45
1
MAXIMI PHILOSOPHORUM ARISTOTELIS
2
DE MINERALIBUS.
3
Terra pura lapis non fit quia continuacionem non facit sed commu-
4
tacionem Vincens tamen in ea siccitas non permittit eam con-
5
glutinari Fiunt autem lapides duobis modis / conglutinacione / et
6
congelacione. In quibusdam enim lapidibus dominans est terra / In
7
alijs vero aqua Aliquotiens desiccatur lutum / fitque primum quod
8
medium est inter lutum et lapidem / et deinceps fit lapis Lutum vero
9
huic transitioni apparens est unctuosum / quod enim tale est
10
coniunctivum erit In ipso quoque Gion visa est terra que dicitur
11
in lapidem commuti in spacio annorum centum De aqua autem
12
fiunt lapides duobus modis Unus quidem est quod congelatur aqua
13
guttatim cadens Alius quando descendit de aqua currente aliquid
14
quod residet in superficie fundi ipsius / quod fit lapis Sunt
15
eciam certa loca que aque infusa convertuntur in lapides diversorum
16
colorum Suntque aque que seorsum accepte non conglutinantur que
17
si prope alveum suum fundantur / congelantur / fiuntque lapides.
46
1
Scimus quoque quod in terra illa est visi vistal que congelat
2
ipsam Principalia quoque lapidum utrorumque vel sunt ex
3
substancia lutea unctuosa vel ex substancia in qua vivit aqua / que
4
virtute quadam congelatur / vel vincit siccitas in ea terre faciens
5
eam congelari eodem modo quo coagulatur sal / salem enim non
6
sufficit terrea vis permutare sed adiuvat ipsum calor Calor enim
7
adveniens congelat ipsum virtute occulta / et fortassis fit virtute
8
terrea frigida et sicca. Aqua enim fit terra cum vicerint eam quali-
9
tates terre et econverso Est autem res qua utuntur quidam ingeniosi
10
qui voluerunt rem siccatam coagulare que componitur ex duabus
11
aquis et dicitur lac virgineus / et hic eius est certissimus
12
effectus. Sunt eciam multa alia quibus coagulant et liquefaciunt
13
certissime. Fiunt ergo lapides ex luto unctuoso per calorem solis vel
14
ex aqua coagulata virtute terrea ex causa calida desiccativa simi-
15
liter quoque quedam vegetabilia et quedam animalia vertuntur in
16
lapides virtute quadam minerali lapidificativa / et fit in loco lapidoso
17
vel discontinuantur subito virtute quadam que exit a terra in hora
18
terre motus que convertit lapides quod consequitur in hora illa
19
Et hec transmutacio corporum animalium et vegetabilium eque pro-
20
pinqua est sicut transmutacio aquarum Est autem impossibile
47
1
quod aliquid complexionatum vertatur in unum elementum /
2
sed elementa mutantur adinvicem et sic transeunt in dominans /
3
Unde quod cadit in salinas fit sal / et quod in ignem cadit fit ignis
4
sed quedam cicius quedam tardius / et hoc est secundum poten-
5
ciam activarum et existenciam passivarum. Est locus in Arabia
6
qui colorat omnia corpora in eo existencia colore suo / Panis quoque
7
prope toracem in lapidem conversus est / remansit tamen ei color
8
suus Sunt talia miranda / quia raro accidunt Ceterum cause eorum
9
manifeste sunt Sepe eciam fiunt lapides ex igne cum extinguitur / et
10
sepe contingit corpora ferrea vel lapidea cadere cum corruscacionibus
11
quia ignis fit frigidus et siccus cum extinccione sua Et in Parthia
12
cadunt eciam cum corruscacione corpora aerea ut es ustum et
13
similia sagittis hamatis et non possunt liquefieri / quia per ignem
14
evaporatum est fumum viriditati convenientem Donec
15
residuus sit cinis / Cecidit quoque apud vergetos frustrum
16
ferri centum librarum arenorum quod pre duricia sua fere erat
17
infrangibile / missa est tamen pars eius regi cuidam / qui cum
18
precepisset inde fieri enses erat infabricabile. Dicunt tamen arabes
48
1
quod enses Laniantii qui optimi sunt de tali ferro fiunt cum autem
2
ceciderit massa illa resilit a terra aliquotiens ut pila / erat enim
3
composita ex minimis frustulis coeuntibus adinvicem ad quantitatem
4
granorum milii magnorum Similiter quoque huic rei evenit apud
5
tempestatem / Sic ergo fiunt lapides / eorum siquidem generacio
6
vel subito fit per magnum calorem accidentem luto unctuoso / aut
7
paulatim et successive indurescunt Montes quoque quandoque fiunt
8
ex causa essenciali cum vehementi terre motu elevatur terra et
9
fit mons. Accidentali vero ut cum ex ventis vel ex aque ductu
10
accidit arenatio profunda et fit paulatim donec fit vasta profunditas
11
et tunc erit iuxta eam magna eminencia Et hec est precipua
12
moncium causa. Sunt eciam quedam terre molles / et quedam dure /
13
Molles in aqueductibus, ventisque tolluntur Dureque remanent
14
et sic fit eminencia / fit eciam generacio moncium sicut lapidum /
15
quia aqueductus adducit lutum unctuosum continue quod lon-
16
gitudine temporis desiccatur et fit lapis / sed vis mineralis
49
1
brevius vertit aquam in lapides Et ideo in multis lapidibus
2
inveniuntur partes quedam quorundam animalium aquaticorum et
3
aereorum. Montes vero per multa tempora facti sunt ut predixi de
4
eis sed iam sunt decrescentes Vene autem lutee que reperiuntur
5
in eminentibus locis non sunt de materia illa lapidea sed de eo quod
6
dimittitur de montibus vel terrestris aliqua substancia quam
7
adducunt aque cum lutis et herbis que admiscentur cum luto montis
8
vel forte antiquum lutum maris non est unius substancie que pars
9
eius fit lapis / et pars eius non sed mollitur et dissolvitur aliqua qua-
10
litate vincente. Maris quoque ascensus quedam loca cavat /
11
quedam extollit quia quandoque totam terram cooperuit / et inde
12
quedam mollia abrasit/ dura vero reliquit/ et ipsa in quibusdam
13
congessit mollia quedam quoque ab eo congesta cum abscinderet ea
14
desiccata sunt et in montes conversa Hec materialia corpora in
15
quatuor dividuntur species / in lapides / liquefactiva / sulphurea et
16
sales Et horum quedam sunt rare substancie et debilis complexionis /
17
et quedam fortis substancie / quedam ductilia et quedam non
18
Et eorum que debilis substancie sunt / quedam sunt sales ut que
50
1
liquefiunt ex humido leviter ut alumen calcantum et sal armonia-
2
cum Et quedam sunt unctuosa / nec liquescunt solo humido
3
facile / ut sulphur et auripigmentum Sed argentum vivum de parte
4
secunda est quamvis sit elementum ductilissimum sciencie /
5
aliquibus ductibilibus sunt autem ductilia omnia liquabilia / et ut
6
plurimum non ductilia neque non liquabilia mollificantur nisi cum
7
magna violencia Et materia liquabilium est substancie aquea mixta
8
cum substancia terrea mixtura forti nec potest unum separari ab
9
altero ut gelatur substancia aque illius cum frigore post accio-
10
nem caloris in ipsum que est obtesis et erit exemplum alu-
11
men quod nondum gelavit propter suam unctuositatem et id est
12
ductibile Lapidea vero de substanciis mineralibus materialiter
13
sunt aque / sed non congelantur aqua sola / sed eciam cum siccitate
14
que alterat aqueitatem ad terreitatem et non est in eis humor nimis
15
unctuosus et ideo non ducuntur / et quia eorum coagulacio est ex
16
siccitate non solvuntur ut multum nisi par ingenia naturalia solvencia /
17
Alumen autem et sal armoniacum sunt de genere salis nisi quia
18
igne inanimato magis quam terrea / unde et totum sublimatur
51
1
et ipsum est aqua cum admiscetur fumus calidus fumo subtili multo
2
igneitati est coagulatum ex siccitate Aquaitas vero sulphureorum
3
mixta est cum terra forti commixtione confeccione caloris donec
4
facta sunt unctuosa et postea coagulata ex frigore Attramenta vero
5
composita sunt cum sale et sulphure et ex lapidibus et est in eis
6
vis aliquorum corporum liquabilium Quod autem ex eis fuerit
7
ut calcantum et alachar generantur ex maioribus granis attramenti
8
et non solvitur nisi salsedo eius cum eo quod est in eo sulphu-
9
reum et postea coagulatur et illud iam accepit vim mineralem
10
ab aliquibus corporibus quod autem accepit vim ferream erit
11
rubeum et croceum ut calcar Quod vero vim aeream accepit erit
12
viride / unde impossibile est artificialiter ista duo fieri
13
Argentum vivum vero ut aqua commiscetur cum terra nimium
14
subtili sulphurea mixtione forti ne quiescat in superficie plana /
15
et hoc est ex siccitate magna que inest illi et ideo non adheret
52
1
tangenti / est quod albedo eius ex claritate illius aque / et ex
2
albedine terre subtilis que est in eo / et eciam admixtione aeris
3
cum eo quod proximum eius quod coagulatur ex vapore sulphuris
4
facile videtur autem quod argentum vivum et aque illi sunt similia
5
ele sit elementum omnium liquabilium / quia omnia liqua-
6
bilia cum liquantur convertuntur ad ipsum / ipsa tamen non
7
liquantur prius quam calefiant / cumque calefacta fuerint apparent
8
rubea Sed plumbum procul dubio cum liquatur est argentum vivum
9
sed non liquatur nisi prius calefiat Et cum calefactum fuerit con-
10
vertitur ad colorem communem omnibus liquabilibus ut igneum rubo-
11
rem et ideo miscetur argentum vivum cum illis corporibus quia
12
est de substancia eorum Sed illa corpora differunt in composicione
13
sua ab eo illo modo quo differt argentum vivum ad sua similia
14
et per commixtionem que miscentur cum illis donec congelentur /
15
et si fuerit vivum argentum purum / coget illud vis sulphuris
16
albi et non urentis et istud est optimum quod possunt
53
1
reperire illi qui operantur alkimia ut convertant illud in
2
argentum Et si fuerit sulphur nitidum optimum cum rubore clarum
3
et fuerit in eo vis igneitatis simplicis non urentis erit res optima
4
quam recipere possunt alkimiste ut ex eo fiat aurum Hoc enim
5
ipsum convertit / et si fuerit argentum vivum bonum et bone sub-
6
stancie et sulphur non purum quod non sit in eo vis adurens convertet
7
ipsum in aes Argentum autem vivum si fuerit maculatum non
8
mundum terreum porosum / et sulfur non mundum fiet ex eo
9
ferrum In stagno videtur esse argentum vivum bonum sulphur vero
10
malum et non bene mixta Plumbi vero argentum vivum est
11
immundum luteum et sulphur eius malum / multi vaporis et
12
fetidi / unde non bene congelatur Et artifices gelacionem fere
13
similem artificialiter faciunt quamvis artificilia non eodem modo
14
sunt quo naturalia nec tam certa licet propinqua sint similia / et ideo
15
creditur quod composicio eius naturalis hoc modo sit vel vicina huic /
16
sed ars est debilior quam natura et non consequitur eam quamvis
54
1
multum laboret Quare sciant artifices alkimie species metallorum
2
mutare non posse / sed similia facere possunt et tingere rubeum
3
citrino ut videatur aurum / aut tingere albo donec sit multum
4
simile argento / aut eri aut plumbi immundicias abstergere
5
possunt / verum tamen semper erit plumbum quamquam videa-
6
tur argentum optinebunt tamen in eo aliene qualitatis Ceterum
7
quod differencia specifica aliquo tollatur ingenio non credo
8
possibile / quia in talibus non est quod complexio convertatur
9
quia ista sensibilia non sunt de quibus mutantur species sed sunt
10
accidentalia et proprietatis. Differencie metallorum enim
11
non sunt cognite / et cum differencia non sit cognita quomodo
12
poterit sciri utrum tollatur nec ne vel quomodo tolli possit / sed
13
expoliacio intus accidentum ut saporis coloris ponderis vel saltem
55
1
diminucio non impossibilis quia tunc hec ratio non stat Ceterum
2
qui proportio terrarum substanciarum compositis non erit in omni-
3
bus eadem Hec compositio in aliam mutari non poterit composi-
4
tionem nisi forte in primam reducantur materiam et sic in aliud quam
5
prius erat permutatur / Hoc autem per solam liquefactionem non
6
fit sed acciduntur ei ex hoc res quedam extranee / etc. Finis.