1
1
|77|[ar. ed. Qāsim]PRIMUM CAPITULUM DE CONTRARIETATIBUS OPINIONUM ANTIQUORUM
2
IN GENERATIONE ET ALTERATIONE ET SUIS ELEMENTIS
3
Iamque complevimus computare ac facere cognosci res universales
4
naturarum, complevimusque adnumerare corpora quae sunt primae
5
partes mundi, et ex illis ordinatur hic totus qui est unus. Partes primae
6
mundi sine dubio sunt simplices: probavimus etiam quod una pars
2
7
simplicium non recipit generationem nec corruptionem et simplices sunt
8
quae habent in suis substantiis principia motuum circularium; et non est
9
nobis declaratum ex istis corporibus motu recto si recipiunt generatio-
10
nem vel corruptionem aut non, sed declaratum est nobis quod corpora
11
|78|[ar. ed. Qāsim]<quae> habent per suam naturam recipere generationem et corruptio-
12
nem, habent etiam per suam naturam moveri directe. Sequitur igitur ex
13
hoc bene studenti quod una pars corporum moventium se recte recipiat
14
generationem et corruptionem: ex quo una pars corporum simplicium
15
recipit generationem et corruptionem.
16
Sed quomodo hoc sequatur <est> quod corpora motus recti non
17
habent in se principium ad motum circularem et quiescunt in suis locis
18
naturalibus, in ubi et situ. Et appropriatio unius partis signatae in
19
extremitate determinata erit aut per accidens cogens, aut per naturam.
20
Et res quae accidit et quae est cogens, aut continget quod advenit
21
principium renovationis illic aut prope et appropriavit se illi loco, aut
22
advenit quod movens movit. Nec potest hoc esse per naturam, iam
23
scivisti, nec potest esse quod totum hoc sit propter evehens quod ipsum
3
24
eveheret quousque, <si> evehens non haberetur, <non esset> habens
25
partem ullius appropriationis. Et <in> summa, cogens accidit supra
26
naturale, et, si esset terra vel aliquod aliud elementorum perpetuum, non
27
sequeretur quod omnes <partes> indigerent semper evectore cogenti,
28
sed sequeretur quod haberent rem facientem eis situm sine violentatore
29
evehenti; hoc autem potest esse in una parte partium.
30
Relinquitur ergo quod consistet ratio in hoc quod pars erat in
31
principio suae generationis, reperta in aliqua parte quae se renovavit in
32
aliqua parte et appropriavit <se> ibidem per aliquam partem causa-
33
rum, eo quod invenitur quod est ipsius in se: ex quo igitur est sua
4
34
inventio istac vel illac ubi fert ipsam motus naturalis ad locum illum loci
35
totius, erit locus ille appropriatus sibi, prout scivisti ex praeterito.
36
|79|[ar. ed. Qāsim]Aggregata vero indubitanter, inquantum sunt aggregata, sunt genita
37
postquam non fuerunt, et sequitur quod habeant in suis naturis sine
38
dubio corruptibilitatem, quia iam est tibi probatum quod omne genitum
39
corporeum est corruptibile. Iam est igitur declaratum ex hoc quod
40
generatio et corruptio sunt inventae. Iamque declarata est tibi prius
41
differentia quae est inter generationem et alterationem et inter augmen-
42
tationem et resolutionem in suis essentiis. Restat vero tibi scire modo
43
esse cuiuslibet illorum.
44
Nam hominum quidam negaverunt esse omnium istorum negave-
45
runtque inventionem movendi. Sed illis qui negaverunt motum localem
46
et situalem non est nobis grande commodum laborare ad contradicen-
47
dum, quamvis usus currit sic. Nos enim tenemus opiniones praefatas ad
48
destruendum eos et non est iudicium in illis in quo se intromittat
49
impeditor ad probandum quod est excusatum a probatione. Sed de his
50
quae remanent, laborare ad probandum suam entitatem est nobis opus
51
facere vim inde.
52
Aliqui namque negaverunt generationem et existimaverunt quod sim-
53
plicia, sicut terra et ignis, aer et aqua, in suis substantiis non corrumpun-
54
tur, quia nihil eorum est inventum purum in sui natura, immo est
55
compositum ex natura illius cui est adiunctum et ex aliis naturis, sed
5
56
antea denominatur a vincente. Non est ergo terra pura, nec ignis purus
57
nec aqua pura, sed quodlibet eorum est mixtum ex omnibus, et accidit
58
quod, cum obviet ei aliud quam quod vincit in ipso, quod exeat et
59
<se> ostendat ex ipso quod est victum, eo quod obviat ei quod est de
60
genere ipsius victi in victore et manifestat se, eo quod movetur ad
61
contrariandum ei quod vincit et superavit ipsum, et, cum movetur ad
62
hoc, accidit ordinationi quae provenit aggregatione vincentium et victo-
63
rum quod faciant alterationem et recipiant.
64
|80|[ar. ed. Qāsim]Et sensus pertingit, ex toto hoc, partes vincentes quae apparent et se
65
ostendunt, et existimat quod totum recipit alterationem quemadmodum
66
et vincens, eo quod, exemplariter, lignum aut aliud fecit se ignem, nec
67
videmus partes quae dividuntur ab alia substantia, sicut fumus, dicamus,
68
bene videmus quod superfuit ex primo suo modo, vel videbimus quod
69
remansit ex primo quod se dispersit et diminuit, ac perdidit illam
70
formam quam habebat, et remansit cinis.
71
Sed substantia aquae nunquam se fecit ignem nec substantia ignis
72
aquam, sed antea se comminuit et labitur a sensu contra id quod
73
apparet et se offert sensui: et existimant quia totum recipit alterationem
74
in suis partibus.
75
Haec igitur turba existimabat quod <ignis> ex nihilo generabatur,
76
sed antea est occultum quod exit, et appropriaret sensui, non quod
6
77
renovavit se, immo etiam se manifestavit, et quod nulla est alteratio, et
78
quod aqua non calet ab igne veraciter, immo etiam immiscentur ei
79
partes igneales, et manus invenit secundum primum, existimans quod se
80
alteravit, et obviat partibus adurentibus et partibus infrigidantibus
81
obviatione qua non potest sensus discernere inter suas partes simplices,
82
et imaginatur quod est aliquid inter summe calidum et summe frigidum,
83
quod est tepidum, et, si multae fuerint partes igneae, devenient adurere.
84
Dixeruntque quod unus capillus signatus non nigrescit neque albescit,
85
immo quandoque currunt in illum et in suam nutritionem partes supra
86
quas manifestatas obtinet denigratio, et admiscetur eisdem et denigrat
87
eas, et saepe currunt in illum partes albae et immiscentur in eis et
88
apparent in superficie et dealbescunt, quia tarditas non est color medius
89
inter albedinem et nigredinem, immo est mixtura ex ambobus, et sunt
90
|81|[ar. ed. Qāsim]partes albae et partes nigrae quae admiscentur et apparent, nec distin-
91
guit sensus inter ambo et, cum sensus non potest discernere inter ambo,
92
imaginatur aggregatum esse unum colorem.
93
Et quidam illorum tenent quod pars, dicamus, quae est calida, non
94
habet in se deferens et delatum, quousque habeat in se substantiam et
95
caliditatem sustentatam, sed antea ponunt caliditatem partem per se-
96
ipsam et substantiam per seipsam. Et aliqui illorum tenent quod est ibi
97
deferens et delatum, sed quod non sit de usu deferentis quod unquam
98
separetur ab eo delatum.
99
Et videtur quod est societas in comparatione eorum tenentium genera-
0
tionem esse, et negant omnino alterationem, in tantum quod dicunt
7
1
quod aqua, quando calefit, non est aqua, immo quando calescit est
2
corrupta, sed, dum est aqua et apparet calida, est mixta. Iamque fuit
3
necesse uni parti scholarium unum philosophantium existentem de opinio-
4
ne Christianorum, apud unam villam quae nominatur Babylonia, dicere
5
hoc. Est etiam familia tenens alterationem et non tenens generationem.
6
Et plures illorum sunt ponentes unum elementum, vel ignem vel
7
aquam <vel aerem>, aut aliquid medium inter aerem et ignem vel
8
aerem et aquam. Et, si dicunt elementum esse ignem, dicamus, generan-
9
tur ex eo res inspissando solummodo, quousque inspissetur una quanti-
10
tas condensationis, et erit aer; et, si transcendit istum terminum ad
11
alium, erit aqua, et, si transierit ad ultimum terminorum inspissationis,
12
|82|[ar. ed. Qāsim]erit terra. Et, cum toto hoc, non tenent quod substantia igneitatis
13
essentialis se perdidit, immo tenent quod terra est ignis conservatus in
14
sua substantia, et separavit se ab ea accidens magnae raritatis. Et, si
15
tenent elementum esse terram, ponunt raritatem loco condensationis, et
16
agunt in contrarium. Et, si tenent quod est aliud, ponunt in eo duas
17
diversitates inspissationis et raritatis, posueruntque quod, cum inspisse-
18
tur, erit elementum spissius eo et, cum rarefit, erit elementum subtilius et
19
levius eo absque suae substantiae perditione.
20
Est etiam adhuc familia negans generationem firmansque alterationem
21
et ponunt plus quam unum elementum. Aliqui istorum ponunt elemen-
22
tum terram scilicet et ignem, <et aliqui illorum ponunt terram et
23
aquam>, et aliqui illorum ponunt terram et aerem et ignem, omittentes
24
aquam, quia tenent quod aqua non est nisi aer inspissatus. Et aliqui
8
25
illorum dicunt omnia quattuor et, cum toto <hoc>, dicunt altera-
26
tionem, et tenent quod elementa nullo modo recipiunt generationem.
27
Sed qui proferunt hunc sermonem dementientur semetipsos, quousque
28
apparet eis quod ponunt potentiam quam ipsi nominant amorem et
29
amicitiam: potentia, cuius est usus posse supra quattuor elementa,
30
quandoque potest ea facere unum corpus simile substantiae quod nomi-
31
natur sphaera….
10
1
|86|[ar. ed. Qāsim]<CAPITULUM AD EXPONENDUM RATIONES TENENTIUM OPINIONES>
2
… aptum ad hoc esse infinitum, et posuerunt quod partes consimiles
3
aptae ad generationem sunt infinitae, ne propter defectum materiae
4
generatio cesset.
5
Tenentes autem opinionem unius elementi omnes conveniunt in prin-
6
cipio dicentes quod, postquam videmus res naturales aliae in alias
7
transmutari, omne transmutatum habet aliquid immutabile firmum in
8
sua mutatione et est illud quod mutatur ab una dispositione ad aliam,
9
sequitur ergo ex istis quod omnia corpora naturalia participent aliquid
10
observatum vel permanens, et hoc est suum elementum.
11
11
|87|[ar. ed. Qāsim]Quilibet autem illorum elegit elementum unum, et apparet quod
12
prima opinio est quod aqua sit elementum. Et crediderunt hoc ex eo
13
quod expedit elementum figurationibus et signis et lineationibus oboe-
14
dire, quousque generetur inde illud ad quod est elementum; ergo,
15
quanto oboedientior fuerit ad hoc, tanto est convenientior ad elemen-
16
tum. Deinde invenerunt huiusmodi oboedientiam cum humiditate tam-
17
quam differentiam propriam, et omnes homines tenent quod humiditas sit
18
aqua vel aliquid super quod vincit aqua; et ideo posuerunt quod aqua
19
simplex sit huiusmodi elementum, et hac de causa dixerunt quod anima-
20
lia non creabantur nisi ab humido quod est sperma.
21
Tenentes autem quod hoc elementum est terra, tunc pauci et extranei,
22
fuerunt moti ex hoc quod inveniunt ut plurimum quod res naturales
23
generatae inveniuntur super terram et moventur ad locum terrae secun-
24
dum naturam, et ideo iudicaverunt quod terra est substantia et elemen-
25
tum omnium generatorum.
26
Sed tenentes quod elementum sit ignis fuerunt inducti ex hoc quod
27
viderunt magnitudinem suae substantiae; nam excedit corpora tam
28
terrae quam aquae quam etiam aeris respectu sui. Illi namque omnes
29
tenent quod caeli lucentes et stellae clarae sint ignis, et iudicant quod
30
corpus excedens in quantitate est rationabile quod sit elementum signa-
12
31
tum, quia non est clare corpus magis necessarium in omnibus per
32
naturam suam quam ignis, nam caliditas regit omnia corpora generata.
33
Quid namque est aer nisi ignis refrigeratus et tepidus cum frigiditate
34
vaporis? Et quid est vapor nisi aqua resoluta? Et quid est aqua nisi ignis
35
condensatus ab aere condensato? Et, si frigiditas haberet sibi conveniens
36
elementum et non esset quid accidentale quod accideret alicui elemento,
37
esset elementi frigiditas aequalis caliditati ignis.
38
|88|[ar. ed. Qāsim]Ponentes autem aerem fuerunt moti per illud quod induxit alios qui
39
posuerunt opinionem de aqua. Dixerunt enim quod humiditas abundat
40
in aere potius quam in aqua, quia magis oboedit praedictis quam aqua
41
– quid enim est aqua nisi aer condensatus? – et propinquior est
42
siccitati quam relaxationi. Et terra est illud cui accidit fortis condensatio,
43
sicut videmus quod multae aquarum labentium coagulantur et in lapidi-
44
bus convertuntur. Sed ignis non est nisi aer in quo coaluit caliditas et
45
appetit ascendere sursum.
46
Dicentes autem de vapore inducti sunt propterea quia credunt quod
47
est aliquod corpus habens rationem medii per comparationem ad elemen-
48
tum, in quo est gradus rarefactionis ad aeritatem, et alius gradus ad
49
frigiditatem, deinde transcendit gradus condensationis ad aquam, et
50
alius gradus ad terreitatem, et quod aliud non habet huiusmodi proprie-
51
tatem: unde elementum est quod est aequale omnibus ex eo generatis, et
52
non aliter.
53
Et omnes isti conveniunt in una ratione quam nominavimus.
13
54
Qui autem ponunt terram et ignem moventur ex eo quod alia elemen-
55
ta ad ista duo finaliter convertuntur; suprema enim non convertuntur ad
56
alia elementa extra ea ambo: in quibus ergo alia convertuntur, et ipsa in
57
aliis minime, sunt elementa. Et idcirco accidit eis natura levitatis et
58
ponderositatis, et alia sunt defectuosa ab eis respectu istarum; cum ergo
59
motus elementalis non sit nisi in duobus, quod in duobus vincit est
60
elementum: ignis ergo et terra in comparatione ad alia et vincunt et non
61
est quod vincit super ea. Aer namque ignis extinctus est tepidus ponde-
62
rosus ratione aquae calefactae, et aqua est terra resoluta fluida cui ignis
63
admixtus levior est quam terra.
64
|89|[ar. ed. Qāsim]Qui autem ponunt terram et aquam moventur propter aequationem
65
humiditatis et siccitatis in compositis necessariam. Sicut namque neces-
66
saria est humiditas ad recipiendum impressionem figurae, sic est necessa-
67
ria siccitas ad conservandum figuram impressam quia, sicut humidum de
68
facili recipit cuiuslibet impressionem, de facili etiam eam amittit; et,
69
quando fuerit debita commixtio sicci cum humido, acquirit compositum,
70
ex parte humiditatis, habilitatem laudabilem ad recipiendum formam, et
71
ex parte siccitatis, ad bene servandum eam: siccum ergo et humidum,
72
secundum quod videmus, sunt terra et aqua et non aliud. Aer enim
73
vapor igneus est, et ignis est aer calefactus per motum.
14
74
Qui autem ponunt quattuor et amicitiam et inimicitiam moventur ex
75
eo quia dicunt quod non est rationale quod unum eorum sit elementum
76
alterius magis quam e converso, et quod potentiae primae sunt quattuor,
77
et verae commixtiones earum sunt quattuor, secundum quod ulterius
78
verificabitur. Ex istis ergo quattuor non generantur generata nec cor-
79
rumpuntur ad ea <nisi> per coniunctionem suarum partium in compo-
80
sito, nec separatur a composito earum nec aggregatur ex eis compositum
81
nisi per separationem quae accidit eis, et non est via considerationis
82
quod aliquid in seipso operetur aggregationem et separationem. Nam
83
omne patiens deducitur de potentia in actum per agens, et est impossi-
84
bile quod ex natura simplici, eadem existente, deveniat in eisdem subiec-
85
tis in uno aggregare et separare simul, quamvis haec <provenire> a
86
natura composita non elongetur, sed quodlibet eorum provenit ab una
87
parte eius scilicet compositi <…> et separatio ab alia parte. Et erunt
88
|90|[ar. ed. Qāsim]primi influentes ad ista duo opera duo diversa necessario in natura, et
89
quodlibet eorum vel erit substantia separata vel substantia coniuncta
90
corpori; et potentia quae magis dicitur congregativa est amicitia et
91
amor, et potentia quae dicitur separativa, faciens necessario distantiam
92
inter similia, est ira et odium et inimicitia.
15
93
Et dixerunt quod est necessarium quod sint quattuor elementa et
94
misceantur cum eis amicitia et inimicitia et, postquam negotium est in
95
aggregatione et separatione et istud non facit mutationem in substantia,
96
non est causa ut accidat mutatio in substantia elementorum. Et idcirco
97
iste opinator tenet quod elementa non convertuntur ad se invicem nec
98
recipiunt generationem nec corruptionem. Nec reputant quod eorum
99
differentiae sint quattuor et non plures, immo quod habent in substantiis
0
differentias aliarum qualitatum cum praedictis quattuor, <sed> tenent
1
quod sunt quattuor et non plures: dicunt ergo quod possunt esse finitae
2
numero et quantitate.
3
Tenentes autem opinionem superficierum inducti sunt ad hoc ex eo
4
quod tenent quod generatio rerum elementalium est per compositionem,
5
et quod compositio inducit actionem et passionem, et quod actio et eius
6
passio sit cum obviatione et contactu, et <quod> primus contactus
7
corporum est cum superficiebus: quando ergo contactus fuerit, prima
8
operatio erit in superficiebus <…>. Et quia est necessarium quod
9
elementa deveniant ad compositionem generatorum ex eis, compositione
10
et applicatione non inducente ad impossibile, et coniunctio superficierum
11
circumdantium ea, nisi sit ex lineis rectis, inducit sine dubio ad esse
16
12
vitium inter ea, est ergo necessarium quod superficies primae sint
13
|91|[ar. ed. Qāsim]rectorum laterum. Et in rectis lineis non est res prior triangulo, et ex
14
triangulis possunt componi aliae figurae rectilineae, sicut possunt resolvi
15
in eisdem: erunt ergo superficies elementales superficies triangulatae, ex
16
quibus talis coniunctio fit quod generatur inde figura aquae et figura
17
aeris et figura ignis et figura terrae.
18
Sed ignis est qui terminatur super quattuor bases triangulorum: erit
19
ergo ad modum pineae penetrator scindens paratus ad motum, at aer est
20
qui terminatur in viginti basibus triangulorum, et figura terrae est sicut
21
taxillus, et latera taxilli sunt quadrangulata, et iunguntur in potentia
22
triangulorum et propter eius quadraturam non potest perforare nec
23
etiam penetrare et idcirco non calefacit scilicet quod, si ponerent
24
coniunctionem triangulorum in actu, sequeretur necessario quod ignis
25
esset pars terrae. Iterum etiam, si isti posuerint superficies divisibiles,
26
sequetur necessario quod inveniatur quodlibet elementum in quolibet
27
elemento.
28
Et dixerunt quod duodecim bases pentagoni terminant ipsum caelum,
29
ita quod quilibet pentagonus ex quinque triangulis est compositus.
30
Apparetque igitur quod induxit eos ad hoc magnum desiderium labo-
31
randi in scientiis mathematicis et elucidandi per eas suas opiniones, et
32
clausa fuit eis ianua naturarum, quia tunc adhaerebant studio earum.
33
|92|[ar. ed. Qāsim]Erat enim philosophia de novo inventa, et studium eorum erat in
34
naturalibus sicut studium insipientium et ignorantium qui sunt inusitati
17
35
et inexperti, et voluerunt pro declarata scilicet apud eos dubia declarare.
36
Ista autem incorporata pentagona scies in una formarum mathematica-
37
rum in isto libro.
38
Et apparet quod sunt multae opiniones ad multiplicationem elemento-
39
rum et ad eorum unitatem plures quam nominavimus, sed non videtur
40
autem nobis de eis ad praesens amplius nominare.
41
Sed philosophus qui subtiliavit huiusmodi scientias et principia natu-
42
rarum devenit ad finem ostendendi errorem illorum qui tenebant opinio-
43
nem atomorum, et praeposuit eos ante alios, et specialiter adversatus est
44
illis qui tenebant opinionem superficierum, quia praesupposuerunt prin-
45
cipia cognita et sensui manifesta vel sensata et ordinaverunt verba sua
46
secundum quandam naturam ordinis et observaverunt fundamenta sua
47
et ut plurimum non separantur ab eis. Ipsi etenim concedunt inventio-
48
nem motus et ideo moti sunt ad ponendum vacuum, non tamen sicut illi
49
qui praeposuerunt <non esse> vacuum et sequitur eis inde necessario
50
quod non esset motus inventus. Et isti iuvant in hoc ad suppositionem
51
aliorum qui tenent quod esse vacuum dependet ex motu et separatione,
52
cum motus sit manifestior quam privatio vacui; in hoc autem, scilicet in
53
motu, nullus sanae mentis dubitat, in illo autem est locus ambiguitatis
54
magnae. Adhaerent ergo isti evidentioribus quam alii, separantur ergo
18
55
isti ab aliis in hac intentione. Et ideo dixit quod, ubi non erit vacuum,
56
non erit multitudo corporum neque potest esse separatio, et idcirco non
57
separantur.
58
|93|[ar. ed. Qāsim]Separantur enim ab illis qui tenent opinionem superficierum quoniam
59
illi murmurabant in negotio et remanserunt in medio. Nam talis est
60
comparatio corporum ad superficies sicut superficierum ad lineas et
61
linearum ad puncta, et, si corpora componuntur ex superficiebus, non
62
erit inconveniens quia superficies ex lineis et lineae ex punctis compo-
63
nantur. Vel erit inconveniens quod continuum ex indivisibilibus, scilicet
64
atomis, componatur, vel dicent quod componuntur ex punctis; et, si non
65
componuntur ex punctis, non componentur ex aliis partibus indivisibili-
66
bus, et remanet quod corpus in divisione resolvitur ad corpora indivisibi-
67
lia. Postquam ergo iste modus compositionis est verus, sequitur quod
68
puncta sunt prima, non autem superficies.
69
Dicentes autem quod corpora componantur ex atomis duris indivisibi-
70
libus praeter defectum continuitatis et quantitatis, sunt propinquiores
71
veritati quam dicentes quod ex non continuis componantur. Isti etiam
72
adversantur eis, cum isti assignent differentiam inter generationem et
73
alterationem, alii vero non; rationem autem illorum in iam praeteritis
74
nominavimus et ostendimus errores illorum.
19
1
|94|[ar. ed. Qāsim]<CAPITULUM> AD DESTRUENDUM RATIONES ILLORUM QUI
2
ERRANT INTER ISTOS
3
Restat nobis adhuc ostendere in qualibet opinione praedictarum
4
rationum per quas fuerunt inducti ad errores. Ponentes autem opinio-
5
nem latitationis formarum et quod generatio est manifestatio absconditi
6
erraverunt ex eo quod crederent quod, quando esset concessum quod
7
aliquid non generaretur ex nihilo, quod sequeretur quod res generaretur
8
ex sibi simili per naturam; cum ergo praemittitur quod <non> res non
9
potest esse subiectum rei, reputant impossibile quod res generetur ex
10
non re.
11
Primum ergo concedatur quod res potest non generari ex non re,
12
immo potius ex re, dissimili tamen in specie et natura, et cum toto hoc,
13
generatum erit non generatum ex non re. Quid enim dicetur de manu et
14
pede et de domo et de sede si generantur ex non re? Nam, si ista
15
generantur ex non re, iam negant praesuppositionem; si autem ex re, vel
16
est ei similis vel dissimilis? Non possunt autem asserere quod facies ex
17
facie et sedes ex sede generetur vera generatione secundum naturam, sed
18
|95|[ar. ed. Qāsim]per accidens et, quandocumque dicatur res ex re, sicut sedes ex ligno,
19
nihilominus non sunt similia.
20
20
Quomodo enim subiectum erit simile composito ex eadem forma et
21
generatur ex eo tamquam ex re priori quae amisit formam primam in
22
adventu secundae, secundum quod fit sedes ex ianua <et> erit nihilo-
23
minus ex non simili?
24
Et cum dicitur quod non res non erit subiectum rei, hoc est conceden-
25
dum si intelligatur quod fit ex ea et quod ingrediatur in compositione
26
eius et quod inveniatur in ea; sed cum dicitur quod res est ex non re, et
27
intelligimus inde post non rem, quod non est res nullo modo erit
28
subiectum rei. Sed expedit tunc quod dicatur quod res est non ex re ut
29
differentia assignetur. Contraria namque istius scilicet «res generatur ex
30
re» non est ista scilicet «res generatur non ex re», immo est ista scilicet
31
«res non generatur ex re» et requiritur quod dicatur de re certa signata:
32
si enim dicatur indefinite, non habebit contrariam veram; si autem
33
dicatur universaliter, sic scilicet «omnes res generantur ex re», non erit
34
eius contraria ista scilicet «res non generatur ex re», quia tantum valet
35
ac si dicatur quod omnes res non generantur ex re. Ista autem propositio
36
est subcontraria primae et non contraria.
37
Ratio autem quae induxit tenentes opinionem unius elementi et in qua
38
conveniunt est quia ista nominata elementa mutantur ad se invicem in
39
seipsis, et non potest esse quin sit aliquid summum intransmutabile in
21
40
ipsa transmutatione: sequitur ergo quod sit ibi aliquid aliud commune
41
participatum, sed non ponunt quod sit corpus naturale habens formam
42
in actu, ut sit dissensio postmodum super essentia et cognitione huius
43
corporis, sed est possibile quod illud est substantia apta ad recipiendum
44
formam cuiuslibet elementi et cum illa forma est corpus naturale et,
45
quando exuit vel spoliat illam, induit aliam.
46
|96|[ar. ed. Qāsim]Ratio autem tenentium opinionem aquae adnullatur ex eo quia aqua
47
non conservat figuras et, si posuerunt densitatem in ea per quam
48
conservet figuras, tollunt ab ea denominationem per quam dicebatur
49
competere elemento. Haec eadem est ratio contra tenentes opinionem
50
aeris.
51
Ratio autem tenentium opinionem terrae adnihilatur ex eo quia non
52
est in terra aliquid quod coniungat partes eius post separationem, et
53
quia non est apta ad figurationes et non est verum quod in omni
54
generato vincat terreitas semper. Etenim generata aerea et aquatica et
55
multa generatorum non submerguntur in aqua, sed si terra dominaretur
56
et vinceret, omnia submergerentur in aqua, et posito quod aliquid
22
57
submergatur in aqua, non est tamen verum quod propter hoc ostendatur
58
<…> dominium terreitatis super illud; hoc <non> ostendit quod in
59
eo non sit terrae mixtio. Aliud enim est dicere vincens et aliud est dicere
60
simplex, quia quandoque in composito multarum partium vincit una
61
earum qualitative vel quantitative.
62
Tenentes autem opinionem ignis fuerunt inclinati ad hoc propter
63
multitudinem caelorum et circulorum. Sed quis crederet quod toti caeli
64
sunt ignei ut verificetur quod dicunt? Et quid est quod necessitat quod
65
ignis approprietur ut sit elementum propterea quia caliditas eius est
66
necessaria generatis, tamquam si non esset humiditas necessaria, et
67
tamquam si non esset necessaria aequalitas temperamenti caliditatis cui
68
admixta est frigiditas? Et quid necessitat ignem ut sit elementum quia
69
purus est? Si enim aqua est ignis conversus, et terra est ignis impurus,
70
erit ibi pars ignis impuri. Sed <si> ignis qui est vicinus sphaerae est
71
purus, haec proprietas convenit terrae quia terra quae vicina centro est
72
pura terra est. Et si sic, quid prohibet quodlibet istorum esse elemen-
73
|97|[ar. ed. Qāsim]tum? Differt autem ab aliis quia, quod est vicinum sphaerae est purum,
74
eo quod alia non elevantur in tantum quod possint commisceri cum eo,
75
sed quae sunt versus centrum sunt impura, quia radii et influentiae
76
caelestes faciunt alia cum aliis commisceri et cum vaporibus aquarum:
23
77
faciunt enim ascendere vapores et fumositates etiam frequenter admis-
78
centur, quod est impossibile igni.
79
Ratio autem tenentium opinionem vaporis adnullatur ex eo quia, dato
80
quod vapor sit medius inter elementa et quod comparatio eius ad
81
extrema sit una, quamvis differat in condensatione et relaxatione, quis
82
concedet quod, per comparationem quam habet res ad alias res, sit
83
convenientior ad elementum? Nam, si hoc verificatur, de quolibet elemen-
84
torum sequetur idem esse, et causa est quia etiam ex aere desiccato fit
85
ignis, et si amplius exsiccaretur vehementer fit terra, et si infrigidetur fit
86
vapor, et si amplius infrigidatur fit aqua. Et non differunt a nobis nisi
87
quia ponunt ipsi in motu duo opposita scilicet condensationem et
88
relaxationem, in motu autem isto non solum sunt duo opposita. Non
89
enim apparet necessarium quod medium, cum movetur ad extrema cum
90
duplici oppositione, sit primum elementum et non aliud. Vapor enim
91
non est aliud quam aqua rarefacta et sparsa. Non ergo est elementum
92
quintum nec aliquid simile elemento quinto, sed erit aliquid divisum
93
comminutum ex parte elementorum in quo conservatur species in sui
94
divisione. Nam, si mutaret speciem, mutaretur ad aeritatem, non ad
95
aliud. Non enim mutaretur ad vaporositatem, et non adverteret ad ea
96
quae dicunt et credunt quod unum elementum in aliud non convertitur
97
|98|[ar. ed. Qāsim]nisi mediante medio quod est vapor. Nam, si ista ratio vaporis verificare-
24
98
tur, sequeretur quod inter quodlibet elementorum esset aliud medium,
99
quod non est ita. Generatio namque est quid veniens in instanti sine
0
medio. Vapor enim est ad modum pulveris; differunt tamen quia vapor
1
et fumus proveniunt et sparguntur a causa calida, pulvis autem spargitur
2
a causa frigida. Si ergo posuerint vaporem medium, verisimile est quod
3
ponunt fumum medium, dato quod non ponunt pulverem medium, quia
4
apparet de natura sua quod spargitur et non aliud. Et sic erunt in
5
corporibus relationes sex. Non ergo erit vapor medius inter elementa;
6
vapor enim, inquantum vapor, non est medius inter aquam et aerem,
7
quia tunc describeret sibi locum naturalem inter aquam et aerem et
8
motu suo proprio non rumperet aerem, quia aer non movetur in aere,
9
sed quiescit naturaliter in eo, etiam versus superficiem aquae; si autem
10
concesserint quod non rumpat aerem, multo fortius, cum fuerit aqua,
11
non rumpet.
12
Dicatur ergo quod accidit aquae damnificatio per calorem moventem
13
eam sursum et aliquotiens fortificatur super corpora ponderosiora aqua,
14
sicut frustum ligni quod, cum accenditur, facit ipsum ignis ascendere
15
versus aerem. Istud enim non convenit vapori quia, secundum positio-
16
nem eorum, non est vapor illud cui accidit caliditas quae faciat eum
25
17
ascendere, immo per sui essentiam ascendit, et secundum hoc etiam
18
denominatio sua. Si namque istud auferretur ab eo, non esset nisi aqua
19
<…> et sive sit ascensus eius per violentiam sive per naturam, sequetur
20
necessario quod locus eius naturalis non esset nisi super aquam et sub
21
aere: motus ergo eius naturalis non transcendet illum terminum nec
22
rumpet aerem. Et, si calefieret vapor et ascenderet per accidens taliter
23
quod, si aufertur, remaneret vel staret vapor, erit ergo secundum quod
24
praediximus quod vapor est aqua expansa.
25
|99|[ar. ed. Qāsim]Tenentes autem opinionem concordiae et discordiae non ponunt
26
generationem et corruptionem in elementis, et in processu alterius
27
obliviscuntur istius dicti, quia ponunt corruptionem elementorum
28
quando vincit amor et unit ea <in sphaeram>, quod est contra
29
naturam elementorum, item sphaera [non] corrumpitur et dividitur in
30
elementa. Reputant ergo quod unio reducit ea ad primam materiam sine
31
dubio participatam et amittunt formam elementorum et acquirunt for-
32
mam sphaerae; in separatione denudatur forma sphaerae et induitur
33
forma elementorum; et sequitur necessario ex hoc quod ponunt amici-
34
tiam moventem, quod ipsa faciat motum extra naturam, et est amor
35
causa motus.
36
Sed quomodo est causa ad illud est quod sequitur quia, secundum
37
opinionem istorum et etiam aliorum qui [non] sequuntur huiusmodi
26
38
positionem, motus naturales elementorum necessario faciunt separatio-
39
nem et elongationem unius partis ad aliam, ita quod terra descendit et
40
ignis ascendit et, quando moventur ad unitatem, recedunt a natura
41
propria. Amicitia enim est huiusmodi, scilicet separans quando accidit
42
separatio, et causa est quia separare inter formam et materiam elemento-
43
rum est multo fortius quam separare inter corpora contigua vel conti-
44
nua, et amplius quia nullatenus poteris congregare quin separes.
45
Sed ponentes opinionem ignis et terrae erraverunt quia tenent quod
46
non sit alteratio nisi secundum viam et processum rectum, et, cum toto
47
hoc, tenent quod aqua corrumpatur in una parte versus terram, et in alia
48
parte versus aerem et ignem; et, si alteratio non esset nisi secundum
49
processum rectum ab una parte in aliam, deveniret aqueitas ad aeritatem
50
et ad igneitatem, et non converteretur, quosque igneitas deveniret ad
51
|100|[ar. ed. Qāsim]aeritatem et aquositas ad terreitatem. Cum istud ergo ita sit, non est
52
necesse quod in sua alteratione ignis ad aliud elementum sit secundum
53
processum rectum ad aeritatem; poterit enim esse oppositum istius
27
54
processus, quia ipsemet potest continuari semper in alteratione ab aere
55
in aquam et converti ad aeritatem sua alteratione.
56
Tenentes autem opinionem terrae et aquae posuerunt frigiditatem pro
57
elemento; nihilominus est certum quod ex terra et aqua solum non
58
generatur nisi lutum; et naturae lutorum non possunt excusare ignem
59
decoquentem ut possit inter ea differentia assignari. Et non est verum
60
quod sufficiat composito habere rem aptam ad receptionem formarum et
61
rem aptam ad conservationem ipsarum. In primis enim quod est neces-
62
sarium composito est factio et figura, sed indiget aliis potentiis et aliis
63
dispositionibus propriis, et specialiter in plantis et in animalibus, et non
64
est simile calori naturali in sumendo potentias ut conservent speciem et
65
individuum.
66
Sed tenentes opinionem superficierum erraverunt quia crediderunt
67
quod receptio actionis primo et principaliter erat in eo quod est primum
68
rei; et, si hoc est verum, superficies erit primum quod movetur a motore
69
qui est corpus tangens et albedo praecedet corpus in recipiendo calidita-
70
tem, et deberet sequi quod solus contactus esset recipiens operationem
71
calefaciendi, cum iste inducat hoc et per ipsum recipiat operationem.
28
1
|101|[ar. ed. Qāsim]CAPITULUM AD DESTRUENDUM POSITIONEM TENENTIUM
2
OPINIONEM OCCULTATIONIS ET EORUM SEQUACIUM ET SOCIORUM
3
IN AUFERENDO ALTERATIONEM
4
Cumque non sufficiat aliqua pars syllogismorum ad conclusionem
5
concludendam in aliqua parte quaestionum quas quaerimus, eo quod ex
6
syllogismis peccantibus in materia aliquotiens concluditur verum et
7
aliquando etiam concluditur verum ex syllogismo peccante in forma,
8
idcirco debemus laborare in contradicendo cuilibet opinioni per se, ut
9
possimus cum hoc attingere differentiam inter generationem et corrup-
10
tionem et alios motus, et cum hoc parabimus nos ad verificandum
11
numerum elementorum et naturam eorum in actione et passione et in
12
mixtione.
13
Incipiamus ergo in opinione occultationis. Cum aliqui istius opinionis
14
dicant quod omne corpus est compositum ex partibus infinitis abscondi-
15
tis, mentiuntur ex eo quod scimus esse impossibile quod inveniatur
16
corpus finitum compositum ex partibus infinitis, sive sint corpora sive
17
non, et, si fuerint corpora, sive sint aequalia in magnitudine sive non.
29
18
Alii autem istorum, qui ponunt quod sint finita, dicunt quod in omni
19
aqua est ignis et terra et aliud <…>, sed opinio ista est nulla quia
20
|102|[ar. ed. Qāsim]videmus quod, si partes igneae finitae excutiantur ab aqua, remanet
21
aqua et, si corrumpatur ad ignem, non erit totalis generatio ignis ab
22
aqua quae sit per modum discutiendi et separandi, immo erit per
23
modum spoliationis formae, et, si est impossibile quod aqua alteretur ad
24
ignem, non conveniet omni aquae quod fiat ignis vel aer.
25
Et, si fuerint coacti ad dicendum quod commixtio ista est ita fortis
26
quod non potest ibi esse separatio completa, non possunt evadere quin
27
concedant quod omnes partes igneae existentes in aere et in aqua fiunt
28
aequales in relaxatione et condensatione partium aquosarum, vel quod
29
sit aliqua pars earum densior et aliqua facilior et oboedientior ad
30
separationem. Si autem fuerint aequales et possunt aliquae separari,
31
eadem ratione et omnes; si fuerint aliquae partes ineptae ad separatio-
32
nem, et hoc per naturam ignis, idem erit de aliis et eadem ratione; et si
33
fuerit per naturam respicientem eas, erit aliud, sed ratio suae commixtio-
34
nis et separationis erit eadem quae prius, et praeterea, quod non
35
separatur remanebit in aliqua parte aquae, et erit huiusmodi aqua cum
36
parte inseparabili aquae ex qua non generabitur ignis.
37
Si autem dixerint quod ex aqua generatur ignis vel aer, quousque
38
partes aquae separentur, et remaneat aqua pura de qua postea non
30
39
generabitur ignis, non est ista ratio quam sustinebant hucusque, et ideo
40
non concluditur istis per ea quae diximus, sed expedit disputare cum eis
41
alio modo communi, tamquam qui disputant cum omnibus istis qui
42
tenent quod res, quas nos vocamus alterationes, quod nihil aliud sunt
43
quam manifestationes rerum occultarum vel ingressio corporis in cor-
44
pore. Quia sunt aliqui credentes quod, quando aqua calefit per ignem
45
convicinum, quod ignis erat in ea qui exivit extra, et aliqui qui credunt
46
quod partes ignis intraverunt in eam ex igne vicino. Ambo tamen
47
conveniunt in hoc scilicet quod aqua non corrumpitur nec alteratur [nec]
48
|103|[ar. ed. Qāsim]ad caliditatem, immo caliditas est ignis eidem immixtus, sed differunt
49
inter se quia aliqui eorum tenent quod <…> non erat intus ignis, sed
50
potius fuit ei commixtus ab extra: debemus ergo ostendere damna-
51
tionem cuiuslibet istarum opinionum.
52
Mendacium primae opinionis potest ostendi quando animadverteri-
53
mus ad huiusmodi occultationem et ad eius significationem. Et, si
54
dixerint quod erit ingressio corporum, ostenditur quod continent menda-
31
55
cium manifestum quod quidem apparet duabus partibus; et, si hoc non
56
continent, sed dixerunt quod est vicinitas et mixtio inter corpora, et per
57
illud quod fluit intus in visceribus partium erit occultum, cum per talem
58
occultationem non intelligatur aliud quam constrictio partium in interio-
59
ribus partibus corporis et distantia a sua superficie, sequeretur ergo
60
necessario quod ignis esset absconditus in interioribus aquae, et quod
61
qualitas loci illius est ad modum qualitatis aquae calidae, nam non est
62
sua calefactio aliud quam exire extra quod est absconditum intus in ea,
63
sed debet excedere huiusmodi caliditatem de multo, nam congregatio
64
interior fortior est quam separatio ad extra.
65
Quod autem magis movet nos ad credendum vel ad non credendum
66
hoc, est sensus, quia partes superficiales et partes centrales aquae sunt
67
eiusdem naturae consimilis. Item est etiam quia videmus quod corpora
68
alba et nigra et dulcia et amara et consimilia corrumpuntur et conver-
69
tuntur ad opposita, et cum per hoc verificatur sensus scilicet quod totum
70
est homogeneum et consimile in suis partibus; quando ergo conver-
32
71
tuntur ad opposita, non est illud propterea quod abscondita restant
72
superficie una et superficie alia abscondantur, quia, quando calefiunt
73
superficialia frigidi, sua interiora ita bene calefiunt.
74
|104|[ar. ed. Qāsim]Si autem abscondita corpora ita bene ingrediantur in aliis corporibus,
75
quod est falsissimum, sequeretur quod, in qualibet separatione calidi a
76
frigido et frigidi a calido, occuparent maiorem locum, quod non est ita,
77
quia in divisione in qua separatur caliditas a frigido apparenter servatur
78
magnitudo, sed in divisione et separatione opposita istius diminuitur
79
corpus diminutione manifesta ad sensum. Si ergo manifestatio frigiditatis
80
inducit multum introitus <et introitus> inducit minoramentum, seque-
81
retur ex magnitudine raritas, et specialiter cum sit idem iudicium introi-
82
tus super intrantes, quod idem est iudicium unius ad alium sicut alterius
83
ad illud.
33
84
Et, si occultatio fuit per contiguationem, non est dubium quin occul-
85
tum habebit et occupabit sibi proprium terminum, quia in occultis
86
interiora sunt opposita exterioribus, et hoc in corporibus, et non apparet
87
ad sensum; cum tamen non sit res quae debeat sensui occultari, et
88
nihilominus sensus non invenit, non ergo est res inventa.
89
Deinde quaeramus quae est causa quare aer occultatus in aqua,
90
quando egreditur, indiget maiori loco quam primo quando erat occulta-
91
tus in aqua: manifestum namque est quod, si remanserit in egressu
92
secundum corpus et quantitatem primam, quod non indigebit maiori
93
loco; non potest ergo negari vel quod partes illae crescunt et augmentan-
94
tur in corpore, vel quod renovatur aer de novo, et tunc sequeretur inde
95
vacuum.
96
Et quomodocumque sit, si corpus crevit et recepit augmentum, partes
97
praenominatae recipient operationem sine separatione earum, quod est
98
oppositum radici opinionis eorum, quia non est dubium quod augmen-
99
tationem corporis sequitur receptio operationis convenientis vel additio
0
addita, et manifestatio causae istius est calefacere; istud ergo confirmat
1
alterationem: ipsi tamen non tenent quod alteratio habet modum con-
2
stantiae.
34
3
Et, si aer fuerit in maiori quantitate, sequitur quod alius aer fuerit
4
|105|[ar. ed. Qāsim]adiunctus, et sic renovatus est aer de novo; et si sic, sequitur positio
5
generationis cum positione suae impossibilitatis; idem enim est in con-
6
sideratione oppositorum, quando transmutatur calidum ad frigidum et
7
petit minorationem corporis. Quod autem vacuum possit esse, nec est
8
verum nec ipsi dicunt.
9
Et nos videmus ad sensum quod non potest negari scilicet quod aqua
10
subtilis convertatur in durum lapidem, qui vel est terra dura vel commi-
11
nubilis. Si ergo tales partes durae inveniuntur in aqua absconditae,
12
sequeretur necessario quod inducerent spissitudinem in aqua, sicut esset
13
illa quam tenet iste lapis, si esset contritus et cribellatus et mixtus cum
14
aliqua portione aquae clarae distillatae cuius quantitas erit duplum
15
istius; quando ergo partes fuerint plures et magis commixtae in divi-
16
sione, addetur in aqua spissitudo; sequeretur etiam necessario quod esset
17
in aliqua parte aquae primae spissitudo tanta quanta invenitur quando
18
commiscetur cum ea.
19
Et similiter poterunt accipere aquas peracutas liquefacientes lapidem
20
et convertentes eum subito in aquam fluidam et quasi non esset lapis. Et
21
quare non, quia materia est communicabilis et recipit quodlibet ambo-
22
rum? Ubi ergo sunt istae partes liquidae et fluxibiles lapidis, intus vel
23
extra? Et, si est secundum quod credunt quod absconsum vincitur,
35
24
quomodo convertitur ut vincat et non provenit ista additio per alteratio-
25
nem vel per generationem?
26
Et, si partes humidae inveniuntur <victae> in quantitate corporis,
27
quomodo convertetur quantitas earum ut vincat, quando fuerint partes
28
liquefactae et non fuit ibi aliquod innovatum? Si autem erant aequales et
29
vincebantur in apparentibus, quare non vincunt in interioribus occultis?
30
Et, si dicatur quod ignis in interioribus est corpus quod nec comburit
31
nec calefacit, sed, si aliquod convicinum ab extra eum extrahit, tunc est
32
comburens et calefaciens, et aqua intus aliter se habet, iam ergo firmat
33
|106|[ar. ed. Qāsim]alterationem, cum illud quod sua qualitate non comburebat convertitur
34
ad comburendum sua qualitate, nisi velint dicere quod motus eius
35
comburit propter figuram penetrabilem, et sic recederent a prima
36
ratione.
37
Et amplius, cum quaelibet partium simplicium in mixtione confusa sit,
38
[si] non possit evadere quin sit ex partibus indivisibilibus, sicut est
39
punctus, et tunc non resultaret ex eo et alio sibi simili continuum, iam
40
autem expedivimus istud; et, si fuerit corpus, competeret ei figura sine
41
dubio, nam omne corpus naturale habet figuram naturalem, et expediret
42
quod figura corporis eius esset rotunda eo quia simplex est et quia non
43
est passibilis, et sic <non> vinceret aliquid super figuram eius et, si
44
figurae fuerint sphaericae vel rotundae, sequitur quod sit ibi vacuum,
45
quod est inconveniens et contrarium positioni eorum.
36
46
Super negotium autem occultationis debemus eos culpare: quid est
47
quod necessitat manifestationem occulti? Quia, si est potentia naturalis,
48
non deberet spectare usque ad certum tempus, vel habet causam ab
49
extra; et, si est causa ab extra, non potest evadere quin operetur in eo
50
aliquam sigillationem et quod inducat in eo potentiam moventem et
51
aliquid quod sequitur operationem illam; potentia autem est motus eius;
52
sequeretur ergo quod in illa sigillatione reciperet operationem et statim
53
sequeretur alteratio; et, si fuerit motus sine sigillatione vel impressione
54
moventis in motum, sed movetur propter attrahere vel expellere vel
55
aliquid simile, si expellere vel attrahere fiunt per contactum, sequeretur
56
necessario quod motor ad extrinseca ad profunda corporum primitus
57
penetraret, cum non sit in qualibet parte occultum quod possit manifes-
58
tari. Sequitur ergo necessario quod quodlibet alteratum, quando altera-
59
tur, augmentetur in corpore, ex eo quia attrahens vel expellens penetrat
60
in profundo.
61
Et, si dicatur quod non est contactus necessarius, sed quod attrahens
62
|107|[ar. ed. Qāsim]sit ad certam distantiam vicinitatis, nos videmus quod vicinitas calidi
63
calefacit et vicinitas frigidi frigefacit. Scias etenim quod occultum in suo
64
loco occulto habet plures fortitudines quae emissae sunt ad partem
37
65
apparentem. Si autem quod exit est secundum vicinitatem et similitudi-
66
nem, qualiscumque sit, quare partes occultae vicinae et eiusdem generis
67
non moventur ad exitum? Et, si genus inquantum genus non est causa
68
sufficiens ad exitum, sed inquantum genus et exiens, movetur ergo et
69
declinat ad partem illam versus quam stat.
70
Quod ergo occultum attrahat quod est propinquius ei est rationabilius
71
quam quod vadat versus vicinum in quorum medio est apparens opposi-
72
tum, nisi velint dicere quod causa istius est duplex: quarum una est fuga
73
oppositi apparentis ad partem oppositam sui oppositi, et alia est motus
74
occulti oppositi ad suum simile quod est oppositum fugativi, et tunc
75
sequeretur quod ostensum et apparens fugerit ad occulta, nisi velint
76
dicere quod potentior est magis vincens.
77
Et est certum quod illud quod continetur in corpore ex una parte
78
movetur recte ad partem similem secundum sui aequalitatem, sed, si sit
79
medium diversum sicut ista et extra illud, non tenet hoc, vel diceret quod
80
fortificarentur potentiae quando adduntur vicinitates, et istud nihil aliud
81
est quam alteratio.
82
Si autem oppositum non fuerit occultum in conversione et alteratione,
83
sed fuerit mixtum indifferenter cum suo opposito, in motu alterationis
38
84
separabitur illud, mixtione tamen devincente, tunc, cum alterabile fuerit
85
in motu <a> manifesta parte alterati vel a manifesta et occulta simul,
86
et remaneret aliud oppositum incommixtum, et non posset evadere quin
87
oppositum ingrederetur locum eius vel non; et, si non, sequeretur
88
necessario quod omne alteratum sua alteratione minoraretur in quanti-
89
tate sui corporis, vel totum alteraretur, quia, quando aliud non ingredi-
90
tur locum eius, relaxabitur et rarefiet.
91
|108|[ar. ed. Qāsim]Si autem oppositum ab extra etiam ingreditur locum eius, non per
92
modum manifestationis occulti, quare conversum a caliditate in frigidita-
93
tem secundum quantitatem praehabitam minoratur, nisi dicatur quod
94
partes resolutae fuerunt calidae et quod frigidum non ingreditur in loco
95
opposito et tunc, quando frigidum resolveretur, esset oppositum istius?
96
Sed istud esset praecise, quia nos videmus quod illud frigidum iterum
97
calefiet, et calidum iterum infrigidabitur, et, cum toto hoc, non erit
98
minoris quantitatis quam primo erat, et tamen sequeretur quod esset
99
minoratum, quia resolutio depuravit et condensavit illud, et, si quid de
0
opposito dimisit in eum, fuit valde modicum.
39
1
Contradicentes autem istam opinionem occultationis et, cum toto hoc,
2
convenientes cum eis aliquibus asserunt quod calidum <non> refrige-
3
ratur quia detegitur frigidum occultum, et hoc, propterea quia superve-
4
niet ei ab extra frigidum quod admiscebatur ei et sic vincit frigiditas
5
super illud, et frigidum non calefit propter detectionem calidi occulti, sed
6
[non] supervenit ei ab extra quod misceatur ei et calefaciat. Et multo-
7
tiens accidit in corporibus quod aliqua sunt modica in quantitate sui
8
corporis et sunt maxima in qualitate vel virtute, sicut est de croco quia,
9
si ponatur modicum croci in multa quantitate lactis totum lac tingit, et
10
sic quod advenit ab extra non augmentabit notabiliter corpus et habebit
11
efficaciam valde magnam in augmentando qualitatem et in alterando.
12
Possibile est enim quod oppositum veniens ab extra destruat vel expellat
13
suum oppositum, quia quandoque erat eis necessarium quod expellant
14
aequalem sibi in quantitate et aliquotiens maius et aliquotiens minus, ut
15
ostenderent operationem suam, et aliquotiens non est eis necessarium
16
aliquid istorum, sed potius advenit cum additione, et ista opinio non est
17
debilis.
40
18
Quod autem ostendit damnificationem istius opinionis <est> quia, si
19
tangatur quaedam funis sulfurata cum valde modico igne, sicut est ignis
20
|109|[ar. ed. Qāsim]unius parvae candelae quantitas quae subito removeatur ab ea, verum
21
tamen tota ignitur, si istud ergo non est alteratio, sed est mixtio
22
consimilis venientis ab extra, sequeretur necessario quod superveniens
23
non excederet quantitatem illius flammae. Scitur enim quod contactus
24
non est nisi in instanti, et quod separatur a flamma et ingreditur in
25
sulfure est indivisibile fere. Ista ergo combustio tanta vel erit per modum
26
alterationis vel per modum praedictae occultationis sed, cum de occulta-
27
tione iam adnullata sit, sequitur quod remanet alteratio.
28
Et, si dicatur quod ignis parvus in quantitate operatur calefactionem
29
et combustionem vehementem propter fortitudinem suae potentiae, ideo
30
dicetur postea de frigiditate <quod> hoc non potest esse quin sit vel
31
per coniunctionem illius parvi ignis qui intravit, et tunc sequeretur
32
necessario quod diminutio illius corporis quae est cum convertitur ad
33
frigiditatem esset fere insensibilis, quia debuit esse tanta quanta fuit illa
34
quae separata fuit a candela; et, si fuerit propter frigiditatem venientem
35
ab extra, esset necessaria multa frigiditas ad convincendum vel fugan-
36
dum illum parvum ignem. Sequeretur ergo necessario quod semper est
41
37
quantitas observata vel addita, nisi dicatur quod, in separatione ignis,
38
multa portio corporis separatur cum eo, sed, quando iterum calefit et
39
cum modico ponitur igne et non revertitur cum eo subtile quod fuit
40
antea separatum, revertitur illud corpus ad pristinam quantitatem, et,
41
quando ponitur aliquid super gelu et infrigidatur illud, resolvuntur
42
partes eius quae commiscentur cum eo. Et, si illud quod ingreditur
43
expellit tantum quantum ipsummet est, sequitur tunc quod illud obser-
44
vet primam quantitatem vel expellit plus quam ipsum sit; etiam tunc
45
sequitur quod convertens eum ad pristinum statum in illa mixtione
46
participet caliditatem et intromittat eam in maiori portione quam fuit
47
portio frigoris quae intravit; esset ergo caliditas debilior in virtute et
48
potentia quam frigiditas.
49
|110|[ar. ed. Qāsim]Istud autem non staret secundum radicem suam, quia necessarium est
50
ponere modicum ignem et multam potentiam et, posito quod sic esset,
51
quae est causa quare partes calidae separantur a calido versus vicinam
52
sibi partem et partes frigidae separantur a frigido? Quia, si causa est
53
secundum motum naturae, sequeretur quod esset versus unam partem et
54
non alibi; si autem est causa istius extrinseca quae removet illas partes a
55
suo loco, quod removeret illas ab alio et diverso genere esset rationabi-
56
lius. Et quare aliud non removeret eas ab alio sicut alias ab eo, immo
57
potius removentur a radice et fortificantur in alium?
58
Et qualiter calefit aer per motum purum, et aqua per agitationem, et
59
crescit corpus eius in tantum quousque instrumentum in quo agitatur
60
finditur, non adveniente causa ab extra?
42
61
Nam quomodo adveniret res ab extra, [et] cum manifestaretur
62
quod corpus istud movetur a centro versus superficiem et expanditur
63
crescendo, faciendo impulsionem ex qualibet parte et non ex una sola,
64
taliter quod possit expellere rem volentem penetrare in eum?
65
Et quomodo potest corpus in aliud plenum penetrare quod impellit
66
per seipsum, nisi mediante potentia vehementi cum qua potest dividere
67
continuitatem eius et penetrare in eum, et nihilominus, circa corpus
68
agitans et agitatum non est aliquid tale, totum autem, <ignis calefa-
69
ciens> quod calefit cum illo, ille est debilis potentiae ad contrariari et
70
impellere cum modica potentia? Quomodo ergo faceret hoc, si haberet
71
caliditatem sine agitatione, quod partes eius rumperent corpus aggrega-
72
tum in testo duro, et miscerent illud et penetrarent per eum, quousque
73
volveretur cum eo, amplius, sequeretur ex illo introitu ruptio et extensio
74
quae contradiceret omni duritiei? Et qualiter intraret ex eo in testo duro
75
nisi inquantum caperet, in vacuo vel in loco evacuato per aliud pro
76
seipso? Quando ergo impletur non debet intrare quicquam. Sed quare
77
sequitur fractio de necessitate, quia fractio est propterea quia existens
78
intus in testo non capit ibi, cum tamen, post, nihil ingrediatur intus?
79
|111|[ar. ed. Qāsim]Impossibile ergo est quod intus in eum non recipiatur alter ut scindatur
43
80
cum eo, sed non recipitur quia non habet locum in quo ingrediatur et, si
81
impellit, non impellit nisi circa introitum. Sequitur ergo vel quod illud
82
testum elevetur vel quod scindatur circa introitum, et multotiens erit
83
facilius elevare quam scindere testum ex ferro vel ex aere. Et quare non
84
elevatur, sed potius scinditur alibi quam per introitum? Quando autem
85
adverteris ad originem ampullarum bullitionis et fervoris in aliquo pleno
86
corpore quod se impellit versus partem superiorem, et inde scinditur
87
quod est sursum et exaltat et expanditur in aere, origine successiva,
88
taliter quod, si totum corpus aggregaretur insimul, resultaret inde quan-
89
titas magna, tunc crederes quod istud non est per introitum ignis, et
90
crederes veritatem alterationis in qualitate et quantitate, et videres
91
multiplicationem rei in seipsa, sine additione alicuius corporis super
92
eam.
44
1
|112|[ar. ed. Qāsim]CAPITULUM AD DESTRUENDUM RATIONES TENENTIUM OPINIONEM
2
AMORIS ET ODII ET ALIORUM DICENTIUM GENERATIONEM ET
3
CORRUPTIONEM ESSE IN ALIIS PARTIBUS PRAETERQUAM
4
INDIVISIBILIBUS ET TENENTIUM ETIAM OPINIONEM SUPERFICIERUM
5
ET EORUM CONVENIENTIAM ET DIFFERENTIAM
6
Veritas autem resistit opinioni amoris et odii, quia manifeste videmus
7
quod elementa alia in aliis convertuntur. Ipsemet etiam destruit scilicet
8
verbum suum, cum ponat quod amicitia habeat potestatem super ea et
9
congreget illa ad unam naturam quae nec est ignis nec aer nec aqua
10
neque terra, et, cum postea supervenit ira, spargit ea et renovat elementa
11
ad formas proprias de quarum consuetudine est exspoliari ab eis cum
12
vincit amor. Sequitur etiam necesse ex eorum opinione quod <colores>
13
non sint plures quam quattuor, quia sunt secundum numerum elemento-
14
rum, et idem erit de saporibus, et idem de aliis rebus scilicet de plantis et
15
animalibus.
16
Opinio autem unius elementi confirmat alterationem in agendo et
17
recipiendo operationem et non confirmet generationem. Et iam adnulla-
18
vimus istam opinionem in praecedentibus, cum verificavimus quod ex
19
|113|[ar. ed. Qāsim]solo sicco sine admixtione humidi non generantur aliqua, neque ex solo
20
humido sine admixtione sicci, neque ex humido et sicco <nisi> secun-
45
21
dum caliditatem et frigiditatem, cum autem animalia generata non
22
habent generationem ex puro frigido nec ex puro calido quia, si generata
23
erunt alterum istorum, vel esset ignis vel aqua vel aer vel terra per
24
naturam, et non aliud, quod tamen non est ita.
25
Si ergo fuerint ista elementa et istae radices secundum praedictam
26
comparationem ipsis generatis, non est quare illa sint potius elementa
27
istis quam ista illis. Comparatio autem quam habent elementa ad
28
medium mundi secundum omnem cognitionem, et sequitur eis absque
29
eorum cognitione, est quod quodlibet elementum, quodcumque sit illud
30
primum, verteretur in aliud convertendo se in eum, et sic non est quare
31
potius sit radix quam ramus. Cum autem sit eadem relatio sive compara-
32
tio quorundam ad aliud in generatione aliorum ab aliis et in amissione
33
qualitatis illius ex quo generatum fuit generatum cum invenitur qualitas
34
alterius, et relatio in comparatione ad generata est eadem: non ergo
35
aliud eorum est prius alio in his quae sunt inter ea, nec in comparatione
46
36
generati. In ista ergo opinione sufficit error in ponendo ignem accidens
37
aquae, dum sit aqua, et aquam accidens ignis, dum sit ignis.
38
A modo autem dicamus opinionem corporum indivisibilium, quia
39
opinio superficierum est valde mala et frivola, et iam transactum est in
40
verbis nostris quod sufficit ad falsificandum eam. Quod autem dixerunt
41
qui adversabantur istis scilicet quod, si superficies haberet ponderosita-
42
|114|[ar. ed. Qāsim]tem, et linea et punctus similiter deberent habere, deinde laboraverunt in
43
dicendo quod punctus non habet ponderositatem quia non est divisibilis
44
et per alias rationes per quas non est nobis declaratum quod non sit ibi
45
ponderositas; et omnia ista non sunt demonstrativa, sed potius sunt
46
natura similitudinis et syllogismus apparens.
47
Non ergo est nobis necessarium prosequi istam viam, sed destruemus
48
multimode rationes tenentium opinionem corporum indivisibilium et
49
eorum figuras.
50
Ad primum autem quod ipsi ponunt quod ista corpora sunt similia in
51
natura et valde dura, in tantum quod non possunt dividi, ponentes istud
52
non possunt evadere quin concedant quod figurae istorum corporum et
53
quantitates eorum sunt res eis debitae per naturam eorum, vel sunt res
54
eis debitae non per naturam eorum, sed quod advenit eis ab extra.
55
Si ergo est per naturam eorum et natura est una, sequitur quod
56
figurae et quantitates eorum sint eaedem, non diversae; et, si accidit eis
57
per accidens et extra naturam eorum, per naturam habent aptitudinem
58
ad recipiendum divisionem et figurationem a parte exteriori: habent ergo
59
a natura quod possunt recipere divisionem et coniunctionem; sequeretur
60
ergo necessario quod quaelibet pars earum esset taliter quod posset per
61
seipsam dividi et coniungi cum alia.
47
62
Amplius, cum fuerint istae partes diversae in magnitudine et parvitate,
63
non erit inconveniens quod superficia circumdantia separentur per
64
contactum aliarum superficierum. Ergo tunc erunt superficies unius
65
corporis aliae a superficiebus alterius sine dubio, et circumdans
66
superficies erit aliud a circumdato cum eis, et erunt contigua quia
67
participabunt in termino, et natura cuiuslibet partis corporis eorum est
68
extra naturam eorum. Erit ergo idem iudicium super eas, et erit de
69
|115|[ar. ed. Qāsim]natura extrinseca quod possit facere continuitatem cum illo quod
70
coniungitur cum alio per naturam et, si non coniungatur cum illo, hoc
71
erit per aliquod impediens per vim quod est extraneum.
72
Ad hoc etiam iam dixerunt quod aer et aqua et terra et ignis primo ex
73
istis corporibus componuntur, deinde alia composita ab istis componun-
74
tur compositione secunda, et aer et aqua et terra et ignis generantur a
75
seipsis ad invicem per modum coniunctionis et separationis, et quomo-
76
documque aliqui eorum dixerunt quod ex igne non generatur aliquid
77
aliud. Et dixerunt quod ista quattuor elementa componuntur ex corpori-
78
bus convenientibus in figura, oppositis tamen in magnitudine et parvi-
79
tate, quia trianguli qui componunt aerem sunt oppositi in magnitudine
80
triangulis componentibus aquam, et quod tota terra non est figurae
81
cubicae, immo quod in ea plures trianguli continentur, et quod aer totus
82
non constat ex triangulis, immo est in eo figura cubica taxillorum,
83
parvorum tamen.
48
84
Aliqui autem eorum ponunt ignem habere partes sphaericas, et alii
85
ponunt in eo triangulos pyramidales qui conservant eius figuram, et
86
aliqui eorum ponunt ei quod non servet figuras praenominatas, sed
87
potius quod mutet figuras propter illud quod est in eo de subtilitate et
88
expansione et expanditur in eis quae congregantur et uniuntur.
89
Qui autem ponunt ignem figurae sphaericae ponunt eum ad figuram
90
pilae propterea quod velociter moveatur, nescientes quod, secundum
91
istam formam, non iuvabitur nisi ad rotundandum, et quod angulus
92
acutus iuvat plus ipsa in directe penetrando, et quod ignis non ascendit
93
sursum rotundando.
94
Et qui ponunt eum ad modum figurae pineae ponunt summitatem eius
95
acutam ex eo quia scinderet, et posuerunt terram ad modum taxilli, ex
96
|116|[ar. ed. Qāsim]eo quod sit sicca non penetrabilis. Et nesciunt adhuc quod terra movetur
97
velociter quando movetur a proprio loco versus ignem, et quod ignis ita
98
bene quiescit. Et nesciunt adhuc quod, si comburere est cum penetra-
99
tione anguli in continuitate, et figura cubica taxilli est cum privatione
0
istius, sequitur necessario quod terra sit non comburens, et non solum
1
hoc, sed sequitur oppositum, scilicet quod refrigeret. Et nesciunt quod,
2
si comburere est propter angulum, refrigerare erit propter figuram
3
oppositam vel angulum oppositum, et figura tamen non est contraria
4
figurae. Et ignorant quod fundum figurae propriae pineae occupat
5
contactu suae superficiei plus quam contactu sui anguli, et sequeretur ut
6
plurimum quod ignis non combureret, et istud esset quando tangeret
7
cum superficie.
49
8
Postquam autem decrevimus formam suarum opinionum, revertamur
9
ad locum in quo dimisimus, ut faciamus eis concedere quod corpora
10
habent mutationem.
11
Dicamus ergo quod, <si> generatur ex aere aqua, secundum quod
12
ipsi dicunt, sequitur necessario eis quod trianguli minorentur, et minora-
13
tio, secundum ipsos, non erit nisi accipiendo aliquid a minorato: sequi-
14
tur ergo quod separetur per divisionem. Et quomodo dicebant quod
15
aqua esset in terra, cum terra sit ad modum figurae taxillorum, et aqua
16
ad modum triangulorum figurae? Et videtur quod teneant quod possit
17
fieri triangulus ex quadrangulo sicut taxillus, et sic sequebatur quod
18
primo diximus. Et amplius, quod figura viginti basium quae est aeris,
19
quando convertitur ad aquam, et coniunxeris de partibus eius octo, et
20
separaveris quattuor, non convertetur ad aquam, quia non est rationabi-
21
lius quod aliqua partium ipsius convertatur ad aerem potius quam
22
aliqua alia, et dividendo quattuor signata, sequitur sine dubio quod
23
congregetur ex eis ignis vel aliud corpus, si est possibile, et quod sua
24
prima congregatio deperdatur, et non sit quicquam.
50
25
|117|[ar. ed. Qāsim]Et tenent quod nihil aliud componitur nisi unum istorum elemento-
26
rum vel compositio ex eis et, quando ex aqua fit aer, erit maius corpus et
27
trianguli erunt maiores. Quomodo ergo erit istud, nisi in tractando
28
aliquod corpus extraneum, et tunc non erit aer simplex, vel erit vacuum
29
intus, et elongatur cum eo aliqua elongatione et ingreditur loco sui
30
corpus aeris? Sequitur ergo ex hoc quod sit ibi aliqua natura elongatio-
31
nis et dimensionis[*]dimensionis probably corrupt for divisionis quae cogat esse inter corpora spatium vacuum
32
terminatum, et alia natura cogit oppositum istius, quousque coniunctio
33
et ordo cogant in natura corpora illorum quae fugiant ab una et ab alia
34
parte ad terminum notum. Erunt ergo motus de natura sua et non per
35
violentiam extrinsecam, et sunt motus diversi per quos expanditur ad
36
terminum finitum: totum autem istud est impossibile. Si ergo aqua sit
37
<…> quod diximus scilicet aer per aliqua quae ingrediuntur in eam
38
quando convertitur ad aerem, <…> illa diversa erunt propinqua
51
39
congregativa inter partes quae elongantur quando convertuntur ad
40
aerem: quare aer converteretur iterum ad aquam praeter hoc quod sit in
41
eo aliquid ingrediens locum eius, item praeter hoc quod adveniet aliquid
42
ab extra?
43
Deinde, si congregationes istorum corporum fuerint sine condicioni-
44
bus et sine dispositionibus, et sine terminis necessitantibus naturam ad
45
mensurandum ad certos terminos appropinquationis et elongationis
46
quae faciunt diversitatem in naturis, sequitur necessario quod mutatio in
47
naturis sit infinita, quia, quamvis possemus ponere cuilibet naturae
48
terminum in subtilitate et in apertione et in ponendo vacuum in partes
49
eius, accidit, quando exiverit illum terminum, quod erit in alio termino.
50
Quilibet ergo istorum erit finitum, et non est dubium quod, si fuerint
51
elementa ista quattuor, secundum quod ipsi tenent, et habuerit quodlibet
52
eorum certum <terminum> quem non pertransierunt, termini inter
53
extrema sine dubio <erunt> terminati.
54
|118|[ar. ed. Qāsim]Quando ergo acceperimus <…> maius spatium <quam> quod
55
continetur inter partes ignis, sequeretur necessario quod innovaretur alia
56
natura coniunctionis extra coniunctionem illorum quattuor, et additioni
57
terminorum vel spatiorum non erit terminus neque finis, nisi posuerint
58
alicui parti illorum quattuor terminum infinitum in rarefactione et
59
apertione, ita quod, quando fuerint quattuor partes, constituetur ex eis
60
figura pinealis ignis. <Et>, dato quod una pars earum sit Romae et
61
alia apud Sanctum Iacobum et aliae duae quae remanent distent secun-
62
dum istum modum per quantulum spatium, constituetur omnibus unus
52
63
ignis. Et est valde mirabile ad tenendum quod fiat unum corpus ex
64
partibus elongatis et dispersis in vacuo, etiam dato quod fuit in spatio
65
propinquo, quia, quando venerit separatio, non erit ex eo unus ignis nec
66
una terra, nisi sensus erraverit, et, quando non fuerit unus ignis inventus,
67
non erunt multi ignes in actu. Quid ergo volunt dicere de istis partibus in
68
congregatione ignis et aeris, existente forma ista suae rationis scilicet
69
quae dicta est?
70
Et, si quis cogat partes aggregati [esse] ex quattuor basibus triangula-
71
tis quousque coniungantur et obvient sibi ipsis, [et] non poterit evadere
72
quin sit ignis, et erit iste ignis parum rarefactus per vacuum, vel unietur
73
in essentia et erit unio inventa, et non erit elementum nec ex elemento.
74
Et iam negaverunt istud et pessime fecerunt quia reddiderunt causam
75
istam. Nam, postquam tenent quod ista corpora separata non habent
76
qualitatem et innovatur eis qualitas ex eo quod coniungantur, deberet
77
esse in potestate coniunctionis quod operaretur in sociis antequam
78
innovaret qualitatem eorum. Et est mirabile quod quodlibet corporum
79
per se careat qualitate, et in omnibus simul est caliditas vel frigiditas,
80
cum non sit aliquid istius in aliquo istius congregationis quia, si tangeres
81
|119|[ar. ed. Qāsim]illud compositum, non dubitares quin quaelibet illarum partium contin-
82
gat suam proportionalem et, si illud unum non operatur in contacto, ita
83
bene de quolibet aliorum. Non ergo fiet aliqua operatio <…> ab
53
84
aliquo tangente, sed potius erunt salvi, et coniunctio non erit salva. Si
85
ergo per congregationem inducitur quod innovatur caliditas decurrens in
86
omni parte, quousque deveniat in quolibet simplici per vicinitatem sui
87
propinqui etiam, si separata, non fuerit talis. Erit ergo usus eius quod
88
convertetur in qualitatem: quod ipsi nolunt et non custodiunt quod
89
volunt in opinione sua, immo contrariantur ei.
90
Praeterea, non dubitant quod corpora habeant motus naturales; <si
91
enim motus naturales> proveniunt ex suis substantiis, debent esse
92
motus convenientes et similes, et quod non invenirentur in mundo duo
93
motus contrarii. Et, si proveniunt ex eorum figuris, et figurae sunt
94
infinitae secundum opinionem quorundam eorum, motus naturales
95
eorum erunt infiniti; et iam declaratum est quod sunt finiti; sunt autem
96
finiti, secundum quod tenent aliqui eorum, sed sunt multi. Sequitur ergo
97
necessario quod species motuum naturalium sunt multae ultra modum,
98
quod non est ita secundum quod scivisti; et praeterea, motus naturales
99
diversi sunt motus, et scitur quod ipsi proveniunt ex potentiis diversis:
0
sequitur ergo quod inter figuras sunt figurae oppositae, quod ipsi non
1
credunt.
2
Quod autem crediderunt quod habens angulum opponebatur non
3
habenti angulum, sequitur necessario quod circulare habeat oppositum,
54
4
quod tamen non est sic quia, si circulare vel sphaericum haberet
5
contrarium, esset una species circularis, sed, si posuerimus unam speciem
6
circularis, sequeretur quod opposita non esset circularis una, sed essent
7
species figurarum infinitarum vel aliquid generalius et universalius omni
8
speciali figurae laterum, et oppositum unius in specie est unum in specie.
9
|120|[ar. ed. Qāsim]Sed quod sunt partes infinitae, secundum illos, et proprie secundum
10
illos qui dicunt quod formae earum sunt finitae, hoc est mendacium
11
manifestum contra illud quod fuit dictum in infinito.
12
Contrariantes autem istis dicunt quod coniungere et dividere non
13
mutant naturas neque formas, sicut est de auro: quando sublimatur,
14
deinde congregatur, erit unum, sed istud non est verum oppositum.
15
Dicunt enim quod sublimatio non revertit aurum ad primam coniunctio-
16
nem per quam fuit aurum, sed tenent quod istud aurum sensui patefac-
17
tum est multum aurum, et ista aqua sensui patefacta sunt multae aquae
18
contiguae, et prima coniunctio aureitatis vel aqueitatis non est sensui
19
manifesta: quomodo ergo sentietur separatio quae ei accidit? Praeterea,
20
theriaca componitur ex diversis medicinis in quibus renovatur forma
21
theriacae propter aggregationem, taliter quod sensus non potest eas
22
dividere post commixtionem earum, divisione tali quod alienet partes ab
23
esse theriacae. Et hoc non est pro tanto quod theriaca non fuit renovata
24
ex aggregatione et separatione. Et quod dicitur istis quod aer non habet
25
figuram nec etiam aqua et quod recipiunt quamlibet figuram, istud in
26
primis est mendacium quia, quando accidens non advenit aquae quod
27
obviat ei, figuratur sphaerice, et eodem modo aer et omnia simplicia.
28
Secunda autem ratio est quod isti exhibent figuram praenominatam uni
29
aquae per primam coniunctionem, sed non prohibent post istud quod ex
55
30
magna aggregatione convertatur in quaslibet figuras prout acciderit, et
31
isti concedunt coniunctionem aquarum habere figuram, quia necessitant
32
primam coniunctionem aquarum illam habere. Praeterea, quando dicunt
33
de corpore fluente quod convertitur in lapidosum, <et lapidosum> in
34
|121|[ar. ed. Qāsim]aquam, sine coniunctione et separatione et sine mutatione figurae et
35
situs, si addiderint in isto principio condicionem scilicet quod inveniatur
36
ad sensum ut verificetur et concedatur, nihil inde sequetur, quia non
37
rectificatur quod, quando non fuerit ibi divisio vel coniunctio sensui
38
manifesta, quod aliquo modo non sit; et, si non posuerint istam
39
condicionem, sed dixerint quod non renovatur in eis coniunctio nec
40
divisio nec conversio ordinis neque situs et posuerunt quod non sit ibi
41
quod non attingitur sensu, non concedetur eis.
42
Isti ergo modi contrarietatis super eos magis videntur resistentia
43
rationis et perfidia, quam aliud. Revertamur ergo de cetero ad assi-
44
gnandum differentiam quae est inter generationem et corruptionem et
45
alterationem.
56
1
|122|[ar. ed. Qāsim]CAPITULUM IN ASSIGNANDO DIFFERENTIAM QUAE
2
EST INTER GENERATIONEM ET ALTERATIONEM
3
Scitur quod nostra intentio in contradicendo istis non fuit nisi ad
4
assignandum differentiam inter generationem et alterationem. Et idcirco
5
fuit nobis necessarium loqui et tractare de elementis, et destruximus
6
quasdam opiniones quae inveniebantur in elementis, per quarum solutio-
7
nes iuvabimur ad aliam nostram intentionem, videlicet qualia sunt
8
elementa. Et expedit quod primo et principaliter dicamus negotium
9
generationis et alterationis.
10
Dicamus ergo quod experientia ostendit et testificatur quod aqua
11
currens convertitur in lapidem, et experientia etiam ostendit quod pos-
12
sunt aliqui facere lapidem fluxibilem sicut aqua, et congelant aquam ad
13
modum lapidis.
14
Et aer purus sine admixtione vaporum coagulatur in nubes et fluit
15
aqua et nix, et hoc manifestatur in cacuminibus frigidorum montium. Et
16
iam vidimus aerem purissimum, prout est possibile, et proprie prout est
17
in hieme cum existeret aer clarus, quod condensabatur et efficiebatur
18
nubes sine elevatione vaporis vel nebulae versus ipsum, et effudit versus
19
terram et supposuit super eam nivem, et spatium illius erat aliquotiens
57
20
quantum unius tractus ballistae undique; et convertitur aer ad clarita-
21
tem, deinde coagulatur, et redit idem quod prius, et secundum istum
22
modum ordinatur in illa valle in qua cadit nix magna valde quae, si
23
curreret, esset maior maximo flumine, et nihil aliud est quam aer qui
24
conversus est ad nivem et aquam.
25
|123|[ar. ed. Qāsim]Praeterea, possunt ponere aliquem aerem in terreum circumdatum a
26
gelu et fixum ibidem, et tunc videbis quod coniungentur a parte interiori
27
suae superficiei guttae decurrentes successive, quousque replebitur aqua;
28
hoc autem non est ad modum resudationis, quia istud magis competeret
29
aquae calidae. Praeterea, dato quod huiusmodi arcens vel aliquod aliud
30
instrumentum non submergatur totum in gelu, sed remanet summitas
31
eius quae non contingatur a gelu, congregabuntur guttae ita bene usque
32
ad summum suae superficiei, eo quod frigiditas attingit ibi. Et istud est
33
<…> per modum resudationis a gelu, quia resudatio esset in parte
34
terrei quae contingeretur a gelu, et non in alia parte; et quandoque
35
erit illud gelu irresolubile de quo non fit aliqua deperditio, sed, quanto
36
magis fuerit elongatum a resolutione, erit potius quod nominavimus; et
37
oppositum istius erit quod convertetur aqua in aerem per calefactionem.
38
Sed conversio corporum ad ignem est ad modum folliculorum fabro-
58
39
rum in quibus, quando sufflantur frequenter et pro posse, suffocatur
40
intus aer et non potest ingredi nec egredi in valle, quod cito convertetur
41
totum ad ignem et comburet ipsum.
42
Et iam scivisti quomodo oleum balsami convertitur ad ignem, et hoc
43
non est nisi quia sua elementa convertantur ad ignem. Et ligna, quando
44
fuerint viridia, non comburuntur ab igne, et congregatur ex eis multus
45
fumus, et est ex partibus quae nondum conversae sunt ad ignem et,
46
quando fuerint sicca, non congregabitur aliquid ex eis, vel erit modicum
47
in comparatione ipsius quod posset ex humido congregari. Et non
48
possumus dicere quod istud proveniat ex eo quod partes terrestres in
49
humido sunt plures, et quod ponderosum quod per violentiam ascendit
50
est multum. Possibile enim esset siccum esse magis ponderosum, et quod
51
fieret fumus et <quod fieret> cinis ambo essent minus. Sed potius hoc
52
est ex eo quod aqueitas est difficilis ut convertatur ad ignem propter
53
fortitudinem sui contrarii et prohibet conversionem sui propinqui, et
54
|124|[ar. ed. Qāsim]terreitas sicca adhaeret fortius igni et, si accideret quod non converteren-
55
tur ad unum, sed ascenderent in unum, fumus amborum esset unus,
56
quando congregaretur, et tum fumus in uno eorum est minor et cineris
57
non est plus. Quod ergo erat ibi de terrestreitate conversum est ad non-
58
terrestreitatem, sed non vincit ibi nisi ignis: ergo conversum est iam ad
59
ignem.
60
Et ostenditur ex hoc et ex sibi simili quod, si istud non fuerit per
61
modum occultationis, nec etiam per modum coniunctionis et separatio-
62
nis, quod non est <nisi> per modum alterationis substantiae: elementa
63
igitur alia in aliis convertuntur, et ab una specie in aliam composita
64
transmutantur, sicut est de tritico quod convertitur in sanguinem, et de
65
sanguine convertitur ad ossa et ad medullam et ad similia.
59
66
Quod est secundum istum modum, scilicet quod remanet species
67
substantiae, inquantum est rerum visa signata et firma, sicut est de aqua
68
calefacta quae est constans in sua substantia, istud tale erit alteratio; et
69
cum non remanet species in transmutatione, secundum similitudinem
70
quam fecimus, erit corruptio.
71
<Generatio enim absoluta est> generatio substantialis, et generatio
72
condicionalis, sicut si dicatur: «erit album vel erit nigrum», istud erit
73
alteratio, vel aliquid aliud de mutationibus quae non sunt in substantia,
74
et istud est secundum condicionem.
75
Et iam tenent aliqui quod generatio competit duobus elementis nobi-
76
lioribus et maioris essentiae, et quae magis inveniuntur, idest actualiori-
77
bus. Et isti talem dicunt generationem absolutam et istius contrarium,
78
quando fuerit in vilioribus, erit generatio condicionalis.
79
Et adhuc tenent alias opiniones, quia ponunt in sensibiliori elemento-
80
rum maius esse et quod generationes et corruptiones sunt absolutae, et
81
dicunt aliud de quo non est nobis ius repetere illud nec etiam contradi-
82
cere, quia amittere lapidem pretiosum deterius est quam illum spargere.
83
Generatio autem corporis non potest esse ex non-corpore: scivisti etenim
84
quia corpus non est ex alio nisi ex substantia materiae, et substantia
85
materiae non potest spoliate separari.
86
|125|[ar. ed. Qāsim]Et omne corpus cuius pars vel totum recipit generationem et corrup-
87
tionem non est perpetuum; si enim totum recipit, non est hoc dubium;
60
88
sed, si recipit illud in parte sui, et participat cum eo in specie, sequitur
89
quod in natura suae speciei recipit generationem et corruptionem; et
90
iam probavimus primo quod omne tale non est <non> generatum, et
91
quod non est non generatum ex inventis, non est perpetuum. Elementa
92
ergo generationis et corruptionis non sunt perpetua, sed inveniuntur
93
corruptio et generatio eorum ab invicem.
94
Expedit ergo a modo scire modum cursus actionis et passionis inter
95
ista elementa. Per actionem enim in hoc loco volumus dicere motum in
96
qualitate, et per passionem volumus dicere quod mutetur in qualitate,
97
secundum modum quem scivisti in suo loco.
98
Dicimus ergo quod istud erit per contactum quia, si non esset per
99
contactum, non posset evadere quin vel esset per aliam proportionem
0
situalem, vel quomodocumque contingeret; et non potest dicere esse
1
quod dicatur, quod istud sit quomodocumque contingat quia, si sic,
2
esset corpus calefactum a calefaciente, quomodocumque calefactum
3
esset situatum, et corpus calefieret per ignem, dato quod distaret ab eo
4
per viginti leucas.
5
Si autem fuerit comparatio alterius modi praeterquam per contactum
6
qui inducit naturam confrontationis et coniunctionis, medium, cum non
7
calefit neque infrigidatur, non calefaciet neque infrigidabit patientem
8
existentem de longe; si autem calefecerit medium, erit propinquum agens
9
et operabitur sine dubio per contactum.
61
10
Et actio <et receptio actionis> inter corpora quae sunt nobiscum
11
|126|[ar. ed. Qāsim]sunt talis modi quod alia in aliis operantur quando fiunt contactus inter
12
ea; et idcirco est usus quod approprietur istud contactui ita quod,
13
<cum> duo corpora obviant sibi et unum in aliud non operatur, in
14
hoc loco non vocabitur contactus; et, si alterum illorum fuerit agens et
15
non patiens, dicunt quod ipse eum tangit patientem et non tangitur ab
16
eo: contactus ergo secundum istos est agendo, et non potest esse sine
17
situ; sequitur etiam quod habeat ponderositatem et levitatem; ideo
18
aeque probatum est quod corpora quae recipiunt ampliationem et
19
mixtionem sunt secundum istum modum, et extendunt rationem istam in
20
re in qua non est utilitas; operantia ergo corpora cooperantur per
21
contactum.
22
Et dixerunt aliqui antiquorum quod agens, si non transit per foramina
23
vacua patientis, quod non operatur in eum. Et nesciunt quod maior
24
profectus istorum foraminum est in plus fortificando contactum quia,
25
dato quod sit obviatio et contactus sine foraminibus, erit nihilominus
26
actio in patiente, et obviatio et contactus erit certum quod est in
27
essentia scilicet operis, sed tamen, quanto magis se miscuerit agens, erit
28
<receptio> operationis magis extensa.
29
Et corpora elementalia, quando sibi obviant, alia in aliis operantur, et
30
quodlibet eorum per formam propriam operatur et per materiam recipit
62
31
operationem, sicut est de ense qui scindit per suum acumen et obtundi-
32
tur et hebetatur inquantum est ferrum.
33
Et quodlibet eorum agit in sibi contrario in specie, simili tamen in
34
genere, et convenit cum eo in potentia materiae, et huiusmodi receptio
35
operationis non cessat quousque deveniat ad unam duarum rerum: quia,
36
vel una pars vincet aliam et convertet eam ad suam substantiam et tunc
37
erit generatio in specie devincentis et corruptio victo, vel non vincet, nec
38
devenient ad tantum quod unus vincat alium usque ad conversionem
39
substantiae, sed convertit qualitatem eius usque ad terminum in quo
40
praesunt <actio et receptio> operationis super illud, et renovatur
41
qualitas aequalis, similis in eisdem, quae complexio nuncupatur.
42
|127|[ar. ed. Qāsim]Et ista aggregatio vocatur temperamentum et, si accidit congregatio
43
sicut est inter farinam tritici et avenae et non est <actio vel receptio>
44
operationis inter ea, [et] non vocatur complexio istud tale, sed potius
45
dicetur applicatio et mixtura. Sunt et aliqui homines qui utuntur in
46
hoc loco <…> vocabulo complexionis. Convenerunt autem omnes
47
Peripatetici quod non resultat complexio quando simplicia fuerint obser-
48
vata quia, si simplicia observarentur in suis maneriebus quas habent,
49
non sequeretur necessario quod ex eorum coniunctione resultarent caro
50
et ossa, sed esset quoddam compositum cuius singularia occultarentur
51
ad sensum, cum tamen [ad sensum] invenirentur in eo, in tantum quod,
52
si aliquis homo haberet validissimum sensum <visus> usque ad attin-
53
gendum, videret in carne aquam et terram et ignem et aerem separata, et
54
tunc secundum veritatem caro non esset caro, sed esset in comparatione
55
visus quorundam hominum et non aliorum. Dixerunt etiam quod nec
63
56
per deperditionem unius nec etiam per deperditionem amborum, quia
57
non expedit quod deperdita dicantur mixta, nec et corruptum cum
58
permanente.
59
Post istud autem primus sapiens dixit quod mixta stabant firma in
60
potentia, vel dixit <quod> potentiae mixtorum sunt firmae, et inten-
61
dit per potentiam illud actuale quod est forma, et non intendit dicere
62
quod inveniantur in potentia quae quidem potentia consideratur in
63
receptione actionis quam habet materia per sui essentiam. Iste namque
64
homo voluit dicere ac etiam ostendere super rem quam habent quae non
65
corrumpuntur, et hoc erit quando remanserit sua potentia quae est
66
forma sua essentialis; sed potentia quae est in ratione dispositionis quae
67
est in materia, haec erit quando corrumpitur et convertitur ad materiam
68
et erit cum corruptione, quia, quamvis ipsa deperdantur, sunt tamen
69
constantes illius potentiae, quia corruptum est in potentia quod erat
70
prius et convertitur ad illud.
71
Commentatores autem vacillant in hoc, quia sunt titubantes in divi-
72
|128|[ar. ed. Qāsim]dendo inter formam et accidentia quae ostendunt discretionem inter
73
formam corporum naturalem et [iam] inter qualitates eorum, quia
74
crediderunt quod omnes qualitates, vel saltem aliqua pars earum, erant
75
formae istis corporibus, quamvis recipiant intensionem et remissionem.
64
76
Qui autem meliorem viam sequitur dicit quod qualitates eorum sunt
77
observatae in composito, et eorum fortitudines sunt confractae, et erunt
78
corpora pura, scilicet in potentia.
79
Consideremus igitur verbum istud et dicamus quod non possunt
80
evadere quia vel dicent quod, cum sint aqua et terra, permanent in
81
potentia aqua et terra, scilicet pura, vel permanent in potentia quae est
82
forma secundum iudicium perfectionum aquae et terrae. Et, si ponunt in
83
potentia aquam et terram, iam esset corrupta, cum tamen ipsi dicant
84
quod non corrumpantur, sed eorum fortitudines, idest actiones, sunt
85
confractae et potestates debilitatae; et, cum toto hoc, aliqui eorum
86
tenent quod ignis elementalis non est durabilis actionis; non est enim
87
dubium quin eorum fortitudines debilitantur propter mutationem.
88
Et illa mutatio vel erit per spoliationem [et] formae aqueitatis ipsi
89
aquae donec non sit aqua, vel remanebit forma aqueitatis, et erit aqua
90
aqua, et terra terra et, si cum ista mutatione non fuerit aqua neque terra,
91
tunc erit corruptio. Si autem remanserit aqua aqua et terra terra, non
92
fuit alicuius eorum forma deperdita quae, quando deperditur, nec rema-
93
net istud aqua nec illud terra, et non erit alteratio in natura speciei.
94
Et concedunt proprie quod forma substantialis non recipit intensio-
95
nem nec remissionem. Et, si fuerit terra, et diminuitur terrestreitas
96
quousque devenit ad hoc quod sit minus de terra quam prius erat, et
97
fuerit terrestreitas recipiens intensionem et remissionem, diminutio ergo
65
98
suae terrestreitatis est propterea quod ibi ingreditur alia natura quia, nisi
99
intraret, eius natura esset pura, et modo ingreditur ibi quaedam pars
0
eius et, cum hoc quod est terra diminuta, est aliud, sicut ignis vel aqua
1
|129|[ar. ed. Qāsim][est] diminuta. Ignis ergo et terra erunt unum simul diminute et erit
2
terra, in comparatione puri ignis, et ignis, in comparatione terrae purae;
3
istud autem est impossibile, quia ignis in tota latitudine suae igneitatis
4
est ignis et non est terra aliquo modo, et terra in tota latitudine suae
5
terrestreitatis est terra et nullatenus ignis.
6
Ipsi nihilominus concedunt quod ista fractio non est nisi in caliditate
7
et frigiditate et humiditate et siccitate, et tu scis quod non poteris
8
amovere aqueitatem ipsi aquae, dato quod fortiter calefiat vel etiam
9
ferveat, quanto minus si fuerit tepida.
10
Erit ergo mutatio quae provenit ipsi aquae in secunda perfectione, et
11
non in prima per quam aqua est aqua; si ergo fuerit ista alteratio quae
12
non abstulerit naturam speciei, non erit alteratio in substantia, sed erit
13
sine dubio in qualitate substantiae, observata tamen inquantum est
14
substantia, non autem observata inquantum est cum qualitate.
15
Primus autem sapiens dixit quod potentiae eorum non deperduntur, et
16
intendit dicere formas et naturas eorum quae sunt principia ad ista
17
complementa secunda quae, et quando removetur impediens, evenient ex
18
eis dispositiones quas debent habere.
19
Crediderunt ergo isti quod intendebat dicere potentias aptitudinum
20
quia, si esset possibile quod primum hyle denudaretur et remaneret sine
66
21
forma, potentiae elementorum et aptitudines eorum, per quas dicitur res
22
quod est in potentia ignis vel terra vel aliud, non essent deperditae,
23
quanto magis de composito, quia expresse dicunt quod non est in eo
24
corruptio. Quid ergo acquiritur ex isto verbo?
25
Est ergo necessarium declarare quid intendit dicere et non attingunt.
26
Dicamus ergo quod quodlibet elementorum habet formam substantia-
27
lem cum qua est illud [et] quod est, et sequuntur formam istam comple-
28
menta qualitatis et quantitatis et ubi, et caliditas et frigiditas cuiuslibet
29
corporum appropriantur ex parte formae substantialis, et siccitas et
30
humiditas ex parte materiae <…>, et in terminis naturalibus et in
31
|130|[ar. ed. Qāsim]mensura quantitatis naturalis, et in motu et in quiete naturali. Et erit
32
illius formae quae emanent ab ea in essentia illius corporis potentiae,
33
quarum quaedam sunt in comparatione patientis, sicut caliditas et
34
frigiditas naturales, quaedam in comparatione agentis dantis figuram,
35
sicut siccitas et humiditas naturales, et quaedam earum sunt in compara-
36
tione corporum appropinquantium ei, sicut est motus et quies naturales.
37
Ex substantia autem aquae manat frigiditas, quando stat prout debet
38
per naturam suam et non impeditur, sicut descendit <aqua> quando
39
stat secundum naturam suam, nullo impediente, et iam devincetur ista
40
qualitas per aliquod violentans et iam calefiet, sicut devincitur per
67
41
motum et per declinationem eius per aliquod devincens elevans versus
42
sursum et inducit in eam alienam declinationem motus, sicut est de aqua
43
calefacta quae per sui calefactionem ascendit; et ita bene partes terres-
44
tres, quando calefiunt, ascendunt ideo quia calefiunt; calefactio ergo
45
inducit inclinationem motus versus sursum; si autem caliditas fuerit per
46
naturam, inducetur illa inclinatio per naturam.
47
Istud ergo erit per istum modum, quando concesserimus quod ascen-
48
sio aquae et partium terrestrium est propter calefactionem, et non
49
propter quod volvatur ignis qui illuc ascendit. Et adhuc declarabimus
50
istud in alia fen, sed induximus tantum istud propter similitudinem, et
51
non propter quod ita sit, quia, si frigiditas sensibilis esset forma
52
<aquae>, amitteret aqua formam quando fervet, quod non est sic,
53
quia ita bene est aqua quando fervet, et, si humiditas sensibilis esset
54
forma aquae, aqua congelata non esset aqua, sed esset aliud elementum
55
vel quid compositum, sed non est aliquod istorum. Et, si inclinatio
56
actualis esset forma aquae, aqua quae extollitur versus sursum, cum sit
57
|131|[ar. ed. Qāsim]certum quod descendet cum amotum fuerit impediens per declinationem
58
quae innovatur ei, dicemus quod vel amisit formam aqueitatis, vel quod
59
<in> actu habeat duas inclinationes, scilicet inclinationem ascensus et
60
inclinationem descensus, ambo simul in actu.
68
61
Et iam dixerunt super istud quod scivisti; iam autem probatum est in
62
praecedentibus quod aliud est natura ab ista inclinatione, sed natura est
63
principium istius inclinationis. Scias etiam quod aliud est natura quam
64
qualitas praenominata; est etenim principium eius; et iam scivisti quod
65
non solum natura est principium motus et quietis localiter, immo est
66
principium omnium motuum et quietum naturalium. Iterum etiam scias
67
quod natura aquae est quae iuvet aquam ad istam qualitatem et eam
68
conservet, et non est nomen impositum isti naturae, sed accommodatur
69
ei ab operatione quae ex ea provenit. Aliquotiens namque dicitur
70
ponderositas, et aliquotiens frigiditas et humiditas quia, quando conside-
71
raverimus inclinationem quae provenit versus inferius in descendendo,
72
dicetur ponderositas, ipsa nihilominus est principium ponderositatis, et,
73
quando consideraverimus in eo quod provenit ex ea ex parte qualitatis,
74
dicetur frigiditas, ipsa tamen est principium frigiditatis; ista autem
75
denominatio est similis denominationi potentiae rationis vel risus quae
76
est in homine, cum tamen ipsa sit principium rationis vel risus.
77
Postquam autem proposuimus ista principia, dicimus a modo quod
78
natura aqueitatis servatur in complexionato, sed qualitates sunt
79
contractae et non deperditae perditione completa. Ista ergo est quantitas
80
alterationis quae inducit complexionem. Erunt ergo complementa
81
cuiuslibet speciei elementorum privata <in> actu, inventa tamen in
82
potentia valde propinqua, sicut est potentia ignis ad ascendendum, non
83
sicut potentia aquae ad ascendendum.
84
Elementa ergo non inveniuntur in actu absolute suis dispositionibus
85
observatis secundum quod ipsa sunt, nec corrumpuntur omnia, nec pars
69
86
eorum deperditur. Erit ergo quodlibet elementum, quantum ad suam
87
|132|[ar. ed. Qāsim]speciem, corpus naturale incompletum, et quantum ad complementum
88
secundum, utpote dicamus quod est aqua et est frigida in actu, erit
89
unum elementum ex completis elementis mundi, et, inquantum fuit
90
confractum per mixtionem, erit elementum compositionis.
91
Et quanto minores fuerint partes, erunt aptiores ad meliorem mixtio-
92
nem, ex eo quod quaelibet recipit melius operationem sui propinqui, et
93
virtus eius attingit melius cuilibet parti, et pro tanto humiditas est
94
facilior ad miscendum si viscosa non fuerit, quia viscositas est
95
difficilis ad separandum et ad scindendum, quia difficilis accidit
96
<receptio> operationis magni cum magno, propter oppositam ratio-
97
nem parvi quam diximus: magnum enim cum parvo damnificat parvum
98
et non commiscet eum sibi. Et quandoque operabitur parvum in magno,
99
absque parvitate et quantitate sensibili ut possit dici quod fuit mixtum
0
cum eo, sicut dicunt illi qui credunt de alkimia quod sit talis propter
1
spiritum qui dicitur halitus qui commiscetur metallo, quia ipsi dealbant
2
multam quantitatem aeris cum modico plumbo sublimato in alambico, et
3
istud totum operatur valde cito et in instanti cum commiscetur cum eo.
70
1
|133|[ar. ed. Qāsim]CAPITULUM DE DESTRUCTIONE CUIUSDAM NOVAE OPINIONIS
2
IN MIXTIONE ELEMENTORUM
3
Quidam moverunt quandam opinionem extraneam et mirabilem circa
4
ista nostra tempora, dicentes quod simplicia, quando commiscentur et in
5
se invicem operantur, deveniunt ad denudationem suarum formarum et
6
nullum eorum tenet propriam formam, sed induunt tunc quandam
7
formam et habebunt tunc unum hyle et unam formam.
8
Et sunt aliqui eorum qui ponunt istam formam quiddam medium
9
inter formas suas, et reputant quod pro tanto disponitur compositum ad
10
recipiendum formam specialem quam habent composita. Et sunt qui
11
ponunt illi formae aliam formam quae est forma specierum, et posue-
12
runt mixtionem seu temperamentum quid accidentale, et non formam.
13
Et, si ista opinio esset vera, quando ignis operaretur in compositum,
14
faceret in eum uniformem operationem, et alambicum distillatorium non
15
faceret separationem inter rem evaporantem et ascendentem in fumum
16
vel vaporem quae aliqua ratione non duraret super ignem, et inter rem
17
terrestrem quae nullatenus ascendet in vaporem.
18
|134|[ar. ed. Qāsim]Si namque quaelibet pars esset sicut alia, esset praeparatio in omnibus
19
aequalis, et, si diversificaretur, esset diversitas in fortitudine et debilitate,
71
20
ita quod aliqua portio suarum partium esset magis festina ad praepara-
21
tionem et alia magis tarda, et, cum toto hoc, istud non potest esse in eis,
22
dum induerint unam formam, qua mediante, non est cognitio vel
23
separatio inter ea; sed non potest esse absque separatione vel cognitione.
24
Et illa cognitio vel separatio, vel erit per formas substantiales, vel per
25
aliqua accidentalia. Sed, si fuerit per accidentalia, vel erunt accidentia
26
consequentia naturam rei, vel erunt accidentia provenientia ab extra.
27
Quod, si fuerint accidentia naturam rei consequentia, sequitur quod
28
naturae quibus diversa accidentia consequantur sint diversae. Et, si
29
fuerint accidentia provenientia ab extra, vel erunt illae partes, utpote
30
terrestres, quod necessitent, in omni tali composito, aggregationem sicut
31
ista, ut eveniat eis ab extra semper tale accidens, quando se commiscue-
32
rint, vel non necessitent; quod, si necessitant, sequeretur ex hoc quod, in
33
hora mixtionis, haberent proprietatem <et dispositionem> ad recipien-
34
dum istud, vel proprietatem et dispositionem ad conservandum istud, ita
35
quod alius non haberet, et illa dispositio, vel erit quid substantiale, et
36
cognoscetur per substantiam, et erunt componentia cognita in compo-
37
sito per eorum substantias, vel [per] aliquod accidentale, et verteretur
38
ratio ad idem quod prius. Vel non erunt tales illae partes terrestres quas
39
diximus, quae necessitent in omni composito talem compositionem
40
scilicet quod, quando se commiscuerint, proveniat eis ab extra, sed
41
[secundum] quod istud est aliquid quod provenit aliquibus partibus
42
|135|[ar. ed. Qāsim]accidentaliter: quod, si istud sic esset, contingeret hoc ut in paucioribus;
43
et omnis talis aggregatio sicut ista non necessitaret diversitatem istius
72
44
separationis, et esset possibile ut invenirentur aliquae carnes inter alias
45
carnes quae, de sui natura, secundum sui totalitatem ascenderent in
46
vaporem, vel quod totum descenderet et non evaporaret: sequeretur
47
etiam quod resolutio non devastaret in animalibus et in plantis <…> et
48
quod remaneret aliqua materia, existens materia, hoc est dictu, quod
49
remaneret siccum et <resolutum> humidum devastaretur.
50
Advertamus deinde quid amovet istis elementis formas substantiales
51
quando aggregantur, quia non potest evadere absque consideratione
52
quod ignis destruit formam terrae, vel aliquid extra ea ambo: usus enim
53
illius rei erit quod destruit formam eius, quando adhaerescit.
54
Si ergo ignis destruit formam terrae, vel destruit eam, igneitate sua
55
existente in actu, vel igneitate sua amissa et privata. Si ergo destruitur,
56
igneitate existente iam privata, destructio formae terrestreitatis esset post
57
privationem igneitatis, et privatio igneitatis in hoc loco ita bene erit per
58
terram; loqui autem in hoc est idem loqui. Erit ergo summa praedicto-
73
59
rum quod, per privationem igneitatis a terrestreitate, unum destruxit
60
formam alterius: istud autem est impossibile.
61
Vel erit aliquid aliud extra illud quod diximus quod amittitur forma
62
cuiuslibet eorum, quando coniunguntur, quia, si fuerit necessarium ad
63
destruendum formam igneitatis, dicamus, et ad tribuendum aliam for-
64
mam, terra, vel erit terra inventa, vel privata, iam ergo terra erat in isto
65
iuvamine, et verteretur ratio ad idem quod prius; si non fuerit necessa-
66
rium, scilicet quod inveniatur terra, nec erit necessarium mixtione
67
ad quod privetur forma igneitatis et conferat aliam formam, sed
68
esset possibile quod ex simplici generarentur generanda, sine aliqua
69
admixtione.
70
Talis autem ratio sicut ista non competit alterationi quia, quando
71
|136|[ar. ed. Qāsim]ignis, dicamus, fuerit causa ad calefaciendum materiam terrae, erit causa
72
existendo in actu ignis, et calefaciet per aliquid <caloris> inventum in
73
eo et, si defecerit, erit propterea quod est receptibilis <frigoris> ab
74
extra per suam materiam, terra existente in actu; erit ergo operator
75
dispositionis et receptor operis per materiam, et dispositio quae est
76
forma erit in actu quando operatur in materia, et materia quando recipit
77
operationem est in actu.
78
Non ergo accidit ei istud dubium. Sed quod inducit dubium est illud
79
quod elegerunt et induxerunt sequaces novae opinionis et est quod, si
80
substantia mixti non mutatur a substantia suorum simplicium, sed quod
74
81
mutata sunt complementa, idest qualitates vel actualitates eorum, erit
82
ergo ignis actu inventus in eo, sed erit sicut tepidus aliquantulum, et
83
aqua actu inventa, sed aliquantulum calida. Deinde, acquirunt per
84
mixtionem quandam formam additam quam simplicia non habent et illa
85
forma non erit ex formis quae non inveniuntur in toto, sicut sunt formae
86
congregationis, prout sunt formae figurarum et numerorum.
87
Lapis namque attrahens ferrum, ut ita dicatur, vel etiam caro, non
88
haberet formas ex formis provenientibus ex congregatione numerorum
89
vel etiam quantitatum, ut competat illud toti aggregato et non alicui
90
parti eius, et si sic, erunt istae formae penetrantes in qualibet parte, et
91
esset portio elementorum actu inventa in composito, et existens ignis,
92
confractus et non corruptus, acquireret formam carnis; et esset de usu
93
ignis quod per seipsum, quando accideret ei aliquis modus alterationis,
94
[et] converteretur in carnem, et hoc idem de quolibet simplicium.
95
|137|[ar. ed. Qāsim]Erit ergo una species qualitatis sensibilis et unus terminus terminorum
96
qui habebit medium inter humidum et siccum, et calidum et frigidum,
97
post corpora elementalia ad recipiendum carnositatem, et non prohibent
98
istud formae eorum, quemadmodum nec forma terrae prohibet in calido
99
fumoso ut recipiat caliditatem ascendentem: erit ergo de usu simplicium
0
quod recipiant formam specierum quando convertuntur, dato quod non
1
componantur. Non haberetur ergo nec esset necessaria compositio nec
2
mixtio.
75
3
Dicamus igitur primo, quod non est rationabilius quod [non] contra-
4
rietas istius dubitationis cadat super unam opinionem potius quam super
5
aliam, quia dominus istius novae opinionis ita bene tenet quod congre-
6
gatio elementorum [non] est necessaria ad dandum formam ipsi compo-
7
sito per illud actionis et passionis quod accidit inter ea, et quod primo
8
advenit eis actio et passio in suis qualitatibus, deinde advenit ei [sic] quod
9
denudat unam formam et induit aliam quia, nisi propter istud, sua
10
compositio non contineret utilitatem et, quando congregantur et compo-
11
nuntur, advenit eis mutatio in qualitatibus suis secundum magis et
12
minus, quousque quiescat complexio super illud, deinde innovatur alia
13
forma quam adaequat complexio. Vel non erit quod credunt quod
14
provenit post mixtionem <unum tantum>, et quomodocumque sit,
15
istud provenit per conversionem quae advenit eis in suis qualitatibus, et
16
ita bene sequitur ex hoc quod illa alteratio, quando advenit uni eorum,
17
quod illud unum solum per se recipiat illam formam, et, si non potest
18
recipere propterea quia illa alteratio est impossibilis in eis nisi commi-
19
nuantur partes eius et transgrediantur et contingantur agens et patiens in
20
sitibus propriis, et quod illa forma impossibile est ut observetur nisi per
21
istam contiguationem, quod illa forma non sedit in materia quae non
22
possit eam servare, vel aliam rationem ab ista de causis qualitatum.
23
Ista ergo responsio est communis ambabus opinionibus, quomodo-
24
cumque sit, quod apparet quod termini mixtionis et complexionis sunt
76
25
|138|[ar. ed. Qāsim]necessarii [et] in praeparando materiam ad recipiendum formam compo-
26
sitionis, quae non invenitur nec remanet nisi propter mixtionem et
27
temperamentum. Istud ergo est quod debet intelligi de facto simplicium,
28
per quem modum inveniuntur in composito.
29
Et quod inde provenit de discordia inter antiquos est quia aliqui
30
eorum non separant nec cognoscunt formam, per quam ignis est ignis et
31
aqua est aqua, ab istis accidentibus consequentibus, quamvis ita bene
32
dicerent isti, quando fuerint requisiti quid intendunt dicere, quando
33
dicunt quod aqua est frigida et humida definiendo aquam, si est frigida
34
in actu vel frigida in potentia, [dicunt] quod per hoc intendunt dicere
35
frigida in potentia et non frigida in actu.
36
Ponunt ergo frigiditatem in definitione aquae, quasi velint dicere quod
37
invenitur in aqueitate aliquid <per> quod potest aquam infrigidare, et
38
est impossibile quod infrigidet et ipsum non sit frigidum; quod ergo
39
accipitur in definitione aquae erit potentia ex qua provenit infrigidare
40
<aquam et> suum propinquum in actu.
41
Ista autem potentia non est ad infrigidandum in actu, sicut ignis
42
potentia est ad infrigidandum in actu, quia igni est necessarium quod
43
spoliet formam suam a materia et quod induat aliam formam ad hoc ut
44
habeat istam potentiam; aqua autem habet huiusmodi potentiam, et est
77
45
in ea valde propinqua actui et, ad eundum in actu, [et] non est ei
46
necessarium nisi quod amoveatur impediens.
47
Ista igitur potentia non est potentia hyles, sed est forma addita super
48
hylem, quae operatur in aqua frigiditatem et in eo quod recipit operatio-
49
nem eius, mediante ipsa.
50
Quando autem ipsi dicunt quod potentiae vel qualitates elementorum
51
confringuntur propter mixtionem, et sunt in potentia illud quod sunt,
52
intendunt dicere potentiam propinquam: ista ergo potentia propinqua
53
est differentia definitionis in quolibet eorum et, quando remanet alicui
54
|139|[ar. ed. Qāsim]differentia suae definitionis, non est sine dubio deperdita forma eius. Ipsi
55
ergo, quodam modo, intendebant istud dicere, et non occurrit eis quod
56
possent explicare.
57
Ista autem mixtio est multis modis, quia, vel erit caliditas simplicium
58
quod calefaciat frigidum, tantum quantum frigidum infrigidat ipsum
59
calidum, quousque inde proveniat aliquid medium inter frigiditatem et
60
caliditatem, et idem inter fortitudinem humiditatis et siccitatis, et voca-
61
tur talis mixtio aequalis absolute. Et, si fuerit aequalitas inter caliditatem
62
et frigiditatem, et non fuerit inter humiditatem et siccitatem, sed device-
63
rit humiditas, dicetur complexio humida; vel devincet siccitas, et dicetur
64
complexio sicca. Et, si fuerit aliis duabus in oppositis, erit aequalitas
65
inter humiditatem et siccitatem, et non erit inter caliditatem et frigidita-
66
tem, sed devincet caliditas vel frigiditas versus complexionem calidam,
67
vel frigidam.
68
Erunt ergo istae complexiones extra aequalitatem, deviatione simplici,
69
et istud est quando quiescit actio et passio super victoriam unius
70
extremorum ad suum contrarium, aequalitate existente inter alia
71
extrema. Et, in facie istorum, sunt aliae quattuor compositae, et istud est
78
72
quando non est aequalitas inter duo extrema diversitatum, et est quies
73
super duo vincentia et erunt calidum et siccum, et frigidum et siccum, et
74
calidum et humidum, et frigidum et humidum. Erunt ergo omnes
75
complexiones novem, scilicet aequalis, et quattuor simplices, et quattuor
76
compositae.
77
Postquam autem narravimus in generatione et alteratione et in his
78
quae continentur cum eis, et perfecimus totum istud, expedit igitur quod
79
loquamur in augmento.
79
1
|140|[ar. ed. Qāsim]<CAPITULUM> DE SERMONE AUGMENTI
2
Augmentum non potest esse nisi per additionem aliquam, non autem
3
qualiscumque additio. Quia spissum, sicut est aqua, quando convertitur
4
ad aerem et crescit in corpulentia sua, iam est amissum et iam factum
5
quid aliud cum sua corpulentia; et non erit denominatum per motum
6
augmenti quod accidit per additionem, nec etiam quando praedictum
7
remanserit et non supervenerit ei aliquid ab extra quod coniungatur ei,
8
sicut est de aqua, quando rarefit cum convertitur ad caliditatem et adhuc
9
est aqua, nec etiam omnis additio quae ei coniungatur, quia, quando
10
unum corpus fuerit alteri applicatum, vel addiderint aquam super aliam
11
aquam, quilibet addentium est in se quietus et non convertitur ad
12
aliquid, sed iungitur ei additamentum. Hoc autem non erit motus
13
augmenti.
14
Sed sequitur quod remaneat res in propria specie, et moveatur secun-
15
dum sui totalitatem ad augmentationem per illud quod ingreditur et
16
supervenit ei, nec etiam per illud totum quod fuerit per istum modum:
17
quia senex, postquam cessat in eo augmentatio, impinguabitur, sicut
18
macrescit ille qui crescit quando est in annis augmenti: non tamen
19
additio pinguedinis est per augmentum, sicut nec est macies per
20
consumptionem nutrimenti, sed potius est necesse quod sit ista additio
21
perpetua et regulata quousque compleatur augmentum, et augmentator
22
erit corruptus et conversus ad similitudinem augmentati, et crescit
80
23
augmentatum extensum in omnibus dimensionibus ultra quousque
24
completur augmentum.
25
Sequitur ergo quod iste augmentator qui ab extra provenit, ingredia-
26
|141|[ar. ed. Qāsim]tur in augmentato et transgrediatur per poros qui sunt in corpore eius et
27
impellitur augmentum ad omnes dimensiones et diametros secundum
28
quandam regulationem necessariam suae speciei, species tamen conser-
29
vatur in suo individuo. Si enim transcenderet in vacuo, non esset
30
necessarium corpori ad augmentum ut impleretur quod esset in eo
31
vacuum de dimensionibus, immo esset eadem corporeitas, sive sint
32
dimensiones vacuae, sive non.
33
Dicitur autem iste motus augmenti, cum ex plantis et animalibus
34
habetur ex parte caliditatis: animalia autem et plantae ex corpore et
35
anima componuntur; istud tamen, scilicet augmentum, advenit corpori
36
primitus, et advenit corpori ex parte suae quantitatis. Ergo hoc est hyle
37
augmentatoris qui suffert formam corporalem, et haec est quantitas
38
quam habet huiusmodi hyle, et haec est forma figuralis quae illam
39
quantitatem circumdat. Hyle autem semper est mobile: dubitatur autem
40
et non est longe ad credendum de eo, scilicet de hyle, forte quod advenit
41
resolutio super quamlibet partem eius antiquam et quod, in aliquo
42
tempore, corpori individuo invenitur tota materia sine aliqua parte
43
primae, et augmentatio et additio non appellantur a secunda materia
81
44
remanente, appellatione prima. Et idcirco non est longe augmentationi
45
ut non vocetur ab unamet materia signata.
46
Prima praeterea materia non crescit quia, dato quod materia quae est
47
unamet signata quiesceret et remaneret in perpetuum, nunquam esset
48
maior per augmentum, sed maius est quod ex ea et ex superveniente
49
addito coniungitur, et, cum omni eo quod ei additur, remanet in
50
quantitate et mensura in qua erat prius antequam adderetur sibi istud; et
51
quod additur ei est aliud, et totum est ista additio; et ista aggregatio,
52
inquantum est aggregatio, renovatur modo per adventionem additionis
53
illi primae radici. Non ergo crevit materia nec etiam additamentum.
54
Praeterea, idem est iudicium et eodem modo in ambobus quantum ad
55
quantitatem ignotam, scilicet in addente addito, et insitam in materia.
56
|142|[ar. ed. Qāsim]Turpe etiam est ad considerandum quod forma possit conservari
57
mutando materiam, taliter quod operatio quae est composita ex lateri-
58
bus, quando amoventur latera alia post alia quousque mutantur omnia,
59
quod ista eadem esset prima operatio in numero et, forma et figura
60
existente mutata ab una materia ad aliam, esset eadem numero. Hoc
61
autem est impossibile, sed perficitur istud cum deperditur prima forma
62
operationis cum amotione sui componentis et renovatione alterius
63
formae primae consimilis: istud autem iam probavimus.
82
64
Et adhuc, si mutaretur aliqua pars materiae, debes scire quod forma
65
non esset eadem, et non advertis nec facis vim de hoc quod dicitur,
66
scilicet quod illud quod remanet de forma in illa parte quae remanet de
67
materia [et] est terminus formae, scilicet qui custodit rem; et sic ego
68
dicam quod non renovatur nisi secundum modum quem nos non
69
tetigimus, quasi dicat quod voluerint attingere verum et non attigerunt,
70
nisi secundum modum quem nos non tetigimus.
71
Alia namque pars formae quae est in materia innovata non est
72
primamet, secundum quod scivisti, in mutatione totius materiae, sed
73
potius est similis primae. Et, si forma totius in hoc loco esset congregatio
74
remanentis cum adveniente de novo, et congregatio remanentis et etiam
75
formae permanentis, totum simul, non est congregatio illa: forma ergo
76
non remanet quando materia crescit. Est ergo nobis necessarium quae-
77
rere exitum istius dubitationis.
78
Dicamus quod debes scire quod a speciebus plantarum et animalium
79
non mutatur nec resolvitur tota materia, sed primo et principaliter
80
resolvitur ab eo quod est subtile, et venit aliud loco sui; et si resolvetur
81
spissum, hoc erit in fine, et resolvitur valde modicum, et remanet
82
finaliter, dum durat ista mutatio, aliquid quod conservat formas et
83
potentias necessarias. Et, si est necessarium animae pro sua composi-
84
tione, materia est nihilominus ei necessaria, scilicet animae, pro suis
85
|143|[ar. ed. Qāsim]primis operibus. Si ergo aliquid adiungitur illi, convertit illud ad se et
86
addit in ea et in complementis illius potentiae quae conservatur per
83
87
primam, scilicet animam existentem in materia. Erit ergo ac si in
88
complementis illius potentiae esset aliquid antiquum et aliquid coniunc-
89
tum ei de novo, vel forma et potentia erit illud antiquum, et quod fuit ei
90
adiunctum sunt complementa, et coniunctio totius non erit illud anti-
91
quum, sed innovatur cum potentiis vel complementis, prima tamen
92
incorrupta existente, et coniungitur ei aliquid, quo mediante, est comple-
93
tius. Si enim materia tota esset mutabilis, cicatrices et vestigia plagarum
94
mutarentur. Quod ergo remanet de sui materia individuo est illud cum
95
quo observatur forma prima radicalis, et forma est illa quae stat in
96
materia quae, per sui complementum, non mutat formam speciei.
97
Sed potentiis quae sunt complementa firma ad formam speciei prove-
98
nit additio et quantitates. Primum igitur et principale ipsius erit illud
99
quod observatur in materia remanente observata, et adiungetur ei addi-
0
tio quae distinguitur a prima in substantia, et non est ita pura sicut
1
prima sua tarditate, ita bene ergo advenit resolutio isti et citius quam
2
materiae quae in primo erat. Figura vero et dispositio est de rebus quae
3
accidunt et consequuntur formam specificatam, vel accidens quod non
4
consequitur.
5
Sed quod remanet in ista mutatione augmenti est forma specificata, et
6
quod est additum est quantitas in re prima. Forma autem figuralis et
7
dispositionalis fit maior per quantitatem; eadem enim forma figuralis
84
8
signata erit maior et minor, quia in quantitate minori erit minor et in
9
maiori maior. Tale quidem accidit quantitati, quia erit primo modica et,
10
quando coniungitur ei nutrimentum crescens, erit maior propter
11
coniunctionem duarum quantitatum, non autem quod illud quod
12
coniungitur ei illudmet est maius, quia tale est sicut prius erat, sed totum
13
coniunctum est maius.
14
|144|[ar. ed. Qāsim]Et illud quod habet huiusmodi materiam, quousque etiam habet
15
huiusmodi figuram, conservat speciem, inquantum remanet unum signa-
16
tum sine diversitate; materia ipsius est materia coniuncta cum additione,
17
ipsum autem non crescit in essentia sua aliqua ratione, quia crementum
18
vel additio in corporeitate non accidit talibus sicut illis formis quae sunt
19
formae naturales, et non sunt quantitates nec accidentia ex essentialibus
20
accidentibus quantitatis, nec ipsamet quantitas crescit, quia tanta est
21
sicut prius; additio enim non fecit eam maiorem, sed ex congregatione
22
unius cum alio consurgit unum magnum.
23
Forma ergo figuralis est illa quae crevit, et intendit dicere quod
24
quaelibet partium formae fit maior quam prius erat, quod non contingit
25
materiae nec etiam quantitati.
26
Primum igitur quod movetur est species, et eius motus est in forma
27
figurali et in factione eius, mediante materia, et post hoc, quantitas
28
augmentati. Species ergo est quod augmentatur, quasi dicam quod est
29
illud quod additur in sua quantitate figurali per sui materiam et per sui
30
quantitatem. Sic ergo debet intelligi negotium augmenti.
31
Cibus enim est augmentator, et est cibus et augmentans. Est enim
85
32
cibus, inquantum est similis rei in potentia, et recuperat illud quod fuit
33
resolutum ab ea, et est augmentator [et] inquantum habet quantitatem
34
quae addit in quantitate augmentati.
35
Et nutrimentum est illud quod recuperat tale quale erat resolutum,
36
quia convertit illud ad suam speciem. Dicitur etiam nutrimentum dum
37
est in potentia, sicut triticum; et dicitur nutrimentum, cum non est ei
38
aliud necessarium quam quod uniatur et condensetur, et est ei inventa
39
similitudo in qualitate; dicetur etiam nutrimentum, cum iam nutriverit et
40
iam fuerit caro.
41
Et expedit nutrimento, ad perficiendum ut sit nutrimentum, quod
42
uniatur et quod assimiletur membro, quia tunc recuperavit amissum et,
43
dato quod non assimilatur, sicut est de materia morpheae, est tamen
44
nutrimentum incomplete in suis dispositionibus; et, si assimilatur
45
|145|[ar. ed. Qāsim]membro et non unitur ei, sicut est in hydropico de hydropisi quae
46
vocatur alchites, non erit utile nutrimentum ad directionem suarum
47
dispositionum; debet enim uniri et assimilari totum simul, idest ambo
48
ista, ad hoc ut nutriat naturali nutrimento.
49
Nutrimentum autem primo modo, scilicet quod assimilatur in poten-
86
50
tia, sine dubio est substantia, quia impossibile est non substantiam esse
51
substantiam in potentia, et sequitur necessario quod sit substantia sine
52
contrarietate ut habeat quantitatem naturalem quod, si non, <non>
53
generaretur ex eo corpus naturale. Quando ergo fuerit simile in potentia,
54
non evadet quin, vel deducatur in actum, vel sit in potentia. Et, si fuerit
55
in potentia, erit hyle denudatum, quod est impossibile, nisi coniungatur
56
formae corporali. Tunc ergo coniungetur formae corporali, et ista forma
57
corporalis separaretur quando recepisset istam aliam formam.
58
Et non prolongemus locutionem in probando quod illa forma erit ei
59
forma corporalis et non alteri quia, aliter, esset cum isto hyle aliud hyle
60
cum eadem forma, et tunc essent duo corpora in uno corpore, et simile
61
huic.
62
Non est ergo expediens loqui sapientibus in hoc, sed expedit nobis
63
scire quod illi hyle, <cum> fuit coniuncta forma corporalis primo
64
quam ista et primitus erat corporeitas inventa in eo, et sic remanet quod
65
simile in potentia est corpus in actu, non est autem possibile quod sit
66
corpus universale istud tale, quia tale corpus nullam habet essentiam nisi
67
in imaginatione, sed est corpus individuum signatum. Nutrimentum ergo
68
omnis corporis individui erit corpus individuum.
69
Et principium conversionis nutrimento invenitur in nutrito, propterea
70
quod potentia faciens assimilare est inventa in eo. Principium autem ad
71
augmentandum est quod unitur in augmentato et addit in eius quanti-
72
tate. Ista autem potentia est in augmentante ita bene; quantitas autem
73
nutrimenti est illud quod fecit quantitatem nutriti maiorem; ita bene est
74
ergo principium ad augmentandum et est in nutrimento.
87
75
|146|[ar. ed. Qāsim]Et est possibile quod res cum qua est augmentatio sit convertens
76
corpus, et hoc erit quando potentia quae facit assimilare non sufficit ut
77
faciat ei assimilationem in substantia et qualitate, vel erit quod statim
78
cum ingreditur in corpore, operatur in corpus, deinde convalescit corpus
79
et operatur in illud, et convertit eum, quia eius potentia fuit debilitata in
80
tantum quod venit ad convenientiam nutriti, sicut est de alliis: nam ipsa
81
nutriunt nutritum et calefaciunt eum simul.
82
Quod enim facit augmentationem in actu est simile in actu, et quod
83
facit augmentationem et est adhuc nutrimentum nondum conversum est
84
simile in potentia, et est possibile quod sit contrarium vel medium, et
85
esset possibile quod non esset contrarium. Triticum enim non est
86
contrarium sanguini, immo est nutrimentum inquantum est triticum, et
87
non solum inquantum est calidum vel frigidum.
88
Sufficiat ergo nobis istud de locutione nutrimenti et nutriti. Nutrimen-
89
tum enim est inquantum habet quantitatem et addit in illum quem
90
nutrivit. Expedit ergo quod moveamus nos ad declarandum rationem
91
elementorum et numerum eorum.
88
1
|147|[ar. ed. Qāsim]CAPITULUM AD PROBANDUM NUMERUM ELEMENTORUM ET
2
DE QUALITATIBUS EORUNDEM
3
Iam fuimus locuti in praecedentibus quod non est possibile ut sit
4
unum elementum. Quomodo namque esset? Tu enim scivisti quod nec
5
est possibile nec est verum ut illud quod in sui substantia est ignis sit
6
aqua, vel aqua ignis, vel terra aer, vel aer terra. Et quomodo esset
7
possibile, cum sit inter ea actio et passio per potentias oppositas quae
8
non proveniunt a forma convenienti, sed proveniunt a formis oppositis,
9
ut competat habere species specialissimas oppositas, et non habet prae-
10
rogativam una forma super aliam, scilicet elementi, ut eius coniunctio
11
cum elemento causet elementum proprie et non competat alteri?
12
Postquam autem declaratum est istud in quo non est dubium, declara-
13
tur etiam sine dubio quod elementum <non> est unum: erunt ergo
14
plures. Scitur etiam quod non erunt plures infiniti: restat ergo quod
15
elementa sint probata finita. Et expedit eis habere formas ex quibus
16
proveniant actio et passio inter ea, ad hoc quod sint elementa ex quibus
17
generentur composita per mixtionem, et quod primae qualitates quae
18
emanant a suis formis sint qualitates agentes.
89
19
|148|[ar. ed. Qāsim]Et, quia sunt elementa corporum sensibilium <quae> non sunt
20
elementa corporum imaginabilium, sequitur ergo quod propriae qualita-
21
tes eorum sint qualitates sensibiles. Et de usu sentientis est percipere
22
aliquid operationis quam recipit, et qualitates sensibiles modificantur
23
secundum modos sentientium; qualitates autem propriae sensui visus
24
sunt sicut colores, et sensui auditus sicut voces, et sensui olfactus sicut
25
odores, et sensui gustus sicut sapores, et non sunt de primis qualitatibus
26
istorum corporum elementalium nec de participatis in eis, sicut est
27
durities vel mollities. Nam composita inveniuntur vacua ab extremis, sed
28
media in compositis renovantur post operationem aliorum, scilicet ele-
29
mentorum, in aliis <…>, et hoc ostendit nobis inductio artificialis.
30
Corpus autem ex corporibus habentibus motum rectum non evadit a
31
qualitatibus sensibilibus nec a suis mediis, et non est corpus istorum in
32
quo non inveniatur unum extremorum suarum contrarietatum vel aliud,
33
et vel erit patiens ab eo, vel ab eius contrario. Est ergo necessarium
34
quod primae differentiae primorum corporum fiunt <acquisitae> per
35
huiusmodi qualitates absque saporibus et absque odoribus et absque
36
coloribus.
37
Aliae namque qualitates quae praecedunt alias, quae non sentiuntur
38
primo sensu per contactum, sicut est figura vel levitas et ponderositas et
39
alia quae adhuc nominabimus, ista non faciunt acquirere differentias
40
quas nos quaerimus.
41
Et quia est consimilis figura naturalis in corporibus simplicibus, non
90
42
discernitur per huiusmodi differentiam, et dato quod essent oppositae,
43
scilicet simul iunctae, non sequeretur utilitas ut proveniret ab ea actio
44
neque passio, sed coniunctio ex figuris oppositis et artificialis multo
45
minus.
46
Quod autem levitas et ponderositas faciunt acquirere differentias
47
|149|[ar. ed. Qāsim]corporibus elementalibus, est rationabile. Sed, cum toto hoc, nullum
48
istorum facit acquirere differentiam per quam ipsum est elementum,
49
scilicet in composito, quia differentia cum qua elementum <est elemen-
50
tum> est illud cum quo agit et patitur, <et actio> et receptio
51
operationis est propter mixtionem; hoc autem est in qualitate, quia
52
elementum est elementum pro mixto et temperato, et non est actio neque
53
passio qualitatis quae proveniat ex ponderositate et levitate, sed levitas
54
et ponderositas per sui essentiam inducunt <receptionem> operationis
55
in motu locali.
56
Hic autem debemus rememorari de eo quod praeteriit in verbis
57
nostris, videlicet quod aqua, inquantum est aqua, non est idem quod
58
aqua inquantum est elementum compositi, et, inquantum est elementum,
59
non est idem quod pars mundi <…>; ipsa enim in seipsa est aqua, et
60
habet respectum ad compositionem compositi; et inquantum est aqua,
61
necessario sequitur quod habeat per sui naturam ponderositatem, et
62
quod sit frigida et humida cum non habuerit impediens.
63
Et quod est ei utilius, inquantum est pars mundi, est ponderositas
64
existens in uno termino naturali, et hoc est quod magis eam iuvat ad
65
complendum rationem per quam est pars mundi.
91
66
Et inquantum est pars compositi et elementum, nec iuvatur a ponde-
67
rositate nec a levitate quam habet, quia per ista proprium locum petit;
68
immo ambo ista sunt impedientia illud et adversantur utilitati petitae in
69
elemento, inquantum est elementum scilicet compositi, quia expedit
70
elemento, inquantum est elementum, quod separetur a suo loco naturali
71
et vadat ad obviationem suorum oppositorum.
72
Sed quod utilius est aquae et magis eam iuvat est quod sit frigida et
73
humida, et quod operetur cum eis et recipiat operationem, quousque
74
faciat acquirere complexionem. Et, si fuerit ignis, erit istius oppositum,
75
scilicet quod sit calidus et siccus.
76
Sed ponderositas istius et levitas alterius, vel modicam faciunt utilita-
77
tem, vel faciunt oppositum utilitatis in eo quod est necessarium in
78
complexione, quia ipsi faciunt divisionem et separationem, et non
79
coniunctionem nec consecutionem, nec habent impressionem in compo-
80
|150|[ar. ed. Qāsim]sito quae faciat penetrationem in toto. Et ideo qualitates quae sunt sicut
81
ponderositas et levitas non proficiunt ad actionem [et] nec ad passionem:
82
non ergo ingrediuntur inter differentias per quas corpora simplicia sunt
83
elementa, inquantum sunt elementa.
84
Qualitates deinde quae vocantur a tactu sunt oppositae in gradibus, et
85
non sunt omnes in uno gradu, immo quaedam earum sunt priores aliis.
86
Iste namque numerus comprehendit omnes simul, quia qualitates tangi-
87
biles sunt caliditas et frigiditas, humiditas et siccitas, subtilitas et grossi-
92
88
ties, viscositas et opposita eius quod arabice dicitur hax, et exsiccatio et
89
remollitio, et durities et mollities, asperitas et lenitas.
90
Subtilitas autem est duobus modis: una eorum est gracilitas substan-
91
tiae, et alia est ex receptione divisionis in partes valde modicas. Grossi-
92
ties autem est contraria istis ambobus.
93
Et videtur quod rarefactio corporis sit similis subtilitati secundum
94
primam rationem, nisi quod rarefactioni est necessaria alia ratio super
95
ratione gracilitatis, quamvis sequitur eam, in tantum quod gracilitas
96
ostendat super eam ostensionem rei consequentis, et rarefactio ostendit
97
super eam, scilicet super gracilitatem, ostensionem comprehendentem.
98
Quia rarefactio est nomen comprehendens duas rationes: una earum est
99
quod materia extendatur in quantitate extenuando se, et intelligitur ex
0
ista ratione additio corporeitatis, scilicet longitudine cum subtilitate, et
1
erit relatio ad rem aliam vel ad seipsam. Et erit primum sicut aqua ad
2
aerem, et aliud sicut unamet aqua quando a spissitudine vertitur ad
3
rarefactionem, et nisi esset ista relatio, esset rationabilius quod primum
4
subtile et gracile vocaretur. Dicitur autem rarefactio respectu partium
5
corporis distantium ab invicem vacuo, mediante et resistente quia est
93
6
subtilius corpore. Erit tamen continuitas inter eas, scilicet inter partes
7
corporis, non deperdita, sed erit inter eas, scilicet inter partes corporis,
8
|151|[ar. ed. Qāsim]dependentia et colligantia firma, et non separatur nec disiungitur una
9
pars ab alia, completa separatione.
10
Et de hoc in ista nostra intentione non amplius laboremus, quia
11
subtile et rarefactum, in nulla duarum manerierum in quibus locuti
12
fuimus, proficit in actione nec in passione, nisi per accidens, et suo modo
13
sunt quemadmodum levitas et ponderositas, et est possibile ut sequantur
14
eas taliter quod, quando fiunt ponderosius, sit grossius et densius et
15
magis constrictum.
16
Viscositas autem est qualitas composita et non simplex, quia viscosum
17
est quod faciliter oboedit figurationi in quacumque figura quam volueris,
18
et difficiliter disrumpitur, et extenditur continue sine disruptione; est
19
ergo compositum ex humido et sicco fortiter simul incorporata et valde
20
mixta; mollities ergo tangibilis <est> ex humiditate et sua potentia est
21
ex siccitate: si tu enim acceperis terram et aquam, et laboraveris ad
22
coniungendum, terendo et commiscendo eam quousque fortiter commis-
23
ceantur, innovabitur inde corpus viscosum.
24
Contrarium autem viscosi est <hax> quod difficiliter figuratur et est
25
oppositum in separatione, et istud provenit in eo propter rationem
26
magnae siccitatis et paucae humiditatis cum debili mixtione.
27
Remollificatio autem scita est quia eius causa est humiditas corporis
28
humidi quod alteri commiscetur, quia est dare humidum in substantia, et
94
29
madidum et remollificatum. Humidum autem in substantia est corpus
30
materiae cuius qualitas humiditatis coniungitur, et in quo humiditas
31
primitus est inventa, sicut est de aqua. Sed madidum est quod humecta-
32
tur humiditate alterius corporis et habet cum hoc primitus illud corpus,
33
et dicitur madidum eo quod illud corpus fuit ei coniunctum; est ergo
34
|152|[ar. ed. Qāsim]bonum quod nomen madidum appropriaretur madido, cum corpus
35
humidum tangeret superficiem madidi et non aliud; et bene potest dici
36
madidum super totum, idest super utramque rationem, sic scilicet quod
37
omne corpus quod humectatur humiditate extranea sit madidum. Sed
38
remollificatum non erit nisi humidum extraneum penetraverit intus ab
39
extra; sed remollificatum, secundum modum primum, est ut species
40
madidi et, secundum modum alium secundum, est diversum ab eo et non
41
comprehenditur sub eius specie. Et iam erit corpus siccum humidum,
42
idest madidum, et remollificativum, et non erit aliter nisi sicut humiditas
43
novi recentis et humiditas antiqui et sicci remollificati, cuius substantia
44
est sicca, cum humiditas extranea [quae] penetravit in eum; substantia
45
autem alterius est humida per seipsam. Et exsiccatum est oppositum
46
madido, prout siccum est oppositum humido.
47
Durities etiam et mollities sunt ex qualitatibus compositis, quia molle
48
est receptibile compressionis ad intus, habens substantiam non fluidam,
49
nec mutabilem a suo situ, nec recipientem extensionem viscosi, nec
50
faciliter recipiens disgregationem partium et figurationem; recipiet ergo
51
compressionem per humiditatem, et retentionem per siccitatem.
95
52
Et quaedam est lenitas naturalis, et quaedam est acquisita. Naturalis
53
enim consequitur omne corpus simplex, quia necessarium est quod
54
circumdetur una superficie non diversa in suis partibus in altitudine et
55
depressione, et universaliter quod non diversificetur in situ, et in hoc,
56
scilicet in lenitate, non diversificantur corpora simplicia. Sed lenitas
57
accidit naturae corporum ex alia parte, quia quaedam sunt corpora
58
facilia ad leniendum ad quamlibet differentiam positionis. Erunt ergo
59
differentiae quae accidunt in lenitate <…> facilitas motus ad lenita-
60
tem; et istud consequitur humiditatem et substantiam rei.
61
|153|[ar. ed. Qāsim]Et asperitas omnibus modis opponitur isti. Lenitas attamen et asperi-
62
tas non ingrediuntur in actione nec in passione: in naturali autem non
63
diversificantur corpora.
64
Flexibile autem et non flexibile consequuntur humiditatem et siccita-
65
tem quae sunt in eis.
66
Omnia ergo ista comparantur ad humiditatem et siccitatem, sed
67
humiditas aequivocatur ad madefactionem et qualitatem, et sumus locuti
68
in humiditate qualitatis.
69
Et in pluribus corporibus humiditate substantiali consequitur unum,
70
scilicet applicatio et adhaesio et sequi contingentem eam ex una parte,
71
sicut aqua, in tantum quod existimetur a gentibus quod istud est veritas
72
humiditatis; verum tamen ipsi manifeste vident quod, quanto corpus est
73
subtilius, tanto minus applicatur et minus retinetur ad contingentem, et
96
74
quanto fuerit densius, tanto adhaeret fortius; quia aqua subtilis laudabi-
75
lis, quando mergitur digitus in eam, minus adhaeret ex ea digito quam
76
ex aqua spissa et densa, vel ex oleo vel ex melle. Et si sic, ista proprietas
77
non consequitur corpus inquantum humidum absolute, quia aliter,
78
humidior et subtilior humiditatum fortius adhaereret et uniretur, sed
79
istud consequitur spissitudinem et densitatem cum coniungitur cum
80
humiditate.
81
Quod autem competit humiditati est quod faciliter per aliud termine-
82
tur et figuretur, cum facilitate dimittendi et debilitate retinendi, sicut
83
competit siccitati firma retentio receptae figurae cum difficultate reci-
84
piendi. Sequitur ergo necessario quod humiditas est qualitas, qua
85
mediante, corpus recipit primo modo recipiendi, et siccitas est qualitas,
86
qua mediante, corpus recipit secundo modo recipiendi. Non ergo est
87
inconveniens quod aer sit humidus, quamvis non adhaereat, postquam
88
|154|[ar. ed. Qāsim]adhaesio non causat identitatem rei humidae, immo potius densitas,
89
quia, quando aer condensatur et fit aqua, tunc fit secundum modum
90
adhaesionis et coniunctionis.
91
Primae autem qualitates tactui manifestae sunt quattuor.
92
Quarum duae sunt agentes, et sunt caliditas et frigiditas, et quia sunt
93
agentes, definitiones earum sunt per actionem, quia dicunt quod caliditas
94
est quod separat inter opposita et coniungit inter similia, sicut facit ignis,
95
et frigiditas est quod coniungit inter similia et dissimilia, sicut facit aqua.
96
Et duae sunt patientes, sicut humiditas et siccitas, et quia sunt
97
patientes, definitiones earum sunt per passionem. Et dicunt quod humi-
98
ditas est qualitas, qua mediante, corpus faciliter includitur et figuratur
99
secundum figuram sui immediati propinqui circumdantis, et de facili
0
dimittit. Et siccitas est qualitas per quam non includitur corpus nec
1
recipit alterius operationem et difficiliter eam amittit, scilicet figuratio-
97
2
nem. Et est facile coniungere et unire corpora humida cum contactu, et
3
est difficile aut impossibile separare ea per illum contactum signatum, est
4
tamen facile ea separare ab illa coniunctione; siccum autem est in
5
oppositum istius.
6
Et idcirco nominantur illae agentes et istae patientes et, sicut calidum
7
et frigidum agunt in se invicem aliud in alio, et patiuntur similiter; ita
8
bene humidum et siccum agunt aliud in alio, et patiuntur similiter. Sed,
9
cum toto hoc, quando calidum et frigidum comparantur humido et
10
sicco, invenitur quod humidum et siccum non agunt in aliis, invenitur
11
autem quod aliquando agunt in humido et in sicco, prout scies postea in
12
modo solutionis et coniunctionis et similibus.
13
|155|[ar. ed. Qāsim]Istae ergo quattuor sunt primae, et componuntur ex eis quattuor
14
sanae et verae compositiones. De corporibus igitur simplicibus erit
15
corpus cuius naturae sequitur qualitas caliditatis et siccitatis, et alteri,
16
qualitas caliditatis et humiditatis, et alteri, qualitas frigiditatis et siccita-
17
tis, et alteri, qualitas frigiditatis et humiditatis: et ista ergo erunt
18
elementa.
19
Et apparet quod terra est corpus simpliciter siccum; et omne corpus
20
siccum est siccum per admixtionem eius. Et apparet quod aqua est
21
frigida et humida, et, si misceatur alteri, efficit eum frigidum et humi-
98
22
dum. Et de aere apparet quod sit simplex humidus. Et de igne apparet
23
quod sit simplex calidus.
24
Terra autem, per sui naturam, habet etiam frigiditatem; nam, si
25
dimittitur suae naturae, et abstulerint ab ea calefactionem solis vel aliam
26
causam extrinsecam calefacientem, inveniretur tantummodo frigida, sed
27
calefit per causam extraneam. Quomodo autem non erit hoc, quia
28
ponderositas non convenit caliditati? Et omnia corpora in quibus terrei-
29
tas dominatur, infrigidant corpora.
30
Et, si aer dimittatur secundum sui naturam, non infrigidat, et, si
31
refrigerat, hoc est ratione admixtionis vaporis qui, amovens ab eo
32
caliditatem quae facit ascendere sursum, convertitur ad naturam aquae,
33
cum sit calidus; quod patet quia, quando volunt quod aqua convertatur
34
ad aerem, calefaciunt eam vehementi calefactione et, quando bene
35
apprehendit eius calefactio, fit aer.
36
Ignis autem non est facilis receptionis figurarum; immo potius est
37
densus secundum se et siccus.
38
Firmare autem caliditatem aeris et siccitatem ignis et declarare ratio-
39
nem super ista, est perquam durum, sed adhuc dicemus quomodo est
40
possibile.
41
|156|[ar. ed. Qāsim]Et iam dictum est quare <cum> flamma et fervor, quilibet ambo-
42
rum, est <multa> caliditas, et gelare est multa frigiditas, et gelare
43
proprie est frigidum et humidum, flamma igitur et fervor erit calidum et
99
44
siccum. Non tamen intelligo ista verba vero intellectu, et forte aliquis
45
alius intelligit certitudinaliter, quia fervor non est multa caliditas, sed est
46
motus adveniens humido propter fortem caliditatem, neque flamma est
47
fortis caliditas, sed potius est luciditas quae accidit fumo ex fortitudine
48
caliditatis. Et, si ex fortitudine caliditatis voluerint nominare flammam,
49
non erit qui prohibeat, quia gelare non est fortitudo frigiditatis, immo
50
est actio proveniens ex fortitudine frigiditatis, et non in omni corpore,
51
sed in humido. Et gelare non est contrarium fervoris, quia fervor est
52
motus ad sursum, et oppositum est motus ad deorsum, et gelare non est
53
motus, sed credo quod sit necessarium ponere quod gelare est adunatio
54
materiae ad parvum corpus cum resistentia comprehendentis et figurato-
55
ris; fervitio autem est expansio ad corpus maioris quantitatis cum
56
oboedientia et subiectione ut includatur a figuratore; et si sic, oppositio
57
amborum erit quae est inter spissum et rarum, et non esset verum quod
58
dicatur.
59
Praeterea, non est necessarium quod oppositum semper adveniat
60
opposito, quia opposita conveniunt in aliquibus, sicut in subiecto, et iam
61
scivisti in logicalibus quod talia verba sicut ista sunt verba apparentia,
62
non vera, et elenchicalia et non demonstrabilia.
100
63
Et apparet quod isti dubitationi quam dubitavi debet esse responsio,
64
sed non habeo eam certam in promptu, nec etiam adhuc intelligo. Est
65
ergo rationabilius quod laboremus ad probandum siccitatem ignis. Et
66
procedamus secundum viam probatam ad illud, quia non recipit cons-
67
trictionem nec terminationem; et erit nostra probatio quod nec recipit
68
constrictionem nec terminationem, non tamen ex parte sensus, quia
69
sensibus potest terminari et constringi ex parte sensus, quia ignis sensibi-
70
|157|[ar. ed. Qāsim]lis non est purus, accidit etiam corporibus extra loca sua naturalia
71
observare suas figuras quae conveniunt motui, sicut est de aqua sparsa
72
dum currit. Ponamus autem istam nostram probationem secundum
73
quandam naturam syllogismi, et est quod ignis sine dubio est calidus;
74
non ergo evadet quin, vel sit calidus et humidus, vel calidus et siccus
75
difficilis per naturam suam ad includendum et ad terminandum per
76
aliud. Quod, si est calidus et humidus, erit de substantia aeris; et si fuerit
77
de substantia aeris, sequetur necessario quod eius locus esset locus aeris;
78
et deberet sequi quod ignis non fugeret a termino aeris ad alium
79
terminum; et postquam sic est, erit calidus et siccus. Et posset aliquis
80
resistere <dicens> quod aermet, quando calefit, ita bene elevatur a
81
termino istius aeris communis in caliditate, et vapor etiam ita bene
82
elevatur et petit locum altiorem quam sit locus aeris, cum tamen sit
101
83
similior aquae quam aer, sed nimia caliditas facit ipsum ascendere. Nam
84
vehemens caliditas est causa fugae ignis a termino aeris cuius caliditas
85
non est ita fortis, et, quamvis sit de natura aquae quod stet sub eo in
86
loco, quando calefit, erigitur a loco aquae et aeris versus sursum, sicut
87
ipsemet aer, quando calefit, quod de eo est calidius fugit a termino
88
temperato per sui caliditatem.
89
Dicamus ergo respondendo quod, si terminus ad quem et terminus a
90
quo sunt eiusdem naturae et non diversificantur, tunc petit idem a quo
91
fugit, et istud esset impossibile; et si non est eiusdem naturae, erit ergo
92
sine dubio terminus pro alio et non pro aere, et non est possibile quod
93
sit iste terminus, nisi pro forti caliditate, quando ascensio istius ascen-
94
dentis fuerit propterea quod est fortis in caliditate. Erit igitur terminus
95
vehementis caliditatis alius a termino aeris, et non est dubium quin iste
96
|158|[ar. ed. Qāsim]est terminus ignis. Et sic erit ignis aliud ab aere per naturam; aer autem
97
calefactus est qui petit alium terminum <quam aer, et aqua calefacta
98
petit alium terminum> quam aqua; sed iste terminus sine dubio est
99
terminus alterius corporis quod accessit ad finem qualitatis, vel quae
0
mutavit aerem et aquam a suo proprio termino. Et non sequitur
1
propterea quod aliquis eorum petat proprium terminum et petat alium
2
terminum, et quod propter hoc firmemus quod sit ibi pro alio corpore
3
alius terminus, et quod iste sit ignis. Et non est possibile quod sit unus
4
terminus, scilicet ignis et aeris, sed quod est calidius petit de termino
5
quod est altius, et istud altius, vel terminabitur ab alio comprehendente
102
6
corpore, vel ipsum comprehendet et terminabit aliud, quia non est
7
modus ad firmandum necessarium nec ad affirmandum scilicet infinitas
8
dimensiones quas credunt. Et, si magis altum et magis depressum fuerint
9
ambita a corpore signato ambiente, vel fuerint ambientia signata, termi-
10
nus corporis ambientis non erit idem depresso quod terminus ambiti in
11
depresso: cum ergo altum et infimum sint loca opposita, habebunt per
12
naturam corpora opposita et, si terminantur uno comprehendente natu-
13
rali, non erit ibi locus altior et profundior, sed locus est unus, vel partes
14
ei consimiles, si volueris ei concedere partes, quia partes eius conveniunt
15
in propinquitate et distantia, et in sursum et in deorsum, et in ascensione
16
et descensione.
17
Probatur ergo ex hoc quod ignis est calidus et siccus, sed dominium
18
ignis est caliditas, <et dominium aeris est humiditas>, et dominium
19
aquae est frigiditas, et dominium terrae est siccitas.
20
Et est verisimile quia aqua et terra, in comparatione aeris, sunt sicca,
21
quia frigiditas causat congelationem et condensationem; et, nisi propter
22
caliditatem extrinsecam, aqua esset congelata, sed, in comparatione ad
23
terram, est humida quia est fluida, et hoc vel per sui essentiam, vel quod
24
est valde disposita ad fluendum ex quacumque causa extrinseca.
25
|159|[ar. ed. Qāsim]Et, si volueris dicere veritatem et dimittere usus et consuetudines,
26
frigiditas cum qua congelatur aqua scies quod non est nisi frigiditas
27
acquisita in aere ab ipsa terra, et aqua acquirit eam; quando igitur aer
28
est frigidus taliter quod aqua non fluit, tunc fortificatur natura aquae et
29
terrae super aquam, et iuvantur ab aere, vel quia infrigidat, vel quia
30
amovetur caliditas ab eo, et primitus congelatur ex aqua quod est
31
superficiale, propterea quia caliditas submergitur in interioribus eius,
103
32
deinde non cessat a congelatione, in tantum quod fortificatur gelu super
33
totum per naturam frigidi.
34
Et primum elementorum cui hoc convenit est aqua, et impressio quae
35
primitus et magis ei competit est congelatio, et natura aquae et terrae
36
sunt quae innovant frigiditatem in aere, et illa frigiditas aeris, iuvando
37
naturam aquae, vertitur paulatim ad innovandum qualitatem frigiditatis
38
<in> ipsamet aqua, quousque congelatur.
39
Ignis autem et aer, comparatione congelatorum, sunt rarefacti et
40
subtiles, sed ignis in comparatione aeris est siccus, et propterea distat a
41
receptione figurationis et coniunctione cum contactu aeris.
42
Ista ergo est veritas quae debet teneri, et iam elongantur aliqui ab
43
auditione capituli subsequentis, sed non est nostrae intentionis loqui
44
cum eis ut elongentur longius a nobis per illud quod nos volumus loqui
45
de ista veritate de qua adhuc loquimur. Deinde hic aliqua dubia
46
inquiramus.
104
1
|160|[ar. ed. Qāsim]CAPITULUM DE DUBITATIONIBUS QUAE SEQUUNTUR EX PRAEDICTIS
2
Valde rationabile est dicere post istud capitulum aliquas dubitationes
3
quibus non advertimus, et inquiremus eas certitudinaliter.
4
De quibus sunt definitiones quattuor qualitatum et descriptiones
5
earum, quia nos videmus quod caliditas non solum separat inter diversa,
6
verum etiam inter similia, sicut facit in aqua, quia spargit eam ascen-
7
dendo sursum.
8
Et praeterea, ignis congregat diversa quia videmus quod coniungit
9
vitellum ovi cum albumine; et, secundum veritatem, nulla istarum
10
duarum manerierum est in ea principaliter, quia primae eius operationes
11
sunt facere congelatum ex humiditatibus per frigiditatem fluere et
12
resolvi, deinde eum evaporare et ascendere. Si igitur aggregata fuerint
13
discordantia in receptione evaporationis et resolutionis, ex eo quod
14
aliquae partes eorum festinant in ista ratione et aliae partes tardant, vel
15
ex eo quod aliquae partes recipiunt hoc et aliae non, sequetur ex ista
16
quod citius festinat mobilior tardo, et qui recipit citius quam non
17
recipiens evaporationem et ascensionem, et inde provenit dispersio cor-
105
18
poris, scilicet propter dispositionem patientis. Nam, si ista essent conve-
19
|161|[ar. ed. Qāsim]nientia et similia in dispositione, non posset ignis separare inter ea.
20
Et praeterea, calidum operatur in frigido et frigidum in calido, et non
21
operatur calidum in calido nec frigidum in frigido, et similiter operatur
22
humidum in sicco et siccum in humido, et non operatur humidum in
23
humido nec siccum in sicco; et, cum calidum et frigidum quodlibet in
24
alterum agat, et patiatur ita bene; <et similiter> erit de humido et de
25
sicco. Non est ergo rationabilius quod aliqua istarum duarum partium
26
approprietur ad actionem plus quam [ad] alia, nec etiam ad passionem.
27
Et ista dubitatio ita bene competit igni et suae siccitati, et aeri et suae
28
caliditati, et terrae et suae frigiditati, quia bene posset aliquis dicere
29
quod non est necessarium neque verum quod totum illud quod concedit
30
partitio intellectualis et non negat illud, cum primo studuerit in eo, quod
31
totum inveniatur extra; quia forte non est possibile quod sit aliquid
32
calidum et humidum, vel aliquid frigidum et siccum, non quod intellec-
33
tus prohibeat coniunctionem possibilem caliditatis et humiditatis, et
34
frigiditatis et siccitatis, secundum quod prohibet coniunctionem calidi
35
cum frigido et humidi cum sicco, sed est propter aliquam rationem quae
36
non intelligitur de facili, quia iam videmus aliqua quorum coniunctio-
106
37
nem et inventionem intellectus non prohibet, prohibet tamen veritas ea
38
inveniri.
39
Primus enim intellectus non prohibet calidum per naturam esse in fine
40
ponderositatis, quod tamen non invenitur. Et, si divisio scilicet intellec-
41
tus esset aliquid cuius consideratio debeat prospici, esset possibile ad
42
dicendum: «et elementorum aliud est calidum siccum et leve, et aliud est
43
calidum siccum et ponderosum, et iudicamus quoque <quod> illud
44
quod divisio intellectus non prohibet coniungi, sicut est de caliditate et
45
ponderositate primo intellectu, et invenitur per divisionem esse quid
46
|162|[ar. ed. Qāsim]reale inventum, quia, sicut ponderositas non admiscetur caliditati, eo
47
quod non est opposita nec contraria caliditatis, et tamen non iudicat
48
intellectus primus impossibilitatem, ita bene erit possibile quod humidi-
49
tas et siccitas non admisceantur caliditati, vel quod non admisceantur
50
frigiditati; quod ergo invenitur erit minus quam quod imaginatur».
51
Et, cum toto hoc, ponentes istam divisionem non compleverunt, immo
52
abstulerunt ei ius suum, quia non est possibile quin caliditas vel frigidi-
53
tas vel humiditas vel siccitas elementalis sit pura, vel confracta; quod, si
54
fuerit pura, sequitur quod caliditas unius elementi non sit minor calidi-
55
tate alterius elementi; quia minor caliditas non est pura caliditas in
107
56
comparatione fortioris caliditatis, sed minor caliditas erit tepida vel erit
57
frigida in comparatione purae caliditatis; et, cum sit inter qualitates
58
primas qualitas tepida, <et sit ex ea quod> non sit in fine: invenitur
59
ergo hic quaedam divisio quae erat deperdita. Et tunc, radices combina-
60
tionum erunt plures quam quattuor, quia erit dare calidum et frigidum
61
et medium vel confractum, et humidum et siccum et medium vel
62
confractum; et est necessarium quod illae combinationes definiantur et
63
terminentur; erunt ergo tunc combinationes plures quam illae quas ipsi
64
posuerunt. Erit ergo aer humidus medius inter caliditatem et frigidita-
65
tem, et ignis calidus temperatus inter humiditatem et siccitatem, et terra
66
sicca temperata inter caliditatem et frigiditatem; et forte quod inveniren-
67
tur alia elementa inter quae invenietur frigidum et medium inter humidi-
68
tatem et siccitatem. Et aliud quoque erit calidum et humidum diversum
69
ab aere, et erit vapor vel aliud; et est frigidum et siccum aliud a terra, et
70
erit gelu vel aliud; et calidum vehementer siccum, et erit fumus vel aliud.
71
|163|[ar. ed. Qāsim]Deinde sequitur quod studeamus de igne qui dicitur quod est sub
72
sphaera, et quod est sicut aer, nisi quia est vehementius calidus, in
73
tantum quod comburat quodcumque ei approximatur: si habet illam
74
caliditatem vel per sui substantiam, vel si accidit ei per motum sphaerae?
75
Nam, si est ratione motus sphaerae, quid est substantia istius corporis in
76
se cui accidit istud accidens? Quia, si per sui substantiam est aer, sed est
77
calidus, apparet quod comparatio ignis ad aerem est eadem quod
78
comparatio gelu ad aquam, et non erit distinctus ab eo per differentiam
79
specificam, sed differentia eius est per aliquod accidens accidentium. Et,
80
si verum est quod dicunt aliqui, scilicet quod est tepidus et non
108
81
comburit, in quo ergo distinguitur ab aere? Si autem ignis sensibilis, est
82
alius per accidens ab illo igne; sed <si> iste est idem cum illo, nisi quia
83
accidit isti fortitudo in caliditate per motum et lucet propter flammam
84
quae adhaeret in fumo, in quo diversificatur ab aere, in tantum quod
85
transcendit eum et vagatur super aerem et inclinatur ad motum calefa-
86
cientem per quem calefit? Et, si iste ignis fuerit diversus ab illo, iste vel
87
erit elementum, vel erit compositum. Quod, si fuerit elementum, crescet
88
et augmentabitur numerus elementorum; et, si fuerit compositum, quare
89
erit compositum fortius in qualitate quam simplex? Praeterea, quare
90
caliditas ascendere facit istum cuius locus naturalis est stare inferius,
91
sicut est de aqua et de fumo, cum tamen sit in ambobus natura
92
descendentis, et vincit nihilominus per istam qualitatem? Frigiditas
93
autem non operatur oppositum istius, ita quod descendat super ignem.
94
|164|[ar. ed. Qāsim]Et, si est possibile per istud quod dicimus quod ignis non est nisi aer et
95
valde calidus, elevatur ergo ab illo quod est infrigidatum ex eo, sicut est
96
de vapore qui est aqua valde calida et elevatur a frigidiori quam sit ille
97
vapor? Non est ergo elementum nisi aer et aqua et terra, et quod est
98
calidius in aere est ignis, et quod est calidius in aqua est vapor, et quod
99
est calidius in terra est fumus. Et omne calefactum ascendit, sed cale-
0
factio aquae est calefactio rei valde frigidae per sui naturam, cui valde
1
cito festinatur infrigidatio; et deficit a calefactione terrae quae minus
2
infrigidat per naturam et tardius; et ambo sunt minus calida quam sit
109
3
caliditas aeris quae est per sui naturam: vel est medius, <vel> quod
4
declinat ad caliditatem. Aer ergo calefactus praecedit terminum ambo-
5
rum ad terminum in quo non est nisi aer valde calefactus per motum, et
6
iste est ignis.
7
Praeterea, quia non dicunt quod corpora quae sunt sub sphaera
8
omnia sunt unum corpus, ex una materia et ex una forma, in quo
9
necessitatur generatio sub sphaera, et exinde adveniunt ei post hoc
10
qualitates istae? Et quod est prope sphaeram et sub motu, subtiliatur et
11
calefit ab extra, et non a sui substantia; et quod elongatur et est versus
12
quietem, infrigidatur et fit ponderosum propter contrarietatem ipsius
13
causae. Accidit ergo ex hoc, quod diversificetur illud unum diversitatibus
14
qualitatum quae adveniunt ei ab extra, non per naturam suam et per
15
formas suas; et natura sua et forma sua sunt illud per quod est corpus
16
naturale finitum intus in sphaera; et natura <non> causat aliud
17
praeterquam illum locum.
18
Et quod pertinet adduci est quod dicamus dubitationem super ea quae
19
dicta sunt in positione quattuor qualitatum, quia positio quod istae
20
qualitates sunt quattuor induxit eos taliter quod crediderunt pro tanto
21
quod essent quattuor combinationes, et quod pro tanto sunt quattuor
110
22
elementa, est quia convertimus nos ad sensum super ista et praeponimus
23
|165|[ar. ed. Qāsim]tactum prae aliis, et convertuntur qualitates tangibiles ad istas quattuor.
24
Sequitur ergo quod ratio quae dicitur humiditas sit ratio quae est
25
rerum tangibilis, et non aliud quod participat in isto nomine; ratio
26
autem qua participatur ab aqua et aere quae dicitur humiditas, non est
27
humiditas sensibilis, nam ista ratio humiditatis non invenitur in aere
28
quemadmodum invenitur caliditas et frigiditas sensibiles, quia in istis est
29
possibile quod convertatur aer ad quamlibet earum ab uno in aliud, et
30
aer remanebit aer quia, quando aer calefit vel infrigidatur, non necessita-
31
tur ex hoc quod convertatur in substantia, sed, cum aer accedit per sui
32
spissitudinem ad desiccationem vel per sui rarefactionem quousque fit
33
ignis, secundum vos, non erit tunc aer. Ergo quae est causa quare aer
34
praesens <…> nominetur humidus in qua quidem humiditate partici-
35
pat aqua, secundum vos? Et, si istud sic esset, sequeretur semper quod
36
humiditas aeris esset tangibilis, quamvis non sequatur quod eius calidi-
37
tas vel frigiditas semper tangerentur, licet separantur quia ista separan-
38
tur, scilicet caliditas et frigiditas, et ista humiditas sequitur eum semper.
39
Et, si esset ista humiditas tangibilis, sequeretur necessario quod aer
40
temperatus inter calidum et frigidum, existens quietus sine aliqua
41
motione, sentiretur humidus a tangente, postquam humiditas non sepa-
42
ratur ab eo, sicut tangitur illud quod a vulgo dicitur aer <ab> aqua
111
43
aqueus. Et, si aer esset semper per modum secundum quem tangeretur
44
sua humiditas, esset aer semper sensui manifestus; et, si aer esset semper
45
sensui patefactus, vulgus non exercitaretur in sua inventione neque
46
crederet quod spatium quod est inter caelum et terram sit vacuum in
47
quo non invenitur ventus vel nubes vel caliditas vel frigiditas, sicut
48
vocant eum quando infrigidatur vel calefit, quia sentiunt eum ex eo quod
49
operatur in corpore caliditatem vel frigiditatem.
50
|166|[ar. ed. Qāsim]Probatur ergo quod modus istius humiditatis in hoc quod est sensata
51
est contrarius humiditati caliditatis et frigiditatis quae sunt sensata;
52
quod, si istud ita fuerit, non esset fundamentum super rem veram.
53
Praeterea, cuius modi est ratio dicentis quod humiditas est festina ut sit
54
talis vel <…> talis, scilicet apta ad receptionem, et siccitas est contraria
55
in ambobus? Quia festinatio et durities et contraria eorum ad invicem
56
non sunt nisi in comparatione alterius, et non habent finitam et absolu-
57
tam definitionem, sequitur ergo quod res non sit absolute humida vel
58
sicca, sed in comparatione alterius, quantumcumque ars logicalis prohi-
59
beat accipere in definitionibus rerum non respectualium rationes respec-
60
tivas, propterea quod [non] sunt partes suae definitionis.
61
Istae ergo et consimiles dubitationes sunt quae pertinent ad solven-
62
dum vel inquirendum, ut sit iudicium in causa secundum observationem
63
suarum manerierum; advertamus ergo et laboremus super illud quod
64
debet in hoc observari.
112
1
|167|[ar. ed. Qāsim]CAPITULUM AD SOLVENDUM PARTEM
2
DUBITATIONUM PRAEDICTARUM
3
Dicamus igitur quod, quando nos definimus res vere sensibiles,
4
definiuntur definitionibus diminutis, intendo dicere quidem veram sensa-
5
tionem quod non est mediante altero, vel per accidens. Et, si posuerimus
6
eis definitiones vel expositiones nominum, aliquotiens vocabimus ipsas
7
definitiones descriptiones vel relationes vel considerationes quia, secun-
8
dum veritatem, nulla istarum ostendit super essentias, sed ostendunt
9
super aliqua quae consequuntur eas.
10
Et idcirco, multum distat a consideratione dare definitionem croci
11
colori et rubedini, et nigredini et albedini, sed, quia albedo et nigredo
12
sunt duo extrema, habent pro descriptionibus fortitudinem faciendi
13
impressionem in visu, et esset hominum considerare et mensurare simile
14
in mediis, sed hoc facere est durum, quia illa impressio secundum
113
15
veritatem est res quae non intrat <in> essentiam nigredinis nec albedi-
16
nis, nec etiam qui istud audit, intelligat quod istud sit albedo vel nigredo,
17
nisi acciderit quod sentiat nigredinem et imaginetur eam, deinde senserit
18
istam operationem ex ea et ponat illud pro ea.
19
Praeterea, ita bene debes scire de caliditate et frigiditate veraciter, quia
20
definitiones eis impositae sunt definitiones incertae et non firmiter verae,
21
sed quod dicuntur eis ad invicem in comparatione quam habent
22
ad opera quae faciunt in rebus compositorum, respectu nostri, vel
23
in simplicibus, quod si non, <non> est possibile eas definire vera
24
definitione.
25
|168|[ar. ed. Qāsim]Et est rationabile quod, sicut caliditas congregat partes homogeneo-
26
rum, quod separaret etiam partes homogeneorum consimilium, sicut
27
dividit ligna et facit cineres, sed debes intelligere quod dixerunt secun-
28
dum quod ego dicam.
29
Nam caliditas agit in corporibus simplicibus et agit in compositis, et
30
est impossibile ut de corpore simplici uno aggregato minimo dicatur
31
quod ignis aggregavit illud, quia dicere: «tale congregat tale», quid est
32
dictu <nisi> quod congregat non congregatum? Sed praedictum
33
simplex coniunctum est ex partibus et consimile in eis, nam dispersio
34
non habet ingressum in consideratione simplicis, quia dispersio dicitur in
35
comparatione rerum oppositarum.
36
Actio ergo ista congregandi et separandi quae in opposita est, calida
37
dicitur in comparatione corporis habentis in se res consimiles disgregatas
38
et oppositas coniunctas. <Et> corpori [igni] cuius comparatione poni-
39
tur actio caliditatis [et] est compositum quod recipit actionem ignis, et
40
non est possibile quod partes istius compositi sint aequales ad recipien-
114
41
dum actionem motus calidi. Corpus enim consimile ad recipiendum
42
actionem unius potentiae motoris, sicut est calidum, est simplex. Et
43
quomodo non erit simplex? Nam, si esset compositum ex partibus,
44
partes eius essent oppositae in pertinentia locorum naturalium qui
45
appropriantur eis, et, quando calidum fuerit dispersum, non dispergitur
46
nisi per motum in partibus oppositis et diversis, et non est aliud nisi
47
quod leve et ponderosum recipiunt motum in suis partibus. Et si sic,
48
sequetur quod sit istud compositum diversum in aptitudine. Et primum
49
quod convertitur de partibus suis convertetur per caliditatem, et quanto
50
quaelibet pars fuerit magis disposita ad calefaciendum, erit magis festina
51
ad ascendendum: accidit ergo ei quod aliquae partes separentur et
52
tendunt citius versus terminum superiorem, et aliquae partes tardius, et
53
aliquae non recipiunt cum quo possint ascendere.
54
|169|[ar. ed. Qāsim]Non ergo recipiunt omnia corpora ascensionem et evaporationem per
55
essentiam. Verum tamen accidit quod illud quod <non> recipit ascen-
56
sionem admiscetur forti mixtione cum ascendente sursum, et praecedit
57
ascendere calidi aliud cui admiscetur, et separat inter ambo; et qui
58
ascendit est magis vincens, et alius ascendit repente post eum. Quando
59
ergo caliditas agit istam actionem, contingit quod separantur diversa
60
necessario et vadunt omnia ad terminum convenientem et coniunguntur
61
in eo.
62
Si igitur fuerint humida in substantiis, recipientia continuitatis facili-
63
ter, erit continua eorum coniunctio, et, si fuerint sicca, non continuantur
64
de facili et, si non continuantur de facili, erit sua coniunctio stare in uno
65
termino, quamvis non sit continuitas.
66
Cum tamen de potentia ignis est dissolvere corpora plurima usque ad
115
67
cineres, et a tali cinere et calx et sal et ferrum fluit liquidum vel
68
liquefactum, et proprie quando iuvatur cum aliqua re augmentante
69
ignitionem, sicut est sulfur et auripigmentum et genera salis acuti.
70
Quod autem credunt quod ignis separat aquam, non est ita, quia ignis
71
non separat aquam dum est aqua sed, quando convertatur portio eius
72
ad aerem, [et] separatur inter ipsum et aquam quae non est de sui
73
natura; et sequitur ex hoc quod partes aquae misceantur isti aeri et
74
ascendant cum aere, et hoc totum sit vapor; sunt tamen aliqui homines
75
qui credunt quod vapor est aliud in natura ab aqua et aere et admix-
76
tione amborum.
77
Ad illud quod dicunt de condensatione ovi: non est sua condensatio
78
per aggregationem, immo est alteratio in sui substantia, deinde ignis
79
separat illud postmodum valde de facili: sciunt autem istud magistri
80
sublimationis.
81
Et ignis non separat aurum cum funditur cum eo, <non> quod ipsi
82
est simile in substantia, nec est natura quia aequaliter recipit actionem,
83
nec quia est de usu ignis non separare composita, sed potius est ex eo
84
|170|[ar. ed. Qāsim]quod temperamentum in substantia auri et coniunctio suarum partium
85
simplicium est valde fortis, taliter quod, quando aliquid ex eo voluerit
86
inclinari ad ascendendum, detinetur ab alio declinante deorsum, et ex
87
hoc provenit motus circularis et fervor. Et sic est ignis inducens actio-
88
nem diversam.
89
Hic etiam est aliud impediens. Res autem quae dependent ex potentiis
90
et qualitatibus naturalibus, et specialiter ex elementalibus, dicuntur cum
116
91
condicione scilicet quod non sit impediens. Et hoc dicunt ponderositati,
92
scilicet quod facit descendere condicionaliter scilicet quod non sit impe-
93
diens nec resistens. Et per istum modum accipitur definitio ignis ad
94
separandum istud et ad congregandum illud.
95
Ad illud autem quod dicitur hic de actione et passione qualitatum ad
96
invicem [et passionum]: per vitam meam, quando ista consideratio fuerit
97
dicta per respectum ad opposita, erunt ad invicem agentia, quia relatio
98
calidi et frigidi in actione et passione erit propinqua relationi humidi et
99
sicci in actione et passione.
0
Posset tamen aliquis dicere non esse necessarium quod omnia oppo-
1
sita in se invicem operantur, quia sunt opposita quae consequuntur sua
2
opposita, sicut album et nigrum: color enim albus non convertit nigrum
3
ad albedinem, nec e converso, sed est propter mixtionem qua miscentur;
4
erit ergo sua conversio secundum conversionem primorum oppositorum,
5
scilicet elementorum, praecedentium.
6
Et non est inconveniens ad dicendum quod humidum et siccum sunt
7
istius generis, quia non videmus quod humidum humectet siccum, nec
8
quod siccum desiccet humidum alterando eum absque eo quod miscea-
9
tur, et humido remollificante, et sicco exsiccante. Calidum autem et
10
frigidum quodlibet in aliud agit per alterationem absque mutatione
11
speciei substantiae, sicut verificavimus quod alterare frigidum calido non
12
est totum per modum penetrationis et mixtionis.
13
|171|[ar. ed. Qāsim]Apparet ergo, secundum dictum istius, quod alteratio corporum sim-
14
plicium in humiditate et siccitate sequitur aliam alterationem vel genera-
15
tionem et corruptionem, et quod est impossibile humido converti ad
16
siccitatem absque corruptione substantiae, vel absque alteratione praece-
117
17
dente, et sicco converti ad humiditatem absque corruptione vel altera-
18
tione, quemadmodum calidum convertit frigidum et frigidum convertit
19
calidum, et similia.
20
Et, cum aqua convertitur ad terram, non est istud per primam
21
alterationem in humiditate et siccitate, sed potius est per alterationem
22
formae substantialis quam sequuntur qualitates, secundum quod proba-
23
vimus. Et, quia convertitur forma substantialis, convertitur etiam quod
24
eam sequitur, propterea quod a nova forma substantiali emanat contra-
25
rium formae substantialis corruptae, sicut est de aere, quando converti-
26
tur ad aquam, et descendit, quia motus qui advenit ei de novo non fit
27
ex contrarietate primi motus qui ascendit sursum, immo est propter
28
formam contrariam formae quae causat ascensum. <Sed>, quando
29
aqua congelatur et exsiccatur, hoc non est per siccitatem agentem in
30
humiditate, sed per frigiditatem, et erit frigiditas quae inducit siccitatem,
31
et caliditas, respectu eius, quae inducit humectationem et fluxibilitatem;
32
erunt ergo istae duae qualitates dependentes a caliditate et frigiditate, et
33
nulla earum recipit actionem ab alia primitus; calidum autem agit in
34
frigido, et frigidum in calido e converso, actione prima.
35
Si igitur voluerit aliquis, mediante ista ratione, impellere dubitationes
36
super hoc, erit ei valde durum observare, sed nos accepimus pro
37
concesso quod de usu humidi est humectare siccum, et de usu sicci est
38
desiccare humidum.
39
Sed, post hoc, procedamus quousque inducamus aliam reponsionem,
40
scilicet quod non est bonum advertere in definitiones in ista manerie
118
41
actionis et passionis, quia potentiae, cum operationibus et passionibus
42
|172|[ar. ed. Qāsim]<definiuntur>, sunt non secundum istum modum.
43
Et istud est quia, quando nos volumus definire humidum, est impossi-
44
bile eum accipere in suamet definitione, et, eodem modo, est impossibile
45
accipere contrarium eius in sua definitione, quia eius contrarium non est
46
magis notum quam ipsum, quanto magis ipsummet.
47
Sed sequitur quod in definitionibus et descriptionibus accipiatur quod
48
est magis notum quam illud aliud quod quaerimus. Et praeterea,
49
quando accepimus contrarium in definitione alicuius, si accepimus illud
50
contrarium secundum suam definitionem, ita bene definietur cum alio, et
51
revertitur sua definitio [et] supra ipsummet, et tunc credimus facere
52
cognoscere et non facimus, et vertitur negotium ad faciendum cognos-
53
cere rem cum seipsa; verbi gratia, quando volumus definire caliditatem
54
et dicimus quod caliditas est illud quod calefacit frigidum, accipimus in
55
definitione caliditatis calefacere quod est caliditas quae oritur a calido, et
56
istud nihil aliud est quam accipere caliditatem in definitione caliditatis,
57
et eodem modo in frigiditate, cum caliditas non sit notior quam frigidi-
58
tas, nec e converso.
59
Cum ergo regula definitionis sit secundum quod diximus et nos
60
definimus caliditatem ex parte suae operationis, vel cognoscimus eam ex
61
parte suae actionis quam agit in suo contrario, et diximus quod calidum
62
est illud quod calefacit frigidum, expedivit nobis dicere: et frigidum est
63
illud quod infrigidat calidum; tunc ergo accipimus calidum in definitione
64
frigidi quod fuit acceptum in definitione calidi, et istud est malum.
119
65
Probatur ergo quod talis receptionis opus non accipitur in definitione
66
istarum potentiarum, neque in cognitione earum ut nuncupentur defini-
67
tiones, immo potentiae in suis definitionibus dicuntur quae sunt princi-
68
pia actionum et passionum suarum quae ex eis proveniunt, et ista
69
doctrina ad faciendum definitum cognosci non est circularis. Ex calido
70
igitur et frigido proveniunt operationes quae non sunt idem cum calidi-
71
tate vel cum frigiditate, et probatio eorum non est circularis, et illae
72
operationes sunt publicae.
73
|173|[ar. ed. Qāsim]De humido autem et sicco non est ita: humidum enim non imaginatur
74
nisi ex parte receptionis figurae de facili et coniunctionis cum facilitate
75
dimittendi, et siccum ex parte difficultatis <recipiendi> istorum duorum
76
et difficultate etiam dimittendi, et istae dispositiones dicuntur passivae.
77
Et, si voluerint quod cognosceretur quodlibet eorum secundum illud
78
<opus> in quo contrariantur, <vel> in receptione operationis quae
79
est secundum istum modum, et si concedatur, non erit ista vera cognitio.
80
Et, si voluerint etiam quod calidum et frigidum cognoscantur per
81
receptionem praedictae operationis quae currit inter ambo, non erit
82
vera cognitio; immo sequitur necessario quod cognoscantur secundum
83
modum iam dictum, quia calidum et frigidum dicuntur qualitates agen-
84
tes, non in comparatione cuiuslibet rei, sed in comparatione corporum
85
compositorum in quibus manifestantur publicae operationes, scilicet
86
calidi et frigidi istorum, de eis quae dicta sunt, et non recipiunt actionem
87
nisi a suo contrario. Et, quando dicitur de humido et sicco quod
120
88
recipiunt actionem, non in comparatione cuiuslibet rei, sed in compara-
89
tione ad corpora manifesta, scilicet humidum et siccum. Sic ista namque
90
non agunt in eis aliquid quod nuncupetur nomine actionis vel passionis
91
oppositae, nec agunt in eis quicquam, sed per ea recipiunt de facili vel de
92
difficili actionem.
93
Et quod, <post> istud, debemus advertere est aliud, quia dicere
94
qualitatem passivam, volumus dicere per hoc qualitatem per quam
95
substantia est disposita ad receptionem alicuius operationis de facili vel
96
de difficili [et difficiliter]; et, cum dicimus qualitatem non recipientem
97
actionem, volumus dicere illud in quo non est talis dispositio; et per
98
agentem volumus dicere qualitatem, qua mediante, agunt in disposito
99
aliquam actionem. Et universaliter, [quando] ipsa qualitas non recipit
0
actionem aliqua ratione, nec sola per seipsam agit, quia non invenitur
1
|174|[ar. ed. Qāsim]sola, sed agit per contactum, vel per obviationem, vel per relationem
2
quam habet ad siccum cum quo potest operari.
3
Caliditas autem et frigiditas non sunt de qualitatibus cum quibus
4
disponatur substantia ad aliquam receptionem actionis, secundum quod
5
dixerunt in illo dubio, quia caliditas non est disposita ad frigiditatem
6
inquantum est qualitas calida, et quod frigiditas destruat illam partem,
7
quia, dum durat in eo qualitas calida, impossibile est quod sit frigidum.
8
Calidum ergo prohibet inventionem frigidi, non materia prohibente.
121
9
Nam materia per seipsam est disposita ad recipiendum frigiditatem
10
privatam ab ea, sed accidit ei ut coniungeretur illi dispositioni inventio
11
caliditatis quae est contraria frigiditati et opponitur ei, et est impossibile
12
quod inveniatur cum ea.
13
Et idem est modus humiditatis ad siccitatem; nam non est humiditas
14
recipiens operationem ex eo quod humiditas recipiat actionem siccitatis,
15
existente humiditate, sed ex eo quod amovetur sua humiditas. Et iste
16
ordo non facit qualitatem esse passivam, immo potius, secundum ordi-
17
nem, corpus humidum debet recipere figurationem et continuationem de
18
facili, quia substantia, existens humida, recipit actionem per humidita-
19
tem et remanet illud in ea, manente humiditate. Et, cum toto hoc,
20
siccum et humidum sunt subiecta ad calidum et frigidum, et quodlibet
21
eorum agit actionem quae consequitur calefactionem et infrigidationem.
22
Humidum autem et siccum non agunt in calido nec in frigido nisi per
23
accidens, sicut est de suffocatione quae imponitur humiditati, quia [est]
24
suffocatio, vel est per modum quod violentet calidum ut stet in uno situ
25
coniunctionis et figurationis diverso et opposito ab illo quem concedit ei
26
|175|[ar. ed. Qāsim]natura sua, dum erat siccum, et ita non sequitur istud <nisi> quando
27
corrumpitur sua natura, vel erit per modum quod humidum non recipiet
28
actionem propter sui multitudinem quando fuerit comparatum potentiae
29
convertenti, et non convertitur ad materiam quae observat calidum.
30
Non ergo nascitur calidum post calidum, nam, quando separatur quod
31
iam factum est calidum et ascendit, non erit materia quae observet
32
continuitatem, secundum quod accidit quando fuerit multum de oleo in
33
candela. Et istud est in compositis.
122
34
Quando autem volueris quod verificetur modus actionis calidi et
35
frigidi et quomodo non agunt humidum et siccum, adverte illud quod
36
provenit ex contactu amborum.
123
1
|176|[ar. ed. Qāsim]CAPITULUM AD SOLVENDUM ALIAM PARTEM
2
DUBITATIONUM PRAEDICTARUM
3
Responsio dubitationis quam induxerunt post istud est quod nostra
4
necessitas ad inveniendum quattuor elementa non est totaliter in
5
divisione, <sed in divisione> quam sequitur realitas, quia, quando
6
intellectus ducit rem ad divisionem, et ostendit realitas super eam, non
7
est manifestior quam <…> exterior. Iam enim invenimus calidum et
8
frigidum quod adveniunt qualitatibus passivis, non quod uni eorum
9
competat humiditas et non siccitas, vel siccitas et non humiditas, quia
10
videmus siccum calefieri et videmus eum infrigidari, et similiter videmus
11
corpus humidum calefieri et videmus eum infrigidari; et coniungere
12
frigidum cum humiditate et siccitate, vel coniungere calidum cum humi-
13
ditate et siccitate, non est extraneum intellectui naturali et esse sensibili,
14
si materia toleravit. Sunt ergo aliquae combinationes possibiles in esse.
15
Ad illud autem quod dicunt de multiplicatione combinationum quae
16
provenit ex valde forti et ex medio vel communi, dicamus in responsione
124
17
quod, quando fuerit de usu materiae singularis recipere caliditatem et
18
fuerit in ea potentia calefaciens, erit impossibile eam non calefacere cum
19
caliditate quam habet recipere per naturam, nisi sit aliquod impediens,
20
quia de usu calefactionis est quod, quando obviat alicui quod non habet
21
in se caliditatem et est potens ad recipiendum eam, quod inducat in eum
22
caliditatem; et caliditas est calefaciens, nam de usu caliditatis est,
23
|177|[ar. ed. Qāsim]quando obviat materiae, inducere in eam aliam caliditatem: quanto
24
fortius, quando fuerit caliditas in identitate materiae et ipsa materia
25
potens pati aliam caliditatem?
26
Potentia enim calefaciens, quando inducit ad terminum caliditatis,
27
<si> ultra illud non poterit inducere caliditatem, et similiter caliditas in
28
veram materiam non acquirit caliditatem ultra illam quam fecit acqui-
29
rere, [et] istud vel erit ex eo quod in sui natura caliditas non fecit
30
acquirere caliditatem in patiente nisi in tempore certo et secundum
31
modum certum: iam enim posuimus quod potentia est calefaciens per sui
32
naturam et idem de caliditate actuali quae inducit calefactionem in eo
33
quod obviat; vel erit ex eo quod materia non recipit illud: et iam
34
posuimus quod ipsa materia recipit ultra illum terminum qui invenitur in
125
35
temperato aequali; et cum fuerit materia calida, erit quantitas suae
36
calefactionis, quanta est causa calefaciens, <fortior quam> materia,
37
ipsa existente frigida.
38
De impediente autem nos non prohibemus istud, quia nos non
39
loquimur nisi secundum quod inducit natura. Potentia enim infrigidativa
40
in aqua est possibile quod impediatur ab infrigidatione aliqua, quanto
41
fortius quod accedat ad finem in infrigidando; et aliquotiens erit impe-
42
diens ab intra, et aliquotiens ab extra.
43
Si ergo non est impediens nec resistens materiae, dum est calida,
44
recipere additionem calefactivam illiusmet potentiae et caliditatis quae
45
procedit in ea usque ad finem, sicut est usus eius procedere in renovata
46
calefactione caliditatis in ea, quae non habet impediens [nec est] inter
47
ipsam et ipsam, scilicet inter qualitatem et materiam, et quae est
126
48
rationabile [est] quod inducat in eam caliditatem ex caliditate agente ab
49
extra, in obviato corpore, innovationem ab inclinatione naturali post
50
inclinationem, secundum modum observationis, ut scivisti: sequitur ergo
51
quod sit in ea negotium accedens usque ad finem; <…> possibilitatis
52
qui est in velociori, istud igitur est per impediens ab extra, et est in eo in
53
quo est motus, scilicet in aere, quia resistit et impedit sectionem, et per
54
|178|[ar. ed. Qāsim]istam potentiam non potest rumpere plus quam istud. Accidit ergo ei
55
quaedam debilitas in actione sua propter impediens quae non accideret
56
recipienti magis et minus de impedimento; et, nisi esset impediens ex
57
parte medii, essent omnes motus consimiles, secundum quod alias
58
scivisti. Item autem, si in aqua non esset aliquid resistens calefacienti,
59
calefieret absque quiete usque ad finem calefactionis, quando obviaret
127
60
calefacienti. Ex isto ergo sequitur quod, nisi esset impediens, essent
61
materiae aequaliter calefactae a potentia calefaciente in eis inventa.
62
Si ergo una pars elementorum non attingit finem calefactionis natura-
63
lis per sui naturam, et non est impediens ab extra, sequitur quod ibi sit
64
impediens per aliquid. quod est in eo de sui natura, et non est possibile
65
quod natura per se sit adiuvans et impediens. Sequitur ergo quod sit per
66
medium alicuius rei influxae ab ea, scilicet natura. Quando igitur fuerit
67
de usu potentiae calefacere et humectare simul, impedit humiditas
68
materiae receptionem caliditatis istius potentiae ad finem caliditatis, sed
69
quiescit, scilicet caliditas, et stat in ea; non enim remaneret materia
70
humida, si caliditas vigoraretur in eam. Humiditas ergo quae influit ex
71
potentia ponit ipsi materiae certos terminos in aptitudine recipiendi
72
caliditatem.
73
Posset autem opponens dicere quod, quantumcumque materia sit
74
disposita, non exit in actum nisi per potentias quae eam deducunt ad
75
actum. Nam medium ita bene est aptum ad fortiorem ruptionem, et
76
aqua est apta ad fortiorem calefactionem. Non tamen sufficit istud ei, si
77
non fuerit ibi potentia habens potestatem ad illud per quod est disposi-
78
|179|[ar. ed. Qāsim]tum ad aliquid per causam agentem, possidentem potentiam termina-
79
tam. Quando ergo potentia de se non habet calefacere vel comburere
80
ultra aliquem terminum, non sufficiet dispositio materiae.
81
Dicamus igitur quod imaginatio de eo quod vere dicimus excusat
82
dicere istam dubitationem quia, quando fuerit de usu potentiae calefa-
83
cere, et inveniatur patiens dispositum absque impediente, impossibile est
84
non calefacere et non posse calefacere.
85
Postquam autem invenitur calefactio istius potentiae, non est quin,
128
86
omni tempore, inveniatur caliditas eius in patiente calefactionem, et
87
inveniatur illud quod invenitur ex caliditate mensurata, absque impedi-
88
mento patientis potentis recipere caliditatem. Et hoc idem de caliditate
89
inventa in ea, scilicet in materia, quia de usu eius est quod inducat
90
caliditatem in quacumque materia obviata recipiente caliditatem absque
91
impediente.
92
Si ergo materia exterior fuerit calefacta ab illa caliditate, rationabilius
93
est de materia sibi propinqua sui natura calefieri. Sequitur ergo quod
94
innovetur [aliquid] ex potentia in materiam, postquam renovatur ex
95
caliditate, caliditas addita, per naturam est quod recipiat eam, in virtute
96
potentiae et caliditatis est quod renovet eam, non autem primo et
97
principaliter inquantum est additio, sed potius inquantum est caliditas.
98
Nam illa additio nihil aliud est quam caliditas ac, si aliud calefaciens
99
coniungeretur ei, induceret caliditatem, [vel non].
0
Et de usu caliditatis est inducere caliditatem omni hora per sui
1
essentiam, non propterea quod est caliditas, scilicet passiva, vel non; et
2
caliditas etiam inventa in ea, materia non prohibet ab ea emanationem
3
caliditatis per istam sui naturam, et quod sit mora usque ad horam suae
4
|180|[ar. ed. Qāsim]manifestationis non est rationabile, quia in tempore medio multorum
129
5
non est impediens quod amoveatur. Et sic, sequeretur quod induceretur
6
ad actionem sine mora.
7
Modus autem ruptionis non est huiusmodi, quia de essentia ruptionis
8
est quod sit successive, [et] cum non quiescit motus neque illud quod
9
motui assimilatur, et, quamvis ruptum patiatur per materiam suam, est
10
impediens per suam formam impedimento forti vel debili. Et idcirco non
11
rumpitur aer neque aqua in verberibus, quando frequenter et cum
12
festinantia volunt eas rumpere et absque otio, quia verbera plectuntur
13
paulatim propter resistentiam impedientis. Calefactio etiam aquae est
14
successiva, quia primum quod obviatum est, <est> ipsa aqua frigida, et
15
frigiditas prohibet dispositionem materiae, dum est fortis et firma, ad
16
receptionem contrarii. Primo ergo et principaliter inducitur aliqua calidi-
17
tas quae acquiritur in tempore, tanta quanta est dispositio impedientis,
18
et, post istud, habebit agens caliditatem ab extra et caliditatem in aqua
19
quae se coadunabunt ad alterationem, et frigiditas impediens erit minor.
130
20
Et sic, in processu temporis, erit magis de facili convertibilis et dispositio
21
agentis fortior, propterea quod dispositiones agentis et patientis insimul
22
in diversis temporibus in contrarium commutantur.
23
Non autem est consimilis modus in ista nostra quaestione, quantum-
24
cumque nos non resistamus continuationi et perpetuitati additionis
25
caliditatis ex potentia et caliditate facta in tempore continue in materia
26
aeris, sed istud similiter non invenitur.
27
Et, cum dicit opponens quod caliditas calefacit usque ad certum
28
terminum ultra quem non potest, quantumcumque sit possibile invenire
29
per naturam materiae quod sit magis calida, istud est verbum quod
30
audiri non debet, quod istud dicitur per comparationem ad aliquem
31
impedientem sed, quando non fuerit aliquod impediens, illud verbum
32
|181|[ar. ed. Qāsim]erit mendosum, nam, quando egreditur ab eo caliditas, non impedit ut
33
egrediatur alia ab eodem, quousque deveniat ad terminum quem habet
34
potentia materiae ad recipiendum, quando non fuerit ibi impediens. Et
35
iste terminus quem habet ignis, ut exemplariter dicamus, <non> habet
36
terminationem quousque deveniat ad terminum finalem.
37
Et postquam istud est probatum, expedit nobis reverti ad nostram
38
petitionem. Dicamus ergo quod iam est probatum quod, quando fuerit
39
potentia calefaciendi et humectandi per naturam in aliquibus corporum
40
singularium, et fuerit hoc idem ita bene in alio corpore, non est possibile
41
quod aliud istorum corporum sit calidum et humidum usque ad unum
42
terminum, et aliud magis vel minus: immo sequitur necessario quod
131
43
assimilentur in istis, nisi sit impediens, et, si non assimilantur, nullo
44
impediente ab extra, erit possibile quod differant in una qualitate, scilicet
45
passiva, quando non fuerit impediens ab extra qui non impedit nisi in
46
una qualitatum. Inventio ergo qualitatis secundae quae influitur ab
47
eadem potentia erit impediens, quia ipsa prohibet materiae aliqua prohi-
48
bitione, et impedit eam a complemento, et minuit aptitudinem in tantum
49
quantum impediens impedit. Non ergo erit materia recipiens <nisi>
50
per violentiam et fortitudinem et duritiem, quamvis natura sit agens.
51
Aliquis tamen resistens dicet quod impeditio ita bene deveniet ad
52
finem, vel non erit sic; nam comparatio impeditionis ad potentiam et ad
53
materiam est eadem comparatio quod calefactio respectu amborum et,
54
sicut calefactio devenit usque ad finem, quando non fuerit ibi impediens,
55
ita bene impeditio debet attingere usque ad finem.
56
Dicamus ergo quod hoc est verum quando impeditio non habuit
57
aliquod impediens, sed haec potentia calefaciens est impediens impedi-
58
mento frigiditatis, et ideo non attingit ad ultimitatem finis et, quando sic
59
acciderit, solvitur dubitatio nominata.
60
|182|[ar. ed. Qāsim]Aliquis autem resistens posset dicere: «Qualiter est possibile quod ab
61
uno principio proveniunt duae potentiae quarum una contrarietur alteri,
62
et quod litigent et contendant, materia existente una et non diversa?».
63
Dicimus igitur quod istud non est per modum contrarietatis, sed
64
potius est secundum modum mensurationis dispositionis materiae; impe-
65
diens autem est per istum modum, quia ipsius inventio iam ponit
66
materiam terminatam in aptitudine et dispositione, nam, quando calidi-
67
tas fuerit accepta quandoque tepida, quandoque temperata, hoc erit
68
quia una earum erit cum siccitate et alia cum humiditate; et hoc idem in
69
frigiditate, et sic, partes, scilicet qualitates, connectuntur ad quattuor.
132
1
|183|[ar. ed. Qāsim]CAPITULUM AD SOLVENDUM RESIDUUM
2
DUBITATIONUM SUPRADICTARUM
3
Dubium autem praedictum superius tactum probans ad firmandum
4
quod ignis diversificatur ab aere, non inquantum calidior est, quod est
5
eiusdem naturae, sed quod diversificatur differentia essentiali, iam fuit
6
expeditum. Probavimus enim quod est locus pro corpore naturali alio ab
7
aere, et quod est calidum.
8
Quod autem habebant pro concesso in illa dubitatione quod ignis
9
simplex esset remissior alio, istud non dicunt nisi defectuosi in scientia;
10
et ideo non sequitur <nisi> dicenti quod compositum sit fortioris
11
qualitatis quam simplex, quamvis inquirens posset glosando dicere quod
12
accidat composito ut sit fortioris qualitatis quam simplex, et hoc,
13
quando fuerint ibi aliae causae inducentes additionem in qualitate aliam
14
ab illa quam habet in natura; et quod est a natura et quod provenit
15
<ab extra> et associatur ei, ostenditur ad hoc ut qualitas fortificetur,
16
quantumcumque verbum istud forte non sit sufficiens.
133
17
Ad illud autem quod inquisiverunt de igne qui est iuxta sphaeram,
18
utrum caliditas eveniat ei a motu sphaerae et quod ipse per seipsum non
19
est calidior, vel si est calidior per seipsum et per naturam suam, dicamus
20
|184|[ar. ed. Qāsim]quod non est impossibile quod motus calefaciat quod non calefieret per
21
sui naturam, et erit observata, cum toto hoc, sua essentialis natura, et
22
non mutabit aliter calefactum nisi in calefactione.
23
Et non est impossibile quod motio convertat naturam moti a principio
24
ad formam igneitatis, dato quod eam non habeat, vel motio erit causa
25
ad perpetuandum dum fuerit inventus ignis, sicut est de fricatione quae
26
facit ignire quia, propter fortitudinem calefactionis, disponit materiam
27
ad recipiendum formam ignis et impedit dispositionem quae est ei
28
contraria, fricatio igni erit quemadmodum causa ad formam ignis, et
29
non ad calefaciendum rem quae per sui naturam habet ut non recipiat
30
calefactionem et calefiat ab extra solummodo, sed potius ex eo quod
31
facit naturam acquirere quod per seipsum est principium calefactionis, in
32
tantum quod, dato quod imaginamur fricationem ablatam et motionem
33
deperditam, remaneret corpus in sua forma ignea, nisi provenerit ab
34
extra aliquid quod contrarietur ei et corrumperet eius formam igneam,
35
et, si ista comparatio fricationis et motionis esset perpetua, cogeretur
36
necessario semper induere formam igneitatis.
37
Materia igitur illuc existens induitur forma ignea cum adiutorio motus
38
sphaerae, et non habet diversitatem ad istud in natura sua; nam, si esset
39
in natura istius corporis aliquid oppositum istius, motio quae illic est
40
esset destruens naturam oppositam, mediante calefactione nimia illuc
41
existente, et istud ita est si ille motus fuerit calefaciens; qui, si non fuerit
42
calefaciens, ex omni parte dubium est ablatum. Dubitatio enim erat
43
quod illi substantiae, quae ibi est, advenit calefactio ab extra, et quod
134
44
non est ei naturalis, sed advenit ei propter fricationem et calefit; et, cum
45
fricatio fuerit accidentalis, erit etiam caliditas accidentalis.
46
Respondens autem ad istud dicet quod causa extrinseca accidentalis
47
|185|[ar. ed. Qāsim]erit causa ad formam naturalem et cum ea specificetur materia. Et
48
declarabitur istud optima declaratione in scientia sapientiae divinae, et
49
divina providentia laudabiliter ordinavit cum fecit hospitium ignis versus
50
partem motus, nam aliter, quando accederet[*]accederet probably corrupt for accideret ibi aliquid quod non est
51
ignis de corporibus elementalibus, converteretur ad ignem, et generare-
52
tur combustio in termino ignis, si illa vicinitas non esset terminus eius,
53
scilicet advenientis, et sequeretur aliud post illud, et non cessaret ignis
54
multiplicando se, quousque corrumperet illud quod non est ignis.
55
Ad dubitationem autem quae inducitur de calido, quare calidum
56
ascendit antequam convertatur sua naturalis forma, sicut ascendit vapor
57
et fumus, et frigidum non facit similiter, possumus iam ad hoc respon-
58
sione multiplici respondere. Primo, quia calidum in rebus omnibus est
59
fortius frigido, et idcirco non potest ignis tolerari neque calidum, et
60
nullum gelu accedit in sua frigiditate naturali ad hoc quod non facit
61
tolerari, et si hoc facit caliditas accidentalis, quanto fortius res quae per
62
sui naturam est calida. Appareret igitur quod calidum sua fortitudine
63
vincit illud quod inducit natura rei et eius substantia, et frigidum non
64
habet potentiam ut hoc faciat, vel appareret quod frigus ita bene facit
65
descendere illud cui accidit sua frigiditas, dato quod non convertat
66
neque mutet in sua substantia.
135
67
Idem enim accidit sicut accidit aeri, quando convertitur ad nebulam
68
prae nimia frigiditate, et descendit cum adhuc sit nebula; non tamen est
69
utile dicere quod nebula est aer refrigeratus, deorsum declinans, absque
70
deperditione suae formae essentialis, quemadmodum non deperditur in
71
gelu forma aquae.
72
Vel frigidum quod ascendit erit terra vel aqua quae recipiunt fortio-
73
rem caliditatem caliditate aeris, absque completa corruptione, et apparet
74
eorum ascensus et eorum convicinitas in aere.
75
|186|[ar. ed. Qāsim]Ignis autem et aer non recipiunt a frigiditate unde sint frigidiores
76
<quam> aquae, ad hoc ut eorum penetratio in aere appareret descen-
77
dendo, et forte accidit quod infrigidetur ex igne quod descendit a suo
78
termino ad terminum aeris, sed eius descensus est insensibilis, quia
79
superior ignis est simplex subtilis, et non sensibilis. Et forte nebula est
80
aer infrigidatus condensatus, sed nondum est conversus ad aquositatem.
81
Praeterea, adhuc poterit aliquis dicere quod vapor et fumus ascendunt
82
sursum ratione societatis ignis et per violentiam, quemadmodum prius
83
diximus, et finaliter, si ascendunt ratione societatis ignis, non convenit
84
ultra quaerere; et, si ascendunt non ratione societatis, sed ratione
85
alterationis in qualitate solum, tunc est differentia illa quae dicta est.
86
Dubitatio autem quae fundatur super impossibilitatem, scilicet quod
87
illud quod est sub sphaera sit una natura et quod diversificetur per
88
accidentia, contrariatur inventione contrarietatis motuum naturalium
89
per quos invenitur centrum et circulus, et corpus consimile in natura
136
90
specifica, quorum motus naturales non contrariantur, cum non contra-
91
rientur eorum potentiae radicales.
92
Et quod credunt de quiete, quod infrigidat cum motus calefaciat, est
93
mendacium; nam quies est privatio motus, et privatio causae est causa
94
privationis causati, et non ut ponat eius oppositum et quod est ei
95
contrarium; si enim motus inducit caliditatem <…>, sed ad faciendum
96
frigiditatem est alia causa necessaria.
97
|187|[ar. ed. Qāsim]Apparet igitur quod corpus quietum quod elongatur a motu est valde
98
dispositum ad recipiendum potentiam infrigidantem rerum quarum
99
materiae formis cooperiuntur, et est debilis dispositionis ad recipiendum
0
naturam calefacientem, sed indiget adiutore caliditatis quae contingit
1
eum vel motum, quousque disponatur et recipiat ab auctore formarum
2
cum quibus disponatur ad illud. Et adhuc licentius complebimus istud,
3
quando fuerimus locuti in prima philosophia.
4
Ad dubitationem autem super tactum fundatam requiritur quoddam
5
praeambulum ad eius solutionem. Dicamus igitur quod, quando dicimus
6
quod humiditas est facilis ad recipiendum et ad dimittendum figuras,
7
dicemus verbotenus, quia facile et difficile sunt respectiva, et humiditas
8
non est respectiva. Et debes scire quod humidum est quod, per sui
9
naturam, non habet impediens ad recipiendum figuram et compressio-
10
nem et continuationem et illud dimittere, quando <non> fuerit agens
11
violentans motum revertendo se ad partem unde fuit motum, et ad
12
figuram quam habet per sui naturam ut figuretur in eam; et siccum est
13
quod, per sui naturam, habet impedimentum, cum per sui naturam
137
14
habet possibilitatem ad recipiendum illud cum difficultate agentis violen-
15
tantis; erit ergo comparatio humiditatis secundum istum modum,
16
inquantum est talis ad siccitatem, prope comparationem privationis ad
17
habitum.
18
Sentire igitur humiditatis nihil aliud est quam <non> videre contra-
19
rium vel resistens, et cum siccitate, videre contrarium et resistens.
20
Humiditas ergo sola non remanet corpus firmum ex parte sensus tactus,
21
|188|[ar. ed. Qāsim]et siccitas remanet in seipsa. Et, quando consideramus dependentiam
22
quam habet unum extremorum essentialiter ad sensum, sufficit nobis
23
contrarietas quae est privationis ad sibi parem, sed, si invenerimus ad
24
sensum tactus duas qualitates, completur quaternalis dispositio cum
25
duabus contrariis, et cum habitu et privatione.
26
Istud ergo est totum quod dicimus breviter in solutione dubitationum
27
praedictarum.
138
1
|189|[ar. ed. Qāsim]CAPITULUM DE ACTIONIBUS ELEMENTORUM AD INVICEM ET SUIS
2
ALTERATIONIBUS TAM IN SIMPLICITATE QUAM IN COMPOSITIONE ET
3
QUALITER ACTIONIBUS SUBLIMIUM CORPORUM
4
SUBICIUNTUR ACTIONES ELEMENTORUM
5
Iam est probatum in praecedentibus quod elementa ad generata
6
corruptibilia sunt quattuor et non plura. Et, quando considerator cogi-
7
taverit, inveniet quod plantae et animalia, in terra generata, ex terra et
8
aqua et aere nutriuntur, et completur eorum actualitas per caliditatem
9
digerentem. Nam terra facit acquirere generato retentionem et observat
10
observationem illius quod ex factione et figuratione acquisivit. Et aqua
11
facit acquirere generato facilitatem recipiendi figurationem. Et retinetur
12
substantia aquae, cum sit fluida, propter admixtionem terrae, et retine-
13
tur substantia terrae a comminutione propter commixtionem aquae. Et
14
aer et ignis frangunt elementalitatem istorum duorum et faciunt eis
15
acquirere aequalitatem mixtionis; et aer aperit et facit meatus et poros,
16
et ignis digerit, decoquit et aggregat.
17
Et apparet quod ista quattuor alia ab aliis generantur, et quod habent
18
unum fundamentum participatum quod vere est elementum, scilicet
19
hyle, primum; et, cum toto hoc, quod alia ab aliis generentur in
20
aliquibus fit faciliter, et in aliquibus est valde durum, et in aliquibus,
21
mediocriter.
22
|190|[ar. ed. Qāsim]Faciliter igitur fit per alterationem elementi participantis cum eo in
23
una duarum qualitatum, et est alia in eo debilis, sicut quod convertatur
139
24
aer ad aquam: aer enim participat cum aqua in qualitate humiditatis, et
25
diversificatur ab ea in qualitate caliditatis; in eo est enim qualitas
26
caliditatis debilis, et frigiditas in aqua est fortis; quando ergo vigoratur
27
aqua super ipsum, et conatur ad convertendum aerem frigidum per sui
28
naturam, recipit actionem valde de facili, et remanet eius humiditas et fit
29
aqua, non pro tanto quod sua conversio in ista qualitate sit suum esse
30
aqua et illud per quod est aqua, immo in hoc convertitur a sua forma
31
cuius commemorationem glosavimus, et eius forma citius et fortius
32
respondet ut tollatur a sua materia ad formam aquae quam ad formam
33
ignis.
34
Difficiliter autem generatum indiget ut convertatur per sui naturam in
35
ambabus qualitatibus.
36
Mediocri autem competit ut convertatur solum in una vera qualitate,
37
sed est fortis, sicut est de eo quo indiget terra ut convertatur ad ignem,
38
vel aqua ut convertatur ad aerem.
39
Et quodlibet istorum elementorum habet latitudinem in sua qualitate
40
secundum magis et minus, quia sua qualitas naturalis vel accidentalis
41
poterit intendi et remitti, observando adhuc formam et speciem suam.
42
Nihilominus, ista intensio et remissio habent terminos limitatos quos,
43
quando transcendit, deperditur completa dispositio quae est in materia
44
ad illam formam et disponitur dispositione completa ad aliam formam.
45
Et de usu materiae est, quando disponitur dispositione completa ad
46
recipiendum formam, quod scilicet influatur illa forma super eam a
47
datore formarum in materiebus, <et recipit eam> et amovet alias. Et
48
idcirco appropriantur materiae consimiles ut sint materiae diversarum
49
formarum a datore formarum.
140
50
|191|[ar. ed. Qāsim]Et debes scire quod potentia est unum, et dispositio completa est
51
aliud; et in materia sunt omnes contrarietates in potentia, sed appropria-
52
tur in una diversitatum quae est inter alias res diversas, per illud quod
53
renovatur in ea <de> dispositione completa quae appropriat eam
54
materiam cum ea forma [cum ea] in aliqua re. Motor etenim et fricator
55
disponunt ad recipiendum caliditatem dispositione propria, quantum-
56
cumque ipsum recipiens per naturam suam sit recipiens frigiditatem.
57
Elementa autem ad hoc non sunt sola, quia quodlibet generatorum ita
58
bene habet complexionem, et sua complexio recipit magis et minus
59
usque ad certum terminum necessitatum latitudinis inter duo extrema,
60
et, quando transcendit illud, deperditur eius dispositio qua induitur
61
forma sua
62
Et diversificantur complexiones istorum compositorum propter diver-
63
sitatem qualitatum elementorum in ipsis. Generatorum aliud est in quo
64
vincit terra vel terreitas et est totum illud quod cadit et ponderat et
65
descendit in aere et aqua, tam ex animalibus quam ex plantis quam ex
66
mineralibus. Est tamen possibile quod aliqua illorum super quae domi-
67
natur terrestreitas non cadant, quia iam est possibile quod vincens erit
68
terrestreitas simplex elementum et non vincet inventam aggregationem
69
elementi.
70
Et sunt in mixtione aliqua in quibus vincit aqueitas, et sunt aliqua in
141
71
quibus aeritas. Et istud est difficile ad probandum ex parte casus et
72
vocationis; nam, quamvis aqueitas vincat in corpore, et sit in eo aer et
73
ignis medius, cum toto hoc, propter multitudinem suae aqueitatis, non
74
erit ponderosius quam aqua, in tantum quod habeat profundari in eam,
75
nisi sit terrestreitas multa quae addat ponderositatem super aqueitatem.
76
Et est in quo vincit igneitas, et istud est totum illud quod elevatur in
77
aere, et erit possibile quod sit ibi qui non ascendat sed, dato quod vincat
78
igneitas, erit istud oppositum illius de quo diximus in quo vincit
79
terrestreitas, sed non descendit [terrestreitas].
80
|192|[ar. ed. Qāsim]Sed ista victoria potest esse in actu et potest esse in potentia. Et quod
81
est in potentia est illud quod convertitur et vincit aliquod elementorum
82
in eo, quando agit in ipsum caliditas naturalis corporum animalium. Et
83
pro tanto ista elementa dicentur vincere in composito uno de duobus
84
modis, uno modo quantitative, et alio modo qualitative et potentialiter.
85
Et bene erit possibile quod unum elementum vincatur <in quantitate,
86
sed est forte> in qualitate, et erit bene possibile oppositum istius.
87
Et apparet quod vincens in quantitate debeat esse vincens sine dubio
88
in inclinatione, quantumcumque non vincit in qualitate agente nec in
89
patiente, quia, quando inclinatio adhaeret formae, est fortiter adhaerens
90
ipsi formae, fortius quam consecutio qualitatis activae et passivae,
91
quamvis non perpetue consequatur, nam potest deperdi quando accidit
92
ei forte impedimentum.
93
Et multotiens accidit mixto ut vincat inter sua elementa quod non est
94
vincens in eo per aliqua extrinseca, quia, quando fuerit adiuta qualitas
142
95
quae non vincit quousque fortificetur ei et vigoretur, <vincit> et
96
convertit aliud ad suam similitudinem, <et> ostenditur sua potestas.
97
Dicamus a modo quod generatio et corruptio et alterationes sunt
98
principiata; et omne principiatum sine dubio habet causam, secundum
99
quod declaravimus in transactis de motu locali.
0
Nam motus localis est appropinquator et congregator causarum et
1
earum elongator, et fortificator causarum qualitatum et debilitator
2
earum; et principium omnium motuum, prout declaratum est, est circu-
3
laris. Motus igitur circulares caelestes qui appropinquant potentias
4
altorum corporum et qui eas elongant sunt primae causae generationis et
5
corruptionis; <…>. Et motus qui conservat ordinem circularitatum;
6
|193|[ar. ed. Qāsim]qui est unitor et properator, qui, si dimitteretur, demoraretur eius
7
operatio et non adveniret communiter, est primus motus.
8
Glosemus igitur istam rationem et dicamus quod, si stellae non
9
haberent motum inclinationis, esset aut propria earum operatio in uno
10
climate et secundum unum modum, et non esset sic in eo quod elongare-
11
tur ab eo et esset consimilis operatio in his quae essent de prope. Esset
12
igitur illic potestas ex parte unius qualitatis influxae ab illa stella, quae,
13
si esset calida, devastaret humiditates materierum, et converteret corpora
14
quibus obviaret stella illa solummodo ad ignem, et non esset ibi mixtio
143
15
ex qua generarentur animalia, nec remaneret aliquid ex plantis in aliqua
16
consistentia nisi valde modicum, sed in parte obviata ab illa stella esset
17
una qualitas devincens, et in parte <non> obviata ab illa devincente
18
esset qualitas alia opposita illi, et in parte media esset qualitas media.
19
Esset ergo alicubi ver semper forte, et alicubi hiems fortis semper, et
20
alibi semper aestas, et alibi autumnus semper; in vere autem nec in
21
autumno non completur digestio, etiam in hieme est cruditas, in perpe-
22
tuitate autem aestatis est combustio. Et secundum istum modum debes
23
considerare maneriem aliarum qualitatum et aliarum potentiarum.
24
Et, si girationes non essent ibi proportionatae et concomitatae, et
25
moveretur stella motu suo tardo cum inclinatione vel sine inclinatione,
26
haberetur modica utilitas ex illa modica inclinatione, et actio quae est
27
fortis ultra modum non corrigetur dato quod misceatur ei contrarium, et
28
destructa esset, quando ad contrarium adveniret impressio quam faceret
29
stare in aliqua valle modica, longo tempore, et non converteretur ad
30
alias valles nisi in temporibus otiosis, et accideret eis forte illud quod
31
accidit, non existente ibi inclinatione praedicta.
144
32
Et, si stellae moverentur per seipsas festino motu absque inclinatione,
33
accideret quod iam dictum est.
34
Et, si esset festinatio cum inclinatione, accideret istud ita bene, et
35
giratio inclinationis et quod esset circa illam inclinationem et quod
36
elongaretur ab ea esset secundum praedictos modos.
37
Sequitur ergo quod sit ibi inclinatio quae motu extraneo et diverso,
38
|194|[ar. ed. Qāsim]aliquo tempore, observetur, deinde quod amoveat eam versus aliam
39
partem quantum est necessarium cuilibet parti. Et ideo sequitur quod
40
tantam moram contrahat inclinato versus partem ad quam inclinatur,
41
quousque remaneat in qualibet parte, tanto tempore ut cum hoc sua
42
operatio compleatur; et quod revertatur, cum toto hoc, cito super illum
43
circulum, ut sit similis eius actio in omni illa parte quae inclinatur ad
44
eam; et quod non multiplicet suam actionem in una valle super quam
45
steterit, et finaliter, ut tota pars attingatur a communi actione contactus
46
non corrumpente, et non cessat hoc facere, quousque quod est ei
47
necessarium compleatur.
48
Istud autem completur necessario alio motu propero. Et posuerunt
49
domino inclinationis motum tardum, et posuerunt ei alium motum
50
consequentem motum properum, ut reperiantur ambae intentiones.
51
Et considerant istud in sole, quia sol, quando inclinatur suo motu ad
52
septentrionem, remanet diu in illa parte, non semper super unum semt,
53
sed potius circumgirando se et consequendo primum motum. Nam, si
54
semper remaneret secundum istum modum, damnaret et corrumperet,
55
sicut facit aestus in tempore messium si semper duraret, et eodem modo
145
56
esset de sigillatione et operatione omnium aliorum climatum. Et, post-
57
quam fuit concessa ipsi soli ista circumgiratio, habuit sol nutrire
58
materias ad nutrimentum plantarum et animalium, quousque compleat
59
actionem suam in septentrione, et eduxit ad extra materias quae abscon-
60
duntur in terra, et elongatur ad meridiem, antequam damnet combu-
61
rendo et desiccando. Et agit illuc actionem quam istuc, et huc infrigidat
62
faciem terrae et suffocat humiditates, et congregat eas in porositatibus
63
terrae, ac si conservaret eas, et disponuntur ad aliam circumgirationem
64
solis ut [cum] dividat iterum plantis et animalibus distributione mensu-
65
rata. Et inter haec ambo intromittitur ver et autumnus, ut a forti in
66
fortem non fiat subita transmutatio <et> ut sit operatio gradualis.
67
Sit autem Dominus benedictus qui ducit et providet cum perfecta
68
sapientia et potentia infinita. Sed expedit dicere in hoc loco de circulatio-
69
nibus et circumgirationibus.
146
1
|195|[ar. ed. Qāsim]CAPITULUM IN CIRCUMGIRATIONIBUS ET CIRCULATIONIBUS
2
GENERATIONIS ET CORRUPTIONIS
3
Sunt aliqua generata quibus sufficit ad sui generationem portio unius
4
circumvolutionis, et sunt aliqua quandoque quibus tempus completur
5
una circumvolutione etiam in minori tempore, sicut est una natura
6
animalium vermium et plantarum villosarum quae in eadem die
7
generantur et corrumpuntur. Et sunt aliqua generata quibus sunt neces-
8
sariae ad sui generationem plures circumvolutiones sphaerae, et sunt alia
9
quibus sunt necessariae quamplures circumvolutiones ad sui generatio-
10
nem complendam.
11
Omne autem generatum, ut apparet, est corruptibile, et est ei tempus
12
augmenti, et tempus status, et tempus declinationis et appropinquationis
13
ad suum finem.
14
Et non possumus universaliter certitudinaliter loqui in comparatione
15
quam habent ista tempora ad invicem, quia sunt diversa in diversis et
16
non tenentur; et qui vult reddere rationem istius erit ei difficile; et non
17
sufficit nobis quod super hoc audivimus, et forte non intelligimus vero
18
intellectu, et forte alius intelligit suo modo.
19
Et omni generato est mors quae pertinet ei per sui potentiam susten-
20
tantem corpus, quia est potentia corporea finita necessario propter
21
finitatem suae operationis; et, si esset infinita, non esset materia obser-
22
vatrix humiditatis nisi usque ad mortem, propter causas resolutivas
23
humiditatis interioris et exterioris et causas impedientes donationem
147
24
|196|[ar. ed. Qāsim]cambii loco illius quod resolutum fuit. Et quaelibet potentiarum corporis
25
et quaelibet materia habet [necesse vel] necessario certum terminum ultra
26
quem non est transitus, dato quod inveniantur earum causae secundum
27
quod indigent: et haec est mors naturalis. Et accidunt aliae causae
28
damnificantes rem, sicut laesio, vel amissio proficientis et adiuvantis, et
29
accidit illi potentiae quod deficiat in sua operatione istius certi temporis:
30
et sint aliquae mortes naturales et aliquae accidentales, et omnes sunt
31
necessariae.
32
Et omnes istae terrenae dispositiones dependent ex motibus caelesti-
33
bus, usque ad electiones rerum et ad voluntates; quia ista sine dubio
34
sunt res quae renovantur postquam non fuerint; et omnis nova res quae
35
nondum erat habet causam innovantem, et attingit istud usque ad
36
motum circularium motuum; et iam expedivimus nos de declaratione
37
istius. Nostrae autem electiones ita bene consequuntur motus caelestes;
38
et motus et quietes terreni qui proveniunt alii post alios regulariter et
39
obviant sibi sunt excitantes et inchoantes voluntatem ut operetur, et
40
istud est fortuna quam inducit necessitas, quia necessitas est actio divina
41
perpetua eius exaltati super omnia a quo infunduntur necessitates.
148
42
Et postquam istud sic est, rationabile est quod dubitent studentes in
43
negotio reversionis, et si sequitur necessario quod, quando fuerit sphaera
44
reversa ad eundem situm qualem prius, quod revertantur res terrenae ad
45
idem quod prius, sed quod corruptum est <reverti> in eodem indivi-
46
duo est impossibile; neque etiam figura eadem in numero revertatur, nec
47
etiam res terrenae eaedem numero revertentur, quia corruptum non
48
potest reverti idemmet.
49
Qui autem contrariatur huic rationi debet verecundari a seipso,
50
quousque detegatur perfidia suae ignorantiae in prima philosophia.
51
Et sunt aliqui homines qui necessitant reversionem eiusdem individui
52
|197|[ar. ed. Qāsim]numero. Et sunt alii qui tenent quod ista reversio est impossibilis, et
53
dicunt quod res mundanae componuntur ex natura et voluntate <…>;
54
et, quando non esset necessaria reversio alicuius causarum super quas
55
discurrit cursus totius mundi, non revertentur omnia, et sic non esset
56
reversio earum neque necessitaretur ei res qualis erat. Et nesciebatur
149
57
quod voluntas ita> bene <est de eis> quae necessario revertentur, si
58
reversio est possibilis, quia voluntas ita bene subiacet primis causis.
59
Quod autem ego teneo super istud est quod, si est possibile quod
60
idemmet situs revertatur, revertentur res ad eandem dispositionem; sed
61
non est via possibilis aliqua ratione ad firmandum reversionem in eodem
62
situ. Et ratio est ista quod possunt evenire rebus diversis girationes vel
63
circulationes aequales, quando comparatio propriarum girationum ad se
64
invicem fuerit comparatio numeri ad numerum, et conveniunt in uno
65
<quod> amplectatur et numerat ea omnia, et inveniretur tunc numerus
66
qui ea omnia computaret.
67
Verbi gratia, si numerus unius girationum esset quinque, et alterius
68
septem, et tertiae decem, convenirent in uno numero, et numerus
69
septuaginta erit numerus participatus qui numeraretur ab istis numeris.
70
Nam, quando dominus quinquenarii fuerit reversus decem et quattuor
71
girationibus, et dominus septenarii decem girationibus, et dominus
72
decennarii septem girationibus, [et] congregabuntur omnes simul, deinde
73
numerabuntur in temporibus aequalibus figurae consimiles illis quae
74
praeterierunt. Et, <si> comparatio temporum in girationibus non est
75
comparatio numeri ad numerum, et istud potest esse quia tempora sunt
76
continua, non abscissa, et non est impossibile quod continuum sit
77
<diversum> a continuo, sive sit rectum sive rotundum, non ergo erit
78
eius relatio ad eum relatio numeri ad numerum.
79
Et iam fuit istud verificatum in quantitatibus; erit ergo verificatum in
80
motibus et in temporibus sine dubio, <et> est impossibile quod
81
inveniatur aliquid aggregativum in quo participent. Et, postquam firma-
150
82
|198|[ar. ed. Qāsim]tum est in scientia geometriae quod quantitates quae conveniunt alicui
83
quantitati sunt aequales, et quae sunt diversae et <non> participatae
84
non conveniunt uni quantitati, non ergo invenitur quantitas participata
85
quae contineat omnia. Et, cum non inveniatur, erit impossibile quod
86
revertatur idem situs.
87
Si igitur primus motus, deinde motus stellarum fixarum, deinde motus
88
augium sphaerarum et intersectiones Draconis et motus planetarum
89
participaverint circumvolutiones suorum propriorum temporum in uno
90
communi numerante eos, erit necessaria reversio quam dicunt. Sed, si
91
omnes vel aliquis eorum non participarentur, non esset istud possibile.
92
Et, cum via certificationis in istis sit advertere cum instrumentis quae
93
in arabico dicuntur arragil, et in arragil non sit exquisita veritas, sed
94
aliqualis error propter divisionem partium instrumentorum, iste error
95
deviat nos a vera mensuratione; et in acceptione cordarum et arcuum et
96
quae super ea fundantur, utitur in eis radicum extractio quae surdae
151
97
dicuntur, et non curant de eis et reputant eas pro acceptis, et diversitas
98
quae est inter inventum et quod surdum dicitur non potest sensu
99
comprehendi: quomodo ergo instrumentum verificavit illud? Et si sic est,
0
non est via ad attingendum istud ex parte instrumenti et numeri qui
1
super eum fundatur; nullam tamen aliam viam habemus ad istud.
2
Et divisio temporis quam faciunt sapientes, per menses et dies et horas
3
et minuta, et divisio motus secundum istum modum, et proportio et
4
comparatio numerata quam ponunt inter ea, scilicet inter [motus] tem-
5
pus et motum, est secundum modum propinquum veritati, cum tamen
6
non sit necessarium verum. Et hoc est quia non apparet defectus eorum
7
in brevibus temporibus et, quamvis in brevibus temporibus non appa-
8
reat, videtur quod debent manifestari in longis temporibus.
9
|199|[ar. ed. Qāsim]Quod autem super hoc magis poterit inveniri est quod circumgiratio-
10
nes poterunt videri esse consimiles, quantumcumque non sint vere
11
consimiles, et erit dispositio universalis earum propinqua dispositioni
12
particularium girationum, sicut est de vere qui assimilatur veri, aestas
13
aestati, vel assimilabitur ei fortius; et forte quod negotium erit in
14
opposito istius inventionis [persecutionis].
152
15
Et, postquam perfecimus istam probationem, expedit ut perficiamus
16
istam fen, loquendo breviter in causis generationis et corruptionis.
17
Dicimus igitur quod omne generatum habet materiam et formam, et
18
causam efficientem et finalem propriatam; et invenitur istud per induc-
19
tionem rerum particularium et per medium positionis inventae. Omnis
20
ergo generationis et corruptionis suae continuitatis causa agens partici-
21
pata quae propinquior est, sunt motus caelestes, et quae prior est, est
22
eorum motor. Et causa materialis participata est elementum primum; et
23
causa formalis participata est forma quam habet materia quae est in
24
potentia ad aliam formam quae non coniungitur ei; et causa finalis facit
25
remanere res quae non remanent in numero et conservat eas in suis
26
speciebus; materia enim elementalis hoc habet ut, quando denudatur
27
una forma, induatur alia, et, quando illa generatur, deperditur alia.
28
Et, cum non est via per quam remaneant generata in propriis perso-
29
nis, dixerunt ut remanerent eorum species per generationem, et cursus
30
rerum et existentia aliarum post alias, totum dependet ex generatione et
31
corruptione.
153
32
|200|[ar. ed. Qāsim]Et quod est prius istis est divina nobilitas quae contulit unicuique
33
quantum potest recipere, et facit eum durare quantum spectare potest,
34
vel in sua persona, sicut corpora caelestia, vel in sua specie, sicut
35
elementa.