricis per quae probantur cetera in
36
libro Euclidis, deinde manifestatio demonstrativa non est ita in ceteris
37
scientiis: unde debet esse in hac scientia. Quomodo igitur potest esse
38
ut illud sit subiectum scientiae inter cuius inquisitiones quaerantur
39
dispositiones eius cuius esse est quaesitum in ea?
40
Quod cum ita sit, manifestum est quod non est inquisitio de illis
41
|9|[ed. Cairo vol. 1]etiam inquantum unaquaeque earum habet esse proprium, ut hoc sit
42
quaesitum in hac scientia, nec est etiam inquantum sunt coniunctio
43
aliqua et omnino, non dico coniunctum nec universale, eo quod
44
consideratio de partibus coniunctionis prior est quam consideratio de
45
coniunctione, quamvis non sit ita in particularibus universalis secun-
46
dum respectum quem nosti. Unde oporteret haberi considerationem
47
de partibus, sed vel in hac scientia, et tunc conveniens esset eas esse
48
subiectum eius, vel in alia; sed in alia scientia esse non potest. Nulla
49
enim alia inquirit de causis ultimis nisi ista scientia. Si autem consi-
50
deratio de causis fuerit inquantum habent esse et de omni eo quod
51
accidit eis secundum hunc modum, oportebit tunc ut ens, inquantum
52
est ens, sit subiectum, quod est convenientius. Monstrata est igitur
9
53
destructio illius opinionis qua dicitur quod subiectum huius scientiae
54
sunt causae ultimae, sed tamen debes scire quod haec sunt completio
55
et quaesitum eius.
56
|10|[ed. Cairo vol. 1][I, 2] CAPITULUM DE STABILIENDO SUBIECTUM HUIUS SCIENTIAE
57
Oportet igitur ut monstremus quid sit subiectum huius scientiae
58
sine dubio, ad hoc ut pateat nobis quae sit intentio huius scientiae.
59
Dico autem quod suum subiectum scientiae naturalis est corpus,
60
non inquantum est ens, nec inquantum est substantia, nec inquantum
61
est compositum ex suis duobus principiis, quae sunt hyle et forma,
62
sed inquantum est subiectum motui et quieti. Scientiae vero quae
63
sunt sub scientia naturali remotiores sunt ab hoc, similiter et morales.
64
Subiectum vero scientiae doctrinalis est mensura, sive intellecta
65
absque materia sive intellecta in materia, et numerus, sive intellectus
66
absque materia sive intellectus in materia. Non enim inquirit stabilire
67
an mensura vel numerus intelligatur absque materia vel in materia,
68
sed consideratio de his est de dispositionibus eorum quae accidunt
69
eis post positionem eorum huiusmodi. Scientiae vero quae sunt sub
70
disciplinalibus, convenientius est ut non considerent nisi de acciden-
10
71
talibus consequentibus posita, quae sunt minus communia quam ipsa
72
posita.
73
Subiectum vero logicae, sicut scisti, sunt intentiones intellectae
74
secundo, quae apponuntur intentionibus intellectis primo, secundum
75
|11|[ed. Cairo vol. 1]hoc quod per eas pervenitur de cognito ad incognitum, non inquantum
76
ipsae sunt intellectae et habent esse intelligibile, quod esse nullo modo
77
pendet ex materia, vel pendet ex materia, sed non corporea. Non
78
fuerunt autem aliae scientiae praeter eas.
79
Deinde consideratio de substantia inquantum est ens vel est sub-
80
stantia, vel de corpore inquantum est substantia, et de mensura et
81
numero inquantum habent esse et quomodo habent esse, et de rebus
82
formalibus quae non sunt in materia, vel, si sint in materia, non tamen
83
corporea, et quomodo sunt illae, et quis modus est magis proprius
84
illis, separatim per se debet haberi. Non enim potest esse subiectum
85
alicuius scientiarum de sensibilibus nec alicuius scientiarum de eo
86
quod habet esse in sensibilibus. Nam aestimatio est exspoliatio a
87
sensibilibus; haec autem sunt de universitate eorum quae habent esse
88
separata a materia. Manifestum est enim quod esse substantiae, in-
89
quantum est substantia tantum, non pendet ex materia; alioquin non
90
esset substantia nisi sensibilis. Numero etiam accidit esse in sensibilibus
91
et in non sensibilibus; unde numerus, inquantum numerus est, non
92
pendet ex sensibilibus nec ex insensibilibus. Mensura etiam commune
11
93
nomen est, quia mensura, vel intelligitur dimensio quae constituit
94
corpus naturale, vel intelligitur quantitas continua quae dicitur de
95
linea et superficie et corpore terminato. Tu autem iam scisti differen-
96
tiam inter haec duo. Nulla autem earum est separata a materia.
97
Mensura vero secundum primam acceptionem, quamvis non sit
98
separata a materia, est tamen principium essendi corpora naturalia,
99
|12|[ed. Cairo vol. 1]nec tamen ob hoc potest esse ut constitutio eorum pendeat ex ea,
100
quasi ipsa det eis constitutionem ipsam; tunc praecederet enim in esse
1
ipsa sensibilia; sed non est ita. Figura etiam accidentale et comitans
2
est materiae, postquam substantiatur corpus finitum cuius spatium
3
est superficies finita, termini etiam sunt sub mensura, inquantum
4
materia perficitur per illos, et postea comitantur. Postquam autem
5
ita est, tunc figura non habet esse nisi in materia, nec est prima causa
6
materiae veniendi ad effectum. Mensura vero, secundum acceptionem
7
secundam, consideratur secundum esse suum et secundum sua acci-
8
dentalia. Sed consideratio de ea secundum esse suum, scilicet de quo
9
modo essendi et de qua divisione essendi sit, non est etiam ut consi-
10
deratio de eo quod [non] pendet ex materia. Subiectum etiam logicae
12
11
secundum se manifestum est esse praeter sensibilia. Manifestum est
12
igitur quod haec omnia cadunt in scientiam quae profitetur id cuius
13
constitutio non pendet ex sensibilibus.
14
Sed non potest poni eis subiectum commune, ut illorum omnium
15
sint dispositiones et accidentalia communia, nisi esse. Quaedam enim
16
eorum sunt substantiae, et quaedam quantitates, et quaedam alia
17
praedicamenta; quae non possunt habere communem intentionem
18
qua certificentur nisi intentionem essendi. Similiter etiam sunt res
19
quae debent definiri et verificari in anima, quae sunt communes in
20
|13|[ed. Cairo vol. 1]scientiis; nulla tamen earum tractat de eis, sicut est unum inquantum
21
est unum, et multum inquantum est multum, conveniens et incon-
22
veniens, contrarium et cetera. De his enim mentionem tantum faciunt
23
et inducunt definitiones eorum, nec tamen loquuntur de modo essendi
24
eorum, quia haec nec sunt accidentia propria alicui subiectorum harum
25
scientiarum particularium, nec sunt de rebus quae habent esse nisi
26
proprietates esse essentialiter, nec sunt etiam de proprietatibus quae
27
sunt communes omni rei sic ut unumquodque eorum sit commune
28
omni rei, nec possunt esse propria alicuius praedicamenti, nec possunt
29
esse accidentalia alicui nisi ei quod est esse, inquantum est esse.
30
Igitur ostensum est tibi ex his omnibus quod ens, inquantum est
31
ens, est commune omnibus his et quod ipsum debet poni subiectum
32
huius magisterii, et quia non eget inquiri an sit et quid sit, quasi alia
13
33
scientia praeter hanc debeat assignare dispositionem eius, ob hoc
34
quod inconveniens est ut stabiliat suum subiectum an sit et certificet
35
quid sit scientia cuius ipsum est subiectum, sed potius debet concedere
36
tantum quia est et quid est. Ideo primum subiectum huius scientiae
37
est ens, inquantum est ens; et ea quae inquirit sunt consequentia ens,
38
inquantum est ens, sine condicione. Quorum quaedam sunt ei quasi
39
species, ut substantia, quantitas et qualitas, quoniam esse non eget
40
dividi in alia priusquam in ista, sicut substantia eget dividi in alia
41
antequam perveniat ad dividendum in hominem et non hominem.
42
Et ex his quaedam sunt ei quasi accidentalia propria, sicut unum et
43
multum, potentia et effectus, universale et particulare, possibile et
44
necesse. Per hoc autem quod ens recipit haec accidentia et coaptatur
45
illis, non est necesse illud proprie fieri vel naturale vel disciplinale vel
46
morale vel aliquid aliorum.
47
|14|[ed. Cairo vol. 1]Potest autem quis dicere quod, postquam ens ponitur subiectum
48
huius scientiae, tunc non potest esse ut ipsa stabiliat esse principia
49
essendi. Inquisitio enim omnis scientiae non est de principiis, sed de
50
consequentibus principiorum. Ad quod respondemus quod speculatio
51
de principiis non est nisi inquisitio de consequentibus huius subiecti,
52
quia ens hoc vel illud, inquantum est principium, non constituitur
14
53
ab eo nec prohibetur, sed, comparatione naturae entis absolute, est
54
quiddam accidentale ei et est de consequentibus quae sunt ei propria;
55
principium enim non est communius quam ens, quasi consequatur
56
cetera consecutione prima. Nec etiam necesse est ut sit naturale vel
57
disciplinale vel aliquid aliud, ad hoc ut accidat ei esse principium.
58
Deinde principium non est principium omnium entium. Si enim
59
omnium entium esset principium, tunc esset principium sui ipsius;
60
ens autem in se absolute non habet principium; sed habet principium
61
unumquodque esse quod scitur. Principium igitur est principium ali-
62
quibus entibus. Quapropter haec scientia non erit inquirens principia
63
entis absolute, sed principia alicuius entium, sicut principia ceterarum
64
scientiarum particularium. Quamvis enim ceterae scientiae non probent
65
esse principiorum suorum communium (habent enim principia in qui-
66
bus communicant omnes de quibus unaquaeque earum tractat), ipsae
67
tamen probant esse principiorum earum rerum quae sunt in eis.
68
Sequitur ergo necessario ut haec scientia dividatur in partes, quarum
69
quaedam inquirunt causas ultimas, inquantum sunt causae omnis esse
70
causati inquantum est esse; et aliae inquirunt causam primam ex qua
15
71
fluit omne esse causatum inquantum est esse causatum, non inquan-
72
tum est esse mobile vel quantitativum; et quaedam aliae inquirunt
73
dispositiones quae accidunt esse; et quaedam inquirunt principia
74
|15|[ed. Cairo vol. 1]scientiarum particularium; principia enim uniuscuiusque scientiarum
75
minus communium quaestiones sunt in scientia communiori, sicut
76
principia medicinae in naturali, et principia mensurationis in geo-
77
metria. Contingit igitur ut in hac scientia monstrentur principia
78
singularium scientiarum quae inquirunt dispositiones uniuscuiusque
79
esse. Igitur haec scientia inquirit dispositiones esse et ea quae sunt
80
ei quasi partes et species, quousque pervenitur ad appropriationem
81
ex qua provenit subiectum naturalis. Igitur permittamus illam appro-
82
priationem ei; et appropriationem ex qua provenit subiectum disci-
83
plinalis, permittamus ei, et similiter ceteris. Id autem quod praecedit
84
illud subiectum et est ei sicut principium, nos inquiremus et stabilie-
85
mus eius dispositiones.
86
Igitur quaestiones huius scientiae quaedam sunt causae esse, inquan-
87
tum est esse causatum, et quaedam sunt accidentalia esse, et quaedam
88
sunt principia scientiarum singularum. Et scientia horum quaeritur
89
in hoc magisterio. Et haec est philosophia prima, quia ipsa est scientia
16
90
de prima causa esse, et haec est prima causa, sed prima causa uni-
91
versitatis est esse et unitas; et est etiam sapientia quae est nobilior
92
scientia qua apprehenditur nobilius scitum: nobilior vero scientia,
93
quia est certitudo veritatis, et nobilius scitum, quia est Deus, et causae
94
quae sunt post eum; et etiam cognitio causarum ultimarum omnis
95
esse, et cognitio Dei, et propterea definitur scientia divina sic quod
96
est scientia de rebus separatis a materia definitione et definitionibus,
97
quia ens, inquantum est ens, et principia eius et accidentalia eius,
98
inquantum sunt, sicut iam patuit, nullum eorum est nisi praecedens
99
materiam nec pendet esse eius ex esse illius. Cum autem inquiritur in
100
hac scientia de eo quod non praecedit materiam, non inquiritur in ea
1
nisi secundum hoc quod eius esse non eget materia.
2
Eorum autem quae inquiruntur in ea quattuor sunt; quorum quae-
3
|16|[ed. Cairo vol. 1]dam sunt separata a materia et ab appendiciis materiae omnino, et
4
quaedam sunt commixta materiae, sed ad modum quo commiscetur
5
causa constituens et praecedens (materia enim non est constituens
6
illa) et quaedam sunt quae inveniuntur in materia et non in materia,
17
7
sicut causalitas et unitas; quapropter ea quae habent communiter,
8
inquantum sunt talia, sunt quod ad certificationem sui non est opus
9
esse materia; omnia autem communicant in hoc quod esse eorum non
10
est materiale, scilicet ut esse eorum sit ex materia. Et quaedam sunt
11
res materiales, sicut motus et quies, sed de eis non inquiritur in hac
12
scientia secundum quod sunt in materia, sed secundum esse quod
13
habent. Cum igitur haec pars divisionis accepta fuerit cum aliis
14
partibus divisionis, tunc omnes communicant in hoc quod inquisitio
15
de his non est nisi secundum modum quo esse eorum non est existens
16
per materiam. Et sicut in scientiis disciplinalibus ponunt id quod est
17
terminatum per materiam, et inquisitio et consideratio de eo est illius
18
modi secundum quem id quod quaeritur de eo pendet ex materia,
19
et haec inquisitio non est disciplinalis: sic est dispositio haec. Mon-
20
stratum est ergo quae sit intentio in hac scientia.
21
Haec autem scientia communicat cum Topica et Sophistica simul
22
in aliquibus et differt ab eis simul in aliquibus et differt ab unaquaque
23
earum in aliquibus. Communicat enim cum eis in hoc quod de eo
18
24
quod hic inquiritur nullus auctorum singularum scientiarum tractat,
25
nisi topicus et sophisticus. Differt vero ab eis simul in hoc quod philo-
26
sophus primus, inquantum est philosophus primus, non loquitur de
27
quaestionibus singularum scientiarum; isti vero loquuntur. Differt
28
etiam a topico per se in fortitudine eo quod verbum topici acquirit
29
opinionem, non certitudinem, sicut nosti ex magisterio logicae. Differt
30
etiam a sophistico in voluntate, eo quod hic quaerit ipsam veritatem,
31
ille vero quaerit putari sapiens in dictione veritatis, quamvis non sit
32
sapiens.
33
|17|[ed. Cairo vol. 1][I, 3] CAPITULUM DE UTILITATE HUIUS SCIENTIAE
34
ET ORDINE EIUS ET NOMINE
35
Debes meminisse quod, in scientiis quae praecedunt hanc, iam
36
cognovisti quae sit differentia inter utile et bonum et nocivum et
37
malum, quoniam utile in se est occasio quae per se ducit ad bonum,
38
utilitas vero est intentio quae perducit de malo ad bonum; nocivum
39
vero in se est occasio quae per se ducit ad malum, nocumentum vero
40
est intentio quae perducit de bono ad malum.
41
Postquam autem hoc ita est, tunc iam scis quod omnes scientiae
19
42
communicant in una utilitate, scilicet quae est acquisitio perfectionis
43
humanae animae in effectu praeparantis eam ad futuram felicitatem.
44
Cum autem in principiis scientiarum inquiritur de utilitate earum,
45
non est intentio earum perducendi ad hoc, sed ut adiuvent se adin-
46
vicem, ad hoc ut utilitas perveniat per quam certificetur scientia alia
47
ab ea. Utilitas igitur secundum hanc intentionem dicitur absolute et
48
dicitur proprie. Absolute scilicet, ut sit adducens ad certificationem
49
alterius scientiae quocumque modo; proprie vero, ut sit adducens ad
50
excellentiorem, quae est ei sicut finis quia est propter eam, sed non
51
convertitur. Si igitur acceperimus utilitatem absolute, profecto haec
52
|18|[ed. Cairo vol. 1]scientia utilitatem habet. Sed si proprie, certe haec scientia adeo alta
53
est quod ipsa non dignatur esse utilis aliis scientiis, ceterae vero
54
scientiae proficiunt in ea.
55
Cum autem utilitas absoluta dividitur in suas divisiones, necessario
56
dividitur in tria: quorum unum est id ex quo provenit aliud melius
57
eo, aliud ex quo provenit aliud sibi aequale, aliud vero ex quo provenit
58
aliud inferius eo, et hoc tertium prodest perfectioni eius quod est
20
59
infra se. Cum vero inquisierimus nomen proprium huius tertii, con-
60
venientius est ut dicatur effluxio vel profectus vel dominatio vel
61
procuratio vel alia his similia, cum fecerimus inductionem de dictioni-
62
bus convenientioribus huic capitulo excepta causalitate. Utilitas autem
63
propria paene servitus est, sed utilitas quae provenit ex nobiliore in
64
ignobilius non est similis servituti. Tu enim scis quod serviens utilis
65
est ei cui servit et ille cui servitur utilis est servienti, si utilitas acci-
66
piatur absolute; propria enim maneria cuiusque utilitatis et proprius
67
modus eius est alia maneria. Utilitas igitur huius scientiae, cuius
68
modum iam demonstravimus, est profectus certitudinis principiorum
69
scientiarum particularium, et certitudo eorum quae sunt eis communia
70
quid sint, quamvis illa non sint principia causalia. Est igitur sicut
71
utilitas regentis ad id quod regitur, et sicut eius cui servitur ad ser-
72
vientem, quoniam comparatio huius scientiae ad alias scientias parti-
73
culares est sicut comparatio eius cuius cognitio inquiritur in hac
74
scientia ad id cuius cognitio inquiritur in aliis scientiis. Sicut enim
75
haec scientia est principium essendi illas, sic scientia huius est prin-
76
|19|[ed. Cairo vol. 1]cipium certitudinis sciendi illas.
77
Ordo vero huius scientiae est ut discatur post scientias naturales et
21
78
disciplinales. Sed post naturales, ideo quia multa de his quae conce-
79
duntur in ista sunt de illis quae iam probata sunt in naturali, sicut
80
generatio et corruptio, et alteritas, et locus, et tempus, et quod omne
81
quod movetur ab alio movetur, et quae sunt ea quae moventur ad
82
primum motorem, et cetera. Post disciplinales vero, ideo quia intentio
83
ultima in hac scientia est cognitio gubernationis Dei altissimi, et
84
cognitio angelorum spiritalium et ordinum suorum, et cognitio ordi-
85
nationis in compositione circulorum, ad quam scientiam impossibile
86
est perveniri nisi per cognitionem astrologiae; ad scientiam vero
87
astrologiae nemo potest pervenire nisi per scientiam arithmeticae et
88
geometriae. Musica vero et particulares disciplinalium et morales et
89
civiles utiles sunt, non necessariae, ad hanc scientiam.
90
Potest autem aliquis opponere dicens quod, si principia scientiae
91
naturalis et disciplinalium non probantur nisi in hac scientia et quaes-
92
tiones utrarumque scientiarum probantur per principia earum, quaes-
93
tiones vero earum fiunt principia huius, tunc haec argumentatio est
94
circularis et per ultimum eius fit manifestatio sui ipsius.
95
Contra hoc autem verisimile debet responderi id quod dictum est
96
iam et ostensum est in Libro demonstrationis, de quo tamen nos
97
repetemus hic quod sufficiet. Dico igitur quod principium scientiae
22
98
non est principium sic ut omnes quaestiones pendeant ex eo ad demon-
99
strandum eas in actu vel in potentia, sed fortasse accipietur principium
100
in demonstratione aliquarum. Possibile est etiam esse quaestiones in
1
scientiis in quarum demonstrationibus non admittuntur ea quae posita
2
|20|[ed. Cairo vol. 1]sunt principia ullo modo, quia non admittuntur nisi propositiones
3
quae non probantur ad hoc ut principium scientiae sit principium
4
verissimum, per quod ad ultimum acquiratur certissima veritas, sicut
5
est illa quae acquiritur ex causa. Si autem non acquirit causam, non
6
dicetur principium scientiae sic sed aliter, quia fortasse dicetur prin-
7
cipium, sicut sensus solet dici principium, eo modo quo sensus
8
inquantum est sensus, non acquirit nisi esse tantum. Soluta est igitur
9
quaestio, quoniam principium naturale potest esse manifestum per se,
10
et potest esse ut manifestetur in philosophia prima per id per quod
11
non fuerat probatum antea, sed per quod in illa probantur aliae
12
quaestiones ita, quod est propositio in scientia altiori ad inferendum
13
in conclusione illud principium, non in hoc assumatur principium ad
14
concludendum illud, sed assumatur alia propositio. Possibile est etiam
15
ut scientia naturalis et disciplinalis acquirant nobis demonstrationem
16
de an est, et non acquirant nobis demonstrationem de quare est, sed
17
haec scientia acquirit nobis demonstrationem de quare est, et prae-
23
18
cipue in causis finalibus remotis. Manifestum est igitur quod de
19
quaestionibus scientiae naturalis id quod est principium huius scientiae
20
aliquo modo, vel non manifestabitur ex principiis quae manifestantur
21
in hac scientia, sed ex principiis quae sunt per se nota, vel manifesta-
22
bitur ex principiis quae sunt quaestiones in hac scientia, sed non
23
convertuntur ut fiant principia illarum earumdem quaestionum sed
24
aliarum, vel illa principia erunt principia aliquorum huius scientiae
25
quae significarunt illud esse de quo quaeritur manifestari in hac
26
scientia quare est. Constat igitur quod, cum ita sit, non erit praedicta
27
probatio circularis ullo modo, ita ut ipsa sit probatio in qua aliquid
28
|21|[ed. Cairo vol. 1]idem accipiatur in probatione sui ipsius.
29
Debes etiam scire quod in ipsis rebus est via qua ostenditur quod
30
intentio huius scientiae non est ponere aliquid esse principium nisi
31
postquam probatum fuerit in alia scientia. Postea vero manifestabitur
32
tibi innuendo quod nos habemus viam ad stabiliendum primum
33
principium, non ex via testificationis sensibilium, sed ex via propo-
34
sitionum universalium intelligibilium per se notarum, quae facit neces-
35
sarium quod ens habet principium quod est necesse esse, et prohibet
36
illud esse variabile et multiplex ullo modo, et facit debere illud esse
24
37
principium totius, et quod totum debet esse per illud secundum
38
ordinem totius. Sed nos propter infirmitatem nostrarum animarum
39
non possumus incedere per ipsam viam demonstrativam, quae est
40
progressus ex principiis ad sequentia et ex causa ad causatum, nisi
41
in aliquibus ordinibus universitatis eorum quae sunt, sine discretione.
42
Igitur ex merito huius scientiae in se est, ut ipsa sit altior omnibus
43
scientiis; quantum vero ad nos posterioratur post omnes scientias.
44
Iam igitur locuti sumus de ordine huius scientiae inter omnes scientias.
45
Nomen vero huius scientiae est quod ipsa est de eo quod est post
46
naturam. Intelligitur autem natura virtus quae est principium motus
47
et quietis, immo et universitatis eorum accidentium quae proveniunt
48
ex materia corporali est virtus. Iam autem dictum est quod natura
49
est corporis naturalis quod habet naturam. Corpus vero naturale
50
est corpus sensibile cum eo quod habet de proprietatibus et acci-
51
dentibus. Quod vero dicitur post naturam, hoc posteritas est in
52
respectu quantum ad nos: primum enim quod percipimus de eo
53
|22|[ed. Cairo vol. 1]quod est et scimus eius dispositiones est hoc quod praesentatur nobis
54
de hoc esse naturali. Unde quod meretur vocari haec scientia, con-
25
55
siderata in se, hoc est ut dicatur quod est scientia de eo quod est
56
ante naturam: ea enim de quibus inquiritur in hac scientia per essen-
57
tiam et per scientiam sunt ante naturam.
58
Potest autem aliquis dicere quod res disciplinales purae, quas
59
speculatur arithmetica et geometria, sunt etiam ante naturam, et prae-
60
cipue numerus cuius esse non pendet ex natura ullo modo: invenitur
61
enim in non natura. Igitur scientia de numero debet esse scientia
62
post naturam. Quod igitur debemus dicere contra hanc quaestionem,
63
hoc est quod in geometria, si quicquid speculamur de illa, non fuerit
64
nisi in lineis, superficiebus et corporibus. Constat tunc quod subiec-
65
tum eius non erit separatum a natura in existentia; igitur accidentia
66
quae comitantur illud minus remota erunt ab ea. Sed si fuerit subiec-
67
tum eius mensura absoluta, vel id in quo invenitur mensura absoluta
68
sic ut adaptabile sit cuilibet proportioni, hoc certe non est mensurae
69
inquantum est principium naturalium et forma, sed inquantum est
70
accidens. Iam autem cognita est ex his quae diximus in logicis et
71
naturalibus differentia inter mensuram absolutam, quae est post hyle,
72
et inter mensuram quae est quanta, et quod nomen mensurae convenit
73
eis communiter. Cum igitur hoc ita sit, tunc non erit subiectum
74
geometriae verissimum mensura quae constituit corpus naturale, sed
26
75
mensura quae dicitur de linea, superficie et corpore; et hoc est quod
76
|23|[ed. Cairo vol. 1]adaptari potest proportionibus diversis.
77
De numero autem maior est quaestio, quoniam videtur superficie
78
tenus quod scientia de numero sit de scientia post naturam, nisi
79
scientia post naturam intelligatur aliud, scilicet quod est scientia de
80
eo quod omnimodo separatum est a natura, et tunc nominabitur
81
haec scientia ab eo quod est dignius in ea, scilicet vocabitur haec
82
scientia, scientia divina: cognitio enim Dei finis est huius scientiae;
83
multae enim res appellantur ab eo quod est in eis dignius, vel a parte
84
digniore, vel a parte quae est eis quasi finis. Erit igitur haec scientia
85
quasi cuius perfectio et cuius pars aliqua nobilior et cuius prima
86
intentio est cognitio eius quod separatum est a natura omnimodo.
87
Cum igitur appellata fuerit secundum hanc intentionem, tunc scientia
88
de numero non communicabit intentioni huius nominis hoc modo.
89
Sed manifestatio verissima qua probatur scientia de numero non
90
esse de scientia post naturam, haec est: constat enim quod subiectum
91
eius non est numerus omnimodo. Numerus enim iam invenitur in
92
rebus separatis, et iam invenitur in rebus naturalibus, et iam con-
93
tingit ipsum poni in aestimatione exspoliatim ab omni quod sibi
94
accidit, quamvis non sit possibile numerum esse, nisi accidat alicui
95
eorum quae sunt. Id autem quod de numero fuerit tale cuius esse
27
96
sit in rebus separatis, illud prohibebitur esse subiectum proportionis
97
cuiuslibet in augmento et diminutione, sed erit secundum quod est
98
tantum. Non enim potest concedi ipsum sic poni receptibilem cuius-
99
libet augmenti et cuiuslibet proportionis, nisi cum fuerit in materia
100
corporum quae in potentia est omnis maneria numeratorum; et tunc,
1
cum fuerit in aestimatione vel in utrisque dispositionibus, est non
2
|24|[ed. Cairo vol. 1]separatus a natura. Igitur scientia de numero, inquantum considerat
3
numerum, non speculatur in eo nisi secundum respectum quo accidit
4
ei esse in natura, quia videtur quod principium suae considerationis,
5
secundum quod ipse est in aestimatione, sit huiusmodi quod aesti-
6
matio sit accepta ex dispositionibus naturalibus quae habent aggregari
7
et disgregari, uniri et dividi. Unde scientia de numero non est specu-
8
latio de essentia numeri nec de accidentibus numeri inquantum est
9
numerus absolute, sed de accidentalibus eius inquantum fit receptibilis
10
eius quod assignavimus; et tunc est materialis vel aestimabilis humanus
11
innixus materiae. Speculatio vero de essentia numeri et de eo quod
12
accidit ei secundum quod non pendet ex materia nec est innixus in ea,
13
est in hac scientia.
14
|25|[ed. Cairo vol. 1][I, 4] CAPITULUM DE UNIVERSITATE
15
EORUM DE QUIBUS TRACTAT HAEC SCIENTIA
16
Oportet nos in hoc magisterio scire dispositionem comparationis rei
17
et entis ad praedicamenta et dispositionem privationis, et disposi-
28
18
tionem necessitatis in esse necessario et eius condiciones, et dispo-
19
sitionem possibilitatis et eius certitudinem et quia ipsamet est specu-
20
latio de potentia et effectu, et ut consideremus dispositionem eius
21
quod est per essentiam et eius quod est per accidens, et de veritate
22
et falsitate, et dispositionem substantiae quot modis dividitur.
23
Sed quia ad hoc ut ens sit substantia non eget esse naturale vel
24
disciplinale (hic enim sunt substantiae aliae praeter illas), ideo debemus
25
scire dispositionem substantiae quae est sicut hyle, et an est, et quo-
26
modo est, et si est separata an non est separata, vel conveniens in
27
specie cum aliis vel non, et quam habet comparationem ad formam,
28
et quomodo est substantia formalis, et an sit separata an non, et quae
29
est dispositio compositae substantiae, et quomodo est dispositio utri-
30
usque secundum suas definitiones, et quam comparationem habent
31
inter se definitiones et definita.
32
Sed quia accidens oppositum est substantiae aliquo modo, ideo
33
oportet ut in hac scientia faciamus sciri naturam accidentis, et eius
34
species, et qualiter ex accidentibus fiunt descriptiones. Et faciamus
35
cognosci dispositionem cuiusque praedicamentorum de accidentibus,
36
et monstrabimus accidentalitatem eius quod potest putari esse sub-
37
|26|[ed. Cairo vol. 1]stantia et non est substantia. Et faciemus sciri ordines omnium
29
38
substantiarum aliarum apud alias in esse, secundum prius et posterius.
39
Et faciemus similiter sciri dispositiones accidentium. Congruit etiam
40
huic loco, ut scias dispositionem universalis et particularis, et totius
41
et partis, et quomodo est esse naturarum universalium, et si habent
42
esse in particularibus singularibus, et quomodo est esse eorum in
43
anima, et si habent esse separatum a singularibus et ab anima, et
44
tunc scies dispositionem generis et speciei et similium.
45
Sed quia esse, ad hoc ut sit causa vel causatum, non eget esse
46
naturale vel disciplinale vel aliquid aliorum, ideo conveniens est ut
47
exsequamur hoc loquendo de causis et generibus et dispositionibus
48
earum, et quomodo debet esse dispositio inter illas et causata, et
49
faciamus cognosci differentiam inter principium agens et cetera ab
50
eo, et loquamur de actione et passione, et de differentia inter formam
51
et finem et de occasionibus cuiusque earum, et quod ipsae in omni
52
ordine perveniunt ad primam causam; et de differentia inter initium
53
et inceptionem, et deinde de prius et posterius, et de eo quod incipit,
54
et modos et species eius, et proprietatem cuiusque specierum, et quid
55
prius natura, et quid prius apud intelligentiam, et qualiter convenit
56
responderi neganti haec: unde quod ex his fuerit sententia probabilis,
57
diversa tamen a veritate, contradicemus ei. Hoc igitur et consimile
58
est consequens ad esse, inquantum est esse.
30
59
Sed quia unum parificatur ad esse, sequitur etiam ut consideremus
60
de uno. Cum autem consideraverimus de uno, oportebit etiam ut
61
consideremus de multo ad hoc ut sciamus oppositionem quae est
62
|27|[ed. Cairo vol. 1]inter utrumque. Et tunc oportebit etiam ut consideremus de numero,
63
et quam comparationem habet ad ea quae sunt, et quam compara-
64
tionem habet continua quantitas quae est ei opposita aliquo modo
65
ad ea quae sunt. Et inducemus omnes sententias falsas de hoc, et
66
faciemus sciri quod nihil horum est separatum nec est principium
67
eorum quae sunt, et stabiliemus accidentale quod accidit numeris
68
et quantitatibus continuis, sicut figura et cetera ab his.
69
Sed quia de consequentibus unum sunt simile et aequale et con-
70
veniens et homogenos, configuratio et talitas et identitas, ideo oportet
71
ut loquamur de unoquoque istorum et de oppositis eorum, eo quod
72
comparantur multitudini, sicut dissimile, non eiusdem generis, in-
73
aequale, defiguratio et alietas omnino et diversitas et oppositio cum
74
suis speciebus, et quid est vera contrarietas.
75
Et post hoc procedemus ad loquendum de principiis eorum quae
76
sunt et stabiliemus primum principium, et quia est unum, veritas,
77
in ultimitate gloriae; et notificabimus quot modis est unum, et quot
78
modis est veritas, et qualiter ipsum scit omnia et quod ipsum est
79
potens super omnia, et quis est sensus de hoc quod dicitur scire et
80
posse, et quod est dapsilis, et quod ipsum est pax, scilicet bonitas
81
pura, diligendum propter se, et quod ipsum est vera suavitas, et
82
apud ipsum est vera pulchritudo. Et destruemus sententias eorum
83
qui de eo dixerunt et putaverunt contraria veritati. Deinde demon-
31
84
strabimus quomodo est comparatio eius ad ea quae ab ipso sunt,
85
et quod est primum ex his quae per ipsum habent esse, et quomodo
86
ordinata sunt per ipsum ea quae sunt, primum scilicet substantiae
87
angelicae intelligibiles, et deinde substantiae angelicae animales, deinde
88
substantiae circulares caelestes, deinde haec elementa, postea generata
89
ex eis, postea homo, et quomodo haec omnia redeunt ad ipsum, et
90
|28|[ed. Cairo vol. 1]quomodo est eis principium agens et principium perficiens, et quae
91
erit dispositio animae humanae, postquam soluta fuerit ligatio quae
92
est inter ipsam et naturam, et quis ordo erit sui esse.
93
Et inter hoc significabimus magnitudinem gratiae prophetiae et
94
debitum nostrum oboediendi ei, et quod ipsa debet esse a Deo;
95
deinde de moribus et operibus quibus egent animae humanae cum
96
sapientia ad promerendam futuram felicitatem, et faciemus sciri qui
97
sunt digni felicitate. Et cum pervenerimus ad hunc locum, perficietur
98
liber noster auxiliante Deo.
99
|29|[ed. Cairo vol. 1][I, 5] CAPITULUM DE ASSIGNATIONE REI ET ENTIS
100
ET DE EORUM PRIMIS DIVISIONIBUS
1
AD HOC UT EXCITERIS AD INTELLIGENTIAM EORUM
2
Dicemus igitur quod res et ens et necesse talia sunt quod statim
3
imprimuntur in anima prima impressione, quae non acquiritur ex
32
4
aliis notioribus se, sicut credulitas quae habet prima principia, ex
5
quibus ipsa provenit per se, et est alia ab eis, sed propter ea. Nisi
6
enim prius subintraverit animum vel nisi fuerit intellectum quod
7
significatur per verbum, non poterit cognosci id quod significatur
8
per illam, quamvis cognitio quae transit per animum vel quae intelli-
9
gitur ex significatione verbi non sit adducens ad acquisitionem scientiae
10
quae in natura hominis non est, scientiae dico intelligendi quod vult
11
significare loquens et quod intendit: quod aliquando fit propter res
12
minus notas in se quam sit id quod vult fieri notum, sed per aliquid
13
aliud vel per interpretationem aliquam fiunt notiores. Similiter in
14
imaginationibus sunt multa quae sunt principia imaginandi, quae
15
imaginantur per se, sed, cum voluerimus ea significare, non faciemus
16
per ea certissime cognosci ignotum, sed fiet assignatio aliqua transitus
17
ille per animam nomine vel signo quod aliquando in se erit minus
18
notum quam illud, sed per aliquam rem vel per aliquam dispositionem
19
fiet notius in significatione. Cum igitur frequentaveris illud nomen
33
20
vel signum, faciet animam percipere quod ille intellectus transiens
21
per animam est illud quod vult intelligi et non aliud, quamvis illud
22
|30|[ed. Cairo vol. 1]signum non faciat sciri illud certissime. Si autem omnis imaginatio
23
egeret alia praecedente imaginatione, procederet hoc in infinitum vel
24
circulariter.
25
Quae autem promptiora sunt ad imaginandum per seipsa, sunt ea
26
quae communia sunt omnibus rebus, sicut res et ens et unum, et
27
cetera. Et ideo nullo modo potest manifestari aliquid horum proba-
28
tione quae non sit circularis, vel per aliquid quod sit notius illis.
29
Unde quisquis voluerit discurrere de illis incidet in involucrum, sicut
30
ille qui dixit quod certitudo entis est quod vel est agens vel patiens:
31
quamvis haec divisio sit entis, sed tamen ens notius est quam agens
32
vel patiens. Omnes enim homines imaginant certitudinem entis, sed
33
ignorant an debeat esse agens vel patiens; et mihi quousque nunc
34
non patuit hoc nisi argumentatione tantum. Qualis est ergo iste qui id
35
quod est manifestum laborat facere notum per proprietatem quam
36
adhuc opus est probari ut constet esse illius? Similiter est etiam
37
hoc quod dicitur quod res est id de quo potest aliquid vere enuntiari;
38
certe potest aliquid minus notum est quam res, et vere enuntiari minus
39
notum est quam res. Igitur quomodo potest hoc esse declaratio? Non
34
40
enim potest cognosci quid sit potest aliquid vel vere enuntiari, nisi in
41
agendo de unoquoque eorum dicatur quod est res vel aliquid vel
42
quid vel illud; et haec omnia multivoca sunt nomini rei. Quomodo
43
ergo vere potest sciri res per aliquid quod non potest sciri nisi per
44
eam?
45
Sed fortasse hoc et consimile erit innuitio aliqua. Nam cum dicis
46
quod res est id de quo vere potest aliquid enuntiari, idem est quasi
47
diceres quod res est res de qua vere potest aliquid enuntiari; nam id
48
et illud et res eiusdem sensus sunt. Iam igitur posuisti rem in defini-
49
|31|[ed. Cairo vol. 1]tione rei, quamvis nos non negamus quod haec et consimilia, cum
50
sint vitiosa, tamen aliqua designatio rei sunt. Dico ergo quod intentio
51
entis et intentio rei imaginantur in animabus duae intentiones; ens
52
vero et aliquid sunt nomina multivoca unius intentionis nec dubitabis
53
quin intentio istorum non sit iam impressa in anima legentis hunc
54
librum. Sed res et quicquid aequipollet ei, significat etiam aliquid
55
aliud in omnibus linguis; unaquaeque enim res habet certitudinem
56
qua est id quod est, sicut triangulus habet certitudinem qua est tri-
35
57
angulus, et albedo habet certitudinem qua est albedo. Et hoc est
58
quod fortasse appellamus esse proprium, nec intendimus per illud
59
nisi intentionem esse affirmativi, quia verbum ens significat etiam
60
multas intentiones, ex quibus est certitudo qua est unaquaeque res,
61
et est sicut esse proprium rei.
62
Redeamus igitur et dicamus quod, de his quae manifesta sunt, est
63
hoc quod unaquaeque res habet certitudinem propriam quae est eius
64
quidditas. Et notum est quod certitudo cuiuscumque rei quae propria
65
est ei, est praeter esse quod multivocum est cum aliquid, quoniam,
66
cum dixeris quod certitudo rei talis est in singularibus, vel in anima,
67
vel absolute ita ut communicet utrisque, erit tunc haec intentio appre-
68
hensa et intellecta. Sed cum dixeris quod certitudo huius < … > vel
69
certitudo illius est certitudo, erit superflua enuntiatio et inutilis. Si
70
autem diceres quod certitudo huius est res, erit etiam haec enuntiatio
71
inutilis ad id quod ignorabamus. Quod igitur utilius est dicere, hoc
72
est scilicet ut dicas quod certitudo est res, sed hic res intelligitur ens,
73
sicut si diceres quod certitudo huius est certitudo quae est. Cum
74
enim dixeris quod certitudo de a est aliqua res et certitudo de b est
75
aliqua res, non erit verum nec acquiret aliquid, nisi proposueris in
76
|32|[ed. Cairo vol. 1]anima tua quod una earum est res proprie diversa ab alia re, sicut
36
77
si diceres quod certitudo de a est certitudo et certitudo de b est alia
78
certitudo. Si autem non fuerit hoc propositum et haec coniunctio
79
utriusque, non scietur quid sit res cuius quaerimus intentionem, nec
80
separabitur a comitantia intelligendi ens cum illa ullo modo, quoniam
81
intellectus de ente semper comitabitur illam, quia illa habet esse vel
82
in singularibus vel in aestimatione vel intellectu. Si autem non esset
83
ita, tunc non esset res.
84
Quia non dicitur res nisi id de quo aliquid dicitur vere, deinde
85
quod dicitur cum hoc quod res potest esse id quod non est absolute,
86
debemus loqui de hoc. Si enim intelligitur non esse id quod non est
87
in singularibus, hoc potest concedi quod sit ita; potest enim res
88
habere esse in intellectu, et non esse in exterioribus; si autem aliud
89
intelligitur praeter hoc, erit falsum, nec erit enuntiatio ullo modo,
90
nec erit scita nisi quia est imaginata in anima tantum; sed, ut ima-
91
ginetur in anima tali forma quae designat aliquam rerum exteriorum,
92
non; nec potest enuntiari, eo quod enuntiatio semper est de eo quod
93
certificatum est in intellectu. Unde de non esse absolute non enuntiatur
37
94
aliquid affirmative. Sed si enuntiatur aliquid negative etiam, certe
95
iam posuerunt ei esse aliquo modo in intellectu. Nostra autem dictio,
96
scilicet est, continet in se designationem. Designari vero non esse
97
quod nullo modo habet formam in intellectu, impossibile est. Quo-
98
modo enim de non esse potest enuntiari res? Sensus enim nostrae
99
dictionis, quod non esse est tale, est quod talis dispositio advenit in
100
non esse; nec est differentia inter advenire et esse; et ideo idem est
1
|33|[ed. Cairo vol. 1]quasi diceremus quod haec proprietas habet esse in non esse.
2
Dicemus igitur quod id quod dicitur de non esse et praedicatur de
3
eo necesse est ut, vel sit et habeatur a non esse, vel non sit nec habeatur
4
a non esse. Si autem fuerit et habeatur a non esse, tunc non potest
5
esse quin vel sit in se aliquid vel nihil. Si vero fuerit in se aliquid,
6
tunc non esse habebit proprietatem quae est. Si vero proprietas
7
fuerit aliquid, tunc id de quo illa dicitur erit aliquid sine dubio; ergo
8
non esse erit aliquid, et hoc est impossibile. Si autem proprietas illa
9
fuerit nihil, tunc id quod nihil est in se, quomodo erit in aliquo?
10
Quoniam, quod nihil est in se, impossibile est esse in aliquo; potest
11
autem esse ut id quod est aliquid in se non sit in alio. Si vero forma
12
non fuerit in non esse, tunc remota est forma a non esse. Cum autem
38
13
removerimus formam a non esse, erit oppositum huic: iam igitur
14
forma erat in eo, et hoc est falsum. Nec dicemus nos habere scientiam
15
de non esse, nisi quod intentio habetur in anima tantum. Credulitas
16
vero quae contingit est de hoc quod imaginatur ipsum esse in anima
17
tantum. Sed quod in natura huius sciti est posse habere compara-
18
tionem intellectam ad exteriora, in illa hora certe hoc non est. Igitur
19
quod non est absolute non erit scitum praeter illam.
20
Sed apud homines qui tenent hanc sententiam secundum quod
21
scitur et annuntiatur de illo, sunt res quae non habent similitudinem
22
cum eo quod debent loqui de non esse; quod qui scire voluerit, legat
23
|34|[ed. Cairo vol. 1]inania verba eorum quae non merentur inspici. Illi autem non incide-
24
runt in errorem illum nisi propter ignorantiam suam de hoc quod
25
enuntiationes non sunt nisi ex intentionibus quae habent esse in
39
26
anima, quamvis sint de non esse, ita tamen ut enuntiatio fiat de illis
27
secundum hoc quod habent comparationem aliquam ad singularia,
28
verbi gratia, si dixeris quod resurrectio erit, intellexisti resurrectionem
29
et intellexisti erit, et praedicasti erit quod est in anima de resurrectione.
30
Sed haec intentio non potest esse vera, nisi de alia intentione, intellecta
31
etiam, quae intelligatur ut, in hora futura, dicatur de ea intentio
32
tertia intellecta: quae est intentio, scilicet est; et secundum hanc
33
considerationem similiter est in praeterito.
34
Manifestum est igitur quod id quod enuntiatur de eo necesse est
35
ut aliquo modo habeat esse in anima; enuntiationes enim, re vera,
36
non sunt nisi per id quod habet esse in anima et, secundum accidens,
37
sunt per id quod est in exterioribus. Iam igitur intellexisti nunc
38
qualiter differant et id quod intelligitur de esse et quod intelligitur de
39
aliquid, quamvis haec duo sint comitantia. Significatum est tamen
40
mihi esse homines qui dicunt quod aliquid est aliquid, quamvis non
41
habeat esse, et quod aliquid est forma rei quae non est res, nec quae
42
est nec quae non est, et quod quae vel quod [non] significant aliud
40
43
quam id quod significat res. Isti autem non sunt de universitate
44
eorum qui cognoscunt. Quos cum coegerimus discernere inter haec
45
verba secundum intellectum suum, detegentur.
46
Dicemus igitur nunc quod quamvis ens, sicut scisti, non sit genus
47
nec praedicatum aequaliter de his quae sub eo sunt, tamen est intentio
48
in qua conveniunt secundum prius et posterius; primum autem est
49
quidditati quae est in substantia, deinde ei quod est post ipsam.
50
|35|[ed. Cairo vol. 1]Postquam autem una intentio est ens secundum hoc quod assignavi-
51
mus, sequuntur illud accidentalia quae ei sunt propria, sicut supra
52
diximus. Et ideo eget aliqua scientia in qua tractetur de eo, sicut
53
omni sanativo necessaria est aliqua scientia.
54
Difficile autem est declarare dispositionem necessarii et possibilis
55
et impossibilis certissima cognitione, nisi per signa. Quicquid enim
56
dictum est ab antiquis de ostensione istorum, in plerisque reducitur
57
ad circularem, eo quod ipsi, sicut nosti in logicis, cum volunt definire
58
possibile, assumunt in eius definitione necessarium vel impossibile,
59
nec habent alium modum nisi hunc. Cum autem volunt definire
60
necessarium, assumunt in eius definitione possibile vel impossibile,
61
et cum volunt definire impossibile, assumunt in eius definitione
62
necessarium vel possibile. Verbi gratia, cum definiunt possibile, dicunt
63
aliquando quod est non necessarium vel quod ipsum est quod non
64
est in praesenti, cuius tamen esse, in quacumque posueris hora
65
futura, non est impossibile. Deinde cum volunt definire necessarium,
66
dicunt quod necessarium est quod non est possibile poni non esse,
67
vel quod est id quod, si aliter ponitur quam est, est impossibile; sic
41
68
igitur accipiunt in definitione eius aliquando possibile, aliquando
69
impossibile; et in definitione possibilis accipiunt impossibile vel neces-
70
sarium. Deinde cum volunt definire impossibile, accipiunt in eius
71
definitione necessarium, dicentes quod impossibile est id quod est
72
necessarium non esse, vel ponunt possibile, dicentes quod non est
73
possibile esse. Et aliqui doctores legis sequuntur hoc. Similiter etiam
74
dicunt quod impossibile est id quod non est possibile esse vel id quod
75
|36|[ed. Cairo vol. 1]necesse est non esse, < … > et quod possibile est quod non est
76
impossibile esse vel non esse, vel quod non est necesse esse vel non
77
esse. Hoc autem totum, sicut tu vides, manifeste circulare est.
78
Sed detectio huius maneriae in hoc est haec quia iam nosti in
79
Analyticis quod, ex his tribus, id quod dignius est intelligi est necesse,
80
quoniam necesse significat vehementiam essendi; esse vero notius est
81
quam non esse, esse enim cognoscitur per se, non esse vero cognoscitur
82
per esse aliquo modo.
83
Cum autem nota fecerimus tibi haec omnia, tunc erit tibi certa
84
destructio sententiae illius qui dicit quod non esse reducitur, quia
85
ipsum est de quo primum enuntiatur esse. Non esse autem cum
42
86
reducitur, debet esse differentia inter ipsum et inter id quod est tale,
87
si inveniretur aliud vice eius et, si fuerit tale quale illud, tunc non est
88
ipsum: non enim est illud quod privatum erat et in dispositione
89
privationis erat hoc aliud ab eo. Igitur non esse iam fit esse secundum
90
modum quem ante assignavimus. Cum autem non esse reductum
91
fuerit, oportebit ut omnes proprietates quibus erat id quod erat,
92
reducantur. Sed de proprietatibus eius est hora eius; cum autem
93
reduxeris horam eius, tunc non esse erit non reductum, quia reductum
94
est id quod invenitur in secunda hora. Si enim non esse fuerit tale
95
ut in eius reductione reducantur omnia privata quae fuerunt cum eo,
96
et hora tunc ipsum vel est aliquid quod habet certitudinem esse quo
97
iam privatum est, vel convenientiam essendi aliquod accidentium,
98
sicut notum est ex intentione eorum. Igitur potest esse ut reducatur
99
hora et dispositiones, et tunc non erit hora et hora; ergo non erit
100
reductio, quamvis intellectus refugiat hoc nec requirat eius proba-
1
tionem; quicquid enim dicitur de hoc est extra viam doctrinae.
43
2
|37|[ed. Cairo vol. 1][I, 6] CAPITULUM IN INITIO LOQUENDI DE NECESSE ESSE ET DE POSSIBILE ESSE
3
ET QUOD NECESSE ESSE NON HABET CAUSAM
4
ET QUOD POSSIBILE ESSE EST CAUSATUM
5
ET QUOD NECESSE ESSE NULLI EST COAEQUALE IN ESSE
6
NEC PENDET AB ALIO IN ESSE
7
Redeamus ad id in quo eramus et dicamus quod necesse esse et
8
possibile esse unumquodque habet proprietates. Dicemus igitur quod
9
ea quae cadunt sub esse possunt in intellectu dividi in duo. Quorum
10
unum est quod, cum consideratum fuerit per se, eius esse non est
11
necessarium; et palam est etiam quod eius esse non est impossibile,
12
alioquin non cadet sub esse, et hoc est in termino possibilitatis.
13
Alterum est quod, cum consideratum fuerit per se, eius esse erit necesse.
14
Dicemus igitur quod necesse esse per se non habet causam et quod
15
possibile esse per se habet causam; et quod necesse esse per se est
16
necesse omnibus suis modis et quod impossibile est ut esse eius quod
17
est necesse esse sit coaequale ad esse alterius, ita ut unumquodque
18
eorum sit aequale alteri in necessitate essendi vel comitetur; et impos-
19
sibile est etiam ut esse eius quod est necesse esse coniungatur ex multi-
20
tudine; et impossibile est etiam ut in certitudine quam habet necesse
21
esse communicet ei aliquid aliud. Quod cum certificaverimus, sequetur
22
quod necesse esse non est relativum nec mutabile nec multiplex nec
23
|38|[ed. Cairo vol. 1]communicat ei aliquid aliud in suo esse quod est ei proprium.
44
24
Quod autem necesse esse non habet causam, manifestum est. Si
25
enim necesse esse haberet causam sui esse, profecto eius esse esset
26
per illam. Quicquid autem est cuius esse est per aliquid, cum conside-
27
ratum fuerit per se, non habebit esse necessarium; quicquid autem
28
consideratum per se sine alio non habet esse necessarium, non est
29
necesse esse per se. Unde constat quod, si necesse esse per se haberet
30
causam, profecto non esset necesse esse per se. Manifestum est igitur
31
quod necesse esse non habet causam. Et patet etiam ex hoc quod
32
impossibile est ut aliquid idem sit necesse esse per se et necesse esse
33
per aliud: si enim eius esse esset per aliud, tunc impossibile esset
34
illud inveniri sine illo alio, impossibile igitur esset inveniri necesse
35
esse per se; si enim esset necessarium per se, iam haberet esse, et illud
36
aliud nihil ageret ad illud esse necessarium; quicquid enim est ad
37
cuius esse agit aliud, eius esse non est necessarium in se.
38
Quicquid autem possibile est consideratum in se, eius esse et eius
39
non esse utrumque est per causam. Cum enim habuerit esse, tunc
40
iam acquisitum est sibi esse discretum a non esse. Cum vero desierit
41
esse, iam acquisitum est sibi non esse discretum ab esse. Igitur non
42
potest esse quin utrumlibet istorum duorum acquiratur sibi ab alio
43
a se vel non ab alio a se. Si autem acquiritur ab alio a se, tunc
44
illud aliud est causa. Si vero non acquiritur ab alio a se, manifestum
45
est autem quod quicquid post non esse habet esse iam appropriatum
46
est per aliquid quod sibi advenit ab alio a se, similiter et in non esse,
45
47
tunc, ad appropriandum sibi utrumlibet, id quod ipsum est vel est
48
sufficiens vel non sufficiens. Si autem id quod est sufficiens est ad
49
|39|[ed. Cairo vol. 1]appropriandum sibi utrumlibet illorum duorum, ita ut sit aliquid
50
illorum duorum, tunc illud est necessarium sibi ipsi per se. Iam autem
51
positum erat non esse necesse. Igitur hoc est inconveniens et impos-
52
sibile. Si autem id quod est non est sufficiens ad acquirendum sibi
53
utrumlibet, sed per aliquid aliud adiunctum est sibi esse id quod est,
54
tunc esse illius est ex esse alterius a se, quo eget ad esse, et sic illud
55
est causa eius. Igitur habet causam; et omnino non habebit aliquod
56
duorum acquisitorum per seipsum, sed per causam: intentio enim
57
essendi est ex causa quae est causa essendi, et intentio non essendi
58
est ex causa quae est privatio causae intentionis essendi, sicut scisti.
59
Dicemus igitur quod oportet illud fieri necessarium esse per causam
60
et respectu eius. Si enim non fuerit necessarium esse existente essentia
61
causae et comparatione eius, erit etiam possibile. Unde potest
62
concedi illud esse et non esse non appropriatum aliquo illorum
63
duorum; et hoc iterum eget ut sit aliquid tertium per quod assignetur
64
ei esse post non esse, vel post esse non esse, cum causa habuerit esse;
65
est ergo illud alia causa, et sic itur in infinitum, et cum hoc non erit
66
ei appropriatum esse nec acquiretur ei esse, et hoc est absurdum,
46
67
non ob hoc tantum quod causae eunt in infinitum (hoc autem dubium
68
est hic ad removendum), sed ob hoc quod nondum habet per quod
69
approprietur; iam autem positum est illud habere esse. Igitur mani-
70
festum est quod quicquid possibile est esse, non habet esse nisi cum
71
necessarium est esse respectu suae causae.
72
Dicemus etiam esse impossibile ut ei quod est necesse esse sit
73
compar aliud necesse esse, ita ut hoc simul habeat esse cum illo, et
74
|40|[ed. Cairo vol. 1]illud simul habeat esse cum isto, nec unum eorum sit causa alterius,
75
sed sint coaequalia in comitantia essendi. Cum enim considerata fuerit
76
essentia uniuscuiusque eorum per se sine alio, non potest esse quin
77
sit vel necessarium per se, vel non necessarium per se.
78
Si autem fuerit necessarium per se, non potest esse quin vel habeat
79
etiam necessitatem respectu sui cum secundo, et tunc erit illud necesse
80
esse per se et necesse esse propter aliud a se, et hoc est frivolum, sicut
81
supra ostendimus, vel non habeat necessitatem propter aliud, ita ut
82
esse eius non debeat sequi ex esse alterius nec comitetur illud, nec
83
esse eius pendeat ex esse alterius, ita ut hoc non habeat esse nisi et
84
alterum habuerit esse.
85
Si autem non fuerit necessarium per se, oportebit tunc ut, respectu
86
sui, sit possibile esse et, respectu alterius, sit necesse esse, et impossibile
87
est etiam quin illud aliud vel sit similiter vel non sit similiter. Sed si
88
illud aliud fuerit similiter, tunc non potest esse quin necessitas esse
89
huius sit ex illo, cum illud sit in termino possibiliter essendi, vel in
90
termino necessario essendi. Si autem necessitas essendi huius fuerit ex
91
illo cum illud fuerit in termino necessario essendi, et non ex se nec
47
92
ex tertio contingente, sicut supra diximus, sed ex illo quod est ex
93
ipso et necessitas esse huius fuerit condicione necessitatis essendi
94
illius cum illo quod acquiritur postea ex necessitate essendi, posteriori-
95
tate essentiali, tunc non acquiretur necessitas essendi ullo modo. Si
96
autem necessitas essendi huius fuerit ex illo cum illud fuerit in termino
97
possibilitatis, tunc necessitas essendi huius erit ex essentia illius, et
98
illo existente in termino possibilitatis acquirente huic necessitatem
99
essendi, nec acquirente ab isto terminum possibilitatis, sed necessita-
100
|41|[ed. Cairo vol. 1]tem. Igitur causa huius erit possibilitas essendi illius, cum hoc non
1
sit causa illius; erunt igitur non coaequalia, cum unumquodque eorum
2
sit causa per se et causatum per se. Deinde contingit etiam aliud
3
quod, cum possibilitas essendi illius fuerit causa necessitatis essendi
4
istius, tunc esse illius non pendebit ex esse istius, sed ex possibilitate
5
eius. Igitur oportebit ut esse huius sit simul cum non esse illius; iam
6
autem posuimus illa coaequalia; tunc hoc est impossibile: igitur non
7
est possibile ut sint coaequalia in esse, ita ut non pendeant ex causa
8
extrinseca; sed oportet ut unum eorum sit primum per seipsum et
9
sit ibi causa extrinseca quae faciat utrumque necessario esse, neces-
10
sitate pendendi inter se, vel faciat necessarium pendere necessitas
11
utriusque.
48
12
Relativorum autem non est necesse unum esse ex altero, sed cum
13
altero. Quod autem facit illa duo esse necessario est causa quae
14
coniungit illa, vel etiam duae materiae, vel duo subiecta de quibus
15
illa praedicantur. Non autem esse duarum materiarum vel duorum
16
subiectorum tantum sufficit ad hoc, sed esse tertium quod coniungit
17
illa, et hoc est quoniam non potest esse quin esse et certitudo unius-
18
cuiusque duorum vel sit esse cum alio, et tunc esse eius per se erit
19
non necessarium; igitur erit possibile; itaque erit causatum, et erit
20
sicut diximus, quod causa eius non est comitans illud in esse, et ita
21
causa eius erit aliud, et tunc illud et aliud non erunt causa habitudinis
22
quae est inter illa, sed illud aliud. Vel non sit esse cum alio, igitur
23
hoc esse cum alio erit aliquid noviter adveniens super suum esse
24
proprium et consequens illud, et etiam esse quod est ex parte eius
25
non erit ex comitantia inquantum sunt[*]sunt corrupt for est comitantia, sed ex causa
26
praecedente, si ipsum fuerit causatum. Tunc ergo ipsum esse eius
27
|42|[ed. Cairo vol. 1]aut erit ex suo comite, non inquantum est comes, sed inquantum
28
est esse sui comitis quod est ei proprium, et ita non erunt comitantia,
29
sed causa et causatum, et comes eius erit etiam causa habitudinis
30
aestimativae inter ea, sicut pater et filius, aut erunt comitantia secun-
31
dum hoc quod nullum eorum est causa alterius, et habitudo erit
32
necessaria ad esse eorum. Igitur prima causa habitudinis erit res
33
extrinseca, faciens esse duas essentias eorum, sicut scisti, et habitudo
34
erit accidentalis; unde non erit ibi comitantia nisi per accidens
35
separabile vel inseparabile. Sed hoc est aliud ab eo in quo sumus;
36
habitudo autem quae est per accidens erit causa sine dubio; unde
37
secundum comitantiam erunt utraque causata, et ita nullum eorum
38
est necessarium esse per se.
49
39
|43|[ed. Cairo vol. 1][I, 7] CAPITULUM QUOD NECESSE ESSE UNUM EST
40
Dicemus etiam quod necesse esse debet esse una essentia; sin autem,
41
sint multae, igitur unaquaeque earum erit necesse esse; necesse est
42
autem ut unumquodque eorum in certitudine suae essentiae vel non
43
differat ab altero aliquo modo vel differat. Si autem non differt unum
44
ab alio in intellectu suae propriae essentiae, differt autem ab eo per
45
hoc quod hoc non est illud (hoc enim differentia est sine dubio),
46
profecto unum differt ab alio in eo quod est praeter intellectum
47
essentiae. Intellectus enim essentiae quae est in eis non est diversus;
48
sed est adiunctum ei aliquid per quod factum est hoc vel in hoc, vel
49
est adiunctum ei aliquid quod est hoc vel in hoc nec illud est adiunc-
50
tum alteri, sed est ei adiunctum per quod factum est hoc, vel quod
51
hoc est hoc ipsum; et haec est appropriatio aliqua, scilicet ipsa intentio
52
per quam est inter ea diversitas. Igitur unumquodque eorum differt
53
ab altero per eam, nec differt ab altero in intentione ipsius essentiae,
54
sed per vires rerum quae sunt ipsamet intentio.
50
55
Sed coniunctio intentionis sunt accidentia et consequentia non
56
essentialia, et haec consequentia vel accidunt ex certitudine esse rei,
57
|44|[ed. Cairo vol. 1]inquantum est ipsa certitudo, et tunc oportet ut omnia conveniant
58
in ea. Iam autem posiumus[*]posiumus corrupt for posuimus ea differre in illa; igitur conveniunt et
59
differunt in eisdem, quod est inconveniens. Vel accidunt ex causis
60
extrinsecis, non ex ipsa sua quidditate, et tunc, si non esset causa
61
illa, non differrent. Igitur, si non esset causa illa, essentiae essent una
62
vel non essent una. Igitur, si non esset causa illa, tunc nec hoc per se
63
solum esset necesse esse, nec illud per se solum esset necesse esse;
64
igitur necessitas essendi uniuscuiusque eorum, propria et solitaria, est
65
acquisita ab alio a se. Iam autem dictum est quod quicquid est neces-
66
sarium esse per aliud a se non est necessarium esse per se, immo in
67
definitione suae essentiae est possibile esse. Unde unumquodque eorum
68
est necessarium esse per se et possibile esse per se, quod est incon-
69
veniens.
70
Ponamus autem illa differre in aliquo inhaerente, postquam con-
71
veniunt in intentione essentiae; igitur impossibile est quin illud in quo
72
differunt vel sit eis necessarium ad necessitatem essendi vel non sit.
73
Si autem fuerit necessarium ad necessitatem essendi, manifestum est
74
tunc oportere ut conveniat in eo quicquid est necesse esse. Si autem
75
non est necessarium necessitati essendi, tunc necessitas essendi ab eo
51
76
sine illo est solitaria necessitas sui esse, illud vero est adveniens ei
77
accidentaliter et adiungitur ei post plenitudinem necessitatis sui esse.
78
Iam autem ostendimus hoc esse absurdum; igitur impossibile est ut
79
|45|[ed. Cairo vol. 1]differant in aliquo.
80
Oportet autem ut adhuc addamus super hoc manifestationem alio
81
modo, hoc est quia impossibile est necessitatem essendi dividi in
82
multitudinem, nisi uno duorum modorum; scilicet, aut dividi per
83
differentias, aut per accidentalia. Iam autem notum est quod diffe-
84
rentiae non recipiuntur in definitione eius quod ponitur ut genus;
85
igitur ipsae non acquirunt generi certitudinem, sed acquirunt ei esse
86
in actu, sicut rationale. Rationale enim non acquirit animali intentio-
87
nem animalitatis, sed acquirit ei esse in effectu per successionem
88
essendi proprie.
89
Oportet igitur ut differentiae necessitatis essendi, si forte sunt
90
aliquae, non acquirant necessitati essendi certitudinem necessitatis
91
essendi, sed acquirant ei esse in effectu, et hoc est absurdum duobus
92
modis. Uno, quod certitudo necessitatis essendi non est nisi impossi-
93
bilitas non essendi, non sicut certitudo animalitatis quae est intentio
52
94
praeter necessitatem essendi, et est esse comitans illam et superveniens
95
illi, sicut scisti; unde acquisitio necessitatis necessitati essendi est
96
acquisitio condicionis de certitudine suae necessitatis: iam autem
97
prohibuimus hoc concedi inter differentiam et genus. Alio, quia
98
sequeretur quod certitudo necessitatis essendi, ad hoc ut esset in
99
effectu, penderet ex alio dante ei necessitatem. Igitur suum esse illius
100
intentionis qua res est necesse esse, esset ex alio; nos autem loque-
1
bamur de necesse esse per se; ergo res esset necessarium esse per se et
2
necessarium esse per aliud, quod iam destruximus. Manifestum est
3
igitur quod necessitatem essendi dividi per illa non est sicut dividi
4
genus per differentias. Manifestum est etiam quod intentio quae
5
|46|[ed. Cairo vol. 1]intelligitur necessitas essendi non potest esse intentio generalis quae
6
dividatur per differentias vel per accidentia. Restat igitur ut sit
7
intentio specialis.
8
Dicimus autem esse impossibile ut eius specialitas praedicetur de
9
multis. Singularia enim cuiuslibet speciei, postquam non sunt diversa
10
in intellectu essentiae, sicut supra docuimus, tunc unum sunt in eo,
11
sed debent esse diversa accidentibus; iam autem ostendimus hoc non
12
posse esse in necessitate essendi. Possumus etiam hoc idem ostendere
13
alio modo breviter, sed reducetur ad id quod iam diximus. Dicemus
14
igitur quod necessitas essendi, si fuerit proprietas alicui in quo est,
53
15
vel ex necessitate ipsa erit in illo propriato, et tunc necessario alterum
16
eorum erit proprietas, et sic impossibile erit illam esse in alio praeter
17
illud: unde oportebit ut sit in illo solo. Aut erit in illo possibiliter,
18
non ex necessitate, et tunc oportebit ut haec res sit non necesse esse
19
per se; iam autem ipsa erat necesse esse per se. Igitur hoc est incon-
20
veniens; igitur necessitas essendi non est nisi uni tantum.
21
Si quis autem dixerit quod eam esse proprietatem huius non pro-
22
hibet illam esse proprietatem alterius (eam enim esse proprietatem
23
alterius non removet eam debere esse proprietatem huius), dicemus
24
quia per hoc quod dicimus quod necessitas essendi cum assignatur
25
proprie illi rei, inquantum est illius, non consideratur esse alterius,
26
intelligitur quod non est proprietas alterius ipsamet, sed consimilis
27
eius, quoniam ipsa non debetur nisi illi soli. Vel dicemus aliter quod
28
postquam unum eorum est necesse esse, tunc vel idem ipsum erit
29
unum tantum: et tunc, quicquid est necesse esse erit idem ipsum et
30
|47|[ed. Cairo vol. 1]non aliud praeter ipsum; vel ipsum esse necesse esse erit aliud quam
31
ipsum esse ipsum: et tunc coniunctio eius quod est ipsum esse ipsum
54
32
cum necesse esse vel erit per seipsam vel per causam aliam praeter
33
se et occasionem facientem illud necesse esse. Si autem fuerit per
34
seipsum quod ipsum est necesse esse, erit idem ipsum tunc quicquid
35
est necesse esse. Si vero fuerit per causam et occasionem facientem
36
illud esse necesse esse, tunc de hoc quod ipsum est idem ipsum erit
37
occasio, et proprietatis sui esse solitarii erit causa. Igitur erit causatum,
38
quod est inconveniens. Sed quia necesse esse unum est in nomine,
39
non sicut species sub genere, et unum est numero, non sicut individua
40
sub specie, sed est intentio quae designat illud tantum suo nomine,
41
in cuius esse nihil aliud sibi communicat. Super hoc autem alias
42
adhuc addemus explanationem. Ideo non est multiplex. Hae igitur
43
sunt proprietates quibus appropriatur necesse esse.
44
Eius autem quod est possibile esse, iam manifesta est ex hoc pro-
45
prietas, scilicet quia ipsum necessario eget alio quod faciat illud esse
46
in effectu; quicquid enim est possibile esse, respectu sui, semper est
47
possibile esse, sed fortassis accidet ei necessario esse per aliud a se.
48
Istud autem vel accidet ei semper, vel aliquando. Id autem cui ali-
49
quando accidit, debet habere materiam cuius esse praecedat illud
55
50
tempore, sicut iam ostendemus. Sed id cui semper accidit, eius quid-
51
ditas non est simplex: quod enim habet respectu sui ipsius aliud est
52
ab eo quod habet ab alio a se, et ex his duobus acquiritur ei esse id
53
quod est. Et ideo nihil est quod omnino sit exspoliatum ab omni eo
54
quod est in potentia et possibilitate respectu sui ipsius, nisi necesse
55
esse.
56
|48|[ed. Cairo vol. 1][I, 8] CAPITULUM IN QUO OSTENDITUR QUID SIT VERITAS ET CERTITUDO
57
ET DEFENDUNTUR PRIMAE PRIMARUM IN PROPOSITIONIBUS VERISSIMIS
58
Veritas autem intelligitur et esse absolute in singularibus, et intel-
59
ligitur esse aeternum, et intelligitur dispositio dictionis vel intellectus
60
qui significat dispositionem in re exteriore cum est ei aequalis. Dicimus
61
enim: «haec dictio est vera» et «haec sententia est vera»; igitur
62
necesse esse est id quod per seipsum est veritas semper; possibile vero
63
est veritas per aliud a se, et est falsum in seipso. Quicquid igitur est
64
praeter necesse esse quod est unum, falsum est in se. Veritas autem
65
quae adaequatur rei, illa est certa, sed est certa, ut puto, respectu
66
suae comparationis ad rem, et est veritas respectu comparationis rei
56
67
ad ipsam. Ex dictionibus autem veris, illa est dignior dici vera cuius
68
certitudo est semper; sed quae dignior est ad hoc est illa cuius certitudo
69
est prima, et non per causam.
70
Prima vero omnium dictionum certarum ad quam perducitur quic-
71
quid est per resolutionem, ita ut dicatur potentia vel effectu de omni
72
quod probatur cum per ipsam probatur, sicut iam ostendimus in Libro
73
demonstrationum, est cum inter affirmationem et negationem non est
74
medium; et haec proprietas non est de accidentibus alicuius rei, nisi
75
de accidentibus esse inquantum habet esse communiter in omni quod
76
|49|[ed. Cairo vol. 1]est. Et sophisticus, cum negaverit hoc, non negabit nisi vel lingua
77
contradicendo, vel quia accidit ei simulatio per quam non intellexit
78
extremum contradictoriarum, vel per errorem aliquem qui sibi con-
79
tingit quoniam non intellexit dispositiones et condiciones earum.
80
Deinde, oppilare os sophistici et instruere erroneum, non est ullo
81
modo nisi philosophi secundum modum derivationis, quae tamen
82
derivatio aliquis modus est argumentationis cuius iudicium conceditur.
57
83
Ipsa vero argumentatio non est in se argumentatio cuius iudicium
84
debeat concedi, sed est argumentatio in comparatione, quoniam argu-
85
mentatio cuius iudicium conceditur duobus modis est, scilicet aut est
86
argumentatio in se et haec est cuius propositiones sunt certissimae
87
in seipsis, et apud sapientes sunt notiores ipsa conclusione et cuius
88
ordinatio est ordinatio concludens. Aut est argumentatio talis scilicet
89
secundum comparationem, videlicet quia dispositio propositionum
90
talis est apud adversarium quod eam concedet, quamvis id certum
91
non sit, vel est certum, sed propositio non est notior conclusione
92
quam nondum concessit; fit igitur ei ordinatio vel absolute vera vel
93
verisimilis; et omnino iam est ei argumentatio quoniam, cum propo-
94
sitiones ab eo conceduntur, sequitur inde aliquid; haec igitur est
95
argumentatio inquantum est sic; sed tamen non sequitur ex hoc ut
96
omnis argumentatio sit argumentatio cuius iudicium consequatur
97
propter hoc quod ipse iudicium eius concessit; cum vero iudicium
98
eius non conceditur, est tamen argumentatio eo quod inducitur in
99
eam tale quid quod, si poneretur et concederetur, sequeretur; sed
100
|50|[ed. Cairo vol. 1]quia nondum est concessum, non est secutum eius iudicium. Et isti
58
1
sunt duo modi, sicut nosti. Igitur argumentatio in qua sequitur
2
iudicium eius per seipsam, est illa cuius propositiones per se conce-
3
duntur et ante conclusionem; argumentatio vero quae est secundum
4
comparationem, est illa cuius propositiones concedit adversarius; et
5
ideo sequetur illi conclusio. Et quod mirabile est: sophisticus etiam
6
cuius est quod intentio est ut sibi satisfiat, necessario inducitur ad
7
unum ex his duobus, scilicet ut vel cesset et quiescat, vel cognoscat
8
sine dubio ex istis rebus sibi esse conclusum.
9
Remedium vero erronei est ut solvatur sibi simulatio, quoniam
10
erroneus ille non incidit in hoc nisi vel quia videt contrarietatem
11
esse inter praecipuos et plures, et videt quia sententia unius opposita
12
est sententiae alterius quem reputat illi aequalem, et ideo dictio unius
13
non est potior apud eum ad credendum quam dictio alterius; vel
14
quia audit verba praecipuorum quorum auctoritas magna est, quae
15
non recipit sensus eius statim cum dicuntur, sicut sunt verba illius
16
qui dicit quod non est possibile aliquid bis videri, sed nec etiam semel,
17
eo quod nulla res habet esse in se nisi in relatione, quare tunc non
18
est longe quin turbetur ille qui noviter audit hanc dictionem; vel
19
quia iam multae sunt apud eum argumentationes oppositarum conclu-
20
|51|[ed. Cairo vol. 1]sionum, quarum unam non potest ipse eligere et aliam respuere.
59
21
Ei autem cui tale quid accidit philosophus subvenit duobus modis,
22
uno scilicet, solvendo ambiguitatem in quam incidit, et alio, excitando
23
eum ad perfecte intelligendum quod inter duas contradictorias non
24
potest esse medium. Solvit autem id in quod incidit, cum ostendit ei
25
quod philosophi homines fuerunt, non dii, et ideo non fuerunt aequales
26
in cognitione; unde quia unus eorum fuit certior alio in aliquo, non
27
ideo debet ut alter non sit eo certior in aliquo alio; et etiam cum
28
ostendit quod plures ex philosophis, quamvis noverint logicam, non
29
tamen sequuntur eam, sed in fine redeunt ad ingenium et reguntur
30
eo non refrenantes illud; et etiam quia ex praecipuis, quidam utuntur
31
transsumptionibus et dicunt verba usitata, sed abominabilia vel erronea,
32
cum ipsi habeant in eis aliam intentionem occultam; pluribus vero ex
33
sapientibus prophetis quibus non accidit aliquid erroris nec voluntas
34
deceptionis est iste usus. Cum hoc igitur philosophus removet turba-
35
tionem ab animo illius quam habet ex ambiguitate verbi philosophorum.
36
Deinde faciet eum scire dicens: «cum tu loqueris, necesse est ut,
37
vel intendas secundum intellectum tuum aliquid, vel non». Si autem
38
dixerit quod: «cum ego loquor, nihil intelligo», iste iam est extra
60
39
universitatem erroneorum et imbecillium et est contrarius sibi ipsi
40
unde cum huiusmodi homine non est diu loquendum. Si vero dixerit
41
quod: «cum ego loquor, intelligo ex mea locutione quicquid est»,
42
|52|[ed. Cairo vol. 1]similiter et iste stultus est. Si autem dixerit quod: «cum ego loquor,
43
intelligo ex locutione aliquid vel aliqua multa terminata», omnino
44
autem attribuit verbo significationem aliquarum rerum terminatarum,
45
in qua significatione non continentur aliae res praeter illas. Si autem
46
illae multae res convenerint in una intentione, tunc iam significavit ex
47
sua locutione unam intentionem. Si vero non convenerint, tunc nomen
48
est commune, et sine dubio potest unaquaeque illarum designari
49
proprio nomine, et haec omnia concedunt erronei et imbecilles.
50
Cum autem nomen fuerit significativum unius rei, sicut homo,
51
tunc non homo quod est oppositum ei, nullo modo significabit hoc
52
quod homo; quod enim significat homo, non est id quod significat
53
non homo. Si enim homo significat <non> hominem, tunc sine dubio
54
[non] homo significabit aliam rem, quae est lapis vel navis vel album
55
vel nigrum vel ponderosum vel leve et quicquid est praeter id quod
56
significat hoc nomen homo. Similiter est etiam dispositio de intellectis
61
57
illorum plurium nominum; aut si non, sequeretur ex hoc quod
58
unaquaeque res esset unaquaeque alia res, et nulla ex rebus esset
59
ipsamet, et sic nulla locutio intelligeretur. Deinde necesse esset ut hoc
60
esset iudicium vel de omni verbo et iudicium de omni eo quod signi-
61
ficatur per verbum, vel ut aliquid istarum rerum esset huiusmodi et
62
aliquid earum non esset huiusmodi. Si autem hoc esset in omni re,
63
contingeret tunc quod nulla esset locutio, nulla narratio, nulla etiam
64
simulatio, nulla ratio. Si vero esset in aliquo eorum, tunc in aliquo
65
esset discreta affirmatio a negatione et in aliquibus non esset discreta.
66
In quibus autem esset discreta, id quod significat homo sine dubio
67
|53|[ed. Cairo vol. 1]esset aliud ab eo quod significat non homo. In quibus vero discreta
68
non esset, sicut album et non album, significata eorum essent unum;
69
igitur quicquid esset album esset non album, et quicquid esset non
70
album esset album. Postquam autem hoc nomen homo secundum eum
71
est intellectum discretum, tunc cum esset albus, esset etiam et non
62
72
albus, eo quod album et non album secundum eum sunt unum;
73
similiter in non homo, quia contingeret iterum ut homo et non homo
74
essent non discreta.
75
Hoc igitur et consimile iam removet ambiguitatem erronei et imbe-
76
cillis, ut sciat quod affirmatio et negatio non coniunguntur in aliquo
77
nec sunt simul verae. Similiter etiam monstrabitur ei quod ipsae
78
utraeque nec simul removentur nec simul sunt falsae. Cum autem
79
ambae fuerint simul falsae de aliquo, erit illud non homo et erit etiam
80
non non homo; convenit igitur affirmativa quae est homo cum negativa
81
sua quae est non homo; hoc autem iam ostendimus falsum esse.
82
Utentes autem his et consimilibus non habebunt opus conferre ser-
83
monem cum illo; per dissolutionem vero simulationis quae est inter
84
contradictorias argumentationis, erroneum possumus revocare.
85
Sed oportet ut stolidum mittamus in ignem, quoniam tenet ignem
86
et non ignem esse unum, et verberibus faciamus eum dolere, quoniam
87
tenet quod dolere et non dolere sunt unum, et subtrahamus ei cibum
88
et potum, quoniam comedere et non comedere, bibere et non bibere
89
apud eum idem est.
63
90
Hoc igitur principium quod defendimus contra hos qui illud falsifi-
91
cant, est primum ex principiis demonstrationum. Philosophus vero
92
primus debet ista tueri. Principia vero demonstrationum prosunt
93
demonstrationibus, et demonstrationes prosunt cognitioni accidentium
94
|54|[ed. Cairo vol. 1]essentialium suis subiectis. Sed cognitionem substantiae subiectorum,
95
quae per definitionem tantum sciebantur in eis quae transacta sunt,
96
oportet philosophum ut inquirat hic et stabiliat; unde oportet ut in
97
hac una scientia loquatur de utrisque rebus.
98
Sed dubium est mihi, quare ipse loquitur de eis definiendo et ima-
99
ginando, cum hoc sit doctoris scientiae particularis; si autem loquitur
100
de eis secundum credulitatem, fit in eis locutio demonstrativa. Dicemus
1
igitur quod haec posita de quibus tractabatur in aliis scientiis fiunt
2
accidentalia in hac scientia, quoniam sunt dispositiones quae accidunt
3
ad esse et divisiones eius; et ideo quod non probatur in alia scientia,
4
probatur in ista; et etiam quia haec non considerantur in alia scientia,
5
sed quia dividitur haec scientia in substantiam et accidentia, ideo
6
accidentia fiunt ei propria: igitur substantia erit illa quae erat subiec-
7
tum in aliqua scientia, et substantia absolute non est subiectum huius
8
scientiae, sed pars aliqua subiecti eius; igitur aliquo modo substantia
9
illa fit accidentalis naturae sui subiecti, quod est esse, et fit adiuncta
10
naturae entis sine alio, vel est etiam ipsum esse; ens enim talis naturae
64
11
est quod potest praedicari de omni, sive illud sit substantia sive
12
aliud. Ipsa enim substantia ex hoc quod est ens nec est substantia
13
nec substantia aliqua, scilicet subiectum aliquod, sicut intellexisti ex
14
praedictis. Et cum omni hoc, inquisitio de principiis imaginationis et
15
definitionis non est definitio nec imaginatio; nec inquisitio de principiis
16
demonstrationis est demonstratio, ita ut utraque inquisitio quae est
17
diversa sit una inquisitio.
65
1
TRACTATUS SECUNDUS
2
|57|[ed. Cairo vol. 1]
[II, 1] CAPITULUM DE NOTIFICATIONE SUBSTANTIAE ET SUARUM PARTIUM
3
PER VERBA GENERALIA
4
Dicemus igitur quod esse vel est rei per essentiam sicut homini esse
5
hominem, vel est ei per accidens sicut Petro esse album; ea vero quae
6
sunt per accidens infinita sunt. Accingamur ergo nunc et tractemus
7
de esse secundum quod est esse per essentiam.
8
Quod autem prius est ex omnibus divisionibus eorum quae sunt per
9
essentiam, substantia est, quoniam esse duobus modis est. Unum est
10
id quod, cum sit in aliquo cuius existentia et species acquisita est in
11
seipsa, non est sicut pars eius nec potest esse sine eo; et hoc est quod
12
est in subiecto. Aliud est quod est, sed non est in aliquo hoc modo,
13
quoniam nullatenus est in subiecto, et hoc est substantia. Postquam
14
autem primum membrum divisionis quod iam assignavimus est id
15
quod est in subiecto, tunc non potest esse quin conveniat subiecto
16
una ex his duabus assignationibus. Si autem subiectum fuerit sub-
17
stantia, et existentia accidentis erit in substantia; si vero non fuerit
66
18
|58|[ed. Cairo vol. 1]substantia, tunc illud etiam erit in subiecto, et inquisitio redibit ad
19
principium; sed inconveniens est ut hoc eat in infinitum, sicut speci-
20
aliter monstrabitur hoc. Ultimum enim eius sine dubio erit id quod
21
non est in subiecto; < … > unde substantia est constituens esse
22
accidentis, nec est constituta ab accidente; igitur substantia est prae-
23
cedens in esse. Quod autem accidens possit esse in accidente, hoc non
24
negatur: velocitas enim in motu est et rectitudo in linea, et figura
25
in superficie, et etiam, accidentia dicuntur multa et unum: haec
26
autem omnia, sicut ostendemus, accidentia sunt; quamvis autem
27
accidens sit in accidente, utraque tamen simul in subiecto sunt;
28
subiectum enim certissimum est id quod constituit utrumque et est
29
existens per se.
30
Deinde iam aestimaverunt multi qui se reputabant sapientes quod
31
aliqua res est substantia et accidens simul secundum respectum ad
32
duo. Dixerunt enim quod calor accidens est corpori ignito, sed igni
33
generaliter non est accidens, eo quod est in eo sicut pars eius; et etiam,
34
quia non potest removeri ab igne, ita ut remaneat ignis. Igitur esse
35
eius in igne non est ut esse accidentis in eo; si enim esse eius in eo
36
fuerit ut esse accidentis in eo, tunc esse eius in eo non erit ut esse
37
substantiae; et hic est magnus error. De hoc autem iam satis diximus
67
38
in principio logicae, quamvis ibi non esset locus eius, sed quia ipsi
39
erraverunt ibi.
40
|59|[ed. Cairo vol. 1]Dicemus etiam iam notum esse ex praeteritis, quod inter id in
41
quo aliquid est et subiectum differentia est. Subiectum enim intelligitur
42
id quod iam est in sua specialitate existens per se, et deinde fit occasio
43
existendi aliud in se, non sicut pars eius. Id vero in quo aliquid est,
44
est id in quo, cum aliquid advenit, fit per illud alicuius dispositionis,
45
cuius non erat, et hoc potest vocari materia subiecta. Igitur non est
46
procul ut aliquid sit in alio, quod aliud non fit per se species existens
47
perfecta in effectu, sed acquiritur sibi sua existentia ex eo quod advenit
48
in illud, solum vel cum alio vel cum aliis quae, convenientia, faciunt
49
illud esse in effectu vel faciunt illud speciem aliquam. Illud igitur
50
quod sic venit in aliquid, sine dubio est in eo non ut aliquid est in
51
subiecto, quoniam non convenit dicere quod sit in aliquo nisi in
52
universitate vel in materia subiecta, et est in universitate vel in materia
53
subiecta sicut pars. Subiectum igitur est id in quo est aliud non sicut
54
pars eius; in materia vero subiecta est non sicut id quod venit in aliud
55
quod iam existit species in effectu et constituit ipsum; hanc enim
56
materiam subiectam non posuimus constitui in effectu nisi per consti-
68
57
tutionem eius quod venit in illam, vel posuimus id quod non perficitur
58
< … > nec acquiritur nec fit eius specialitas nisi ex coniunctione
59
rerum quarum collectio est ipsa species.
60
Manifestum est igitur ex hoc quia id quod est in materia subiecta
61
non est in subiecto; stabilire autem quid sit id quod est in materia
62
subiecta et non in subiecto, in proximo studebimus. Quod cum osten-
63
derimus, erit illud quod in hoc loco appropriamus nomine formae,
64
quamvis etiam aliud praeter ipsum vocemus formam communione
65
|60|[ed. Cairo vol. 1]nominis. Postquam id quod est non in subiecto est id quod vocatur
66
substantia, tunc forma etiam substantia est; sed materia subiecta
67
quae non est in alia subiecta materia non est in subiecto sine dubio;
68
omne autem quod est in subiecto est in subiecta materia, sed non
69
convertitur: tunc materia subiecta vera substantia est.
70
Iam autem nosti, ex proprietatibus quas habet necesse esse, quod
71
necesse esse non est nisi unum, et quia id quod habet partes et id
72
quod est coaequale ad esse eius quod est necesse esse non est necesse
73
esse: ex hoc igitur scies quod hoc compositum et hae omnes partes
74
in se sunt possibile esse, et sine dubio habent causam quae facit debere
75
illa esse.
76
Primum igitur dicimus quod omnis substantia vel est corpus vel
77
non corpus. Si autem fuerit non corpus vel erit pars corporis vel
78
non erit pars corporis, sed est separatum omnino a corpore. Si autem
69
79
fuerit pars corporis, tunc vel erit formalis vel materialis. Si autem
80
fuerit separatum quod non sit pars corporis, vel habebit ligationem
81
aliquo modo cum corporibus propter motum quo movet illa et
82
vocatur anima, vel erit separatum a materiis omnimodo et vocatur
83
intelligentia. Nos autem stabiliemus unamquamque istarum divisionum.
84
|61|[ed. Cairo vol. 1][II, 2] CAPITULUM DE CERTITUDINE SUBSTANTIAE CORPOREAE
85
ET DE EO QUOD COMPONITUR EX EA
86
Primum autem in hoc est cognitio corporis et certitudo suae quid-
87
ditatis. Manifestatio autem quod corpus est substantia una continua
88
non composita ex partibus indivisibilibus iam assignata est. Cognitio
89
vero eius et verificatio eius erit hic. Iam autem fuit usus dicere quod
90
corpus est substantia longa, lata et profunda, et oportet ut nos consi-
91
deremus hoc quomodo sit. Ex unoquoque enim istorum verborum,
92
scilicet latum et longum et profundum, intelliguntur diversa. Ali-
93
quando enim dicitur longitudo linea quocumque modo fuerit; ali-
94
quando dicitur longitudo maior duarum linearum continentium super-
95
ficiem; aliquando dicitur longitudo maiores dimensiones extensae
70
96
intersecantes se quocumque modo fuerit, sive sint lineae sive aliud;
97
aliquando dicitur longitudo spatium positum inter caput et pedem
98
hominis vel inter caput et caudam animalis. Latitudo etiam dicitur
99
ipsa superficies, et dicitur latitudo mensura minor duarum dimen-
100
sionum, et dicitur latitudo spatium quod est inter dextrum et sinistrum.
1
Profunditas etiam dicitur spatium quod coniungit duas superficies,
2
sed hoc dicitur si accipitur a capite superiori; si vero accipitur incipiens
3
a parte inferiori, dicitur altitudo. Hae sunt igitur maneriae famosae
4
quibus ista dicuntur.
5
Non oportet autem hoc esse in unoquoque corpore in effectu. In
6
sphaera enim non est linea in effectu ullo modo; nec assignatur axis
7
in ea nisi cum movetur; non est autem ex condicione sphaerae, scilicet
8
|62|[ed. Cairo vol. 1]ad hoc ut ipsa sit corpus, ipsam moveri sic ut appareat axis in ea
9
vel alia linea. Iam enim certificatum est ipsam esse corpus per id
10
quod certificatur corporeitas, et postea accidit sibi motus vel comi-
11
tatur. Nec etiam oportet ut in corpore, ex hoc quod est corpus, sit
12
superficies, quia non oportet ut in eo sit superficies nisi ex hoc quod est
13
finitum; ad certitudinem vero ipsum essendi corpus, et ad sciendum
14
nos illud esse corpus, non eget ut sit finitum. Finitio enim accidentale
15
est ei et comitans. Et ideo ad imaginandum corpus non est necesse
71
16
imaginari corpus finitum; qui autem imaginat corpus infinitum non
17
imaginat corpus non corpus, nec imaginat privationem finitionis nisi
18
qui imaginat corpus; sed errat sicut ille qui dixit quod corpus est
19
instrumentum erravit in credulitate, sed non erravit in imaginatione
20
suarum partium quae sunt subiectus et praedicatus. Deinde si, ad
21
essendum certissime corpus, necessarium esset corpori habere super-
22
ficies, iam est corpus quod circumdat superficies una. Non est etiam
23
de condicione corporis, ad hoc ut sit corpus, habere dimensiones
24
excedentes se; cubus enim etiam est corpus, quamvis circumdetur
25
sex terminis, et tamen non sunt in eo dimensiones superantes se, licet
26
habeat longitudinem, latitudinem et spissitudinem secundum unam
27
ex acceptionibus. Nec etiam ipsum esse corpus pendet ex positione
28
eius sub caelo ad hoc ut accidant ei partes propter partes mundi,
29
et ad hoc ut longitudo et latitudo et profunditas sint ei secundum
30
aliam intentionem. Si enim necesse esset illud esse vel caelum vel in
31
|63|[ed. Cairo vol. 1]caelo, manifestum est tamen ex hoc quod, ad hoc ut ipsum sit corpus
32
in effectu, non est necesse esse in corpore tres dimensiones in effectu
33
secundum praedictos modos trium dimensionum.
34
Si igitur hoc ita fuerit, tunc quis coget nos ponere tres dimensiones
35
necessario esse in effectu in corpore, ad hoc ut sit corpus? Quapropter
36
vera descriptio corporis haec erit: corpus est substantia in qua
72
37
potest poni dimensio quocumque modo volueris incipere, et illa a qua
38
primum inceperis erit longitudo; deinde potest poni alia dimensio
39
secans illam secundum rectos angulos, et illa erit latitudo; et iterum
40
potest poni tertia dimensio intersecans illas orthogonaliter in eodem
41
loco sectionis; et deinceps non potest poni ulla alia linea perpendi-
42
cularis hoc modo praeter has tres. Et quia corpus est huiusmodi,
43
idcirco dixerunt quod corpus est id quod est longum, latum et pro-
44
fundum, sicut dicunt quod corpus est divisibile in omnes dimensiones,
45
nec intelligunt ipsum omnino dividi in effectu, sed quia huiusmodi
46
est quod potest in eo poni haec divisio.
47
Sic igitur oportet intelligi corpus: quod ipsum est substantia cuius
48
haec est forma qua est id quod est. Deinde ceterae dimensiones
49
quae ponuntur in eo inter extremitates eius, et extremitates eius et
50
figurae etiam et situs eius, non sunt constituentes ipsum, sed sunt
51
consequentes substantiam eius; aliquando enim differentias corporum
52
comitatur aliquod ex his vel omnia simul, aliquando non comitatur
53
|64|[ed. Cairo vol. 1]in aliquo corporum aliquod ex his. Si enim acceperis aliquam ceram
54
et figuraveris eam taliter quod sint in ea dimensiones in effectu
55
inter has extremitates numeratas, mensuratas, terminatas, postea, si
56
commutaveris ipsam figuram, nulla earum remanebit in effectu et
57
eadem singulariter cum eodem termino et eadem mensura, sed pro
58
eis succedent aliae dimensiones diversae ab illis numero: hae igitur
73
59
sunt dimensiones de capitulo quantitatis. Si autem evenerit ut corpus
60
sit, sicut caelum verbi gratia, quod inseparabiliter comitantur dimen-
61
siones uno modo, non est hoc illi ex hoc quod est corpus, sed ex alia
62
natura conservante eius perfectiones secundas.
63
Corporeitas igitur vera est forma continuitatis recipiens id quod
64
diximus de positione trium dimensionum, et haec intentio est extra
65
mensuram et extra corporeitatem disciplinalem. Hoc enim corpus
66
secundum hanc formam non differt ab alio corpore, sive sit maius
67
sive minus, nec comparatur ei, sive sit aequale sive numeratum per
68
illud sive communicans ei sive incommunicans; hoc enim non est ei
69
nisi inquantum est mensuratum et inquantum aliqua pars eius numerat
70
illud. Et haec omnia considerantur in eo absque consideratione cor-
71
poreitatis quam assignavimus. Quae omnia iam plenius tibi alias
72
ostendimus, et si opus fuerit, inde recolas. Propter hoc etiam est
73
possibile ut, cum unum corpus rarificatur et densatur calefactione et
74
infrigidatione, permutetur eius quantitas, sed corporeitas eius quam
75
diximus non permutetur nec alteretur. Igitur corpus naturale est
76
substantia secundum hunc modum. Per corpus autem disciplinale
77
vel intelligimus formam aliquam, inquantum est terminatum et mensu-
78
ratum, acceptum in anima, non in esse; vel intelligimus per illud
79
mensuram aliquam habentem continuitatem secundum hunc modum,
74
80
|65|[ed. Cairo vol. 1]inquantum habet continuitatem terminatam, sive sit in sculptione,
81
sive in materia plana. Igitur corpus disciplinale in se est sicut acci-
82
dentale huic corpori quod designavimus, cuius terminus est superficies,
83
linea vero est terminus termini eius. De his etiam adhuc postea amplius
84
tractabimus, cum consideraverimus quomodo est eis continuatio et
85
quomodo est ipsa corpori naturali.
86
Primum igitur dicam quod de natura corporum est dividi, sed ad
87
probationem huius non sufficit ipsa sensibilitas. Potest enim aliquis
88
dicere quod de corporibus sensibilibus istis nullum est pure unum,
89
eo quod sunt composita ex corporibus unitis quae non sunt sensibilia
90
nec possunt dividi ullo modo. Iam autem locuti sumus de destructione
91
huius probationibus naturalibus. Sed ex sententiis facilior ad des-
92
truendum est sententia illius qui dixit ea esse diversa figuris. Sed si
93
aliquis dixerit quod naturae eorum et figurae consimiles sunt, oportebit
94
tunc ut eius sententiam et id quod sentit destruamus per ea quae
95
dicemus.
96
Dico igitur quod si posuerit minimum ex corporibus esse indivisibile
97
in potentia et effectu, ita ut omnino sit quasi punctum, tunc iudicium
98
de ipso corpore erit sicut iudicium de puncto in impossibilitate
99
componendi corpus sensibile ex illo. Si vero non fuerit ita, sed fuerit
100
in se tale ut possit una pars eius abscindi ab alia parte, tamen sectio
75
1
quae separat duas partes quas potuit ponere in eo, non est illius
2
naturae ut in effectu possit intelligi. Dico enim quod dispositio inter
3
divisionem et divisionem quae est diversitas qualis est dispositio inter
4
partem et partem, secundum quod duae partes non coniunguntur et
5
secundum quod duae divisiones non separantur in effectu, non potest
6
|66|[ed. Cairo vol. 1]esse quin sit vel ex natura rei et ex substantia eius, vel ex causa
7
extrinseca praeter naturam et substantiam eius.
8
Si autem fuerit ex causa extrinseca praeter naturam et substantiam,
9
tunc vel erit causa per quam constituitur natura et substantia in
10
effectu, sicut est forma materiae et sicut est subiecta materia accidenti,
11
vel erit causa per quam non constituitur. Si autem fuerit ex causa per
12
quam non constituitur, tunc potest concedi quod, secundum naturam
13
et secundum substantiam, est inter illas duas coniunctio separationis
14
et separatio coniunctionis; haec igitur natura corporalis comparatione
15
sui receptibilis est divisionis, sed tamen non dividitur nisi per causam
16
extrinsecam, et tantum sufficit ad id in quo sumus. Vel erit illa causa
17
per quam constituitur unaquaeque partium, habens partem in constitu-
76
18
tione suae quidditatis et naturae, vel constituens illas esse in effectu
19
non habens partem in constitutione quidditatis earum, quia diversitas
20
est in hoc. Primum vero quod accidit ex hoc est quod haec corpora
21
different substantiis. Isti autem non tenent hoc. Secundum est quod
22
naturae corporeitatis quam habent non est hoc inconveniens, sed est
23
ei inconveniens hoc inquantum est forma suae specialitatis. Nos autem
24
non negamus hoc; possibile est enim adiungi corporeitati aliquid
25
quod faciat corpus esse speciem quae non recipit divisionem nec
26
continuationem cum alio a se, sicut fit in caelo. Quod autem nobis
27
necessarium est hic, hoc est scilicet ut natura corporeitatis non pro-
28
hibeat hoc inquantum est natura corporeitatis. Primo igitur dicam
29
nos iam certificasse quod corporeitas, inquantum est corporeitas, non
30
est nisi receptibilis divisionis; igitur in natura corporeitatis est recipere
31
divisionem.
32
Igitur manifestum est ex hoc quod forma corporis et dimensiones
33
sunt existentes in aliquo; et hae dimensiones vel sunt ipsa continuatio,
34
vel sunt aliquid cui accidit continuatio, sicut adhuc certificaberis
35
|67|[ed. Cairo vol. 1]quod illae sunt res quibus accidit continuatio; verbum enim dimen-
36
sionum est nomen ipsarum quantitatum continuarum, non rerum,
37
quibus accidit continuatio. Id autem quod est ipsa continuatio vel
38
continuum in se, impossibile est ut remaneat ipsum, continuatione
77
39
destructa. Omnis enim continuatio est dimensio quae, cum separatur,
40
destruitur illa dimensio et acquiruntur aliae duae dimensiones; similiter
41
etiam cum restauratur continuatio, scilicet continuatio secundum quod
42
est differentia, non accidens (iam enim ostendimus hoc alias), restau-
43
ratur etiam alia dimensio et destruitur quicquid erat proprium uni-
44
cuique illarum. Igitur in corporibus est aliquid quod est subiectum
45
continuationi et discontinuationi propter id continuationis quod accidit
46
mensuris terminatis. Corpus enim, inquantum est corpus habens
47
formam corpoream, est quiddam in effectu; inquantum vero aptum
48
est ad quamlibet mensuram, est in potentia. Res autem secundum
49
quod est in potentia est aliqua res, et ipsa est alia res secundum quod
50
est in effectu; est igitur potentia corpori, sed non inquantum est sibi
51
effectus; igitur forma corporis coniuncta est alii inquantum est ei
52
forma. Corpus igitur est substantia composita ex quodam per quod
53
habet potentiam, et ex quodam per quod habet effectum. Id autem
54
per quod habet effectum est forma eius, per quod vero habet potentiam
55
est materia eius, et hoc est hyle.
56
Potest autem aliquis opponere dicens quod hyle etiam composita
57
est, quia ipsa in se est hyle et substantia in effectu, et est etiam
58
adaptata. Dico igitur quod substantia hyle et suum esse hyle in
78
59
effectu non sunt aliud quam substantia adaptata. Substantialitas enim
60
|68|[ed. Cairo vol. 1]quam habet non facit eam esse in effectu aliquam rerum, sed adaptat
61
eam ad essendum aliquid in effectu per formam. Substantialitas enim
62
eius non intelligitur aliud nisi quia est aliquid quod non est in subiecto;
63
per hoc autem quod non intelligitur aliud nisi quia est aliquid, < … >
64
sed quod non est in subiecto, negatio est; ex hoc autem quod ipsa
65
dicitur aliquid, non sequitur ipsam esse aliquid designatum in effectu,
66
nam hoc commune est. Res vero non fit in effectu per aliquid com-
67
mune, nisi habuerit differentiam per quam approprietur; differentia
68
vero eius est quod est apta ad quodlibet. Igitur forma quam putant
69
esse eius est quod est apta, receptibilis. Igitur non est hic certitudo
70
hyle una per quam sit in effectu et alia certitudo per quam sit in
71
potentia, nisi forte sibi evenerit certitudo extrinsecus per quam fiat
72
in effectu. Igitur ipsa in se et respectu sui esse est in potentia, sed
73
haec certitudo extrinsecus adveniens est forma. Comparatio autem
74
hyle ad has duas intentiones similior est comparationi simplicis ad id
75
quod est genus et differentia quam comparationi compositi ad id
76
quod est hyle et forma.
77
Manifestum est igitur ex hoc quod forma corporeitatis inquantum
78
est forma corporeitatis eget materia et quod natura formae corporei-
79
tatis, inquantum est forma corporea, ipsa in se non diversificatur,
80
quia est una natura simplex, quae non potest specificari differentiis
81
supervenientibus sibi inquantum est corporea. Sed si supervenerint
79
82
differentiae quae sint res sibi extrinsecus adiunctae, erunt aliquae ex
83
formis separabilibus a materia, et iudicium de eis non erit quale est
84
iudicium de veris differentiis.
85
Manifestatio autem huius haec est quod una corporeitas non
86
diversificatur ab alia corporeitate, nisi quia haec est calida et illa
87
frigida, vel quia ista est natura caelestis et illa habet naturam terres-
88
|69|[ed. Cairo vol. 1]trem. Non est autem hoc sicut mensura quae non est in se res
89
terminata interim dum non specificatur in lineam vel superficiem
90
vel corporalem, nec sicut numerus qui non est res terminata interim
91
dum non specificatur in duo vel tria vel quattuor; qui, cum terminatur,
92
non terminatur per aliquid sibi extrinsecus adiunctum quasi natura
93
generalitatis, sicut quantitas et numeralitas, non sit sine illa natura
94
existens et potens signari, nisi adiungatur sibi natura qua specificetur;
95
immo dualitas ipsa est numeralitas quae dicitur de dualitate et appro-
96
priatur per eam, et longitudo ipsa est ipsa quantitas quae dicitur de
97
ea et appropriatur per eam. Hic autem non est sic, quia cum corpo-
80
98
reitati adiuncta fuerit alia forma quae non est differentia quam
99
putant, eius coniunctio cum corporeitate non faciet corporeitatem,
100
quia corporeitas quae est una ex illis est terminata in se et certificata,
1
nisi intellexerimus hic corporeitatem eam quae est sicut forma, non
2
quae est sicut genus. Iam autem nosti differentiam inter illa in Libro
3
demonstrationum. Hoc autem adhuc amplius monstrabimus, quamvis
4
ex praedictis iam certificatus sis de differentia inter illa. Quod enim
5
fuerit sicut mensura, species eius poterunt differre per aliqua quae
6
sunt in eis; mensura vero absoluta non habet in se aliquid horum,
7
quoniam mensurae absolutae non acquiretur essentia in se, nisi fuerit
8
linea vel superficies; cum autem fuerit linea vel superficies, poterit
9
tunc linea differre a superficie per differentiam quae facit naturam
10
|70|[ed. Cairo vol. 1]quantitativam esse lineam vel superficiem.
11
Corporeitas vero quam designavimus est in seipsa natura acquisita:
12
non enim acquirit sibi specialitatem suam aliquid quod adiungatur
13
ei, ita ut, si putaremus non esse adiunctum corporeitati aliquid, ipsa
14
non esset corporeitas, sed est corporeitas tantum, quae non potest
15
esse acquisita in nostra anima nisi materia et continuatio. Similiter
81
16
etiam fit, si posuerimus cum continuatione aliquid aliud, non quod
17
continuatio non acquiritur nobis nisi per adiunctionem eius cum illa:
18
aliis etiam rationibus manifestabitur quod continuatio non est in
19
effectu sola. Non enim quia res non est in effectu, ideo non est acqui-
20
sita eius natura: albedo enim et nigredo unaquaeque est acquisita
21
natura et intentio propriata proprietate quam habet in seipsa, et
22
tamen non habet esse in effectu nisi in materia.
23
Mensura vero absoluta, impossibile est ut sit natura aliqua, nisi
24
ponatur necessario linea vel superficies, et sic potest habere esse,
25
non quod mensura possit esse mensura et deinde sequatur ut sit linea
26
vel superficies. Ipsa enim est res quae non habet esse in effectu sine
27
illa, quamvis sit acquisita essentia eius. Hic autem non est sic; corpo-
28
reitas enim imaginatur esse per causas per quas et in quibus habet
29
esse, < … > et est mensura tantum sine additione. Unde mensura in
30
se eget differentiis quibus fiat res acquisita, et ipsae differentiae
31
|71|[ed. Cairo vol. 1]essentiales sunt ei, sed tamen non faciunt debere ipsam esse aliquid
32
aliud a mensura. Ergo potest esse ut mensura differat a mensura
33
in aliquo quod est ei per essentiam.
82
34
Forma vero corporeitatis, inquantum est corporeitas, est una natura
35
simplex acquisita non habens in se diversitatem, et ideo forma corpo-
36
reitatis simpliciter non differt a forma corporeitatis simpliciter per
37
differentiam intrantem in corporeitatem. Quod enim sequitur eam,
38
non sequitur nisi quia est extra naturam eius. Igitur impossibile est
39
ut sit corporeitas egens materia, et corporeitas non egens materia.
40
Consequentia enim quae sunt extra naturam eius, non sunt sufficientia
41
ad hoc ut ipsa non egeat materia. Non est enim opus materia nisi
42
corporeitati inquantum est corporeitas cum consequenti et omni
43
habenti materiam propter se < … >. Iam igitur manifestum est quod
44
corpora composita sunt ex materia et forma.
45
|72|[ed. Cairo vol. 1][II, 3] CAPITULUM QUOD MATERIA CORPORALIS NON SPOLIATUR A FORMA
46
Dicemus nunc quod haec materia corporalis non potest esse in
47
effectu spoliata a forma, sicut ostendemus in proximo: iam enim
48
ostendimus quod quicquid est, in quo iam est aliquid existens acqui-
49
situm in effectu, et est etiam in eo praeparatio ad recipiendum aliud,
50
illud est compositum ex materia et forma; materia vero ultima non
51
est composita ex materia et forma nec potest esse sine forma. Ipsa
83
52
enim intellecta absque forma corporali, necessario vel haberet situm
53
et locum secundum esse quod haberet tunc, vel non.
54
Si autem haberet situm, tunc vel posset dividi, et tunc sine dubio
55
esset habens mensuram; sed iam posita est non habens mensuram;
56
vel non posset dividi. Si vero non posset dividi et haberet situm,
57
tunc sine dubio punctus esset et esset possibile lineam protrahi usque
58
ad eam; non enim posset esse per se solum et terminata, sicut nosti
59
alias. Si autem haec substantia non haberet situm, ita ut non posset
60
designari, sed esset sicut substantiae intelligibiles, tunc necesse esset
61
ut spatium quod habet, vel adveniret ei totum subito, vel ipsa move-
62
retur ad perfectionem mensurae suae motu continuo. Si autem
63
adveniret totum subito, tunc ipsa iam existeret cum sua mensuratione
64
in loco proprio, et mensura inveniret eam appropriatam loco proprio,
65
|73|[ed. Cairo vol. 1]alioquin unus locus non esset ei potius quam alius, sed mensura iam
66
invenit eam ibi ubi coniungitur ei; igitur sine dubio inveniret eam
84
67
in loco in quo esset. Igitur substantia illa esset habens locum. Ponamus
68
autem illam non esse sensibilem; iam enim posita est non habens
69
locum ullo modo, et hoc est contrarium. Non potest autem esse ut
70
locum haberet subito cum reciperet mensuram: mensura enim, si
71
inveniret eam essentem non in loco, tunc mensura quae coniungitur
72
ei esset etiam non in loco, nec esset ei occurrens in aliquo proprio ex
73
locis diversis quos habere potest; tunc igitur esset non habens locum,
74
et hoc est inconveniens; vel esset in quolibet loco quem possibile
75
esset habere, nec appropriaretur uni potius quam alii, sed hoc similiter
76
est inconveniens.
77
Hoc autem manifestius fiet si aestimaverimus hyle alicuius glebae
78
exspoliatam, et deinde advenire in eam formam illius glebae. Tunc
79
non potest concedi quod forma veniat in eam non existentem in suo
80
loco, nec potest esse ut gleba sit in quolibet loco qui est glebae locus
81
naturalis in potentia: forma enim glebae non facit eam occupare
82
omnem locum suae speciei nec ponit eam aptiorem uni plagae sui
83
termini quam alii. Nec potest esse ut sit, nisi in plaga quae est ei
84
propria de universitate omnium locorum, nec potest esse in plaga
85
propria non habens dispositionem aliquam appropriantem eam illi:
86
non enim est coniunctio formae cum materia ad hoc ut habeat se
85
87
communiter ad essendum in qualibet plagarum quae sunt naturales
88
partibus terrae. Iam enim nosti, quod huiusmodi adventus in plagam
89
loci non est in eo in quo est, nisi vel ob hoc quod accidit ei esse circa
90
eum propter violentiam cogentis qui appropriavit ei ipsum fieri circa
91
|74|[ed. Cairo vol. 1]illam plagam veniendo ad ipsum locum motu recto, vel quia inceperit
92
esse ibi secundum illam propinquitatem, vel quia ceciderit ibi propter
93
appropriationem, aliquo transmutante eam; iam autem satis dictum
94
est de hoc. Hyle autem quae est in gleba non appropriatur exspoliata;
95
forma etiam glebeitatis non est debita plagae nisi cum motione
96
habuerit comparationem cum illa plaga; immo propter ipsam com-
97
parationem tantum, non propter suum esse hyle prius et propter
98
suam acquisitionem formae posterius qua appropriatur, quasi illa
99
comparatio sit situs aliquis. Similiter etiam est si hyle receperit
100
mensuram plenarie, non subito, sed secundum infusionem; omne enim
1
quod infunditur partes habet, et omne quod habet partes habet
86
2
situm, tunc substantia illa est habens situm et locum; prius vero non
3
habebat situm nec locum; igitur hoc est inconveniens.
4
Quod autem facit debere sequi haec omnia, fuit nostra positio de
5
separatione hyle a forma corporali; igitur impossibile est ut sit in
6
effectu nisi constituta a forma corporali. Quomodo enim essentia
7
quae non habet locum in potentia nec in effectu erit receptiva quanti-
8
tatis? Manifestum est igitur quod materia non remanet separata.
9
Item non potest esse quin vel ipsum esse eius sit esse semper recep-
10
tivum alicuius, non exspoliatum a recepto, vel sit sibi esse proprium
11
prius, et deinde sequatur ut recipiat. Tunc igitur in suo esse proprio,
12
quod haberet prius, esset non habens quantitatem. Iam igitur consti-
13
|75|[ed. Cairo vol. 1]tuta esset nondum habens quantitatem nec terminum. Tunc ergo
14
mensura corporalis quae accideret ei et faceret eius essentiam eius-
15
modi quod posset habere in potentia partes alicuius dimensionis,
16
esset postquam essentia eius iam constituta fuisset substantia in seipsa,
17
non habens terminum nec quantitatem nec receptionem divisionis.
18
Sed esse eius proprium per quod ipsa in se praecederet, non esset
87
19
remanens omnino cum multiplicaretur. Igitur hoc quod praecederet
20
non habens terminum et quod non dividitur in aestimatione, propter
21
accidentale contingeret removeri ab ea, scilicet propter adventum
22
accidentis in eam, per quod constitueretur effectus. Si autem illa
23
unitas fuerit non qua constituitur hyle, sed ad aliquid aliud est, et
24
quod nos posuimus esse proprium, fuerit non proprium esse eius quo
25
constituitur, tunc materia erit habens formam accidentem sibi, existens
26
< … > non una in potentia. Igitur inter has duas res erit aliquid
27
commune quod est receptibile illarum duarum rerum, quod eiusmodi
28
est quod aliquando est in sua existentia non divisibile, et aliquando
29
est in sua potentia divisibile, scilicet potentia propinqua quae non
30
habet medium.
31
Ponamus igitur quod haec substantia iam fiat in effectu duae,
32
quarum unaquaeque sit alia numero ab alia, et iudicium utriusque
33
sit quod separata sit a forma corporali. Separatur ergo unaquaeque
34
earum a forma corporali, et remanebit tunc unaquaeque earum sub-
88
35
stantia una in potentia et effectu. Et ponamus etiam ipsam quod
36
non dividatur, sed quod separata sit ab ea forma corporalis, ita ut
37
remaneat ipsum substantia una in potentia et effectu. Igitur non potest
38
esse quin vel illud quod remansit substantia, et illud non corpus sit
39
ipsum tale qualis est pars eius quae remansit sic exspoliata, vel sit
40
|76|[ed. Cairo vol. 1]diversum ab eo. Si autem fuerit diversum ab eo, necesse est tunc ut
41
vel sit hoc eo quod remansit hoc et annihilatum est illud, vel e con-
42
verso; vel utrumque remansit, sed appropriatur huic qualitas eius
43
vel forma quae non invenitur illi, vel differunt in superabundantia
44
in mensura. Si autem remanserit unum eorum et annihilatur alterum
45
et fuerit natura eorum consimilis, non autem fecit annihilari unum
46
eorum nisi remotio formae corporalis, tunc oportet ut alterum anni-
47
hiletur per seipsum. Si vero appropriatur huic qualitas sua et natura
48
fuerit una, nec accidit ei aliqua dispositio nisi separatio tantum
49
formae corporalis, et cum hac dispositione non advenit nisi quod
50
sequitur ex ipsa dispositione, tunc oportebit ut dispositio alterius sit
51
similiter.
52
Si autem dixerint quod prima duo, quamvis duo sint, uniuntur
53
tamen et fiunt unum, dicemus absurdum esse duas substantias uniri.
54
Si enim uniuntur et unaquaeque earum habet esse, tunc sunt duo,
55
non unum. Si autem uniuntur ita ut unum eorum desinat esse et
56
alterum habeat esse, tunc quomodo potest esse ut id quod non est
57
uniatur cum eo quod est? Si vero utrumque desinit esse in unitione
89
58
et provenit aliquid tertium ex eis, tunc sunt non unita, sed annihilata,
59
inter quae et tertium est materia communis; noster autem sermo est
60
de ipsamet materia, non de eo quod habet materiam. Si autem
61
differunt in superabundantia mensurae, tunc oportet ut sint non
62
habentia formam corporalem et sint habentia formam mensuralem,
63
quod est contrarium. Si autem non differunt ullo modo, tunc iudicium
64
de re, scilicet quod non separetur ab ea id quod est praeter eam, et
65
|77|[ed. Cairo vol. 1]iudicium quod separetur ab ea id quod est praeter eam, est omnino
66
unum iudicium, quod est inconveniens, scilicet quia iudicium de parte
67
subiecti et de toto subiecto esset unum omnimodo, scilicet esset quod
68
res non minueretur cum aliquid ab ea acciperetur sicut cum non
69
acciperetur ab ea aliquid, et esset de eo iudicium unum cum non
70
adderetur ei aliquid sicut cum adderetur ei aliquid. Et omnino quic-
71
quid potest concedi in aliqua hora esse duo, in natura suae essentiae
72
est aptitudo divisionis, et impossibile est hoc separari ab eo, sed
73
fortasse prohibebit ab hoc accidentale quod non est aptitudinis; illa
74
autem aptitudo divisionis nihil est nisi per coniunctionem mensurae
75
cum essentia.
76
Restat ergo ut materia non spolietur a forma corporali, et quia
77
haec substantia non fuit facta quanta nisi propter mensuram quae
78
requievit in ea, tunc non est quanta ex ipsa. Non oportet igitur ut
79
sit proprium suae essentiae recipere unam dimensionem tantum et
90
80
nullam aliam dimensionem, nec unam tantum mensuram et non aliam.
81
Si igitur forma corporalis esset una, tunc comparatio eius quod non
82
est divisibile nec quantitativum in sua essentia quia non partitur nec
83
quantitatur nisi per aliud a se, ad aliquam mensuram quae potest
84
esse, esset una comparatio; alioquin mensura esset in seipsa et adae-
85
quaretur ei quod esset sibi aequale, quamvis non separetur ab eo
86
ulla pars.
87
Manifestum est igitur ex hoc quod materia potest minorari constric-
88
tione et potest augeri dilatatione, et hoc sensibile est; oportet autem
89
|78|[ed. Cairo vol. 1]ut mensura alternetur in ea propter causam quam convenit esse.
90
Necesse est enim ut ipsa causa vel sit formae et accidentia quae sunt
91
in materia, vel alia res extrinseca. Si autem causa de hoc esset res
92
extrinseca, vel esset acquirens illam mensuram terminatam mediante
93
alia impressione, vel causa propriae aptitudinis. Tunc iudicium de
94
hoc et iudicium de divisione prima esset unum, et contingeret quod
95
quantitates corporum variarentur propter diversitatem suarum dis-
96
positionum; vel non esset acquisitio propter causam illius et suae
91
97
mediationis, et tunc corpora essent aequalia ad promerendum quanti-
98
tatem et aequalia ad spatium promerendum, et hoc est falsum.
99
Cum hoc etiam non oporteret ut ex ea causa adveniret spatium
100
unum tantum et non aliud, nisi propter aliquid: intelligo autem per
1
hoc quod dico aliquid condicionem quae adiungitur materiae per quam
2
meretur mensuram designatam, non ob hoc quod ipsa est materia
3
quae imaginetur habere quantitatem, sed quia aliquid est materiae
4
propter quod meretur imaginari illius spatii et illius quantitatis. Et
5
potest concedi quod diversificetur specie absolute, et potest concedi
6
quod diversificatur secundum fortius et debilius, non secundum spe-
7
ciem absolute, quamvis id quod est fortius et debilius proxima sit
8
diversitati quae fit specie. Sed inter diversitatem quae est specie
9
absolute et inter diversitatem quae est inter fortius et debilius est
10
manifesta differentia apud inquisitores. Iam autem notum erat quod
11
in ipsa hyle adveniunt mensurae diversae, et hoc etiam est principium
12
naturalium.
13
Et etiam quod omne corpus appropriatur sine dubio aliqua una
92
14
tantum partium, et quod illa pars non est sibi propria inquantum
15
est corpus, alioquin omne corpus haberet illam. Igitur sine dubio
16
appropriata est ei in se forma aliqua, et hoc manifestum est: ipsum
17
|79|[ed. Cairo vol. 1]enim vel est non recipiens figurationes et divisiones, sed est ei hoc
18
propter aliquam formam qua adaptatum est ad hoc; ipsum enim,
19
inquantum est corpus, receptivum est eius; vel est receptibile earum
20
secundum facilitatem et difficultatem. Quomodocumque autem fiat,
21
est secundum aliquam formarum praenominatarum in naturalibus.
22
Materia enim corporea non habet esse separata a forma. Igitur materia
23
non constituitur in effectu nisi per formam; igitur materia, cum
24
spoliatur in intellectu, iam accipitur sic prout nullo modo habet
25
esse sic.
26
|80|[ed. Cairo vol. 1][II, 4] CAPITULUM DE PRIORITATE FORMAE SUPER MATERIAM
27
IN ORDINE ESSENDI
28
Iam certificatum est quod materia corporalis non habet esse in
29
effectu nisi per essentiam formae, et etiam quod forma materialis non
30
habet esse separata a materia. Igitur necesse est ut inter illa sit
31
habitudo relationis, ita ut non intelligatur quidditas cuiusque earum
32
nisi praedicata respectu alterius. Sed non est ita. Nos enim intelligimus
33
multas ex formis corporalibus, et indigemus multa consideratione ad
34
hoc ut stabiliamus quod materiam habent. Similiter hanc materiam
35
intelligimus substantiam adaptatam, et tamen ex hoc non scimus quod
93
36
de eo ad quod est adaptata debeat esse in ea aliquid in effectu, nisi
37
cum inquisitione et consideratione. Verum est autem quod, inquantum
38
est adaptata, relata est ad id quod est adaptatum ad eam et est inter
39
ea habitudo relationis. Nostra autem locutio est de respectu suarum
40
essentiarum absque eo quod accidit eis de relatione vel comitatur eas;
41
iam autem scisti quomodo est hoc. Et etiam, quia nostra locutio est
42
de dispositione inter materiam et formam inquantum sunt: sed adap-
43
tatio non facit esse habitudinem rei quae habet esse sine dubio.
44
|81|[ed. Cairo vol. 1]Si autem hoc possibile est esse, tunc necesse est ut sit inter illas
45
habitudo vel qualis est inter causam et causatum, vel qualis est duarum
46
rerum quae sunt simul in esse, nullum autem eorum est causa vel
47
causatum alterius; non enim facit unum eorum esse alterum. Omnia
48
autem quorum unum non est causa nec causatum alterius, est tamen
49
inter ea haec habitudo, non potest esse ut remotio unius eorum sit
50
causa remotionis alterius, inquantum est essentia, sed erit cum eo;
51
scilicet erit remotio quae non potest esse nisi cum remotione, non
52
remotio quae faciat debere esse remotionem, si forte hoc concedendum
53
sit. Iam autem nosti differentiam inter utrumque modum. Nosti etiam
54
quia id cuius remotio est causa remotionis alterius, causa est eius;
55
hoc enim manifestum est tibi ex multis locis; adhuc etiam inducemus
56
per quod facilius intelligas.
94
57
Nunc enim dico iam olim te didicisse quod multum interest inter
58
dicere de aliquo quod remotio eius sit causa remotionis alterius, et
59
dicere quod cum remotione eius necesse sit removeri alterum. Si autem
60
remotio unius istorum praenominatorum non est causa remotionis
61
alterius, sed est necesse ut sit cum remotione alterius, tunc non potest
62
esse quin remotio unius eorum quod removetur aut faciat debere esse
63
remotionem alicuius tertii praeter illas, aut ut debeat removeri ad
64
remotionem alicuius tertii, ita ut, si non fuerit remotio quae accidit
65
illi tertio, non sit remotio unius istorum, aut ut nihil istorum sit.
66
Si autem nihil horum fuerit, sed fuerit ut hoc non removeatur nisi
67
cum remotione illius, et illud cum remotione istius absque causa
68
tertia, sed ex natura sua quae est praeter naturam cuiusque earum
69
|82|[ed. Cairo vol. 1]pendebit in esse in effectu ab alio. Sed si fuerit hoc ex quidditate sua,
70
erunt relatae: iam autem patuit eas non esse relatas. Vel erit hoc
71
ex esse earum: manifestum est autem quod huiusmodi esse non est
72
necessarium esse; est igitur possibile in sua quidditate, sed per aliud
73
praeter se fit necessarium esse; igitur necesse est ut illud fiat neces-
95
74
sarium esse, et suum compar cum eo. Ad ultimum autem, cum
75
elevaverimus nos in causis ad aliquid tertium, profecto illud tertium,
76
inquantum est causa in effectu debendi esse illorum, erit sic quod
77
non poterit removeri unum eorum nisi propter remotionem essendi
78
tertium causam in effectu; igitur haec duo non removebuntur nisi
79
propter remotionem tertiae rei; iam autem diximus non ita esse, et
80
hoc est contrarium.
81
Iam autem hoc destructum est, et remansit ut veritas sit in una
82
duarum aliarum divisionum. Si enim fuerit remotio earum propter
83
causam remotionis tertiae rei, ita ut ipsae sint causata eius, tunc
84
consideremus quomodo potest esse ut essentia cuiusque illarum sit
85
pendens ex coniunctione essentiae alterius. Tunc enim necesse esset
86
ut debitum essendi unumquodque eorum ex causa esset mediante suo
87
compare, et tunc unumquodque eorum esset causa propinqua debendi
88
esse suum compar, et hoc est inconveniens; ex praedictis enim verbis
89
nostris iam claruit hoc esse inconveniens, scilicet ut unum eorum
90
sit propinquius huic tertio, ad hoc ut fiat illud causa media, et secun-
91
dum fiat causatum. Restat ergo vera divisio quam praediximus, scilicet
92
quod habitudo quae est inter illas est talis habitudo quod propter
93
|83|[ed. Cairo vol. 1]eam unum eorum est causa et alterum causatum. Si autem remotio
94
unius earum facit debere removeri tertium, ad cuius tertii remotionem
95
facit debere removeri secundum eorum, tunc unum eorum fit causa
96
causae. Causa autem causae causa est. Ad ultimum autem depre-
97
hendetur quod unum eorum est causa et alterum causatum.
96
98
Speculemur igitur quod eorum oportet esse causam. Materia autem
99
non potest esse causa essendi formam. Primo, quod materia non est
100
materia nisi quia est ei virtus receptionis et adaptationis; adaptatum
1
autem, inquantum est adaptatum, non est causa essendi id ad quod
2
est adaptatum; si enim esset causa, deberet tunc ut illud semper
3
haberet esse in isto sine adaptatione. Secundo, quia impossibile est
4
ut essentia rei quae adhuc est in potentia sit causa rei quae est in
5
effectu, quia oporteret ut essentia eius prius esset, et deinde fieret
6
causa alterius, sive haec prioritas sit tempore sive essentia. Si enim
7
nullo modo haberet esse nisi in hoc quod est causa secundi, tunc
8
secundum haberet esse per essentiam, et ob hoc esset prius per essen-
9
tiam, sive illud quod est causa eius sit coniunctum essentiae eius,
10
sive disiunctum ab essentia eius. Possibile est enim esse etiam aliquam
11
causarum essendi rem, ita ut non sit per illam nisi esse rei < … >
12
quae est disiuncta ab eius essentia. Intellectus enim non refugit hoc,
13
et deinde inquisitio facit debere esse utramque divisionem. Si igitur
14
materia fuerit causa formae, oportebit tunc ut habeat essentiam in
15
effectu ante formas. Iam autem prohibuimus hoc sic, non quod
97
16
|84|[ed. Cairo vol. 1]dicamus eius essentiam non posse esse nisi comitans coniunctionem
17
formae, sed quod inconveniens est ut eius essentia habeat esse in
18
effectu nisi per formam; inter haec enim differentia est. Tertio quod,
19
si materia esset causa propinqua formae, in essentia tunc materiae
20
non esset diversitas, quia in eo quod provenit ex re in qua non est
21
diversitas non est diversitas ullo modo; unde oporteret ut in forma
22
materiali non esset diversitas; ergo si haec diversitas esset propter
23
res quae diversificantur ex dispositionibus quae sunt in materia, tunc
24
ipsae res essent primae formae in materia, et sermo noster rediret
25
ad principium.
26
Si autem esset causa essendi has formas diversas materia, et aliud
27
cum materia quod non est in materia, sic ut materia sola non esset
28
eis causa propinqua, sed materia et aliud, tunc ex coniunctione illius
29
alius et materiae proveniret aliqua forma signata in materia. Et si
30
aliquid aliud praeter illud aliud adiungeretur materiae, et proveniret
31
alia forma praeter illam signatam, tunc materia certe esset receptibilis
32
formae. Proprietas autem cuiusque formae non est nisi ex illis causis
33
quae adiunguntur materiae; ergo unaquaeque forma non esset id
34
quod est nisi propter proprietatem suam. Causa igitur essendi unam-
35
quamque formam ex proprietate sua id quod est, esset aliud a materia,
98
36
et materia nihil ageret in proprietatem illam, quia forma non haberet
37
esse nisi propter proprietatem illam; igitur materia nihil ageret in
38
|85|[ed. Cairo vol. 1]faciendo habere proprium esse unamquamque formam; sed esset
39
necesse ut forma haberet esse in ea, et hoc esset proprietas causae
40
recipientis. Igitur remaneret materiae receptibilitas tantum. Iam autem
41
poteris adinvenire quod materia est causa formae aliquo modorum.
42
Remansit igitur quod ipsa forma est per quam materia habet esse.
43
Consideremus ergo si sit possibile an per solam formam materia
44
habeat esse. Dico igitur quod in forma a qua non separatur sua
45
materia potest hoc concedi, sed in forma quae separatur a sua materia
46
et remanet materia habens esse cum alia forma, hoc non conceditur.
47
Si enim haec forma sola per se esset causa, destrueretur materia ad
48
remotionem illius, et propter formam succedentem haberet esse alia
49
materia quae inciperet esse, et illa forma egeret alia materia. Oportet
50
igitur ut aliqua alia res sit causa essendi materiam cum forma, ita ut
51
esse materiae non fluat nisi ab illa re. Sed impossibile sit perfici
52
fluxum eius ab illa sine forma ullo modo; perficitur enim res ex
53
utraque earum. Esse igitur materiae pendebit ex illa re et ex forma,
54
quocumque modo veniat ab illa in illam. Quapropter non destruitur
55
privatione formae, eo quod forma non separatur ab illa nisi propter
99
56
aliam formam quae, cum causa propter quam coepit esse materia,
57
agit id quod agebat prima forma in illam, inquantum haec secunda
58
communicat cum prima in hoc quod est forma, scilicet inquantum
59
|86|[ed. Cairo vol. 1]adiuvat ad constituendum hanc materiam, sed, in hoc quod differt
60
ab ea, facit materiam in effectu substantiam aliam praeter eam sub-
61
stantiam quam agebat prima. Multa enim ex his quae sunt non perfi-
62
ciuntur nisi propter esse duarum causarum: illuminatio enim et lux
63
non proveniunt nisi ex causa lucida et qualitate quae facit corpus
64
illuminatum receptibile lucis quod non penetret radius, sed revertatur;
65
deinde illa qualitas formabit radium alia proprietate colorum quam
66
sit illa proprietas qua formavit eum, non alia qualitas. Oportet autem
67
nunc ut non contendas mecum de his quae dixi de penetratione radii
68
et de reversione eius, quoniam et per teipsum poteris considerare hoc,
69
nec est longe, si bene consideraveris, te posse invenire exempla de
70
his convenientiora, nec nocet etiam si exempla non inveneris: non
71
enim oportet esse exemplum omnis rei.
72
Potest autem quis dicere quod, si materia fuerit pendens ab illa et
73
a forma, tunc coniunctio earum erit ei sicut causa; si autem destructa
74
fuerit forma, destruetur coniunctum quod erat causa; oportebit igitur
100
75
ut destruatur causatum. Ad quod dico quod materia non est pendens
76
a re illa et a forma, inquantum forma est forma designata specie,
77
sed inquantum est forma; hoc autem coniunctum non destruitur
78
ullo modo. Semper enim habet esse ab illa et a forma inquantum
79
|87|[ed. Cairo vol. 1]est forma. Evenit igitur quod, si non fuerit illa res, non erit materia,
80
et, si non fuerit forma inquantum est forma, non erit materia. Si
81
autem destrueretur prima forma non ob causam successionis secundae,
82
tunc res illa separata esset per se faciens hoc, nec esset id quod est
83
forma inquantum est forma. Esset igitur impossibile fluere ab illa re
84
esse materiae, ob hoc quod est sola absque communicatione vel
85
condicione.
86
Potest autem aliquis dicere quod coniunctio illius causae et formae,
87
non est unum numero, sed est unum intentione communi; unum
88
autem secundum intentionem communem non est causa eius quod
89
est unum numero et eius quod est qualis est natura materiae: ipsa
90
enim est unum numero. Contra quod dico, quod unum secundum
91
intentionem communem, quod est conservata unitas suae communi-
92
tatis ad unum numero, non prohibetur esse causa eius quod est
93
unum numero. Non enim causa est unius numero. Item unum specie
94
quod conservatur per unum numero, illud est separatum; illud ergo
95
est res quae facit debere esse materiam; non enim perficitur suum
96
debitum essendi nisi per aliquam rerum quae adiungitur ei, qualis-
97
cumque fuerit; sed quid sit illa res, tu scies postea < … >.
101
98
Sed, quia ille qui formas succedentes quae adiunguntur materiae
99
facit succedere in illam, ipse facit eam remanere per successionem
100
illarum formarum, tunc illa forma est aliquo modo media inter
1
|88|[ed. Cairo vol. 1]materiam conservatam et conservantem eam. Id autem quod est
2
medium in constitutione convenientius est esse prius constitutum, ut
3
deinde per illud constituatur aliud a se, prioritate essentiae, et illud
4
est causa propinqua conservati in permanentia. Si enim constituitur
5
a causa quae facit remanere materiam mediatione eius, tunc constitutio
6
eius est prius ex primis, et deinde fit constitutio materiae; si autem
7
fuerit existens non per causam illam, sed per seipsam, et deinde
8
constituitur materia per ipsam, tunc hoc manifestius est in illa < … > .
9
Igitur forma prior est hyle.
10
Non potest autem hoc concedi quod forma per seipsam habeat
11
esse in potentia, sed fit in effectu per materiam, quia substantia
12
formae est effectus. Natura vero eius quod est esse in potentia est
13
proprietas materiae; igitur materia est id de quo convenit dici quod
102
14
|89|[ed. Cairo vol. 1]in se habet esse in potentia; sed in effectu est per formam; forma
15
autem, quamvis non separetur ab hyle, tamen non constituitur ab
16
hyle, sed a causa quae acquirit sibi hyle: quomodo autem consti-
17
tueretur forma per hyle, cum nos iam ostenderimus eam esse causam
18
hyle? Causa autem non constituitur a causato: impossibile est enim
19
aliqua duo esse quorum unum constituatur ab altero sic ut unum-
20
quodque eorum acquirat alteri suum esse. Ostensum est igitur illud
21
esse impossibile, et ostensa est etiam differentia inter id per quod
22
res constituitur et inter id quod ab eo non separatur.
23
Forma igitur non habet esse nisi in hyle, non autem quod hyle
24
causa est sui esse et quod ipsa est in hyle, est sicut hoc quod causa
25
non est nisi cum causato, non quod causatum sit causa essendi causam
26
vel essendi cum causato sed quod, cum causa fuerit causa in effectu,
27
sequetur ex ea esse causatum et esse cum ea: similiter cum forma
28
habuerit esse forma, sequetur ex hoc ut constituat aliquid, quod
29
aliquid coniungitur suae essentiae; et id quod constituit est res in
30
effectu et dat ei esse, sed de hoc quiddam est cui dat esse et est non
31
coniunctum ei, et quiddam est cui dat esse et est coniunctum ei,
32
quamvis non sit pars eius, sicut substantia est accidentibus et com-
33
plexionibus quae sequuntur et comitantur eam.
103
34
Ex his igitur manifestum est quod quaecumque forma habet esse
35
in materia corporali, per causam aliquam est in ea. Sed in illis formis
36
quae incipiunt, hoc manifestum est; in comitantibus vero materiam,
37
similiter est eo quod materia corporalis non appropriatur eis nisi per
38
causam. Adhuc autem hoc amplius monstrabimus alias.
104
1
TRACTATUS TERTIUS
2
|93|[ed. Cairo vol. 1]
[III, 1] CAPITULUM DE ASSIGNATIONE EIUS QUOD OPORTET INQUIRI
3
DE DISPOSITIONE NOVEM PRAEDICAMENTORUM
4
IN ACCIDENTALITATE EORUM
5
Dicam igitur quod iam ostendimus quid sit substantia, et ostendimus
6
quod ipsa praedicatur de separato et de corpore et de materia et de
7
forma. Sed certificare quod corpus sit et quod sit substantia non
8
est opus; materiam vero et formam iam ostendimus esse substantiam.
9
Separatum vero iam ostendimus per potentiam propinquam effectui,
10
et adhuc plenius ostendemus. Si autem memineris id quod diximus
11
de anima, certificabitur tibi esse substantiam separatam, non corpus.
12
Necesse est igitur ut procedamus ad certificandum accidentia et
13
stabiliendum ea. Dicam igitur quod in principio logicae iam cogno-
14
visti quidditatem decem praedicamentorum, et ideo non dubitas quia
15
id quod ex eis est ad aliquid, inquantum est ad aliquid, est res accidens
16
alicui necessario; similiter comparationes quae sunt in ubi et quando
17
et in situ et in agere et pati et habere; sunt enim dispositiones acci-
105
18
dentes aliquibus in quibus sunt, sicut id quod est in subiecto. Si quis
19
|94|[ed. Cairo vol. 1]autem dixerit quod agere non est sic, eo quod esse actionis non est
20
in agente, sed in patiente, si hoc dixerit et concesserimus illi, tamen
21
non nocebit ad hoc quod modo intendimus, scilicet quod actio habet
22
esse in aliquo sicut in subiecto, quamvis non sit in agente. De prae-
23
dicamentis igitur de quibus est quaestio an sint accidentia an non,
24
duo remanent, scilicet praedicamentum quantitatis et praedicamentum
25
qualitatis.
26
Sed de praedicamento quantitatis multis visum fuit lineam, super-
27
ficiem et mensuram corporalem ponere esse de praedicamento sub-
28
stantiae, nec suffecit eis hoc, sed etiam posuerunt haec esse principia
29
substantiae; quibusdam vero ex eis visum fuit hoc sentire de quanti-
30
tatibus discretis, scilicet numeris, et posuerunt eas principia substan-
31
tiarum.
32
De qualitate autem quibusdam ex naturalibus visum fuit quod non
33
subsistunt in aliquo ullo modo, sed quod color per se est substantia
34
et sapor alia substantia et odor alia substantia et quod haec sunt
35
constituentia substantias sensibiles. Et plures ex his qui tenent senten-
36
tiam de occulto intendunt hoc. Sed sententiam eorum qui dicunt
37
qualitatem esse substantiam convenientius est ponere in scientia
38
naturali, et fortasse nos iam fecimus hoc.
106
39
Sed ex his qui tenent substantialitatem quantitatis, illi qui dicunt
40
quod continuae quantitates sunt substantiae et principia substan-
41
tiarum; illi iam dixerunt quod: «haec sunt dimensiones constituentes
42
substantiam corpoream; quicquid enim constituit rem, prius est ea;
43
quod autem prius est substantia, dignius est substantialitate», et
44
posuerunt punctum ex tribus dignius substantialitate.
45
|95|[ed. Cairo vol. 1]Qui vero tenent sententiam de numero posuerunt hunc principium
46
substantiae, ipsum vero posuerunt compositum ex unitatibus, ita quod
47
fecerunt unitates principia principiorum. Deinde dixerunt quod unitas
48
est natura non pendens in sua essentia ex aliqua rerum, scilicet quia
49
unitas est in omni re, et quod unitas in ipsa re est ipsa quidditas
50
ipsius rei. Nam unitas in aqua est ipsamet aqua et in hominibus est
51
ipsi homines; et etiam quod ipsa, inquantum est unitas, non eget ut
52
sit aliqua ex rebus. Quicquid autem est, non est id quod est nisi quia
53
est unum designatum. Igitur unitas est principium lineae et superficiei
54
et omnis rei: superficies enim non est superficies nisi unitate suae
55
propriae continuationis, similiter et linea; punctum etiam est unitas
56
cui factus est situs. Igitur unitas est causa omnis rei, et primum quod
57
ex unitate fit et generatur numerus est. Numerus igitur est causa
58
media inter unitatem et omnem rem; punctum vero est unitas situalis
59
et linea dualitas situalis et superficies ternarietas situalis et corpus
60
quaternarietas situalis. Illi etiam non sunt contenti tantum hoc, sed
61
processerunt dicentes quod nihil fit nisi per numerum.
62
Convenit igitur nobis ut prius ostendamus quod mensurae et numeri
63
accidentia sunt, et deinde studebimus solvere quaestiones quae fiunt
64
in his. Ante hoc autem oportet ut notificemus certitudinem specierum
107
65
quantitatis, et quod dignius est nobis est hoc ut ostendamus naturam
66
unitatis. Congruit enim nobis ut in hoc loco assignemus naturam
67
unitatis propter duas res, quarum una est quod unitas multam habet
68
convenientiam cum esse quod est subiectum istius scientiae, alia,
69
quod unitas initium est aliquo modo quantitatis. |96|[ed. Cairo vol. 1]Quod autem initium
70
sit numeri bene consideranti facile est intelligere; continui etiam
71
similiter est, quia continuationi aliqua unitas est quae est quasi causa
72
formalis continui, mensura enim non est mensura nisi inquantum
73
mensuratur; sed esse eius secundum quod mensuratur non est nisi
74
inquantum numeratur, et esse eius secundum quod numeratur est esse
75
eius inquantum habet unitatem.
76
|97|[ed. Cairo vol. 1][III, 2] CAPITULUM DE UNO
77
Dicam igitur quod unum dicitur ambigue de intentionibus quae
78
sic conveniunt quod in eis non est divisio in effectu, inquantum
79
unumquodque eorum est id quod est; haec autem intentio est in eis
80
secundum prius et posterius. Et hoc dicitur unum secundum accidens.
81
Unum autem secundum accidens est cum de aliquo, cui adiunctum
82
est aliud, dicitur quod ipsum est alterum et dicitur quod utraque
83
sunt unum. Et hoc est vel subiectum et praedicatum accidentale,
84
sicut cum dicimus quod Petrus et physicus sunt unum, vel quod
108
85
Petrus et filius Ioannis sunt unum. Vel sunt duo praedicata de uno
86
subiecto, sicut cum dicimus quod physicus et filius Ioannis sunt
87
unum, eo quod accidit ut physicus et filius Ioannis sint unum aliquid.
88
Vel sunt duo subiecta unius praedicati, sicut cum dicimus quod nix
89
et gypsum sunt unum, scilicet in albedine, eo quod accidit praedicari
90
de utrisque unum accidens.
91
Sed unum quod est secundum essentiam, aliud est unum genere,
92
aliud unum specie et hoc idem est unum differentia, et aliud est unum
93
comparatione, et aliud est unum subiecto, et aliud est unum numero.
94
|98|[ed. Cairo vol. 1]Unum autem numero aliquando est continuatione, aliquando perfec-
95
tione, aliquando propter speciem suam, aliquando propter suam
96
essentiam.
97
Unum autem genere aliquando est unum propinquo genere, ali-
98
quando remoto, et unum specie similiter aliquando est unum pro-
99
pinqua specie quae non dividitur in species, aliquando remota et
100
convenit cum aliqua divisionum capituli primi, quamvis hic sit diver-
1
sitas secundum respectum. Cum autem fuerit unum specie, sine dubio
2
erit unum differentia; constat autem quod quicquid est unum genere,
3
multa est specie; unum vero specie, aliquando est multa numero,
4
aliquando non est multa numero, scilicet cum natura totius speciei
5
fuerit in uno individuo; et hoc uno modo erit species et alio modo
6
non erit species, eo quod uno modo est universale et alio modo non
7
est universale; hoc autem perpendes ex loco in quo tractabimus de
8
universali, et si recordatus fueris eorum quae dicta sunt tibi.
109
9
Unum autem continuatione est id quod est unum in effectu aliquo
10
modo, et est in eo multitudo alio modo. Sed verum unum est id in
11
quo est multitudo in potentia tantum, ut in lineis, illa scilicet in qua
12
non est angulus, et in superficiebus, illa quae est planissima, et in
13
corporibus, illud quod circumdat superficies in qua non est curvatura
14
secundum angulum. Post hoc autem sequitur aliud unum in quo est
15
multitudo in effectu, sed duo eius extrema copulantur apud terminum
16
|99|[ed. Cairo vol. 1]communem, sicut totalitas duarum linearum continentium angulum.
17
Et sequitur etiam aliud cuius extrema contingunt se sic ut videatur
18
esse continuum in comitantia motus unius ad aliud, cuius unitas est
19
quasi sequens unitionem motus; hic enim est cohaerentia, et hoc est
20
sicut membra quae sunt composita ex aliis membris, et principaliter
21
id cuius cohaerentia est naturalis, non artificialis. Sed unitas in isto
22
omnino debilior est; egreditur enim ab unitate continuitatis ad uni-
23
tatem aggregationis. Unitas autem continualis dignior est aggregali
24
in intellectu unitatis: in unitate enim continuali non est multitudo
25
in effectu, sed in unitate aggregali est multitudo in effectu; unitas
26
enim quae sibi attribuitur non aufert ab ea multitudinem. Unitas vero
27
continuitatis vel consideratur respectu quantitatis vel alterius naturae,
28
sicut si fuerit aqua vel aer quibus accidit esse unum continuitate ut
29
sint unum in subiecto. Subiectum enim continui verum est corpus
110
30
planum convenientis naturae, et iam nosti hoc in naturalibus. Igitur
31
subiectum unitatis continuitate est etiam unum in natura, inquantum
32
eius natura non dividitur in formas diversas.
33
Dico autem quod unum numero sine dubio non est divisibile
34
numero secundum quod est per seipsum, sed nec quicquid est unum
35
praeter hoc, est divisibile inquantum est unum. Oportet autem
36
considerare hoc secundum naturam ex qua accidit ei unitas. Unum
37
igitur numero aliud est quod ex natura sua, ex qua accidit sibi unitas,
38
non potest multiplicari, sicut unus homo; et aliud est quod ex natura
39
sua non est hoc, sicut aqua una et linea una; aqua enim una potest
40
fieri aquae plures, et linea una potest fieri multae.
41
|100|[ed. Cairo vol. 1]Quod autem ex natura sua non est hoc, illud multiplicatur uno
42
modo et non multiplicatur alio modo. Exemplum primi est de homi-
43
nibus: sicut homo unus numero non multiplicatur secundum suam
44
naturam, scilicet secundum quod est homo cum dividitur, multiplicatur
45
autem alio modo cum dividitur in corpus et animam. Igitur homo
46
est anima et corpus et neutrum per se est homo. Quod autem non
47
est sic, est duobus modis, uno quia vel est ei alia natura praeter hoc
48
quod ipsum est res non divisibilis, vel non est. Si autem praeter hoc
49
fuerit ei alia natura, tunc illa natura vel est situs et quod convenit
50
situi, et hoc est punctum; punctum enim non est divisibile inquantum
111
51
est punctum, nec alio modo, et hic est natura alia praeter unitatem
52
praedictam; vel illa natura non erit situs nec quod convenit ei. Igitur
53
est sicut intelligentia et anima: intelligentia enim habet esse praeter
54
id quod intelligitur de ea quod non dividitur; illud autem esse non
55
est situs nec dividitur in sua natura nec alio modo. Quod autem adhuc
56
est in quo non est natura alia, est sicut ipsamet unitas quae est
57
principium numeri. Cum enim sibi adiungitur unitas alia ab ea, earum
58
coniunctio fit numerus. Et ex his modis unitatis unus est de quo id
59
quod intelligitur non dividitur in intellectu, nedum dividatur in mate-
60
riam localem vel temporalem.
61
Redeamus igitur ad divisionem quae multiplicatur etiam, inquantum
62
habet naturam unitate unam et continuitate; eius enim quiddam est
63
multiplicabile per multitudinem quae est in natura quae ex seipsa
64
adaptata est multitudini secundum quod est unum, et haec est men-
65
|101|[ed. Cairo vol. 1]sura; et quiddam est in cuius natura est multitudo quae natura non
66
habet unitatem aptam multitudini nisi propter causam aliam praeter
67
se, et hoc est corpus simplex, sicut aqua: haec enim aqua est aqua
68
una numero < … >, non propter aquaeitatem [sic] , sed propter adiunc-
69
tionem causae quae est mensura; igitur illae aquae multae numero
70
erunt una in specie et una etiam in subiecto; ex natura enim subiecti
71
sui est ut fiant in effectu una numero. Non est autem sic in individuis
112
72
hominum. Non est enim modus numerorum subiectorum eorum sic
73
uniri ut fiant subiectum unius hominis; unusquisque enim eorum est
74
unus unitate sui subiecti, sed aggregatio multitudinis eorum non est
75
unum subiecto, nec est modus eius qualis est modus uniuscuiusque
76
partium aquae. Unaquaeque enim una est in se propter suum subiec-
77
tum, et totum dicitur esse unum in subiecto, eo quod modus suorum
78
subiectorum est ut possint uniri et fieri unum subiectum, et tunc
79
omnes illae aquae erunt una aqua.
80
Unaquaeque autem harum duarum partium vel habet quicquid
81
possibile est ei habere, vel non. Si autem habuerit, est perfecta et est
82
una integritate; si vero non habuerit est fractio; usus autem hominum
83
est fractionem ponere non unum. Isti vero modi perfectionis, vel sunt
84
per accidens et per situm, ut numerus perfectus, vel sunt certissime,
85
scilicet vel artificio, ut dicitur domus perfecta quia domus imperfecta
86
non dicitur una domus, vel natura, ut individuum unius hominis
87
|102|[ed. Cairo vol. 1]dicitur perfectum suis membris. Linea vero recta etiam recipit aug-
88
mentum in directum quod non habebat, et tunc non est una secundum
89
modum perfectionis; linea vero circuli non recipit augmentum, sed
90
naturaliter recipit circulationem undique circa centrum, et ideo est
113
91
perfecta; igitur est una secundum perfectionem; videtur etiam quod
92
unumquodque individuum hominum sit unum hoc modo. Ex omnibus
93
igitur quae sunt unum, quaedam sunt quae comitatur perfectio et
94
quaedam sunt quae non comitatur perfectio.
95
Unum autem aequalitate est comparatio aliqua, sicut hoc quod
96
comparatio navis ad rectorem et civitatis ad regem una est: hae
97
enim duae comparationes consimiles sunt, nec est earum unitio per
98
accidens, sed est unitas quaedam in qua uniuntur per accidens, unitas
99
navis et civitatis, et per illas est unitas per accidens; unitas enim
100
duarum dispositionum non est unitas quam posuimus unitatem per
1
accidens.
2
Dicam iterum quod, postquam unitas dicitur de rebus quae sunt
3
multae numero et dicitur de re una numero, iam autem ostendimus
4
divisiones eius quod est unum numero: procedemus nunc ad aliam
5
partem. Dicam igitur quod ea quae sunt multa numero non dicuntur
6
una alio modo nisi propter convenientiam quam habent in intentione
7
aliqua. Convenientia enim eorum vel est comparationis, vel est prae-
8
dicati praeter comparationem, vel est in subiecto; praedicatum vero
9
|103|[ed. Cairo vol. 1]vel est genus vel species vel differentia vel accidens; ex hoc igitur
10
loco facilius erit tibi cognoscere nos iam certificasse divisiones unitatis
11
et ex praedictis cognosces quae earum est dignior unitate et quae
12
prius meretur eam, et scies quod unum genere dignius est unitate
114
13
quam unum comparatione, et unum specie dignius est eo quod est
14
unum genere, et unum numero dignius est uno specie. Simplex etiam
15
quod nullo modo dividitur dignius est composito, perfectum vero
16
quod dividitur dignius est imperfecto.
17
Unum autem parificatur ad esse, quia unum dicitur de unoquoque
18
praedicamentorum, sicut ens, sed intellectus eorum, sicut nosti, di-
19
versus est. Conveniunt autem in hoc quod nullum eorum significat
20
substantiam alicuius rei, et iam nosti hoc.
21
|104|[ed. Cairo vol. 1][III, 3] CAPITULUM
22
DE CERTIFICATIONE UNIUS ET MULTITUDINIS
23
ET OSTENDERE QUOD NUMERUS EST ACCIDENS
24
Difficile est nobis nunc ostendere quidditatem unius. Si enim dixe-
25
rimus quod unum est id quod non dividitur, iam diximus quod unum
26
est id quod non multiplicatur necessario; iam igitur accepimus multi-
27
tudinem in ostensione unius. Necesse est autem multitudinem definiri
28
per unum; unum enim est principium multitudinis, et ex ipso est esse
29
eius et quidditas eius. Deinde quacumque definitione definierimus
30
multitudinem, ponemus in ea unum necessario. Dicimus enim quod
31
multitudo est aggregatum ex unitatibus: iam igitur accepimus unitatem
32
in definitione multitudinis, et etiam fecimus aliud quia, cum posuimus
115
33
aggregatum in definitione eius, videtur quod aggregatum sit ipsa
34
multitudo. Cum autem diximus ex unitatibus vel ex unis vel ex
35
unitis, iam induximus verbum aggregationis, cuius verbi intentio
36
non intelligitur nisi per multitudinem. Item, cum dicimus quod multi-
37
tudo est id quod numeratur per unum, iam accepimus unitatem in
38
definitione multitudinis et accepimus in definitione eius numerationem
39
|105|[ed. Cairo vol. 1]et mensurationem, per quae non intelligitur nisi multitudo. Unde
40
difficile est nobis ponere hic aliquid quod possit sufficere.
41
Videtur autem quod multitudo notior sit apud nostram imagina-
42
tionem quam unum, et videtur quod unitas et multitudo sint de his
43
quae prius formamus, prius autem imaginamus multitudinem et prius
44
intelligimus unitatem, sed unitatem intelligimus absque principio
45
intelligibili ad imaginandum eam, sed saltem imaginamus, et deinde
46
facimus cognosci multitudinem per unitatem cognitione intelligibili,
47
et hic accipimus unitatem imaginatam in seipsa et ex principiis
48
imaginationis; facimus autem unitatem cognosci per multitudinem
116
49
innuendo in hoc intentionem imaginativam ad hoc ut inducat nos
50
ad id quod tunc poterat nobis esse per se notum, sed non formabatur
51
praesens in intellectu. Item, cum dicunt quod unitas est res in qua
52
non est multitudo, significat quod intentio huius verbi res prius est
53
intellecta apud nos, quae est opposita huic alii; non est autem haec;
54
designatio eius <est> ob hoc quod multitudo removetur ab ea.
55
Miror autem de eo qui definit numerum dicens quod numerus est
56
multitudo aggregata ex unitatibus vel ex unis vel ex unitis. Ipsa enim
57
multitudo est ipse numerus, non sicut genus numeri. Certitudo vero
58
multitudinis est quod composita est ex unitatibus. Dicere igitur eorum
59
quod multitudo est composita ex unitatibus idem est quod dicere:
60
«multitudo est multitudo»; multitudo enim non est nisi nomen com-
61
positi ex unitatibus. Si quis autem dixerit quod multitudo componitur
62
ex rebus quae non sunt unitates, sicut ex hominibus et bestiis, dicemus
63
quod, sicut hae res non sunt unitates, sed res subiectae unitatibus,
64
sic etiam non sunt multitudo, sed res subiectae multitudini et, sicut
65
res illae sunt unae, non unitates, sic haec sunt multa, non multitudo.
66
|106|[ed. Cairo vol. 1]Quod autem dicunt quod numerus est quantitas discreta habens
67
ordinem, putant se iam evasisse haec inconvenientia; sed certe non
68
evaserunt, quoniam quantitas, ad hoc ut formetur in anima, eget ut
69
sciatur habere partem et divisionem vel aequalitatem; pars vero et
117
70
divisio non formatur nisi per multitudinem; aequalitate autem quan-
71
titas notior est apud intellectum purum. Aequalitas enim est de
72
accidentibus propriis quantitatis quoniam oportet accipi in definitione
73
aequalitatis. Dicitur enim quod aequalitas est unitio in quantitate,
74
ordo vero, quem ponunt in definitione numeri, est etiam de eo quod
75
non potest intelligi nisi post intellectum numeri. Oportet igitur ut
76
scias quod haec omnia sunt designatio qualis solet fieri per exempla
77
et per nomina multivoca, et quod hae intentiones formantur per
78
seipsas, vel omnes vel aliquae ex eis, nec significatur de eis per ea
79
aliquid nisi ut innuantur et cognoscantur tantum.
80
Dico igitur quod unitas vel dicitur de accidentibus vel dicitur de
81
substantia; cum autem dicitur de accidentibus, non est substantia,
82
et hoc est dubium; cum vero dicitur de substantiis, non dicitur de
83
eis sicut genus nec sicut differentia ullo modo: non enim recipitur
84
in certificatione quidditatis alicuius substantiarum, sed est quiddam
85
comitans substantiam, sicut iam nosti. Non ergo dicitur de eis sicut
86
genus vel sicut differentia, sed sicut accidens. Unde unum est sub-
87
stantia, unitas vero est intentio quae est accidens; accidens autem
88
quod est unum de quinque, quamvis sit accidens secundum hanc
89
intentionem, potest tamen concedi esse substantia; sed hoc non potest
118
90
concedi nisi cum accipitur compositum, sicut album. Natura enim
91
|107|[ed. Cairo vol. 1]intentionis simplicis de eo, sine dubio est accidens secundum aliam
92
intentionem, eo quod est in substantia non sicut pars eius, et im-
93
possibile est esse sine eo.
94
Consideremus igitur nunc an unitas, quae est in omni substantia
95
et non est pars eius constitutiva, possit esse separata a substantia.
96
Dico autem hoc esse impossibile. Si enim unitas esset esse spoliatum
97
a substantia, necessario spoliatum esset sic quod non divideretur,
98
vel non esset ibi natura praedicata de ea quod non dividitur, vel
99
esset ibi alia natura. Pars autem prima est frivola, quia ad minus
100
non potest esse quin sit ibi esse quod non dividitur. Si autem illud
1
esse quod non dividitur sine dubio est intentio praeter unitatem,
2
tunc illud esse quod non dividitur, vel est substantia, vel accidens.
3
Si vero fuerit accidens, tunc unitas est in accidente sine dubio, et
4
deinde in substantia. Si autem fuerit illud substantia et unitas non
5
est separata ab eo, tunc ipsa est in eo quemadmodum est aliquid in
6
subiecto. Si vero separatur ab eo, tunc unitas, cum separata ponitur
7
ab illa substantia, habebit etiam alias proprietates quae adveniunt ei
119
8
et adiunguntur ei, sed postquam posita fuerit ipsa adiuncta alicui
9
alii substantiae; et haec substantia erit sic quod, si non adveniret ei
10
illa unitas, non haberet unitatem, quod est absurdum, vel haberet
11
eam quae sibi inerat et unitatem quae adveniret et tunc essent ei
12
duae unitates, quod similiter est absurdum. Si autem utraque unitas
13
esset etiam in alia una substantia, tunc ad aliquam duarum sub-
14
|108|[ed. Cairo vol. 1]stantiarum non adveniret unitas et ratio rediret iterum ad principium
15
sicut id ad quod veniret unitas et fieret etiam duae substantiae. Si
16
autem unaquaeque unitas esset in ambabus substantiis, tunc unitas
17
esset dualitas, quod similiter est absurdum. Manifestum est igitur
18
quod unitas non est illius naturae ut separetur a substantia in qua est.
19
Incipiam igitur et dicam quod unitas non sic exspoliatur ut non
20
dividatur, sed est esse quod non dividitur ita quod esse est de essentia
21
unitatis, non subiectum ei. Si enim posuerimus quod haec unitas
22
separatur a substantia vel quod potest habere esse separatum sic ut
23
non dividatur, vel non tale esse quod non dividatur tantum, sed
120
24
unitas substantialiter est ipsum esse quod non dividitur, eo quod
25
illud esse constituitur esse non in subiecto, tunc accidentibus non
26
erit unitas ullo modo; si autem accidentibus fuerit unitas, profecto
27
eorum unitas erit praeter unitatem substantiae, et illa unitas dicetur
28
de eis communione nominis; igitur continget etiam quod ex numeris
29
alii ordinabuntur ex unitate accidentium et alii ordinabuntur ex
30
unitate substantiarum. Consideremus igitur an communicent in inten-
31
tione esse quod non dividitur, an non. Si autem non communicant,
32
tunc unitas quae est in uno eorum est esse quod non dividitur, et
33
in alio non est sic; per unitatem vero accidentium vel substantiarum
34
non intelligimus illud, ita ut per unitatem unius eorum intelligamus
35
aliquid praeter esse quod non dividitur. Si autem communicaverint
36
in hoc, tunc illa intentio, scilicet esse quod non dividitur, est id quod
37
intelligimus per unitatem, et haec intentio est communior intentione
38
quam paulo ante nominavimus; ad hoc enim sequeretur illud, dum
39
|109|[ed. Cairo vol. 1]ipsa esset esse < … > substantiale, postquam possibile est poni ex-
40
spoliatam. Igitur illa intentio sine dubio, si fuerit substantia, non
41
accidet accidenti; non autem sequitur ut dicas quod, si fuerit accidens,
42
non accidet substantiae: substantiae enim accidit accidens et consti-
43
tuitur per eam, accidenti vero non accidit substantia sic ut ipsa
44
constituatur in illo. Igitur unitas collectiva communior est illa inten-
121
45
tione et de illa est noster sermo inquantum est esse quod non dividitur
46
tantum, sine additione alia, et hoc non separatur a suis subiectis;
47
alioquin fieret intentio minus communis.
48
Postquam igitur fuit absurdum ut unitas sit esse non divisibile in
49
accidentibus et in substantiis et ut, cum hoc, possit separari et esse
50
substantia quae accidit accidenti, et ut unitas sit diversa in substantiis
51
et accidentibus, manifestum est tunc quod certitudo unitatis est
52
intentio accidentis et est de universitate eorum quae comitantur res.
53
Non debet autem aliquis dicere quod haec unitas non separatur, nisi
54
ad modum quo non separantur intentiones communes existentes
55
absque suis differentiis, et quod prohibitio huius separationis non
56
facit debere accidentalitatem eius, quia non facit debere accidentali-
57
tatem eius nisi prohibitio separationis ab intentione cuius esse acqui-
58
situm est singulariter.
59
Dico autem non ita rem esse, quia comparatio eius quod nos
60
posuimus communius ad id quod posuimus minus commune, non est
61
qualis est eius comparatio ad id quod dividitur per differentiam
62
constitutivam. Iam enim ostendimus quod unitas non est intrans in
63
definitione substantiae nec accidentis, sed fortasse est comitans eam;
64
cum enim innuerimus aliquid de unis simpliciter, tunc ipsum erit
122
65
|110|[ed. Cairo vol. 1]discretum per se a proprietate quae adiungitur sibi, non sicut color
66
qui est in albedine. Cum igitur certum fuerit quod non est separata,
67
certificabitur quia id quod praedicatur de intentione comitante com-
68
muni, nomine derivato a nomine simplicis intentionis, ipsum est
69
intentio quae est unitatis; ipsum vero simplex est accidens. Postquam
70
igitur unitas est accidens, tunc numerus qui necessario provenit ex
71
unitate accidens est.
72
|111|[ed. Cairo vol. 1][III, 4] CAPITULUM QUOD MENSURAE SUNT ACCIDENS
73
Quantitates continuae sunt mensurae continuorum; sed corpus quod
74
est quantum, est mensura continui quod est corpus ex intentione
75
formae, sicut tu iam nosti ex multis aliis locis; corpus vero secundum
76
aliam intentionem, quod est de praedicamento substantiae, iam suffi-
77
cienter ostendimus. Sed hanc mensuram iam manifestum est esse in
78
materia et quod ipsa augmentatur et minuitur, substantia permanente
79
eadem. Igitur est accidens sine dubio, sed est de accidentibus quae
80
pendent ex materia et ex re quae est in materia: haec enim mensura
81
non separatur a materia nisi in aestimatione; nec separatur a forma
82
quae est materiae, eo quod ipsa est mensura rei quae recipit dimen-
83
siones huiusmodi. Nec est possibile ut ipsa sit sine hac re, sicut tempus
84
non potest esse nisi per continuum quod est spatium, quia haec
85
mensura est continuum inquantum mensuratur totiens vel totiens
123
86
per hoc et non finitur mensuratio in aestimatione in infinitum. Sed
87
hoc est contrarium ad hoc quod res est sic quod recipit in se posi-
88
tionem trium dimensionum supranominatarum, in quo non differt
89
unum corpus ab alio, sed in mensurari totiens vel totiens et non finiri
90
eius mensurationem in totiens ullo modo, unum corpus differt ab
91
|112|[ed. Cairo vol. 1]alio corpore. Haec autem intentio est quantitas corporis, illa vero
92
est forma eius; sed haec quantitas non separatur ab illa forma in
93
aestimatione ullo modo, ipsa vero et forma separantur a materia in
94
aestimatione.
95
De superficie autem et de linea possumus dicere quod uno respectu
96
sunt finis et alio respectu sunt mensura; et etiam quod superficies
97
habet respectum quo recipit in se positionem duarum dimensionum
98
secundum modum dimensionum praenominatarum, scilicet duarum
99
dimensionum tantum sic ut se intersecent secundum rectum angulum;
100
et quod potest mensurari et metiri, et quod est minor et maior, et
1
quod accident ei dimensiones secundum diversitatem figurarum. Con-
2
siderabo igitur has dispositiones in illa, et dicam quod sua receptio
3
positionis duarum dimensionum non est ei, nisi ob hoc quod est
4
finis corporis quod est receptibile trium. De hoc autem quod res
5
est finis eius quod est receptibile trium, inquantum est finis huius-
6
modi, non finis absolute, iudicium est quod receptibile est positionis
124
7
duarum dimensionum; hoc igitur modo non est mensura, sed hoc
8
modo est relata, sed, quamvis sit relata, tamen non est nisi mensura.
9
Iam enim nosti differentiam inter relatum absolute et inter relatum
10
quod est praedicamentum, quod non potest concedi, sicut ostendimus,
11
esse mensuram vel quale. Quod autem superficies sit mensura, fit
12
secundum alium modum, per quem scilicet potest differre ab aliis
13
superficiebus in mensuratione et dimensione, sed secundum primum
14
modum non potest differre ab illis ullo modo; utroque tamen modo
15
accidens est. Sed ipsa, inquantum est finis, accidens est finito, eo
16
quod est in eo non sicut pars eius nec potest esse sine eo. Iam autem
17
dixeramus in naturalibus quod condicio eius quod est in aliquo non
18
est ut parificetur ei in essentia: ibi ergo consideretur hoc quia, si de
19
|113|[ed. Cairo vol. 1]hoc modo dubitatio contigerit, non erit nisi secundum quod ipsa
20
est mensura quae est accidens; quamvis enim hoc quod in superficie
21
ponuntur duae dimensiones, esset ei inquantum est ipsa, tamen hoc
125
22
non esset comparatio quantitationis < … > ad formationem corpo-
23
ralem, sed esset comparatio < … > accidentalis ad formam; et tu
24
scies hoc per considerationem principiorum.
25
Scias autem quod, propter accidentalitatem quae advenit superficiei
26
et recedit ab ea in corpore propter continuationem et disgregationem
27
et diversitatem figurarum et intersecationem earum: aliquando super-
28
ficies corporis plani, cum destruitur inquantum est plana, fit sphaerica.
29
Iam autem nosti ex his quae praedicta sunt quod una certissime
30
superficies non est subiectum sphaericae et planae in esse et alii in
31
effectu; sicut unum corpus potest esse subiectum in effectu diversarum
32
dimensionum quae superveniunt ei, similiter et superficies: ut enim
33
removeatur ab ea figura eius ita ut destruantur dimensiones eius,
34
hoc non potest in ea fieri nisi per incisionem eius; incisione enim
35
eius fit destructio formae superficiei unius quae erat in effectu. Iam
36
autem nosti hoc ex aliis verbis; et etiam nosti quod hoc non sequitur
126
37
in hyle, ita ut ei quod est hyle sit continuatio aliunde quam dis-
38
gregatio; et etiam nosti quod, cum quis coniunxerit superficies alias
39
cum aliis, ita ut destruantur termini communes, fiet ex eis superficies
40
alia numero; et deinde, si iterum converterit eam ad suam primam
41
dispositionem, non erit iam illa prima superficies una numero, sed
42
consimiles aliae numero, quoniam quod annihilatum est non reducitur.
43
|114|[ed. Cairo vol. 1]Postquam autem scieris formam dispositionis in superficie, scies etiam
44
in linea; unde considera de ea secundum illam.
45
Constat igitur quod haec accidentia sunt quia esse eorum non
46
separantur a materia; nosti etiam quod illa non separantur a forma
47
quae in natura sua materialis esse aestimatur, < … > et quod linea
48
separatur a superficie in aestimatione. Dico autem quod haec separatio
49
in hoc loco duobus modis intelligitur. Uno, cum ponimus in aesti-
50
matione superficiem et non corpus, et lineam et non superficiem;
51
altero, cum attendimus superficiem tantum et non attendimus omnino
52
an sit cum corpore an non sit cum corpore. Tu enim nosti quod
53
differentia inter haec manifesta est; quoniam differt inter considerare
54
rem solummodo, quamvis intelligatur esse cum alio a quo non
55
separatur, et inter considerare rem solummodo cum condicione sepa-
127
56
rationis suae ab eo quod cum ipsa est, ut sic iudicetur de ea quasi
57
sit considerata per se sola; quamvis enim in tua aestimatione sit
58
existens per se sola, tamen cum hoc discretio est inter eam et aliam
59
rem iudicatam quod ipsa non est cum ea. Igitur quisquis putaverit
60
|115|[ed. Cairo vol. 1]quod superficies et linea et punctum possint putari linea superficies
61
et punctum tali positione ut corpus non sit cum superficie nec cum
62
linea nec cum puncto, iste iam putavit errorem. Non est enim
63
possibile in aestimatione poni superficiem per se, sic ut non sit finis
64
rei, sed sic ut aestimetur cum proprio situ et aestimentur ei duae
65
partes, quibus duabus partibus simul non obviabit veniens ad eam,
66
sicut tu nosti. Igitur quod tu aestimasti superficiem non est superficies.
67
Superficies enim non est nisi ipsemet terminus, non quod est habens
68
duos terminos; sed, si superficies aestimatur ipsemet finis qui sequitur
69
ad unam partem, inquantum est sic, vel aestimetur ipsamet pars et
70
terminus, sic ut incisio fiat ei alio modo, tunc ipsa erit finis eius aesti-
71
mata cum eo aliquo modo, et similiter est in linea et puncto.
72
Quod autem dicunt quod punctus designat lineam suo motu est
73
quiddam quod dicitur ad imaginandum, sed non est possibile hoc
74
esse; quod enim punctus non potest poni tangens et movens, iam osten-
128
75
dimus hoc nullo modo posse esse; postquam enim tactus non permanet
76
nec remanet punctus post tactum nisi sicut erat prius ante tactum,
77
tunc non erit ibi punctus remanens principium lineae post tactum,
78
nec remanet distensio inter illud et partes tactus. Illud enim punctum
79
non est factum punctum et terminus nisi propter tactum, sicut audisti
80
in naturalibus. Cum enim tactum consecutus fuerit motus, quomodo
81
ipsum remanebit punctum? Et ita secundum quod fuerit principium
82
lineae erit puncti secunda descriptio? Hoc autem non est nisi in
83
imaginatione tantum. Item necesse est sine dubio ut, cum motus
84
fuerit, hic sit aliquid habens esse super quod vel in quo fiat motus,
85
et quod sit receptibile motus ut moveatur in eo; igitur illud vel est
86
spatium quod est corpus vel superficies, vel spatium in superficie,
87
vel spatium quod est linea. Haec igitur habebunt esse ante motum
88
|116|[ed. Cairo vol. 1]puncti; motus igitur puncti non erit illis causa essendi. Esse etiam
89
mensurae corporalis, manifestum est; esse vero superficiei est ex hoc
90
quod necesse est finitam esse mensuram corporalem, esse vero lineae
91
est propter incisionem superficierum et propter positionem terminorum
92
illis.
129
93
Iam autem quidam putaverunt de angulo quod ipse sit quantitas
94
continua alia a superficie et corpore; unde oportet considerare hoc
95
circa illum. Dico igitur quod mensura, sive sit corpus sive super-
96
ficies, iam accidit ei contineri intra fines qui copulantur in uno puncto;
97
unde, inquantum est inter hos fines, est res habens angulum, < … >
98
et, si volueris, qualitatem quae est ei, inquantum est huiusmodi,
99
appellabis angulum; primum igitur est sicut quadratum et secundum
100
sicut quadratura. Si autem posueris nomen anguli intentioni primae,
1
dices: «angulus est aequalis, minor et maior secundum quod est,
2
quia eius essentia mensura est»; si vero imposueris intentioni secundae,
3
tunc propter mensuram quae est in illo dices de illo veluti quadra-
4
turam. In hoc autem quod est angulus secundum intentionem primam,
5
possunt poni tria spatia vel duo, et est tunc mensura corporalis vel
6
superficialis.
7
Qui autem putat dicens quod non esset superficies nisi moveretur
8
linea in aestimatione cum duobus suis punctis, quousque facit eam
9
longitudo quae vere mota est in latum et inde provenit latitudo post
10
longitudinem, et ob hoc est longitudo et latitudo; si autem moveatur
11
linea ad faciendum angulum, sed nec in longum solum sicut est, nec
12
in latum sicut cum facit superficiem, sed moveatur ex uno suorum
13
capitum, et fiet angulus: hic angulum ponit genus quartum in men-
130
14
|117|[ed. Cairo vol. 1]suris. Causa autem huius rei est ignorantia intentionis de hoc quod
15
diximus, scilicet quod rei opus est tribus vel duabus dimensionibus
16
ad hoc ut angulus sit corporalis vel superficialis; postquam igitur
17
nosti quia quod dixit non sequitur, tunc non debet audiri ab intelli-
18
gentibus, eo quod homo ille praesumpsit loqui de eo quod non
19
conveniebat ei; qui obliviosus et turbatus tenuit quod superficies
20
revera est quadratus vel parte altera longior et nihil aliud: sed hoc ver-
21
bum eius non est tale de quo curare debeamus. Iam igitur nosti esse
22
mensurarum et quod sunt accidentia et quod non sunt principia cor-
23
porum, et quod error non contingit in hoc nisi ex eo quod tu nosti.
24
Iam etiam patuit ex praemissis quod tempus accidens est et quod
25
pendet ex motu. Remansit igitur ut scias quod non est mensura
26
praeter has. Et dico quod quantum continuum necessario, vel est
27
stabile habens esse simul cum omnibus suis partibus, vel non est
28
stabile. Si autem non fuerit stabile, sed renovatur esse eius per succes-
29
sionem unius post aliud, ipsum est tempus. Si vero fuerit stabile
30
et ipsum est mensura, tunc vel erit illa quae est perfectior ex mensuris
31
et haec est in qua possunt poni tres dimensiones (nam plures in ea
32
poni non possunt), et haec est mensura corporalis, vel in qua possunt
33
poni duae tantum dimensiones, vel quod est habens unam tantum
34
dimensionem, eo quod omne continuum habet aliquam dimensionem
35
in effectu vel in potentia. Sed, quia dimensiones non fuerunt plus
131
36
quam tres nec minus quam una, ideo mensurae sunt tres, et hae sunt
37
quantitates continuae per se. Iam autem appellantur quaedam aliae
38
|118|[ed. Cairo vol. 1]quantitates continuae, sed non est ita.
39
Locus vero est ipsa superficies, gravitas vero et levitas suis motibus
40
faciunt debere esse mensuras diversas in temporibus et locis, et non
41
est illis ut separentur in partes quarum una numeret aliquam earum,
42
scilicet gravitatem vel levitatem, neque ut opponantur sibi secundum
43
aequalitatem vel inaequalitatem, sic ut ponatur eis aliquis terminus
44
qui parificetur alii termino eiusdem generis, neque ut hoc quod
45
sequitur ex isto parificetur ei quod sequitur ex illo quod est eiusdem
46
generis, neque quia alius terminus parificetur ei sic ut sit ei aequalis
47
vel inaequalis: non enim adaequabitur, sed inaequabitur. Nos autem
48
non intelligimus per aequalitatem et inaequalitatem quas notum est
49
esse mensuras, nisi hanc intentionem. Divisio autem quae accidit
50
gravitati et levitati quod una gravitas est dimidium alterius gravitatis,
51
hoc non contingit nisi vel quia motum est in uno tempore, dimidio
52
spatio, vel in uno spatio, tempore duplo, vel quia maior movetur
53
deorsum per instrumentum, tali motu ex quo sequitur minorem
54
moveri sursum vel aliquid aliud huiusmodi. Et est hoc sicut calor
55
qui est duplus alterius caloris, eo quod agit duplum illius, vel est in
56
corpore duplo consimili in calore. Similiter est dispositio magni et
57
parvi, multi et pauci; haec enim accidentia sunt etiam quae accidunt
132
58
quantitatibus de praedicamento relationis. Tu autem iam cognovisti
59
haec omnia ex aliis locis.
60
Igitur quantitas omnino est illa in qua possibile est esse aliquid
61
de illa quod per seipsum potest esse unum numerans, sive hoc possit
62
esse in se, sive sit ex positione.
63
|119|[ed. Cairo vol. 1][III, 5] CAPITULUM DE CERTIFICANDA QUIDDITATE NUMERI
64
ET DE DEFINITIONE SUARUM SPECIERUM
65
ET MANIFESTATIONE PRINCIPIORUM EIUS
66
Oportet ut hic certificemur de natura et proprietatibus numerorum
67
et quomodo debent intelligi dispositiones et esse eorum. Iam autem
68
transieramus ab hoc incidenter ad loquendum de quantitatibus con-
69
tinuis: nostra enim intentio fecit debere hoc fieri. Dicemus igitur
70
quod numerus habet esse in rebus et habet esse in anima. Et illud
71
quod dixerunt quidam quod numerus non habet esse < nisi > in
133
72
anima, non est attendendum, sed quod dixerunt quod numerus ex-
73
spoliatus a numeratis signatis non habet esse nisi in anima, hoc
74
verum est. Postquam autem iam ostendimus quod unum non ex-
75
spoliatur a signatis ita ut existat per se nisi in intellectu, similiter
76
intelligendum est de unoquoque quod sequitur in ordine post esse
77
unius. Quod autem in eis quae sunt numeri sint, sine dubio verum
78
est, eo quod, in eis quae sunt, sunt unitates plus quam una; unus-
79
quisque autem numerorum species est per se et est unus in se,
80
inquantum ipse est ipsa species et, inquantum ipse est ipsa species,
81
habet proprietates. Id enim quod non habet certitudinem in se,
82
impossibile est ut habeat proprietatem primarietatis vel compositionis
83
vel perfectionis vel superfluitatis vel diminutionis vel quadrationis
84
|120|[ed. Cairo vol. 1]vel cubitionis vel surditatis vel aliarum figurarum quas habent numeri.
85
Igitur unicuique numerorum est certitudo propria et forma propria
86
quae de ipso concipitur in anima, et ipsa certitudo est unitas eius
87
qua est id quod est.
88
Numerus autem non est multitudo quae non conveniat in unitate,
89
ita quod non est necesse dicere esse aggregatum ex unitatibus; ipse
90
enim numerus, inquantum est aggregatus, unus est et possunt ei
91
attribui proprietates quae non sunt alterius numeri, nec est mirum
134
92
si res sit una, inquantum habet aliquam unam formam, sicut est
93
denarietas et ternarietas, et habeat multitudinem in se; igitur, inquan-
94
tum est denarietas, est cum proprietatibus quae conveniunt omnibus
95
decem, sed, inquantum habet multitudinem, non habet proprietates
96
nisi proprietates multitudinis quae est opposita unitati, et, propter
97
hoc, decem non dividuntur secundum denarietatem in decem decimas,
98
quarum unaquaeque habeat proprietatem denarietatis. Nec debet dici
99
quod decem et sint novem et unum, vel quinque et quinque, sed unum
100
et unum et unum, quousque pervenias ad illum. Dictio enim tua
1
qua dicis quod decem sunt novem et unum, est dictio qua praedicasti
2
novem de decem et insuper addidisti unum; est igitur quasi dixeris
3
quod decem sunt nigrum et dulce. Oporteret igitur ut illae duae
4
proprietates essent verae de decem quae adduntur una super aliam;
5
igitur decem essent novem et etiam unum.
6
Si autem per hanc additionem non intendisti notificare, sed intendisti
7
sicut ille qui dicit quod homo est animal et rationale, scilicet animal
8
quod est rationale, erit similiter quasi dixisses quod decem sunt
9
novem, qui novem sunt unum, quod etiam est inconveniens. Si vero
10
|121|[ed. Cairo vol. 1]intelligis quod decem sunt novem cum uno, et intendis per hoc quod
11
decem sunt novem qui sunt cum uno, ita ut, cum novem fuerint sola,
12
non sint decem, cum vero fuerint cum uno, tunc illa novem sint decem,
13
similiter etiam errasti: sive enim novem sint sola, sive aliquid sit
14
cum eis, ipsa semper erunt novem et nullo modo erunt decem. Si
135
15
autem non intellexisti per unum proprietatem quam habent novem
16
sed decem, erit tunc quasi dixeris quod decem sunt novem et, existendo
17
novem, sunt etiam unum: hoc etiam error est. Hoc autem totum
18
solemus dicere, sed inducit errorem. Sed denarius est aggregatio ex
19
novem et uno, cum accepta fuerint utraque simul et provenit ex eis
20
coniunctis aliquid aliud ab eis, quod est decem.
21
Cum autem volueris scire certitudinem definitionis uniuscuiusque
22
numeri, erit ut dicas quod numerus est proveniens ex aggregatione
23
unius et unius et unius, ita ut numerentur omnes unitates. Necesse
24
est enim ut numerus vel definiatur per aliquam ex suis proprietatibus
25
sine consideratione compositionis eorum ex quibus compositus est,
26
et tunc haec erit descriptio illius numeri, non sua definitio substan-
27
tialis; vel per considerationem compositionis eorum ex quibus com-
28
positus est. Si autem consideratur compositio eius ex duobus numeris
29
tantum absque aliis, verbi gratia quod denarius compositus est ex
30
quinque et quinque, non erit hoc dignius quantum ad compositionem
31
eius quam ex sex et quattuor. Nam essentia eius non pendet potius
32
ex una compositione quam ex alia; inquantum enim ipse est decem,
33
est una quidditas, et impossibile est ut eius quidditas sit una et quod
34
significat eius quidditatem, inquantum est una, sit definitiones diversae.
35
|122|[ed. Cairo vol. 1]Cum autem hoc sit, tunc eius definitio non est dignior esse ex una
136
36
illarum compositionum potius quam ex alia, sed ex hoc quod diximus;
37
postquam autem ita est ei, tunc, quoniam compositio ex quinque et
38
quinque, et ex sex et quattuor, et ex tribus et septem, iam est comitans
39
et consequens illum; tunc hae sunt descriptiones eius quamvis, cum
40
definieris illum per quinque et quinque, oportebit te tunc definire
41
quinque, et sic reducis ad unitates et tunc intelligetur. Idem enim
42
intelligitur cum dicis quod decem sunt ex quinque et quinque, sicut
43
cum dicis quod est ex tribus et septem vel ex octo et duobus, scilicet
44
si consideraveris illas unitates aggregatas.
45
Si vero consideraveris formam de quinque et de tribus et septem,
46
erit unaquaeque istarum considerationum diversa ab alia; essentia
47
enim unitatis non habet diversos intellectus certitudinis suae, sed
48
multiplicantur eius accidentia et comitantia, et propter hoc dixit
49
egregius philosophus: «Non putetis quod sex sunt tres et tres, sed
50
sunt sex semel». Consideratio autem numeri secundum unitates suas
51
est difficilis ad imaginandum et ad proferendum; et ideo necessario
52
recurrunt ad descriptiones praedictas, scilicet ex quinque et quinque,
53
vel ex aliis.
54
Quod autem debet inquiri de dispositione numeri, hoc est scilicet
137
55
dispositio dualitatis. Quidam enim illorum dixerunt dualitatem non
56
esse aliquem de numeris, eo quod dualitas est primum par, unitas
57
|123|[ed. Cairo vol. 1]vero est primum impar et non est numerus, similiter et dualitas
58
quae est primum par, non est numerus. Et dixerunt quod, quia
59
numerus est multitudo composita ex unitatibus, ex omnibus autem
60
unitatibus constituentibus numerum pauciores sunt tres, ideo dualitas,
61
si est numerus, tunc necesse est ut sit vel compositus, vel primus;
62
et si est compositus, tunc numerat eum aliud quam unitas; si autem
63
est numerus primus, tunc non habet medietatem. Qui autem inquirunt
64
certitudinem, non occupantur circa huiusmodi ullo modo, quoniam
65
unitas non fuit non-numerus ob hoc quod sit par vel impar, sed quia
66
non separatur ipsa in unitates. Cum autem dicunt numerum esse
67
compositum ex unitatibus, non intelligunt id quod intelligunt gram-
68
matici de verbo aggregationis, et quod minor aggregatio est tres,
69
quamvis diversitas sit in hoc; intelligunt enim per hoc maiorem vel
70
plurem uno, quia sic consueverunt nec curant si invenitur par qui
71
non sit numerus vel invenitur impar qui non sit numerus. Si autem
72
posuerimus eos dicere posse inveniri parem qui non sit numerus,
73
vel imparem qui non sit numerus, non tamen concedent de numero
138
74
primo quod non habet medietatem absolute, sed condicionaliter quia
75
non habet medietatem quae sit numerus, inquantum est primus.
76
Intelligunt enim de primo quod non est compositus ex numero, et
77
non intelligunt de numero nisi id in quo est discretio et in qua
78
invenitur unitas. Igitur dualitas est primus numerorum et est ultima
79
paucitas in numero.
80
Multitudo autem in numero non pervenit ad finem, paucitas vero
81
|124|[ed. Cairo vol. 1]dualitatis non dicitur per se, sed respectu alterius numeri, nec, quia
82
dualitas non est maior aliquo, sequitur inde quod non sit eius paucitas
83
comparatione alterius a se; unde non oportet ut, si ponatur dualitas
84
referri ad aliquid, sequi inde ipsam non referri ad aliud relatione
85
quae sit diversa ab alia. Non enim debet ut, cum alicui rei accidunt
86
duae relationes simul, scilicet relatio paucitatis et relatio multitudinis,
87
ita ut, cum fuerit paucum respectu alicuius, sit multum respectu
88
alterius, sequi ex hoc ut, cum omni paucitate quae accidit alicui,
89
accidat etiam ei multitudo; sicut, si aliquis idem fuerit dominus et
90
servus, non debet sequi ex hoc quod aliquis alius non sit dominus
91
tantum, nec, si aliquid est genus et species, sequitur ex hoc ut aliquid
92
aliud non sit genus tantum. Non enim paucum fit paucum propter
93
aliquid aliud respectu cuius est paucum, sed propter aliquid aliud
139
94
quod, comparatione eius, est multum. Dualitas igitur est paucitas
95
parvissima; sed paucitas eius est respectu omnis numeri, eo quod
96
minor est omni numero; et est parvissima quia non est talis multitudo
97
in qua sit numerus; cum autem non consideraveris dualitatem respectu
98
alicuius alterius, sed per se, tunc non erit pauca.
99
De multitudine vero intelliguntur duae intentiones: una est, ut in
100
re sit ex unitatibus plus quam una, et hoc non fit respectu alicuius
1
ullo modo; alia est, ut sit in ea quantum est in aliquo alio et insuper
2
|125|[ed. Cairo vol. 1]aliud, et hoc est in respectu. Similiter etiam est de magnitudine,
3
longitudine, latitudine. Multitudo igitur absoluta est opposita unitati
4
oppositione qua aliquid est oppositum suis principiis ex quibus per-
5
ficitur; alia vero multitudo opponitur paucitati oppositione relationis;
6
nec est contrarietas inter multitudinem et unitatem ullo modo, cum
7
unitas constituat multitudinem; et debemus certificare hoc.
8
|126|[ed. Cairo vol. 1][III, 6] CAPITULUM DE OPPOSITIONE QUAE EST INTER UNUM ET MULTUM
9
Oportet considerare oppositionem quae currit inter multum et
10
unum. Oppositio vero fit quattuor modis, et hoc iam certum est;
11
sed adhuc certificabitur quod forma oppositionis facit debere tot esse
140
12
modos eius. Ex quibus una est oppositio contrariorum; oppositio
13
vero quae est inter unum et multum non est huiusmodi. Unitas enim
14
constituit multitudinem; nullum vero contrariorum constituit suum
15
contrarium, sed removet et destruit.
16
Potest autem aliquis mihi obicere dicens quod unum et multum
17
talia sunt; non enim oportet dicere quod contrarium destruit con-
18
trarium quomodocumque evenerit, sed ut dicatur quod contrarium
19
destruit contrarium cum venit in subiectum eius, et hoc modo unum
20
consuevit destruere multum cum ponitur in subiecto quod erat multi-
21
tudinis, sicut iam concessisti quod eidem subiecto accidit unitas et
22
multitudo. Contra quem sic respondeo quod multitudo sicut non
23
acquiritur nisi per unitatem, sic nec destruitur nisi propter destruc-
24
tionem suarum unitatum; multitudo autem non destruitur per se
25
destructione prima, sed primo accidit suis unitatibus destructio, et
26
deinde accidit ei simul destrui propter destructionem suarum uni-
27
tatum; igitur cum unitas destruit multitudinem, non fit hoc princi-
28
paliter, sed quia unitates quae sunt multitudinis primo destruuntur
29
|127|[ed. Cairo vol. 1]a sua dispositione in effectu, ita quod fiunt in potentia, et ex hoc
30
sequitur ut non sit multitudo. Igitur unitas non destruit multitudinem
31
sic ut non destruatur unitas, sicut calor destruit frigiditatem. Unitas
32
itaque non est contraria multitudini nisi sic quod unitatibus illis
33
accidit causa destruens ex qua proveniunt isti modi, et hoc fit propter
141
34
destructionem superficierum. Si autem propter adventum cuiuslibet
35
eorum in subiectum oportet unitatem esse contrariam < … > unitati,
36
quamvis unitas non destruat unitatem, sicut calor destruit frigiditatem,
37
tamen unitas adveniens, cum destruit unitatem primam, destruet eam
38
a re quae non erat subiectum unitatis alterius, et quod magis debet
39
putari, hoc est scilicet quia est pars sui subiecti; sed multitudo non
40
destruitur propter hanc unitatem destructione prima. Ad condicionem
41
vero contrariorum non sufficit tantum ut sit unum subiectum in quod
42
ipsa sibi succedant, sed oportet ut, cum hac successione, sint etiam
43
naturae refugientes a se et multum distantes, et sua distantia sit
44
prima. Non enim sunt talia contraria, ut unum eorum praecedat
45
alterum in diversitate quae est inter illa. Potest etiam aliquis dicere
46
quod subiectum unitatis et multitudinis non est unum. Condicio vero
47
contrariorum est ut duobus ex illis sit subiectum unum numero,
48
unitas vero per se et multitudo per se non habent subiectum unum
49
numero, sed unum specie: subiectum enim multitudinis quomodo
50
|128|[ed. Cairo vol. 1]erit unum numero? Ex praedictis autem poteris scire certitudinem
51
huius, et quid est in illo, et quid de illo, et quid ad illud. Igitur iam
52
manifestum est quod oppositio quae est inter unum et multum non
53
est oppositio contrariorum.
142
54
Consideremus ergo an sit inter ea oppositio formae et privationis.
55
Sed primum oportet scire quod privatio quae est una ex his duobus
56
est privatio rei, cuius natura erat essendi in subiecto eius vel in specie
57
eius vel in genere eius, sicut iam manifestum est tibi de intentione
58
privationis. Tu autem potes sustinere quod unitas, aliquo modo, est
59
privatio multitudinis, cuius natura est secundum speciem suam multi-
60
plicari, et potes sustinere ut, alio modo, multitudo ponatur privatio
61
unitatis in rebus quarum natura est uniri. Verum est autem impossibile
62
esse duo quorum unumquodque sit privatio et habitus respectu
63
alterius; sed ex his, illud quod est habitus est id quod per se intelli-
64
gitur et est stabile per seipsum, privatio vero est ut illud quod
65
intelligitur per se et est stabile per se, non sit in re cuius natura erat
66
ut esset in illa; evenit igitur quod privatio non intelligitur nec definitur
67
nisi per habitum.
68
Quidam ergo ex antiquis posuerunt oppositionem quae est habitus
69
et privationis oppositionem quae est inter unum et multum, et quidam
70
oppositionem quae est primae contradictionis; et illi posuerunt sub
71
habitu formam, ut bonitatem et impar et unum et finitum et lumen et
72
dextrum et quietum et rectum et quadratum et scientiam et memoriam
143
73
et masculum, et sub privatione posuerunt opposita istorum, sicut
74
est malitia et par et multum et infinitum et sinistrum et tenebra et
75
mobile et curvum et parte altera longior et opinio et oblivio et femina.
76
Nobis autem grave est ponere unitatem habitum et multitudinem
77
privationem. Primo, quia nos invenimus unitatem privari divisione et
78
|129|[ed. Cairo vol. 1]parte in effectu et accipimus divisionem et partitionem in definitione
79
multitudinis, et iam diximus quid contingat in his. Secundo, quia
80
unitas est in multitudine et constituens eam. Sed quomodo quidditas
81
habitus est in privatione, ita ut privatio sit composita ex habitibus
82
qui coniungantur? Similiter, si habitus fuerit multitudo, tunc quo-
83
modo erit compositio habitus ex suis privationibus? Unde non potest
84
esse inter ea oppositio privationis et habitus.
85
Et, postquam hoc non potest esse, tunc non potest dici etiam
86
quod oppositio sit inter ea, quae est contradictoriarum. Quod enim
87
ex his est in verbis, est praeter intentionem nostram; quod vero ex
88
his est in rebus, est de genere oppositionis quae est privationis et
89
habitus, immo est genus huius oppositionis, quia affirmativa est
90
stabilitio, et negativa est privatio; et, si huiusmodi oppositio esset
91
inter unum et multum, accideret absurdum quod accidit in praedictis.
92
Consideremus igitur si sit inter ea oppositio relationis. Sed dico
144
93
non posse dici inter unitatem et multitudinem secundum essentias
94
earum esse oppositionem relationis. Non quod quidditas multitudinis
95
intelligitur respectu unitatis, ita ut multitudo non sit nisi quia hic
96
est unitas, quamvis multitudo non sit nisi causa unitatis; et tu iam
97
nosti ex libris logicae differentiam inter id quod non est nisi propter
98
aliud et inter id cuius quidditas non dicitur nisi respectu alterius.
99
Sed multitudo non eget ad hoc ut intelligatur nisi quia est ex unitate,
100
quoniam causatum est unitatis in seipsa; et hoc quod intelligitur esse
1
causata aliud est ab eo quod intelligitur esse multitudo; et relatio
2
non est illi nisi inquantum est causata; causalitas vero comitans est
3
|130|[ed. Cairo vol. 1]multitudinem, non est ipsa multitudo. Item si multitudo esset de
4
relatione, eveniret quod, sicut quidditas multitudinis dicitur respectu
5
unitatis, sic quidditas unitatis, inquantum est unitas, diceretur respectu
6
multitudinis secundum condicionem conversionis relativorum, et essent
7
coaequaeva in esse, inquantum haec est unitas et illa est multitudo.
8
Non est autem ita in re.
9
Postquam igitur est manifestum tibi totum hoc, tunc claret non
10
esse oppositionem inter ea secundum seipsa, sed consequitur ea
11
oppositio, scilicet quia unitas, inquantum est mensura, opponitur
12
multitudini inquantum est mensurata; rem autem esse unitatem et
13
eam esse mensuram non est idem, quia distinctio est inter ea. Unitati
14
enim accidit ut sit mensura, sicut accidit ei ut sit causa. Deinde
15
propter unitatem quae invenitur in rebus, accidit eis ut sint mensurae.
145
16
Unum autem cuiusque rei et mensura eius sunt generis rei, quoniam
17
unum in longitudinibus est longitudo, et in latitudinibus est latitudo,
18
et in corporatis corporatum, et in temporibus tempus, et in motibus
19
motus, et in lancibus pondus, et in nominibus et verbis syllaba.
20
Iam autem conati sunt quidam ponere in omni re unum id quod
21
potest esse minus in ea, eo quod ad ultimum pervenitur ad id quod
22
est parvissimum in illa. Ex rebus autem quaedam posita est una per
23
naturam, sicut nux et cucumer, et quaedam est in qua ponitur unum
24
ad placitum; si igitur super illud unum aliquid fuerit additum, erit
25
plus uno, et si substractum fuerit aliquid de eo, non invenietur unum,
26
quia non erit hoc unum, nisi positum fuerit cum sua integritate.
27
|131|[ed. Cairo vol. 1]Ponunt etiam hoc unum esse de rebus evidentioribus in suo genere;
28
unum enim, verbi gratia, in longitudinibus est palmus, et in latitu-
29
dinibus est palmus in palmum, et in corporatis palmus in palmum
30
in palmum, et in motibus motus mensuratus cognitus. Non invenitur
31
autem motus huiusmodi qui sit communis omnibus, nisi motus
32
mensurati naturaliter, et proprie qui non variantur, sed extenduntur
33
convenienter sic quod conveniunt in omni mensuratione, et adhuc
146
34
magis proprie sunt illi qui sunt minoris mensurae secundum motum.
35
Parva autem mensura secundum motum est illa cuius tempus est
36
magis parvum, et hic est motus caelestis velocissimus, valde contentus
37
in sua mensura: circularis enim nec augetur nec minuitur umquam;
38
parvitas mensurae eius cognita est per velocitatem sui recursus, non
39
quod expectemus aliam eius revolutionem in posterum, ut in una-
40
quaque die et nocte sequentibus compleatur eius una revolutio, pro-
41
pinqua ad esse adinventioni et terminationi, nec etiam terminationem
42
quae fit motibus horarum, ad hoc ut motus unius horae, verbi gratia,
43
sit mensura motuum, ut ideo tempus illius sit mensura temporum.
44
Iam autem accidit motibus ut ex eis aliquis dicatur motus unus secun-
45
dum mensuram cursus, sed hoc non est hic recipiendum, quia non
46
est de his quae primo posuimus. In ponderosis autem ponunt quod
47
eius ponderositas est veluti unius dragmae aut unius denarii una, et
48
in intervallis musicae ponunt alha quod interpretatur quarta toni vel
147
49
aliquid aliud quod est minoris intervalli, et in vocibus littera vocalis
50
|132|[ed. Cairo vol. 1]brevis vel littera muta vel syllaba brevis.
51
Unumquodque autem istorum positorum non evenit necessario,
52
sed ponitur ad placitum; possibile est enim poni unum in unoquoque
53
praedictorum sive in maiore sive in minore quam posuerant; et cum
54
hoc, cum positum fuerit unum in huiusmodi rebus, non oportebit
55
tamen ut cum eo mensurentur quaecumque sunt eiusdem generis;
56
potest enim esse ut alterum sit incommunicans ei quod per ipsum
57
primum mensuravimus. Est enim linea incommunicans lineae, et est
58
superficies incommunicans superficiei, et est corpus incommunicans
59
corpori. Sicut autem linea et superficies et corpus sunt incommuni-
60
cantia lineae, superficiei et corpori, sic et motus incommunicat motui.
61
Et postquam ita est, tunc tempus et gravitas etiam incommunicant
62
tempori et gravitati, et potest esse ut quicquid non communicat isti
63
communicet alii. Et hoc totum nosti ex disciplinalibus. Cum autem
64
hoc ita sit, tunc unitates quae ponuntur in unoquoque istorum
65
generum sunt multae et usque in infinitum. Cum igitur fuerit hic
66
unum aptum ad mensurandum eo aliquid, tamen possunt esse multa
67
sine numero quae non mensurabuntur per illud; postquam autem
148
68
per mensuram cognoscitur mensuratum apud scientiam et sensum,
69
tunc per mensuras cognoscuntur res ipsae.
70
Quidam autem dixerunt quod homo mensurat unamquamque rem
71
per hoc quod ipse habet sensum et scientiam et per eas apprehendit
72
quicquid est, et ideo fortasse sensus et scientia sunt mensurae sciti
73
et mensurati, et haec sunt radix illi. Et contingit etiam quod mensura
74
potest mensurari per mensuratum, et hoc debes imaginare in dis-
75
positione oppositionis quae est inter unitatem et multitudinem.
76
|133|[ed. Cairo vol. 1]Dubitatur autem de dispositione magni et parvi, quomodo sibi
77
opponuntur et quomodo opponatur eis aequalitas; aequale enim
78
oppositum est unicuique eorum, quia aequale et magnum non possunt
79
esse nisi inaequalia, et similiter aequale et parvum. Si autem hoc
80
quod magnum et parvum opponuntur sibi, de relatione est, tunc hoc
81
etiam erit magnum comparatione illius quod est parvum, et aequale
82
non referetur ad aliquod illorum, sed ad id quod est sibi aequale;
83
et ideo putatur per hoc quod, inquantum est magnum et parvum,
84
non oportet ut sit inter ea aequale: hoc enim nosti ex aliis locis.
149
85
Postquam autem res ita est, tunc potest dici quod oppositio aequalis
86
prima non est ad magnum et parvum, sed ad inaequale quod est
87
eius privatio in re in cuius natura est esse aequalitatem: non enim
88
est eius privatio in puncto vel unitate vel intelligentia vel colore vel
89
in aliis rebus in quibus non est mensura, sed in rebus in quibus est
90
mensurabilitas et quantitas. Igitur aequale non est oppositum nisi
91
suae privationi quae est inaequalitas. Sed inaequalitas comitatur illa
92
duo, scilicet magnum et parvum, sicut genus; non autem intelligo
93
quod sit genus, sed est intentio quae comitatur unumquodque illorum
94
duorum: unum autem illorum est magnum; sed magnitudo est intentio
95
quam comitatur haec privatio, alterum vero est parvum, et parvitas
96
est illius modi ad hoc.
97
|134|[ed. Cairo vol. 1][III, 7] CAPITULUM QUOD QUALITATES SUNT ACCIDENTES
98
Loquamur igitur nunc de qualitatibus. Sed qualitates sensibiles
99
et corporales non est dubium esse: iam enim locuti sumus de esse
100
earum in aliis locis et destruximus opiniones eorum qui tenuerunt
1
eas non esse. Nunc autem non dubitatur de eis nisi an sint accidentes
150
2
an non. Quibusdam enim visum fuit quod ipsae sint substantiae quae
3
commiscentur corporibus et diffunduntur per ea. Color itaque per se
4
substantia est, et calor, et similiter unumquodque aliorum. Igitur
5
apud eos qualitates sunt huius dignitatis, nec sufficit eis quod haec
6
habent esse vicissim et removentur, re signata existente in suo esse.
7
Ipsi enim dicunt quod non annihilantur istae res, sed paulatim sepa-
8
rantur, sicut aqua qua humectatur pannus, et paulo post non invenitur
9
aqua in panno, ipso habente esse secundum modum suum; et tamen
10
ob hoc non fit aqua accidens, quia aqua substantia est quae separatur
11
ab alia substantia cui coniuncta fuit; fortasse enim separatur separa-
12
tione tali quae non sentitur in ea, propter partes quae separantur ab
13
ea adeo minimae quod non potest eas sensus apprehendere separatione
14
separante. Dicunt autem alii quod occultantur; et oportet ut osten-
15
damus esse falsum quod dixerunt.
16
Dico igitur quod, si hae sunt substantiae, necessario vel sunt
17
|135|[ed. Cairo vol. 1]substantiae quae sunt corpora, vel sunt substantiae quae non sunt
18
corpora. Si autem sunt substantiae non corporeae, tunc vel sunt
19
huiusmodi quod potest ex eis componi corpus, et hoc est absurdum,
20
quoniam ex eo quod non partitur in spatia corporea non potest
21
corpus componi; vel non potest ex eis corpus componi, sed earum
22
esse non est nisi propter coniunctionem sui cum corporibus et propter
23
infusionem sui in illa. Primum autem de hoc est quod hae substantiae
24
habebunt situm; sed omnis substantia habens situm divisibilis est,
151
25
et hoc iam notum est tibi. Secundum est quod unaquaeque harum
26
substantiarum, necessario ex natura sua vel potest separari a corpore
27
in quo est, vel non potest. Si autem fuerit sic ut non possit separari,
28
sed habuerit suum esse in corporibus sic ut ipsa subiecta sint ei, eo
29
quod non est in eis sicut pars eius nec est separata, corporis autem
30
quod designatum est per illam perfecta est substantialitas per se,
31
tunc non est nisi accidens, nec habet ipsa de substantialitate nisi
32
nomen tantum. Si autem possunt separari a suis corporibus, tunc
33
separatio vel talis erit quod per eam moventur de hoc corpore ad
34
aliud corpus, eo quod non possunt habere existentiam per se, vel
35
separatio talis erit quod poterunt existere per se. Si autem sic fuerint
36
quod hoc quod non sunt in hoc corpore ideo contingit quia motae
37
sunt ad aliud corpus, sequetur ex hoc quod a quocumque corpore
38
removetur sua albedo, vel movebitur ad aliud corpus contingens illud,
39
vel remanebit per se exspoliata quousque perveniat ad corpus remo-
40
tum, interim ipsa manens non coniuncta alicui corpori in mora
41
peragendi spatium. Et sequetur etiam ex hoc quod, cum unum corpus
42
calefacit aliud corpus, transferat calorem a se in illud; unde infrigi-
43
|136|[ed. Cairo vol. 1]dabitur quod calefaciebat aliud. Deinde haec species translationis
44
non aufert ei accidentalitatem suam, eo quod multi ex hominibus
45
concesserunt hanc translationem fieri in ipsis accidentibus, scilicet
152
46
translationem in partes subiecti et translationem de subiecto in subiec-
47
tum, quia non est non accidens nisi habeat existere non in subiecto.
48
Si autem id quod est existens in subiecto consideratur posse transferri
49
ad aliud subiectum, sic ut non exspolietur ab illo, profecto haec
50
consideratio non est nisi post existentiam in subiecto.
51
Sed hoc non potest esse ullo modo, nec potest esse quin id quod
52
existit in aliquo subiecto pendeat essentia eius singulariter ab illo
53
subiecto < … >; unde constat quod non potest remanere eius singula-
54
ritas nisi in illo subiecto singulari. Si autem non fuerit suum esse in
55
illo subiecto, tunc non egebit eo nisi ob aliquam causam quae non
56
est constituens ipsum esse inquantum est ipsum individuum, et ideo
57
possibile est ipsam causam removeri ab eo et ceteras causas, sic ut
58
ad existentiam suam non egeat subiecto illo. Remotio enim illius
59
causae non est causa sibi egendi ullo subiecto, quoniam causa quae
60
in aliquo non eget subiecto est privatio causae inquantum egebat eo,
61
et ipsum in se non egebat. Unde remotio illius causae non est esse
62
aliam causam, nisi fuerit inconveniens non removeri causam illam
153
63
nisi propter esse illius alius causae tantum, et non propter aliquid
64
aliud. Cum igitur evenerit causa ista, removebitur illa causa. Igitur
65
res sic erit quod parum egebit subiecto primo, sed egebit alio subiecto
66
|137|[ed. Cairo vol. 1]duabus de causis, quarum prima est propter remotionem primae
67
causae, secunda est propter esse secundae causae. Universae autem
68
istae causae sunt res extra naturam illius accidentis, quod non eget
69
illis ad hoc ut sit certitudo suae essentiae, scilicet ut sit color ille, quia
70
non eget illis nisi in appropriando se cum subiecto ad ipsum essendum
71
colorem. Si autem ad essendum hunc colorem fuerit ipsum idem
72
subiectum, tunc non egebit aliquo quod faciat illud egere subiecto.
73
Cuius enim esse per se sufficiens est existere, ut non egeat subiecto,
74
non accidet ei aliquid propter quod egeat subiecto nisi propter con-
75
versionem sui. Si autem non fuerit idem ipsum subiectum, sed pendet
76
ex subiecto, tunc ipsum subiectum appropriatum est ei, eo quod
77
deductum est ad id quod est appropriatum per se: appropriatum
78
enim non aptatur ad quodlibet infinitorum in potentia quod non
79
contingit quin differat ab altero in suo iudicio.
154
80
Si quis autem dixerit: «quomodo aptabitur uni tantum assignato?»,
81
dicetur ei quod adaptatur ei a quo pendet secundum certitudinem
82
sui esse principaliter; igitur appropriatur ei per hoc. Color igitur iste
83
inquantum est color iste vel non est egens subiecto, vel est egens
84
aliquo proprio subiecto. Conversionem autem suae identitatis, si
85
tenere voluerimus, incidemus in laqueum a quo vix expediri poterimus.
86
De conversione enim identitatis non intelligimus ut hoc annihiletur
87
et illud sit, sine introitu alicuius de primo in secundum. Si enim hoc
88
esset, eveniret tunc quod primum annihilaretur et alterum haberet
89
esse, et non esset primum quod mutatum est ad secundum, quia non
90
intelligimus de conversione nisi quia id quod fuerat subiectum primo,
91
iam assignatur secundo; de primo enim remanet aliquid in secundo;
92
|138|[ed. Cairo vol. 1]igitur compositum est ex materia et ex alio quod est in ea. Unde,
93
si hoc assignaretur coloritati, profecto in coloritate esset aliquid quod
94
destrueretur et aliquid quod remaneret; et quod destrueretur esset
95
illud per quod aliquid fit color, immo est ipsa coloritas quae est forma
96
materialis vel accidens; et noster sermo est de ipsis.
97
Redeamus igitur et dicamus quod, si possibile est separari ab his
98
substantiis, ita ut albedo vel aliquid huiusmodi existat per seipsum,
99
necessario tunc fiet ei assignatio, et albedo cuius natura est ut appre-
155
100
hendatur erit sic quod non refugiet apprehendi propter ultimam
1
parvitatem sui, et omnino id quod intelligitur erit albedo tantum.
2
Si autem fuerit sic, sequetur tunc ex hoc quod inanitas erit, ita quod
3
erit in ea designata, et non est in corporibus, et sequetur etiam quod
4
habebit aliquem situm et mensurationem aliquam; igitur habebit in
5
se mensuram sensibilem, nisi id quod est minimum eius. Nos enim
6
non imaginamus albedinem sine situ; igitur non habet mensuram,
7
nedum possit videri. Si enim haberet mensuram et situm, et insuper
8
dispositionem albedinis, esset tunc corpus album, non albedo tantum.
9
Nos enim non intelligimus de albedine nisi hanc dispositionem quae
10
est insuper praeter mensuram et spatium. Si enim non remanet albedo
11
cum mensura quae notatur de ea, sed transmutatur ab hac forma et
12
fit res spiritalis, tunc evenit quod albedo, verbi gratia egebit subiecto
13
in quo subsistat secundum praedictum modum, et accidet ei iterum
14
ut iterum fiat alia forma spiritalis. Erit igitur quia id quod primum
15
notavimus albedinem destruetur et removebitur eius forma. De sepa-
156
16
rato autem intelligibili, iam innuimus in praedictis quod non potest
17
moveri res huiusmodi ut iterum habeat situm et commisceatur cor-
18
poribus.
19
|139|[ed. Cairo vol. 1]Si quis autem posuerit quod albedo est in se aliquid habens men-
20
suram, tunc habebit duo esse, esse scilicet quod est albedo, et esse
21
quod est habens mensuram. Si autem albedo eius fuerit alia numero
22
a mensura corporis in quo est, tunc, cum fuerit in corporibus et in
23
aliis quae sunt in eis, spatium intrabit in spatium. Sed si ipsa fuerit
24
ipsum corpus per se, tunc ratio redibit ad id quod albedo est corpus
25
et habet albedinem, et ita albedo est in albo corpore, inseparabiliter,
26
nec albedo est coniunctio illius corporis et qualitatis, sed aliquid in
27
illo corpore, eo quod definitio albedinis et quidditas eius, non est
28
quidditas longi et lati et profundi, sed quidditas longi et lati et
29
profundi erit etiam dulcedinis secundum hanc sententiam. Igitur
30
albedo erit etiam coniuncta dulcedini et dicetur de ea, et haec est
31
intentio nostrae dictionis de assignatione qua fit designatum, et cum
32
hoc etiam erit inseparabilis ab ea, nec erit pars huius quod erit longum
157
33
et latum; igitur albedo et calor sunt accidens, sed non comitans
34
inseparabilis.
35
Restat ergo dicere quod de natura eius est ut separetur etiam.
36
Igitur iam manifestum est quod qualitates sensibiles accidentia sunt:
37
et hoc est unum de principiis naturalium. Sed de aptitudinibus hoc
38
manifestius est. Ostensum est enim in naturalibus quod ea quae
39
pendent de anima et de habentibus animas, accidentia sunt quae
40
constituuntur in corporibus; et hoc fuit ostensum cum loquebamur
41
de dispositionibus animae.
42
|140|[ed. Cairo vol. 1][III, 8] CAPITULUM DE SCIENTIA ET QUOD EST ACCIDENS
43
De scientia quaestio est. Potest enim aliquis dicere quod scientia
44
est acquisita ex formis eorum quae sunt exspoliatis a suis materiis,
45
quae sunt formae substantiarum et accidentium. Sed si formae acci-
46
dentium sunt accidentia, tunc formae substantiarum quomodo erunt
47
accidentia? Substantia enim sibi ipsi substantia est; igitur quidditas
48
eius substantia est; itaque quidditas eius non est in subiecto ullo
49
modo, sed eius quidditas stabilis est, sive accipiatur secundum quod
50
apprehenditur ab intellectu, sive accipiatur secundum esse extrinsecum.
158
51
Ad quod dico quod quidditas substantiae substantia est sic quod
52
in signatis est non ut in subiecto. Et haec assignatio est quidditatis
53
substantiarum intellectarum, quoniam quidditas est cuius natura est
54
esse in signatis non ut in subiecto, scilicet quoniam haec quidditas
55
intelligitur res cuius esse est in signatis non ut in subiecto. Esse vero
56
eius in intellectu secundum hanc assignationem, non est in definitione
57
eius secundum quod ipsa est substantia < … >. Quidditas enim
58
|141|[ed. Cairo vol. 1]motus est quod est perfectio eius quod est in potentia. In intellectu
59
autem non est motus secundum hanc designationem, sic ut in intellectu
60
sit perfectio aliqua in potentia huiusmodi, ita ut quidditas motus
61
sit movens intellectum. Sed intentio suae quidditatis secundum hanc
62
formam est quod ipsa est quidditas quae in singularibus est perfectio
63
in potentia. Cum igitur intelligitur quod haec quidditas est etiam
64
secundum hanc assignationem, tunc est in intellectu quidditas quae
65
in singularibus est perfectio eius quod est in potentia; esse igitur eius
66
in singularibus non differt a suo esse in intellectu. In utroque enim
159
67
esset secundum idem iudicium, quia in utroque esset quidditas quae
68
in singularibus est perfectio eius quod est in potentia. Si enim dixe-
69
rimus quod quidditas motus est quae est perfectio eius quod est in
70
potentia, verbi gratia in ubi, ut omne quod est in ubi, postea, cum
71
fuerit in anima, quod certitudo eius varietur, hoc erit sicut si aliquis
72
diceret certitudinem magnetis esse quod est lapis attrahens ferrum;
73
tunc cum fuerit coniunctus corpori palmae hominis, et non attraxerit
74
ferrum, fueritque coniunctus corpori alicuius ferri et attraxerit illud,
75
non tamen dicetur ob hoc quod certitudo eius varietur cum palma
76
et ferro, quoniam in unoquoque illorum est cum eadem assignatione,
77
quae est quod est lapis cuius natura est attrahere ferrum. Cum enim
78
fuerit cum palma, erit etiam illius assignationis, et cum fuerit cum
79
ferro erit etiam non diversae assignationis; similiter est de quiddi-
80
tatibus rerum in intellectu, quia non, cum fuerint in intellectu in
81
subiecto, destruetur in intellectu eas esse non quidditatem aliquam
82
|142|[ed. Cairo vol. 1]in singularibus non ut in subiecto.
83
Si quis autem dixerit nobis: «iam dixistis quod substantia est id
84
cuius quidditas non est in subiecto omnino, et posuistis quidditatem
85
eorum quae sciuntur in subiecto», respondebo nos iam dixisse quod
160
86
non est ut in subiecto in singularibus omnino. Si autem dixerint:
87
«igitur iam posuistis quidditatem substantiae aliquando esse accidens,
88
aliquando esse substantiam, quod iam prohibueratis», dicam nos
89
siquidem prohibuisse quidditatem aliquam in singularibus aliquando
90
esse accidens, aliquando esse substantiam ita ut sit in singularibus
91
aliquo egens subiecto, et in eisdem non egens subiecto ullo modo,
92
sed non prohibuimus quod intellectum de illa quidditate intelligatur
93
fieri accidens, scilicet cum est in anima non sicut pars.
94
Unde potest aliquis dicere: «igitur quidditatis intelligentiae agentis
95
et substantiarum separatarum similiter est dispositio, videlicet ut id
96
quod intelligitur de eis sit accidens, quod autem intelligitur de eis non
97
est diversum ab eis, quia ipsae per se intelliguntur». Ad quod res-
98
pondeo dicens non esse ita in re. Sensus enim nostrae dictionis quod
99
ipsae per se intelliguntur hic est scilicet quod ipsae intelligunt se,
100
quamvis alia non intelligant eas, et etiam quia per se sunt spoliatae
1
a materia et ab eius appendiciis non quod ad intelligendum eas necesse
2
sit animae eas exspoliare. Si autem dixerimus quia hoc vel consimile
3
est intellectum de eis omnino, vel dixerimus quia ad esse id quod
4
intelligitur de eis non est opus nisi ut essentiae earum sint in anima,
161
5
tunc iam destruxerimus essentias earum esse separatas, nec erunt
6
ipsaemet forma animae hominis: nam si essent, profecto eveniret
7
quod in una anima acquisita esset forma totius, et sciretur omne quod
8
est in effectu, et esset hoc uni tantum animae; ceterae vero animae
9
remanerent non habentes quod intelligerent, eo quod aliqua una
10
|143|[ed. Cairo vol. 1]anima susciperet eas. Quod autem dicitur quia res una numero est
11
forma multis materiis in quas imprimit, ita ut ipsamet sit impressa
12
in hac materia et in alia, hoc esse impossibile tu scies parva inspec-
13
tione. Iam autem innuimus dispositionem huius cum loqueremur de
14
anima; sed adhuc etiam amplius oportebit inquiri hoc. Igitur de illis
15
rebus non inquiritur in intellectibus humanis nisi intentiones quiddi-
16
tatum suarum, non ipsae; et est iudicium de eis sicut iudicium de
17
aliis intellectis substantiis corporalibus, excepto uno, scilicet quod
18
illae aliae egent abstractione quousque abstrahatur ab eis intentio
19
quae possit intelligi, istae vero non egent aliquo nisi ut intelligantur
20
esse ut sunt, et sigilletur anima per eas.
21
Hoc autem quod dicimus non est nisi destructio rationis adversarii;
162
22
nec tamen adhuc est in eo firmamentum eius quod intelligimus. Dicam
23
igitur quod horum intellectorum deinceps monstrabimus dispositio-
24
nem. Si enim fuerint de formis naturalibus vel disciplinalibus, tunc
25
non est possibile ea existere separata per se, sed oportet ut sint in
26
intelligentia vel in anima. Quod autem intelligimus de rebus separatis,
27
ipsum esse illorum separatorum discrepans a nobis non est ex hoc
28
quod nos scimus illa, sed quia nos imprimimur ab eis; quod enim
29
nos imprimimur ab eis, hoc est nos scire eas; similiter esset etiam
30
si formae naturales essent separatae et disciplinales separatae; quod
31
enim tunc sciremus de eis non esset nisi quod acquireremus de eis,
32
nec essent nobis nostrae animae quasi mutatae ad illas. Iam enim
33
|144|[ed. Cairo vol. 1]ostendimus destructionem huius alias. Sed quia quod invenitur in
34
nobis de illis est impressiones quae assimilantur eis sine dubio, et hoc
35
est nostra scientia de illis; hoc autem vel acquiritur nobis in nostris
36
corporibus vel in nostris animabus. Sed iam ostendimus impossibile
37
esse hoc acquiri in nostris corporibus; restat igitur ut acquiratur
163
38
hoc in nostris animabus; unde quia sunt impressiones animae, non
39
essentiae illarum rerum, nec exemplum quasi illae res non rema-
40
neant existentes nec in materiis corporalibus nec animabus, tunc
41
id quod subiectum non habet, erit id cuius multiplicatur species
42
sine causa ex qua pendeat ullo modo: igitur sunt accidentes in
43
anima.
44
|145|[ed. Cairo vol. 1][III, 9] CAPITULUM AD LOQUENDUM DE QUALITATIBUS
45
QUAE SUNT IN QUANTITATE ET STABILIRE EAS
46
Remansit unum genus qualitatum, et oportet stabilire suum esse
47
et assignare quod est qualitas; et hae sunt qualitates quae sunt in
48
quantitatibus, sed quae sunt in numero, sunt ut paritas et imparitas
49
et cetera huiusmodi: iam autem notum est esse quorundam ex eis,
50
et in arithmetica stabilitum est esse remanentium. Sunt enim accidentes
51
eo quod pendent ex numero et sunt proprietates eius; sed numerus
52
de quantitate est.
53
Eorum autem quae accidunt mensuris esse non est adeo notum.
54
Circulus enim et linea curva et sphaera et pyramis et columna talia
55
sunt quod nullius eorum esse manifestum est, et impossibile est
164
56
geometrae probare esse eorum; nulla autem de aliis probantur ei
57
nisi prius constiterit ei esse circuli; trianguli enim esse non certificatur
58
nisi prius certificetur circulus, similiter quadratum et ceterae figurae.
59
|146|[ed. Cairo vol. 1]Sphaerae enim esse non certificatur secundum viam geometrae nisi
60
cum revolvitur circulus in circulum secundum quod nosti. Columna
61
etiam est cum circulus movetur a primo situ in directum secundum
62
rectam lineam, centro non discedente ab ea. Pyramis est cum tri-
63
angulus recti anguli movetur super latus continens rectum angulum,
64
extremitate cuius lateris servante centrum circuli, et extremitate secundi
65
lateris designante circumferentiam circuli.
66
Qui autem tenent corpora componi ex atomis negant esse circulum;
67
unde oportet ut ostendamus esse circuli; quod autem accidens sit
68
manifestum est nobis, eo quod pendet ex mensuris quae sunt acci-
69
dentia.
70
Dico igitur quod, ex principiis eorum qui tenent mensuras componi
71
ex atomis, possumus stabilire adversus eos esse circuli; deinde per
72
esse circuli destruentur sui atomi. Si enim positus fuerit circulus
73
sensibiliter, secundum quod ipsi dicunt, non erit vere circulus, quia
74
circumferentia est anfractuosa; et similiter si posita fuerit in eo pars
165
75
ut sit centrum, quamvis illa non sit vere centrum, tamen erit apud eos
76
centrum quantum ad sensum. Ponamus igitur positum centrum quan-
77
tum ad sensum extremitatem lineae rectae compositae ex atomis:
78
hoc enim certum est ex positione atomorum. Si autem cum alia
79
extremitate lineae parificaverit ad aliquam partem circumferentiae,
80
et deinde moverint eam a situ suo ad aliam partem circumferentiae
81
sequentem, et parificaverint cum ea sicut prius parificatione tangendi
82
|147|[ed. Cairo vol. 1]et aequidistandi a plaga centri, tunc, si parificaverit centro, hoc est
83
quod intendimus. Si autem addiderit vel minuerit, poterit adaequari
84
cum atomis, ita ut non sint ibi duae partes quae impediunt illud:
85
si enim addiderit minuetur, et si minuerit addetur; si autem creverit
86
propter additionem, vel decreverit propter diminutionem, tunc atomus
87
est divisibilis sine dubio: iam autem posita erat non divisibilis. Cum
88
igitur fecerint sic, scilicet movendo lineam de parte ad partem circum-
89
ferentiae, complebitur circulus. Deinde si fuerit in eius superficie
166
90
anfractus etiam partium, tunc si fuerit subiectum eius in urceo,
91
supplebunt omnes partes diminutas urcei, ad supplendam diminu-
92
tionem totius superficiei. Si autem non poterunt capi in urceo, tunc
93
urceus est minor eis in mensura; igitur sunt divisibiles, eo quod id
94
quod implet urceum est minoris spatii quam illae; et quod ita fuerit,
95
est divisibile in se, quamvis non sint superabundantes. Si vero non
96
fuerit subiectum eius in urceo, removebuntur a parte superficiei
97
partes excedentes.
98
Si quis autem dixerit quod, postquam adaequaverint inter partem
99
quae est ad centrum et partem quae est ad circumferentiam semel,
100
si postea moverint lineam, non poterunt amplius adaequare cum
1
parte centri et cum parte circumferentiae sequenti, nec per contin-
2
gentiam nec per aequidistantiam, respondebo ei: «vides quod, si
3
annihilarentur omnes hae partes et remaneret pars illa quae erat in
4
centro et quae erat in circumferentia, essetne tunc inter eas duas
5
directio super quam posset adaequari haec linea?». Si autem non
6
concesserint hoc, tunc iam sunt extra id quod est notum per se et
167
7
inciderunt in aliud difficile, scilicet quod possibile est poni loca
8
propria in quibus compleatur haec directio in inanitatem quae est
9
apud eos, ita ut inter duas partes inanitatis sit directio et inter alias
10
duas non sit. Sed haec est stulta arrogantia eius qui praesumpsit
11
loqui de hoc, nec curo quod vendiderit suum intellectum vili pretio.
12
Arbitrium enim rectum testatur inter quaslibet duas partes necessario
13
contingere distantiam sine dubio quam implet aliquid quod est brevius
14
|148|[ed. Cairo vol. 1]de pleno vel aliquid quod est minus spatium in pleno. Si autem dixerint
15
hoc esse, sed interim dum fuerint hae duae partes, non erit inter eas
16
duas haec distantia, quia non potest concedi quod aequidistent extre-
17
mitates lineae secundum directionem; certe hoc etiam est illius stulti.
18
Eveniret igitur quod illae partes, si haberent esse sine iudicio distantiae,
19
non tamen essent talis iudicii qualis si privatae essent, et vero arbitrio
20
non est dubium hoc totum destrui, nec est in aestimatione quae est
21
regula in rebus sensibilibus et eis quae pendent ex eis, sicut tu nosti,
22
dubium non posse imaginari ex partibus quae non dividuntur et
168
23
componi certe vel circulum, vel aliquid aliud; hoc enim non est nisi
24
secundum regulam eorum qui dixerunt hoc.
25
Postquam autem certificatum est esse circulum, tunc certificabuntur
26
figurae geometricae et destruetur pars quae non dividitur, et hoc scies
27
per hoc quod omnis linea dividitur in duo aequalia, et quod diametrus
28
non communicat cordae, et consimilia; et quod linea impar ultima
29
non dividitur in duo, et quod omnis linea quae est composita ex
30
partibus quae non dividuntur communicat omni lineae, sed hoc
31
contrarium est ei quod probatur post positionem circuli, et contingent
32
alia huiusmodi.
33
Oportet igitur loqui de circulo secundum stabilimentum verae sen-
34
tentiae, quia quod rectitudo lineae et distantia sit inter duo extrema
35
suorum punctorum, si fixa fuerit extremitas lineae quae moveri debet
36
ad faciendum circulum, non erit discedens a suo situ, sed si separatur
37
ab eo, erit discedens et remota, et hoc est quod nemo potest refugere.
38
|149|[ed. Cairo vol. 1]Dico ergo iam manifestum esse ex naturalibus aliquo modo esse
169
39
circuli, quoniam manifestum est ibi corpus simplex esse, et quod
40
corpus simplex habet figuram naturalem, et quod eius figura naturalis
41
non est diversa ullo modo in partibus suis, et similiter nulla figurarum
42
<non> circularium. Iam igitur verificatum est esse sphaerae; incisio
43
enim eius in directum est circulus: iam igitur certificatum est esse
44
circuli. Sed adhuc possumus hoc amplius certificare. Dicam igitur
45
de manifestis esse quod, cum fuerit aliqua superficies vel aliqua linea
46
secundum aliquem situm, non est impossibile accidere alii lineae,
47
vel alii superficiei esse talis situs ut coniungatur ei per aliquam suarum
48
extremitatum secundum rectum angulum. Item de manifestis est nos
49
posse movere aliquod corpus quomodolibet quousque occurrat alii
50
corpori habenti situm consimilem illi et quasi distet ab eo omnibus
51
suis dimensionibus, et sit contrapositum ei situm in suo loco, vel
52
aequidistans. Et possibile est aliquod corpus poni secundum aliquem
53
situm, et deinde ipsum idem poni secundum alium situm secans
54
primum. Idem autem est hoc dicere de duobus corporibus quod de
55
uno. Si autem fuerit rectitudo et non circulatio, non erit possibile ullo
56
modo. Si autem moveatur punctus ad parificandum se alii secundum
57
rectitudinem procedens in longitudinem et deinde revertatur qualibet
170
58
reversione, sive sursum sive deorsum, sive in latum in quamlibet
59
partium duarum sive quocumque modo posueris, tunc, si punctus
60
quem posueris in medio lineae vel superficiei custodierit in sua
61
motione lineam rectam, profecto ipse non obviabit illi corpori ullo
62
modo, sed intersecabit illud quocumque modo evenerit. Tu autem
63
|150|[ed. Cairo vol. 1]potes ponere unamquamque istarum divisionum in intellectu et con-
64
siderare eas. Ad ultimum autem oportet fieri motum secundum alium
65
modum quem dicam tibi, scilicet ut unum extremorum lineae vel
66
superficiei in motu sit fixum in suo loco et alterum moveatur circu-
67
lariter, vel utrumque moveatur, vel ut unum sit tardius et alterum
68
velocius. Erit igitur quod si duorum extremorum unum moveatur
69
tantum faciet omnino arcum circuli. Et, postquam certum fuerit esse
70
arcum circuli, constabit alium posse similiter fieri et tamdiu sic
71
quousque circulus perficiatur; et hoc est secundum principia vera.
72
Si quis autem irriserit haec, via prima contradicet ei. Et nos etiam
73
ponemus corpus grave cuius una extremitas sit ponderosior alia, et
74
ponetur stans super superficiem planam, tangens eam cum uno suorum
75
extremorum leviore, scilicet ita ut sit stans super eam. Tu scis autem
76
quod, si statio eius inclinetur ad partes aequaliter, stabit, sed, si
77
inclinetur ad unam partem tantum, tunc, remoto retentore, cadet,
171
78
et faciet arcum sine dubio vel curvaturam. Sed quomodo erit:
79
ponamus punctum in capite quo tangit superficiem et tangat eam in
80
puncto. Igitur necesse est ut punctum vel sit fixum in suo loco, et
81
tunc omne punctum quod posueris in superiore capite illius corporis
82
faciet circulum [erit igitur quod unumquodque punctorum quod
83
posueris in capite illius corporis faciet circulum], vel erit ut, cum
84
motu unius extremitatis deorsum, moveatur alia extremitas sursum,
85
itaque eveniet quod unaquaeque extremitas faciet circulum cuius
86
centrum erit punctum positum inter punctum ascendens et inter
87
punctum descendens, vel movebitur punctum currens super longi-
88
|151|[ed. Cairo vol. 1]tudinem superficiei, et tunc alia extremitas faciet costam et lineam
89
curvam. Sed quia inclinatio ad centrum non est nisi secundum aequi-
90
distantiam, tunc absurdum est ut punctum moveatur super superficiem
91
ad faciendum circulum. Motus enim ille vel erit violentus vel naturalis.
92
Non est autem violentus nec naturalis. Nam violentia illa non ima-
93
ginatur nisi apud partes graviores, quae non impellit eas ad partem
94
illam. Sed si impulerit eas servata continuitate, impellet eas ad con-
95
trarium sui motus et reversabit eas. Potes igitur ponere quod ipsum
96
est altius eis, eo quod est ponderosius, quaerens motum velociorem,
97
medium autem eis, tardius est, si fuerit ibi continuatio quae prohibeat,
172
98
verbi gratia, inflecti; igitur necesse erit alto urgere inferius ut descendat.
99
Igitur necesse erit tunc ut corpus sit divisibile ad duas partes: unam
100
ad quam inclinatur sursum violenter, et aliam ad quam inclinatur
1
deorsum naturaliter; inter quas est terminus qui est centrum duorum
2
motuum; et si posuerimus ut ab eo exeat linea recta, profecto faciet
3
circulum. Manifestum est igitur quod si, ex descensu corporis sequitur
4
recessio, alia pars est sursum, sed, si non recedit ab eo, tunc esse circuli
5
est certius.
6
Cum igitur certificatur circulus, certificabitur curvum, quia, cum
7
certificatur circulus, certificatur triangulus, et rectus angulus etiam;
8
et ostenditur esse verum quod aliquod laterum continentium rectum
9
angulum revolvitur circa angulum; si autem divisa fuerit pyramis
10
superficie secante, certificabitur curvum.
173
11
[III, 10] CAPITULUM DE AD ALIQUID
12
|152|[ed. Cairo vol. 1]Oportet loqui de ad aliquid et ostendere quomodo debeat certificari
13
quidditas relati et relationis et eorum definitio, sed quod praemisimus
14
in logica posset sufficere intelligenti. Si autem posuerint relationem
15
esse, profecto erit accidens. Et hoc non est dubium, quia est res quae
16
non intelligitur per se, sed intelligitur semper alicuius ad aliud. Non
17
est enim relatio quae non sit accidens.
18
Cuius prima accidentalitas est substantiae, sicut pater et filius, vel
19
quantitati, de qua quaedam est cuius duo extrema sunt diversa et
20
quaedam cuius duo extrema sunt convenientia. Diversa sunt sicut
21
duplum et dimidium, convenientia vero, sicut aequale et aequale, et
22
aequidistans et aequidistans, et compar et compar, et tangens et
23
tangens. Diversa autem quaedam sunt quorum diversitas est terminata
24
certificata, sicut dimidium et duplum; et quaedam quorum non est
25
certificata, sed innititur certificatae, sicut multiplex et totum et pars;
26
et quaedam quorum nullo modo est certificata, sicut magnum et
174
27
parvum et quod est de aliquo et totum. Similiter cum acciderit relatio
28
in relatione, sicut maius et minus; maius enim non est maius nisi
29
|153|[ed. Cairo vol. 1]comparatione magni, et minus non est nisi comparatione parvi. Et
30
relatio etiam accidit in qualitate, cuius quaedam est conveniens, sicut
31
assimilatio, et quaedam est diversa, sicut velox et tardum, grave et
32
leve in ponderibus, acutum et grave in vocibus; et adhuc etiam accidit
33
in his omnibus relatio in relatione, ut acutius et gravius; et in ubi,
34
sicut supra et infra, et superius et inferius; et in quando, sicut prius
35
et posterius, et secundum hunc modum potest dici in aliis.
36
Paene enim omnia relativa possunt contineri in speciebus aequali-
37
tatis: et in his quae fiunt per augmentum et diminutionem, et quae
38
fiunt per actionem et passionem, et quae proveniunt ex potentia, et
39
quae proveniunt ex assimilatione. Quae autem sunt per augmentum
40
et diminutionem sunt de quantitate, sicut nosti. Quae vero sunt per
41
potentiam, sunt ut victor, expulsor et ablator et similia. Quae autem
42
sunt per actionem et passionem, sunt ut pater et filius, et incisor et
43
incisum, et similia. Sed quae sunt per assimilationem, sunt sicut
44
scientia et scitum, et sensus et sensatum: inter hoc enim est assimilatio.
175
45
Scientia enim assimilatur dispositioni sciti, et sensus assimilatur dis-
46
positioni sensati, quamvis haec omnino non possunt terminari.
47
Relativa vero non possunt comprehendi uno modo. Alia enim sunt
48
relativa quae non egent aliquo ex his quae solent stabilire relationem,
49
sicut dextrum et sinistrum: in dextro enim non est qualitas nec aliquid
50
aliud certum per quod fiat relatum comparatione, nisi ipsa dextra-
51
rietas. Et alia sunt relativa quorum unumquodque opus habet aliquo
52
|154|[ed. Cairo vol. 1]per quod referatur ad aliud, sicut amator et amatum: in amatore
53
enim est dispositio apprehendens quae est principium relationis; et in
54
amato est dispositio apprehensa quae fecit illud esse amatum a suo
55
amatore. Et alia sunt in quibus haec dispositio est in una tantum
56
partium et non in alia, sicut est scitor et scitum: in scitore enim
57
acquiritur qualitas quae est scientia, per quam fit relatus ad aliud;
58
in scito vero nihil aliud acquiritur per quod fiat relatum, nisi quia
59
acquisitum est in alio aliquid quod est scientia. Quod autem remansit
176
60
hic de relatione, hoc est scilicet ut sciamus an relatio una numero et
61
subiecto sit inter duo, habens duos respectus, sicut quidam et plures
62
ex hominibus putaverunt, quod in relatione unumquodque relativorum
63
habeat proprietatem.
64
Dicam igitur quod unumquodque relativorum in se habet inten-
65
tionem respectu alterius, quae non est illa intentio quam habet in se
66
aliud respectu illius; et hoc est manifestum in rebus diversis in rela-
67
tione, sicut in patre qui habet relationem, scilicet paternitatem, quae
68
est proprietas cuius esse est in solo patre, sed non est patri nisi respectu
69
alterius rei quae est < … > in alio; paternitas enim non est in filio;
70
tunc enim esset proprietas illius, et nomen eius derivaretur ab ea.
71
Paternitas autem in patre est. Similiter etiam est dispositio filii respectu
72
patris. Non est enim hic res una quae sit in ambobus; unde non est
73
hic nisi paternitas vel filiatio, sed dispositionem appositam paternitati
74
|155|[ed. Cairo vol. 1]vel filiationi nos nescimus, nec habet nomen. Si autem fuerit hic ut
75
in nive et cygno, quorum unumquodque quamvis sit album, non
76
tamen oportet ut sint unum aliquid, non quod essendo unumquodque
177
77
propter respectum alterius ponat unumquodque eorum unum comi-
78
tans respectu alterius, quasi hoc sit illi uni et non alteri, sed est in
79
respectu alterius. Cum autem intellexeris hoc in eis quae exemplifica-
80
vimus tibi, similiter scias dispositionem ceterorum relativorum in
81
quibus non est diversitas. Non autem advenit dubitatio paene in hoc
82
loco nisi quia uni ex fratribus est dispositio respectu alterius, et alter
83
etiam habet dispositionem respectu primi, et utraeque dispositiones
84
sunt eiusdem speciei sensibilis, et putaverunt eas esse unum singulare.
85
Non est autem sic, quoniam primo est fraternitas respectu secundi
86
quae est dispositio quod est frater secundi; et ideo illa dispositio est
87
illi, sed respectu secundi, nec est dispositio secundi illa numero, sed
88
specie, sicut si secundus esset albus, et primus albus. Secundo enim
89
est etiam quod est frater huius primi, quoniam habet dispositionem
90
in se praedicatam respectu primi. Similiter est contactus in contactis;
91
unumquodque enim eorum est tangens alterum, quoniam contactum
92
non habet nisi respectu alterius cum fuerit sibi consimile et coaequale.
93
Igitur nullo modo putes quod unum accidens sit in duobus subiectis,
94
ita ut excuseris ob hoc quod ponas accidenti nomen ambiguum, sicut
95
|156|[ed. Cairo vol. 1]fecerunt homines debilis cognitionis.
178
96
Quod autem diligenter considerandum est de hoc, hoc est scilicet
97
ut cognoscamus si relatio in se habet esse in singularibus, vel est
98
aliquid quod non formatur nisi in intellectu, et erit tunc sicut multae
99
dispositiones quae comitantur res cum intelliguntur: non habent esse
100
nisi postquam habentur in intellectu. Cum enim res intelliguntur
1
advenit eis in intellectibus aliquid quod non erat eis extra; fiunt enim
2
universale et essentiale et accidentale, et fiunt genus et differentia, et
3
fiunt praedicatum et subiectum, et alia huiusmodi.
4
Ex hominibus autem quidam fuerunt qui tenuerunt quod certitudo
5
relativorum non est nisi in anima cum intelliguntur res. Et alii
6
dixerunt: «non, immo relatio est quiddam quod est in singularibus»,
7
et ratiocinati sunt hoc modo, dicentes: «nos scimus quod haec res
8
in esse est pater illius, et ille in esse est filius eius, sive intelligatur,
9
sive non intelligatur; et scimus etiam quod plantae inquirunt nutri-
10
mentum; inquisitio vero est cum relatione aliqua, sed herbae non
11
habent intellectum ullo modo nec apprehensionem. Et scimus etiam
12
quod ipsum caelum est super terram et terra est inferius eo, sive
13
apprehendatur, sive non; et relatio non est nisi ad similitudinem eius
14
quod assignavimus de istis, et haec est rebus, quamvis non appre-
179
15
hendatur». Dixit etiam prima secta quod, si relatio esset in rebus,
16
oporteret tunc ex hoc non finiri relationes; relatio enim quae esset
17
inter patrem et filium, vel esset in ambobus illis, vel in altero tantum,
18
vel in unoquoque eorum. Inquantum vero paternitas est patri et est
19
accidentalis ei quia esse patrem accidit ei, est relatio; similiter et
20
filiatio; hic igitur est ligatio quae est paternitatis cum patre, et filia-
21
tionis cum filio, et est alia a ligatione quae est inter patrem et filium.
22
Oporteret igitur ut relationi esset alia relatio, et procederet hoc in
23
|157|[ed. Cairo vol. 1]infinitum, et quod de relatione esset ligatio quae est inter esse et
24
non esse, sicut nos priores sumus comparatione eorum qui nos
25
sequentur, et scimus resurrectionem.
26
Id autem per quod solvuntur istae duae viae, hoc est scilicet ut
27
redeamus ad definiendum ad aliquid absolute. Dico igitur quod ad
28
aliquid est cuius quidditas dicitur respectu alterius, et quicquid fuerit
29
in signatis hoc modo ut secundum quidditatem suam non dicatur
30
nisi respectu alterius, illud est ad aliquid.
31
In signatis autem multa sunt huiusmodi, quia in signatis est ad
32
aliquid; si autem ad aliquid habuerit aliam quidditatem, tunc restat
33
ut determinemus quid habeat de intentione intellecta respectu alterius.
34
Illa enim intentio certissime est de intentione intellecta respectu
180
35
alterius; alterum enim non intelligitur nisi respectu alterius, causa
36
huius intentionis. Haec autem intentio non intelligitur respectu alte-
37
rius, scilicet causa rei quae sit alia a se, sed inquantum in se est relatio,
38
sicut tu nosti. Non enim est ibi essentia rei quae sit ad aliquid, sed
39
est ibi relatio per se, non per aliam relationem. Sic igitur termina-
40
buntur relationes secundum hanc viam. Sed suum esse huius inten-
41
tionis quae est relatio per se in hoc subiecto, est inquantum quidditas
42
eius est in hoc subiecto dicta respectu huius subiecti, et habet aliud
43
esse, verbi gratia, esse paternitatis; et hoc esse est etiam relatio.
44
Sed illud non est hoc. Sit igitur accidentale ad aliquid quod comitatur
45
|158|[ed. Cairo vol. 1]ad aliquid quorum unumquodque, quantum est in se, relatum est ad
46
id quod est relatum ad ipsum absque alia relatione; quia hoc quod
47
dicitur relativum est per se; quod igitur est dictum, est relatum per se,
48
et inquantum est paternitas, est relata per se; et in hoc quod est relata
49
per se non eget relatione qua fiat relata; quia in se habet quidditatem
50
intellectam respectu subiecti, scilicet quia ipsa est cuius cum intellecta
51
fuerit quidditas, egebit repraesentari intellectui aliquid aliud, respectu
52
cuius hoc intelligatur. Si autem hoc relatum accipiatur in signatis,
181
53
habebit esse cum alia re per se, non egens alio cum quod sequitur
54
ipsum; sed ipsa est ipsum cum, vel cum appropriatum specie illius
55
relationis, ut, ad hoc ut intelligatur, egeat intelligi cum praesentatione
56
alterius rei, sicut quidditas paternitatis, inquantum paternitas, est
57
relata per se, non per aliam relationem ligantem. Intellectus enim
58
habet adinvenire aliquid inter ea duo, quasi cum sit extra ea duo,
59
quod aliquid adinvenire formatio non fecit necessarium, sed alius ex
60
respectibus sequentibus, quos facit intellectus. Intellectus enim coniun-
61
git res cum rebus, propter diversitatem respectuum, non propter
62
necessitatem. Sed in seipsa est relatio, non per talem relationem,
63
cuius quidditas per se intelligatur respectu alterius. Hic enim sunt
64
relationes multae quae comitantur aliquas essentias per se, non per
65
aliam relationem accidentem, sicut contingit hanc relationem consequi
66
|159|[ed. Cairo vol. 1]relationem paternitatis; et sicut contingit relationem sequi dispositio-
67
nem scientiae, quae non sequitur ipsas res per aliam relationem, sed
68
sequitur eam per se, quamvis intellectus fortasse adinveniat hic rela-
69
tionem.
70
Cum igitur notaveris hoc, tunc iam notasti quod ad aliquid est in
71
esse, tali esse quod est intentio cuius haec est definitio. Et haec
72
definitio non facit ad aliquid esse nisi accidens: cum enim intellectum
182
73
fuerit, erit secundum praedictum modum, et non faciet debere esse
74
rem existentem per se unam coniungentem inter duo. Dici enim
75
secundum respectum non contingit nisi in intellectu. Illud igitur est
76
relatio intelligibilis; relatio autem adinventa est id quod iam osten-
77
dimus, scilicet cuius esse, inquantum intelligitur, est intellecta quidditas
78
in respectu; eius vero esse in intellectu, inquantum intelligitur respectu
79
alterius, habet in esse iudicium et in intellectu iudicium, secundum
80
quod est in intellectu, non inquantum est relatio. Possunt autem esse
81
in intellectu relationes adinventae, quas intellectus non intelligit nisi
82
propter proprietatem quam habet intellectus ex illis. Igitur ad aliquid
83
habet esse in singularibus, et ostensum est quod eius esse non facit
84
debere esse hic relationem relationi sine fine, nec sequitur ex hoc ut
85
omne quod intelligitur relatum, habeat in esse relationem.
86
|160|[ed. Cairo vol. 1]Eorum autem quae sunt prius et posterius in tempore et quod est
87
huiusmodi, unum est privatum, sed inter aliqua quae sunt prius et
88
posterius sunt duae relationes, sicut inter esse quando intelligitur et
89
inter intellectum quod non accipitur ex esse proprio. Scias autem
90
quod res in se non est prius, nisi eo quod est simul cum ea, et hoc
91
species prioris et posterioris est cum utraque sunt simul in intellectu.
92
Cum enim praesentatur in intellectu forma prioris et forma posterioris,
183
93
intelliget anima hanc comparationem incidere inter duo quae sunt in
94
intellectu, quoniam haec comparatio est inter duo quae sunt in intel-
95
lectu. Sed ante hoc, res in se non est prior; quomodo enim erit prior
96
re quae non habet esse? Igitur quae fuerint de relativis secundum
97
hunc modum, non erit eorum relatio nisi in solo intellectu; nec intel-
98
ligentur existere in esse secundum hanc prioritatem et posterioritatem.
99
Hoc enim prius et posterius est certe de intentionibus intelligibilibus
100
ex comparationibus quas ponit intellectus ex respectibus qui acqui-
1
runtur rebus, cum comparat inter eas intellectus et designat eas.
184
1
TRACTATUS QUARTUS
2
|163|[ed. Cairo vol. 1]
[IV, 1] CAPITULUM DE PRIORE ET POSTERIORE ET INCEPTIONE
3
Postquam locuti sumus de his quae sunt entis et unitatis quasi
4
species, nunc oportet loqui de his quae sunt eorum quasi proprietates
5
et accidentia comitantia. Prius autem incipiemus de his quae sunt
6
entis, et ex his primo de prioritate et posterioritate. Dico igitur quod
7
quamvis prioritas et posterioritas dicantur multis modis, tamen for-
8
tasse conveniunt in uno secundum ambiguitatem, scilicet quia priori,
9
inquantum est prius, aliquid est quod non est posteriori, sed nihil
10
est posteriori quod non habeat id quod est prius.
11
Sed in usu vulgari, prius est id quod est prius loco et tempore, sic
12
ut prior et anterior sint in rebus habentibus ordinem, sicut est prius
13
in loco id quod est propinquius principio terminato. Erit igitur quod
14
sequitur illud principium sic quod illud sequatur id quod est post
185
15
illud; quod autem est post illud sequetur illud principium, iam autem
16
secutum fuerat illud. Similiter etiam fit in tempore, comparatione
17
praesentis instantis vel positione cuiuslibet principii, quamvis varietur
18
in praeterito et futuro, sicut scisti. Iam autem transmutaverunt nomen
19
prioritatis et posterioritatis ab his principiis ad omne id quod est
20
propinquius principio terminato. Haec autem prioritas invenitur ordi-
21
|164|[ed. Cairo vol. 1]nata in rebus per naturam, sicut corpus prius est animali respectu
22
substantiae, si substantia fuerit posita principium; sed si individuum
23
fuerit positum principium, variabitur. Similiter est in eo quod est
24
propinquius primo principio, sicut puer est prior viro. Et invenitur
25
in rebus prius non natura, sed magisterio sicut neumata musicae,
26
< … > cum accipiuntur ex parte gravi, vel casu et contingentia quo-
27
cumque modo evenerit.
28
Deinde transmutaverunt illud ad alia, scilicet quia ultimum et nobile
29
et praecedens etiam quamvis in ignobilitate, posuerunt prius. Posue-
30
runt igitur ipsam nobilitatem sicut principium terminatum, de qua,
31
si unum habuerit quod non habet alterum, alterum vero non habuerit
32
nisi quod habet primum, illud posuerunt prius, quia praecedens est
186
33
eiusmodi quod habet id quod sequens non habet; est igitur praecedenti
34
modus et augmentum. Et de hac maneria posuerunt prius eum cui
35
servitur et gubernatorem; voluntas enim accidit gubernatori et non
36
gubernato, nec accidit gubernato nisi postquam acciderit gubernatori;
37
movetur igitur voluntate gubernatoris.
38
Deinde transmutaverunt illud ad id quod habet hanc considera-
39
tionem respectu essendi. Id enim cui esse est prius, quamvis non sit
40
secundum, secundum vero non habet illud esse nisi quia primum
41
habuit esse prius eo, posuerunt prius alio, sicut est unum: ad hoc
42
enim ut sit unum, non est necesse esse multitudinem, sed ad hoc ut
43
sit multitudo necesse est esse unum. Et hoc non est ideo quod unum
44
det esse multitudini vel non det, sed quia eget eo ad hoc ut multitudo
45
habeat esse per compositionem eius.
46
Deinde transtulerunt illud ad habendum esse alio modo. Cum enim
47
fuerint duo quorum unum non habuerit esse ex altero, sed ex seipso
48
|165|[ed. Cairo vol. 1]vel ex alio tertio, secundum vero habuerit esse ex hoc primo, tunc
49
habebit debitum essendi quod non est sibi ex seipso, sed habet ex se
50
possibilitatem duobus modis, uno, ut primum sit tale ut, cum habuerit
187
51
esse, sequatur necessario ipsum esse causam necessario essendi ipsum
52
secundum, et tunc primum prius est in esse hoc secundo. Et ob hoc
53
non refugit intellectus ullo modo dicere quod, cum Petrus movit
54
manum suam, mota est clavis, aut dicere quod Petrus movit manum
55
suam et deinde mota est clavis. Refugit autem dicere quod, cum
56
mota est clavis, Petrus movit manum suam, quamvis dicamus quod,
57
cum mota est clavis, scimus Petrum iam movisse manum suam.
58
Quamvis igitur uterque motus simul habeat esse in tempore, tamen
59
intellectus attribuit uni eorum prioritatem et alteri posterioritatem,
60
eo quod motus secundi non est causa essendi motum prioris, immo
61
motus prioris causa est essendi motum secundi. Non est enim longe
62
aliquam rem esse quae, cum habuerit esse, necessario debeat esse vera
63
causa alicuius, et impossibile est aliquid esse eiusmodi ut sit vera
64
causa alterius et illud non habeat esse cum eo. Si autem ipsa essentia
65
eius fuerit condicio ipsum essendi causam, tunc, quamdiu essentia
66
eius habuerit esse, erit causa et occasio essendi secundum. Sed, si
67
ipsa sua essentia non fuerit condicio ipsum essendi causam, tunc
68
ipsum per se est sic quod possibile est rem esse ex eo et possibile est
69
non esse, et neutrum eorum dignius est altero ad hoc.
70
Similiter etiam quod generatur, possibile est esse et possibile est
71
non esse. Non enim, inquantum est possibile esse, habet esse, nec
72
inquantum possibile est ut illud generet istud, illud attribuit esse huic,
188
73
quoniam res quam possibile est esse, non est ob hoc quod possibile
74
|166|[ed. Cairo vol. 1]est illam generari ab illa; hoc enim quod possibile est per ipsum fieri
75
aliud non est sufficiens ad hoc ut res sit per illud. Cum autem ipsum
76
suum esse fuerit possibile et non sufficiens, aliquando tunc res erit
77
cum eo et aliquando non, et tunc eius comparatio ad id quod erit
78
vel non erit, in utraque dispositione una erit.
79
Sed in dispositione qua discernitur esse a non esse, non erit talis
80
discretio qualis est discretio comparationis quae est causati cum
81
possibilitate sua essendi per causam, scilicet per quam variatur dis-
82
positio non essendi causatum per causam, quamvis possibile sit ipsum
83
esse per causam. Igitur possibilitas rem essendi per causam, quantum
84
ad ipsam essendum per illam et non essendum per illam, una est; et
85
cuius comparatio fuerit ad essendum rem per illam et non essendum
86
rem per illam, una, ipsam esse causam non est dignius quam non
87
esse causam. Sed certus intellectus facit debere hic esse dispositionem
88
qua discernatur suum esse per illam a suo non esse per illam. Si autem
89
fuerit illa dispositio etiam quae faciat debere esse hanc discretionem,
90
et haec dispositio fuerit attributa causae et habuerit esse, tunc totalitas
189
91
essentiae et eius quod adiungitur ei erit ipsa causa; ante hoc autem,
92
essentia erat subiectum causalitatis et erat talis quod posset vere fieri
93
causa. Et ideo hoc esse non erat tunc esse causae, sed cum adiungitur
94
ei aliud esse, ex eius coniunctione fit causa; et tunc causatum debet
95
esse per illam, sive illud adiunctum sit voluntas, sive voluptas, sive
96
natura contingens et similia, sive aliquid extrinsecum parans esse
97
causalitatis; et cum fuerit eiusmodi proveniet ex ea causatum sine
98
|167|[ed. Cairo vol. 1]diminutione condicionis et debebit esse causatum. Igitur esse omnis
99
causati necessario est cum esse suae causae, et propter esse suae
100
causae necessario est esse sui causati, et sunt simul in tempore vel
1
intellectu vel in aliis, sed non sunt simul in respectu habendi esse;
2
esse enim illius non provenit ex isto, quia illud habet acquisitionem
3
essendi quae non est ex esse istius, et huic est acquisitio essendi quae
4
est ex esse illius. Illud igitur est prius comparatione acquisitionis
5
essendi.
6
Si quis autem dixerit quod, postquam unumquodque eorum sic
7
est quod, cum unum eorum fuerit, erit et alterum, et cum remotum
8
fuerit unum, removebitur alterum, tunc non est unum eorum causa
9
et alterum causatum, eo quod unum eorum non est dignius esse
190
10
causam in esse quam alterum, respondebimus ad hoc, sed postquam
11
consideraverimus quid contineat sensus huius quaestionis, scilicet
12
quoniam non est verum ut, cum unumquodlibet eorum habuerit esse,
13
habeat esse et alterum sine differentia et diversitate.
14
Sensus enim de cum intelligitur aut ut, cum esse uniuscuiuslibet
15
eorum acquisitum fuerit, debeat ex hoc in esse ut iam sit acquisitum
16
esse alterius, aut ut, cum esse uniuscuiuslibet eorum acquisitum fuerit
17
in intellectu, debeat alterum acquiri in intellectu, aut ut, cum esse
18
uniuscuiuslibet eorum acquisitum fuerit in intellectu, debeat ex hoc
19
ut alterum iam acquisitum sit in esse, aut ut, cum unum fuerit in
20
esse, alterum acquisitum sit in intellectu. Hoc enim verbum cum vel
21
quando in huiusmodi locis est commune et deceptorium.
22
|168|[ed. Cairo vol. 1]Dico igitur quod primum est falsum et non concessum. Unum
23
enim eorum tantum est quod, cum acquisitum fuerit, debet ex eo
191
24
acquiri alterum < … >; immo causa est quae acquiritur cum acqui-
25
situm fuerit causatum.
26
Secundum vero non est certum ex parte causae, quoniam non, cum
27
fuerit causa, debet in esse causatum acquiri ex seipso vel sine causa,
28
quoniam si ipsum iam acquisitum est, tunc non debuit in esse acquiri
29
causa ut habeat esse causa, sed erit quod illud iam acquisitum est,
30
et sufficiens est sibi ad suum esse; per hoc autem quod dicimus
31
iam acquisitum est, non intelligimus quod praeteriit. Coniunctio autem,
32
scilicet cum est hoc, est illud, certificatur ex parte causati duobus
33
modis: primo quod, cum causae fuerit acquisita essentia, non est hoc
34
debitum ex acquisitione causati. Secundo, quod rei quae iam acquisita
35
est, impossibile est debere esse suum esse acquisitione rei quae ponenda
36
est acquisita; nos enim non intelligimus per hoc quod dicimus acquisita
37
est sensum eius.
38
Sed aliarum duarum partium divisionis prima est vera. Potes enim
39
dicere quod, cum causa fuerit in intellectu, debet acquiri causatum
192
40
eius in esse cuius ipsa est causa per essentiam in intellectu, et etiam
41
cum causatum fuerit in intellectu, debet etiam acquiri in intellectu
42
esse causae.
43
Per secundam vero, quae est quartum membrum divisionis, certi-
44
ficatur tua dictio, scilicet quod, cum habuerit esse causatum, testifica-
45
bitur intellectus quod causae iam omnino acquisitum est esse sine
46
|169|[ed. Cairo vol. 1]dubio < … >. Quae aliquando erit in intellectu post causatum, non
47
tantum in tempore, nec sequitur certificari membrum ultimum istarum
48
duarum divisionum quae continentur in quarta, per id quod tu iam
49
notasti. Similiter in membro quarto, quia, cum remota fuerit causa,
50
removetur causatum, sed remoto causato, non removetur causa.
51
Scimus autem quod causa iam remota est in se cum potuit removeri
52
causatum, quia cum nos ponimus causatum remotum, iam ponimus
53
id quod necesse est poni cum eo in potentia, scilicet quoniam ipsum
54
est cuius, si possibilis fuerit remotio, non est possibilis nisi quia
55
removetur causa. Sed non remotio causati vel positio eius est causa
56
remotionis causae vel positionis eius. Remotio vero causati est signum
57
remotionis causae et positio eius est signum positionis eius.
58
Redeamus ergo ad id unde discessimus. Dico igitur de solutione
193
59
quaestionis, quia hoc quod ego attribui uni eorum causalitatem, non
60
est quasi unum eorum sit dignius causalitate quam alterum, eo
61
quod sunt in simul et aequalia, sed quia unum eorum ponimus esse
62
illud cuius esse non debet esse per aliud, sed cum alio; alterum vero
63
ponimus esse illud cuius esse, sicut non variatur nisi cum esse alterius,
64
sic est et per aliud. Sic debes certificari de huiusmodi quaestione.
65
Dubitatur autem hic de potentia et actu, quod eorum sit prius et
66
quod posterius; cognitio enim istorum valde necessaria est ad cog-
67
noscendum id quod est prius et posterius, quamvis potentia et actus
68
sint de accidentibus esse et de consequentibus eius, et de his quae
69
debes scire ibi ubi cognosces dispositiones esse absoluti.
70
|170|[ed. Cairo vol. 1][IV, 2] CAPITULUM DE POTENTIA ET EFFECTU ET FORTITUDINE ET DEBILITATE
71
ET STABILITUR ESSE MATERIA IN OMNIBUS GENERATIS
72
Quod intelligitur de hoc nomine potentia, primum imposuerunt
73
intentioni quae est in animalibus, ex qua possunt provenire actiones
194
74
validae quae sunt de genere motuum, nec sunt saepissime in plerisque
75
hominibus in sua quantitate et qualitate, cuius contrarium vocatur
76
debilitas, et est quasi augmentum et vehementia intentionis quae est
77
fortitudo, videlicet cum animal est eiusmodi quod provenit ex eo
78
actio quando vult, et non provenit quando non vult, cuius contrarium
79
est impotentia. Deinde transtulerunt ab hoc ad intentionem quae
80
est potentia difficile patiendi et facile faciendi, alioquin ei qui ageret
81
actiones et motiones validas accideret pati etiam ab illis, et tunc
82
passio et dolor qui accideret sibi ab illis adversaretur ei ad com-
83
plendum suam actionem. Inquantum enim patitur passione sensibili
84
debet ut agat debiliorem, sed si non patitur dicitur habere potentiam.
85
Inquantum igitur non patitur, signum est intentionis quam primum
86
vocavimus potentiam. Deinde imposuerunt eam nomen huius inten-
87
tionis, ita ut, inquantum non patitur nisi parum, vocetur potentia,
88
quamvis nihil agat. Deinde rem quae non patitur ullo modo posuerunt
89
|171|[ed. Cairo vol. 1]digniorem hoc nomine, et ideo dispositionem eius inquantum est sic,
90
vocaverunt potentiam. Deinde fortitudinem ipsam quae est dispositio
91
animalis, ex qua est ei ut agat, sed non agit, vel propter appetitum
195
92
vel propter privationem appetitus et remotionem instrumentorum,
93
posuerunt potentiam, eo quod est principium effectus.
94
Deinde philosophi transtulerunt nomen huius potentiae, et laxave-
95
runt circa omnem dispositionem quae est in aliquo principium varia-
96
tionis ab illo in aliud, inquantum illud est aliud, quamvis non sit
97
ibi voluntas, adeo quod calorem vocaverunt potentiam, eo quod ipsum
98
est principium variationis ab uno in alterum, inquantum est alterum,
99
ita ut cum homo moverit seipsum vel medetur sibi ipsi et ipse fuerit
100
principium variationis a se in se, non sit hoc inquantum ipse est
1
recipiens medicationem et motum, sed inquantum ipse est alter, quasi
2
enim ipse est duo, quorum unum habet potentiam agendi et alterum
3
habet potentiam patiendi, et videtur quod duo ipsius sint discreta in
4
duas partes, verbi gratia, quia res quae movet est in anima, et res
5
quae movetur est in suo corpore. Ipse est igitur movens per suam
6
formam et motum in sua materia. Inquantum igitur recipit medicinam
7
est alius a se inquantum medetur. Deinde postquam invenerunt rem
8
quae habet potentiam secundum communem usum, sive sit fortitudo
9
sive vehementia potentiae, cum autem non est condicio illius potentiae
10
ut ex ea sit agens in effectu, sed, inquantum est potentia, habet possi-
11
bilitatem agendi et possibilitatem non agendi, transumpserunt nomen
12
potentiae ad possibilitatem. Rem igitur quae est in termino possibili-
196
13
tatis dixerunt esse in potentia, et possibilitatem recipiendi et suae
14
passibilitatis vocaverunt potentiam passibilitatis. Deinde perfectionem
15
huius potentiae vocaverunt actum, quamvis non sit actus sed passio,
16
|172|[ed. Cairo vol. 1]sicut motio et figuratio et alia huiusmodi. Et quia ibi fuit principium
17
quod vocatur potentia, et fuit radix prima quae vocatur hoc nomine,
18
quae certe non est nisi actus, ideo hoc cuius comparatio ad id quod
19
vocatur modo potentia est sicut comparatio actus ad id quod voca-
20
verunt antiquitus potentiam, vocaverunt nomine actus; et intelligunt
21
per actum acquisitionem essendi, quamvis ille sit passio vel aliud
22
quod non est actus nec passio. Hoc igitur est potentia passiva. Ali-
23
quando autem vocatur potentia bonitas et vehementia istorum.
24
Geometrae vero postquam invenerunt quod aliqua linea est quae
25
est latus cuiusdam quadrati, et aliqua est quae non potest esse latus
26
illius quadrati, posuerunt illud quadratum potentiam illius lineae,
27
quasi illud sit aliquod posse eius; et praecipue quia imaginavit aliquis
28
eorum quod quadratus est proveniens ex motu illius lateris in consimile
29
sibi.
30
Cum autem scieris potentiam iam scies potentem, et scies quod
31
impotens est vel debilis, vel invalidus, vel ille qui est facilis vel neces-
32
sarius ad patiendum, vel mensura linearis, cum non est latus mensurae
33
superficialis positae.
34
Et ex his omnibus dubitatur de potentia quae intelligitur fortitudo.
197
35
Putatur enim quod ipsa non habet esse nisi cum est eiusmodi quod
36
agit et eiusmodi quod non agit. Cum autem est eiusmodi quod agit
37
tantum, non videtur esse fortitudo. Hoc autem non est certum, quia,
38
si haec res quae tantum agit, agit non volens, et non est alicuius appe-
39
tens, tunc illud nec est potentia nec fortitudo secundum hanc inten-
40
|173|[ed. Cairo vol. 1]tionem. Si autem agit voluntate et est voluntas perpetua, sic quod
41
non variatur esse casuali nec potest variari variatione essentiali, tunc
42
agit per fortitudinem, quia definitio fortitudinis qua eligunt isti definire
43
eam invenitur hic; hoc enim posse est ei ut agat cum voluerit, et non
44
agat cum non voluerit. Sed utraque istarum est condicionalis, scilicet
45
ut, cum voluerit aget, et cum noluerit non aget; et haec non recipiuntur
46
in definitione fortitudinis nisi secundum quod sunt hypotheticae. Non
47
est autem certitudo hypotheticae ut sit hic repetitio antecedentis ullo
48
modo vel certitudo categorica, quia non, si certa fuerit nostra dictio
49
quae est: «cum noluerit non aget», sequetur certum esse eum non
50
velle, nec, si falsum fuerit eum nolle ullo modo, faciet debere falsam
51
esse nostram dictionem quae est: «cum noluerit non aget». Hoc
52
enim inducit quod si noluerit non aget, sicut cum voluerit aget. Cum
53
autem certum fuerit quod, cum voluerit aget, certum erit quod, cum
198
54
agit iam voluit, scilicet cum agit, agit inquantum est potens. Certum
55
igitur est quia, cum noluerit non aget, et cum non egerit non voluit;
56
et in hoc non est aliquid ex quo sequatur quod nolit et velit, quod
57
satis notum est scienti logicam.
58
Haec autem potentia quae est principium motuum et actionum,
59
quaedam est comes rationalitatis vel imaginationis et quaedam quae
60
non est comes earum. Quae autem est comes rationalitatis et imagi-
61
nationis, quasi fit eiusdem generis cum illis; paene enim una potentia
62
potest sciri homo et non homo, et quod delectat et quod molestat
63
aestimare unius virtutis est, et omnino aestimare rem et eius contra-
64
|174|[ed. Cairo vol. 1]rium; unaquaeque enim harum potentiarum est potentia super rem
65
et super eius contrarium. Sed certe non est perfecta potentia, scilicet
66
principium perfecte apprehendendi in actu variationem ab uno in
67
alterum, secundum quod est alterum, nisi cum adiuncta fuerit ei
68
voluntas proveniens ex sententia aestimabili sequente imaginationem
69
concupiscibilem vel irascibilem vel ex sententia intelligibili sequente
70
cogitationem intelligibilem vel formationem formae intelligibilis. Cum
71
enim comes eius fuerit illa voluntas, nec fuerit voluntas infirma, sed
72
prompta, concurrentibus omnibus quae faciunt debere membra moveri,
73
fit sine dubio in effectu principium debitae actionis. Diximus enim
199
74
quod causa, interim dum non est causa debendi rem esse per illam,
75
causatum non habet esse per illam; ante hanc autem dispositionem
76
non est voluntas nisi debilis, quia non concurrunt omnia. Hae igitur
77
potentiae quae comitantur rationalitatem, per se, ex praesentatione
78
sui patientis et ex proventu eius ab illis non debent esse in tali
79
comparatione ut, cum egerit in illud, agat per illud sic ut agat per
80
illud cum ipsae adhuc sint potentiae, et omnino, ex eo quod obviat
81
potentiae patienti, non sequitur ut agat. Si enim ex ea sola deberet
82
ut ageret, deberet etiam per hoc ut provenirent ex ea duae actiones
83
contrariae et ea quae sunt media inter eas, quod est frivolum. Cum
84
autem fuerit sicut diximus, tunc aget necessario.
85
Sed potentiae quae sunt in eis quae sunt extra rationalitatem et
86
imaginationem, cum obviaverint potentiae patienti, profecto debebit
87
esse actio ibi, eo quod non est ibi voluntas nec electio quae exspectetur.
88
Si autem fuerit aliquid quod ibi exspectetur, fortasse natura erit quod
89
exspectatur; sed si eguerit natura, tunc natura illa erit vel principium
90
|175|[ed. Cairo vol. 1]rei vel pars principii; principium autem erit compositum ex eo quod
91
praeteriit et ex eo quod est, et tunc erit consimile voluntati spectatae;
92
voluntas autem differt ab hoc inquantum scit. Si autem, cum potentia
200
93
passiva obviat activae, debet ut passio proveniat in his rebus, tunc
94
ipsa potentia passiva est perfecta.
95
Potentia enim passiva aliquando est perfecta, aliquando imperfecta,
96
et aliquando est propinqua, aliquando remota. In spermate enim
97
potentia est ut fiat vir, et in puero etiam potentia est ut fiat vir. Sed
98
potentia quae est in spermate eget ut obviet sibi etiam potentia prius
99
movens ad aliud quam movens ad virilitatem; opus est enim ut prius
100
trahat ad effectum aliquid quod non est vir, et sic deinde adaptabitur
1
ad trahendum ad effectum virum certissime; potentia enim viri passiva
2
haec est. In spermate autem certissime non est adhuc potentia passiva
3
virilitatis. Impossibile est enim ut, dum sperma fuerit sperma, patiatur
4
ad essendum virum. Sed quia fuit in eius potentia fieri aliud quam
5
sperma, et post hoc mutatur ad aliud, quod etiam ipsum prius erat
6
in potentia, idcirco materia prima est omnia in potentia. Sed aliquid
7
est quod cum venit in eam impedit eam ab alio, et tunc necesse est
8
removeri illud a quo impeditur, et aliquid est quod cum venit in
9
eam, non impedit eam ab aliquo alio, sed eget alio quod adiungatur
10
sibi ad hoc ut compleatur adaptatio; et hae potentiae sunt potentiae
11
remotae. Propinquae vero sunt quae non egent sibi adiungi unam
12
potentiam activam ante aliam potentiam activam per quam patiatur;
13
|176|[ed. Cairo vol. 1]arbor enim non est clavis in potentia propinqua, quia eget ut prius
201
14
sibi obviet potentia activa praeter potentiam activam qua fit clavis
15
quae est potentia incidendi, sectandi et dolandi, et post hoc adaptatur
16
ad patiendum ab obviatione potentiae qua fit clavis.
17
Potentiarum autem quaedam sunt quae proveniunt ex natura, et
18
quaedam quae proveniunt ex consuetudine, et quaedam ex artificio,
19
et quaedam ex casu. Differt autem id quod provenit ex artificio ab
20
eo quod provenit ex consuetudine. Id enim quod provenit ex artificio
21
est id in quo ad agendum ex materiis egemus instrumentis et motibus,
22
et anima acquirit ex hoc aptitudinem quae est sibi quasi sit forma
23
illius artificii. Quae autem sunt per consuetudinem, sunt ea quae
24
adveniunt ex actionibus quae non egent illis, quia non proveniunt
25
nisi ex concupiscentia vel ira vel sententia, vel habetur in eis intentio
26
non ad hunc finem, sed postea consequitur eas finis qui est consuetudo,
27
qui non fuit intentus, sed nec fuit consuetudo ipsamet stabilitio formae
28
illarum actionum in anima; et fortasse fini non erunt instrumenta
29
nec materiae designatae, eo quod non est aequale homini excercere [sic]
202
30
ambulationem et exercere carpentariam eo modo quo diximus; inter
31
haec enim duo multum interest. Deinde cum hoc si diligenter atten-
32
deris, acquisitio consuetudinis et artificii convertuntur ad unum
33
modum. Potentiae vero quae sunt per naturam, < … > quaedam
34
sunt in corporibus animalium.
35
Quidam autem ex antiquis dixerunt quod potentia est simul cum
36
effectu nec praecedit eam et secundum hoc dixerunt alii posteriores
37
|177|[ed. Cairo vol. 1]quod hoc duo motus sunt. Qui ergo hoc dixit, videtur dixisse quod
38
sedens non est potens surgere, scilicet quia non est possibile in natura
39
eius ut surgat interim dum non surgit, ergo quomodo surget? Et,
40
quod non est in natura ligni ut doletur ex eo porta, quomodo igitur
41
dolabitur? Et qui hoc dicit non est potens sine dubio ut videat et
42
inspiciat saepe in una die, igitur certissime erit caecus. Si igitur nulli
43
rei quae non est, est potentia essendi, tunc impossibile est eam esse.
44
Id autem quod possibile est esse, possibile est non esse, alioquin
45
necesse esset esse; quod autem possibile est esse, necesse est ut vel sit
46
aliquid vel non sit aliquid. Si autem fuerit aliquid, necesse est tunc
203
47
ut aut sit subiectum rei cuius natura est ut subsistat in eo sua forma,
48
aut ut hoc sit ibi similiter respectu sui, sicut albedo quam possibile
49
est esse et possibile est non esse quantum in se. Necesse est igitur
50
hic esse rem quae, cum est, vel sit existens per se, sic ut possibile sit
51
suum esse existens per se, vel sit sic, ut cum sit, sit in alio a se: si autem
52
possibile huius intentionis fuerit ut possibile sit ipsum esse aliquid
53
in alio a se, tunc possibilitas sui esse erit etiam in alio; oportebit igitur
54
ut illud aliud habeat esse cum possibilitate esse huius et illud sit
55
subiectum eius; si autem fuerit sic ut, cum fuerit, sit existens per se,
56
non in alio a se, nec de alio a se ullo modo, nec sit pendens ex aliqua
57
materiarum ita ut constituatur in illa vel egeat illa in aliquo, tunc
58
possibilitas sui esse erit praecedens ipsum non pendens ex aliqua
59
materia neque ex aliqua substantia, eo quod illa res non pendet ex
60
aliqua re. Igitur possibilitas sui esse erit substantia, quia erit res
61
habens esse per se. Si autem suum esse possibile non habuerit esse,
62
erit tunc non possibile esse et impossibile.
63
|178|[ed. Cairo vol. 1]Postquam igitur est et existit per se, sicut positum est, tunc sub-
64
stantia est. Sed postquam substantia est, tunc est illi quidditas quae
204
65
non est ad aliquid, eo quod substantia non est ad aliquid per seipsam,
66
sed accidit ei ad aliquid; huic igitur existenti per se est etiam esse
67
amplius praeter suum esse possibile quo est relativum. Noster autem
68
sermo est de ipso suo esse possibile, et de illo est nostrum iudicium
69
quod non est in subiecto. Sed secundum quod nunc dicitur, ponitur
70
esse in subiecto, quod est inconveniens. Igitur non potest esse ut ei
71
quod permanet existens per se non in subiecto nec de subiecto ullo
72
modo sit esse post non esse. Sed oportet ut pendeat aliquo modo
73
ex subiecto ad hoc ut sit. Cum autem fuerit res quae est existens per
74
se, sed est ex aliquo vel cum esse alterius a se – primum vero est sicut
75
corpus quod est ex hyle et forma, secundum est sicut animae rationales
76
cum generatione corporum, – tunc possibilitas sui esse pendebit ab
77
illo, non quod illa res in potentia sit esse corpus album per potentiam,
78
nec quod in illa sit impressa potentia essendi possibilitatem albedinis
79
in subiecto in quo imprimitur albedo, sed sic ut vel habeat esse cum
80
eo vel cum advenerit ei aliqua dispositio. Igitur cum fit corpus, verbi
81
gratia sicut ignis cum fit, non est possibilitas sui esse nisi ut fiat ex
82
materia et forma; igitur possibilitas sui esse habet subiectum alicuius
83
modi, et hoc est materia. Igitur res ex qua aliquid fit primum est forma
84
quae fit in materia et fit corpus ex coniunctione earum, materiae uno
85
modo, et formae alio modo. Anima quoque non provenit etiam nisi
205
86
per esse subiecti corporalis, et possibilitas sui esse est in illo existens
87
per illud propter hoc quod illa materia appropriatur sibi, et quia
88
|179|[ed. Cairo vol. 1]anima non habet esse post non esse, nisi cum fuerit esse corporum
89
secundum modum commixtionis, per quam adaptatur fieri instru-
90
mentum eius et per quam discernitur certitudo suae novae inceptionis
91
a primis, non quod certitudo eius sit in illa, tunc, cum fuerit in illis
92
corporibus possibilitas huius commixtionis, erit possibilitas essendi
93
animam.
94
Omne autem corpus, a quo provenit actio non per accidens neque
95
per violentiam alterius corporis, agit per aliquam potentiam quae est
96
in eo. Quod autem provenit per voluntatem et per electionem, mani-
97
festumm est; actio vero quae non est per voluntatem neque per elec-
98
tionem vel provenit a seipso, vel provenit a re corporali quae differt
99
ab eo, vel a re non corporali differente ab eo. Si autem provenit a
100
seipso, ipsum autem convenit cum aliis corporibus in corporeitate et
1
differt ab eis in hoc quod a se provenit illa actio, tunc in sua essentia
2
intelligitur esse aliquid amplius supra corporeitatem, quod est prin-
3
cipium illius actionis ab ipso, et hoc est quod vocatur potentia. Si
4
vero fuerit hoc per aliud corpus, tunc haec actio huius corporis erit
5
per violentiam vel per accidens. Iam autem posita fuit nec per vio-
6
lentiam alterius corporis nec per accidens. Si autem fuerit per rem
206
7
non corporalem separatam, necesse est tunc ut hoc corpus sit aptum
8
ad habendum illud medium ab illo separato, vel ex hoc quod est
9
corpus, vel ex potentia quae est in ipso, vel ex potentia quae est in
10
illo separato. Si vero fuerit ex hoc quod est corpus, tunc omne corpus
11
convenit in hoc. Sed si fuerit ex potentia quae est in ipso, tunc illa
12
potentia est principium proveniendi illam actionem ab ipso, quamvis
13
descendat a separato vel per eius adiutorium, vel quia est primum
14
|180|[ed. Cairo vol. 1]eius principium in ipso. Si autem fuerit ex potentia quae est in illo
15
separato, tunc vel ipsamet potentia facit debere hoc, vel propria eius
16
voluntas. Si autem ipsamet potentia facit debere hoc, tunc necesse
17
est ut hoc debeat esse ab ipso eodem corpore propter aliquod prae-
18
dictorum, et redibit ratio ad principium. Si vero fuerit per volun-
19
tatem, necesse est tunc ut illa voluntas sit potius eligens hoc corpus
20
propter proprietatem qua appropriatur sibi ex omnibus corporibus
21
vel fortuitu quocumque modo evenerit. Si autem fuerit fortuitu, tunc
22
non procedet secundum ordinem sempiternum vel saepissimum. Res
23
enim casuales sunt quae non sunt semper nec saepe; res vero naturales
24
sunt ea quae sunt semper vel saepe; igitur non sunt casuales.
25
Restat igitur ut sit hoc propter proprietatem qua appropriatur ei
26
ex omnibus corporibus, et ut illa proprietas sit res a qua volunt esse
207
27
adventum illius actionis; deinde necesse est ut etiam velint, quia ob
28
hoc vel illa proprietas facit debere esse actionem illam semper vel
29
est ex ea saepe, vel non facit debere vel non erit saepe. Si autem fecerit
30
debere semper, tunc est principium huius. Si autem fuerit saepe, sed
31
quod est saepe, sicut nosti in naturalibus, ipsum est quod debet esse
32
semper, nisi sit aliquid impediens, quia sua proprietas quod ex ea
33
est saepe, est propter inclinationem suae naturae ad partem eius quod
34
est ab illa; quod si non fuerit, erit propter impediens. Id igitur quod
35
est saepe erit semper, si non fuerit quod impediat; et quod facit semper
36
esse est id cui conceditur hoc sine impediente. Si autem illa proprietas
37
non facit debere esse semper nec saepe, tunc ipsam esse ab ea et ab
38
alia idem erit, et hoc quod appropriatur sibi fit fortuitu; dictum est
39
|181|[ed. Cairo vol. 1]autem non esse fortuitu. Similiter si dixerint quod dignius est ipsam
40
esse a datore ipsius proprietatis, haec siquidem intentio eorum de
41
adventu eius ab illo convenientior erit. Igitur vel ille facit eam debere
42
esse semper vel est praeparator debendi esse; praeparator enim causa
208
43
est vel essentialiter vel accidentaliter. Si autem nihil aliud fuerit causa
44
essentialiter nisi illud, tunc non est per accidens; quod enim est per
45
accidens, est secundum aliquem duorum praedictorum modorum.
46
Restat igitur ut illa proprietas sit quae facit debere esse. Igitur pro-
47
prietas quae facit debere esse dicitur potentia; et ab hac potentia
48
proveniunt actiones corporales, quamvis proveniant per adiutorium
49
principii remotioris.
50
Certificemus igitur nunc quod omne quod incipit habet principium
51
materiale. Et dico omnino quia omne quod incipit esse post non esse
52
sine dubio habet materiam. Omne enim quod incipit esse, antequam
53
sit, necesse est ut sit possibile in se. Si enim fuerit non possibile in se,
54
illud non erit ullo modo; non est autem possibilitas sui esse eo quod
55
agens sit potens super illud, quia agens non est potens super illud,
56
cum ipsum non fuerit in se possibile. Nonne enim vides quia possumus
57
dicere quod super impossibile non est posse, sed posse est super id
58
quod possibile est esse? Si enim possibilitas essendi rem esset ipsum
59
posse super eam, tunc hoc esset quasi diceremus quod posse non est
60
nisi super id quod est posse, et quasi diceremus quod super impossibile
61
non est posse eo quod non est posse super illud, et nesciremus an
62
res posset esse vel non esse per considerationem sui ipsius in se, sed
63
per considerationem dispositionis potentiae illius qui potest super
64
eam, si est potentia super eam vel non. Si autem dubitaremus an esset
65
|182|[ed. Cairo vol. 1]potentia super illud an non, tunc non esset nobis possibile scire illud
209
66
ullo modo. Si enim sciremus illud tunc vel secundum hoc quod res
67
est possibilis vel non possibilis, et tunc intentio non possibilis esset
68
quod non est posse super illud et intentio possibilis esset quod est
69
posse super illud, et sic sciremus ignotum per ignotum. Aperte igitur
70
manifestum est quod intentio essendi rem in se possibilem non est
71
intentio ipsam essendi sic ut sit posse super eam, quamvis quantum
72
ad subiectum sint unum. Ipsam enim esse sic ut sit posse super eam,
73
comitans est ad ipsam esse possibilem in se, quia ipsam esse possibilem
74
in se est respectu sui ipsius, et ipsam esse sic ut sit posse super eam
75
est respectu suae relationis ad datorem essendi.
76
Postquam igitur hoc constat, dicemus quia omne quod incipit,
77
antequem incipiat, vel est in se possibile esse vel est impossibile esse;
78
quod autem est impossibile esse, non erit; quod vero possibile est
79
esse vel iam praecessit illud possibilitas sui esse vel ipsum est possibile
80
esse. Impossibile est autem quin possibilitas sui esse vel sit intentio
81
quae est, vel quae non est. Impossibile est autem ut sit intentio quae
82
non est aliquid, alioquin non praecederet illud possibilitas sui esse.
83
Est igitur intentio quae est. Omnis autem intentio quae est, vel est
84
existens non in subiecto, vel existens in subiecto; quicquid autem
85
est existens non in subiecto, illud habet esse proprium per quod non
86
debet esse relatum. Possibilitas vero essendi non est nisi inquantum
87
est secundum relationem ad illud cui est possibilitas essendi. Igitur
88
non est possibilitas essendi substantia quae non est in subiecto; est
210
89
igitur intentio quae est in subiecto et accidentale subiecto. Nos autem
90
possibilitatem essendi vocamus potentiam essendi, et id quod est
91
sustinens potentiam essendi, in quo est potentia essendi rem, vocamus
92
subiectum et hyle et materiam et cetera, secundum varios respectus.
93
Postquam autem omne quod incipit, iam praecedit illud materia, tunc
94
|183|[ed. Cairo vol. 1]dico quod haec capitula quae induximus faciunt aestimari quod
95
potentia absolute praecedit effectum, et est prior eo nisi in solo
96
tempore; et hoc est ad quod multi ex antiquis accesserunt.
97
Quidam enim ex illis attribuerunt esse hyle ante formam et quod
98
postea agens investivit eam forma qui fuit ei inceptio per seipsum,
99
vel < … >, sicut quidam ex his qui praesumpserunt loqui de huiusmodi
100
putaverunt, dicentes fuisse quiddam sicut anima, cui forte contingit
1
occupari circa regendam hyle et informandum eam; sed, quia non
2
decoravit regimen nec complevit decorem formationis, subvenit ei
3
creator et decoravit eius constitutionem. Alii vero dixerunt quod haec
4
omnia fuerunt ab aeterno et movebantur naturis suis, motibus inordi-
5
natis, sed creator adiuvit naturas eorum et ordinavit ea. Alii dixerunt
6
quod primum fuit tenebra et inanitas, vel aliquid quod non finiebatur,
7
semper manens quietum, et postea motum est, vel confusio, quam
211
8
tenuit ille qui dictus est Cathegorismus. Omnes isti dixerunt quod
9
potentia est ante effectum, sicut in seminibus et in spermate et in
10
omnibus quae fabricantur. Oportet igitur considerare haec et loqui
11
de eis.
12
Dico igitur quod in rebus particularibus generatis corruptibilibus
13
est sicut ipsi dixerunt. In his enim potentia prior est effectu prioritate
14
temporis. Res autem universales vel aeternae quae non corrumpuntur,
15
quamvis sint particularia, non praecedunt ea quae sunt in potentia
16
ullo modo. Immo potentia est posterior secundum istas condiciones
17
omni modo. Potentia enim, postquam non habet esse per seipsam,
18
tunc necesse est ut sit per substantiam ad hoc ut sit in effectu. Si vero
19
non fuerit in effectu, tunc non est apta ad recipiendum aliquid;
20
|184|[ed. Cairo vol. 1]quod enim nihil est absolute, non potest recipere aliquid. Item iam
21
aliquid est in effectu quod non eguit prius esse in potentia aliquid,
22
sicut aeterna quae sunt semper in effectu. Hoc igitur modo, certitudo
23
eius quod est in effectu est ante certitudinem potentiae essentialiter;
24
aliter vero, potentia opus habet exire ad effectum per aliquid quod
25
est in effectu, cum illud est in potentia, non quod illud incipiat cum
26
effectu; sic enim illud egeret alio trahente ad effectum, et perveniret
27
hoc usque ad aliquid quod est in effectu quod non incepit.
28
In plerisque autem non trahit potentiam ad effectum nisi aliquid
29
eiusdem generis cum illo effectu, habens esse in effectu ante effectum,
212
30
sicut cum calidum calefacit et frigidum infrigidat. Plerumque autem
31
id quod est in potentia, inquantum est sustinens potentiam, est de
32
eo quod est in effectu, sic ut effectus tempore sit prior potentia, non
33
cum potentia; sperma enim ex homine fuit et semen ex arbore, sic
34
quod ex hoc fit homo et ex hoc arbor. Non est enim in his dignius
35
ponere effectum ante potentiam quam potentiam ante effectum. Item
36
effectus in imaginatione et definitione prior est quam potentia. Tu
37
enim non potes definire potentiam nisi quia est huius effectus; effectus
38
vero non eget in sua imaginatione et definitione ut sit potentiae. Tu
39
enim definies quadratum et intelliges illum ita ut non transeat per
40
animum tuum potentia essendi ipsum; nec est tibi possibile definire
41
potentiam quadraturae, nisi nomines quadratum nomine vel intellectu
42
et ponas illum partem suae definitionis. Item effectus prior est potentia
43
perfectione et fine. Potentia enim est imperfectio et effectus est per-
44
fectio, et bonum in omni re non est nisi ipsam esse in effectu; ubi
45
|185|[ed. Cairo vol. 1]autem fuerit malum, ibi est aliquid in potentia aliquo modo; cum
46
enim res fuerit mala, vel erit per seipsam mala et omnimodo, quod
47
est impossibile; si enim habuerit esse, profecto inquantum est, mala
48
non est, quia non est mala nisi inquantum ipsa est privatio perfectionis,
49
sicut ignorantia; vel erit sicut id quod facit debere hoc esse in alio,
50
sicut iniuria. Iniuria enim non est mala nisi quia diminuitur natura
51
bonitatis eius a quo fit iniuria, et eius cui fit iniuria minuitur salus
52
vel facultas vel alia huiusmodi. Igitur, inquantum aliquid est malum,
53
permixtum est cum privatione et cum aliquo quod est in potentia.
213
54
Si autem non esset cum illo nec de illo id quod est in potentia, profecto
55
perfectiones quae debentur rebus essent praesentes, et ita non esset
56
malum ullo modo. Manifestum est igitur quia id quod est in effectu
57
bonum est inquantum sic est; quod vero est in potentia, est malum
58
vel ab ipso est malum. Scias autem quod potentia mali melior est
59
quam effectus, et esse bonum in effectu melius est quam potentia boni,
60
et malum non est malum per potentiam mali, sed per habitum malitiae.
61
Redeamus autem ad id in quo eramus et dicamus te iam novisse
62
dispositionem prioritatis potentiae absolute. Sed potentia particularis
63
praecedit effectum cuius ipsa est potentia; aliquando autem praecedit
64
effectus similis suo effectui, ad hoc ut sit potentia ab ipso, aliquando
65
non, sed est cum ea aliquid aliud per quod exit potentia ad effectum;
66
alioquin effectus non haberet esse ullo modo. Sola enim potentia
67
non sufficit ad hoc ut sit effectus, sed eget aliquo per quod trahatur
68
potentia ad effectum. Igitur iam nosti quod effectus secundum veri-
69
tatem, prior est potentia, dignitate et perfectione.
70
|186|[ed. Cairo vol. 1][IV, 3] CAPITULUM DE PERFECTO ET IMPERFECTO
71
ET DE EO QUOD EST PLUS QUAM PERFECTIO
72
ET DE TOTO ET DE UNIVERSO
73
Primum autem assignaverunt perfectum in rebus habentibus nume-
74
rum, cum omne quod debet habere res, iam habet numero, et nihil
214
75
restat de eo quod non habeat in se. Deinde transtulerunt hoc ad res
76
habentes quantitatem continuam et dixerunt perfectum in statura,
77
eo quod ipsa apud vulgum est numerata: ipsa enim non cognoscitur
78
a vulgo nisi inquantum mensuratur; cum vero mensuratur, necesse
79
est ut numeretur. Deinde transtulerunt hoc ad vires et qualitates;
80
dixerunt enim: «hoc est perfectum virtute et perfectum albedine et
81
perfectum pulchritudine et perfectum bonitate», quasi quicquid debet
82
habere bonitatis, iam habeat et nihil remaneat extra. Deinde cum
83
alicui fuerit additum aliquid eiusdem generis quo non est opus ei ad
84
necessitatem vel ad utilitatem et similia, dixerunt superfluum, quia
85
viderunt rem esse perfectam sine eo. Deinde si illud quo opus est rei,
86
iam habet res, et cum eo habet etiam aliquid aliud sui generis quo non
87
eget res quantum pertinet ad seipsam, sed, quamvis non egeat eo
88
in ea, tamen prodest pro modulo suo: omne hoc dicitur ultra perfec-
89
tionem et ultra finem.
90
Hoc igitur est perfectum et perfectio, et est quasi nomen finis, et
91
hoc primum est numero et deinde ceteris ab eo per ordinem, < … >
92
|187|[ed. Cairo vol. 1]quasi non dixerant quod ipsum perfectum sit totum et universum,
93
et quod ternarius non sit perfectus nisi ob hoc quod habet principium
94
et medium et finem, quae faciunt eum perfectum; principium enim
95
perfectionis in numero erat. Deinde non est hoc in natura alicuius
96
numerorum, inquantum est numerus, ut sit perfectus absolute; omnis
97
enim numerus unius generis est ad addendum ei aliquid quod non
215
98
est in eo, qui tamen est perfectus in denarietate vel in senarietate;
99
sed inquantum est numerus non potest esse perfectus. Ternarius vero,
100
inquantum habet principium, medium et finem, perfectus est. Sed
1
binarius inquantum habet principium et finem tantum, est imperfectus,
2
inquantum scilicet sunt duo inter quae non est aliquid suae naturae
3
quod sit medium. Et secundum hoc considera ceteras divisiones,
4
scilicet si sit medium et non finis vel medium et finis, quia iam amisit
5
quod debebat ei esse principium. Item impossibile est esse duo prin-
6
cipia in numeris quorum nullum sit medium ullo modo, nisi in binario
7
numero, nec duo fines quorum unus <non> sit medius aliquo modo,
8
nisi in binario numero; media vero in ceteris numeris cum possunt
9
esse multa, tamen universitas eorum inquantum sunt media, sunt
10
quasi una res. Item rei multae non est finis in quo quiescas. Igitur
11
|188|[ed. Cairo vol. 1]acquisitio principii in illo et finis et medii est perfectio quae maior
12
potest contingere in ordine consimili, sed hoc non est nisi in numero,
13
nec est hoc comprehensum nisi in tribus. Postquam autem venimus
14
usque ad hoc, discedamus inde; non est enim noster usus loqui de
15
huiusmodi rebus quae fabricantur super intentiones rhetoricas nec
16
sunt de speculationibus demonstrativis.
17
Dico autem quod sapientes etiam transtulerunt perfectum ad certi-
216
18
tudinem essendi; et ad verificandum illud dixerunt < … > quod
19
perfectum est id quod est huiusmodi, cum hac condicione scilicet
20
quod suum esse per seipsum, quantum perfectius esse potest, acqui-
21
situm est ei, nec inest de eo nisi quod est ad eum, nec comparatur
22
ei aliquid de genere essendi superfluum super hoc, comparatione
23
quae fit prima ad eum, nisi per causam quae sit aliud ab eo. Plus quam
24
perfectum autem est id cui est esse quod debet habere et ab eo
25
exuberat esse ad ceteras res, veluti si habeat suum esse quale oportet
26
eum habere, et habet esse superabundans quo non est ei opus, et ab
27
eo exuberet ad alia, et hoc sit ab eo essentialiter. Et hunc ordinem
28
attribuerunt primo principio quod est ultra perfectionem, ex cuius
29
esse in seipso, non ex causa alia ab eo, fluit esse exuberans a suo
30
|189|[ed. Cairo vol. 1]esse ad ceteras res. Et ordinem perfectionis attribuerunt intelligentiae
31
ei quae, ex intelligentiis separatis, in principio sui esse est in effectu,
32
cui non commiscetur aliquid potentiae nec exspectat aliud esse. Si
33
autem fuerit aliquid aliud ab ea, hoc etiam est ab esse quod fluit a
34
primo.
35
Id autem quod est infra perfectum posuerunt duo, scilicet sufficiens
36
et insufficiens. Sufficiens est id cui attributum est aliquid per quod
37
acquisitum est ei complementum sui in seipso. Insufficiens vero
38
absolute est id quod eget alio quod attribuat sibi completionem post
217
39
completionem. Exemplum autem sufficientis est anima rationalis,
40
quae est universitatis, sicut caeli. Ipsa enim per seipsam agit actiones
41
quae sunt ipsius, et facit esse perfectiones quae debent esse ipsius,
42
una post aliam, quae omnes non coniunguntur subito nec etiam
43
remanent semper, nisi quod fuerit de suis perfectionibus quae sunt
44
in suis substantiis et suis formis. Unde numquam cessant a potentia,
45
quamvis in ipsis sit principium trahendi suam potentiam ad effectum,
46
sicut hoc tu postea scies. Insufficiens autem est qualia sunt ea quae
47
sunt in generatione et corruptione.
48
Nomen vero perfectionis et nomen totius et nomen universi paene
49
cognata sunt in significatione. Non est autem condicio perfectionis
50
ut contineat sub se multitudinem nec in potentia nec in effectu. Totum
51
vero oportet ut sit multitudinis vel in potentia vel in effectu. Unitas
52
enim in plerisque rebus est esse quod oportet habere. Perfectio vero
53
in rebus habentibus mensuras vel numeros videtur esse ipsum totum
54
in subiecto. Res igitur est perfecta inquantum nihil remanet extra
55
eam, et est totum eo quod quicquid necessarium est ei est in ea; ipsa
56
igitur, respectu multitudinis essentis in ea comprehensae in ea, est
57
|190|[ed. Cairo vol. 1]totum, et secundum hoc quod nihil remansit extra eam, est perfecta.
58
Postea vero dissenserunt in acceptione nominis totius et universi
59
secundum duos respectus. Aliquando enim dicunt quod totum dicitur
60
continuum et disgregatum, universum vero non dicitur nisi disgrega-
61
tum; aliquando dicunt quod universum dicitur proprie id in cuius
218
62
situ non est diversitas, et totum dicitur id in cuius situ est diversitas,
63
et dicitur totum et universum quod non habet utramque dispositionem.
64
Et tu scies quod haec nomina debent accipi secundum quod con-
65
venerimus. Aliter etiam dicitur totum id in quo est distinctio, ita ut
66
habeat terminum. Totum etiam dicitur secundum respectum sui ad
67
partem. Universum etiam debet esse similiter; universum enim ex
68
universitate est, et universitas non est nisi unorum in effectu vel
69
unitatum in effectu. Sed usus relaxavit etiam ad id quod est pars
70
eius et unum eius in potentia. Igitur secundum quod est totum est
71
oppositum parti, et universum est oppositum uni, quasi totum sit
72
quod consideratur habere aliquid a quo numeretur, quamvis non
73
consideremus eius unitatem, et universum sit id in quo considerantur
74
unitates, quamvis non consideretur in eo numeratio.
75
Haec autem omnis dictio superflua est. Convenientia enim fecit ea
76
accipi eodem modo, ita ut dicatur quod totum et universum est
77
in rebus non habentibus quantitatem, eo quod contingit ea quantitari
78
accidentaliter, sicut dicitur albedo tota et nigredo tota, eo quod
79
advenit eis intendi et remitti, sicut dicitur calor totus et virtus tota.
80
Compositum etiam ex rebus differentibus, sicut animal, dicitur totum,
81
|191|[ed. Cairo vol. 1]eo quod est ex anima et corpore. Pars vero aliquando dicitur id quod
82
numerat et aliquando dicitur id quod est aliquid alicuius, et habet
219
83
secum aliud a se, quamvis non numeret illud, et fortasse appro-
84
priabitur hoc nomine alicuius, quia aliquid dicitur pars in quod non
85
dividitur res secundum quantitatem, sed in esse, sicut anima et corpus
86
animali, et hyle et forma composito, et omnino omne id ex quo
87
componitur aliquid compositum ex diversis principiis.
227
1
TRACTATUS QUINTUS
2
|195|[ed. Cairo vol. 1]
[V, 1] CAPITULUM DE REBUS COMMUNIBUS
3
ET QUOMODO EST ESSE EARUM
4
Oportet nunc ut loquamur de universali et particulari. Convenientius
5
enim est ei a quo iam expediti sumus et hoc est de accidentibus propriis
6
esse.
7
Dico igitur quod universale dicitur tribus modis: dicitur enim
8
universale secundum hoc quod praedicatur in actu de multis, sicut homo;
9
et dicitur universale intentio quam possibile est praedicari de multis, etsi
10
nullum eorum habeat esse in effectu, sicut intentio domus heptangulae,
11
quae universalis est eo quod natura eius est posse praedicari de multis, sed
12
non est necesse esse illa multa; immo nec etiam aliquod illorum; dicitur
13
etiam universale intentio quam nihil prohibet opinari quin praedicetur de
14
multis, quod tamen, si aliquid prohibet, prohibebit causa qua hoc
15
probatur, sicut sol et terra: hoc enim, ex hoc quod intelliguntur sol et
16
terra, non est prohibitum quantum ad intellectum posse intentionem
17
eorum inveniri in multis, nisi inducatur ratio qua sciatur hoc esse
228
18
impossibile; et hoc erit impossibile ex causa extrinseca, non ex ipsorum
19
|196|[ed. Cairo vol. 1]imaginatione. Possunt autem haec omnia convenire in hoc quod
20
universale est id quod in intellectu non est impossibile praedicari de
21
multis; et oportet ut universale logicum et quicquid est simile illi sit hoc.
22
Individuum vero est hoc quod non potest intelligi posse praedicari de
23
multis, sicut substantia Platonis huius designati: impossibile est enim
24
intelligi hanc esse nisi ipsius tantum. Ergo universale ex hoc quod est
25
universale est quiddam, et ex hoc quod est quiddam cui accidit
26
universalitas est quiddam aliud; ergo de universali, ex hoc quod est
27
universale constitutum, significatur unus praedictorum terminorum,
28
quia, cum ipsum fuerit homo vel equus, erit hic intentio alia praeter
29
intentionem universalitatis, quae est humanitas vel equinitas. Definitio
30
enim equinitatis est praeter definitionem universalitatis nec universalitas
31
continetur in definitione equinitatis. Equinitas etenim habet definitionem
32
quae non eget universalitate, sed est cui accidit universalitas. Unde ipsa
33
equinitas non est aliquid nisi equinitas tantum; ipsa enim in se nec est
34
multa nec unum, nec est existens in his sensibilibus nec in anima, nec est
35
aliquid horum potentia vel effectu, ita ut hoc contineatur intra essentiam
36
equinitatis, sed ex hoc quod est equinitas tantum. Unitas autem est
229
37
proprietas quae, cum adiungitur equinitati, fit equinitas propter ipsam
38
proprietatem unum. Similiter etiam equinitas habet praeter hanc multas
39
alias proprietates accidentes sibi. Equinitas ergo, ex hoc quod in
40
definitione eius conveniunt multa, est communis, sed ex hoc quod
41
accipitur cum proprietatibus et accidentibus signatis, est singularis.
42
Equinitas ergo in se est equinitas tantum.
43
|197|[ed. Cairo vol. 1]Si quis autem interrogaverit nos de equinitate secundum con-
44
tradictionem, scilicet an equinitas, ex hoc quod est equinitas, sit a vel
45
non <a>, non erit responsio nisi secundum negationem, quicquid illud
46
fuerit, non autem secundum negationem eius quod est, sed eius quod
47
dicitur de ea, videlicet quoniam non debet dici quod equinitas ex hoc
48
quod est equinitas non est <a>, sed, ex hoc quod est equinitas, non est
49
equinitas a nec aliquid aliorum.
50
Si autem partes quaestionis fuerint duae affirmativae immediate, tunc
51
non erit necesse respondere aliquam illarum ullo modo, quoniam
230
52
alterius earum, scilicet affirmativae, quae comitatur negationem, in-
53
tellectus est quod, cum res non fuerit appropriata altera affirmativa,
54
appropriabitur hac altera affirmativa. Cum autem fuerit appropriata hac,
55
eius essentia non erit ipsa proprietas: homo enim cum est unus vel albus,
56
tunc essentia humanitatis non erit ipsa essentia unitatis vel albedinis, nec
57
essentia hominis erit essentia unius vel albi.
58
Cum ergo subiectum quaestionis posita fuerit ipsa humanitas
59
secundum quod est humanitas veluti aliquid unum, et interrogaverint nos
60
secundum aliquod contrariorum dicentes quod aut est unum aut multa,
61
|198|[ed. Cairo vol. 1]tunc non erit necesse respondere aliquod illorum: ipsa enim humanitas,
62
ex hoc quod est ipsa humanitas, est quiddam praeter aliquid illorum in
63
cuius definitione non accipitur nisi humanitas tantum. Sed si proprietas
64
eius est esse unum vel multa, sicut proprietas quae eam sequitur, tunc
65
sine dubio appropriabitur per hoc, sed tamen ipsa non erit ipsum
66
appropriatum, ex hoc quod est humanitas; ergo, ex hoc quod ipsa est
67
humanitas, non est ipsum unum vel multum, sed est aliud quiddam cui
68
illud accidit extrinsecus. Cum ergo ipsa consideratur secundum hoc quod
69
est humanitas tantum, non erit tunc necesse considerari cum hoc id quod
70
accidit ei extrinsecus.
71
Ponamus ergo in hoc duas considerationes, unam considerationem de
72
ipsa secundum quod est ipsa, et aliam considerationem de con-
231
73
sequentibus ipsam. Secundum autem primam considerationem, non
74
est nisi humanitas tantum. Unde, si quis interrogaverit an humanitas
75
quae est in Platone, ex hoc quod est humanitas, sit alia ab illa quae est in
76
Socrate et necessario dixerimus non, non oportebit consentire ei ut dicat:
77
«ergo haec et illa sunt una numero», quoniam negatio illa absoluta fuit
78
et intelleximus in ea quod illa humanitas, ex hoc quod est humanitas,
79
est humanitas tantum, sed ex hoc quod ipsa est alia ab humanitate quae
80
est in Socrate quiddam extrinsecum est. Ipse vero non interrogavit
81
|199|[ed. Cairo vol. 1]de humanitate nisi ex hoc quod est humanitas. Cum autem dixit:
82
«humanitas quae est in Platone, ex hoc quod est humanitas», iam posuit
83
ei respectum ex hoc quod est humanitas; attribuit ergo ei respectum
84
extraneum ab ea, cum dixit: «quae est in Platone», aut «quae est illa quae
85
est in Platone». Nam si non, tunc iam accepissemus humanitatem ex hoc
86
quod est in Platone. Cum enim exspoliaverimus considerantes illam per
87
se secundum hoc quod est humanitas, non potest esse quin haec dictio,
88
scilicet quae est, vel referatur ad humanitatem quae est in Platone, et tunc
89
hoc erit absurdum: non enim cohaeret ut humanitas sit in Platone ex
90
respectu quo ipsa est humanitas tantum; vel referatur ad humanitatem, et
91
tunc nominatio Platonis frustra fuit, nisi intelligatur quia hoc quod
92
humanitati accidit esse in Platone extrinsecum fuit; iam autem
232
93
destruximus eam sic esse in Platone; sed si potest ita esse, sic etiam habet
94
respectum praeter humanitatem.
95
Si quis autem interrogaverit dicens: «nonne respondistis dicentes quod
96
ipsa non est ita, cum ipsa non sit ita praeter suum esse humanitatis quo
97
ipsa est humanitas», dicemus nos non respondisse quod ipsa, ex hoc quod
98
est humanitas, non est ita, sed respondisse quod ipsa, non ex hoc quod est
99
humanitas, est ita. Iam autem nota est in logica horum differentia.
100
Amplius. Subiectum huiusmodi quaestionum plerumque videtur in-
1
definite cum non determinatur signo, et tunc non fiet ad illam responsio
2
|200|[ed. Cairo vol. 1]nisi ponatur ipsa humanitas quasi aliqua designata absque omni
3
multitudine, et tunc nostra dictio, scilicet ex hoc quod ipsa est humanitas
4
non est pars subiecti, eo quod <non> congrue dicitur humanitas quae est
5
ex hoc quod est humanitas, alioquin, fieret indefinita. Si autem dicitur ipsa
6
humanitas quae est ex hoc quod est ipsa humanitas, iam cecidit in eam
7
designatio quae addita est supra humanitatem. Si autem nos con-
8
senserimus in hoc, utraeque partes quaestionis removebuntur ab ea;
9
et tunc non oportebit esse unum vel multa nec ipsa nec aliud, nisi
10
secundum intentionem quam necesse est esse ipsam vel aliam. Et tunc
11
dicetur quod necesse est esse aliam propter accidentia quae sunt cum illa,
12
quoniam numquam invenitur sine accidentibus, et tunc non accipietur
13
secundum hoc quod est humanitas tantum. Postquam autem humanitas
233
14
Platonis non est sua nisi propter accidentia, tunc haec accidentia habent
15
actiones in individuo Platonis, eo quod ipsum compositum est ex homine
16
vel ex humanitate et accidentibus quae comitantur illud tamquam partes
17
eius, et habent actionem in homine vel in humanitate, eo quod referuntur
18
ad hominem.
19
Repetemus autem ea a capite et recolligemus ad declarandum ea alio
20
modo tamquam rememorantes quae praedicta sunt. Dicemus ergo quod
21
hic est quiddam sensibile quod est animal vel homo cum materia et
22
accidentibus, et hoc est homo naturalis. Et hic est quiddam quod est
23
animal vel homo, consideratum in seipso secundum hoc quod est ipsum,
24
non accepto cum eo hoc quod est sibi admixtum, sine condicione
25
|201|[ed. Cairo vol. 1]communis aut proprii aut unius aut multi nec in effectu nec in respectu
26
etiam potentiae secundum quod est aliquid in potentia: animal enim ex
27
hoc quod est animal et homo ex hoc quod est homo, scilicet quantum ad
28
definitionem suam et intellectum suum absque consideratione omnium
29
aliorum quae comitantur illud, non est nisi animal vel homo. Sed animal
30
commune et animal individuum, et animal secundum respectum quo in
31
potentia est commune vel proprium, et animal secundum respectum quo
32
est in his sensibilibus vel intellectum in anima, est animal et aliud, non
33
animal consideratum in se tantum. Manifestum est autem quod, cum
34
fuerit animal et aliud quod non est animal, animal tunc erit in hoc quasi
35
pars eius; similiter et homo.
36
Poterit autem animal per se considerari, quamvis sit cum alio a se;
37
essentia enim eius est cum alio a se; ergo essentia eius est ipsi per se; ipsum
38
vero esse cum alio a se est quiddam quod accidit ei vel aliquid quod
39
comitatur naturam suam, sicut haec animalitas et humanitas; igitur haec
40
consideratio praecedit in esse et animal quod est individuum propter
234
41
accidentia sua et universale quod est in his sensibilibus et intelligibile,
42
sicut simplex praecedit compositum et sicut pars totum: ex hoc enim esse
43
nec est genus nec species nec individuum nec unum nec multa, sed ex hoc
44
esse est tantum animal et tantum homo. Sed comitatur illud sine dubio
45
esse unum vel multa, cum impossibile sit aliquid esse et non esse alterum
46
istorum, quamvis sit comitans ipsum extrinsecus; hoc autem animal,
47
|202|[ed. Cairo vol. 1]secundum hanc condicionem, quamvis habeat esse in omni individuo,
48
non tamen ex hac condicione est animal perfectum, quamvis sequatur
49
ut fiat aliquod animal, non quod in veritate suae essentiae ex hac con-
50
dicione sit aliquod animal. Hoc enim quod ipsum animal in individuo
51
est aliquod animal non prohibet ipsum esse animal ex hoc quod
52
est animal, sed non hac condicione ut sit animal ex hoc quod est in illo:
53
cum enim hoc individuum fuerit aliquod animal, tunc aliquod animal
54
habet esse. Ergo animal quod est pars alicuius animalis habet esse, sicut
55
albedo; quae, quamvis sit inseparabilis a materia, in se tamen haec habet
56
esse albedo, sic in materia aliud est considerata in se et habet veritatem
57
essendi per se, quamvis veritati sui esse accidat adiungi alii in esse.
58
Potest autem aliquis dicere quod animal ex hoc quod est animal non
59
habet esse in individuis, quia quod est in individuis est aliquod animal,
60
non animal ex hoc quod est animal; sed animal ex hoc quod est animal
61
habet esse; ergo habet esse extra individua. Nam si animal ex hoc quod est
235
62
animal habet esse in hoc individuo, tunc necesse est ut aut sit proprium
63
eius, aut non proprium. Si autem est proprium, tunc animal ex hoc quod
64
est animal non est existens in eo nec est ipsum, sed est aliquod animal. Si
65
vero non est proprium, tunc aliquid unum et idem numero habet esse in
66
multitudine; quod est impossibile.
67
Hanc autem quaestionem, quamvis sit frivola, tamen induximus ideo
68
quod multos qui videbantur sapientes duxit in errorem. Dicemus ergo
69
|203|[ed. Cairo vol. 1]quod in hac quaestione venit error multis modis. Unus fuit opinio quod id
70
quod est animal, cum fuerit aliquod animal, tunc natura animalitatis,
71
considerata in se non secundum aliud, non habet esse cum illo; declaratio
72
autem huius erroris iam patuit ex praedictis. Alius fuit opinio de hoc quod
73
animal ex hoc quod est animal debet esse proprium vel improprium
74
secundum remotionem. Sed non est ita. Animal enim consideratum ex
75
hoc quod est animal et secundum eius animalitatem nec est proprium nec
76
improprium, quod est commune; utrumque enim removetur ab eo, nam
77
ipsum, ex animalitate sua, tantum est animal. Intentio vero animalis, ex
78
hoc quod est animal, est praeter intentionem proprii et communis nec
79
sunt intrantia in suam quidditatem. Cum igitur hoc ita sit, tunc animal ex
80
hoc quod est animal nec est proprium nec commune ex sua animalitate,
81
sed est animal, non aliud aliquid a se de dispositionibus, sed consequitur
82
ipsum esse proprium vel commune. Hoc autem quod dicit impossibile
83
esse quin sit aut proprium aut commune, si intelligit ipsum ex sua
84
animalitate necessario debere esse aliquid illorum duorum, falsum: nam
85
nihil eorum est ex sua animalitate. Si vero intelligit impossibile esse quin
86
sit aliquod eorum in eis quae sunt, quia non potest esse quin sequatur
236
87
ipsum esse aliquid eorum, verax est, eo quod necessario sequitur animal
88
esse proprium vel commune. Quodcumque autem horum acciderit, non
89
destruetur animalitas, quae est ex hoc quod nec est proprium nec
90
commune, sed fit postea proprium vel commune per id quod accidit ei de
91
dispositionibus.
92
Hic est autem quiddam quod debet intelligi, scilicet quia verum est
93
dicere quod de animali, ex hoc quod est animal, non debet praedicari
94
proprietas nec communitas, nec est verum dicere quod de animali, ex hoc
95
quod est animal, debet non praedicari proprietas vel communitas; scilicet
96
|204|[ed. Cairo vol. 1]nam si animalitas faceret debere non praedicari de eo proprietatem vel
97
communitatem, tunc nec esset animal proprium nec esset animal
98
commune; et secundum hoc debes intelligere magnam esse distantiam
99
inter illa, et ob hoc etiam interest an dicatur quod animal, ex hoc quod est
100
animal per se, sine condicione alterius, et an dicatur quod animal, ex hoc
1
quod est animal per se, cum condicione non rei alterius. Si enim
2
concederetur quod animal, ex hoc quod est animal per se, esset cum
3
condicione quod non haberet esse in sensibilibus istis, non tamen
4
concederetur quod platonitas esset in sensibilibus istis; esse enim
5
animalis cum condicione non rei alterius in intellectu tantum est; animal
6
vero per se, non cum condicione rei alterius, habet esse in sensibilibus.
7
Ipsum vero in se in veritate sua est sine condicione alterius rei, quamvis
237
8
sit cum mille condicionibus quae adiunguntur ei extrinsecus. Animal
9
ergo per se ex sua animalitate habet esse in istis sensibilibus; hoc autem
10
non facit debere ipsum esse separatum per se. Ipsum enim hoc quod est in
11
se, sine omnibus condicionibus quae sequuntur illud, habet esse in istis;
12
iam autem circumdederunt illud extrinsecus condiciones et dis-
13
positiones. Ipsum ergo in definitione suae unitatis propter quam est
14
unum illius collectionis est animal per se absque condicione alterius rei,
15
quamvis illa unitas addita est ei super animalitatem suam et est de
16
aliis consequentibus. Si autem esset hic animal separatum per se,
17
quemadmodum putaverunt illi, tunc non esset hoc animal quod
18
inquirimus et de quo loquimur. Nos enim inquirimus animal quod
19
praedicetur de multis quorum unumquodque sit ipsum. Separatum vero
20
non praedicatur de his, quoniam nullum eorum est ipsum: unde non est
21
opus eo ad id ad quod intendimus.
22
Animal ergo acceptum cum accidentibus suis est res naturalis;
23
|205|[ed. Cairo vol. 1]acceptum vero per se est natura, de qua dicitur quod esse eius prius est
24
quam esse naturale, sicut simplex prius est composito, et hoc est cuius esse
25
proprie dicitur divinum esse, quoniam causa sui esse ex hoc quod est
26
animal est Dei intentione. Ipsum vero esse cum materia et accidentibus et
27
ipsum esse hoc individuum, quamvis sit divina intentio, attribuitur tamen
28
naturae particulari. Unde, sicut animal in esse habet plures modos, sic
29
etiam et in intellectu. In intellectu etenim est forma animalis abstracta
30
secundum abstractionem quam praediximus, et dicitur ipsum hoc modo
31
forma intelligibilis. In intellectu autem forma animalis taliter est quod in
32
intellectu convenit ex una et eadem definitione multis particularibus.
33
Quapropter una forma apud intellectum erit relata ad multitudinem, et
238
34
secundum hunc respectum est universale, quia ipsum est una intentio in
35
intellectu, cuius comparatio non variatur ad quodcumque acceperis
36
animalium, videlicet quoniam, cuiusque eorum primum reprae-
37
sentaveris formam in imaginatione, si postea exspoliaverit intel-
38
lectus intentionem eius ab accidentibus, acquiretur in intellectu haec
39
ipsa forma. Ergo haec forma est quae acquiritur de exspoliatione
40
animalitatis a qualibet imaginatione individuali accepta de esse
41
extrinseco, quamvis ipsa non habeat esse extrinsecus, sed imaginatio
42
abstrahit eam. Haec autem forma, quamvis respectu individuorum sit
43
universalis, tamen, respectu animae singularis in qua imprimitur, est
44
individua; ipsa enim est una ex formis quae sunt in intellectu, et quia
45
|206|[ed. Cairo vol. 1]singulae animae sunt multae numero, tunc eo modo quo sunt parti-
46
culares habebunt ipsae aliud intellectum universale, quod in tali
47
comparatione est ad ipsas in quali est ad extra, et discernitur in anima ab
48
hac forma quae est universalis comparatione sui ad extra quae
49
praedicatur de illis et de aliis. Repetemus autem haec verba in proximo
50
cum alia expositione.
51
Ergo res communes aliquo modo habent esse extrinsecus et aliquo
52
modo non; quod autem una et eadem res numero sit praedicata de multis,
53
scilicet praedicata de hoc individuo ita ut hoc individuum sit ipsa et de hoc
54
individuo similiter, impossibile esse manifestum est. Hoc autem adhuc
55
apertius fiet. Res autem communes eo modo quo sunt communes in
56
effectu habent esse < … >.
239
57
|207|[ed. Cairo vol. 1][V, 2] CAPITULUM QUALITER NATURAS COMITATUR UNIVERSALITAS
58
ET COMPLETUR DICTIO IN HOC
59
ET DEINDE DE DIFFERENTIA UNIVERSALIS ET PARTICULARIS
60
AD TOTUM ET PARTEM
61
Iam autem manifestum est quid sit universale in eis quae sint, scilicet
62
haec natura cui accidit unus de intellectibus quem appellamus universale,
63
qui intellectus non habet esse per se solum in sensibilibus ullo modo;
64
universale enim ex hoc quod est universale non habet esse per se solum;
65
non est autem dubitatio de eo <nisi> an habeat esse inquantum accidit
66
aliquibus rebus, ad hoc ut ipsum sit in sensibilibus; verbi gratia, aliquid
67
quod est homo ipsum habet esse in Platone et Socrate et Hippocrate.
68
Dicemus ergo quod naturae hominis, ex hoc quod est homo, accidit ut
69
habeat esse, quamvis ex hoc quod habet esse non habet esse homo nec
70
aliquid eius nec intrans in illum, sed postea cum esse sequitur eam haec
71
universalitas; sed haec universalitas non habet esse nisi in anima.
72
Universalitas vero extra secundum alium respectum est, sicut iam
73
ostendimus in praedictis.
74
Ex his autem naturis, illa quae non eget materia ad permanendum vel
75
incipiendum, si est, impossibile est eam multiplicari, et species huiusmodi
240
76
est una numero. Huiusmodi enim natura non multiplicatur differentiis
77
nec materiis nec accidentibus: differentiis non, propter suam spe-
78
|208|[ed. Cairo vol. 1]cialitatem; materiis non, quoniam abstracta est vel nuda; accidentibus
79
non, quoniam accidentia aut sunt inseparabiliter comitantia naturam, et
80
tunc non differt in eis multitudo quae est sub specie, aut sunt accessibilia
81
non comitantia naturam quorum accessio fit propter hoc quod pendent
82
ex materia. Iudicium ergo de huiusmodi cum fuerit species, est ut esse eius
83
sit unum numero. Quae vero ex istis naturis eget materia, non habet esse
84
nisi cum materia fuerit praeparata; unde ad eius esse adveniunt accidentia
85
et dispositiones extrinsecus per quae individuatur. Impossibile est autem
86
unam et eandem naturam esse materialem et non materialem, sicut
87
ostensum est in praemissis. Si autem haec natura fuerit generalis,
88
ostendam postea quod natura generis non potest existere nisi in speciebus
89
et deinde constituit essentiam specierum; hic ergo est modus esse
90
universalium.
91
Non est autem possibile unam et eandem intentionem existere in
92
multis. Humanitas enim quae est in Socrate, si ipsa in se, non secundum
93
intentionem definitionis, fuerit in Platone, tunc quod accidit huic
94
humanitati in Platone sine dubio accidit ei in Socrate, nisi quod fuerit de
95
accidentibus cuius quidditas praedicatur tantum secundum respectum
96
Platonis; quod autem existit in essentia Platonis, non ita est eius existentia
97
in ipso ut opus habeat referri ad aliquid, sicut cum albet et nigrescit vel
98
discit: cum enim scierit, per hoc non refertur nisi ad scitum, sed sequetur
241
99
ex hoc quod in una essentia coniungentur contraria, praesertim si
100
dispositio generis quantum ad species fuerit qualis est dispositio speciei
1
quantum ad individua. Esset ergo tunc una essentia de qua proprie
2
diceretur quod sit rationalis et non rationalis. Non est autem possibile ut
3
qui est sanae mentis intelligat quod unam et eandem humanitatem
4
|209|[ed. Cairo vol. 1]vestiant accidentia Platonis et ipsa eadem sint accidentia Socratis. Si enim
5
consideraveris humanitatem absque ulla alia condicione, tunc non
6
considerabis has relationes ullo modo, sicut iam praemonstravimus.
7
Manifestum est ergo non esse possibile ut una natura habeat esse in his
8
sensibilibus, ita ut in actu sit universalis, idest ipsa una sit communis
9
omnibus; universalitas enim non accidit naturae alicui, nisi cum ceciderit
10
in formatione intelligibili. Qualiter autem fiat hoc, considerabis ex hoc
11
quod dictum est in libro De Anima; quod igitur in anima intelligitur de
12
homine est id quod est universale; eius autem universalitas non est ex hoc
13
quod est in anima, sed ex hoc quod consideratur ad multa signata
14
habentia esse vel opinata: eorum enim iudicium quantum ad ipsum idem
15
est. Ex hoc autem quod haec forma est dispositio in anima aliqua, est
16
unum de individuis scientiarum vel formationum, quia, sicut aliquid
17
diversis respectibus est genus et species, similiter aliquid diversis
18
respectibus est universale et singulare.
19
Haec igitur forma, secundum hoc quod est in anima, est aliqua
20
formarum animae et est singularis; et, secundum hoc quod in ea multa
21
conveniunt secundum aliquem trium praedictorum modorum, est
242
22
universalis. Inter haec autem duo non est contrarietas. Non enim est
23
impossibile hoc simul esse, scilicet ut sit una essentia et accidat ei
24
communio relatione multorum. Communio enim multitudinis non potest
25
esse nisi relatione tantum. Nisi enim relatio fieret ad multa, non esset
26
communio vel participatio. Oportet ergo multa referri ad essentiam unam
27
|210|[ed. Cairo vol. 1]numero; essentia autem una numero ex hoc quod ita est, individua est
28
sine dubio.
29
Ipsa quoque anima imaginatur etiam aliud universale et haec forma et
30
alia coniunguntur in ipsa anima vel in alia ab ipsa, quae omnes, secundum
31
hoc quod sunt in anima, definiuntur una definitione; similiter etiam sunt
32
aliae communitates. Illud ergo aliud universale discretum est ab hac
33
forma suo proprio iudicio, idest comparatione ipsius ad alia in anima,
34
quorum comparatio quae efficit ea universalia non fuit nisi ad extrinseca,
35
secundum quod ipsa extrinseca praecesserunt in intellectu; potest igitur
36
concedi quod haec ipsa forma adveniat ex illis. Cum autem prius
37
imaginatum fuerit aliquid eorum et anima impressa fuerit ab eo
38
secundum hunc modum, non recipiet postea aliam impressionem novam
39
ab alio, nisi secundum iudicium prius considerati: eius enim impressio
40
talis est qualis forma prioris cum sit exspoliata ab accidentibus, et hoc est
41
plena conformitas. Si autem vice horum imprimentium aut vice impressi
243
42
ab eis fuerit aliquid aliud praeter illa prius posita et non eiusdem generis
43
cum illis, erit tunc impressio alia ab hac prima, et non erit conformitas.
44
Universale autem quod est in anima est secundum respectum ad has
45
formas in anima, quem respectum habet ipsum ad quamlibet harum
46
formarum in anima quae prius repraesentata fuit animae. Deinde haec
47
forma erit etiam singularis ex hoc quod est sicut diximus.
48
Sed quia in virtute animae est ut intelligat et ut intelligat se intelligere, et
49
ut componat relationes cum relationibus, et ut uni rei attribuat diversas
50
dispositiones comparationum usque ad infinitum in potentia, oportet
51
tunc ut haec forma intelligibilis et quae succedunt sibi aliae post alias non
52
cessent, et sequatur hoc ire in infinitum, sed in potentia, non in effectu.
53
|211|[ed. Cairo vol. 1]Non enim incumbit animae ut, cum aliquid intellexerit, in actu debeat
54
quoque intelligere cum eo cetera quae comitantur illud proxime aut ut
55
cogitet de illis, nedum illa quae remotiora sunt; hic enim sunt
56
comparationes in radicibus surdis et in proportionibus omnium
57
numerorum quae sunt proximae animae ad agendum de illis. Nec tamen
58
est necesse ut anima insimul agat hoc totum vel perseveret in agendo hoc,
59
sed in sua propinqua potentia habet hoc agere, verbi gratia, sicut
60
pertransitio lateratorum quae fine carent per cogitationem eius; sed
244
61
comparatio numeri cum simili numero saepe est infinita secundum
62
multiplicationem; haec autem comparatio est id de quo agimus.
63
Sed an sit possibile per se existere intentiones communes multitudini
64
denudatas a multitudine et a formationibus intelligibilibus, quiddam est
65
de quo postea loquemur. Cum ergo dicimus quod natura universalis
66
habet esse in his sensibilibus, non intelligimus quod ex hoc quod
67
est universalis, scilicet secundum hunc modum universalitatis, sed
68
intelligimus quod natura cui accidit universalitas habet esse in istis
69
signatis. Ergo ex hoc quod est natura est quiddam; et ex hoc quod ipsa est
70
apta intelligi forma universalis est quiddam; et ex hoc etiam quod
71
intelligitur sic in actu est quiddam; et etiam ex hoc quod verum est de illa
72
quod, si coniungeretur non huic materiae nec istis accidentibus, sed illi
73
materiae et illis accidentibus, esset illud aliud individuum, est quiddam.
74
Sed haec natura habet esse in his sensibilibus secundum primum
75
respectum, et praeter hoc non habet esse universale nec ex respectu
76
|212|[ed. Cairo vol. 1]secundo nec etiam ex quarto in signatis. Si autem accipitur hic respectus
77
ex intentione universalitatis, tunc haec natura cum universalitate erit in
78
signatis; universalitas autem de qua hic agimus non est nisi in anima.
79
His autem cognitis, facile est cognoscere differentiam quae est totius et
80
partis ad universale et particulare. Totum enim, ex hoc quod est totum,
245
81
non est nisi in his rebus; universale vero, ex hoc quod est universale, non
82
est nisi in formatione. Item totum numeratur partibus suis et unaquaeque
83
partium est de essentia eius; universale vero non numeratur partibus suis
84
nec partes sunt de essentia eius. Item natura totius non constituit partes
85
quae sunt in illo, sed ipsum constituitur ex illis; natura vero universalis
86
constituit partes quae sunt in illo; et propter hoc natura totius non fiet
87
pars suarum partium ullo modo; natura vero universalis pars est naturae
88
partium, quoniam hae partes aut sunt species quae constituuntur a natura
89
duorum universalium, scilicet generis et differentiae, aut sunt individua
90
quae constituuntur ex natura omnium universalium et ex natura
91
accidentium quae vestiunt ea cum materia. Item totum non est totum
92
unicuique parti per se; universale vero, etiamsi esset solum, praedicaretur
93
tamen de omni particulari. Item partes omnis universalis finitae sunt;
94
partes vero omnis totius infinitae sunt. Item totum eget ut omnes partes
95
eius sint praesentes simul; universale autem non. Possunt autem inveniri
96
aliae differentiae praeter has ex quibus cognoscitur totum aliud esse ab
97
universali.
246
98
|213|[ed. Cairo vol. 1][V, 3] CAPITULUM DE ASSIGNANDA DIFFERENTIA
99
INTER GENUS ET MATERIAM
100
Convenit nunc ostendere naturam generis et speciei. Genus autem olim
1
apud Graecos multas significabat intentiones, de quibus non agimus nunc
2
in hoc nostro tempore. Genus enim in hac arte non significat nisi
3
intentionem logicam iam cognitam et subiectum; aliquando autem
4
agimus per hoc nomen genus, dicentes: «hoc non est illius generis cuius
5
illud», cum intelligamus scilicet speciei illius aut collectionis in qua
6
convenit cum eo in definitione sua. Species etiam in hoc nostro tempore et
7
nostro usu non significat apud nos in libris scientiarum nisi speciem
8
logicam et formas rerum. Nostra autem intentio est de eo de quo agunt
9
logici.
10
Dicemus ergo quod intentio quam significat hoc nomen genus non est
11
genus nisi quantum ad formationem; si enim non fuerit informatum
12
aliquo intellectu, non erit genus; similiter unumquodque universalium
247
13
cognitorum. Assignemus autem nunc differentiam inter genus et exempla
14
multitudinis suarum figurarum secundum mediocres in speculando.
15
Dicemus ergo quod corpus dicitur genus hominis et dicitur materia
16
hominis. Cum autem fuerit materia hominis, sine dubio erit pars esse
17
|214|[ed. Cairo vol. 1]eius; impossibile est autem ipsam partem praedicari de toto.
18
Consideremus ergo quomodo est differentia inter corpus consideratum
19
ut genus et ipsum consideratum ut materia, et hinc erit nobis via ad
20
cognoscendum quod volumus patefacere.
21
Cum ergo acceperimus corpus substantiam habentem longitudinem et
22
latitudinem et spissitudinem, ex hoc quod habet hoc et ex hoc quod
23
< … > accidit ei intentio alia praeter hoc, sicut est tactus vel spatium
24
vel aliud huiusmodi quod est intentio praeter corporeitatem, sed susten-
25
tata in corporeitate et addita illi, sic corpus est materia. Cum vero acce-
26
perimus corpus substantiam habentem longitudinem, latitudinem et pro-
27
funditatem, tali condicione ut nihil aliud accidat ei ullo modo, quia
28
<non> oportet ut eius corporeitas sit substantialitas formata his
248
29
dimensionibus tantum, sed ut substantialitas, quocumque modo fuerit,
30
licet sit cum mille intentionibus. sit tamen constituta tantum pro-
31
prietatibus ipsius substantialitatis et forma eius, < … > ita ut col-
32
lectioni sint tres dimensiones sicut corpori, et omnino, qualicumque
33
modo coniuncta fuerint, tantummodo eorum collectio sit substantia
34
habens tres dimensiones, sed ipsa coniuncta, quae ibi fuerint, non sint de
35
essentia ipsius substantiae, sed ut ipsa substantialitas sit constituta ex
36
dimensionibus et deinde consequantur eam ipsae intentiones quae sunt
37
extra rem iam constitutam, tunc ipsum corpus sic acceptum est genus.
38
Corpus ergo secundum intentionem primam, quia est collectio
39
substantiae compositae ex corpore et ex formis quae sunt post
40
corporeitatem quae fuerit secundum intentionem materiae, non
41
praedicatur, quoniam ipsa collectio non est abstractio substantiae
42
habentis longitudinem et latitudinem et profunditatem tantum. Hoc
43
vero secundum praedicatur de omni composito ex materia et forma,
44
sive sit una sive mille, in quo tantum sint tres dimensiones. Ergo
45
|215|[ed. Cairo vol. 1]praedicatur de composito ex corporeitate quae est sicut materia et ex
46
anima, collectio enim horum substantia est, quamvis sit coniunctio ex
249
47
multis intentionibus; ipsa enim collectio habet esse non in subiecto, et
48
ipsa collectio corpus est, quoniam substantia est quae est habens
49
longitudinem et latitudinem et profunditatem.
50
Similiter de animali, si accipitur animal tali condicione ut non sit in
51
sua animalitate nisi corporeitas et vegetabilitas et sensibilitas et ut id
52
quod est post hoc sit praeter ipsum, tunc non erit longe quin sit
53
materia homini et subiectum cuius forma est anima rationalis. Si vero
54
accipitur animal tali condicione ut sit corpus ex intentione qua corpus
55
est genus, in intentione cuius corporis, secundum positionem,
56
sensibilitas sit et ceterae formae, quamvis sit de illis rationalitas vel
57
differentia opposita rationalitati non apta removere aliquid ab eo nec
58
proprietatem eius, sed sit possibile esse quodlibet eorum per se et sit
59
necesse esse cum illis potentiam recipiendi nutrimentum et sensum et
60
motum necessario, et non sit necessarium non esse praeter illa vel esse,
61
tunc animal erit ex intentione generis.
62
Similiter intellige dispositionem sensibilis et rationalis. Si enim
63
sensibile accipitur corpus vel aliquid habens sensibilitatem tali con-
64
dicione ut nihil addatur, tunc non erit differentia, quamvis sit pars
65
hominis, et ideo animal non praedicatur de illo. Si vero illud accipitur
66
corpus aut aliquid cui et in quo et cum quo possibilis sit quaelibet
67
formarum aut quaelibet condicionum, ita ut sit in ea sensibilitas, sic erit
68
differentia, et animal praedicabitur de illo.
250
69
Ergo qualemcumque illarum intentionum acceperis de cuius gene-
70
ralitate et materialitate dubitatur, et fuerit talis ut possit ei adiungi
71
quaelibet differentiarum, ita ut sit in illa et de illa, sic erit genus. Si vero
72
|216|[ed. Cairo vol. 1]acceperis intentionem secundum hoc quod iam habet aliquam
73
differentiarum qua constituta et perfecta est intentio, ita ut, si aliquid
74
superveniret, iam non sit de ipsa collectione aliquid sed adiunctum
75
extrinsecus, sic non erit genus, sed materia. Si autem habuerit per-
76
fectionem intentionis, ita ut iam habeat quicquid fuit possibile habere,
77
fiet species. Si vero consideraveris ipsam intentionem per se tantum non
78
intelligens illud, erit genus; igitur, ex hac condicione ut non sit aliquid
79
additum, erit etiam materia; ex hac vero condicione quod est aliquid
80
additum, erit species. Cum autem non est dedita ad hoc, sed est possibile
81
habere unamquamque additionum ita ut sint intrantia in collectionem
82
suae intentionis, erit genus. Sed hoc non est dubium nisi in re cuius
83
essentia est composita; in eo autem cuius essentia est simplex, fortassis
84
intellectus ponet in seipso hos respectus, secundum quod praediximus. In
85
esse autem nihil est eius quod discernatur esse genus.
86
Dicemus ergo quod in homine non invenitur corporeitas ante
87
animalitatem nisi quodam modo prioritatis, scilicet cum accipitur
88
corporeitas ex intentione materiae, non generis. Similiter non invenitur in
89
eo corpus ante animalitatem, nisi cum corpus fuerit ex intentione qua non
251
90
praedicatur de eo, non ex intentione qua praedicatur de eo. Sed
91
corporeitas quae ponitur cum animali ponitur apta omni intentioni quae
92
adiungitur ei debito tres dimensiones sibi coniungendi; nihil enim quod
93
sit species animalis habet esse, nisi habeat in se animalitatem; < … > in
94
effectu quam possibile erat ei in se habere. Intentio ergo animalitatis erit
95
|217|[ed. Cairo vol. 1]pars esse huius corporis per conversionem dispositionis corporis
96
postquam iam fuerit, sicut corpus ex intentione materiae pars est esse
97
animalis.
98
Deinde corporis absoluti ex intentione materiae esse et coniunctio non
99
est nisi ex esse suarum specierum et eius quod sub ipso est, quia sunt causa
100
esse ipsius, sed ipsum non est causa esse eorum. Si vero corporeitas ex
1
intellectu generis haberet esse per se ante esse specialitatis, tunc ipsum
2
esset causa specialitatis, sicut corpus ex intellectu materiae, et si eius
3
prioritas non esset tempore, sed esse ipsius corporeitatis in hac specie
4
esset esse illius speciei non ceterarum, < … > similiter esset iudicium in
252
5
eo. Intellectu etenim non est possibile attribuere corporeitati ex intellectu
6
generis esse terminatum in aliqua rerum, nisi adiungat ei aliquid aliud
7
quousque animal fiat ipsa species in intellectu. Si enim hoc ageret,
8
profecto ipsa intentio quae est generis in intellectu non praedicaretur de
9
natura speciei, sed esset eius pars etiam in intellectu; ei enim quod est
10
species non attribuitur natura generalitatis in esse et in intellectu simul,
11
nisi cum iam acceperis speciem in sua perfectione, et differentia non erit
12
extra intentionem huius generis nec adiuncta ei, sed contenta in eo et
13
pars, sicut praediximus; hoc autem iudicium non est generis solius, sed
14
omnis universalis ex hoc quod est universale.
15
|218|[ed. Cairo vol. 1]Manifestum est igitur ex hoc quod genus, cum accipitur secundum hoc
16
quod est genus, est adhuc quasi ignotum. Nondum enim scitur de qua
17
forma praedicetur, et quot formas contineat. Unde anima contendit hoc
18
acquirere: nondum enim stabilitum est in effectu aliquid determinatum
19
quod sit genus; unde, cum acceperimus colorem et consideraverimus eum
20
in intellectu animae, anima non erit contenta quasi iam aliquid habeat in
21
effectu, sed quaeret intentioni coloris addi aliquid, quousque remaneat in
22
effectu color. De natura vero speciei non quaeritur acquisitio intentionis
23
suae, sed acquisitio designationis; de natura vero generis, quamvis quia
253
24
anima quaerat acquisitionem designationis, iam fecit quod debet et quod
25
debet sufficere, anima tamen quaerit praeter hoc acquisitionem
26
intentionis eius ante hanc inquisitionem, ita ut nihil remaneat nisi
27
ut aptetur ad hanc inquisitionem; et tunc debet anima ponere
28
qualemcumque signatum voluerit. Ergo non erit possibile animae ponere
29
illud esse aliquid ita ut possit concedi esse quodcumque signatum fuerit,
30
nisi postquam adiunxerit ei alias intentiones post coloritatem, et ante
31
designationem. Non enim est sibi possibile ponere colorem cum ipse sit
32
color, sine additione alicuius designati quod sit color in hac materia, et
33
quod ipse color non sit nisi color tantum: iam enim appropriatus est rebus
34
accidentalibus quae accidunt extrinsecus. Unde potest concedi ipsum in
35
putatione permanere cum remotione uniuscuiusque eorum, sicut fit in
36
propriatis natura specialitatis, sicut in mensura et qualitate et ceteris.
37
|219|[ed. Cairo vol. 1]Similiter corpus de quo agimus non est possibile poni in intellectu
38
designatum, ita ut sit substantia retinens quicquid contigerit, postquam
39
fuerit compositio longa et lata et profunda supra compositionem eius, nec
40
definiri an retineat ea an non retineat ad hoc ut fiat species.
254
41
Si quis autem dixerit quod similiter possumus coniungere quaelibet
42
secundum huiusmodi coniunctionem, dicemus quod noster sermo est de
43
quodam modo cuiusdam coniunctionis, cuiusmodi est coniunctio
44
aliquorum in aliquo secundum modum coniunctionis quae est in natura
45
generis ex hoc quod est genus. Ipse autem modus est ut ea quae
46
coniunguntur sint differentiae advenientes ei. Noster autem sermo non
47
est hic de significando qualiter natura generis comprehendat differentias
48
et alia a differentiis quae sunt ea quae coniunguntur in ea ad mo-
49
dum differentiarum, sed de his secundum hoc quod conducunt ad
50
cognoscendum differentiam inter genus et materiam. Non enim, cum
51
voluerimus distinguere inter aliqua duo, debemus deviare ab hoc ad
52
ostendendum alias dispositiones. Nam nostra intentio est ostendere quod
53
natura generis quae est corpus est substantia in qua potest concedi
54
coniunctio aliquorum quae solent in ea coniungi; fit ergo collectio
55
longa, lata et profunda; et si aliqua fuerint incognita, non erunt cognita
56
nisi ex condicionibus; huc usque locuti sumus de hoc.
255
57
|220|[ed. Cairo vol. 1][V, 4] CAPITULUM DE INTELLECTIBUS QUI SUNT EXTRA INTENTIONEM
58
GENERIS QUOMODO RECIPIUNTUR INTRA NATURAM GENERIS
59
Loquamur nunc de his quorum coniunctio potest concedi in genere, et
60
deinde quiescemus postquam stabilierimus quod natura eius et esse in
61
actu non provenit nisi ex illis. Dicemus ergo quod haec inquisitio dividitur
62
in duo, quorum unum est scire quae sunt ea quae debet retinere genus in se
63
et complecti, ad hoc ut per illa ipsum genus fiat species, et aliud est scire
64
quae sunt ea ex quibus retentis non fiat ita. Corpus enim cum retinet in se
65
albedinem, secundum modum quo praediximus, non ex hoc fit species.
66
Animal quoque, cum dividitur in masculum et feminam, non spe-
67
cificatur propter hoc, cum ipsum specificetur ex aliis; potest autem
68
concedi quod, cum animal cadit super individuum in quo sunt
69
accidentia multa, fit ex illa collectione animal signatum.
70
Primo ergo dicemus quod non incumbit nobis ut studeamus stabilire
71
proprietatem differentiae uniuscuiusque generis secundum unam-
72
quamque speciem, nec etiam differentias specierum unius generis; hoc
73
enim non est in nostro posse; quod autem est nobis possibile, hoc est
74
cognoscere regulam in hoc et quomodo res debet esse in se. Cum autem
75
consideraverimus de aliqua intentionum intellectarum convenientium ad
76
specificandum genus an sit genus secundum condicionem illius regulae
256
77
an non, fortassis ignotum erit penes nos in plerisque rebus et fortassis
78
cognitum in aliquibus.
79
|221|[ed. Cairo vol. 1]Dicemus ergo quod intentioni communi cum coniungitur natura eius,
80
primo necesse est ut coniunctio eius ad illam fiat dividendo quousque
81
restringatur in specialitatem et ut impossibile sit permutari divisionem,
82
ipso signato remanente substantia, ita ut, verbi gratia, mobile ex eis fiat
83
immobile cum ipsum sit unum per individualitatem, et non mobile fiat
84
mobile cum sit unum individualitate, nec ut unum mobile et aliud mobile
85
sint duae partes divisionis substantialis, sed oportet ut divisio sit fixa, ad
86
hoc ut intentio propria non separetur a sua propria portione generis.
87
Et post hoc oportet etiam ut affirmativum ex utroque membrorum vel
88
utrumque non sint ei accidentia propter hoc quod est prius illis; contingit
89
autem quod ipsa intentio est naturae generis prima, et aliquando
90
secundaria potest esse. Cum autem fuerit secundaria, poterit esse ut non
91
sit differentia ullo modo, sed sit aliquid comitans id quod est differentia,
92
sicut si aliquis erraret dividendo substantiam non in corpus et non corpus,
93
sed in receptibile motus et non receptibile; receptibile etenim motus non
94
sequitur substantiam propinque, sed postquam fit locale et corpus. Nam
95
receptibile motus comitatur corpus et multa alia comitantur corpus, sed
257
96
unumquodque eorum post nominationem corporis, quae non sunt
97
differentiae, sed quaedam comitantia differentias; substantiae etenim
98
mediante corporeitate accidunt intentiones istae; divisio autem eius quae
99
fit per corpoream et incorpoream est inquantum est substantia, non
100
mediante alio.
1
Potest autem concedi quod aliquid eorum quae non accidunt
2
substantiae primum sit differentia, sed non differentia propinqua huic
3
generi, sed differentia post differentiam, verbi gratia, sicut cum dicitur
4
|222|[ed. Cairo vol. 1]quod corpus aliud est rationale, aliud irrationale; corpus enim, ex hoc
5
quod est corpus, non est aptum esse rationale vel irrationale, sed prius
6
necesse est esse habens animam ad hoc ut fiat rationale. Cum ergo
7
invenitur corporis differentia, oportet ut differentiae quae sunt post
8
ipsum sint differentiae facientes notari appropriationem ipsarum; habens
9
enim rationalitatem et carens rationalitate faciunt notari dispositionem
10
differentiae eius ex hoc quod est habens animam. Ipsum enim est habens
11
rationalitatem et carens rationalitate secundum hoc quod est habens
12
animam, non secundum quod est album vel nigrum vel aliquid aliud
13
aliquo modo in effectu. Similiter hoc quod corpus est habens animam aut
14
non habens animam non habet ullo modo propter aliquid generum
15
mediorum.
16
Cum igitur naturae generis etiam acciderint accidentia quibus differat,
17
tunc non potest esse quin ipsa aptitudo differendi sit vel ex natura generis,
258
18
vel ex natura communiori quam ipsa, sicut prius erat ex natura propriori
19
quam ipsa. Si autem fuerit ex natura communiori quam ipsa, sicut
20
animal, aliud album aliud nigrum, et sicut homo, alius masculus alius
21
femina, non est hoc ex suis differentiis. Animal enim non fit album vel
22
nigrum, nisi quia est corpus naturale; iam enim ipsum est existens corpus
23
naturale in effectu, et deinde supponitur his accidentibus quae recipit,
24
quamvis non sit animal; homo quoque non est aptus ad masculum et
25
feminam, nisi quia est animal. Haec ergo non sunt differentiae generis.
26
Sunt enim aliqua propria generi quae dividunt illud, sicut masculus et
27
femina animal, nec tamen sunt differentiae aliquo modo, videlicet
28
quoniam non essent differentiae animalis, nisi acciderent animali ex sua
29
forma ita ut forma eius dividatur per illas divisione primitiva, et non sint
30
|223|[ed. Cairo vol. 1]comitantes aliquid quod constituat differentiam primam.
31
Cum autem non fuerit ita, sed non acciderint animali nisi quia eius
32
materiae ex qua est accidit aliquid propter quod fit alicuius
33
dispositionis, quae non prohibet acquisitionem formae generis et esse
34
eius nec etiam prohibet quin accidat corpori alia divisio ex sua forma
35
per differentias, tunc duo membra divisionis non sunt de differentiis
36
sed de accidentibus comitantibus illud, sicut masculus et femina.
37
Spermati etenim quod est aptum formae animalis et est assignatum
259
38
differentiae propriae animalis universalis, accidit passibilitas calefactiva
39
et fit masculus; iam etiam posset concedi quod eidem accideret
40
passibilitas infrigidativa in complexione et fieret femina. Ipsa autem
41
passibilitas tantum non prohibet, secundum hoc quod ipsum idem est,
42
recipere differentiam quae accidit animali ex sua forma, scilicet ex hoc
43
unde est habens animam apprehendentem, mobilem voluntate, ut ideo
44
non concedatur recipere rationalitatem et irrationabilitatem; ergo haec
45
actio non est agens aliquid in sua specificatione. Quamvis putaremus
46
etiam illud nec masculum nec feminam nec attenderemus ad hoc ullo
47
modo, tamen constitueretur species ab eo quo specificatur: illud enim
48
nec prohibet specificari non consideratum nec acquirit specificationem
49
consideratum.
50
Non est autem sic cum consideraverimus illud nec rationale nec
51
irrationale, vel cum consideraverimus colorem nec album nec nigrum ullo
52
modo. Cum ergo voluerimus distinguere inter differentias et proprietates
53
divisivas non sufficiet dicere quod id quod accidit ex materia non sit
54
differentia. Ipsum enim esse nutribile vel innutribile non accidit nisi ex
55
materia, sed oportet considerare condiciones alias quas praediximus, et
56
|224|[ed. Cairo vol. 1]ob hoc non invenimus aliquam specierum corporis cuius est pascibile
57
contineri sub universitate eius cuius est impascibile; invenimus autem
260
58
hominem, cum sit species animalis sine dubio, contineri sub universitate
59
masculi et feminae utriusque simul; similiter equus et cetera huiusmodi.
60
Masculus autem et femina iam continentur etiam sub homine, eo quod
61
haec intentio comitans est per quam cadit divisio in divisum, quamvis
62
autem sit ex condicionibus differentiae, iam tamen contingit in non
63
differentia; aliquando enim id quod est non differentia comitatur speciem
64
aliquam inseparabiliter, hoc autem fit cum illud fuerit de comitantibus
65
differentiam.
66
Repetimus autem dicentes te scire quod materia, cum movetur ad
67
recipiendum veritatem formae quae facit speciem, accidunt ei accidentia
68
ex complexionibus et ceteris aliis quibus variatur eius dispositio in ac-
69
tiones provenientes ex illa, non ex hoc quod recipit formam generis aut
70
formam differentiae, quia non quicquid recipit de dispositionibus et quod
71
accidit ei est de universitate eius quod continetur sub fine ad quem
72
movetur in generando. Nosti enim conflictus rerum naturalium, [scilicet
73
quomodo haec unitio sit] et quomodo aliae praeveniunt alias et passiones
74
quae contingunt in eas; aliquando enim passiones praecedunt removentes
75
a fine qui intenditur, et aliquando sunt inferentes diversitates, non in ipso
76
fine qui intenditur, sed in aliquibus habentibus se ad finem aliqua
77
comparatione, et aliquando sunt in aliquibus longe remotis a fine, et quod
78
accidit materiae secundum hoc cum quo remanet materia occurrens
79
formae est praeter intentionem finis. Masculinitas enim et feminitas non
261
80
agunt nisi secundum hoc quod est dispositio instrumentorum quibus fit
81
|225|[ed. Cairo vol. 1]generatio. Generatio autem sine dubio est quiddam quod accidit post
82
vitam, sed postquam vita specificata est res terminata per se. Ergo haec
83
et similia sunt de universitate dispositionum consequentium post
84
specificationem vitae in speciem, quamvis sit comparativa fini; unde
85
quicquid fuerit de passionibus et comitantibus secundum hunc modum,
86
scias non esse de differentiis generum.
87
Iam ergo tibi naturam ostendimus universalis, et quomodo habet esse,
88
et quomodo genus differt a materia tali modo quod possunt derivari alii
89
modi de quibus postea loquemur, ostendentes ea quae sunt debita generi
90
per quae specificetur. Sed remanent duae inquisitiones coniunctae ei de
91
quo agimus, una scilicet de his quae sunt debita generi nec specificant
92
illud, alia de hac intentione quomodo sit et quomodo, ex genere et
93
differentia cum sint duo, fiat unum quiddam definitum in effectu.
94
De prima autem inquisitione dicemus quod, postquam illa non sunt
95
differentiae, sine dubio sunt accidentia; accidentia autem aut sunt
96
comitantia, aut non comitantia. Comitantia autem aut comitantur genera
97
generis, si habuerit genera, aut differentias generum, aut ipsum genus aut
98
differentiam ipsius, aut differentiam quae sub ipso est, aut materiam
99
alicuius eorum. Sed quoniam quaecumque comitantur id quod ex
100
aliquibus fuerit superius, comitantur etiam genera superiora et dif-
1
ferentias quas habent, et differentiam constitutivam quae est ipsius
2
generis, et comitantur etiam materias istorum et accidentia eorum,
3
quoniam accidentia comitantur accidentia, tunc haec omnia comi-
262
4
|226|[ed. Cairo vol. 1]tabuntur genus et quicquid est sub ipso. Nullum autem eorum quae
5
comitantur differentias tantum quae sunt sub genere comitatur genus, eo
6
quod sequeretur ex hoc ipsum fieri minus; possibile est autem utrumque
7
contingere in illo.
8
Ponamus ergo aliquid signatum quod sit compositum et terminatum ex
9
differentiis corporum et ex accidentibus multis quod, cum dixerimus
10
corpus, non intelligimus ex hoc abstractionem a coniunctione formae
11
corporeae cum materia cui haec omnia sint accidentia, et sint praeter
12
essentiam eius, sed intelligimus quiddam quod est non in subiecto habens
13
longitudinem, latitudinem et profunditatem, sive hoc praedicetur de illo
14
principaliter sive non principaliter. Haec ergo collectio est cuiusdam
15
quod est collectio signata supra quam cadit collectio corporis secundum
16
hanc intentionem; non praedicatur autem de ea corpus secundum aliam
17
intentionem qua est eius materia; cum ergo illud dicitur corpus, ipsum
18
corpus non est nisi ipsum, non pars eius nec aliquid praeter ipsum.
19
Potest autem aliquis dicere: «ergo iam posuisti naturam generis non
20
nisi naturam individui; sed probatum est iam quod individuum habet
263
21
proprietates et accidentia quae sunt praeter naturam generis», < … >
22
videlicet quoniam non est opus ut natura corporis praedicata de
23
individuo habeat naturam generis secundum hoc quod applicatur ipsis
24
accidentibus in effectu < … >. Nam natura generis, si non praedicaretur
25
de collectione, non praedicaretur de individuo, sed esset pars individui;
26
licet enim non essent haec accidentia et hae proprietates, tamen haec
27
natura quam dicimus haberet esse secundum intentionem praedictam,
28
|227|[ed. Cairo vol. 1]hoc est quoniam natura substantiae, quocumque modo fuerit eius
29
substantialitas, constituta est ex hoc et ex hoc quod est necessarium ad
30
esse corpus; haec ergo accidentia et hae proprietates praeter ea sunt
31
quibus eget corpus quod est unum ex generibus, ad essendum corpus sicut
32
praedictum est, nisi fuerit propriatum, et non in hoc; sed cum fuerint
33
haec, non praedicabitur de illis corpus. Interest igitur an dicatur quod
34
natura eius non eget ad suam intentionem aliquo, an dicatur non
35
praedicari de illo. Iam enim praedicatur de aliquo quo non eget ad suam
36
intentionem. Cum autem praedicatur de aliquo, iam appropriatur per
37
illud in effectu, postquam possibile erat etiam appropriari aliis ab hoc.
38
Similiter est eius dispositio cum differentiis. Nisi autem esset hic modus
264
39
respectus in praedicatione speciei, natura generis esset pars, non
40
praedicata.
41
|228|[ed. Cairo vol. 1]Species autem est natura terminata in esse et in intellectu utroque
42
simul, videlicet quoniam, cum terminatum fuerit esse generis per illa quae
43
terminant ipsum, erit in effectu et non erit opus postea nisi poni signatum
44
tantum, nec requiretur aliquid ad determinationem eius nisi designatio
45
tantum, postquam natura determinata est species specialissima; et erit
46
tunc natura sic quod accident ei comitantia ex proprietatibus et
47
accidentibus, per quae natura individuatur et fit designata.
48
Ipsae vero proprietates et accidentia, aut erunt advenientia tantum, ita
49
ut non sint de essentia ullo modo, et haec sunt accidentia quae accidunt
50
individuis rerum simplicium et accidentium, < … > aut erunt dis-
51
positiones superadditae; ex quibus quaedam sunt quibus intellectis
52
remotis ab hoc signato, necesse est ut non habeat esse hoc signatum quod
53
est praeter alia, quia continget destrui veritatem suae alietatis comitantis,
54
|229|[ed. Cairo vol. 1]et quaedam sunt quibus intellectis remotis non est necesse provenire
55
destructionem sui esse postquam habuerit esse, vel corruptionem suae
56
essentiae post eius appropriationem, sed destruetur alietas et eius
265
57
diversitas ad alia secundum quod diversum est ab aliis absque
58
destructione singularis.
59
Fortassis autem hoc obscurum est penes nos et non determinatur;
60
noster vero sermo non est de hoc secundum quod scitur, sed secundum
61
quod res est in se.
62
|236|[ed. Cairo vol. 1][V, 5] CAPITULUM DE ASSIGNANDA COMPARATIONE
63
DEFINITIONIS ET DEFINITI
64
Potest hic aliquis dicere quod definitio, secundum hoc quod
65
consentiunt auctores artis, composita est ex genere et differentia,
66
unumquodque quorum discretum est ab alio et utraque partes sunt
67
definitionis. Definitio autem non est nisi quidditas definiti; ergo
68
intentiones quae significantur per genus et differentiam taliter se habent
69
ad naturam speciei, qualiter ipsa ad definitionem. Sicut enim genus et
70
differentia sunt partes definitionis, sic etiam intentiones eorum duae sunt
71
partes definiti; unde cum ita sit, non erit verum praedicari naturam
72
generis de natura speciei quoniam pars eius est.
73
Ad quod dicimus quia, cum nos definimus dicentes, verbi gratia:
74
«homo est animal rationale», non volumus in hoc quod homo sit
266
75
coniunctio ex animali et rationali, sed volumus in hoc quod ipse est
76
animal quod est rationale, quasi enim animal in se quiddam est cuius
77
esse non est terminatum, sicut praediximus, nisi cum ipsum animal
78
fuerit rationale, ita ut, cum hoc quod dicimus habens animam
79
apprehendentem simpliciter quod est non terminatum fit habens hanc
80
animam, iam sit terminatum, nam eiusmodi est quod eius anima est
81
sensibilis rationalis: haec igitur determinatio est eius quod est habens
82
animam apprehendentem. Corpus ergo habens animam apprehenden-
83
tem non est aliquid, sed ipsum esse habens animam rationalem est
84
|237|[ed. Cairo vol. 1]aliquid quod accidit ei extrinsecus, et hoc quod est animal non est nisi
85
id quod est habens animam apprehendentem; esse vero id cuius est
86
anima apprehendens est quiddam interminatum, quorum nullum habet
87
esse in actu ullo modo, sicut iam scisti, sed fit per illud terminatum;
88
haec autem dubitatio non est nisi in intellectu, eo quod dubium est ei
89
de certitudine animae apprehendentis quousque possit designari et dici
90
quod est apprehendens sensu et imaginatione et ratione.
91
Cum autem accipitur sensus in definitione animalis non est vere
92
differentia, sed est consignificans differentiam; differentia enim animalis
93
haec est scilicet quod est habens animam apprehendentem mobilem
267
94
voluntate. Non est autem esse animae animalis hoc quod imaginat et
95
movet voluntate, sed est principium horum omnium < … > non habens
96
in se nomen, quod consequuntur hoc; unde necesse est adinvenire ei
97
nomen quantum in se et quantum ad haec omnia, ita ut sensus et motus
98
simul sint in eius definitione, sed sensus ponatur vel quasi ex intellectu
99
utriusque sensus, interioris scilicet et exterioris, vel erit contentus sensu
100
tantum ad hoc ut significet haec omnia, non significatione continentiae,
1
sed comitantiae. Iam autem ostensus est intellectus horum et con-
2
similium. Sensus igitur non est vere differentia animalis, sed est una de
3
partibus differentiae et unum de comitantibus eam; eius autem differentia
4
est esse animae quae est principium omnium istorum illi. Similiter,
5
rationale homini. Sed defectus nominum et parvitas percipiendi
6
differentias, aut hoc, aut illud, facit necessario deviare a vera differentia
7
ad comitans; aliquando autem denominatur eius nomen a suo comitanti,
8
sicut intelligimus sensibile id quod habet principium ex quo emanat
9
|238|[ed. Cairo vol. 1]sensus et alia huiusmodi; aliquando vero differentia est ignota penes nos
10
et non percipitur nisi ex suo comitanti. Noster autem sermo non est nunc
11
de his secundum quod intelligimus et agimus de illis, sed secundum hoc
12
quod est esse eorum in se. Deinde si animal non haberet nisi sensum, tunc
13
ipsum esset corpus habens sensum, non corpus ex intentione abstractionis
268
14
naturae corporeae et sensibilis, tali condicione quod esset illud tantum,
15
sed totum eo modo quo diximus, quia unitio < … > materiae cum forma
16
aut partis cum alia parte in composito non est nisi coniunctio alicuius
17
cum aliquo praeter illud, comitans aut accidens.
18
Unde ea in quibus est unitio sunt multis modis. Uno, ut coniunctio
19
materiae et formae; sed materia est quiddam quod non habet esse per se
20
ullo modo, nec est in effectu nisi per formam; forma vero est quiddam
21
aliud ab ea, quorum unum non est aliud; coniunctum autem neutrum
22
eorum est.
23
Alio autem modo, fit coniunctio aliquorum quorum neutrum eget
24
altero ad existendum, sed ex unitione eorum provenit quiddam aliud, vel
25
compositione vel permixtione vel permutatione. Ex istis est quaedam
26
coniunctio aliquorum quorum unum non habet esse in effectu nisi per hoc
27
quod adiungitur alii, et quoddam habet esse in effectu, et tunc id quod
28
non habet esse in effectu existit per id quod habet esse in effectu, ex
29
quorum unitione provenit compositum, sicut compositum ex corpore et
30
|239|[ed. Cairo vol. 1]albedine. In his autem divisionibus neutrum unitorum est aliud, nec ipsa
31
utraque sunt partes uniti, nec praedicatur alterum de altero ullo modo
32
univoce.
33
Et ex his est unitio alicuius cum aliquo, cuius vis non est ipsa eadem nisi
269
34
ex coniunctione sui cum illo. Intellectus enim iam intelligit intentionem
35
quam possibile est esse multa, quorum unumquodque est ipsa intentio in
36
esse, non quod intentioni adiungatur alia quae designat eius esse, sed quia
37
ipsa intentio continetur in eo, nec est aliud nisi designatione vel
38
ignorantia, non in esse, sicut mensura quae est intentio quam possibile est
39
esse lineam et superficiem et profunditatem, non quod aliquid adiungatur
40
ei ex cuius adiunctione fiat linea et superficies et profunditas, sed quia ipsa
41
linea est ipsa et ipsa superficies est ipsa, ideo quoniam intentio mensurae
42
est ut sit quiddam receptibile aequalitatis, non tali condicione ut sit haec
43
intentio tantum (nam huiusmodi non est genus, sicut iam nosti), sed
44
absque ulla alia condicione, ita ut haec intentio quae est receptibilis
45
aequalitatis, ipsa in se, quicquid fuerit, postquam fuerit esse eius in se
46
qualecumque fuerit illud esse, praedicetur de ea per se quod ita est, et licet
47
sit in una dimensione vel duabus vel tribus, haec intentio in esse non erit
48
nisi aliqua istarum. Intellectus autem, secundum hoc quod intelligit eam,
49
attribuit ei esse per se, et deinde si intellectus addiderit ei aliquid insuper,
50
illud superadditum non erit quasi intentio extrinseca quae consequatur id
51
|240|[ed. Cairo vol. 1]quod est receptibile aequalitatis ita ut ipsum sit receptibile aequalitatis
52
per se in definitione sui et hoc aliud adiunctum ei extrinsecus, sed hoc erit
53
determinatio suae receptionis aequalitatis secundum quod est in una
54
dimensione tantum vel in pluribus; unde receptibile aequalitatis in una
270
55
dimensione in hac re erit ipsum idem receptibile aequalitatis, ita ut possit
56
dici quod hoc receptibile aequalitatis est hoc quod est habens unam
57
dimensionem et e converso. Hoc autem non fit in his quae praecesserunt;
58
quamvis enim hic sit aliqua multitudo sine dubio, non tamen est
59
multitudo quae est partium, sed multitudo quae est rei, secundum quod
60
est terminata et non terminata: res enim terminata in se potest considerari
61
secundum hoc quod est non terminata quantum ad intellectum nostrum;
62
erit ergo hic alietas; cum autem fit terminata, ipsa non fit alia, nisi
63
secundum respectum praedictum qui est secundum intellectum tantum;
64
determinatio enim non alterat sed certificat. Sic ergo intellige unitionem
65
quae est ex genere et differentia.
66
Quamvis sint diversa et in natura alicuius specierum sit compositio
67
quarum differentiae fluant ab earum formis et genera earum a materiis
68
suarum formarum (quamvis genera earum et differentiae earum non sint
69
materiae nec formae earum secundum quod sunt materiae et formae),
70
ex quibus sunt quaedam in quarum natura nulla est compositio, sed, si
71
fuerit compositio, est quemadmodum diximus: nulla autem earum in
72
unaquaque specierum est alia ab alia, nisi quia aliquando accipitur non
73
sicut terminata, sed quia in potentia est semel terminata, et accipitur
74
aliquando terminata in effectu; hanc autem potentiam non habet
75
secundum esse, sed secundum intellectum. In esse enim non est terminatio
271
76
naturae generalis praeter potentiam quae faciat eam speciem, sive ipsa
77
species habeat compositionem in natura, sive non habeat.
78
|241|[ed. Cairo vol. 1]Genus ergo et differentia in definitione etiam, secundum quod
79
unumquodque eorum est pars definitionis, ex hoc quod est definitio, non
80
praedicantur de definitione nec definitio de ipsis. Non enim dicitur
81
definitio esse genus tantum, vel differentia, vel e converso. Non enim
82
dicitur definitio animalis esse corpus vel habens sensum, nec e converso,
83
sed secundum hoc quod genera et differentiae sunt naturae consequentes
84
naturam, sicut iam nosti, praedicantur de definito.
85
Dicimus autem quod definitio vere determinat unam naturam, verbi
86
gratia, cum dicitur animal rationale; ex hoc enim iam determinata est
87
intentio unius alicuius quod est animal, quod animal est rationale. Cum
88
enim consideratur haec una res, non est pluralitas in intellectu; cum
89
autem consideratur definitio et invenitur composita ex numero istarum
90
intentionum et considerantur istae intentiones secundum hoc quod
91
unaquaeque earum considerata in se, non est alia, invenitur hic pluralitas
92
in intellectu. Sed cum intelligitur definitio intentio quae existit in anima
93
secundum primum respectum, scilicet unum quiddam quod est animal
94
quod est rationale, tunc definitio est ipsum definitum in intellectu. Si
95
autem intelligitur definitio intentio existens in anima secundum res-
96
pectum secundum, scilicet discrete, tunc intentio ipsius definitionis
97
non est intentio definiti, sed quiddam deducens ad ipsum et demonstrans
98
ipsum.
272
99
Item respectus qui facit debere ipsam definitionem esse definitum, non
100
ponit animal et rationale duas partes definitionis, sed praedicata de ipso,
1
scilicet quod ipsa sunt ipsa definitio, non quod sint duo de veritate eius
2
diversa a se et a toto, sicut intelligitur ex nostro exemplo de eo quod est
3
animal quod eius animalitas est perfecta et terminata per rationalitatem;
4
respectus vero qui facit debere quod definitio non sit definitum prohibet
5
|242|[ed. Cairo vol. 1]genus et differentiam praedicari de definitione, sed sunt duae partes eius.
6
Et propter hoc nullum horum quod est genus et differentia est definitio,
7
nec universitas intentionum animalis composita cum rationalitate est
8
intentio animalis non compositi nec intentio rationalis non coniuncti;
9
< nec > intelligitur de intentione coniunctionis ex animali et rationali
10
[nec] quod intelligitur de unoquoque illorum, nec aliquod eorum
11
praedicatur de illa. Coniunctum igitur ex animali et rationali non est
12
animal et rationale: compositum enim ex aliquibus duobus aliud est ab
13
illis tertium cuius unumquodque eorum pars est; pars autem non est
14
totum, nec totum est ipsa pars.
15
|243|[ed. Cairo vol. 1]Quod autem debet ostendi, hoc est scilicet quomodo definiuntur res et
16
quam comparationem habet definitio ad illas, et quae est differentia inter
17
quidditatem rei et formam.
18
Dicemus ergo quod, sicut ens et unum sunt de his quae sunt communia
19
praedicamentis, sed secundum prius et posterius, similiter etiam hoc quod
273
20
res habent quidditatem et definitionem non est in omnibus eis eodem
21
ordine.
22
Substantia enim est cui primo datur sua definitio et vere; cetera vero,
23
quoniam quidditas eorum pendet ex substantia vel ex substantiali forma,
24
sicut iam definivimus. Formarum autem naturalium iam nosti
25
dispositionem et figurarum et mensurarum; tunc quodam modo non
26
definiuntur nisi per substantiam. Ex quo contingit aut accidentibus ut in
27
definitionibus eorum sit aliquid supra id quod est in essentiis eorum:
28
quamvis enim in essentiis eorum non recipiatur substantia ita ut sit pars
29
eorum ullo modo, quoniam, cuius pars est substantia, ipsum etiam
30
substantia est, tamen substantia recipitur in definitione eorum ita ut sit
31
pars, eo quod per substantiam definiuntur omnia. Aut compositis
32
contingit in eis idem bis repeti: nam quoniam in eis est substantia, ideo
33
|244|[ed. Cairo vol. 1]necesse est illam poni in definitione eorum, et quoniam in eis est accidens
34
quod definitur per substantiam, tunc necesse est eam iterum poni in
35
definitione accidentis, ita ut tota definitio sit composita ex definitione
36
substantiae et definitione accidentis. Unde oportet idem repeti bis et
37
multotiens; quod patet cum resolvitur definitio ipsius accidentis et
38
redigitur in ea quae continet; ergo in definitione huius compositi bis
274
39
invenitur substantia, sed in essentia compositi non est nisi semel, et ideo in
40
hac definitione aliquid est additum supra intentionem definiti in seipso.
41
In veris autem definitionibus non debet esse aliquid superadditum, verbi
42
gratia, cum definitur nasus simus, omnino debet accipi in ea nasus et
43
depressio, et sic ponitur nasus in ipsa definitione simi. Simus enim est
44
nasus depressus, nec potest poni hic depressus tantum. Si enim depressus
45
tantum esset simus, tunc crus depressum esset etiam simum; debet autem
46
omnino nasus accipi in definitione simi. Cum ergo definitur nasus simus,
47
iam accipitur in ea bis nasus; unde necesse est ut aut huiusmodi non sint
48
definitiones et sic non habent definitiones nisi tantum simplicia, aut ut
49
hae sint definitiones, sed secundum alium modum.
50
Non debet autem sufficere sola expositio nominis, ad hoc ut sit
51
definitio, quasi definitiones huiusmodi ponantur definitiones verae,
52
quoniam definitio est demonstrans quidditatem rei, sicut iam nosti. Si
53
enim omnis oratio cui potest parificari nomen esset definitio, tunc omnes
54
orationes libri cuiusdam auctoris essent definitiones. Quandoquidem
55
autem ita est, tunc manifestum est quod hae definitiones compositorum
56
definitiones sunt secundum alium modum.
57
Quidditas autem omnis simplicis est ipsummet simplex: nihil enim est
58
|245|[ed. Cairo vol. 1]ibi receptibile suae quidditatis. Si enim ibi esset aliquid receptibile suae
59
quidditatis, illud non esset quidditas recepta quae habetur in eo, immo
60
ipsum receptum esset forma eius; forma autem eius non est idem quod
275
61
adaequatur definitioni, sed nec composita sunt ex forma tantum id quod
62
sunt. Definitio enim compositorum non est ex sola forma: definitio enim
63
rei significat omne id ex quo constituitur eius essentia; unde contingit ut
64
contineat materiam aliquo modo, et per hoc cognoscitur differentia inter
65
quidditatem et formam. Forma enim semper est pars quidditatis in
66
compositis; omnis vero simplicis forma est ipsum simplex, quoniam non
67
est ibi complexio. Compositorum vero forma non est ipsa composita, nec
68
est eorum quidditas ipsa composita; non est forma, ideo quia constat
69
quod pars est eorum; quidditas vero est id quod est quicquid est, forma
70
existente coniuncta materiae, quod quidem amplius est quam intentio
71
formae; composito etiam non est haec intentio quia composita est ex
72
forma et materia; haec enim est quidditas compositi et quidditas est haec
73
compositio. Ergo forma est unum eorum quae conveniunt in hac
74
compositione, quidditas vero est ipsa compositio complectens formam et
75
materiam, unitas autem quae fit ex illis duobus est ad hoc unum. Et generi
76
quidem ex hoc quod est genus est quidditas, et speciei ex hoc quod est
77
species est quidditas, et singulari et particulari ex hoc quod est singulare et
78
particulare est quidditas, cum accidentibus et comitantibus ex quibus
79
constituitur. Cum igitur quidditas praedicatur de eo quod est genus, et de
276
80
eo quod est species, et de eo quod est singulare individuum, fit hoc sola
81
communione nominis, quoniam haec quidditas non est discreta ab eo
82
quod per ipsam est quicquid est, alioquin, non esset eius quidditas.
83
Singulare autem non habet definitionem ullo modo, quamvis
84
|246|[ed. Cairo vol. 1]compositum habeat aliquam definitionem, quoniam definitio est
85
omnino composita ex nominibus determinantibus, in quibus tamen
86
non est determinatio alicuius rei designatae. Si enim determinatio esset
87
designatio certa, iam esset nominatio tantum aut aliquod signum
88
motus aut similium. Non autem fit in illis cognitio ignoti propter
89
determinationem. Unde postquam omne nomen quod continetur in
90
definitione singularis significat determinationem quam possibile est
91
multis convenire, tunc ordo compositionis suae non excipit illud ab hac
92
possibilitate: cum enim a fuerit intentio universalis et ei adiungitur b,
93
alia scilicet similiter intentio universalis, poterit tunc hic esse restrictio
94
aliqua. Sed quia est restrictio unius universalis per aliud universale,
95
remanet postea propinquius universale in quo potest esse communio.
96
Verbi gratia, cum definitur hic Socrates et dicitur esse philosophus, in
97
hoc etiam communio est; cum vero dicitur philosophus castus, adhuc
98
etiam communio est; si vero dicitur philosophus castus qui occisus fuit
99
iniuste, adhuc etiam hoc commune est. Si vero dicitur filius illius, adhuc
277
100
hoc potest esse commune, quoniam notitia illius est sicut notitia istius.
1
Si vero notatur ipsum individuum designatione aut cognomine, fiet
2
demonstratio illius designatione vel cognomine et non descriptione. Si
3
vero additur quem occiderunt in civitate illa et in die illo, haec etiam
4
tota enumeratio cum sua individualitate omnino universalis est:
5
possibile est enim illam praedicari de multis, nisi restrinxeris circa
6
individuum.
7
Si vero illud circa quod restrinxeris fuerit aliquod individuum de
8
universalitate individuorum alicuius specierum, tunc non poterit hac
9
demonstratione cognosci nec intellectu deprehendi nisi sensu. Si autem id
10
|247|[ed. Cairo vol. 1]circa quod restringitur fuerit de individuis, in quorum unoquoque est
11
perfecta veritas speciei, et non supervenit ei aliud novum individuum,
12
intellectus iam intellexit ipsam speciem et eius individuum. Sed cum
13
assignatur eius descriptio, intellectus poterit illud comprehendere, certus
14
illud posse permutari a sua dispositione in destructionem: huiusmodi
15
enim res <non> destruitur; de descripto vero non est certus an semper
16
sit vel descriptionem de eo semper praedicari, aliquando autem in
278
17
intellectu scitur quamdiu durabit hoc: haec ergo etiam non erit vera
18
definitio.
19
Manifestum est igitur quod singulare non habet veram definitionem;
20
non enim potest ostendi in se nisi cognomine, aut designatione, aut
21
comparatione ad aliquid notum per cognomen vel designationem,
22
quoniam omnis definitio est imaginatio intelligibilis quam verum est
23
praedicari de definito. Singulare quod, cum destruitur, sua definitione
24
non definitur < … >. Unde definitio illius semper erit putatione, nisi
25
fuerit ibi praeter definitionem in intellectu additio designationis et
26
visionis; fiet ergo, propter designationem, definitum sua definitione; cum
27
autem non fuerit hoc, putabitur habere definitionem; vere autem defi-
28
nito est vera definitio. Unde quisquis vult definire corruptibilia iam
29
praesumit ponere ea esse permanentia.
30
|230|[ed. Cairo vol. 1][V, 6] CAPITULUM DE DIFFERENTIA ET EIUS CERTITUDINE
31
Nunc debemus loqui de differentia et ostendere eius dispositionem.
32
Dicemus ergo quod differentia vere non est talis qualis est rationalitas et
33
sensibilitas. Haec enim non praedicantur de aliquo, nisi de eo cuius non
279
34
sunt differentiae; scilicet de sua specie sicut sensus de tactu, sicut nosti
35
alias, aut de suo singulari ut rationalitas de rationalitate Socratis: de
36
individuis enim hominis non praedicatur rationalitas nec sensus; nullum
37
enim eorum dicitur rationalitas vel sensus, sed a nominibus eorum
38
denominatur nomen. Si autem hae sunt differentiae, sunt differentiae sed
39
aliter, nec sunt eiusmodi ut sint aliqua ex his quae praedicantur de
40
pluribus univoce. Convenientius est ergo ut haec sint principia
41
differentiarum, non differentiae; haec enim non praedicantur univoce
42
nisi de non individuis speciei quae dicuntur eorum differentiae, scilicet
43
quoniam rationalitas praedicatur de rationalitate Socratis et Platonis
44
univoce, sensus quoque praedicatur de auditu et visu univoce. Differentia
45
ergo quae est sicut rationalitas et sensus non est eiusmodi ut praedicetur
46
de aliquo animato: sensus enim et rationalitas non est animal ullo modo.
47
Differentia autem quae est rationale et sensibile est genus in potentia;
48
cum autem fuerit in effectu, fiet species.
49
|231|[ed. Cairo vol. 1]Quomodo autem fiat hoc, iam ostendimus, et ostendimus quomodo
50
ipsum genus est differentia et species in esse in actu, et quomodo haec
51
differunt inter se, et quod species vere est quiddam quod est genus cum
52
fuerit propriata in effectu, et quod haec discretio et differentia est penes
53
intellectum. Cum autem diligentius discernitur in esse in compositis,
280
54
genus fiet materia et differentia forma, et tunc nec genus nec differentia
55
praedicabitur de specie.
56
Deinde obiectiones quae fiunt contra hoc verbum de natura
57
differentiae sunt hae quas dicam. Constat scilicet quod omnis species
58
discrepat ab aliis secum convenientibus in genere per differentiam, et
59
quod ipsa differentia est quaedam intentio quae est aut communior ex
60
praedicatis, aut contenta sub aliquo quod est communius ex praedicatis.
61
Inconveniens est autem dicere omnem differentiam communiorem esse ex
62
praedicatis; rationale enim et alia huiusmodi nec sunt praedicamenta nec
63
sunt de iudicio praedicamentorum. Restat ergo ut contineantur sub
64
communiore ex praedicatis. Omne autem quod continetur sub intentione
65
communiore se, differt ab eo quod secum convenit in illa per differentiam
66
sibi propriam. Ergo unicuique differentiae est differentia, et hoc usque in
67
infinitum.
68
Quae autem debes scire per quae solvitur haec quaestio, haec sunt
69
scilicet quoniam praedicabile, aliud est praedicabile constituens quid-
70
ditatem subiecti, et aliud est praedicabile comitans quidditatem eius,
71
non constituens illud, et quia non est necesse ut omnis intentio minus
72
communis, quae continetur sub intentione communiore, differat a
73
convenientibus secum in illa per differentiam quae intelligitur esse
74
|232|[ed. Cairo vol. 1]intentio diversitatis suae essentiae et suae quidditatis. Oportet enim ut id
281
75
quod praedicatur de aliquo, si fuerit constitutivum suae quidditatis, in
76
intellectu et cogitatione sit sicut pars suae quidditatis. Unde quicquid
77
convenerit cum eo in ipsa intentione, in intellectu et cogitatione et
78
definitione, conveniet cum illo in eo quod est pars suae quidditatis; quod
79
autem destiterit ab eo, necessario differet ab eo per id in quo non convenit
80
cum eo, quod apud intellectum et cogitationem et definitionem est alia
81
pars suae quidditatis, < … > scilicet apud intellectum et definitionem;
82
pars vice totius: differt igitur ab eo per id quod est aliud ab eo, scilicet per
83
differentiam. Cum autem convenerint in aliquo comitanti, ita ut non
84
conveniant in partibus definitionis quidditatis ullo modo, tunc per ipsam
85
quidditatem erunt differentes, non per partem eius, sicut color differt a
86
numero; quamvis enim conveniant in ens, ens autem, sicut patet ex
87
praemissis, comitans est, non aliquid de quidditate; tunc, ad hoc ut color
88
differat a numero secundum definitionem et intellectum, non est ei
89
necesse aliquid nisi sua quidditas et sua natura, nec convenit cum eo
90
numerus in aliquo quod sit de quidditate eius < … >. Tota enim quidditas
91
coloris est non conveniens ullo modo cum quidditate numeri; convenit
92
autem cum eo in eo quod est extra quidditatem eius; color igitur non eget
93
differentia qua differat a numero.
94
Dicemus etiam quod genus praedicatur de specie, ita quod est pars
95
quidditatis eius, et praedicatur de differentia, ita quod comitans eam,
96
|233|[ed. Cairo vol. 1]non pars quidditatis eius: verbi gratia, animal praedicatur de homine
97
quoniam est pars quidditatis eius, et praedicatur de rationali, quoniam est
282
98
comitans ipsum < … >. Non enim intelligimus rationale, nisi quod est
99
habens rationalitatem et quod est habens animam rationalem, ita quod
100
hoc nomen rationale non significat an illud sit substantia an non, sed
1
comitatur ipsum non esse nisi substantiam et nisi corpus et nisi sensibile;
2
haec igitur praedicantur de illo, sicut praedicatur comitans de suo
3
comitato: non enim continentur in intellectu rationalis, scilicet rei
4
habentis rationalitatem.
5
Dicemus ergo nunc quod differentia non convenit in quidditate cum
6
genere quod de se praedicatur; differt igitur ab eo per seipsam; convenit
7
autem cum specie in eo quod est pars suae quidditatis; differt igitur ab ea
8
per naturam generis quod est intra quidditatem speciei, non intra
9
quidditatem differentiae. Quomodo autem se habeat cum reliquis, hoc est
10
quod, si differentia convenerit cum illis in quidditate, necesse erit ut
11
discrepet ab eis per differentiam; si autem non convenerit cum eis in
12
quidditate, tunc non erit necesse differre ab eis per differentiam. Non est
13
enim necesse ut omne quod convenit cum alio, conveniat cum eo in
14
quidditate. Unde non est necesse ullo modo ut, cum differentia fuerit
15
contenta sub aliquo communiore quam sit ipsa, contineatur sub eo
16
tamquam sub genere; potest enim contineri sub aliquo communiore se,
17
ita ut illud communius sit intra quidditatem ipsius, et potest non contineri
18
sub communiore nisi ad modum eius quod continetur sub comitanti quod
19
non est intra quidditatem eius; sicut rationale, quod continetur sub
20
apprehendente quod est genus eius, et apprehendens continetur sub
21
substantia eo quod substantia est ei ut comitans illius, non ut genus
22
quemadmodum diximus, et continetur etiam sub ad aliquid, non quod
283
23
relatio sit eius substantia vel sit intra quidditatem eius, sed quia est
24
|234|[ed. Cairo vol. 1]comitans illius. Differentia ergo, ad hoc ut differat a specie, non eget alia
25
differentia, et ad hoc ut differat ab aliis secum convenientibus in esse vel
26
comitantibus, non eget alia intentione nisi ipsa sua quidditate; unde non
27
debet ipsa contineri sub communiore se, quemadmodum species sub
28
genere, sed continetur ut comitatum minus commune sub comitanti quod
29
non est intra quidditatem eius. Si autem intellexeris differentiam, verbi
30
gratia, ut rationalitatem, non inveniemus exemplum eius nisi in
31
differentiis rerum compositarum. Si vero intellexeris rationalitatem
32
ipsam esse habentem animam rationalem, tunc ipsa erit de intentionibus
33
compositis ex ad aliquid et substantia, sicut iam nosti alias. Si autem
34
intellexeris ipsam animam, tunc erit ipsa substantia et erit pars
35
substantiae compositae, a qua differt per differentiam quae est inter
36
simplicem substantiam et compositam, quemadmodum saepe ostensum
37
est.
38
Repetamus autem nunc propositiones in quibus videtur esse aliquid
39
quaestionis, dicentes quod propositio illa quae dicit quod differentia est
40
intentio quae est aut communior ex praedicatis aut contenta sub com-
41
muniore ex praedicatis < … >, et illa alia quae dicit quod praedicamen-
42
tum est id quod est communius ex praedicatis est dictio falsa, quia
43
praedicamentum est id quod est communius praedicatis generalibus
284
44
constituentibus quidditatem, non quod sit communius praedicatis quae
45
non constituunt quidditatem omnium eorum quae sunt sub eis, sed
46
comitantur illa. Illa vero alia quae dicit quod quicquid continetur sub
47
intentione communiore se differt ab eo quod secum convenit in illa per
48
differentiam sibi propriam, falsa est: ea enim quae conveniunt in
49
comitanti, non intentione quae est intra quidditatem rei, non differunt per
50
|235|[ed. Cairo vol. 1]differentiam, sed sola quidditate. Manifestum est ergo ex hoc quod non
51
oportet ut unicuique differentiae sit differentia.
52
Oportet etiam scire quod intellectus de hoc quod dicitur quod
53
differentiae substantiae sunt substantiae, et differentiae qualitatis sunt
54
qualitates, hoc est scilicet quod differentias substantiae comitatur esse
55
substantias, et differentias qualitatis comitatur esse qualitates, non quod
56
in quidditate differentiarum substantiae intelligatur definitio substantiae,
57
ita ut sint substantiae in se, et quod in quidditate differentiarum quali-
58
tatis intelligatur definitio qualitatis, ita ut sint qualitates, nec ut diffe-
59
rentiam substantiae intelligamus, verbi gratia, differentiam quae praedi-
60
catur de substantia univoce, sed differentiam quae praedicatur de ea
61
denominative, scilicet non rationale, sed rationalitatem; est enim, sicut
62
iam nosti, differentia quae denominative praedicatur, non univoce. Vera
63
autem differentia est quae praedicatur univoce. Non est autem necesse ut,
64
cum differentia univocationis fuerit, differentia quoque denominationis
285
65
semper habeat esse sic, nisi in omni quod est species substantialis non in
66
speciebus accidentalibus, nec in omni specie substantiali, sed in ea quae
67
fuerit composita et non fuerit substantia simplex. Differentiae autem
68
quae praedicatur univoce intellectus hic est quem sic summatim
69
ostendimus, postea vero secundum diligentiorem considerationem scies
70
an haec res quam sic ostendimus debeat esse substantia vel qualitas, verbi
71
gratia, quoniam rationale quod est res habens rationalitatem, in hoc quod
72
est habens rationalitatem, nec est substantia nec accidens, sed quia scitur
73
extrinsecus impossibile esse quin sit substantia vel corpus.
74
|248|[ed. Cairo vol. 1][V, 7] CAPITULUM DE COMPARATIONE DEFINITIONIS
75
CUM PARTIBUS SUIS
76
Dicemus quod plerumque in definitione sunt partes definiti. Cum
77
autem dicimus quod genus et differentia non sunt duae partes speciei in
78
quidditate, non est hoc quasi dicamus quod species non habet partes.
79
Species enim partes habet, cum fuerit ex aliquo modorum rerum,
80
scilicet vel ex accidentibus secundum quantitates, vel ex substantiis
81
secundum composita. Unde, secundum quod videtur, partes
286
82
definitionis sunt priores definito. Contingit autem alicubi fieri e
83
converso; cum enim voluerimus definire portionem circuli, definiemus
84
eam per circulum, et cum voluerimus definire digitum hominis,
85
definiemus per hominem, et cum voluerimus definire angulum acutum
86
qui est pars recti, definiemus per rectum. Numquam autem definiemus
87
rectum per acutum, nec circulum per portionem eius, nec hominem per
88
digitum; oportet autem assignare causam huius.
89
Dicimus ergo quod nullum horum est pars speciei secundum
90
quidditatem eius et formam eius. Non enim est in condicione circuli ut
91
portio in actu sit in eo ita ut ex ea componatur forma circuli, sicut est in
92
intellectu circuli habere circumferentiam, nec est in intellectu hominis, ex
93
hoc quod est homo, habere digitum in actu, nec est in intellectu recti ut sit
94
ibi acutus pars eius. Haec igitur omnia non sunt partes rei secundum
95
quidditatem eius, sed secundum materiam et subiectum eius. Non enim
96
|249|[ed. Cairo vol. 1]accidit recto ut sit ibi acutus, nec circulo ut sit ibi portio, nisi ex passione
97
quae accidit materiae eorum, nec ex hoc pendet perfectio suae materiae
98
cum forma eorum nec perfectio formae eorum in seipsa. Scias autem
99
quoniam superficies est materia intelligibilis formae circuli propter quam
100
accidit ei divisio. Unde, si ex hoc penderet perfectio materiae eius, esset
1
de comitantibus inseparabilibus, non de constituentibus, sicut iam
2
expositum est in praemissis. Haec autem de quibus agimus non sunt ita;
3
nam potest res separari ab eis; et ab hoc etiam quod est ut digitus: homo
4
enim, ad hoc ut sit animal rationale, non eget digito, sed est hoc de
5
partibus suae materiae quibus decoratur dispositio suae materiae. Unde
6
quaecumque fuerint de partibus quae non sunt nisi causa materiae et
287
7
quibus non eget forma, ipsa non sunt partes definitionis ullo modo; cum
8
autem fuerint partes materiae, et non fuerint partes materiae absolutae,
9
sed partes materiae causa ipsius formae, tunc in eorum definitione
10
debet accipi ipsa forma et ipsa species. Erit ergo etiam cum materia,
11
sicut digitus qui non est pars debita corpori absolute, sed corpori quod
12
fit animal vel homo. Similiter acutus et portio non sunt partes
13
superficiei absolute, sed superficiei quae fit rectus angulus vel circulus,
14
et ideo forma suorum totorum accipitur in definitione harum partium.
15
Differunt autem haec tria exempla. Nam digitus est pars hominis in
16
|250|[ed. Cairo vol. 1]actu: cum enim homo definitur aut describitur, secundum hoc quod est
17
individuum integrum humanum, convenit accipere digitum in eius
18
descriptione, eo quod ipse est ei pars substantialis quantum ad hoc quod
19
est individuum integrum ex accidentibus, nec tamen est constituens
20
naturam speciei eius, eo quod iam saepe diximus quia id quo constituitur
21
et discernitur individuum in sua individualitate aliud est ab eo quo
22
constituitur natura speciei, et haec pars est de numero eorum, in quibus
23
pars est pars in actu. In reliquis autem duobus, pars non est pars in actu:
24
manifeste enim videtur quod, si circulus dividatur in partes, destruetur
25
unitas suae superficiei et destruetur in eo essentia circuli, eo quod
26
circumferentia iam non est una linea in actu, nisi cum accipiuntur partes
27
eius in aestimatione aut positione, non incisione. Similiter est iudicium
28
de recto angulo.
288
29
Item circulus et angulus rectus differunt in hoc uno scilicet quod portio
30
circuli non est nisi circuli in actu, acuto vero non est necesse ad esse ut sit
31
pars alterius anguli. Non enim est acutus comparatione ampli et recti, sed
32
in se est acutus ex positione scilicet suorum laterum unius contra alterum.
33
Sed quoniam acuto ex modo ipsius positionis, scilicet secundum quod est
34
positio, contingit relatio, quoniam ex similitudine et propinquitate et
35
remotione linearum inter se pendet semper aliqua relatio, ideo accidit ut
36
cognitio acuti pendeat ex relatione. Sed quamvis haec relatio non
37
significetur in actu propter suam difficultatem, iam tamen significatur
38
ipsa in potentia cum ponitur in actu.
39
Item angulus superficialis non fit nisi existente linea super lineam;
40
|251|[ed. Cairo vol. 1]inclinatio vero quae fit est inclinatio ab aliqua aequalitate et ad partem
41
aliquam. Cum autem accipitur propinquitas alicuius linearum ad aliam
42
absolute, et accipitur eius inclinatio ab ea absolute sine assignatione
43
inclinationis ab ea, tunc non est nisi inclinatio absolute quae invenitur in
44
acuto et recto et amplo, in quorum omnium lineis inclinatio est ab una ad
45
aliam. Cum vero consideratur coniunctio duarum linearum inter se in
46
directe, invenitur amplus et in eo inclinatio unius suarum linearum ab
47
alia; haec autem inclinatio absoluta est quae provenit ex curvitate
48
duarum linearum cuiuslibet anguli; unde necesse est ut haec inclinatio
49
determinetur per aliquid, quod necesse est esse longitudinem linearem.
50
Impossibile est enim cogitari lineam a qua inclinetur haec linea, nisi a
51
linea quae in directe coniungitur cum secunda, quae facit angulum vel
289
52
rectum vel acutum vel amplum. Per lineam autem quae non coniungitur
53
cum hac, non determinatur aliquid; consideratio vero inclinationis a linea
54
recta absolute non est certa in hoc capitulo; alioquin, amplus et rectus
55
essent acuti. Similiter etiam consideratio inclinationis a linea quae facit
56
amplum: inclinatio enim amplitudinis iam servat amplitudinem suam,
57
quoniam unus amplus minor est alio. Similiter est de acuto, quamvis sit
58
impossibile acutum notificari per acutum; hoc enim esset notificare
59
ignotum per ignotum. Restat ergo ut eius notificatio necessario fiat per
60
rectum qui non remanet incorruptus, facta inclinatione aliqua ab eo, et
61
dicetur quod acutus est qui est ex duabus lineis quarum altera contingit
62
alteram, inclinata ad eam amplius quam linea recti, si erigatur, sic quod
63
fiat minor recto, si rectus esset. Ex hoc autem non intelligitur quod in actu
64
sit rectus maior cui comparatur, tunc enim esset definitio falsa, sed
65
comparatur recto qui est huiusmodi: huiusmodi enim rectus, ex hoc quod
66
est in potentia quae est in effectu, est potentia existens in potentia.
67
|252|[ed. Cairo vol. 1]Potentia enim, ex hoc quod est [in] potentia, est in effectu. Aliquando
68
enim potentia est in potentia, sed potentia propinqua effectui, cum postea
69
fit in effectu potentia propinqua. Potentia enim propinqua ferendi cibaria
290
70
est in potentia. Cum autem iam ferent, ipsa potentia propinqua fit in
71
effectu, sed eius actio non est. Acutus ergo definitur per rectum, non qui
72
est in effectu absolute, sed in potentia. Non autem definitur per alium
73
consimilem acutum, nec per aliquid quod non est. Id enim per quod
74
aliquid definitur habet esse in potentia, et hoc est definito secundum quod
75
similiter est in effectu.
76
Fortassis enim scietur acutus et amplus per rectum; rectus enim
77
certificatur per aequalitatem et similitudinem et unitatem, illi vero duo
78
certificantur per discessionem ab aequalitate; rectus igitur certificatur per
79
seipsum. Potest enim dici quod angulus minor ex duobus angulis
80
inaequalibus qui fiunt in una linea stante super aliam est acutus, et maior
81
ex illis est amplus. Si ergo diligenter consideretur in hoc, iam ostenditur
82
rectus: maior enim est qui est tantus et aliquid plus, minor vero est cui de
83
tanto aliquid deest; per tantum ergo certificatur cognitio maioritatis et
84
minoritatis; igitur per unum consimile certificatur multiplex, dissimile et
85
diversum.
86
Sic ergo debes intelligere dispositionem partium definitorum, debes
87
etiam reminisci eorum quae praedicta sunt de dispositione partium
88
materiae et pendentium ex materia.
291
1
TRACTATUS SEXTUS
2
|257|[ed. Cairo vol. 2]
[VI, 1] CAPITULUM DE DIVISIONIBUS CAUSARUM
3
ET DE EARUM DISPOSITIONIBUS
4
Postquam tractavimus de substantiis et accidentibus, et de respectu
5
prioritatis et posterioritatis inter se, et de convenientia definitionum
6
cum definitis, et de universalibus et particularibus, oportet nunc ut
7
loquamur de causa et causato: haec enim sunt etiam de consequentibus
8
esse inquantum est esse. Causae autem, sicut iam nosti, sunt forma et
9
materia et agens et finis.
10
Dico igitur quod nos non intelligimus esse causam formalem, nisi
11
causam quae est pars essentiae rei per quam est res id quod est in
12
effectu. Materiam vero intelligimus esse causam quae est pars essentiae
13
rei in qua est id per quod res est in effectu et in qua requiescit potentia
14
esse eius. Agens vero est causa quae acquirit rei esse discretum a
292
15
seipso, scilicet ut essentia agentis secundum primam intentionem non
16
sit subiectum illius esse quod acquiritur ab eo nec informetur per illud,
17
sed ita ut in seipso sit potentia illius esse non accidentaliter. Et cum
18
hoc etiam oportet ut illud esse non sit ab ipso inquantum ipse est
19
agens, sed, si fuerit, fit secundum alium respectum, scilicet quoniam
20
divini philosophi non intelligunt per agentem principium motionis
21
tantum, sicut intelligunt naturales, sed principium essendi et datorem
22
eius, sicut creator mundi; causa vero agens naturalis non acquirit esse
23
rei nisi motionem aliquam ex modis motionum; igitur acquirens esse
24
naturalibus est principium motus. Finem vero intelligimus causam
25
|258|[ed. Cairo vol. 2]propter quam acquiritur esse rei discretum ab ea. Et potest ostendi
26
quod non est causa alia praeter has.
27
Dico enim quod causa rei necessario vel est intra essentiam rei et
28
pars esse eius vel non. Si autem fuerit intra essentiam rei et pars esse
29
eius, vel erit pars cuius esse solum non facit rem debere esse in effectu,
30
sed ut sit tantum in potentia, et haec vocatur hyle, vel erit pars cuius
31
esse est facere eam esse in effectu, et haec est forma. Si autem non
32
fuerit pars esse rei, tunc vel erit causa propter quam res est, vel non. Si
33
autem fuerit causa propter quam, illa est finis. Si vero non fuerit causa
34
propter quam, tunc necesse est ut vel esse eius non sit in ea nisi per
35
accidens, et est agens eius, vel esse eius sit ab eo et sit in ea, et hoc est
36
etiam elementum eius vel subiectum eius.
37
Igitur principia uno modo sunt quinque et alio modo quattuor. Si
38
enim elementum quod est recipiens et non est pars rei acceperis praeter
293
39
elementum quod est pars, erunt quinque. Si autem acceperis utrumque
40
pro uno, eo quod communicant in intentione potentiae et prae-
41
parationis, erunt quattuor. Oportet autem ut non accipias elemen-
42
tum ex sensu agentis qui est pars principii formae, sed com-
43
posito, et tunc recipiens erit principium intentioni. Ipsum enim
44
primo non constituitur nisi per formam, sed eius essentia respectu sui
45
ipsius tantum est in potentia. Res autem quae est in potentia, eo modo
46
quo est in potentia, non est principium, quia non est nisi principium
47
intentioni. Intentio vero eget ut acquiratur sibi subiectum in effectu, et
48
deinde fit causa existentiae rei, licet sit intentio inseparabilis – igitur
49
primitiva erit [vel] essentialiter –, vel remota, sed primitiva erit essentia
50
non tempore: hae igitur sunt species causarum.
51
Cum autem subiectum fuerit causa intentioni quam sustinet, non est
52
hoc secundum modum quo subiectum est causa compositi, sed alio
53
|259|[ed. Cairo vol. 2]modo. Cum vero forma fuerit causa ipsi materiae, non erit eo modo
294
54
quo forma est causa compositi, quamvis conveniunt eo modo quo
55
unumquodque eorum est causa alicuius a quo neutrum eorum est
56
discretum. Ipsa enim, quamvis conveniant in hoc, tamen, uno duorum
57
modorum, unum eorum non acquirit alteri suum esse inquantum est
58
causa, sed acquirit esse alius rei et est in ea; alio, quod causa eius est
59
principium propinquum ad acquirendum causato suum esse in effectu,
60
sed non solum, nisi cum participe et occasione quae facit esse hanc
61
causam, scilicet formam; igitur illud aliud constituitur per illud; et ideo
62
erit medium cum participe ad acquirendum illi suum esse in effectu.
63
Igitur forma erit materiae quasi principium activum si esse eius in
64
effectu esset ex ea solummodo, vel videretur quod forma esset pars
65
causae activae sicut unus ex duobus moventibus navem, sicut in
66
sequentibus declarabitur. Forma autem non est nisi causa formalis
67
composito ex ea et ex materia; igitur forma non est nisi forma materiae
68
et non est causa formalis materiae.
69
Agens vero acquirit alii rei esse quod non habebat illa res in seipsa,
70
adventus cuius esse est ab hoc qui est agens inquantum essentia huius
71
agentis non est recipiens formam illius esse nec est adiunctum illi, ita ut
72
sit intra illud, sed unaquaeque duarum essentiarum est extra alteram et
73
neutri eorum est virtus recipiendi alterum in se. Non est autem longe
74
quin sit agens qui attribuit esse acto actione quantum in se est. Natura
75
enim quae est in ligno abscisso est activum principium motus, qui non
76
fit in materia nisi per motum qui est in natura per quem debuit esse
295
77
essentia eius. Coniunctio vero eorum non est quod unum eorum sit
78
pars esse alterius vel materia eius, sed quod duae essentiae sunt
79
certissime discretae et habent commune id in quo sunt. Ex agentibus
80
autem est qui aliquando non est agens nec eius patiens est patiens. Sed,
81
cum suum patiens non est patiens, contingunt agenti occasiones
82
|260|[ed. Cairo vol. 2]propter quas fit agens < … > et tunc ab eo est esse rei postquam non
83
fuit. Ergo illi rei et est esse et est quod ei fuit non esse; sed ab agente
84
non est ei hoc quod non fuerat nec hoc quod est postquam non fuerat,
85
sed ab agente habet tantum quod est. Postquam autem res ex seipsa
86
habet non esse, sequitur tunc ut esse eius sit post non esse et fiat
87
postquam non fuerat; igitur quod illi est essentialiter ab agente, hoc est
88
scilicet esse; hoc vero esse non est ei nisi quia concurrerunt illi alii rei
89
omnia ex quorum concursu debet ut praeter esse quod habet
90
essentialiter habeat aliud esse; sed hoc quod non habuerit esse non est
91
ei ex causa agente.
92
Hoc autem quod non habuerit esse, iam referunt quidam ad aliquam
93
causam quae est privatio suae causae; suum enim esse post non esse est
94
quiddam quod non est factum per causam: non est autem possibile
95
ullo modo ut sit ei esse nisi post non esse; quod autem non est
96
possibile, non habet causam. Verum est autem quod suum esse potest
97
esse et non esse; igitur sui esse causa est; sed suum non esse aliquando
296
98
erit, aliquando non erit; igitur potest esse ut et sui non esse sit causa;
99
et sui esse postquam non fuit ei esse < … > .
100
Si quis autem dixerit quod suum esse postquam non fuit potuit esse
1
et potuit non esse, dicam si tu intelligis suum esse inquantum iam est
2
ipsum suum esse, tunc privatio nihil agit hic. Ipsum enim suum esse est
3
non necessarium; non est autem non necessarium inquantum adhuc est
4
privatio, sed ex hoc quod casu accidit modo quod erat privatum.
5
Inquantum vero acceperis suum esse esse post non esse, considerabis
6
suum esse post non esse, non suum esse tantum quod fuit post non
7
esse, et postea contigit ei quasi non per causam, deinde non esset causa
8
|261|[ed. Cairo vol. 2]essendi suum esse post non esse. Si autem fuerit causa sui esse quod
9
fuit post non esse inquantum est suum esse, tunc certum est posse
10
concedi quod suum esse potest esse et non esse post non esse quod erat
11
ei nec dat ei certum suum esse post non esse, inquantum est esse post
12
non esse, ut possit esse post non esse, vel possit non esse, nisi non
13
fuisset esse ullo modo, et tunc esset in respectu ad esse.
14
Et fortasse putabit aliquis quod agente et causa non est opus nisi ut
15
res habeat esse post non esse. Sed postquam res habuerit esse, si
297
16
destruatur causa, erit tamen res sufficiens in se, putavit igitur quod res
17
non indiget causa nisi ad incipiendum esse; sed postquam inceperit et
18
habuerit esse, iam non indigebit causa. Causae igitur apud eum erunt
19
causae fiendi tantum et priores eo quod fit, non simul cum eo.
20
Iam igitur putavit falsum, sicut tu nosti; esse enim rei postquam res
21
facta est, necesse est ut sit vel necesse esse vel non necesse esse. Si
22
autem fuerit esse quod est necesse, tunc vel sua necessitas erit illi
23
quidditati essentia ipsius quidditatis, ita ut iudicium illius quidditatis
24
sit necesse esse, et tunc impossibile est ut incipiat esse, vel erit necesse
25
condicionaliter, et tunc illa condicio vel erit inceptio, vel proprietas
26
aliqua ex proprietatibus illius quidditatis, vel aliquid aliud ab ea. Sed
27
necessitas sui esse non potest esse propter inceptionem: ipsius enim
28
inceptionis non est suum esse necessarium per se. Quomodo igitur erit
29
necesse per illam id quod est aliud ab ea? Inceptio autem iam destructa
30
est. Cum igitur ipsa non est, quomodo erit causa necessitatis alii rei?
31
Nisi forte dixerit quod causa non est ipsamet inceptio, sed ipsa est res
32
cui acquisita est inceptio; igitur esset hoc de proprietatibus quae sunt
33
eius quod coepit; igitur hoc contineretur in secunda parte divisionis.
34
Dico igitur quod necessario tunc aut < … > id quod comitaretur has
35
proprietates comitaretur quidditatem et tunc quidditatem comitaretur
36
necessitas essendi, aut hae proprietates inciperent cum esse; igitur
37
|262|[ed. Cairo vol. 2]dictio de necessitate sui esse esset sicut dictio de primo. Si autem
38
fuerint proprietates infinitae et omnes huiusmodi, tunc omnes erunt
298
39
possibiles esse, non necessariae per se, vel perveniant ad proprietatem
40
quae necessario est propter aliud a se. Divisionis autem pars prima
41
ponit omnes proprietates esse possibiles in seipsas. Iam autem constitit
42
quod sua necessitas possibilis est per aliud a se; igitur omnes
43
proprietates erunt debitae ex necessitate propter aliquid aliud extra se.
44
Divisionis vero pars secunda facit debere quod esse inceptum non
45
facit permanere nisi esse necessitatis extrinsecae, et hoc est causa. Tu
46
autem iam nosti quod intentio inceptionis non est nisi esse postquam
47
non fuit: hic igitur est esse, et hic est esse postquam non fuit. Causa
48
autem quae facit incipere non egit aliquid in non esse eius, sed agit
49
inquantum est ab ea esse, et postea accidit ut sit hoc in illa hora esse
50
postquam non fuit; accidens autem quod casu accidit non est intrans in
51
constitutionem rei. Igitur non esse quod praecessit non est causa eius
52
esse quod incepit. Sed haec maneria huius esse inquantum est illi
53
maneriae quidditatum oportet ut habeat causam, quamvis duret et
54
permaneat, et ideo non erit possibile dicere quod aliqua res ponat esse
55
rei esse postquam non fuit. Hoc enim non esset possibile: aliquid enim
56
est quod non debet necessario esse post non esse, et aliquid est quod
57
necessario debet esse post non esse. Esse autem, inquantum est esse
58
huius quidditatis, potest esse ex causa, sed proprietas huius esse, scilicet
59
quod est esse post non esse, non potest esse per causam. Igitur res,
299
60
inquantum est, esse suum coepit, scilicet inquantum esse quod
61
|263|[ed. Cairo vol. 2]<habet> est appropriatum secundum quod est post non esse, non
62
habet causam certissime, sed causa est illi inquantum quidditas eius
63
habet esse; igitur aliter est res quam ipsi putant. Causa enim non est nisi
64
de esse tantum. Si autem evenerit quod praecessit illud non esse, erit
65
incipiens, sed si non evenerit, incipiens non erit.
66
Agens vero, secundum quod vulgus appellat agentem, non est certa
67
causa inquantum ponunt eum agentem: ipsi enim ponunt eum agentem
68
inquantum considerant eum prius non fuisse agentem. Unde non est
69
agens inquantum est causa, sed inquantum est causa et aliquid aliud est
70
adiunctum cum ea, quoniam est agens uno respectu, scilicet quod non
71
est adhuc impressio in illo, et alio respectu sui, scilicet quod adhuc non
72
est impressio ab eo in illo, sicut si considerares ipsum secundum hoc
73
quod provenit ab ipso coniunctum cum eo quod non provenit ab ipso,
74
et sic vocant agentem. Et ob hoc, quicquid ipsi vocant agentem, de
75
condicione eius est quod aliquando fuit non agens, et postea voluit vel
76
accidit ei aliqua dispositio quae non erat, et post adiunctionem, essentia
77
eius cum illo adiuncto fit causa in effectu. Iam autem prius erat absque
78
hoc. Igitur agens est apud eos inquantum est causa in effectu post
79
suum esse causam in potentia, non inquantum est causa tantum in
80
effectu. Et omne id quod vocant agentem comitatur ut sit etiam id
81
quod ipsi vocant patiens. Ipsi enim non faciunt eum alienum a
82
dispositione quae sibi adiungitur propter quam, cum sibi advenit,
83
provenit ab eo esse postquam non fuit.
84
Postquam autem patuit quod esse quidditatis pendet ab alio
300
85
inquantum est esse illi quidditati, non inquantum ipsum est esse post
86
non esse, tunc illud esse secundum hunc modum causatum est, et
87
interim dum duraverit, sic erit causatum pendens ab alio. Iam igitur
88
manifestum est quod causatum eget aliquo quod det sibi ipsum esse per
89
se tantum, sed inceptio et alia huiusmodi sunt res quae accidunt ei, et
90
quod causatum eget datore sui esse semper et incessanter quamdiu
91
habuerit esse.
92
|264|[ed. Cairo vol. 2][VI, 2] CAPITULUM DE SOLUTIONE QUAESTIONIS
93
AN OMNIS CAUSA SIT SIMUL CUM SUO CAUSATO
94
ET DE CERTITUDINE CAUSAE AGENTIS
95
De hoc quod putatur filius remanere post patrem, et fabrica post
96
fabricatorem, et calefactio post ignem, occasio fuit ignorantia quae sit
97
vera causa: fabricator enim et pater et ignis non sunt verae causae
98
existentiae secundi quod dicitur oppositum ei nec etiam sunt causae sui
99
esse.
301
100
Fabricatoris namque motus causa est motus alicuius, sed postea
1
quies et eius cessatio a motu vel privatio suae motionis et sua
2
ponderositas post illam motionem causa est completionis illius
3
motionis. Illa enim ponderositas et adventus illius motionis sunt causa
4
alicuius coniunctionis, et illa coniunctio causa est alicuius figurae;
5
unaquaeque igitur causa est simul cum suo causato.
6
Pater etiam causa est motus spermatis et motus spermatis, postquam
7
pervenit ad modum praedictum, causa est essendi sperma in loco suo,
8
et deinde ipsum quiescere in loco suo causa est rei. Sed eius formatio in
9
animal et suum permanere animal habet aliam causam; postquam
10
autem hoc ita est, tunc omnis causa est cum suo causato.
11
Similiter etiam ignis est causa calefactionis aquae. Calefactio vero
12
causa est destruendi aptitudinem in effectu perfectam recipiendi
13
formam aqueitatis vel permanendi, et illa vel alia causa est causa
14
adveniendi aptitudinem perfectam ad huiusmodi dispositionem ut
15
recipiat contrarium eius, scilicet formam igneitatis, causa autem
16
formae igneitatis sunt causae quae investiunt elementa suis formis, et
17
|265|[ed. Cairo vol. 2]hae causae sunt separatae; igitur verae causae simul sunt cum suis
18
causatis.
19
Sed praecedentes sunt causae vel per accidens vel adiutrices, et ideo
20
oportet ut teneamus quod causa fabricae est coniunctio et causa huius
21
sunt naturae coniunctorum et sua collocatio secundum quod ordi-
302
22
naverunt ea, et causa huius est occasio separata efficiens naturas.
23
Causa quoque filii est coniunctio suae formae cum sua materia ab
24
occasione attributae formae. Causa vero ignis est occasio donatrix
25
formarum et remotio aptitudinis perfectae ad contrarium illius formae
26
simul. Igitur iam invenimus causas cum suis causatis.
27
Cum autem ostenderimus in his quae sequuntur quod causae sunt
28
finitae, non assignabimus nisi has causas. Nec tamen negamus esse
29
causas adiutrices et praeparatrices sine fine, alias ante alias, immo
30
oportet ita esse necessario: omne enim quod incipit iam debet esse
31
tunc, postquam non debuit, propter necessitatem suae causae, sicut
32
ostendimus, quia, postquam eius causa debet esse, debet tunc et
33
ipsum esse. Unde oportet ut in rebus particularibus res praecedentes,
34
propter quas debent esse causae quae sunt in effectu ad hoc ut sint
35
causae illarum in effectu, sint res sine fine, et ideo non cessat
36
interrogatio facta de illis per quare ullo modo. Sed quaestio est hic, an
37
unumquodque eorum quae sunt sine fine necessario faciat esse instans,
38
et sequuntur tunc instantia multa continua inter quae non erit tempus,
39
quod est absurdum, an remaneat tempus: oportebit igitur ut sua
40
necessitas essendi sit in toto illo tempore, non in extremo eius, et
41
intentio eius quod facit debere esse necessitatem eorum sit etiam cum
42
illis in illo tempore, et tunc verbum de necessitate faciente necessitatem
43
essendi illa erit sicut verbum de illis, et proveniet quod causae infinitae
44
erunt simul, et hoc est quod nos negamus.
303
45
Dico igitur quod, si motus non esset, deberet esse dubitatio; motus
46
enim facit non permanere rem unam in una dispositione. Et hoc quod
47
nova dispositio succedit post dispositionem non est instans post
48
instans, sic ut tangat illud, sed hoc fit secundum continuationem; igitur
49
causa non est faciens necessitatem essendi causatum secundum
50
|266|[ed. Cairo vol. 2]essentiam, sed secundum comparationem aliquam, cuius comparationis
51
causa vel particeps suae causae motus est: id enim per quod causa est
52
causa in effectu motus est. Cum enim res non habeat stabile esse
53
secundum unam dispositionem nec tamen fraudatur ab esse cum incipit
54
in uno instanti, tunc necessarium est ut causa custodiens vel quae est
55
particeps in ordinatione istarum causarum, per quas solvitur dubitatio,
56
sit motus; et hoc etiam adhuc amplius declarabitur alias.
57
Iam igitur ostensum est quod causae essentiales rei, propter quas est
58
esse rei in effectu, necesse est ut sint cum ea nec praecedant in esse sic
59
ut possint removeri, remanente causato; hoc enim non potest concedi
60
nisi in causis non essentialibus vel non propinquis. Causas enim non
61
essentiales vel non propinquas non nego procedere in infinitum, immo
62
facio debere hoc.
63
Postquam autem hoc ita est, tunc cum aliqua ex rebus per essentiam
64
fuerit causa esse alterius rei semper, profecto semper erit ei causa
65
quamdiu illa habuerit esse, et si fuerit semper esse huius, semper erit
304
66
esse illius. Res igitur huiusmodi omnibus causis est dignior in
67
causalitate, eo quod absolute prohibet rem non esse; haec igitur est
68
causa quae dat rei esse perfectum; et haec est intentio quae apud
69
sapientes vocatur creatio, quod est dare rei esse post non esse absolute.
70
Causatum enim quantum est in se, est ut sit non, quantum vero ad
71
causam suam est ei ut sit. Quod autem est rei ex seipsa apud
72
intellectum prius est per essentiam, non tempore, eo quod est ei ex alio
73
a se; igitur omne causatum est ens post non ens, posterioritate
74
essentiae.
75
Si autem laxaverint nomen inceptionis circa omne quod habet esse
76
post non esse, quamvis non sit haec posterioritas tempore, tunc omne
77
causatum erit incipiens. Si vero non laxaverint, sed fuerit condicio
78
|267|[ed. Cairo vol. 2]incipientis ut habeat esse quo tempus sit prius, tunc destruitur illud
79
prius propter adventum suum post illud, eo quod posterioritas eius est
80
talis posterioritas quod non est simul cum prioritate, immo est discreta
81
ab ea in esse, quia temporalis est, et sic omne causatum est incipiens,
82
quia est causatum cuius esse praecedit tempus, et praecedit eius esse
83
sine dubio motus et permutatio, sicut nosti. Nos autem non curamus
84
de nominibus.
305
85
Item incipiens secundum intentionem qua non praecedit tempus,
86
necessario vel esse eius est post non absolute, vel esse eius est post non
87
non absolute, sed secundum privationem privationis oppositae
88
propriae in materia essente, sicut iam nosti. Si autem fuerit esse eius
89
post non absolute, tunc adventus eius a causa erit creatio, et hic est
90
dignior omnibus modis dandi esse, quia privatio iam remota est
91
omnino et inducitur esse. Sed si ponatur privatio taliter quod esse
92
praecedat eam, tunc generatio causati erit impossibilis nisi ex materia
93
et inductio esse, scilicet esse rei ex re quod est, breve et debile et
94
futurum.
95
Aliqui autem homines sunt qui omne quod est huiusmodi non
96
ponunt esse creatum. Dico igitur quod, cum nos aestimaverimus rem
97
quae est ex prima causa, mediante alia causa agente, quamvis illa res
98
non sit ex materia, sed post non esse eius successerit esse eius, immo
99
eius esse fuerit ex prima causa vera post esse alterius quod adiungitur
100
ei, tunc non est suum sit ex non absolute, sed ex sit, quamvis non sit
1
materiale. Aliqui etiam sunt qui attribuunt creationem omni esse
306
2
formali, quocumque modo fuerit. Sed esse materiale, quamvis materia
3
non praecessit, appropriatur tamen comparatio eius ad causam nomine
4
geniturae. Nos autem non curamus de nominibus, postquam inten-
5
tiones eorum habemus discretas. Invenimus igitur quod ex his est
6
quoddam esse quod est ex causa semper sine materia, et quoddam
7
quod est ex materia, et quoddam quod est ex aliquo mediante, et
8
quoddam sine medio. Convenit autem ut omne quod non est ex
9
materia praeiacente vocemus non generatum, sed creatum, et ut ex
10
omnibus creatis id vocemus nobilius quod est ex sua prima causa, nulla
11
mediante, sive illud sit materiale, sive activum, sive sit aliquid aliud.
12
|268|[ed. Cairo vol. 2]Redeo autem ad id in quo eram, et dico quod omnis agens cui
13
accidit esse agens indiget materia in quam agat. Omne enim quod
14
coepit, sicut iam nosti, indiget materia, et fortassis aget subito, et
15
fortassis erit actio per motionem, erit igitur principium motus. Cum
16
autem naturales vocant agentem principium motus, intelligunt motus
17
quattuor, et sustinent in hoc loco ponere generationem et
18
corruptionem esse motus. Iam autem agens erit agens per seipsum, et
19
iam erit agens per virtutem: sed qui est per seipsum agens est sicut
20
calor si esset existens exspoliatus et ageret, et tunc id quod proveniret
21
ex eo, proveniret ob hoc quod est calor tantum, agens vero per
22
virtutem est sicut ignis qui est agens per calorem suum; nos autem iam
23
enumeravimus alias modos virtutum.
307
24
[VI, 3] CAPITULUM DE COMPARATIONE QUAE EST INTER CAUSAS AGENTES
25
ET SUA CAUSATA
26
Non est agens tantum omnis qui attribuit esse quale est suum esse,
27
sed fortasse et qui attribuit esse non quale est suum, sicut ignis qui facit
28
nigrescere et sicut motus qui calefacit. Agens autem qui attribuit esse
29
quale est suum, notum est quod ipse est dignior et fortior in natura
30
< … > quam sit ille agens qui attribuit esse non quale est suum. Sed
31
hoc notum non est manifestum nec verum ex omni parte, nisi forte id
32
quod attribuitur sit ipsummet esse et certitudo, et tunc attributor
33
dignior est ad hoc quam id cui attribuitur.
34
Redeo igitur ad caput et dico quod causae sunt causae causatorum
35
necessario vel ad instar sui esse, vel alio modo; exemplum primi est
36
calefactio ab igne, exemplum vero secundi est calefactio ex motu et
37
adventus raritatis ex motu, et multa alia his similia.
38
|269|[ed. Cairo vol. 2]Loquamur igitur de causis et causatis quae comparantur modo
39
primo, et inducamus divisiones quae putantur esse divisiones eorum.
40
Dico igitur quod in modo primo iam putatur quod in plerisque
41
causatum minus est in esse quam causa in eadem intentione, si ipsa
308
42
intentio fuerit talis ut recipiat magis et minus, sicut aqua, cum calescit
43
ab igne, est quasi similis ei cum receperit hoc < … >, et sicut ignis de
44
quo tenent verisimile quod convertit aliud a se in consimilem sibi
45
ignem, et tunc illud fit sibi aequale in forma igneitatis quae non recipit
46
magis et minus, et fit aequale sibi in accidente inseparabili, scilicet
47
calefactione sensibili, cum fuerit adventus illius actionis a forma
48
aequali suae formae et fuerit ab illa etiam, cum materia fuerit aequalis
49
in aptitudine.
50
Sed quod causatum sit maius in intentione quam causa, hoc videtur
51
non esse possibile ullo modo nec invenitur hoc in rebus quae putantur
52
causae et causata. Illud enim augmentum non potest advenire sibi ex
53
seipso, nec potest esse ut augmentum eius proveniat ex augmento
54
aptitudinis materiae, sic ut per se faciat necessario exire ad effectum;
55
aptitudo enim non est causa essendi. Si autem causam et impressionem
56
quae venit ex causa utrumque posuerint occasionem augmenti, tunc
57
illud augmentum erit causatum a duabus rebus non ab una tantum. sed
58
illae duae res simul iunctae sunt maius et plus quam causatum quod est
59
augmentum.
60
Cum autem nos concesserimus omnes istas opiniones et quicquid
61
adhuc amplius opponere voluerint, poterimus dicere quod, quamvis
62
intentio fuerit in causato et causa aequalis in magis et minus, tamen
63
causae inquantum est causa erit prioritas essentialis sine dubio in illa
309
64
intentione, et prioritas essentialis quae est ei in illa intentione erit
65
|270|[ed. Cairo vol. 2]intentio dispositionis illius intentionis, non inventa secundo. Igitur illa
66
prima intentio, cum accepta fuerit secundum suum esse et secundum
67
suas dispositiones quas habet quantum ad suum esse, sequetur tunc
68
suum esse ut alterum sit prius eo, et tunc removebitur absoluta
69
aequalitas, sed aequalitas remanebit in definitione, et illa utraque,
70
inquantum habent illam definitionem, essent aequalia, et neutrum
71
eorum erit causa alterius vel causatum. Sed, secundum hoc quod unum
72
eorum est causa et alterum causatum, manifestum est quod attribuere
73
uni eorum definitionem illam dignius est, eo quod est ei primum non a
74
secundo nec fuit secundo nisi ab ipsa prima. Constat igitur ex hoc
75
quod haec intentio, cum fuerit ipsum esse, impossibile erit illa aequari
76
in eo ullo modo, eo quod non est possibile illa aequari in eo nisi in
77
respectu definitionis, et est potior quantum ad meritum ipsius esse, et
78
tunc meritum ipsius esse non est de genere ipsius definitionis eo quod
79
haec intentio non accipitur pro ipso esse. Manifestum est igitur non
80
esse possibile ut adaequetur illi, cum intentio non accipitur ipsum esse;
81
igitur attribuens rei esse, inquantum est esse, dignior est quantum ad
82
esse quam ipsa res.
83
Sed hic est quiddam aliud discernendum et certificandum quod non
310
84
debemus praeterire, scilicet quod causae et causata in prima
85
speculatione dividuntur apud intellectum in duas partes, quarum una
86
est quod in natura causati et eius specialitate et eius quidditate
87
essentiali est quod faciet debere esse causatum in suo esse a natura una
88
vel pluribus, et tunc causae erunt diversae a specialitate eius sine dubio,
89
cum fuerint causae rei in sua specie non in suo individuo. Cum autem
90
ita fuerit, tunc duae species non erunt una; quod enim hic inquiritur
91
est causa illius speciei. Sed causata erunt sic quod debebunt esse speciei
92
alius a specie ipsorum causatorum, et causarum debebit esse species
93
alia ab earum specie, et erunt causae rei causatae essentiales respectu
94
ad speciem causati absolute.
95
|271|[ed. Cairo vol. 2]Alia est quod causatum non erit causatum a causa, nec causa erit
96
causa causati in sua specie, sed in suo individuo. Sed accipiamus hoc
97
secundum quod videtur intellectui huiusmodi divisio, et tu sustineas
98
quousque perveniamus ad veritatem dispositionis quae debet esse in ea,
99
secundum nostram speculationem de causa dante formam omni
100
habenti formam ex corporibus.
1
Sed exemplum primi est anima inquantum est causa motus
2
electionis; exemplum vero secundi est ignis iste inquantum est causa
3
illius ignis; differentia autem inter haec duo nota est; hic enim ignis
4
non est causa illius ignis ob hoc quod sit causa specialitatis ignis, sed
5
ob hoc quod est causa alicuius ignis. Cum autem consideraverimus
6
hoc secundum modum specialitatis, erit haec causa specialitati per
7
accidens, similiter pater filio non inquantum hic est pater et ille filius
8
quantum ad esse humanitatis.
311
9
Sed haec pars intelligitur duobus modis, uno, ut causa et causatum
10
sint communicantes in aptitudine materiae, sicut ignis et ignis, alio, ut
11
non sint in ea communicantes, sicut lumen solis quod est in substantia
12
agentis lumen hic vel in luna. Cum autem aptitudo materiarum non
13
fuerit aequalis in illis, nec materiae fuerint unius speciei, tunc multo
14
minus aequabuntur individua in hoc, scilicet hoc lumen quod est in
15
sole et hoc lumen quod provenit ab ipso; fortassis ob hoc quod duo
16
lumina non sunt unius speciei apud eum qui ponit condiciones in
17
aequalitate specialitatis qualitatum quod una earum non sit magis vel
18
minus quam alia, sicut tu nosti in suo loco, sed sunt una species apud
19
eos qui tenent diversitatem inter eas secundum magis et minus esse
20
diversitatem propter accidentia et propter individua.
21
Pars autem prima, scilicet quod sint duae res communicantes in
22
aptitudine materiae, dividitur etiam in duo. Nam illa aptitudo vel erit
23
aptitudo perfecta in patiente vel imperfecta. Aptitudo vero perfecta est
24
|272|[ed. Cairo vol. 2]ut non sit in natura rei impediens id quod est in potentia in ea, sicut
25
aptitudo aquae calefactae ad infrigidandum. In ipsa enim est potentia
26
naturalis, sicut ostendimus in naturalibus, quae vel adiuvat virtutem
27
quae est extrinsecus ad infrigidandum vel non adiuvat. Sed aptitudo
28
imperfecta est sicut aptitudo aquae ad calefaciendum. In ea enim est
29
potentia adiuvans calefactionem quae fit in ea ab extrinsecus, et habet
30
esse cum calefactione remanens in ea nec destruitur. Pars autem prima
31
dividitur in tria, quia in adaptato, vel erit virtus adiuvans quae remanet
32
et adiuvat, sicut in aqua cum infrigidatur post calefactionem, vel in
33
adaptato erit virtus impediens rem, sed destruitur cum esse rei, sicut
34
cum albescunt capilli post nigredinem, vel <non> erit in adaptato
312
35
aliqua duarum virtutum, scilicet nec adiuvans nec impediens, sed
36
privatio rei et adaptatio ad eam tantum, sicut dispositio insipidi ad
37
recipiendum saporem et sicut privatum odore ad recipiendum odorem.
38
Si quis autem nos interrogaverit de aptitudine aquae ad essendum
39
ignem, sub qua illarum quinque partium est, non erit dubium nobis
40
illam contineri sub communicante in aptitudine perfecta materiae, sed
41
in qua materia est contrarium eius.
42
Potest etiam aliquis dicere nos iam praetermisisse considerationem
43
unius divisionis, scilicet cum non est communicatio in materia omnino,
44
eo quod non est illi materia. Contra quod responsio haec est, scilicet
45
quia hic non potest esse convenientia in specie ullo modo. Iam enim
46
ostensum est quod eorum quae conveniunt in specie et sunt separata a
47
materia omnino esse est unius modi omnino, nec potest esse ut intentio
48
unius eorum praedicetur de multis.
49
Postquam autem assignavimus has divisiones, quae sunt quinque,
50
tunc assignabimus iudicium uniuscuiusque earum. Dico igitur de hac
51
parte divisionis scilicet in qua non est communicatio in aptitudine
52
materiae, nec in propinqua nec in remota, quia id quod facit agens de
53
|273|[ed. Cairo vol. 2]impressionibus quae recipiunt magis et minus, non debet esse aequale
54
sibi. Possibile est enim ut, secundum quod differunt in substantia
55
materiae, differant etiam in aptitudine recipiendi aliquid, et tunc non
56
recipiunt aequaliter. Nec etiam debent esse non aequalia; nam potest
57
esse dispositio huius sicut est dispositio superficiei aetheris
58
consequentis superficiem circuli lunae in motu qui est per accidens,
59
scilicet quia, ubi non potest esse aliquid prohibens receptionem
60
impressionis, ibi est aequale quod imprimit agens, et in hoc loco, id
61
quod fit contingit esse consimile sibi.
62
Sed in alia parte divisionis, scilicet in qua est aptitudo perfecta,
313
63
quocumque modo fuerit res, manifesta est, quia patiens iam assimilatur
64
agenti assimilatione perfecta, sicut ignis qui convertit aquam in ignem,
65
et sicut sal qui convertit mel in sal et similia. Iam autem potest esse ut
66
patiens addat super agens, sicut videtur sed non est certum, sicut aqua
67
quam congelat aer, quia frigiditas aeris non infrigidavit illam con-
68
gelationem. Sed, cum tu bene consideraveris, non est agens solum-
69
modo frigiditas quae est in aere, sed et eius virtus infrigidans for-
70
malis quae est in substantia aquae, quam iam assignavimus in
71
naturalibus, sive adiuvet eam, sive non adiuvet frigiditas aeris.
72
In alia autem parte divisionis, scilicet in qua est aptitudo patientis
73
imperfecta, non potest patiens assimilari agenti perfecto in virtute nec
74
aequari ei. Non est enim possibile ut id quod est iam in virtute cui non
75
est contrarium, et id quod est in alia virtute cui est contrarium quod
76
prohibeat, sint aequalia ullo modo, nisi removeatur prohibens. Et ob
77
hoc non est possibile esse aliquid praeter ignem a quo calefiat aliquid,
78
cuius calefactio sit qualis est calefactio illius ignis, nec ut sit aliquid
79
praeter aquam a qua infrigidetur aliquid et sit eius frigiditas maior
80
|274|[ed. Cairo vol. 2]frigiditate aquae; aptitudo enim ignis ad calefaciendum et aquae ad
81
infrigidandum est dispositio non contraria in sua substantia, et virtus
82
agens est de substantia eius, non extranea ab ea. Sed in patiente ab illis
83
duobus est prohibens et adversans, quia id quod agit principaliter
314
84
passionem est extra substantiam eius et agit in illud per tactum
85
et mediante alio, sicut calefactio in igne calefaciente et frigi-
86
ditas sensibilis in aqua infrigidante. Non est igitur possibile illud
87
adaequari ei.
88
Si quis autem dixerit quod ignis iam liquefacit substantias et facit eas
89
calidiores se: nos enim possumus mittere manus nostras in ignem et
90
pertransire per illum subito nec adurit tam graviter sicut liquefacta si
91
sic moveremus manus nostras per illa, et ob hoc certe cognoscimus
92
quod liquefacta calidiora sunt ipso igne, dicimus quod, quamvis hoc ita
93
sit, non sit tamen hoc ideo quod liquefactum sit calidius igne, sed fit
94
hoc tribus de causis, ex quibus tamen una est evidentior, sed illarum
95
trium una est in liquefacto, alia in igne, tertia in tangente. Omnes
96
autem istae sunt adiuvantes se et propinquae sibi.
97
Liquefactum enim, eo quod spissum est et est in eo cohaerentia et
98
viscositas et tarditas separationis, cum tangitur, calefactio comitatur
99
tangentem et non potest separari, nisi in tempore habente mensuram in
100
se comparatione temporis quo separatur calefactio ignis, quamvis
1
sensus non perpendat illam diversitatem, sed intellectus et ratio faciunt
2
debere esse diversitatem. De natura autem agentis naturalis est ut agat
3
in suum patiens tempore longiore actionem firmiorem, et ut debilis,
4
tempore longo, agat quod non aget fortis, tempore brevi.
5
Sed quod est in igne fit ob hoc quod ignis sensibilis non est nisi
6
partes veri ignis cum partibus terrae, elevando et movendo se, quarum
7
coniunctio est secundum vicinitatem sive tactum non secundum
8
continuationem, immo sunt inter se divisae et rarificat eas aer qui
315
9
subintrat, et ideo id quod de eo intrat in illas diminuit puritatem
10
caloris earum, eo quod est frigidius illo, et quia non patiuntur in tanta
11
|275|[ed. Cairo vol. 2]festinatione passionem per quam fiant purus ignis, et cum hoc, quia
12
ipse est velocis motus in se, non remanet pars eius tangens partem
13
corporis manus tempore quo imprimatur in ea impressio sensibilis; et
14
quia ignis non est constrictus, sed rarus, ideo facit impressiones multas
15
non sensibiles, nec inducentes mensuram sensibilem nec cum tempore
16
habente mensuram. Quia vero substantia liquefacti est constricta
17
stabilis et constans per continuationem, ideo id quod de eo obviat
18
superficiei manus fit quasi una superficies coaequalis illi toti. Sed quia
19
quod de igne sensibili obviat illi est superficies parvae commixtae,
20
respectu quarum est infrigidans, ideo impressio ignis differt ab illa, nisi
21
duraverit manus in igne tanto tempore quo coniungi possint tangentia
22
et multiplicari, et agat unaquaeque superficies in tangentem se
23
actionem quae postea dominetur quemadmodum fit in conversionibus
24
naturalibus in infrigidando. Ignis vero qui includitur in calamis
25
fabrorum est magis imprimens in id a quo tangitur quam liquefactum
26
vel alia huiusmodi et est velocioris temporis propter suam con-
27
strictionem et suam puritatem.
28
Sed de hoc quod fit in manu, causa est hoc quia manus est potens ad
316
29
secandum aerem et ignem in corporibus subtilibus veloci motu, sed
30
non est potens sic ad secandum liquefactum in spissis tam veloci motu;
31
unde conatus ad secandum et irrumpendum subtilia est parvus, ad
32
spissa vero est magnus, et potest esse ut non vocetur illud rarum et hoc
33
spissum, nisi ob diversitatem quam habent in hac intentione; quamvis
34
enim liquefactum non esset viscosum nec magis adhaerens ei quod
35
tangit, nec esset maioris constrictionis et unitionis, tamen, si duret eius
36
secatio tempore longiore in sustinendo illum, et sit stabile et comitans,
37
non refugiens tactum, profecto sufficiet ei hoc ut in secando magis
38
imprimat quam subtile secundum comparationem temporum, quia,
39
cum impresserit in tanto tempore in quanto imprimit subtile aliquam
40
impressionem, profecto cum duplicatum fuerit tempus, poterit sibi
41
adaequari in aliqua duplicationum. Cum vero addiderint in dupli-
42
cationibus, poterit et hoc addere super illud, et ideo tempus ignis
43
duplum non erit mensurae sensibilis in actione, comparatione
44
magnitudinis adhaerentiae illius liquefacti, sicut tu scies.
45
Convenit autem ut in hoc loco declaremus hoc amplius, quamvis hoc
46
|276|[ed. Cairo vol. 2]plus conveniat magisterio naturali; oportet enim ut hic dicamus
47
quantum sufficit ad solvendam dubitationem et per quod appareat
48
veritas eius. Deinde, si aliquis voluerit hoc perfectius inquirere,
49
inquirat illud ex his quae dicta sunt in scientia naturali, et praecipue
50
inveniet illud in his quae ex nostra parte sunt.
317
51
Ex his igitur omnibus praedictis manifestum est iam id in quo putant
52
esse concedendum quod agens potest aequari cum patiente, et id in quo
53
putant quod patiens potest addere super agentem, et id in quo putant
54
hoc non posse concedi, sed minus esse eo. Et interim patuit quod,
55
quamvis res ita esset, tamen in intentione essendi, inquantum est ipsum
56
esse, non aequantur agens et patiens eo quod non est agens, in
57
intentione inquantum est esse, intentionis per accidens vel per
58
positionem, sicut iam ostendimus. Deinde in principio agente cuius
59
patiens non communicat ei in specie nec in materia, sed communicat ei
60
aliquo modo in intentione essendi, non potest considerari dispositio
61
intentionis quae est esse, quia ipsa non communicant in ea intentione.
62
Remansit igitur dispositio considerandi in eo ipsum esse. In ceteris
63
autem ab hoc iam erat patiens aequale vel addens super principium
64
agens.
65
Sed cum converterimus nos ad considerandum illa quantum ad
66
intentionem essendi, principium agens erit non aequale patienti, eo
67
quod illius esse est per se, et esse patientis quantum ad illam passionem
68
est acquisitum ab illo.
69
Deinde esse, inquantum est esse, non variatur in fortitudine et
70
debilitate nec recipit magis et minus, quia non variatur nisi tribus
71
modis, scilicet secundum prioritatem et posterioritatem, et secundum
318
72
quod est indigens et non indigens, et secundum quod est necesse et
73
possibile. Si autem consideraveris prioritatem et posterioritatem,
74
profecto, sicut tu nosti, esse prius erit causae, et deinde causato. De
75
indigenti autem et non indigenti, iam nosti quod causa ad esse non
76
indiget causato, quia habet esse per se vel per aliam causam. Sed haec
77
intentio paene est quasi prima, quamvis differat ab ea aliquo respectu.
78
|277|[ed. Cairo vol. 2]De necessitate quoque et possibilitate, iam nosti quod, si fuerit causa
79
quae est causa omni causato, illa erit necesse esse respectu universitatis
80
causatorum et esse absolute. Si vero fuerit causa alicuius causati, ipsa
81
erit necesse esse respectu illius causati, et illud causatum, qualecumque
82
fuerit, est possibile esse in se. Summa autem horum haec est, quod
83
causatum quantum in se est id cui non est necesse esse, alioquin esset
84
necessarium absque sua causa cum positum fuerit esse necesse per se,
85
et inquantum non prohibetur ei esse; sin autem, haberet esse per
86
causam. Ipsum igitur per seipsum sine condicione essendi sibi causam
87
vel non essendi sibi causam est possibile esse, nec est necesse sine dubio
88
nisi propter causam. Deinde causa, sicut ostensum est, non conceditur
89
necessario esse propter illud, sed erit vel necesse per se, vel necesse
90
propter aliud a se, et cum acquisitum fuerit sibi esse per illud, tunc
91
potest esse ut ab ea sit esse aliud a se. Igitur causatum respectu sui est
92
possibile, et causa respectu sui vel est necesse vel possibile. Sed si fuerit
93
necesse esse, tunc esse eius dignius est quam esse possibilis. Si vero
94
fuerit possibile, nec fuerit necesse propter causatum, sed causatum est
95
necesse propter illam post necessitatem illius, tunc essentia causae
96
consideranda est inquantum est necesse propter illud, non attendentes
97
essentiam causati, sed hoc erit propter illud necesse, nulla con-
98
sideratione adhuc habita de causato, cum essentia causati [cum] non
319
99
sit nisi possibilis, nec curantes considerare illud respectu causae. Igitur
100
causae erit appropriatio necessitatis, et causato non erit nisi possibi-
1
litas tantum apud illam appropriationem. Sed, cum causato fuerit
2
necessitas, causae quoque erit necessitas; alioquin, causa adhuc esset
3
possibilis, nec esset necesse suum esse, et sic necesse esse esset
4
causatum. Eveniret igitur quod esset necesse, et non propter ipsam
5
causam, quod est absurdum. Igitur causae erit necessitas respectu sui
6
|278|[ed. Cairo vol. 2]inquantum ipsa comparatur causato, eo quod causa non est necesse
7
propter illud, sed propter se, vel propter respectum sui ad aliud, non ad
8
se. Inquantum autem causa nondum refertur ad causatum, causatum
9
esse non est necesse, quia non est necesse suum esse nisi inquantum
10
causa refertur ad illud et tunc fit.
11
Propter has igitur tres intentiones causa est dignior esse causati;
12
igitur causa dignior est causato. Sed quia esse absolute, cum positum
13
fuerit esse alicuius, fiet certitudo eius, manifestum est tunc quod
14
principium, quod est attribuens certitudinem in qua ipsum
15
communicat, dignius est habenda ipsa certitudine. Cum igitur certum
16
fuerit hic esse principium primum quod est attribuens aliis
17
certitudinem, profecto certum erit quia ipsum est certitudo per
18
seipsum, et etiam certum erit quod scientia de eo est scientia de veritate
19
absolute, secundum quod scientia dicitur veritas, scilicet quae est in
20
respectu sciti.
320
21
[VI, 4] CAPITULUM DE ALIIS CAUSIS SCILICET MATERIALIBUS
22
FORMALIBUS ET FINALIBUS
23
Sed postquam tractavimus de principio efficiente, loquamur nunc de
24
aliis principiis. Sed principium materiale est id in quo est potentia
25
essendi rem. Dico igitur quod illi est haec dispositio cum alio multis
26
modis. Alicubi enim est sicut tabula scripturae, quae apta est ad
27
recipiendum aliquid quod accidit ei sine aliqua sui permutatione vel
28
|279|[ed. Cairo vol. 2]remotione alicuius ab ea quod erat ei. Alicubi vero est sicut cera
29
imagini et sicut puer viro, quorum unumquodque aptum est ad
30
recipiendum aliquid sine permutatione aliqua suarum dispositionum,
31
excepta motione secundum ubi et secundum quantum et cetera
32
huiusmodi. Alicubi vero est sicut lignum lecto quod, cum dolatur,
33
minuitur aliquid de substantia eius. Alicubi vero est sicut album nigro:
34
hoc enim alteratur et amittit qualitatem quam habebat sine corruptione
35
suae substantiae. Alicubi vero est sicut aqua aeri, ex qua non fit aer
36
nisi quia ipsa corrumpitur. Alicubi vero est sicut sperma animali quod
37
eget spoliari a sua forma saepe quousque adaptetur formae animalis.
38
Similiter uvae acres vino. Et alicubi est sicut materia prima formae,
39
quae adaptata est ad recipiendum eam et per eam constituitur in
321
40
effectu. Et alicubi est sicut species bellirici electuario, ex quibus solis
41
non est electuarium, sed ex eis et alia; ante hoc autem erat una ex suis
42
partibus electuarii in potentia. Et alicubi est sicut ligna et lateres
43
domui. Hoc autem videtur esse simile praecedenti, sed differt quia ex
44
praecedenti non fit electuarium nisi secundum alterationem; in hoc
45
vero non est nisi compositio; et huius maneriae sunt etiam unitates
46
numero. Iam autem posuerunt quidam propositiones similiter ma-
47
teriam conclusioni; et est error, immo propositiones sunt materia
48
figurae syllogismi. Conclusio vero non est forma propositionum, sed
49
quiddam quod consequitur ex illis, quasi propositiones efficiant eam in
50
anima.
51
|280|[ed. Cairo vol. 2]Secundum hos ergo modos invenies res quae sustinent potentiam.
52
Illae enim res, vel sustinent potentiam per seipsas, vel per consortium
53
alterius.
54
Si autem per seipsas, tunc ad hoc ut sit ex eis aliquid in effectu, vel
55
non egebunt aliquo alio, sicut tabula. Et hoc est quod debet vocari
56
subiectum respectu eius quod est in eo, et oportet ut huiusmodi res
57
habeat per se in effectu existentiam. Nisi enim habuerit existentiam
322
58
non erit adaptata ad habendum id quod fit in ea. Si vero non fuerit
59
existens nisi per id quod advenit in eam, tunc iam fuit in ea aliquid
60
receptum quod requievit in ea cuius adventu constituitur; aut
61
secundum erit tale quod non constituit illud sed adiungitur ei, vel erit
62
quod adventus eius destruet id quod erat constitutum ante adventum
63
eius: eveniet igitur ut alteretur; nos autem posuimus illud non alterari,
64
et hoc est prima pars divisionis. Vel egebit ut aliquid sibi addatur: et
65
hoc erit vel motus localis tantum vel motus secundum qualitatem vel
66
motus secundum quantitatem, vel motus secundum situm vel motus
67
substantialis, vel remotio alicuius de substantia eius, sive sit quantitas
68
sive qualitas eius sive aliquid aliud.
69
Quod autem fuerit per consortium alterius rei sine dubio erit ei
70
coniunctio et compositio. Vel compositio erit ex coniunctione tantum,
71
vel cum hoc erit alteratio secundum qualitatem. Sed in quocumque
72
fuerit alteratio, vel pervenit ad finem una alteratione, vel multis
73
alterationibus.
74
Iam autem fuit usus ut id ex quo fit generatio per compositionem et
75
est in re, vocetur elementum, et hoc est id ad quod resolvitur res ad
76
ultimum. Si autem fuerit corporale, tunc ipsum est minimum ad quod
77
pervenit dividens in dividendo in formas diversas quae sunt in eo. Et
78
iam definierunt illud esse id ex quo et ex alio a se componitur res, et est
79
|281|[ed. Cairo vol. 2]in ea per essentiam et non dividitur per formam. Qui autem tenent
80
quod res non fiunt nisi ex generibus et differentiis, ponunt ea prima
81
elementa, et praecipue unum et identitatem. Haec enim ponunt
323
82
digniora principiis quantum ad dandam inceptionem, eo quod sunt
83
maioris universalitatis et generalitatis. Sed si ipsi vellent recte iudicare,
84
scirent quod existentia per essentiam non est nisi in individuis. Quae
85
ergo sequuntur ea, sunt digniora ut sint substantiae et existentes per se,
86
et sunt etiam digniora unitate.
87
Redeamus igitur nunc ad materiam et dicamus quod iam fuit usus ut
88
aliquando dicatur res esse ex materia et aliquando non: dicunt enim
89
quod porta est ex ligno et non dicunt quod ex homine est scriptor. Et
90
aliquando id quod fit comparatur subiecto, et aliquando non: dicunt
91
enim quod porta est lignea, et non dicunt quod hic est scriptor
92
humanus. Primum autem, cum fuerit hoc quod subiectum non movetur
93
ullo modo nec alteratur in recipiendo aliquid, tunc non dicitur quod sit
94
ex illo, sed semper dicitur quod est ex privatione, sicut dicitur ex non
95
scriptore. Cum vero alteratur et praecipue cum non invenitur privatio
96
in nomine, dicitur quod est ex subiecto. Comparatione vero quae est in
97
subiecto non utimur plerumque nisi cum fuerit subiectum sic ut aliud
98
praeter illud adaptetur formae. Sed forma, non comparatur ei, nec
99
dicitur quod sit ex ea, sed derivatur ab ea nomen. Subiectum vero
100
aliquando est communicans toti, et aliquando est non communicans
324
1
toti, sicut uvae compressae sunt origo [sic] aceto et vino et arob et aliis
2
huiusmodi. Omnis autem origo, inquantum est origo, non habet nisi
3
receptionem tantum, sed acquisitio formae est sibi ab alio a se, et
4
quaecumque origo vel recipiens vel initium motus ad impressionem
5
|282|[ed. Cairo vol. 2]fuerit ens in se, putatur esse mobile ad eam per se, sed non est ita. Iam
6
enim manifestum est nobis ex aliis locis quod non potest esse una res
7
agens et recipiens eandem rem sine partitione suae essentiae. Cum
8
autem in origine fuerit principium sui motus per seipsam, tunc erit
9
mobilis per naturam et id quod fit ex ea erit naturale. Cum vero fuerit
10
principium motus in illa aliquid extrinsecum et non fuerit ei moveri per
11
se ad illam perfectionem, tunc id quod fit ex ea erit artificiale vel
12
consimile. Et hoc est totum quod diximus de materia.
13
Forma autem aliquando dicitur omnis intentio quae in effectu est
14
adaptata ut agat, ita ut substantiae separatae etiam sint formae. Et
15
secundum hanc intentionem dicitur forma omnis dispositio et actio
16
quae est in recipiente unito vel composito, ita quod motus et accidentia
17
sunt formae. Dicitur etiam forma id per quod constituitur materia in
18
effectu, et tunc substantiae intelligibiles et accidentia non erunt formae.
19
Et dicitur forma id per quod perficitur materia, quamvis non
20
constituatur per illud in effectu, sicut sanitas et quicquid est ad quod
21
moventur res naturaliter. Et dicitur forma proprie figura et quicquid
22
aliud fit in materiis per artificium. Et dicitur forma species rei et genus
23
eius et differentia eius et hoc totum, quia totalitas totius forma est
24
etiam partibus.
325
25
Forma etiam aliquando est imperfecta, sicut motus, et aliquando
26
perfecta, sicut quadratura et rotunditas. Iam autem nosti quod una res
27
aliquando est forma et finis et principium efficiens diversis modis,
28
quod in artificio contingit: nam ipsum artificium forma est artificiati in
29
anima, eo quod in anima fabri est forma motus ad formam domus; illa
30
enim principium est per quod venit acquisitio formae in materia
31
domus. Similiter sanitas forma est curationis, et cognitio medendi
32
forma est sanandi. Agens vero imperfectus eget motu et instrumentis
33
|283|[ed. Cairo vol. 2]ad hoc ut id quod est in anima eius habeat esse in materia; perfectus
34
vero est cum ex forma quae est in eius essentia provenit esse formae in
35
suam materiam. Videtur autem quod formae rerum naturalium sint
36
apud causas praecedentes naturam aliquo modo; apud naturam vero
37
sunt secundum solitum cursum suum aliquo modo, et tu scies hoc
38
postea.
39
Finis vero est ille propter quem res est, et hoc iam nosti in
40
praecedentibus. Finis autem aliquando est in aliquibus rebus in ipso
41
agente tantum, sicut gaudium ex victoria, et aliquando est in alio ab
42
agente, qui aliquando est in subiecto, sicut perfectio motuum qui
43
proveniunt ex cogitatione vel ex natura; aliquando est in aliquo tertio,
44
sicut cum quis facit aliquid ut per illud placeat alii; igitur placere alii
45
finis est extra agentem et extra recipiens, quamvis gaudium placendi
46
alii habeat etiam alium finem. Ex finibus etiam est assimilari alii rei,
47
quae res inquantum desideratur finis est, et ipsa etiam assimilatio finis
48
est.
326
49
[VI, 5] CAPITULUM DE STABILIENDO FINE
50
ET SOLUTIONE QUAESTIONUM ILLORUM QUI DESTRUXERUNT FINEM
51
ET DE DIFFERENTIA INTER FINEM ET NECESSARIUM
52
ET DE NOTIFICANDO MODO SECUNDUM QUEM FINIS EST
53
PRIOR CETERIS CAUSIS
54
ET MODO SECUNDUM QUEM EST POSTERIOR CETERIS CAUSIS
55
Dico igitur iam patuisse ex praedictis quod omne causatum habet
56
principium, et quod omne incipiens habet materiam et etiam formam.
57
Sed nondum patuit quod omnis motio fiat propter finem; hic enim est
58
aliquid quod est incuria, et hic est quod est casus, et etiam hic est sicut
59
|284|[ed. Cairo vol. 2]motus caeli, qui videtur esse non propter finem; et quod generatio et
60
corruptio non videntur fieri propter aliquem finem secundum quod
61
putatur.
62
Potest etiam aliquis dicere quod unicuique fini sit finis, sicut
63
unicuique principio est principium, et ita non est verus finis nec
64
perfectio: finis enim verus non est nisi apud quem est quies. Iam autem
65
invenimus res quae sunt fines, et habent fines usque in infinitum: hic
66
enim sunt res quae putantur esse fines quae sunt infinitae, sicut
67
conclusiones, quae proveniunt ex syllogismis consequenter et non
68
finiuntur. Et potest etiam aliquis dicere: «ponamus quod omni actioni
327
69
sit finis; quare ergo posuerunt illum causam priorem ceteris causis,
70
cum ille sit certe causatum omnium causarum?» Quod autem oportet
71
quaeri de fine post solutionem huius quaestionis, hoc est scilicet an
72
finis et bonum sint idem an diversa, et etiam quae differentia sit inter
73
largitatem et probitatem.
74
Primam igitur quaestionem quae est de casu et incuria, solvo sic, et
75
dico de dispositione casus quia quod ipse sit finis aliquis iam
76
ostendimus in naturalibus. Sed de incuria, oportet ut scias quod omnis
77
motus voluntarius habet principium propinquum et principium
78
longinquum. Principium autem propinquum est virtus movens quae est
79
in musculis membri, et principium quod hoc praecedit est concursus
80
virtutis desiderativae; principium vero longinquum est imaginatio vel
81
cogitatio. Cum enim in imaginatione vel in cogitatione rationali fuerit
82
impressa forma aliqua, et mota fuerit virtus desiderativa ad
83
concurrendum, statim serviet ei virtus movens quae est in membris;
84
aliquando vero ipsa forma impressa in imaginatione vel in cogitatione
85
erit ipsemet finis ad quem pervenit motus, et aliquando erit aliud ab
86
hoc, sed non pervenitur ad illud, nisi per motum apud quod vel
87
cessabit motus vel durabit motus.
88
Exemplum autem primi est hoc scilicet quod hominem aliquando
89
taedet esse in loco aliquo et imaginatur in anima eius forma alterius
328
90
loci et, quia desiderat esse ibi, movetur tunc ad illum locum et pervenit
91
motus eius ad illum; igitur desideratum eius erit id ad quod pervenit
92
|285|[ed. Cairo vol. 2]motus virium moventium musculos. Exemplum vero secundi est hoc
93
scilicet quod aliquando imaginatur in anima hominis forma videndi
94
aliquem amicum suum et desiderat videre illum; unde movetur ad
95
locum in quo putat se invenire eum, et motus eius pervenit ad locum
96
illum; id autem ad quod pervenit motus eius non est ipsum suum
97
primum desideratum quod intendebat, sed aliud. Suum enim
98
desideratum consequitur illud et acquiritur post illud, quod est inventio
99
amici.
100
Iam igitur nosti has duas divisiones, et ex hoc clarescet tibi
1
aliquantulum quod finis ad quem pervenit motus in omni dispositione,
2
inquantum est finis motus, est finis primus verus virtuti efficienti
3
motum quae est in membris, et virtuti moventi quae est in membris
4
non est alius finis praeter hunc. Sed aliquando virtuti quae est prior
5
hac est finis alius praeter hunc. Unde non oportet semper ut illa res sit
6
finis primus virtuti desiderativae, sive virtus sit imaginativa sive
7
cogitativa; nec oportet semper non esse, quia aliquando erit, et
8
aliquando non erit, sicut patuit ex duobus exemplis. In quorum primo
9
fuit finis unus; in secundo vero fuerunt diversi: virtus enim movens
10
quae est in membris est principium motus sine dubio, sed virtus
11
desiderativa est primum principium illius motus. Non enim potest esse
12
ut motus animalis sit non per desiderium ullo modo: nam id ad quod
13
< … > tendit virtus secundum intentionem animalis est per desiderium
14
animalis sine dubio quod fit postquam non fuerat. Igitur propinquum
329
15
princpium omnis motus animalis est virtus movens musculos in
16
membris, et huius principium quod praecedit eam est desiderium.
17
Desiderium vero, sicut tu nosti in libro De Anima, sequitur ima-
18
ginationem vel cogitationem, sine dubio. Igitur primum principium
19
erit imaginatio vel cogitatio.
20
Haec autem sunt principia motus animalis, ex quibus quaedam sunt
21
|286|[ed. Cairo vol. 2]debita per se necessario, et quaedam sunt non debita necessario per se.
22
Debita vero necessario sunt virtutes moventes quae sunt in membris et
23
virtutes desiderativae. Non debita vero necessario sunt imaginatio et
24
cogitatio: non enim potest esse imaginatio et non memoria, nec
25
cogitatio et non imaginatio. Sed omni principio motus finis est sine
26
dubio; principium enim quod est necessarium motui voluntario habet
27
finem necessario, sed cum principium est necessario, motus erit vacuus
28
a suo fine.
29
Et, si contigerit ut concurrant principium propinquum, quod est
30
virtus movens, et duo principia quae sunt post illam, scilicet desi-
31
derativum cum imaginativo vel desiderativum cum cogitativo, tunc
32
terminus motus erit finis omnibus principiis, et hoc non erit sicut est
33
incuria ullo modo. Si autem contigerit ut differant, scilicet ut virtus
34
movens non sit finis essentialis virtuti desiderativae, oportebit tunc
35
necessario ut virtuti desiderativae sit finis alius post finem qui est in
330
36
virtute movente quae est in membro. Nos enim iam ostendimus quod
37
motus voluntarius non est sine desiderio; omne autem quod est
38
desiderium, est desiderium alicuius rei. Quod si non fuerit causa finalis
39
ad finem motus, tunc erit ad aliquid aliud sine dubio. Sed cum iam
40
fuerit illud aliud, propter quod quaeritur motus, profecto debebit esse
41
post perventionem motus; et erit illud quasi id ad quod intenditur
42
motus vel quod acquiritur post finem motus, et erit quod desiderium
43
imaginativum et cogitativum concurrerunt ad illud: manifestum est
44
igitur quia illud est finis voluntarius et non est incuria ullo modo.
45
Omnis autem finis ad quem pervenit motus, si fuerit finis desideratus
46
imaginatione, non cogitatione, ille est qui vocatur incuria. Cum autem
47
finis non fuerit terminus motus, sed eius principium fuerit desiderium
48
imaginationis non cogitationis, tunc necesse est, ut vel imaginatio sola
49
|287|[ed. Cairo vol. 2]sit principium motus desiderii, vel imaginatio cum natura vel cum
50
complexione, sicut suspiratio et motus pulsus, vel imaginatio cum more
51
et habitu animali qui concurrit ad illam actionem sine meditatione. Si
52
autem sola imaginatio fuerit principium desiderii, tunc illa actio
53
vocabitur fortuita et non erit incuria. Si vero imaginatio fuerit cum
54
natura, sicut suspiratio, vocabitur illa actio consuetudo; mores enim
55
non roborantur nisi frequentatione passionis. Quod igitur fuerit post
56
mores erit consuetudo sine dubio. Cum autem finis qui est virtuti
331
57
moventi qui est terminus motus iam fuerit, et non fuerit finis alius qui
58
est post illum quem intendit desiderium et qui est finis desiderii, tunc
59
illa actio vocabitur frustra, sicut ille qui pervenit ad locum in quo putat
60
invenire amicum et, cum non invenerit eum ibi, eius actio vocatur
61
frustra comparatione virtutis desiderativae, non virtutis moventis, et
62
comparatione finis primi et non finis secundi.
63
Postquam autem constant hae omnes propositiones, tunc dictio illius
64
qui dixit quod incuria est actio sine finali causa, falsa est. Qui enim
65
dixit quod incuria est actio sine finali causa fuit praesumptuosus, et
66
putatur falsus qui est praesumptuosus.
67
Primo, quod actio non fit sine finali causa, nisi cum non habuerit
68
finalem causam comparatione eius quod est principium sui motus, non
69
comparatione eius quod non est principium sui motus, nec cuiuslibet
70
rei quae contigerit, nec eius quod induxerunt in quaestione pro
71
exemplo de comendo barbam. Nam principium propinquum motus
72
|288|[ed. Cairo vol. 2]huius est virtus quae est in musculo; quod vero praecedit hanc est
73
desiderium imaginabile sine cogitatione; principium enim eius non est
74
cogitatio ullo modo. Igitur non est ei finis cogitativus, sed est ei finis
75
qui est desiderio imaginativo et virtuti moventi. Manifestum est igitur
76
quod haec actio secundum principium eius quod est virtus movens
77
pervenit ad finem; hoc autem quod non movetur ad finem non est nisi
78
quia videtur quod principium eius non sit virtus movens. Non oportet
79
autem putari hoc provenire non ex desiderio imaginabili ullo modo.
332
80
Omnis enim actio animalis fit postquam non fuit, hic igitur est
81
desiderium aliquod sine dubio et inquisitio animalis. Hoc autem est
82
cum imaginatione aliqua, sed imaginatio aliquando non erit stabilis sed
83
facile destructibilis, vel erit stabilis sed non animadvertit eam: non
84
enim omnis qui imaginat aliquid animadvertit illud nec iudicat se iam
85
imaginasse aliquid; imaginare enim aliud est quam animadvertere se
86
imaginasse, et hoc manifestum est; si enim omnem imaginationem
87
comitaretur animadversio illius imaginationis, procederet hoc in
88
infinitum.
89
Secundo, quod de adventu huius desiderii aliqua causa est sine
90
dubio, vel quae est consuetudo, vel taedium dispositionis et voluntas
91
movendi se ad aliam dispositionem, vel concupiscentia virium
92
moventium et sensibilium- renovandi in se actionem motionis vel
93
sensibilitatis. Consuetudo autem est delectabile et moveri ab eo cuius
94
taedet est delectabile, et velle facere aliquid novum delectat, scilicet
95
secundum virtutem animalem vel imaginativam; delectatio vero est
96
utilitas sensibilis et imaginabilis, sed delectatio animalis quae certe
97
putatur utilitas est secundum partem humanam. Cum autem fuerit
98
principium imaginatio animalis, sine dubio eius utilitas erit animalis
99
imaginabilis; igitur haec actio non erit vacua ab utilitate sui generis,
100
quamvis eius utilitas non sit vera secundum intellectum. Deinde
1
praeter has sunt aliae causae quae appropriantur aliquibus tantum
2
dispositionibus motuum particularium, qui non comprehenduntur.
3
Dubitatio vero quae consequitur illud manifestabitur per hoc scilicet
333
4
ut scias differentiam inter finem per essentiam et finem necessarium,
5
qui est unus ex finibus qui sunt per accidens. Differentia autem inter
6
haec est quod finis per essentiam est causa quae quaeritur propter
7
|289|[ed. Cairo vol. 2]seipsam, necessarium vero est unumquodlibet ex tribus, quia vel est
8
aliquid quod necesse est esse ad hoc ut sit finis, inquantum ipsum est
9
causa finis aliquo modo, sicut durities ferri ad hoc ut perficiatur
10
incidere; vel est aliquid quod necesse est esse ad hoc ut sit finis, non
11
quod ipsum sit causa, sed quia est comitans causam, sicut hoc quod
12
necesse est esse corpus fuscum, ad hoc ut sit incidere, non fuit autem
13
corpus fuscum necessarium ad incidendum cum eo propter suam
14
obscuritatem, sed quia comitatur ferrum, quod necessarium est ad
15
incidendum cum eo; vel est aliquid cuius esse necessario comitatur
16
ipsam causam finalem, sicut causa finalis coniugii est generatio
17
filiorum, deinde generationem sequitur amor filiorum et comitatur
18
eum, non quod coniugium fuerit propter amorem filiorum. Hi omnes
19
sunt fines per accidens necessarium non per accidens casuale. Iam
20
autem tu nosti alias fines accidentales casuales. Scias autem quod esse
21
principiorum desiderii naturalis est divisio secunda ex his divisionibus.
22
Verbi gratia, nam quia debuit in fine divino esse largitatem dantem
23
omni quod possibile est esse bonum in suo esse, idcirco unum ex hoc
24
fuit esse quod est in compositis tantummodo ex elementis, nec fuit
25
possibile elementa esse in illis nisi terram et aquam et aerem et ignem,
26
sed quia non fuit possibile ut ignis esset eiusmodi quo induceret ad
27
finem utilem qui intenditur per ignem nisi esset adurens et dissolvens,
334
28
ideo comitatur hoc necessario ut noceat iustis et destruat multa ex
29
compositis.
30
Sed quia iam sumus quasi extra propositum, tunc redeamus ad illud
31
et respondeamus ad quaestionem inductam, dicentes quod individua
32
generata quae sunt infinita, non sunt fines essentiales naturae. Nam
33
|290|[ed. Cairo vol. 2]finis essentialis naturae, verbi gratia, est ut sit substantia quae est
34
homo vel equus vel palma, et ut illud esse sit stabile esse; hoc autem
35
fuit impossibile in uno individuo designato; omne enim quod generatur
36
comitatur necessario corruptio, scilicet generatum ex hyle corporali.
37
Postquam autem hoc prohibitum fuit in individuo, remansit in specie.
38
Prima igitur intentio naturae est ut permaneat natura humana et alia
39
huiusmodi vel individuum perpetuum non designatum, et illa intentio
40
est causa perfectiva actionis naturae universalis. Ad hoc autem ut hoc
41
unum permaneat in esse, necesse est ut sint individua post individua
42
sine fine. Igitur infinitas individuorum numero erit accidentalis secun-
43
dum intentionem necessarii in parte divisionis prima et secundum
44
quod est accidens per se. Si enim possibile esset hominem permanere
45
semper, sicut permanet sol et caelum, profecto non esset opus
46
generatione et multiplicatione per generationem; quamvis enim con-
47
cesserimus quod intentio naturae non est infinitas individuorum,
335
48
tamen infinitas individuorum est intentio alia ab intentione cuiuslibet
49
individui; hoc enim quod individua veniunt sine fine post individua
50
non fit ad hoc ut sit infinitas. Item individuum quod inducit ad aliud
51
individuum et deinde ad tertium et quartum, non est ipsum finis
52
naturae universalis, sed naturae particularis. Postquam autem haec
53
sunt finis naturae particulari, tunc post illum nihil aliud praeter illum
54
|291|[ed. Cairo vol. 2]erit intentio et finis illi naturae particulari quae sunt eius finis. Intelligo
55
autem per naturam particularem virtutem propriam regiminis unius
56
individui, et intelligo per naturam universalem virtutem infusam in
57
substantias caelorum, quasi unam rem et gubernantem universitatem
58
generationum; tu autem postea scies haec omnia. Motus autem qui
59
tendit in infinitum est unus per continuationem, sicut nosti in
60
naturalibus, et etiam intentio naturae quae est in illo motu non est
61
ipsemet motus, inquantum est iste motus, sed intentio est ibi
62
durabilitas, et haec durabilitas est una intentio cuius esse pendet ex
63
rebus quarum numerus conceditur esse sine fine.
64
Sed modus propositionum et conclusionis est hic. Oportet enim ut
65
scias quod sensus nostrae dictionis qua dicimus quod causa finalis
66
terminatur et cessat, hic est scilicet quod causa finalis, quae est
67
secundum unum agentem et unam actionem, terminatur. Non potest
68
enim esse ut agens naturalis vel voluntarius agat actionem per-
336
69
manentem propter finem post finem, ita ut non cesset apud aliquem
70
finem. Si enim ex uno principio proveniret actio post actionem,
71
profecto ipse secundum unamquamque actionem esset agens alius ab
72
agente qui erat secundum aliam actionem, quamvis nec per essentiam
73
nec per subiectum esset alius a se; unde possent multiplicari eius fines,
74
et, secundum unumquodque quod fieret ab eo, esset agens propter
75
alium finem. Si autem conceditur quod ipsum esse agentem, con-
76
sideratum post suum esse agentem, fit esse alium a se, usque in
77
infinitum, tunc eius fines erunt usque in infinitum. Item conclusio est
78
causa finalis syllogismo qui fit propter quaesitum terminatum: omnis
79
enim compositio syllogismi fit propter hoc; anima vero, secundum
80
unumquemque syllogismum succedentem qui proveniet ab eo, meretur
81
dici agens alius et alius, et, in unaquaque vice qua est agens, est ei finis
82
designatus qui non potest ire in infinitum, eo quod unicuique
83
syllogismo est una conclusio sine dubio.
84
|292|[ed. Cairo vol. 2]Sed dubitatio quae sequitur hic solvitur hoc modo: scilicet, iam scis
85
quod finis ponitur res et ponitur ens, et differentia est inter rem et
86
entem, quamvis res non sit nisi ens, sicut differentia quae est inter
87
aliquid et eius comitans; sed hoc tibi iam verificatum est. Omnis autem
337
88
causa, inquantum est ipsa causa, habet certitudinem et causalitatem;
89
causa vero finalis, inquantum ipsa est causa, causa est ut ceterae causae
90
sint causae in effectu. Igitur causalitas causae finalis est causa esse
91
aliarum. Igitur esse aliarum causatum est a causalitate illius; eius
92
autem causalitas non est causa esse earum, nisi prius sit imaginata in
93
anima vel in alio consimili. Non est autem causa causae finali in sua
94
causalitate, nisi causa alia praeter causam quae movetur ad eam vel ad
95
quam ipsa per se movetur. Scias etiam quod aliquando res est causata
96
in sua causalitate, et aliquando est causata in suo esse. Causata autem
97
in sua causalitate est sicut dualitas quae in suo esse dualitatis causata
98
est unitatis. Quod vero sit causata in suo esse manifestum est nec latet.
99
Similiter est aliquando rei aliquid acquisitum ad hoc ut sit sua
100
|293|[ed. Cairo vol. 2]causalitas, < … > sicut ad existendum quadraturam in ligno vel lapide;
1
corpora enim naturalia sunt causa causalitatis multarum ex formis et
2
accidentibus quae non terminantur nisi per illa, et sunt causae esse
3
aliquarum ex illis et non suae causalitatis, sicut putatur iudicium
4
similiter esse in disciplinalibus.
5
Iam igitur facile est intelligere quod causa finalis in causalitate
6
praecedit causas agentes <et> recipientes; similiter et formam secun-
338
7
dum modum quo causa formalis habet causam quae ducit eam ad
8
illam. Similiter etiam causa finalis in suo esse in anima prior est ceteris
9
causis: in anima enim agente, prior est quia anima adinvenit eam prius
10
et postea imaginat apud se actionem et inquisitionem recipientis et
11
qualitatem formae < … >. Respectu igitur causalitatis et respectu
12
essendi in intellectu non est aliqua causa prior causa finali; immo, ipsa
13
est causa essendi causas ceteras causas; esse vero aliarum causarum in
14
effectu causa est essendi illam in effectu, Sed causa finalis non est causa
15
inquantum est inventa, sed inquantum est aliquid. Unde, secundum
16
modum quo est causa, causa est aliarum causarum, sed secundum
17
modum alium est causata causarum, scilicet cum causa finalis iam
18
habuerit esse. Si enim non habuerit esse in effectu, sed suum esse fuerit
19
prius suo esse in effectu, sicut postea suo loco monstrabitur, tunc nulla
20
aliarum causarum erit sibi causa nec etiam agens qui facit haberi esse.
21
Igitur causa finalis non est causata ceterarum causarum secundum
22
quod est causa finalis, sed secundum quod iam est aliquid in effectu;
23
cum enim non habet esse in effectu, non est causata ullo modo. Sed,
24
cum consideratur inquantum est causa finalis, est causa ceterarum
339
25
causarum, scilicet ad ipsas essendum causas ita ut sit causa agens et
26
|294|[ed. Cairo vol. 2]causa recipiens et causa formalis, non ut sint in effectu et habeant esse
27
in seipsis. Quod igitur per essentiam est causae finali inquantum est
28
causa finalis, hoc est scilicet ut sit causa ceterarum causarum, sed, ex
29
modo quo eius intentio iam habet esse in effectu, accidit ei ut sit
30
causata ex hoc modo. Iam igitur notum est per se quomodo aliquid est
31
causa et causatum, inquantum ipsum est agens et finis, et hoc est unum
32
de principiis naturalium.
33
Sed quod inquiritur post hoc, declarabitur per hoc quod dicam,
34
scilicet quod finis qui acquiritur ex actione agentis dividitur in duo,
35
scilicet in finem qui est forma vel intentio in patiente receptibili
36
actionis, et in finem qui non est forma nec intentio in patiente
37
receptibili ullo modo; est igitur in agente. Si enim non fuerit in agente
38
nec in patiente, tunc, cum non possit esse in illa substantia quae per se
39
stat, quae non est ex materia nec in materia, profecto non habebit esse
40
ullo modo.
41
Exemplum autem primi est forma humana in materia humana, quae
42
est finis virtuti agenti formationem in materia hominis, et ad hunc
43
finem pervenit eius actio et eius motus. Exemplum vero secundi est
44
habitatio, quae est finis fabricatori domus quae est principium motus
340
45
ad essendum domum; et ipsa nullo modo est forma domus. Videtur
46
autem quod finis agentis propinquus et contingens motionem materiae
47
sit forma in materia, et ut id cuius non est finis forma in materia, non
48
sit principium propinquum motui inquantum est sic. Si autem acciderit
49
quod illud cuius finis est forma in materia data, et [quod] illud cuius
50
finis est huius intentionis quod non est sua forma in illa materia, sunt
51
|295|[ed. Cairo vol. 2]unum aliquid, tunc si fuerit hoc erit per accidens, sicut cum aliquis
52
fabricat domum ut habitet in ea, ipsa enim inquisitio habitationis
53
inducit eum ad fabricandum et est ei prima causa fabricandi, in-
54
quantum ipse est fabricator. et est causatum inquantum est habi-
55
tator. Cum autem ita evenerit ut unus homo simul sit habitator et
56
fabricator, tunc suus finis, inquantum est habitator, alius erit a suo fine
57
inquantum ipse est fabricator.
58
Postquam autem manifestum est hoc, dico quod, in parte divisionis
59
prima, finis habet comparationem ad multa quae praecedebant illum in
60
acquisitione eius in effectu et in esse. Ipse enim habet comparationem
61
ad agentem et comparationem ad recipiens cum ipsum est in potentia,
62
et comparationem ad recipiens, cum ipsum iam in effectu est recipiens,
63
et comparationem ad motum. Consideratus enim respectu agentis est
64
finis, et respectu motus est terminus et non finis; fine enim essente
65
propter quem est res et quem intendit res, non destruitur res, sed per
66
eum perficitur res; motus vero destruitur perventione eius. Con-
341
67
sideratus vero respectu recipientis quod perficitur per illum, cum
68
ipsum erat in potentia, est bonum quod adaptat ipsum, malum vero
69
privatio est suae perfectionis, sed bonum quod est ei oppositum est esse
70
et acquisitio in effectu. Consideratus vero respectu recipientis, cum
71
ipsum iam est in effectu, est forma.
72
Finis vero secundum divisionis partem secundam, notum est quod
73
non est forma materiae patientis nec est ipsemet terminus motus. Iam
74
autem claruit quod ipse est forma vel intentio in agente, et quod per
75
illum sine dubio exit agens de potentia ad effectum; quod autem est in
76
potentia est propter privationem cui coniunctum est malum; quod vero
77
est in effectu est bonum illi oppositum. Igitur hic finis bonum est
78
respectu essentiae agentis; sed < respectu > agentis, secundum quod
79
est principium motus et agens, est finis; respectu vero agentis,
80
|296|[ed. Cairo vol. 2]secundum quod per illum exit de potentia ad effectum et perficitur, est
81
bonum, si ille exitus de potentia ad effectum fuerit intentio utilis ad
82
esse vel ad permanendum in esse, et ut motus sit naturalis et
83
voluntarius et electionis intelligibilis, sed, si fuerit imaginabilis, non
84
debet esse bonum, sed putatur. Igitur omnis finis est finis uno respectu,
85
et alio respectu est verum bonum vel putatur. Haec igitur est dispositio
86
bonitatis et causae perfectivae.
87
Ad cognoscendam autem dispositionem boni et liberalitatis, oportet
88
ut scias quod una et eadem res habet respectum ad recipiens quod per
89
ipsam perficitur, et respectum ad agentem a quo provenit; cum autem
90
fuerit respectus eius ad agentem a quo provenit, sic ut non faciat
342
91
debere agentem esse patientem per illam vel per aliquid aliud quod
92
sequatur eam, tunc respectu sui ad agentem erit liberalitas, et respectu
93
sui ad patiens erit bonum.
94
Verbum autem liberalitas et consimilis ex sua prima impositione
95
apud omnes linguas est donator tribuens alii extra se donum non
96
propter retributionem. Si enim intendit propter illud retributionem,
97
dicitur venditor vel accommodator vel foenerator; adulatio vero et
98
collaudatio et fama et omnes dispositiones quae appetuntur, non
99
reputantur a vulgo esse retributiones, nisi sint substantiae vel retri-
100
butiones, quae intelliguntur in subiectis. Putant enim quod is qui dat
1
alii extra se donum per quod acquiratur sibi laus sit liberalis, et
2
non venditor nec accommodator, cum tamen ipse sit vere venditor,
3
quia ex hoc quod ipse bene facit alii, ipse lucratur sive retributionem
4
substantialem sui generis vel alterius, vel laudem, vel adulationem per
5
quam gaudeat, sive lucretur quod fiat nobilis et laudabilis. Si enim non
6
fecisset id quod dignius et melius est facere quam non facere, ipse non
7
esset tam pulchrae dispositionis in sua nobilitate; vulgus vero non
8
computat has intentiones inter retributiones. Unde eum qui bene facit
9
alii propter aliquod horum bonorum putativorum vel verorum quae
10
|297|[ed. Cairo vol. 2]proveniunt ei per illud, non cessat vocare liberalem. Sed si bene
11
attenderet hanc intentionem, non vocaret eum liberalem; aliquis enim
12
ex vulgo beneficium recipiens ab aliquo propter retributionem,
13
quamvis illa sit praeter substantiam, cum perceperit hoc, despicit illud
343
14
beneficium et negat esse bonum, nec vult illum sibi benefacientem
15
vocare liberalem, eo quod id quod agit, agit propter causam.
16
Si autem diligenter inquiratur quis vere sit sensus liberalis, invenietur
17
quod liberalis est qui dat alii perfectionem in substantia eius vel in
18
partibus eius, sic ut non fiat sibi retributio ullo modo. Igitur omnis qui
19
agit aliquid ex intentione tali ut proveniat sibi consimilis retributio non
20
est liberalis; unde omnis dans recipienti formam vel aliquid utile, et
21
habet finem proveniendi sibi aliquid ex bono quod fecit alii, non est
22
liberalis.
23
Sed dico quod retributio et voluntas in eo quod intenditur non
24
advenit nisi rei imperfectae in essentia. Retributio enim vel est
25
secundum se in sua essentia, vel secundum aliquid aliud in sua essentia,
26
vel in suis commoditatibus. Notum est autem quod, si sua intentio
27
fuerit de retributione suae essentiae, vel de commoditate suae essentiae,
28
vel omnino de aliquo quod afferat sibi aliquam utilitatem, eius essentia
29
imperfecta est in suo esse vel in suis perfectionibus. Si autem non fuerit
344
30
propter aliquid, tunc necesse est ut advenire illam intentionem ab illo
31
in aliud a se, vel non advenire, sibi aequale est, ita videlicet ut, et si non
32
proveniret a se illud quod bonum est alii, eius tamen dispositio omnino
33
esset eadem quam si proveniret. Igitur hoc non est ei melius vel
34
pulchrius vel laudabilius, sive sit aliquid aliud de accidentibus propriis
35
suae essentiae, quam eius contrarium quod non est pulchrum nec
36
laudabile nec aliquid aliud de accidentibus quae sunt amabilia vel
37
utilia, ita videlicet quod, si hoc non faceret, non tamen desisteret esse
38
id quod est ei dignius et pulchrius. Non est igitur adducens illum ad
39
hoc, quia non est ei potius provenire illud a se in aliud quam eius
40
|298|[ed. Cairo vol. 2]oppositum; hoc enim modo, si non fuerit res proveniens ex natura vel
41
ex voluntate, quae non est secundum viam inducendi necessitatem, sed
42
alio modo, sicut tu scies postea, profecto non proveniet bonum ad
43
aliquam rerum ex aliqua causarum, nisi secundum hoc quod agenti
44
secundum intentionem suam potior est intentio praedicta, scilicet ut
45
fluat ab eo bonum in aliud a se, eo quod hoc dignius est ei et eius
345
46
contrarium indignius. Et tunc finis rei est intentio retributionis quae
47
coniungitur suae essentiae vel supervenit suae essentiae vel reflectitur
48
ad suam essentiam; et tunc esse illam intentionem et non esse non est
49
ei aequale respectu suae essentiae et perfectionum suae essentiae et
50
suarum commoditatum. Sed adventus illius ab essentia eius est sicut
51
adventus retributionum quae appropriantur suae essentiae et redu-
52
cuntur ad essentiam eius, quibus acquirat perfectionem et digni-
53
tatem propriam.
54
Et ob hoc quaestio de quare non cessat iterari quousque perveniatur
55
ad hoc ut reducatur ad essentiam. Verbi gratia, si dicatur alicui agenti
56
aliquid: «quare fecisti hoc», respondebit «ut prosit illi»; et deinde si
57
interrogetur: «quare voluisti prodesse illi», respondebit «quia
58
bene facere bonum est»; et sic non cessabit quaestio quousque dicatur
59
ei: «quare quaeris quod est bonum», et respondeat hoc esse aut ut
60
bonum adveniat ei, aut ut malum removeatur ab eo, et tunc cessat
61
quaestio; acquisitio enim boni in omni re, et remotio mali ab ea, hoc
62
est quod acquiritur sibi absolute.
63
Misericordia vero et largitas et clementia circa alium et gaudium de
64
bono quod fit alii et tristitia quae provenit ex defectu, et cetera
65
huiusmodi, sunt accidentia propria agenti propter quae vituperatur si
66
ea non fecerit vel minuitur aliquid de eius perfectione. Igitur liberalitas
67
est largitio absque intentione alicuius modi, ita ut propter largitionem
68
non sit perfectio. Igitur haec intentio respectu recipientis est bonum, et
69
respectu agentis est liberalitas; omnis enim adeptio perfectionis
346
70
respectu recipientis est bonum, sive fiat propter retributionem, sive
71
non; respectu vero agentis non est liberalitas, nisi cum non fuerit
72
propter retributionem. Haec igitur est manifestatio certitudinis
73
beneficii et liberalitatis.
74
Quia igitur iam locuti sumus de causis et earum dispositionibus,
75
restat ut colligamus breviter quae dicta sunt de eis. Dico igitur quod
76
hae quattuor causae putantur non coniungi omnes in plerisque rebus,
77
|299|[ed. Cairo vol. 2]quoniam res quae non moventur et disciplinales non putantur habere
78
agentem, scilicet principium motus, nec etiam putantur habere finem
79
(putatur enim quod finis non est nisi motus) nec etiam materiam, quia
80
non inquiritur nisi de formis earum. Unde risit ille qui dixit quod haec
81
non significant causam perfectivam et quod considerare hoc ad hanc
82
scientiam spectat: una enim scientia <non> tractat de eis sicut de
83
oppositis, haec autem non sunt opposita; una vero scientia, eo modo
84
quo scientia haec est una, manifestat dispositionem earum. Nos autem
85
licet concedamus quod hae causae non coniunguntur in omnibus rebus
86
de quibus agitur in scientiis, ita quod sunt de rebus communibus quae
87
incidunt in subiecta scientiarum diversarum, ipsae tamen iam in-
88
veniuntur in scientiis discretis diversis, et ideo auctor alicuius unius
347
89
scientiae, verbi gratia naturalis, cuius magisterium est ostendere haec
90
omnia principia, non sufficit ostendere quicquid accidit eis. Non autem
91
ita se habet res: non enim omnis agens est principium motus, sicut
92
dicitur.
93
Res etiam disciplinales in naturis suis non sunt nisi per aliud a se,
94
quarum naturae non separantur a materia, quamvis spolientur in
95
aestimatione; iam enim comitatur eas in aestimatione divisio et
96
figuratio quae sunt eis ex occasione materiae; et quod verius est, dico
97
quod mensurae sunt hyles propinquae figuris mensurabilibus, et uni-
98
tates etiam numero, et numerus proprietatibus numeri. Et ideo istis
99
est principium agens et principium recipiens, et ubi haec duo fuerint,
100
est perfectio, et perfectio est integritas, sed terminatio et ordinatio
1
propter quas sunt eis proprietates quas habent, non sunt eis ob hoc
2
quod, secundum hoc quod sunt, sint illius ordinationis et integritatis et
3
terminationis. Si autem negaverit quod non est perfectio, scilicet finis
4
motus, non tamen negabit esse bonum: erit igitur causa eo quod est
5
bonum. Sed nec hoc etiam fuit illic causa, nisi quia fuit bonum, et
6
postea accidit illi bono ut esset perfectio motus, eo quod via fuit ad
7
|300|[ed. Cairo vol. 2]illam per motum. Sed si hoc non esset quod proprietates quae
8
consequuntur ea essent fines ad quos reducuntur dispositiones eorum,
348
9
inquisitor itaque non inquireret eas in materiis illorum finium; artifex
10
enim movet materiam ad hoc ut sit rotunda, non tamen est finis ipsa
11
rotunditas, sed aliquid aliud de proprietatibus eius: inquirit enim
12
circulum per eam.
13
Unde hae causae iam fiunt etiam communes; quapropter oportet ut
14
auctor huius scientiae speculetur in eis. Ipse enim non tantum
15
considerat communia, sed etiam id quod est proprium unicuique
16
scientiae, sed quod est principium illius scientiae; non considerat
17
communia tantum, quoniam haec scientia iam considerat accidentalia
18
appropriantia ipsa particularia, cum fuerint essentialia et primo, et
19
nondum fuerint accidentia essentialia subiectis scientiarum parti-
20
cularium. Si autem de unaquaque istarum causarum esset scientia per
21
se, utique nobilior inter eas esset scientia de finali; et ipsa esset
22
sapientia; et haec etiam ipsa nobilior est reliquis partibus huius
23
scientiae, quia est scientia considerans finales causas rerum.
349
1
|303|[ed. Cairo vol. 2]
TRACTATUS SEPTIMUS
2
[VII, 1] CAPITULUM DE CONSEQUENTIBUS UNITATEM
3
SCILICET IDENTITATE ET EIUS DIVISIONIBUS
4
ET DE CONSEQUENTIBUS MULTITUDINEM
5
SCILICET ALIETATE ET DIVERSITATE
6
ET DE MODIS OPPOSITIONIS COGNITIS
7
Videtur autem, secundum hanc nostram intentionem, ut iam
8
compleamus verbum de his quae propria sunt identitati secundum
9
quod est identitas et de consequentibus eam. Scias autem quod unum
10
et ens iam parificantur in praedicatione sui de rebus, ita quod, de
11
quocumque dixeris quod est ens uno respectu, illud potest esse unum
12
alio respectu. Nam quicquid est, unum est: et ideo fortasse putatur
13
quia id quod intelligitur de utroque sit unum et idem, sed non est ita;
14
sunt autem unum subiecto, scilicet quia, in quocumque est hoc, est et
15
illud. Si enim id quod intelligitur de uno omnino esset id quod
16
intelligitur per ens, tunc multum, secundum quod est multum, non
17
esset ens sicut non est unum, quamvis accidat ei etiam esse unum;
18
dicitur enim quod multitudo est una, sed non inquantum est multitudo.
19
Unde oportet ut loquamur nunc de his quae appropriantur unitati et
350
20
de eius opposito, scilicet multitudine. Quae autem propria sunt unitati
21
sunt identitas, homogenia, convenientia et aequalitas et similitudo.
22
Propria vero multitudinis sunt opposita istorum; tractare autem de
23
oppositis unitati maius est; unitas enim consimilis est, sed quod est ei
24
contrarium est multis modis.
25
Idem autem est cum multa uno modo ponuntur unum uno modo, et
26
|304|[ed. Cairo vol. 2]hoc per accidens; et hoc est secundum respectum unius per accidens:
27
sicut enim illic dicitur unum, sic et hic dicitur idem. Sed quae dicuntur
28
idem in qualitate sunt consimilia, et quae in quantitate dicuntur
29
aequalia, et quae sunt idem in relatione dicuntur comparativa. Sed
30
vires per essentiam sunt in rebus quae constituunt essentiam; unde
31
quae fuerint idem genere dicentur homogenea, et quae fuerint idem
32
in specie dicentur talia, et quae fuerint idem proprio dicentur
33
convenientia.
34
Opposita vero istorum noscuntur ex cognitione istorum. Nam
35
oppositum ad idem absolute est aliud; aliud vero quoddam est genere,
36
et quoddam est specie et hoc etiam est aliud differentia, et quoddam est
37
aliud accidente; potest autem esse ut id quod est aliud accidente sit una
38
res quae est aliud a seipsa duobus modis. Quorum unius nomen
39
proprium secundum alicuius placitum est, scilicet quod est diversum
351
40
numero. Aliud vero differt a diverso in hoc quod diversum est id quod
41
differt a quolibet, aliud vero est id quod aliatur essentialiter; diversum
42
ergo est magis commune quam aliud, similiter et alia. Ea vero quae
43
aliantur genere generalissimo, si fuerint existentia in materiis, ipsa sua
44
alietas in genere generalissimo non facit debere ea non posse coniungi
45
in una materia, sed quae aliantur specie sub propinquis generibus quae
46
sunt sub uno generalissimo, impossibile est ea coniungi in uno
47
subiecto. Quaecumque autem non conveniunt in uno subiecto eodem
48
modo et eodem tempore dicuntur opposita. Tu autem iam nosti in
49
logica numerum et proprietates eorum, ex quibus habitus et privatio
50
uno modo continentur sub contradictoriis; contraria vero uno modo
51
continentur sub privatione et habitu. Modus vero quo continetur
52
privatio sub negatione alius est a modo quo continentur contraria sub
53
privatione.
54
Oportet autem ut scias quod privatio dicitur multis modis. Dicitur
55
enim privatio id quod debet esse in aliquo nec est in eo, quod non sit
56
|305|[ed. Cairo vol. 2]illius modi ut sit in eo, quamvis sit illius naturae ut sit in aliquo. Et
57
dicitur privatio id cuius natura est esse in genere alicuius rei, nec est in
58
ipsa re quia non est illius modi ut sit in ea, sive illud sit genus
59
proximum sive longinquum. Et dicitur privatio id cuius natura est esse
352
60
rei non absolute, sed in sua hora < … > vel sua hora quae praeteriit,
61
sicut senex edentulus. Prior vero modus nimium convenit negativae;
62
alii modi differunt ab ea. Et dicitur privatio amissio per violentiam, et
63
dicitur privatio id per quod amisit res integritatem suam; monoculus
64
enim non dicitur caecus, nec etiam videns absolute: hoc enim non est
65
nisi respectu subiecti longinqui, scilicet hominis, non oculi. Deinde de
66
privatione praedicatur negatio sed non convertitur; privatio vero non
67
praedicatur de contrario: amaritudo enim non est privatio dulcedinis,
68
sed est aliud cum privatione dulcedinis. Privatio autem aliquando est
69
in materia, aliquando est comes essentiae quae facit debere esse
70
privationem alterius essentiae in materia, et non est simul cum
71
privatione.
72
Et haec sunt contraria quorum oppositionis causa non est alietas
73
generum (iam enim ostendimus hoc), sed causa huius est quod
74
essentiae eorum ipsa definitione sui et definitione suarum dif-
75
|306|[ed. Cairo vol. 2]ferentiarum repugnant coniungi et destruunt se. Postquam autem
76
nulla generum generalissimorum sunt contraria, < … > oportet tunc ut
77
contraria sint distantia differentiis. Unde inter omnia quae sunt aliud,
78
contraria sunt aliud per formas, sicut nigredo et albedo sub colore, et
79
dulcedo et amaritudo sub gustu. Bonitas vero et malitia non sunt certe
80
genera superiora, nec bonitas significat intentionem univoce in illis, nec
353
81
malitia. Praeter hoc autem malitia significat in omni re, aliquo modo,
82
privationem perfectionis quae debet esse ei, bonitas vero est esse eius.
83
Inter illa igitur est diversitas quae est inter privationem et esse. Quies
84
vero et labor conveniunt in genere alio quam sit bonitas et malitia;
85
conveniunt enim in sensato vel imaginato et in similibus. Non sunt
86
igitur species bonitatis et malitiae.
87
Videtur autem quod qui non bene consideraverunt hoc, intellexerunt
88
quod eorum quae sunt contraria et habent genera propinqua sub
89
quibus continentur, quaedam conveniunt in sensu vel intellectu < … >,
90
et quaedam differunt. Et collegerunt ex eis intentionem conve-
91
nientiae et intentionem diversitatis, et posuerunt unam ex eis genus
92
quorundam, et alteram posuerunt genus aliorum. Sed non debet
93
ita esse. Nam sensus convenientiae et diversitatis est < … > ut, cum
94
posita fuerint quasi duae naturae, invenientur eis aliqua quae diversis
95
respectibus apta sint poni quasi genera eorum. Ipsa enim continentur
96
sub universitate potentiarum agendi et patiendi quodam modo, et sub
97
qualitatibus alio modo, et sub relationibus alio modo. Ipsa enim,
98
|307|[ed. Cairo vol. 2]secundum hoc quod proveniunt ex rebus quae sunt potentiae agendi, et
99
secundum hoc quod acquiruntur in aliquo ex aliquibus quae sunt
354
100
potentiae patiendi, et secundum hoc quod de illis quiescunt dis-
1
positiones in suis sustinentibus, sunt de qualitatibus, sed, secundum
2
hoc quod conveniens est conveniens suo convenienti, sunt de relativis.
3
Cum autem nomen rei quae est de convenientia vel diversitate fuerit
4
reductum ad aliquam istarum intentionum, continebitur sub genere
5
quod est ei proprium. Non dico autem quod una res contineatur sub
6
diversis generibus (hoc enim est quod ego refugio), sed quia diversis
7
respectibus una res est aliud et aliud et continetur in alia parte, nec
8
sunt haec certa genera, sed sunt quasi genera, quia sunt res compositae
9
ex intentione et actione vel passione vel relatione et aliis, et videtur
10
quod in seipsis sunt qualitates, et ceteri respectus comitantur ea.
11
Item, quamvis nos studeamus ponere convenientiam et diversitatem
12
contineri sub generibus altioribus, tamen naturae contrariae quae
13
ponuntur duae naturae habent certa genera praeter convenientiam et
14
diversitatem sub quibus continentur; et tu iam nosti hoc alias. Sed hoc
15
quod contraria sint sub duobus generibus contrariis, sicut audacia et
16
temeritas, longum est disserere. Audacia enim in se qualitas est, et
17
quodam respectu est strenuitas. Similiter etiam temeritas in se qualitas
18
est, et quodam respectu est stoliditas. Sed strenuitas et stoliditas non
19
sunt de generibus istarum qualitatum, quemadmodum sapidum et
20
insipidum non sunt genera olfactorum et gustatorum, immo
21
comitantur ea diversis respectibus qui consequuntur ea. Audacia enim
22
in se non est contraria temeritati nec formidolositati; immo strenuitas
23
et formidolositas sunt contraria contenta sub habitu quae est una
355
24
|308|[ed. Cairo vol. 2]species qualitatis. Audacia vero est opposita non-audaciae, quae est
25
quasi genus temeritatis et formidolositatis. Si enim audacia esset
26
contraria temeritati, non tamen esset contraria ex natura sui ipsius, sed
27
ex aliquo quod accidit ei, scilicet ex hoc quod ille est laudabilis et
28
strenuus et utilis, hic vero vituperabilis et stolidus et nocivus.
29
Contraria igitur vere sunt ea quae conveniunt in genere et in
30
subiecto; quorum quaedam sunt talia quod unum subiectum recipit
31
utrumque duorum contrariorum, tamen sine conversione sui in aliud
32
ab illis duobus, et quaedam sunt quorum subiectum prius convertitur
33
in aliud ab eis quousque accidat ei unum ex eis. Aliqua enim est
34
complexio qua indulcoratur aliquid, sed ad amaricandum eget alia
35
complexione; non est autem haec dispositio in conversione calidi in
36
frigidum. Cum enim fuerit contrarietas in genere, necesse erit tunc ut
37
privatio cuiuslibet eorum in sua natura quantum ad illud genus
38
comitetur alterum tantum, et tunc non erit medium inter illa; vel erit
39
medium, sed unum vel plura, et tunc necesse erit ut illa multa distent
40
ab unoquoque illorum vel eodem modo, ita ut ab uno eorum non
41
distent magis vel minus quam ab alio, vel non eodem modo. Si autem
42
fuerit hoc non eodem modo, tunc quoddam eorum erit propinquius
43
similitudini alicuius extremi eo quod in se est aliquid formae illius, et
44
quoddam erit in ultimo distantiae ab eo, et hoc est contrarium, quia
45
contrarietas est ultimum distantiae inter opposita quae conveniunt in
356
46
genere et in materia. Verum est autem dicere ultimum distantiae esse
47
ubi est medium et ubi non est medium, quia unumquodque eorum est
48
in ultimo distantiae ab alio; igitur contrarietas est distantia perfecta,
49
quia definitio earum est eadem.
50
Quod autem quis ponat ultimam diversitatem et distantiam inter
51
unum et duo alia distantia, hoc impossibile est. Distantia enim unius a
52
|309|[ed. Cairo vol. 2]duobus vel erit secundum unam intentionem unius modi, et tunc duo
53
distantia ab uno, eodem modo, erunt convenientia in forma distantiae,
54
quae est una species, non multae; vel erit multis modis, et tunc illi
55
erunt diversi modi contrarietatis, non unus modus. Igitur non erit hoc
56
per differentiam quae consequitur genus ut faciat illam speciem sine
57
exspectatione alicuius, et praecipue in simplicibus (iam enim nosti hoc),
58
sed erit de modo sequentium et de dispositione eorum quae comitantur
59
speciem. Noster autem sermo est de uno modo contrarietatis, scilicet
60
quae est per essentiam. Manifestum est igitur quod contrarium unius
61
non est nisi unum. Medium vero vere est id quod, quamvis sit
62
diversum, est tamen consimile, et ideo oportet ut conversio primum
63
fiat ad illud dum aliquid movetur ad contrarium: nigrum enim prius fit
64
citrinum vel viride vel rubeum et deinde fit album. Iam autem ponunt
65
contrariis media per negationem duorum extremorum, sed hoc
66
aliquando fit ex defectu nominis medii, scilicet medii veri, sicut si
357
67
diceretur nec-calidum nec-frigidum si tepidum careret nomine; et
68
huiusmodi res vel erit in uno genere vel in diversis, sicut si dixeris nec
69
leve nec grave; hoc autem non est verum medium, sed est medium
70
verbo tenus. Habitus autem et privatio non habent medium in
71
subiecto: ipsa enim sunt ipsa affirmatio et negatio restricta circa genus
72
vel subiectum, et in tempore etiam et dispositione. Comparatio igitur
73
habitus et privationis ad illam rem et dispositionem erit sicut
74
comparatio contradictoriarum ad omne quod est. Sicut enim non est
75
medium inter contradictorias, sic non est medium inter privationem et
76
habitum.
77
|310|[ed. Cairo vol. 2][VII, 2] CAPITULUM DE ASSIGNANDIS INTENTIONIBUS ANTIQUISSIMORUM
78
DE IDEIS ET SECUNDA MATHESI
79
ET DE CAUSA QUAE EOS DUXIT AD HOC
80
ET DE OSTENDENDA ORIGINE IGNORANTIAE
81
PROPTER QUAM DECEPTI SUNT
82
Tempus est nobis ut accingamur ad refellendum sententias dictas de
83
ideis et disciplinalibus et de principiis separatis et de universalibus quae
358
84
differunt a nostris radicibus quas iam stabilivimus. Quae quamvis iam
85
probatae sint certis regulis, in quo est aliqua innuitio sufficiens
86
speculatori ad dissolvendum et destruendum omnes verisimilitudines
87
eorum et ad opponendum sententiis eorum, tamen conabimur ad hoc
88
totis viribus nostris; confidimus enim quod, per ea quae dicemus
89
interim dum adversamur eis, utilia multa provenient quae praetermissa
90
sunt in eis quae diximus et ostendimus.
91
Dico igitur quod omnis ars in exordio suo est cruda et immatura, sed
92
maturatur postea et deinde paulatim decoratur et perficitur. Talis fuit
93
philosophia antiquitus apud Graecos: primum quidem persuasibilis,
94
scilicet rhetorica; deinde, quia incidit deceptio in eam, fuit dialectica in
95
una ex partibus eius, scilicet naturali, quae apud plures eorum prius
96
fuit usitata; postea vero coeperunt animadvertere disciplinalem et
97
deinde divinam. Sed in hoc, dum transirent de aliis ad alias, nimium
98
fatigati sunt.
99
Primum autem in transeundo de sensibili ad intelligibile divisi sunt.
100
Nam quidam ex eis putaverunt quod divisio facit debere esse duo
359
1
|311|[ed. Cairo vol. 2]aliqua in unaquaque re, sicut duos homines in intentione humanitatis,
2
scilicet hominem sensibilem corruptibilem, et hominem intelligibilem,
3
separatum, perpetuum, invariabilem, et unicuique istorum attribuerunt
4
esse. Sed esse separatum vocaverunt esse exemplare, et unicuique
5
rerum naturalium attribuerunt formam separatam, quae est ipsum
6
intellectum et cui obviat intellectus, eo quod intellectum est res quae
7
non destruitur, sed quicquid est sensibile ex his est corruptibile.
8
Scientias vero et demonstrationes posuerunt secundum huiusmodi
9
cursum, et secundum hoc tractaverunt de eis. Ex quibus Plato
10
famosissimus et magister eius Socrates nimium adhaeserunt huic
11
sententiae, dicentes quod humanitas est una intentio ens in qua
12
communicant individua et remanet, destructis illis. Non est autem haec
13
illa intentio quae est sensibilis multiplex corruptibilis; est igitur illa
14
quae est intentio intelligibilis separata.
15
Quidam vero alii non dederunt huic formae separationem, sed
16
principiis eius, et res disciplinales quae sunt separatae definitionibus
17
posuerunt digniores separatione in esse. Id vero de formis naturalibus
18
quod non sint separatae definitione dixerunt non separari per
19
essentiam, et dixerunt quod formae naturales non generantur nisi ex
20
coniunctione illarum formarum disciplinalium cum materia, sicut
21
planities quae est intentio disciplinalis; cum adiungitur materiae,
22
scilicet naso, fit simus et fit intentio naturalis; planities autem,
360
23
secundum quod est disciplinalis, est separabilis, sed, secundum quod
24
est naturalis, non est ei ut separetur.
25
Plato vero plus inclinabat se ad hoc ut formae sint separatae; et
26
disciplinales, apud eum, erant mediae inter formas et inter materiales,
27
quamvis enim hae sint separatae definitione, non tamen concedebat eas
28
existere non in materia. Forma enim vel est finita vel infinita. Si autem
29
|312|[ed. Cairo vol. 2]fuerit infinita, sed hoc habet ex hoc quod est exspoliata natura, tunc
30
omne spatium erit infinitum; si vero hoc acciderit ei ex hoc quod est
31
exspoliata a materia, tunc materia est acquirens restrictionem et
32
formam; sed utrumque istorum est absurdum: nam spatium esse
33
infinitum impossibile est. Si autem fuerit finita, tunc restrictio eius est
34
in termino terminato et figura mensurata, quia hoc non est ei nisi ex
35
passione accidente sibi extrinsecus, non ex ipsa natura eius. Non
36
patitur autem forma nisi a sua materia, igitur simul esset separata et
37
non separata, et hoc est impossibile; oportet igitur ut sit medium.
38
Alii vero principia rerum naturalium posuerunt ideas et posuerunt
39
eas certa intellecta et certa separata, dicentes quod, cum ipsi exspoliant
40
dispositiones corporales a materia, scilicet naturales, non remanet nisi
41
magnitudo et figura et numerus, quoniam ex novem praedicamentis ea
361
42
quae sunt qualitates passibiles et passiones et habitus et potentia et
43
impotentia sunt res habentium passiones et habitus et potentias; relatio
44
vero est de his quae pendent ad similitudinem istorum, igitur est
45
materialis; restat igitur ubi, et est quantitas, et quando, et est quantitas,
46
et situs, et est quantitas; agere vero et pati sunt materiales. Acquiritur
47
igitur ex hoc ut, quicquid non est quantum, sit etiam pendens ex
48
materia; pendentis vero ex materia principium est id quod non pendet
49
ex materia. Igitur disciplinalia, scilicet ideae, sunt principia naturalium,
50
et ipsa sunt certa intellecta; alia vero ab eis sunt non intellecta, et
51
idcirco nullus potest definire colorem vel saporem vel alia huiusmodi
52
definitione quae sit recta, sed quae est comparatio aliqua ad virtutem
53
apprehendentem, quia intellectus non intelligit eas apud eos, sed
54
imaginat eas imaginatio sequens sensum. Dixerunt etiam quod numeri
55
et mensurae et dispositiones earum intelliguntur per seipsa, igitur ipsa
56
sunt separata.
57
Quidam vero posuerunt ea principia et non posuerunt ea separata, et
58
haec fuit secta Pythagorae; et composita omnia assimilaverunt unitati
59
et dualitati, et posuerunt unitatem in termino bonitatis et restrictionis,
60
dualitatem vero posuerunt in malitia et in non restrictione.
61
|313|[ed. Cairo vol. 2]Quidam vero alii posuerunt principia augmentum et diminutionem
62
et aequale, ponentes aequale ipsam hylem, eo quod ab ipso fit
63
conversio ad utrumque extremorum. Quidam vero alii posuerunt
362
64
aequale formam, eo quod ipsa est restricta et terminata, augmentum
65
vero et diminutio non habent terminum.
66
Postea vero divisi sunt in compositione universitatis ex ideis
67
disciplinalibus. Quidam enim posuerunt numerum principium men-
68
surae; unde linea apud eos componitur ex duabus unitatibus, et
69
superficies ex quattuor unitatibus. Quidam vero unamquamque
70
istarum duarum posuerunt partem per se, et plures ex eis tenuerunt
71
quod numerus est ipsum principium, sed unitas est primum prin-
72
cipium, et quod unitas et identitas sunt comitantia vel con-
73
sequentia, et procreaverunt numerum ex unitate, et ordinaverunt
74
eum secundum tres modos, quorum unus est modus numeralis, alter
75
est modus numeri disciplinalis, tertius est modus iterationis. Modus
76
vero numeri numeralis est quo posuerunt unitatem in principio ordinis,
77
et deinde dualitatem, et deinde ternarietatem, et sic deinceps. Numerus
78
vero disciplinalis est quo posuerunt unum principium, deinde secun-
79
dum et deinde tertium, et ordinaverunt numerum per succes-
80
sionem unius post unum. Tertius vero modus est quo posuerunt
81
numerum procreari per iterationem ipsius unitatis, non per additionem
82
alterius unitatis ad ipsam.
83
Miror autem de sententia Pythagorae qui tenuit numerum componi
84
ex unitate et substantia, eo quod unitas non constat per se quia unitas
85
est alicuius, et id in quo est substantia est, et ideo est compositio, et sic
86
est multitudo. Et ex his fuit qui unicuique ordini disciplinalis numeri
363
87
|314|[ed. Cairo vol. 2]attribuit convenientiam alicuius formae, ita ut, cum est exspoliatus, sit
88
ordo numeri, cum vero commiscetur materiae, sit forma hominis vel
89
equi, et hoc est de sententia quam assignavimus in praedictis. Quidam
90
vero alii dixerunt quod inter hanc formam numeralem et inter
91
exemplarem est differentia. Ex quibus fuerunt qui posuerunt eam
92
medium, secundum quod praedictum est.
93
Plures vero ex Pythagoricis tenuerunt quod numerus disciplinalis est
94
ipsum principium, et ipsum est non separatum. Ex quibus fuit ille qui
95
concessit compositionem formarum geometricarum fieri ex unitatibus;
96
hic ergo negavit mensuras dimidiari. Et ex his fuit quem non piguit
97
ponere disciplinales compositas esse ex numeris et post compositionem
98
accidere eis dividi in infinitum. Et ex his fuit qui formas numerales
99
posuit incommunicantes formis geometricis.
100
Tu autem, cum diligenter consideraveris hoc, invenies quod radices
1
occasionis omnis erroris in quem inciderunt isti viri sunt quinque.
2
Una est opinio eorum quod, cum res est exspoliata ab aliquo nec est
3
adiunctus ei respectus alius, profecto exspoliata est in esse ab eo,
4
quemadmodum si id cui aliquid adiunctum est consideraveris per se
5
sine consideratione eius quod sibi adiunctum est, iam enim considerasti
6
illud non adiunctum illi; et omnino, cum consideraveris illud sine
7
condicione coniunctionis, iam putabis te considerasse illud cum
364
8
condicione non coniunctionis, ita ut non oporteat considerare illud nisi
9
non coniunctum, quamvis sit coniunctum. Sed, quia intellectus
10
apprehendit intellecta quae sunt in mundo sine consideratione eius cui
11
adiunguntur, ideo putaverunt quod intellectus non apprehendit nisi
12
separata ab eis. Non est autem ita; immo omnis res, secundum quod in
13
seipsa est, habet unum respectum, et, secundum quod coniuncta est
14
alii, habet alium respectum. Nos enim cum intelligimus, verbi gratia,
15
formam hominis inquantum est forma hominis solummodo, iam
16
intelligimus aliquid quod solummodo est secundum quod est in se, sed
17
ex hoc quod intelligimus, non oportet ut sit solum et separatum.
18
|315|[ed. Cairo vol. 2]Coniunctum enim, ex hoc quod est ipsum, est non separatum
19
secundum modum negationis, non secundum modum privationis qua
20
intelligitur separatio existentiae. Non est autem nobis difficile
21
intelligere per apprehensionem vel per reliquas dispositiones unum ex
22
duobus quorum unum est scilicet quod non est de natura eius separari
23
a sibi coniuncto in existentia, quamvis separetur ab eo in definitione et
24
intentione et certitudine, cum fuerit eius certitudo non contenta intra
25
certitudinem alterius, quoniam esse cum illo facit debere esse
26
coniunctionem non contineri in intentionibus.
27
Secunda est error eorum de uno. Per hoc enim quod dicimus quod
28
humanitas est intentio una, non intelligimus intentionem quae sit una
29
numero, et sit in multis, et multiplicetur respectibus sicut unus est pater
365
30
multorum, immo sicut uni patri sunt filii discreti; iam autem
31
scripsimus de hoc alias. Ipsi autem nescierunt quod, per hoc quod
32
dicimus multorum esse intentionem unam, intelligamus quod,
33
quamcumque prius intellexerimus venire ad materiam, eandem habet
34
dispositionem quam alia nec provenit ex ea nisi hoc unum individuum;
35
et similiter qualecumque prius occurrerit intellectui et impressum
36
fuerit in eo, acquiretur ex eo haec eadem intentio una, quamvis cum
37
una advenit, deletur alia et non agit aliquid, non sicut calor qui, cum
38
venit in materiam in qua est humiditas, imprimit aliquam intentionem,
39
et, cum praesentatum fuerit intellectui quod venit ad eum intentio
40
humiditatis, agit aliam intentionem. Isti vero, si intelligerent in-
41
tentionem de uno in hoc, removerentur ab errore suo.
42
Tertia est ignorantia eorum quod hoc, inquantum est hoc, ali-
43
quid aliud est incommunicans ei in definitione, quae est dictio
44
contradictionis, sicut si aliquis sophistice interrogatus an homo,
45
|316|[ed. Cairo vol. 2]inquantum est homo, sit unus vel multi, respondeat quod est unus vel
46
multi. Nam homo, inquantum est homo, est homo tantum, et,
47
inquantum est homo, non est aliquid aliud ab homine; sed unitas et
48
multitudo sunt aliud ab homine; iam autem discussimus de his.
366
49
Quarta est opinio eorum de hoc quod, cum nos dicimus quod
50
humanitas est semper manens, est quasi diceremus quod humanitas est
51
una vel multae. Hoc autem non esset sic nisi diceremus quod
52
humanitas, et humanitas una vel multae, esset una intentio, et ideo non
53
oportet putare ut, cum concesserunt sibi ipsis quod humanitas est
54
manens, consequi ut una et eadem humanitas sit manens, ita ut
55
ponatur humanitas aeterna.
56
Quinta est opinio eorum de hoc quod, si res materiales fuerint
57
causatae, oporteat causas earum esse res quas possibile est separari.
58
Non enim, si res materiales fuerint intellectae et disciplinales separatae,
59
oportebit ideo ut disciplinales omnino sint causae earum, quia fortasse
60
aliae substantiae erunt causae, quae non sunt substantiae quae
61
sustinent novem praedicamenta. Nec certificaverunt certissime quod
62
geometricae, quae sunt de disciplinabilibus, non possunt carere ma-
63
teriis in suis definitionibus absolute, quamvis careant specie mate-
64
rierum; et hae sunt res ad certitudinem quarum videntur sufficere
65
radices quas praemisimus. Igitur accingamur contra eos qui tenent
66
sententiam de disciplinalibus.
67
|317|[ed. Cairo vol. 2][VII, 3] CAPITULUM DE DESTRUENDO SENTENTIAM DE DISCIPLINALIBUS
68
ET DE IDEIS
69
Dico igitur quod, si in disciplinalibus fuerit disciplinale separatum a
70
disciplinali sensibili, tunc vel erit in sensibili disciplinale, vel non erit.
71
Si autem in sensibili non fuerit disciplinale, oportebit tunc ut nec
72
quadratum nec rotundum nec numeratum sit sensibile. Si autem
367
73
nullum istorum fuerit sensibile, tunc quomodo erit via ad stabiliendum
74
suum esse et quanto minus ad imaginandum ea? Initium enim naturae
75
imaginationis de hoc sumitur ab esse sensibili, ita ut, si aestimaremus
76
aliquem hominem nullum horum sensisse, procul dubio iudicaremus
77
eum non posse imaginare aliquod eorum, nedum etiam intelligere,
78
quamvis nos iam stabilierimus plura ex eis esse in sensibilibus.
79
Si vero fuerit natura disciplinalium haec ut habeat esse in sen-
80
sibilibus, tunc illis naturalibus erit in sua essentia respectus propter
81
quem essentiae eorum vel erunt convenientes in definitione et
82
intentione cum separato, vel non convenientes. Si autem fuerint non
83
convenientes cum illo, tunc disciplinalia intellecta erunt alia ab eis quae
84
imaginamus et intelligimus, et ad stabiliendum illa erit opus probatione
85
alia, et sic postea considerabimus de dispositione separationis eorum;
86
quod enim ipsi praetermiserunt stabilire ea et praeposuerunt tractare
87
de separatione eorum, nihil est. Si autem fuerint convenientia et
88
communicantia illi in definitione, tunc haec quae de illis sunt in
89
sensibilibus necesse est ut, vel non fuerint in eis nisi naturis et
90
definitione eorum (sed quomodo separabuntur ab eo quod est eorum
368
91
definitio?), vel ut sit hoc propter aliquid quod accidit eis ex aliqua
92
occasione, et tunc illa erunt praeparata ad hoc, quia definitiones eorum
93
non prohibebunt hoc sequi ad illa; igitur de modo illorum
94
separatorum erit ut fiant materiales, et de modo istorum materialium
95
erit ut separentur, et hoc est contrarium ei quod tenent et super quod
96
constituunt radicem suae sententiae.
97
|318|[ed. Cairo vol. 2]Haec autem quae fiunt propter aliquid quod accidit vel egebunt
98
separatis ad esse suum, vel non egebunt. Si autem eguerint separatis,
99
sed non egebunt aliis separatis a se nisi propter naturas suas, tunc
100
separata egebunt aliis separatis. Si autem haec non eguerint separatis
1
nisi propter aliquid quod accidit eis, ita quod nisi illud accidisset, illa
2
non egerent separatis ullo modo nec separata deberent habere esse ullo
3
modo, tunc accidens rei est quod facit debere esse rei quod est prius ea
4
et ita non eget ea, et ponit separata egentia illis ad hoc ut possint
5
habere esse. Si autem non fuerit sic, sed fuerit quod esse separatorum
6
facit debere esse separatorum cum illo accidente, tunc accidens non
7
facit debere ea esse in aliis nec in suis, sed natura separatorum est
8
conveniens; si autem fuerint non egentia separatis, tunc separata non
9
erunt causae illorum ullo modo nec principia, et sequetur quod haec
10
separata sunt insufficientia. Coniunctum enim materiae consequuntur
11
vires et actiones quae non sunt in separato. Quanta enim differentia est
12
inter figuram humanam simplicem et inter figuram humanam vivam
13
agentem!
369
14
Miror etiam de eis qui posuerunt lineam in sua existentia
15
exspoliatam a superficie, et punctum a linea. Quid est ergo quod
16
coniungit ea in corpore naturali? An natura uniuscuiusque eorum facit
17
debere hoc (sed similiter deberet ea coniungere si essent separata), an
18
alia virtus, anima an intelligentia, an creator? Deinde linea quomodo
19
est prior corpore perfecto, prioritate causae, cum non sit forma eius?
20
Linea enim non est forma corporeitatis, quia nec est agens eius nec
21
finis eius, sed saltem corpus perfectum et integrum dimensionibus fit
22
finis lineae et aliorum, nec etiam est hyle eius, immo est quiddam quod
23
consequitur illud secundum hoc quod finitur et inciditur.
24
|319|[ed. Cairo vol. 2]Illum etiam qui tenet sententiam de numeris comitatur ut dis-
25
tinctiones rerum ponat varietatem secundum augmentum et dimi-
26
nutionem eorum. Et tunc diversitas inter hominem et equum erit
27
quod unus eorum est plus et alter minus; minus autem semper est in eo
28
quod est plus; igitur unus eorum erit in alio; < … > .
29
Et ex his est etiam qui ponit unitates aequales, et ita id in quo differt
30
plus ab eo quod est minus erit pars eius quod est minus. Ex his est
31
etiam qui ponit unitates inaequales; sed si ipsae differunt definitione,
32
tunc non sunt unitates nisi communione nominis; si vero non differunt
33
definitione, sed postquam conveniunt in definitione augentur et
34
minuuntur, tunc augmentum incrementi earum est < … > propter
370
35
aliquid quod est in eis in effectu, sicut numerus, et sic unitas est
36
multitudo.
37
Eos autem qui tenent sententiam de numero numerali et eos qui
38
componunt ex eo formas naturalium sequitur ut faciant unum de
39
duobus, videlicet ut vel numerum qui est separatus ponant finitum, et
40
tunc finitio eius erit apud unum ex suis terminis designatum tantum et
41
non apud alium, et haec adinventio est stulta; vel ponant infinitum, et
42
tunc formas naturalium ponant infinitas. Et isti etiam ponunt unitatem
43
primam praeter unamquamque duarum unitatum quae sunt < … > in
44
ternario et priorem illis, et similiter in his quae sequuntur ternarium.
45
Sed hoc est absurdum, quoniam inter primam dualitatem et dualitatem
46
quae est in ternario non est differentia in essentia, sed accidit ei adiungi
47
sibi aliquid; adiunctio vero alicuius sibi non destruit essentiam eius. Si
48
enim destrueret essentiam eius, non esset coniunctum; coniunctum
49
enim coniunctum est essenti, sed destruens non est coniunctum. Unitas
50
|320|[ed. Cairo vol. 2]autem, quomodo erit destructrix duarum unitatum nisi per hoc quod
51
destruit unamquamque illarum? Sed unitas quomodo erit destructrix
52
unitatis? Nam si destrueret illam, non esset dualitas. Dualitas enim
53
quae fit ex coniunctione duarum unitatum inter se non est discreta in
54
essentia a dualitate existente non coniuncta unitati: unitas enim
55
propter coniunctionem non variat dispositionem, sed facit totum maius
56
et dimittit partem secundum dispositionem suam; et omnino cum
371
57
fuerint unitates convenientes et compositio fuerit una, tunc erunt duae
58
naturae convenientes, nisi forte acciderit aliquid quod variet et
59
destruat. Igitur non potest esse ut unitates sint nisi convenientes, quia
60
numerus fit ex unitatibus convenientibus, non aliis, quamvis quidam ex
61
illis dicant quod dualitatem, inquantum est dualitas, sequitur unitas
62
alia praeter unitatem ternarii; igitur similiter unitas dualitatis erit
63
praeter unitatem ternarii. Sequitur ergo ut denarietas sit composita
64
non ex duabus quinarietatibus, secundum quod duae quinarietates
65
sunt duae quinarietates: denarii enim unitates sunt praeter unitates
66
quinariorum; igitur denarietas non est composita ex duabus qui-
67
narietatibus. Sequitur ergo ut unitates quinarietatis, cum fuerint pars
68
denarii, sint diversae ab unitatibus suis cum fuerint partes quin-
69
denarii. Sed fortasse dicent quod quinarietas quae est in quin-
70
decim, scilicet pars quindenarii, est praeter quinarietatem quae est in
71
denarietate simplici, quia est quinarietas denarii. Sequitur ergo quod
72
denarietas cum adiungitur ei quinarietas non sit quindenarietas, nisi
73
prius destruantur unitates eius, et hoc totum absurdum est.
74
Deinde, si quinarietas denarii non fuerit aequalis quinarietati
75
absolutae, tunc non erit quinarietas nisi communione nominis, et sic
76
oportebit ut intentionem quinarietatis intelligamus in illa post
77
|321|[ed. Cairo vol. 2]communionem nominis; si autem fuerit aequalis, tunc unitates in
78
omnibus illis erunt aequales, et dualitates et ternarietates similiter.
79
Forma igitur ternarietatis erit in quaternarietate; sed ternarietas est
80
forma speciei naturalis, et quaternarietas similiter. Igitur in speciebus
81
naturalibus erunt species aliarum rerum diversarum ab illis; verbi
372
82
gratia, cum aliquis numerus fuerit forma hominis, et item numerus
83
alius equi, maior vel minor eo, tunc, si fuerit maior eo species hominis
84
erit in equo; si vero fuerit minor eo, species equi erit in homine.
85
Sequetur igitur ut sit forma speciei quae recipiat species < … >, cum
86
fuerint maioris compositionis quam illae, et ut compositio specierum
87
ex speciebus fiat in infinitum. Deinde quomodo potest aliquis numerus
88
habens ordinem essentialem ex unitate et dualitate provenire in infini-
89
tum in effectu? Sed iam patuit falsitas eius.
90
Qui autem faciunt numerum generari per iterationem unius eiusdem
91
unitatis, non intelligunt iterationem in illo nisi inventionem rei alterius
92
numero praeter primum. Si autem numerum facit iteratio, sed in primo
93
et secundo non est unitas, tunc unitas non est principium ordinationis
94
numeri. Si vero primus, inquantum est primus, fuerit unitas, et
95
secundus, inquantum est secundus, fuerit unitas, tunc hae sunt duae
96
unitates. Sed una unitas non iteratur nisi per vicem unam post aliam, et
97
has vices, vel erit temporalis vel essentialis; si autem fuerit temporalis
98
nec defecerit interim, tunc ipsa est sicut erat, nam iterata est; sed si
99
defecerit, tunc unitas erit aliud individuum; si autem fuerit essentialis,
100
hoc etiam erit manifestius. Quidam vero posuerunt unitatem numero
1
quasi hyle, et quidam posuerunt quasi formam, quia dicitur de omni.
373
2
Miror autem de Pythagoricis qui unitates indivisibiles ponunt
3
|322|[ed. Cairo vol. 2]principia mensurarum, cum ipsi sciant mensuras dividi in infinitum.
4
Quidam etiam dixerunt quod, cum unitas adiungitur materiae, fit
5
punctus secundum considerationem illorum, et cum dualitas adiungitur
6
ei, facit lineam, et ternarietas superficiem, et quaternarietas corpus.
7
Unde necesse est ut aut materia sit eis communis, aut ut unaquaeque
8
habeat suam materiam per se. Si autem fuerit illis una materia, tunc
9
materia aliquando fit punctus, et aliquando corpus, et aliquando
10
revertetur in punctum. Et quamvis hoc inconveniens sit, adhuc tamen
11
hoc etiam facit debere ut punctus non sit dignior ad essendum
12
principium corporis quam corpus principium puncti, sed erunt de his
13
quae sunt vicissim in eodem subiecto. Si autem materiae eorum fuerint
14
diversae, tunc in materia dualitatis non erit nisi dualitas, et sequetur
15
quod hae nullo modo erunt simul. Secundum autem sententiam
16
veritatis punctus non est nisi in linea quae est in superficie quae est in
17
forma corporis quae est in materia. Punctus vero non est principium
18
nisi ex intellectu extremitatis. Sed revera corpus est principium ex
19
intellectu quo accidit ei finiri per ipsum.
20
Miror autem de illo qui posuit principium augmentum et
21
diminutionem et aequale; unde relationem posuit principium. Relatio
22
autem est quiddam accidens alicui alii ex his quae sunt, et est posterius
23
omnibus rebus. Deinde quomodo est eis possibile ponere in esse
24
multitudinem? Unitas enim secunda quae est in multitudine refertur ad
25
primam, si habuerit esse per seipsam. In quo igitur differret unitas ab
26
unitate? Sed necesse esse per se non multiplicatur nec differt ab aliquo
374
27
nisi per substantiam, non per numerum. Si vero contigerit hoc propter
28
divisionem unitatis, tunc unitas non erit nisi mensura; sed, si contigerit
29
propter aliam occasionem, tunc unitas habet causam quae est in natura
30
sua, nec est de his quae sunt per se, nec de principiis quae sunt sed non
31
habent causam.
32
|323|[ed. Cairo vol. 2]Deinde quomodo posuerunt unitatem et multitudinem esse de con-
33
trariis assignantes unam bonitati et alteram malitiae? Ex istis enim
34
fuit qui tenuit quod numerus est ex parte bonitatis propter id or-
35
dinationis et compositionis et dispositionis quod est in eo. Quidam
36
vero tenuit quod unitas est ex parte bonitatis; sed, si unitas fuerit ex
37
parte bonitatis, tunc quomodo ex bonitate generatur malitia? Vel
38
quomodo ex additione bonitatis fit malitia? Si vero multitudo fuerit
39
bonitas et unitas malitia, tunc quomodo ex additione malitiae provenit
40
bonitas? Vel quomodo principium et initium fiet malitia, ita ut maius
41
sit causatum et minus causa? Quidam vero ex eis posuit numerum et
42
unitatem de maneria bonitatis, et posuit malitiam hyle. Sed hyle, si
43
fuerit causata, tunc habebit causam ex qua pendeat, quae erit hyle vel
44
forma; si autem pendet ab hyle, tu scies quod intelligimus ex hoc; si
45
vero ex forma pendet, tunc quomodo bonitas generabit malitiam? Si
46
autem non fuerit causata, tunc est necesse esse per se, et vel erit
47
receptibilis divisionis, vel erit exspoliata. Si vero fuerit receptibilis
48
divisionis in se, tunc est mensura composita ex unitatibus secundum
49
sententiam illorum, et tunc etiam est de bonitate. Sed si non fuerit
50
divisibilis in seipsa, tunc essentia eius est unitas. Unitas autem,
51
inquantum est unitas, bonitas est, quia apud eos non intelligitur
375
52
bonitas nisi secundum hoc quod est unitas vel ordo numeri. Unitas
53
vero apud eos dignior est ad hoc. Si autem posuerint quod unitatem
54
esse unitatem non est ipsam esse bonitatem, destruentur tunc omnes
55
eorum radices; sed, si posuerint quod unitatem esse unitatem est ipsam
56
esse bonitatem, sequetur tunc ex hoc ipsam esse hyle, eo quod ipsa est
57
unitas quae est bonitas. Item si fuerit unitas quod in ipsa est bonitas
58
consequens eam et extranea ab ea, tunc, si removerimus ab ea hoc
59
consequens, sequetur eadem inquisitio.
60
Item quomodo poterit generari ex numeris calor vel frigiditas, levitas
61
vel gravitas, ita ut numerus faciat debere aliquid moveri sursum et
62
deorsum? Sed ad destruendum hoc non est nobis nimis laborandum,
63
|324|[ed. Cairo vol. 2]quamvis quidam eorum posuerint res generari ex numero qui
64
comitatur qualitatem et habet esse cum illa. Unde principia non erunt
65
numeri tantum sed numeri et qualitates aliarum rerum, et hoc est
66
absurdum apud eos.
376
1
|326|[ed. Cairo vol. 2]
TRACTATUS OCTAVUS
2
[VIII, 1] CAPITULUM DE COGNOSCENDO PRIMO PRINCIPIO UNIVERSI ESSE
3
ET DE COGNOSCENDIS PROPRIETATIBUS EIUS
4
|327|[ed. Cairo vol. 2]Postquam autem pervenimus ad id in hoc libro nostro, oportet
5
ut perficiamus eum per cognitionem primi principii universi esse,
6
inquirentes an sit et an sit unum nec habens compar nec simile, et ut
7
ostendamus ordinem eius in esse, et ordinationem eorum quae sunt
8
praeter ipsum et ordinem eorum et dispositionem reductionis eorum ad
9
ipsum, adiuti auxilio eius.
10
Primum vero quod de hoc incumbit nobis est hoc scilicet ut
11
ostendamus quod causae omnibus modis finitae sunt, et quod in
12
unoquoque ordine earum est principium primum, et quod principium
13
omnium illorum est unum, et quod est discretum ab omnibus quae
14
sunt, ipsum solum ens necesse esse, et quod ab ipso est principium sui
15
esse omnis quod est.
16
Dico igitur quia, quod causa esse rei habeat esse cum ea, iam hoc
17
certissime ostensum est tibi. Unde dico quod, si posuerimus causatum
18
et posuerimus eius causam et suae causae causam, non tamen erit
19
possibile unicuique causae esse causam in infinitum. Causatum enim et
377
20
eius causa et causa suae causae, si considerentur singula secundum
21
comparationem sui ad invicem, profecto causa causae erit prima causa
22
absolute duorum aliorum, et duo alia habebunt comparationem
23
causationis ad illam, quamvis differant in hoc quod unum eorum est
24
causatum mediante aliquo et alterum est causatum nullo mediante,
25
quod non fuit sic in primo nec in medio; medium enim quod est causa
26
|328|[ed. Cairo vol. 2]proxima causati est causa unius rei tantum; causatum vero ultimum
27
nullius rei est causa. Unumquodque igitur horum trium habet
28
proprietatem, sed proprietas ultimi causati est haec quod ipsum non est
29
causa alicui rei; et proprietas alterius ultimi est haec quod ipsum est
30
causa omni alii a se; proprietas vero medii est quod ipsum est causa
31
unius extremi et est causatum alterius extremi.
32
Et idem est an sit unum medium an plura, et, si fuerint plura, idem
33
est an ordinantur finita an infinita. Si enim ordinatur multitudo finita,
34
tunc universa numerositas quae est inter duo extrema erit quasi unum
35
medium, quia communicat in proprietate medii secundum com-
36
parationem sui ad duo extrema; unicuique autem duorum extre-
37
morum est proprietas. Similiter etiam fiet si ordinetur multitudo
38
infinita cuius non inveniatur extremum, quia totum illud infinitum erit
39
secundum proprietatem medii de quo, si quantamcumque collectionem
40
acceperis, illa erit causa esse causati alterius quod sequitur, et erit
41
causata primae, eo quod, quicquid est de illa collectione, causatum est
378
42
eius a quo pendet esse totius collectionis. Cuius autem esse pendet
43
a causato, causatum est. Illa igitur collectio est condicio essendi
44
causatum alterum, et est causa ei, et quanto maiorem collectionem
45
acceperis, tamen iudicium infinitionis remanebit. Unde non potest esse
46
collectio causarum aliquarum in qua non sit causa non causata et
47
causa prima. Nam totum infinitum esset medium sine extremo, quod
48
est absurdum.
49
Si quis autem dixerit quod causae praecedunt causas sine fine,
50
removendo utrumque extremum, vel ita ut sint duo extrema, sed inter
51
ea <media> sint infinita, hoc non tollit nostram intentionem in qua
52
sumus, scilicet in stabiliendo primam causam. Quamvis enim dicat hic
53
esse duo extrema et inter ea media sine fine, hoc tamen dicit lingua
54
tantum, non ex sententia quam teneat. Nam si extremum habet,
55
|329|[ed. Cairo vol. 2]finitum est in se, quamvis considerans non perveniat ad extremum
56
eius; hoc enim in considerante est, non in re ipsa. Alterum vero esse
57
finitum in se, hoc utique est ipsum habere extremum: quomodo ergo
58
universitas quae est inter duo extrema erit infinita, essente extremo?
59
Illud igitur extremum erit prius eo quod est infinitum, et erit causa non
60
causata. Et hoc modo ostendi potest quod in omnibus ordinibus
379
61
causarum finitio est, quamvis per hoc non inquiramus nisi causas
62
agentes.
63
Tu autem iam nosti in naturalibus quod, quicquid habet ordinem in
64
natura, finitum est, quamvis hoc non pertineat ad illos. Accedamus
65
ergo nunc ad ostendendam finitionem causarum quae sunt partes
66
essentiae rei et sunt priores ea in tempore, et hae sunt causae quae
67
proprio nomine dicuntur materiales, et hae sunt de quibus est res cuius
68
ipsae sunt pars essentialis.
69
Per hoc autem quod dicimus rem esse de re, omnino intelligas
70
intrasse in esse secundi aliquid quod erat rei primae, scilicet vel
71
substantia et essentia quae est rei primae, sicut homo in puero cum
72
dicitur quod vir factus est de eo, vel pars substantiae et essentiae quae
73
est rei primae, sicut aer in aqua cum dicitur quod de ea fit aer. Sed per
74
dictionem illam qua dicitur hoc est de hoc, cum fuerit posterius eo ita
75
ut hoc verbum de non significet aliquid de essentia primi, non intelligas
76
nisi posterioritatem tantum. Unde dico quod rem esse de re, non ex
77
intentione essendi post rem, sed ex intentione scilicet quod in secundo
78
est aliquid de primo et intra eius substantiam, dicitur duobus modis.
79
Quorum unius sensus est ut primum non sit id quod est, nisi quia
80
natura eius movetur perfici per secundum, verbi gratia, sicut puer non
81
est puer nisi quia est in via perveniendi ad virilitatem; cum vero fit vir,
82
|330|[ed. Cairo vol. 2]non corrumpitur sed perficitur: non enim removetur ab eo aliquid
83
substantiale vel etiam accidentale, nisi hoc quod pendet de im-
380
84
perfectione et de esse eius adhuc in potentia, cum consideratus fuerit
85
secundum aliam perfectionem. Alterius vero sensus est ut primum sit
86
tale cuius natura sit non moveri ad secundum, quamvis comitetur illud
87
quies ad recipiendum formam eius, non ex modo suae quidditatis, sed
88
ex modo sustentantis suam quidditatem; ex quo cum fuerit secundum,
89
non erit de substantia eius quae est in effectu, nisi secundum
90
intentionem de post, sed est de substantia eius, scilicet parte quae
91
adiungitur potentiae, sicut in aqua cum fit aer: spoliatur enim a sua
92
hyle forma aqueitatis et acquiritur in ea forma aerietatis.
93
Prima igitur pars divisionis, sicut notum est tibi, est ut acquiratur
94
secundo tota substantia quae est in ipso primo; secunda est ut < … >
95
pars eius et destruatur substantia illa. Quia igitur secunda pars divisionis
96
est quod substantia prioris fit in eo quod est posterius quasi ipsum
97
idem vel pars eius, et prima est quod totalitas substantiae primi et
98
perfectio adiungatur illi, et fuit etiam, sicut iam nosti ex praedictis, ut
99
id quod est finitum in effectu, non habens partes infinitas in effectu,
100
sive sint partes mensurabiles sive intelligibiles ita ut habeant ordinem,
1
tunc hoc sufficit nobis ne opus sit ostendere an sit possibile esse
2
subiectum huiusmodi ante subiectum usque infinitum, an non sit
3
possibile.
381
4
Sed de secunda parte divisionis, manifestum est quod in ea etiam
5
debet esse finitio. In primo enim non est nisi potentia secundi propter
6
oppositionem quae est inter formam eius et formam secundi, sed et
7
ipsa oppositio servatur in conversione utrarumque rerum, scilicet
8
quoniam unaquaeque earum sit subiectum alterius, quia hoc
9
|331|[ed. Cairo vol. 2]corrumpitur in illam et illa in istam, et sic certe nulla earum per
10
essentiam est prior altera, sed est prioritas eius per accidens, scilicet
11
respectu individualitatis, non specialitatis. Sed ob hoc, non est natura
12
aquae dignior esse principium aeris quam aer aquae, sed sunt quasi
13
vicissitudinaria in esse: illa enim singularis aqua potest esse prior illo
14
singulari aere; non nego autem contingere illis singularibus non esse
15
finem vel initium, sed non est noster sermo hic quod singularibus eius
16
sit initium, sed specialitati eius, nec quod per accidens sit initium, sed
17
per essentiam. Possunt enim hic accidere causae ante causas in
18
infinitum tam in praeterito quam in futuro, nec est opus nobis
19
ostendere nisi finitionem in rebus quae per essentiam sunt causae, et
20
haec est dispositio secundi membri divisionis, postquam adiuverimus
21
nos per id quod dictum est in naturalibus. Primum enim membrum est
22
quod per essentiam suam est causa sui subiecti, sed non convertitur ut
23
secundum fiat causa primi; quia enim secundum fit causa in
24
perfectione, sed primum fit causa in motu ad perfectionem, ideo non
25
potest esse motus ad perfectionem post acquisitionem perfectionis,
26
sicut potest esse perfectio post motum ad perfectionem; potest igitur
27
esse vir de puero, et non puer de viro.
382
28
|332|[ed. Cairo vol. 2][VIII, 2] CAPITULUM DE QUAESTIONIBUS CONSEQUENTIBUS
29
ID QUOD DICTUM EST ET DE SOLUTIONE EARUM
30
Iam autem innuimus in manifestatione huius nos sequi id quod
31
dictum est de hoc in doctrina prima, in tractatu descripto per eliph
32
minorem. Sed in hoc loco sunt quaestiones quas debemus inducere, et
33
deinde accingemus nos ad solvendum eas.
34
Potest enim quis dicere quod primus doctor non complevit di-
35
visionem eius quod est esse aliquid de alio. Ipse enim hoc dixit
36
duobus modis tantum, uno scilicet, ut aliquid unum sit de alio sibi
37
contrario et omnino quicquid de alio est secundum viam conversionis;
38
alio, ut id quod perficitur sit de eo ad quod movetur ipsum et quicquid
39
est in via fiendi aliquid. Sed hoc non est integra divisio. Omne enim
40
quod est de aliquo primum est tribus modis. Necesse est enim ut aut pri-
41
mum de quo fit aliud maneat secundum essentiam suam, ita ut nihil eius
42
destruatur vel corrumpatur nisi intentio aptitudinis et quod pendeat ex
383
43
ea, aut < … > ut aliquid sit de alio quod erat aptum tantum et subito
44
exivit ad effectum, non paulatim, aut ut sit aptum tantum et exeat ad
45
effectum motu continuo, in quo est inter aptitudinem puram et
46
|333|[ed. Cairo vol. 2]perfectionem puram. Igitur id quod fit de alio secundum praedictam
47
divisionem, aliquando dicitur esse unius dispositionis, sicut cum dicitur
48
quod de ignorante hoc vel hoc fit sciens, et aliquando est dispositionis
49
euntis paulatim, sicut cum dicitur quod de puero fit vir, et aliquando
50
est dispositionis aptae tantum, sicut cum dicitur quod de spermate fit
51
vir: nomen enim pueri notat aptitudinem ad perficiendum virum
52
paulatim; nomen vero spermatis, aptitudinem ad essendum hominem
53
non condicione procedendi paulatim. Igitur magister primus de
54
partibus divisionis unam praetermisit, eam scilicet quae est perfectio et
55
esse de aliquo non comparatione motionis ad perfectionem.
56
Tum quia omnis exitus ab aptitudine pura ad effectum non est
57
perfectio. Anima enim sentit quandoque falsum et exit ad effectum in
58
eo de potentia, nec fit hoc secundum viam perfectionis, nec etiam
59
secundum viam conversionis.
60
Tum quia ex elementis generantur generata et convertuntur in
61
commixtione, non corrupta in suis formis essentialibus, sicut iam nosti;
384
62
unde in eo quod fit, non fit complexio per remotionem contrarii
63
complexionis, sed per privationem complexionis.
64
Haec igitur pars divisionis non est de divisione quam exemplificavit
65
per generationem aeris ex aqua: elementa enim non corrumpuntur in
66
suis speciebus in complexione, sed convertuntur. Nec est de divisione
67
quam exemplificavit per esse virum de puero: hoc enim non con-
68
vertitur, quia puer non est propter destructionem viri. Sed illud con-
69
vertitur. Igitur ex his quae commiscentur est quiddam quod com-
70
miscetur post destructionem complexionis.
71
Et quia, cum ipse loquitur hoc, non loquitur de subiecto inquantum
72
est subiectum, nisi inquantum significat de hoc verbum essendi aliquid
73
de aliquo. Notum est enim quod hoc non dicitur de omni com-
74
|334|[ed. Cairo vol. 2]paratione generati ad suum subiectum. Si enim fuerit de aptatis ex
75
quibus fit aliquid secundum perfectionem et non habet nomen
76
secundum modum quo est aptatum, et non sequitur illud permutatio
77
dispositionis suae quae est ei ante exitum ad effectum, tunc non dicetur
78
aliquid esse de eo. Non enim dicitur de homine esse vir, sed de puero:
79
puer enim nomen est rei ex hoc quod est imperfectus nec perficitur nisi
80
conversionibus et etiam secundum viam procedendi paulatim, et est
81
impositum ei ad hoc ut intentio quam significat nomen de illo
82
removeatur in exitu eius ad effectum. Nisi enim aestimetur in eo
385
83
remotio alicuius rei quae erat ei propter quam merebatur nomen, non
84
dicetur aliquid esse de eo. Accidit igitur ex hoc ut, cum comparatio
85
fuerit generati ad subiectum in eo quod non habet nomen, non sit intra
86
hanc divisionem, et accidit etiam ex hoc ut comparatio ad subiectum
87
sit per accidens non per essentiam. Puer enim, inquantum est puer, non
88
potest esse vir ita ut sit ille puer et vir, sed destruitur id quod
89
intelligitur per nomen pueri ad hoc ut sit vir. Igitur esse de puero ad
90
ultimum est intentio de post, item quia non loquitur nisi de subiectis
91
quae sunt per accidens.
92
Item quia necesse est ut aqua ex qua fit aer, vel sit elementum ei
93
aliquo modo, vel non sit. Si autem non fuerit, tunc nihil valet tractare
94
de eo; sed si fuerit, tamen non oportet ut, cum aer convertitur a sua
95
qualitate activa in aqueitatem, fiat elementum ei, scilicet quoniam ipse
96
non convertitur a sua alia qualitate ad hoc ut fiat elementum alterius
97
rei, verbi gratia, a sua humiditate, ut fiat elementum ignis sine con-
98
versione sui in aquam; deinde similiter ignis est in alia qualitate
99
non opposita ei in quam convertitur aer. Igitur causae materiales [non]
100
|335|[ed. Cairo vol. 2]ibunt in infinitum sine reversione. Ex positione enim eius non patuit ea
1
debere reverti omnino, sed possibile esse ea reverti, ex quo innuitur
2
possibilitas finitionis; non est autem haec inquisitio eius; immo eius
3
inquisitio est esse finitionem.
4
Ostendamus igitur solutionem istarum quaestionum dicentes con-
386
5
venientius esse ut verbum magistri primi non sit nisi de principiis
6
substantiae, inquantum est substantia, non inquantum est substantia
7
cui accidit quod non constituit eius substantiam nec perficit eam. Unde
8
verbum eius fuit de esse substantiam de suo elemento vel de subiecto
9
illi, vel de esse secundum viam speciei substantiae absolute, vel secun-
10
dum viam essendi perfectionem speciei substantiae.
11
Et convenientius est etiam ut verbum eius sit de esse naturali, non
12
artificiali. Quod cum ita sit, tunc elementum est pars essentialis in esse
13
generati, et etiam in esse eius quod generatur ex eo. Non intelligo
14
autem per essentiale ut sit necessarium ad esse compositi ex se et ex
15
alio, quia hoc etiam inest elemento in generationibus non essentialibus,
16
sicut elemento ad esse corpus album, sed intelligo per essentiale, hoc
17
scilicet ut elementum esse partem sit aliquid essentiale ei, et tunc non
18
constituetur illud elementum in effectu nisi fuerit pars illi, vel fuerit id
19
quod est rei sua perfectio naturalis, eo quod illud iam potest esse pars
20
substantiae < … > illius vero iudicium est sicut iudicium huius, nisi
21
fuerit elementum quod constituitur absque illo, et deinde accidat ei
22
fieri partem compositi ab ipso et accidente quod est in eo, quod non est
23
constituens ipsum nec perficiens id quod constituit. Igitur ipsum esse
24
partem est essentiale respectu compositi et non essentiale respectu sui
25
ipsius, sed oportet ut non auferamus ei suum esse partem.
26
Cum autem fuerit sic, tunc subiectum non erit liberum ab uno
387
27
istorum duorum, scilicet quia vel erit constitutum ab hac re, vel ab alio
28
aequivalenti; erit igitur quod iam fuit in eo; igitur ante acquisitionem
29
formae habitae, iam erat in eo aliud quod aequivalet ei in constitutione
30
|336|[ed. Cairo vol. 2]eius, sed non adiungitur cum hoc. Igitur erit quod iam acquisitio
31
ex materia et illa re erat substantia quae destruitur cum advenit
32
secundum; et hoc est una pars divisionis. Aut erit quod elementum iam
33
constituitur non per hanc rem quae provenit, sed per formam non
34
perfectam quae est ei per naturam, quam habebat inquantum constituit
35
materiam tantum, sed nondum acquiritur id quod est causa finalis huic
36
formae per naturam; erit igitur quod acquiritur substantia, sed non
37
acquiritur perfecta naturaliter. Cum autem illa perfectio fuerit perfectio
38
eius per naturam, quamvis virtus naturalis sit principium motus ad
39
perfectionem quae est per naturam, sequitur tamen necessario quod
40
aliquod tempus erit in quo hoc non erit secundum suam integritatem
41
naturalem <non> propter aliquid impediens ipsum quod est in ipso,
42
cum illud non movetur naturaliter ad illam perfectionem. Sequitur
43
igitur necessario in hac parte divisionis ut quod est aptum moveatur ad
44
perfectionem. Iam igitur manifestum est quod omnes modi essendi
45
substantiam secundum hanc considerationem continentur sub aliqua
46
istarum duarum partium divisionis necessario. Similiter in omnibus
47
modis essendi aliquid ex aliquo, illud quod est receptibile in utrisque
388
48
partibus erit pars essentialis secundum respectum sui in se et secundum
49
respectum sui etiam ad compositum.
50
Potest autem aliquis dicere posse esse ut virtus naturalis non moveat
51
ad suam perfectionem propter defectum alicuius extrinseci vel propter
52
impediens et prohibens; exemplum primi est defectus luminis solis in
53
granis et seminibus; secundi vero exemplum est languores extenuantes
54
corpora. Sed responsio ad hoc haec est quod verbum primi doctoris de
55
hoc non est quod omnino moveatur in effectu, sed quod, si non fuerit
56
aliquid impediens naturam et occasiones naturales fuerint naturaliter
57
adiuvantes eius naturam, moveatur ad perfectionem et hoc secun-
58
|337|[ed. Cairo vol. 2]dum viam procedendi. Iam ergo manifestum est quod ceterae partes
59
divisionis non intenduntur in hac inquisitione, sed pars praedicta. Hoc
60
enim iudicium non est certum de reliquis partibus divisionis. Potest
61
enim hoc esse in non essendo substantias, videlicet cum posuerimus
62
subiectum quod incipit et non cessat acquirere aptitudinem post
63
aptitudinem ad res accidentales sine fine, sicut lignum quod, cum
64
figuratur aliqua figura, aptatur per hoc ad aliquid et, cum eius aptitudo
65
exit ad effectum, iterum aptatur ad aliud; similiter et anima in
66
apprehensione intelligibilium; et videtur quod in conversionibus
67
naturalibus non prohibeatur haec intentio.
68
Sed solutio quaestionis de hoc quod res fiunt ex elementis et de hoc
69
quod est secundum unam duarum partium divisionis, patebit ex his
70
quae praedicta sunt, quoniam elementum per se solum non est aptum
71
recipere formam vegetationis et animalitatis, sed acquiritur sibi apti-
389
72
tudo illa propter qualitatem quae venit in illud ex commixtione, et
73
complexioni contingit in eo sine dubio aliqua conversio in aliud sibi
74
naturale, quamvis non constituat illud. Igitur comparatio eius ad
75
formam complexionis est de illa parte divisionis quae est de con-
76
versione; quae, cum acquisita fuerit in complexione, tunc receptio
77
formae animationis ab illo fiet perfectio illius acquisiti in complexione,
78
et propter eam natura movebitur ad illam. Igitur comparatio eius ad
79
formam animationis est sicut comparatio pueri ad virum. Et propter
80
hoc non corrumpetur forma animationis ad hoc ut fiat complexio
81
tantum, sicut puer non est de viro, sed corrumpitur complexio ad hoc
82
ut fiat forma simplex, quemadmodum aqua convertitur in aerem.
83
Animal enim non est elementum substantiae elementorum, sed con-
84
vertitur in illa, eo quod illa sunt simplicia; igitur complexatio et
85
simplicitas vicissitudinantur in subiecto. Simplicitas vero non constituit
86
substantiam elementorum, sed perficit naturam cuiusque eorum
87
inquantum est simplex; et ob hoc ignis est purus ignis propter
88
qualitatem quae est in eo, comitans suam formam, et similiter
89
unumquodque elementorum. Generatio igitur animalis pendet ex
90
duabus generationibus uniuscuiusque quarum est iudicium proprium
91
debito finitionis, et ideo continetur in unaquaque partium divisionis
92
|338|[ed. Cairo vol. 2]praedictarum.
93
Sed contra quaestionem quae accidit de hoc quod ipse non accepit
390
94
de elementis nisi secundum quod usus erat dicere aliquid esse de
95
aliquo, non secundum acceptionem quae non erat in usu, responsio est
96
haec scilicet quod iudicium rerum non variatur propter nomina, sed
97
nos debemus attendere sensum eorum; igitur intelligamus et sciamus
98
intentionem eorum.
99
Dico igitur de intentione elementi quod subiectum ex quo est res,
100
cum fuerit prius tempore, secundum hoc quod est prius, habet
1
proprietatem quae non est ei cum iam acquisitum fuerit illud, et haec
2
est aptitudo omnimoda, nec generatur substantia ex eo nisi propter
3
aptitudinem suam ad recipiendum formam eius; cum vero removetur
4
aptitudo propter exitum ad effectum, est substantia, et in hoc potest
5
dici quod sit generata ex eo. Sed si non fuerit ei nomen ex modo
6
aptitudinis, sed suum nomen fuerit sumptum ex seipso secundum quod
7
erat quando non concedebatur ex eo generari aliquid, tunc illud nomen
8
non erit ei nomen ex quo pendeat intentio generationis. Cum autem
9
non fuerit ei nomen secundum aptitudinem, tunc non poterit verbo
10
exprimi, quamvis intentio eius acquisita sit in esse. Si autem intentio
11
quae est nominato fuerit acquisita non nominato, tunc suum iudicium
12
in intentione erit iudicium illius, quamvis penuria nominis prohibeat
13
iudicium de eo et de nomine esse unum iudicium. Si igitur acceperimus
391
14
descriptionem pro illo nomine, si esset positum, tunc poterimus loqui
15
de omni re quae generatur de eo quod est ei materia. Verbi gratia,
16
possumus enim dicere quod anima sciens fit de anima inscia, apta
17
tamen ad scientiam, nisi prohibeat quod verbum accipitur in eo quod
18
est praeter intentionem generationis quae est in substantia. Unde non
19
possumus concedere dici quod anima sciens generetur de anima apta
20
ad scientiam, sed hoc sine dubio conceditur in substantiis. Nam
21
iudicium nostrae locutionis de illis non variatur in ipsis substantiis nec
22
in substantiis cum suis dispositionibus.
23
|339|[ed. Cairo vol. 2]Quod autem dicit ille homo quod aliquid generari ex aliquo est
24
secundum intentionem de post, quamvis sit qualicumque modo
25
intentio de post, non tamen erit praeter generari quod nos intelligimus.
26
In omni enim generatione alicuius de aliquo, necesse est generatum
27
esse post illud ex quo generatur. Non autem ob aliud praetermisit et
28
refugit loqui de post magister primus, nisi ut non putaretur esse ibi
29
intentio tantum posterioritatis, sicut in exemplo quod induxit et
30
exposuit. Cum enim fit aliquid de aliquo ex hac intentione quod est
31
post illud, sic ut remaneat ei aliquid de sua substantia quae erat ei prius
32
et est etiam in substantia secundi: tunc non erit tantum ex intentione
33
de post, sed erit id de quo erat noster sermo.
34
Ei autem qui dicit magistrum primum dixisse de elemento quod est
392
35
per accidens, non de elemento quod est per essentiam, iam accidit
36
deceptio ob hoc quod esse elementum generationi non est id quod esse
37
elementum existentiae uno respectu, quamvis idem sit per essentiam.
38
Elementum enim per essentiam generationi est essentia coniuncta
39
potentiae; et elementum per essentiam existentiae est essentia con-
40
iuncta effectui; et unumquodque istorum est elementum per acci-
41
dens ei cui <non> est elementum per essentiam. Sed verbum eius
42
est de elemento quod est generationi, non quod est existentiae; igitur
43
non accepit elementum nisi secundum quod est per accidens uni
44
elementorum quod est generationi initium existentiae, quoniam puer
45
non est elementum existentiae viri nec fit de eo existentia viri, sed est
46
elementum ad fiendum virum et de eo fit vir.
47
Si quis autem dixerit quod, cum primus magister non fuit locutus
48
nisi de principiis substantiae absolute, tunc quare praetermisit ele-
49
mentum quod est substantiae in existentia eius, sicut subiectum
50
caeli, et adhaesit tantum elemento quod est substantiae secundum
51
quod generatur, respondebimus ad hoc quod elementum existentiae
52
caeli est pars eius quae est cum eo in effectu; nec dubitamus finita esse
53
in effectu ea quae sunt in eo quod est finitum existens in effectu. Sed ei
54
|340|[ed. Cairo vol. 2]qui iam ad hoc pervenit ut noverit hanc scientiam et cognoverit cetera
55
quae praedicta sunt, non dubitabit an causae sint finitae vel infinitae,
56
sed dubitabit an similiter sit in elementis quae sunt in potentia unum
57
post aliud, et sunt diversa propinquitate vel elongatione.
393
58
Sed contra quaestionem ultimam de hoc quod dicitur de aqua et aere
59
respondere facilius erit ei qui cognovit ea quae diximus de elementis in
60
libro de generatione et corruptione, quamvis sermo noster hic est de
61
generatione rei ex re per essentiam, et omnis alteratio quae est per
62
essentiam est secundum unam contrarietatem tantum; igitur id quod
63
est de aliquo per essentiam corrumpitur in illud necessario; et illud
64
aliud similiter. Universitas igitur alterationum comprehensa est,
65
quarum omnis ordo deditus est duobus extremis ab uno quorum fit
66
reversio in alterum. Igitur iam solutae sunt omnes praedictae
67
quaestiones.
68
[VIII, 3] CAPITULUM DE OSTENDENDO FINITAS ESSE CAUSAS
69
FINALES ET FORMALES
70
ET DE STABILIENDO PRIMUM PRINCIPIUM ABSOLUTE
71
ET DE CAUSIS PRIMIS ABSOLUTE ET DE CAUSA PRIMA PROPRIE
72
ET DE OSTENDENDO QUID SIT CAUSA PRIMA ABSOLUTE
73
QUAE EST CAUSA OMNIUM CAUSARUM
74
Quod finitae sint causae finales, iam patuit tibi ex eo loco in quo
75
ostendimus eas esse et solvimus quaestiones factas de illis. Causa enim
394
76
finalis, cum stabilitur suum esse, stabilitur et ipsam finitam esse. Causa
77
enim perfectiva est propter quam ceterae res sunt, et ipsa non est
78
propter aliquid aliud. Si enim post unam causam perfectivam esset alia
79
causa perfectiva, tunc prima esset propter secundam, et ita prima non
80
|341|[ed. Cairo vol. 2]esset causa perfectiva; posita autem fuerat causa perfectiva. Cum igitur
81
fuerit sic, tunc qui concedit causas perfectivas sequi se unam post
82
aliam. iam negat eas esse causas perfectivas, et destruit naturam
83
bonitatis quae est causa perfectiva, eo quod bonitas est quae propter
84
seipsam quaeritur et propter quam ceterae causae quaeruntur; cum
85
autem fuerit res quae quaeritur propter aliam, tunc illa erit utile, non
86
bonum verum. Unde manifestum est quod, ex hoc quod causae
87
perfectivae debent esse non finitae, removetur esse causas perfectivas.
88
Qui enim concedit quod post unamquamque perfectionem est
89
perfectio, hic iam destruit actionem intellectus. Per se enim notum est
90
quod discretus quisque non facit id quod facit per intellectum, nisi quia
91
intendit aliquem finem, adeo quod, si aliquis ex nobis egerit aliquid in
92
quo non habet aliquem finem propositum, dicetur stultus et dicetur
93
agere non secundum quod est habens intellectum, sed quasi sit brutum
94
animal. Postquam autem hoc ita est, necesse est tunc ut ea quae facit
95
discretus, secundum quod est discretus, sint terminata acquirentia sibi
96
per seipsa fines propositos. Quod autem actio intelligibilis non est nisi
97
terminata per finem, hoc non est actioni intelligibili ex modo quo est
98
actio intelligibilis, sed ex modo quo est actio in qua agens intendit
395
99
finem; igitur est sic ex hoc quod ipse est intendens finem. Sed hoc quod
100
ipse est intendens finem prohibet unicuique fini esse finem; igitur
1
manifestum est non esse verum dicere quod post unumquemque finem
2
sit finis. Actiones enim naturales et animales notum est ex aliis locis
3
esse propter fines.
4
Causa etiam quae est rei formalis facile sciri potest esse finita ex his
5
quae dicta sunt in logica, et fortassis scietur ex definitione partium
6
quae sunt rei in effectu secundum ordinem eius aliquem naturalem, et
7
ex hoc quod forma rei integra una est et quod multitudo cadit in
8
eam propter communitatem et proprietatem et quod communitas
9
et proprietas continent ordinem naturalem; quicquid autem habet
10
ordinem naturalem iam scitur esse finitum. Considerare igitur hoc
11
|342|[ed. Cairo vol. 2]tantummodo sufficit ne sit opus prolixitate.
12
Incipiam ergo et dicam quod, cum dicitur principium primum agens,
13
vel primum principium absolute, necesse est esse unum. Cum autem
14
dicitur causa prima materialis et causa prima formalis et cetera
15
huiusmodi, non est necesse esse unam quemadmodum hoc debet in
16
necesse esse. Nulla enim earum est causa prima absolute, sed necesse
17
esse est principium etiam illarum primarum. Ex hoc igitur et ex eo
18
quod praediximus, manifestum est quod necesse esse unum numero est,
19
et patuit quod, quicquid aliud est ab illo, cum consideratur per se, est
20
possibile in suo esse, et ideo est causatum et paene innotuit quod in
396
21
causalitate sine dubio pervenitur ad ipsum. Unde quicquid est, excepto
22
uno quod est sibi ipsi unum et ente quod est sibi ipsi ens, est acquirens
23
esse ab alio a se, per quod est sibi esse, non per se.
24
Et haec est intentio de hoc quod res est creata, scilicet quod est
25
recipiens esse ab alio a se et habet privationem quae certificatur ei in
26
sua essentia absolute, non quod certificetur ei privatio propter suam
27
formam absque sua materia, vel propter suam materiam absque sua
28
forma, sed per suam totalitatem. Igitur si sua totalitas non fuerit simul
29
cum debito essendi datorem esse, tunc, si posueris ipsum remotum ab
30
ea, debebit esse privatio eius cum sua totalitate; quod est oppositum ad
31
ipsam esse a datore essendi ipsam cum sua totalitate. Igitur non erit
32
aliqua pars eius cuius esse praecedat alteram secundum con-
33
siderationem huius sententiae, sed quia nec materia eius nec forma
34
eius, si fuerit habens materiam et formam, totum igitur respectu
35
primae causae creatum est. Sed dare esse ei quod est ab ipso non est
36
tale dare esse quod omnino prohibeat privationem a substantiis rerum,
37
sed est tale esse quod prohibet privationem absolute [et est] in eo quo
38
potest sustinere aeternitatem, et haec est creatio absoluta et esse
39
absolutum, non esse aliquid. Omne enim quod coepit ab illo uno est, et
40
illud unum est dans ei inceptionem, eo quod id quod incipit est id quod
41
est post non esse. Sed si istud post fuerit temporale, tunc praecedet
397
42
illud ante, sed removetur hoc ante cum illud incipit esse; erit igitur res
43
|343|[ed. Cairo vol. 2]appropriata sic quod eam praecessit ante, et non est nunc; igitur non
44
proveniet esse aliquid, nisi ante illud fuerit aliquid aliud quod
45
destruatur, ipso iam essente. Igitur inceptio de non absolute quae est
46
creatio erit cassa, non habens intellectum. Igitur post quod est hic est
47
post quod est per essentiam, quia id quod est rei ex seipsa prius est eo
48
quod est ei ex alio a se; postquam autem est ei ex alio esse et debitum
49
essendi, tunc habet ex se privationem et possibilitatem, et fuit eius
50
privatio ante esse eius < et esse eius > post privationem eius prioritate
51
et posterioritate per essentiam. Igitur omnis res, excepto primo, est
52
postquam non fuit ens, quantum in se est.
53
[VIII, 4] CAPITULUM DE PROPRIETATIBUS PRIMI PRINCIPII
54
QUOD EST NECESSE ESSE
55
Iam stabilitum est esse aliquid quod est necesse esse; sed
56
stabilimentum eius fuit per hoc quod necesse esse unum est; igitur ei
57
quod est necesse esse non communicat aliquid in suo ordine; igitur
58
nihil est praeter ipsum quod sit necesse esse. Postquam autem nihil
398
59
praeter ipsum est necesse esse, tunc ipsum est principium debendi esse
60
omne quod est, quod facit debere ipsum esse, debito primario vel
61
mediante alio; sed, postquam esse omnis quod est praeter eum est ab
62
eius esse, tunc ipsum est primum. Non intelligitur autem per primum
63
intentio quae addatur ad debitum sui esse, ita ut per hoc multiplicetur
64
debitum sui esse, sed intelligitur per hoc respectus relationis suae ad
65
id quod est extra se. Scias autem quod, cum nos dixerimus et
66
probaverimus quod necesse esse nullo modo multiplicatur et quod
67
essentia eius est pure una, purissima vera, non intelligimus per hoc
68
|344|[ed. Cairo vol. 2]quod ab ipso removeantur omnia quae sunt et quod non habeat
69
relationes ad ea quae sunt; hoc enim impossibile est; ab omni enim
70
quod est, negantur multi et diversi modi essendi, quia quicquid est ad
71
alia quae sunt habet aliquem modum relationis et comparationis et
72
praecipue id a quo fluit omne esse; sed, per hoc quod dicimus ipsum
73
esse unius essentiae quae non multiplicatur, intelligimus quod ipsum
74
est sic in sua essentia, et deinde consequuntur ipsum vel relationes
75
affirmativae vel negativae multae, et ipsae sunt comitantes essentiam
76
et sunt causatae essentiae et sunt post esse essentiae, nec sunt
77
constituentes essentiam nec sunt pars eius.
78
Si quis autem dixerit quod, si illae fuerint causatae, tunc illis erit
79
etiam alia relatio et procedet hoc usque in infinitum, nos iniungemus
80
ei ut consideret id quod certificavimus de huiusmodi in capitulo
81
relationum, ubi voluimus ostendere quod relatio pervenit ad finem, et
82
ibi solvetur eius quaestio.
83
Redibo igitur et dicam quod primum non habet quidditatem nisi
399
84
anitatem quae sit discreta ab ipsa. Dico enim quod necesse esse non
85
potest habere quidditatem quam comitetur necessitas essendi; et,
86
incipiens a capite, dico quod necesse esse iam intelligit ipsum necesse
87
esse, ut unum etiam intelligit ipsum unum, et iam intelligit per hoc
88
quod eius quidditas est, verbi gratia, homo vel aliqua aliarum
89
substantiarum quasi ille homo sit necesse esse, sicut iam intelligitur
90
unum quod est aqua vel aer vel homo, et est unum.
91
Iam autem poteris considerare et scire hoc ex eo loco in quo accidit
92
diversitas sententiarum in naturalibus, scilicet quod principium vel est
93
unum vel multa. Quidam enim ex eis posuerunt principium unum et
94
|345|[ed. Cairo vol. 2]quidam multa. Qui autem posuerunt unum, quidam posuerunt primum
95
principium non essentiam unius, sed id quod est unum, sicut aqua vel
96
aer vel ignis vel alia huiusmodi, et quidam posuerunt principium
97
essentiam unius inquantum ipsum est unum, non aliquid cui accidit
98
unum. Unde differentia est inter quidditatem cui accidit unum vel ens,
99
et inter ipsum unum vel ens, inquantum est unum.
100
Dico igitur quod necesse esse non potest esse eiusmodi ut sit in eo
1
compositio, ita ut sit hic quidditas aliqua quae sit necesse esse et illi
2
quidditati sit intentio aliqua praeter certitudinem eius, quae intentio sit
3
necessitas essendi; verbi gratia, si illa quidditas esset homo, tunc
4
hominem esse aliud esset quam ipsum esse necesse esse, et tunc non
400
5
posset esse quin hoc quod dicimus necessitas essendi, vel esset haec
6
certitudo, vel non esset. Absurdum est autem ut huic intentioni non sit
7
certitudo < … > quae sit praeter ipsam quidditatem, si autem illi
8
necessitati essendi fuerit hoc ut pendeat ab illa quidditate et non est
9
necesse esse sine illa, tunc intentio de necesse esse, inquantum est
10
necesse esse, est necesse esse propter aliud quod non est ipsum. Igitur
11
non erit necesse esse inquantum est necesse esse. Ipsum enim in se,
12
inquantum est necesse esse, considerare esse necesse esse propter
13
aliquid quod est ei propter quod est necesse esse, est absurdum, < … >
14
si autem fuerit ut discrepet ab illa re, tunc illa quidditas non erit
15
|346|[ed. Cairo vol. 2]necesse esse ullo modo absolute nec accidet ei necessitas essendi
16
absolute: ipsa enim non sit necesse esse aliquando, sed necesse
17
esse absolute semper est necesse esse. Non est autem sic dispositio
18
entis cum accipitur absolute sequens quidditatem, non ligatum cum
19
necessitate pura.
20
Nec obest si quis dixerit quod illud ens causatum est quidditati hoc
401
21
modo vel alii rei; possibile est enim ut ens sit causatum et necessitas
22
absoluta quae est per essentiam non sit causata; restat ergo ut necesse
23
esse per essentiam absolute certificatum, inquantum est necesse esse
24
per se, sit necesse esse sine illa quidditate. Ad quod respondeo quod
25
tunc illa quidditas esset accidentalis ad necesse esse quod est certi-
26
ficatae existentiae per se, si illud esset possibile; igitur necesse esse esset
27
designatum in intellectu in hoc, et esset certificatum necesse esse,
28
quamvis non esset quidditas illa accidentalis. Illa igitur non est
29
quidditas rei designatae in intellectu quae est necesse esse, sed est
30
quidditas alterius rei sequentis eam; iam autem posita fuerat quidditas
31
sua non alterius rei, et hoc est inconveniens. Igitur necesse esse non
32
habet quidditatem nisi quod est necesse esse, et haec est anitas.
33
|347|[ed. Cairo vol. 2]Item dico quod, quicquid habet quidditatem praeter anitatem,
34
causatum est. Tu autem iam nosti quod ex anitate et esse non constat
35
quidditas quae est praeter anitatem ad modum quo aliquid constat ex
36
constituente; erunt igitur de comitantibus; et tunc non potest esse quin
37
vel comitentur quidditatem ex hoc quod est ipsa quidditas, vel
38
comitentur eam propter aliquid aliud. Intentio autem de hoc quod
39
dicimus comitantur est sequi esse et quod esse sequitur non esse. Si
40
autem fuerit hoc quod anitas sequatur quidditatem et comitetur eam
402
41
per se, tunc erit hoc quod anitas in suo esse sequetur esse; quicquid
42
autem in suo esse sequitur esse, id post quod sequitur, habet esse per
43
essentiam prius eo; igitur quidditas per essentiam erit prior suo esse,
44
quod est inconveniens. Restat igitur ut esse sit ei ex causa. Igitur omne
45
habens quidditatem causatum est; et cetera alia, excepto necesse esse,
46
habent quidditates quae sunt per se possibiles esse, quibus non accidit
47
esse nisi extrinsecus.
48
Primus igitur non habet quidditatem, sed super habentia quidditates
49
fluit esse ab eo; ipse igitur est esse exspoliatum, condicione negandi
50
privationes et ceteras proprietates ab eo. Deinde cetera alia quae
51
habent quidditates sunt possibilia, quia habent esse per ipsum. Intentio
52
autem de hoc quod dicimus quod ipse est esse exspoliatum condicione
53
negandi ceteras additiones ab eo, non est quod ipse sit esse exspoliatum
54
in quo communicet aliquid aliud esse, si fuerit esse cuius haec sit
55
proprietas: ipse enim non est illud ens exspoliatum condicione negandi,
56
sed est ens non condicione affirmandi, scilicet de primo, quod est ens
57
cum condicione non addendi compositionem, sed hoc aliud est ens non
58
condicione additionis, et, quia illud fuit universale quod praedicatur de
59
omni re, istud vero non praedicatur de eo in quo est additio, ideo in
60
omni quod est praeter illud est additio.
61
Primus etiam non habet genus; primus enim non habet quidditatem,
62
sed quod non habet quidditatem, non habet genus; genus enim
63
respondetur ad interrogationem per quid est; genus etiam aliquo modo
64
pars est rei; certificatum est autem quod primus non est compositus:
403
65
|348|[ed. Cairo vol. 2]Item intentio generis non potest esse quin vel sit necesse esse, et tunc
66
non cessabit quousque sit ibi differentia, vel non sit necesse esse, sed sit
67
constituens ipsum necesse esse, et tunc necesse esse erit constitutum ab
68
eo quod non est necesse esse, quod est inconveniens; primus igitur non
69
habet genus. Et ideo non habet differentiam; quia enim non habet
70
genus, nec habet differentiam, ideo non habet definitionem. Nec fit
71
demonstratio de eo quia ipse non habet causam. Similiter non
72
quaeritur de eo quare: tu enim scies postea quod eius actio non habet
73
quare.
74
Potest autem aliquis dicere quod, licet refugiamus dicere de primo
75
nomen substantiae, non tamen possumus refugere quin dicamus de eo
76
intentionem substantiae, quoniam est, et non in subiecto, quae est
77
intentio substantiae quam posuimus genus. Contra quod dico quod
78
haec non est intentio substantiae quam posuimus genus, immo intentio
79
eius est quod est res habens quidditatem stabilem, cuius esse est esse
80
quod non est in subiecto, corpore vel anima. Cuius rei probatio haec
81
est quoniam, nisi hoc fuerit intellectum de substantia, ipsa nullo modo
82
erit genus; quod enim significatur per hoc nomen ens non iudicatur
83
esse genus. Negatio vero quae sequitur non addit ei aliquid super esse
84
nisi occasionem discretionis; hac vero intentione non affirmatur
85
aliquid quod iam sit acquisitum in esse, nec est intentio alicuius rei per
86
se, sed est in respectu tantum. Esse igitur non in subiecto non est
87
intentio affirmativa, nisi quod essentiae eius hoc potest esse ut sit ens,
404
88
et deinde ipsum sit aliquid negative et relative, quod est extra
89
identitatem quae est rei. Haec igitur intentio, si accipitur hoc modo,
90
non erit genus. Tu autem iam plene nosti hoc in logica, et nosti etiam
91
in logica quod, cum dicimus omnis anitas [non est], intelligimus omne
92
appropriatum, quia non habet certitudinem aliam nisi anitatem, tunc
93
de hoc quod dicimus de definitione substantiae quia ipsa est ens non in
94
|349|[ed. Cairo vol. 2]subiecto, intentio est quod est res de qua dicitur quod est non in
95
subiecto ita ut ens non in subiecto praedicetur de ea et habeat in seipsa
96
quidditatem, sicut homo, lapis et arbor. Sic igitur oportet imaginare
97
substantiam ad hoc ut sit genus. Probatio autem quod inter haec duo
98
sit differentia et quod unum eorum sit genus et non alterum, est haec
99
scilicet quod, de individuo alicuius hominis cuius esse ignoratur, potest
100
dici quod ipsum sine dubio <…> modo est non in subiecto; sed
1
videtur sufficere quod assignavimus de hoc cum loquebamur de logica.
405
2
[VIII, 5] CAPITULUM IN QUO QUASI AFFIRMATUR ET REPETITUR
3
QUOD PRAETERIIT
4
AD OSTENDENDAM UNITATEM DE NECESSE ESSE
5
ET OMNES PROPRIETATES EIUS NEGATIVAS
6
SECUNDUM VIAM CONCLUDENDI
7
Opus est ut repetamus verbum de hoc quod certitudo primi est ipsi
8
tantum et nulli alii. Unus enim inquantum est necesse esse est id per
9
quod est ipse, et eius essentia, et haec intentio est attributa illi, vel
10
propter essentiam illius intentionis, vel propter aliam causam, veluti si
11
id quod est necesse esse sit aliquid, verbi gratia, hic homo, tunc necesse
12
est ut vel ille sit hoc propter humanitatem et quia est homo, vel non sit.
13
Si autem propter hoc quod est homo esset hic homo, tunc humanitas
14
iudicaret esse hunc tantum, sed, si humanitas est alii praeter hunc, tunc
15
non iudicat humanitas esse hunc. Hic autem non est factus hic nisi
16
propter aliam causam praeter humanitatem. Similiter est dispositio
17
certitudinis de necesse esse. Si enim ipsa per seipsam fuerit hoc
18
signatum, tunc impossibile est ut illa certitudo sit alii nisi illi, alioquin
19
|350|[ed. Cairo vol. 2]ipsa certitudo non esset hoc. Si vero certitudo huius intentionis fuerit
20
huic signato non ex seipso, sed ex alio a se, nec ipsum est ipsum nisi
406
21
quia ipsum est haec intentio, tunc proprium esse eius erit acquisitum
22
ab alio a se, et sic non erit necesse esse, quod est impossibile. Igitur
23
certitudo de necesse esse est uni tantum quod est necesse esse.
24
Quomodo enim quidditas exspoliata a materia erit duabus essentiis?
25
Duo enim non sunt duo nisi vel propter intentionem vel propter
26
sustinens intentionem, vel propter id in quo sunt et locum, vel propter
27
horam et tempus, et omnino propter aliquam causarum; quaecumque
28
autem duo differunt non per intentionem, differunt per aliquid quod
29
accidit intentioni et est adiunctum ei; quicquid autem non habet esse
30
nisi esse intentionis nec pendet ex causa extrinseca nec ex dispositione
31
extrinseca, in quo differret ab alio sibi consimili? Illud igitur non est ei
32
communicans in sua intentione; igitur primo nihil est aequale.
33
Item dico quod necessitas essendi non potest esse intentio in qua
34
communicet aliquid aliud a se ullo modo, ita ut sint convenientia in
35
certitudinibus et speciebus nec sint diversa certitudinibus. Primum
36
autem est quod necessitas essendi non habet quidditatem sibi
37
adiunctam nisi ipsam necessitatem essendi; unde in certitudine
38
necessitatis essendi non potest esse diversitas, postquam est necessitas
39
essendi.
40
Item necesse est ut id in quo differunt singula quae sunt necesse esse
41
post convenientiam in necessitate essendi, sit aliquid quod est vel
42
unicuique convenientium in ea per quod differat unumquodque ab
43
alio, vel non sit alicui, vel sit aliquibus ex illis et non sit aliquibus nisi
44
eius privatio. Si autem non fuerit alicui nec fuerit hic aliquid propter
407
45
quod accidit diversitas post convenientiam, cum in certitudinibus non
46
sit inter ea diversitas, tunc sunt convenientium certitudinum; iam
47
autem dixeramus diversas esse certitudines earum, postquam com-
48
municaverant in ea. Si autem fuerit aliquibus et aliquibus non,
49
|351|[ed. Cairo vol. 2]verbi gratia ita quod unum eorum discretum sit ab alio, tunc habet
50
certitudinem necessitatis essendi et insuper aliquid aliud quod est
51
condicio discretionis, et similiter est alii certitudo necessitatis essendi,
52
sed cum privatione condicionis quae est illi, quod non fit discretum ab
53
hoc nisi propter huiusmodi privationem, quia non est hic aliquid aliud
54
nisi privatio propter quod discernatur ab alio; igitur, ex modo
55
necessitatis essendi et certitudinis quam habet, est hoc quod stabilitur
56
existens cum privatione condicionis quae sequitur illud; privatio vero
57
non habet intentionem acquisitam in rebus, alioquin, essent in aliquo
58
intentiones infinitae; ea enim quae ab aliquo removentur infinita sunt
59
comparatione eorum quae de ipso affirmantur, de quibus fierent
60
negationes infinitae.
61
Non potest autem esse quin aut necessitas essendi sit certificata
62
secundo sine additione quae est ei, aut non. Si autem non fuerit, tunc
63
erit quod sine illa non habebit necessitatem essendi, et condicio in
64
necessitate essendi erit in altero. Si vero fuerit, tunc additio erit etiam
65
superflua et non erit de necessitate essendi, et cum hoc erit com-
66
positum; sed necesse esse est non compositum. Si autem fuerit
408
67
unicuique eorum aliquid per quod discernatur ab altero, tunc hoc
68
iudicat compositionem in unoquoque eorum.
69
Item non potest esse etiam quin aut necessitas essendi sit perfecta
70
absque unaquaque duarum additionum, vel sit hoc ei condicio per
71
quam perficiatur. Si autem fuerit perfecta absque additionibus, tunc in
72
necessitate essendi non est diversitas per essentiam, sed per accidentalia
73
quae consequuntur. Id autem quod est necesse esse, iam exstiterat non
74
egens ad suam existentiam illis consequentibus. Si autem non perficitur
75
sine illis, tunc necessario aut non perficietur sine illis ad habendam
76
certitudinem necessitatis essendi, aut necessitas essendi erit intentio
77
certificata in seipsa, ita ut nec illa duo nec alterum sit intra identitatem
78
eius secundum quod est necesse esse, sed est necessarium ut sit ei
79
|352|[ed. Cairo vol. 2]acquisitum esse cum aliquo eorum; verbi gratia, sicut hyle cuius
80
substantialitas, quamvis sit in definitione suae hyleitatis, tamen suum
81
esse in effectu non est nisi per hanc formam vel per aliam; colorem
82
quoque, quamvis differentia nigredinis non constituit inquantum est
83
color nec differentia albedinis, tamen unaquaeque earum est ei quasi
84
causa ad essendum in effectu et ad habendum esse, nec una earum
85
tantum est causa eius, sed quaecumque evenerit, quamvis illa sit in una
86
dispositione, et haec in alia. Si autem fuerit res secundum iudicium
87
primi modi, tunc unumquodque eorum erit intrans in constitutionem
88
necessitatis essendi et erit condicio in illo; igitur, ubi fuerit necessitas
409
89
essendi, oportebit ut illa sit cum eo. Si autem fuerit secundum iudicium
90
intentionis secundae, tunc necessitas essendi egebit aliquo per quod
91
habeat esse; esset igitur necesse esse quod, postquam affirmaretur ei
92
intentio quod ipsum est necesse esse, egeret alio per quod haberet esse,
93
quod est inconveniens.
94
Sed in colore et hyle non evenit secundum hanc formam; hyle enim,
95
inquantum est hyle, et color, inquantum est color, est aliquid, et
96
inquantum est ens, est aliquid. Ponamus igitur quasi colorem hic
97
necesse esse, et differentiam nigredinis et albedinis ibi ponamus hic id
98
quo appropriatur unumquodque positorum [hic], et sicut unaquaeque
99
differentiarum albedinis et nigredinis non recipitur ad faciendum