I.3
1
IOHANNI REVERENTISSIMO TOLETANAE SEDIS ARCHIEPISCOPO ET HIS-
2
PANIARUM PRIMATI, Avendeuth Israelita, Philosophus, gratum debitae
3
servitutis obsequium.
4
Cum omnes constent ex anima et corpore, non omnes sic certi sunt
5
de anima sicut de corpore. Quippe cum illud sensui subiaceat, ad hanc
6
vero non nisi solus intellectus attingat. Unde homines sensibus dediti,
7
aut animam nihil esse credunt, aut si forte ex motu corporis eam esse
8
coniiciunt, quid vel qualis sit plerique fide tenent, sed pauci ratione
9
convincunt.
10
Indignum siquidem ut illam partem sui qua est sciens, homo nesciat,
11
et id per quod rationalis est, ratione ipse non comprehendat. Quomodo
12
enim iam se vel Deum poterit diligere, cum id quod in se melius est
13
convincitur ignorare? Omni etenim paene creatura homo corpore
14
inferior est, sed sola anima ceteris antecellit, in qua sui creatoris
15
simulacrum expressius quam cetera gerit.
16
Quapropter iussum vestrum, Domine, de transferendo libro Avi-
I.4
17
cennae Philosophi de anima, effectui mancipare curavi, ut vestro
18
munere et meo labore, Latinis fieret certum, quod hactenus exstitit
19
incognitum, scilicet an sit anima, et quid et qualis sit secundum essen-
20
tiam et effectum, rationibus verissimis comprobatum.
21
Habetis ergo librum, nobis praecipiente et singula verba vulgariter
22
proferente, et Dominico Archidiacono singula in latinum convertente,
23
e arabico translatum: in quo, quicquid Aristoteles dixit in libro suo
24
de anima, et de sensu et sensato, et de intellectu et intellecto, ab auctore
25
libri sciatis esse collectum; unde, postquam, volente Deo, hunc habetis,
26
in hoc illos tres plenissime vos habere non dubitetis.
27
Liber iste dividitur in quinque partes et unaquaeque pars in capi-
28
tula sua.
29
Prima autem pars continet quinque capitula. In primo affirmatur
30
esse anima et definitur seeundum quod est anima. In secundo enume-
31
rantur ea quae dixerunt antiqui de anima et de eius essentia. In tertio
32
ostenditur anima contineri in praedicamento substantiae. In quarto
33
ostenditur divesitas actionum animae ex diversitate suarum virium.
34
In quinto enumerantur vires animae ponendo.
35
Secunda pars continet quinque capitula. In primo certificantur vir-
I.5
36
tutes quae sunt propriae animae vegetabilis. In secundo certificantur
37
modi apprehensionum quae sunt in nobis. In tertio agitur de sensu
38
tangendi. In quarto, de gustu et olfactu. In quinto, de sensu audiendi.
39
Pars tertia continet octo capitula. In primo agitur de visu. In secundo
40
ostenditur quod radius non est corpus et enumerantur diversitates
41
de hoc. In tertio continentur ea quae debent dici de hoc. In quarto
42
considerantur sententiae dictae de coloribus et eorum accidentibus. In
43
quinto ostenditur divesitas sententiarum de visu et destructio prava-
44
rum sententiarum secundum quod est in re. In sexto destruuntur sen-
45
tentiae eorum per ea quae dicta sunt in sententiis ipsorum. In septimo
46
solvitur quaestio inducta et completur verbum de visibilibus inter
47
quae et translucentia et tersa vel polita sunt situs diversi. In octavo
48
ostenditur qualiter unum videatur duo.
49
Pars quarta continet capitula quinque. In primo agitur communiter
50
de sensibus inteioribus quos habent animalia. In secundo agitur de
51
actionibus formalis et cogitativae et de somno et de vigilia et de somnio
52
fallaci et vero et aliquantulum de proprietate prophetandi. In tertio
53
agitur de actionibus virtutis memorialis et aestimationis et quod actio-
54
nes omnium harum virtutum fiunt instrumentis corporalibus. In quarto
55
agitur de modis virtutum motivarum et de prophetia quae fit virtutibus
56
sensibilibus. In quinto continetur id quod adiecit Auohaueth.
57
Pars quinta continet capitula octo. In primo agitur de proprie-
58
tatibus actionum et passionum hominis et de contemplatione et actione.
59
In secundo ostenditur essentia animae rationalis non esse impressa in
60
materia corporali. In tertio continentur duae quaestiones, quarum una
I.6
61
est qualiter prosunt sensus animae humanae et altera affirmare quod
62
incepit esse. In quarto ostenditur quod anima humana non desinit esse
63
nec transit ad alia copora. In quinto agitur de intelligentia agente in
64
nostris animabus et de patiente ex nosris animabus. In sexto agitur de
65
gradibus actionum intellectus et de altiore gradu eius qui est sanctus
66
intellectus. In septimo enumerantur sententiae probabiles antiquorum
67
de anima et eius actionibus, et an sit una et an multae, et certificare
68
et stabilire veritatem rei in hoc. In octavo ostenditur quae sunt instru-
69
menta animae.
I.7
70
LIBER DE ANIMA
71
SEU
72
SEXTUS DE NATURALIBUS
I.9
1
LIBER DE ANIMA AVICENNAE
2
SEU
3
SEXTUS DE NATURALIBUS
4
|1|[ar. ed. Rahman]Iam explevimus in primo libro verbum de his quae sunt communia
5
naturalibus; cui consequenter adiunximus librum secundum, qui
6
est de cognitione corporum et formarum et primorum motuum in
7
mundo naturae, et certificavimus dispositiones corporum quae non
8
corrumpuntur et eorum quae corrumpuntur. Post hunc autem ordina-
9
vimus tractatum de generatione et corruptione et de earum subiectis.
10
Deinde annexuimus verbum de actionibus primarum qualitatum et
11
earum passionibus et de complexionibus quae generantur ex eis.
12
Remanserat autem ut post haec loqueremur de rebus generatis;
I.10
13
sed quia res congelatae et insensibiles et quae non habent motum
14
voluntarium sunt priores et aptiores generari ex elementis, ideo
15
locuti fuimus de eis in libro quinto.
16
Post haec autem remansit de scientia naturali ut consideraremus
17
de rebus vegetabilibus et animalibus: sed quia vegetabilia et sensi-
18
bilia sunt ea quorum essentiae constituuntur ex forma quae est
19
anima, et ex materia quae est corpus et membra, sed cognitio quae
20
|2|[ar. ed. Rahman]melior habetur ex his est illa quae habetur de forma eorum, ideo
21
elegimus prius loqui de anima. Noluimus autem interrumpere trac-
22
tatum de anima, loquendo scilicet prius de anima vegetabili et de
I.11
23
vegetabilibus, et postea de anima sensibili et de sensibilibus, et deinde
24
de anima humana et de hominibus. Non enim sic disposueramus:
25
si enim hanc interruptionem faceremus, fieret nobis arduum ac diffi-
26
cile apprehendere scientiam de anima, ideo quod eius partes connec-
27
tuntur sibi ipsis inter se. Sed quia vegetabile convenit cum animali
28
in anima quae habet affectionem vegetandi et nutriendi et generandi,
29
quamvis sine dubio differat ab eo in viribus animalibus quae sunt
30
propriae generum eius et deinde appropriantur speciebus eius, ideo
31
quod possibile est nobis loqui de eo quod pertinet ad animam vege-
32
tabilem, hoc est scilicet id in quo convenit cum animali: non enim
33
adeo percipimus differentias specificas huius intentionis generalis
34
in vegetabilibus. Et quandoquidem sic est, tractatus huius partis
35
non est potius dicendus tractatus de vegetabilibus quam de ani-
I.12
36
malibus, quia comparatio animalium ad hanc animam eadem est
37
quae comparatio vegetabilium; similiter etiam est dispositio animae
38
animalis ad comparationem hominis et ceterorum animalium. Nos
39
enim non intendimus loqui hic de anima animali et vegetabili nisi
40
secundum hoc in quo conveniunt: non enim scimus proprium nisi
41
postquam sciverimus commune, nec multum curamus de differentiis
42
substantialibus uniuscuiusque animae cuiusque vegetabilis et cuius-
43
que animalis.
44
Fuit ergo commodius loqui de anima in uno libro; deinde, si po-
45
|3|[ar. ed. Rahman]tuerimus loqui de vegetabilibus et de animalibus verba propria,
46
faciemus. Quod autem plus poterimus facere de hoc, pendebit
47
corporibus eorum et ex proprietatibus suarum affectionum corpora-
48
lium. Ergo praeponere doctrinam scientiae de anima et postponere
49
doctrinam de scientia corporis est via liberior et notior ad sciendum
I.13
50
quam praeponere doctrinam de corpore et postponere doctrinam
51
sciendi animam. Scientia enim de anima maius adminiculum est
52
ad cognoscendas dispositiones corporales quam adminiculum cor-
53
poris ad cognoscendum dispositiones animales, quamvis unumquod-
54
que eorum adminiculum est ad alterum; non enim necesse est semper
55
alterum extremorum praeponere; nos tamen elegimus praeponere
56
verbum de anima propter excusationem quam monstravimus. Si
57
quis autem voluerit mutare hunc ordinem, faciat: nos enim non
58
calumniabimur illum.
59
Et hic est sextus liber, cui annectemus septimum qui est de trac-
60
tatu dispositionum vegetabilium. Post hunc sequetur liber octavus
61
in quo tractabitur de dispositionibus animalium, et ibi perficietur
62
scientia naturalis. Deinde consequenter adiiciemus scientias disci-
63
plinales distinctas in quattuor libris. Post haec autem omnia sequetur
64
liber de scientia divina, deinde annectemus aliquid de scientia de
65
moribus, et ibi perficietur hic totus noster liber.
I.14
66
|4|[ar. ed. Rahman]
PARS PRIMA SEXTI LIBRI DE NATURALIBUS
67
[I.1] CAPITULUM IN QUO AFFIRMATUR ESSE ANIMA
68
ET DEFINITUR SECUNDUM QUOD EST ANIMA
69
Dicemus igitur quia, quod primum debemus considerare de his,
70
hoc est scilicet affirmare esse huius quod vocatur anima, et deinde
71
loquemur de eo quod sequitur hoc. Et dicemus quod nos videmus
72
corpora quaedam quae non nutriuntur nec augmentantur nec gene-
73
rant; et videmus alia corpora quae nutriuntur et augmentantur
74
et generant sibi similia, sed non habent hoc ex sua corporeitate;
I.15
75
restat ergo ut sit in essentia eorum principium huius praeter corporei-
76
tatem. Et id a quo emanant istae affectiones dicitur anima, et omnino
77
quicquid est principium emanandi a se affectiones quae non sunt
78
unius modi et sunt voluntariae, imponimus ei nomen «anima». Et
79
hoc nomen est nomen huius rei non ex eius essentia, nec ex prae-
I.16
80
dicamento < … > in quo continebitur postea; nunc autem non affir-
81
mamus nisi esse rei quae est principium eius quod praediximus,
82
|5|[ar. ed. Rahman]et affirmamus esse rei ex hoc quod habet aliquod accidens. Oportet
83
autem ut, per hoc accidens quod habet, accedamus ad certificandum
84
eius essentiam et ad cognoscendum quid sit. Fortassis enim iam
85
didicimus quod id quod movetur motorem habet, nec tamen propter
86
hoc scimus essentiam huius motoris quid sit.
87
Dicemus igitur quod, postquam haec in quibus videmus esse ani-
88
mam sunt corpora, et non perficitur esse eorum secundum quod
89
sunt vegetabilia vel animalia nisi propter existentiam huius rei in
90
illis, tunc haec res pars est in constitutione eorum. Partes autem
91
constitutionis, sicut alias didicisti, duae sunt: una pars est id unde
I.17
92
res est id quod est in actu, altera vero pars est id unde res est id quod
93
est in potentia, quod est illi sicut subiectum. Si autem fuerit anima
94
ut pars secunda, sine dubio autem corpus est de genere illius partis,
95
tunc non constituetur animale vel vegetabile nec ex corpore nec ex
96
anima. Ergo opus erit alio constituente quod sit principium in effectu
97
eius quod diximus, et ipsum est hoc de quo loquimur. Sed oportet
98
ut sit anima id propter quod vegetabile et animale est in effectu
99
vegetabile et animale. Si autem illud fuerit corpus etiam, sit corpus
00
cuius forma etiam sit sicut diximus. Si autem fuerit corpus cum
1
forma, tamen ipsum non est principium ex hoc quod est corpus,
2
sed erit principium propter illam formam, et emanatio illarum dis-
3
positionum erit ab essentia illius formae, quamvis mediante hoc
4
corpore, scilicet ipsa forma erit primum principium et erit prima
I.18
5
actio eius mediante hoc corpore, et erit hoc corpus pars corporis
6
animalis, sed erit prima pars id unde pendet illud principium, et
7
non erit ipsum secundum hoc quod est corpus, nisi tantum aliquid
8
de tota collectione subiecti. Constat ergo quod essentia animae non
9
|6|[ar. ed. Rahman]est corpus, sed est pars animalis aut vegetabilis, quae est ei forma
10
aut quasi forma aut quasi perfectio.
11
Dicemus igitur nunc quod anima potest dici vis, comparatione
12
affectionum quae emanant ab ea; similiter etiam potest dici vis ex
13
alio intellectu, comparatione scilicet formarum sensibilium et intelli-
14
gibilium quas recipit. Et potest dici etiam forma, comparatione
15
materiae in qua existit, ex quibus utrisque constituitur substantia
16
vegetabilis aut animalis. Potest etiam dici perfectio, hac comparatione
17
scilicet quod perficitur genus per illam et habet esse species per illam,
18
sive sit de superioribus speciebus, sive de inferioribus. Natura etenim
19
generis imperfecta est et indeterminata, nisi perficiat eam natura
I.19
20
differentiae simplicis aut non simplicis adiunctae illi; cum autem
21
adveniet illi, constituetur species. Differentia enim est perfectio
22
speciei ex hoc quod est species; unaquaeque autem species non ha-
23
bet differentiam simplicem (iam scisti hoc), et non habent eam nisi
24
species quarum essentiae sunt compositae ex forma et materia;
25
forma vero in illis est differentia simplex eius quod constituitur
26
ex illa.
27
Deinde dicimus quod omnis forma est perfectio, sed non omnis
28
perfectio forma: magister enim fabricandi perfectio est civitatis
29
et carpentarius lignorum perfectio est navis, nec tamen sunt formae
30
civitatis vel navis. Et cuiuscumque perfectionis est essentia per se
I.20
31
separata, ipsa certe non est forma materiae nec in materia: forma
32
etenim quae est in materia, est forma impressa in illa et existens
33
per illam, si consenserint ut perfectio speciei forma vocetur speciei.
34
|7|[ar. ed. Rahman]Sed iam consenserunt in hoc, ut haec res, scilicet anima, compara-
35
tione materiae sit forma, comparatione vero totius collectionis sit
36
finis et perfectio, et comparatione movendi, principium efficiens
37
et vis movens. Et quandoquidem sic est, tunc forma significat com-
38
parationem ad rem remotissimam ab essentia substantiae quae habet
39
esse per illam, et ad rem propter quam substantia habet esse quod
40
ipsa est et alia quae propter ipsam est in potentia, et ad rem cui
41
non comparantur actiones, quae est materia: anima enim forma
42
est ex respectu hoc scilicet quod habet esse in materia; perfectio
43
autem significat comparationem ad rem perfectam ex qua emanant
44
actiones, quia perfectio est respectu speciei. Clarum est igitur quod,
45
cum in doctrina de anima dicimus quod ipsa est perfectio, hoc plus
I.21
46
significat eius intellectum et etiam hoc plus comprehendit omnes
47
species animae undique, et hoc necesse est animae separatae a ma-
48
teria.
49
Unde, si dixerimus etiam quod anima est perfectio, hoc multo
50
melius est quam si dixerimus vim aut virtutem vel potentiam. Ea
51
autem quae adveniunt ex anima, quaedam sunt quemadmodum
52
motus, et quaedam sunt quemadmodum sentire et apprehendere:
53
apprehendere autem habet non ex hoc quod habet in potentia prin-
54
cipium efficiendi, sed principium recipiendi; movere autem habet
55
non ex hoc quod habet in potentia principium recipiendi, sed prin-
56
cipium agendi, nec debet unum magis sibi attribui quam aliud, idest
57
ut magis sit potentia unius quam alterius: nam si, cum dicitur po-
58
tentia, volunt significare utrumque, habebit hoc tunc ex aequivoca-
I.22
59
|8|[ar. ed. Rahman]tione nominis; si autem, cum dicitur potentia, voluerint significare
60
unum tantum et non aliud, accidet id quod diximus; item etiam
61
significatio huius nominis «potentia» non comprehendit absolute
62
essentiam animae ex hoc quod est anima, nisi ex una tantum parte
63
et non ex alia; iam autem declaravimus in libris logicis quod hoc
64
non est conveniens nec rectum. Cum autem dixerimus quod anima
65
est perfectio, comprehendetur uterque intellectus, quia anima ex
66
potentia qua perficitur in animali comprehensio rei est perfectio,
67
et ex potentia ex qua emanant affectiones etiam est perfectio; anima
68
etiam separata est perfectio, et anima quae nondum est separata
69
est perfectio.
70
Ex hoc autem quod nos vocamus eam perfectionem nondum in-
71
telligitur adhuc an sit substantia, an non sit substantia. Sensus enim
72
perfectionis, hic est scilicet id propter cuius esse fit animal in actu
I.23
73
animal et vegetabile in effectu vegetabile. Ex hoc autem nondum
74
intelligitur an sit substantia an non. Dicimus igitur nos non dubi-
75
tare hanc rem non esse substantiam ex intellectu quo materia est
76
substantia, nec etiam ex eo intellectu quo compositum est substantia,
77
sed an sit substantia ex intellectu formae, hoc videndum est. Si quis
78
autem dixerit quod: «cum ego dico animam substantiam, scilicet
79
formam, non ex intellectu qui sit generalior quam forma hoc dico,
80
sed ex intellectu quo substantia idem est quod forma» – hoc enim
81
iam multi ex eis dixerunt –, non est hic locus considerandi nec diver-
82
sitatis ullo modo, quia intellectus hic quo anima dicitur esse sub-
83
stantia, idem est quam quod est forma; immo, hoc quod dicitur
84
forma esse substantia, idem est quam quod forma est forma vel
85
|9|[ar. ed. Rahman]affectio, sicut homo est homo aut carnalis, sed hoc vanum est. Si
I.24
86
autem dicitur forma id quod non est in subiecto ullo modo, scilicet
87
quod non habet existere ullo modo in eo quod appellavimus subiec-
88
tum, tunc non erit omnis perfectio substantia. Multae enim ex perfec-
89
tionibus sunt in subiecto sine dubio, quamvis illae multae, compara-
90
tione compositi et ex hoc quod sunt in illo, non sunt in subiecto,
91
quia hoc quod sunt pars ipsius non prohibet eas esse in subiecto,
92
nec, ex hoc quod sunt in illo non sicut aliquid in subiecto, sunt sub-
93
stantia, sicut putavit aliquis illorum. Non enim est substantia quod
94
ex aliqua comparatione non est in subiecto, ita ut illud, ex hoc quod
95
non est in hac re ut in subiecto, sit substantia, quia non est substantia
96
nisi cum in nullo fuerit ut in subiecto. Et hic intellectus non prohibet
97
illud esse in aliquo sicut quod est non in subiecto, quia non habet
98
hoc ex omnibus comparationibus; cum autem comparatum fuerit
99
ad aliquid in quo est non ut aliquid est in subiecto, tunc est substantia,
I.25
00
et cum comparatur ad aliud, est accidens. Et est etiam respectu sui
1
ipsius in se quia, cum aliquid attenderis per se et consideratum fuerit
2
in seipso, et non inveneris ei subiectum aliquo modo, erit in se sub-
3
stantia; si autem inveneris accidens quod est in aliquo non ut in
4
subiecto, postquam inveneris illud in aliquo ad modum essendi in
5
subiecto, in se accidens est. Non enim necesse est ut, cum non fuerit
6
|10|[ar. ed. Rahman]accidens in aliquo, sit substantia in illo. Possibile enim est ut aliquid
7
sit in aliquo nec ut accidens nec ut substantia, sicut possibile est ut
8
aliquid non sit in aliquo nec ut multa nec ut unum, quod tamen in
9
se aut est unum aut est multa; substantiale autem et substantia
10
non est unum nec accidens ex intellectu accidentalis quod est in
11
Isagogis, est accidens quod est in Categoriis: iam autem hoc declara-
12
vimus in doctrina artis logicae. Ergo manifestum est quod ab anima
13
non removebitur accidentalitas propter hoc quod in composito est
I.26
14
sicut pars, sed oportet ut in se sit ut non in subiecto ullo modo; iam
15
autem scisti quid est subiectum; ergo si omnis anima habet esse
16
non in subiecto, et omnis anima est substantia. Si autem aliqua anima
17
fuerit existens per se et unaquaeque aliarum fuerit in materia non ut
18
in subiecto, tunc omnis anima est substantia. Si autem fuerit aliqua
19
anima existens in subiecto, quamvis cum hoc etiam sit pars compositi,
20
tunc est accidens, et hoc totum est perfectio. Unde nondum decla-
21
ratum est nobis utrum anima sit substantia an non substantia, ex
22
hoc quod ponimus eam esse perfectionem. Erravit igitur qui putavit
23
hoc sufficere ad eam esse substantiam sicut ad esse formam.
24
Dicemus igitur quod, cum nos scierimus animam esse perfectio-
25
nem, quacumque declaratione aut differentia designaverimus perfec-
26
tionem, non dicemus nos tamen adhuc propter hoc scire animam
27
quid sit, sed sciemus eam secundum hoc quod est anima. Hoc enim
28
nomen anima non est inditum ei ex sua substantia, sed ex hoc quod
I.27
29
regit corpora et refertur ad illa, et idcirco recipitur corpus in sui
30
definitione, exempli gratia, sicut opus accipitur in definitione opi-
31
|11|[ar. ed. Rahman]ficis, quamvis non accipiatur in definitione eius secundum hoc quod
32
est homo. Et ideo tractatus de anima fuit de scientia naturali, quia
33
tractare de anima secundum hoc quod est anima, est tractare de ea
34
secundum quod habet comparationem ad materiam et ad motum.
35
Unde oportet ad sciendum essentiam animae facere alium tractatum
36
per se solum. Cum enim sciverimus essentiam animae, non impe-
37
diemur scire in quo praedicamento sit: qui enim scit et cognoscit
38
essentiam rei et prae mente tenet naturam rei quae est essentialis
39
ei, non impeditur scire quia eius est.
40
Perfectio autem est duobus modis: perfectio prima et perfectio
41
secunda. Perfectio autem prima est propter quam species fit species
42
in effectu, sicut figura ensi. Perfectio autem secunda est aliquid
I.28
43
eis quae consequuntur speciem rei, aut ex actionibus eius aut
44
ex passionibus, sicut incidere est ensi et sicut cognoscere et cogitare
45
et sentire et motus homini: haec enim sine dubio perfectiones sunt
46
speciei, sed non primae; non enim ad hoc ut species sit id quod est
47
in effectu, habet opus haec habere in effectu, sed cum habuerit prin-
48
cipium horum in effectu, ita ut haec fiant ei in potentia, quae ante
49
non erant ei in potentia nisi in remota potentia, quae eget ut aliqua
50
alia res praecedat eam quousque fiat ipsa ei certissima potentia,
51
tunc animal fiet animal in potentia. Ergo anima est perfectio prima.
52
Sed quia perfectio est perfectio alicuius rei quae est corpus, ideo
53
|12|[ar. ed. Rahman]oportet ut corpus accipiatur in intellectu generali et aequali, sicut
54
didicisti in doctrina probandi. Non est enim hoc corpus cuius anima
55
est perfectio, omne corpus: non enim est perfectio corporis artifi-
56
cialis sicut scamni aut scabelli et huiusmodi, sed est perfectio corporis
57
natralis; nec omnis corporis naturalis: non enim est anima perfectio
I.29
58
ignis aut terrae, sed est, in hoc nostro mundo, perfectio corporis
59
naturalis ex quo emanant eius perfectiones secundae, propter instru-
60
menta quibus iuvatur ad opera vitae, quorum primum est nutri-
61
mentum et augmentum. Ideo anima quam invenimus in animali
62
et in vegetabili est perfectio pima corporis naturalis instrumentalis
63
habentis opera vitae.
64
Sed dubitatur in hoc loco a quibusdam, scilicet quia aliquis dicere
65
potest hic quod, in hac definitione, non continetur anima caeli quae
I.30
66
operatur sine instrumentis et quod, si dimiserimus nominare instru-
67
menta et suffecerit nobis nominare vitam, non proderit nobis, quia
68
anima quam habent caeli non est nutriendi vel augendi nec etiam
69
sentiendi, sed tamen anima quam nos ponimus in hac definitione
70
habet hoc; si autem anima quam volumus dicere, est illa quae habet
71
id quod habet anima caelorum, verbi gratia de cognoscendo et imagi-
72
nando intelligibiliter et movendo ad finem voluntarie, excipiemus
73
corpus vegetabilium ab universitate habentium animam; item etiam
74
si nutrimentum est vita, cur non imponimus nomen vegetabilibus
75
viva sive animalia? Item etiam potest quis dicere: quid opus fuit
76
affirmare animam, et cur non sufficit nobis dicere quod ipsa vita
I.31
77
|13|[ar. ed. Rahman]est perfectio haec ex qua emanat id quod attribuimus necessario
78
animae? Incipiamus autem respondere contra unamquamque istarum
79
oppositionum et solvemus eas.
80
Dicemus igitur quod de corporibus caelestibus duae sunt sententiae.
81
Sententia scilicet eius qui dixit quod vis uniuscuiusque stellae confi-
82
citur ex ipsa et ex multis quae reguntur sicut quoddam animal:
83
opus igitur earum perficitur ex aliis quae habent motum, et sunt
84
haec sicut instrumenta; sed haec dictio non currit per omnes stellas.
85
Sententia etiam eius qui vidit quod in omni sphaera est anima soli-
I.32
86
taria et propria, et vidit quod ibi est nonum corpus, quod est unum
87
in effectu, non habens in se multiplicitatem. Isti omnes vident quod
88
nomen animae, cum dicitur de anima caelorum et de anima vegetabili,
89
convenit eis quasi aequivoce, quia haec definitio non est nisi animae
90
quae est in compositis, et cum fecerint ut conveniant animalia cum
91
caelo in intellectu nominis animae, excludetur intellectus vege-
92
tabilium ab illa universitate, quamvis hoc facere difficile sit, quia
93
animalia et caelum non conveniunt in intellectu nominis vitae nec
94
etiam in intellectu nominis rationalitatis. Rationalitas etenim quae
95
|14|[ar. ed. Rahman]est hic, convenit animae habenti duos intellectus materiales; hoc
96
autem non est possibile esse illic, sicut postea videbis; intellectus
I.33
97
etenim illic est intellectus in effectu; intellectus autem in effectu
98
non est constituens animam quae est pars definitionis rationalis.
99
Similiter etiam sensus hic dicitur vis quae apprehendit sensibilia
00
ad modum recipiendi similitudines eorum et patiendi ab eis; hoc
1
autem non potest esse illic, sicut postea scies. Deinde si studuerint
2
et posuerint animam esse primam perfectionem eius quod est mobile
3
voluntate et docibile ex omnibus corporibus, ita ut definitio com-
4
plectatur animalia et animam caelorum, excludentur vegetabilia ab
5
eorum universitate. Et haec dictio est rata.
6
Sed contra id quod dicitur de vita et anima, responsio est, sicut
7
mox dicemus, quia iam constat quod in corporibus oportet esse in
8
effectu principium dispositionum cognitarum et comparatarum ad
I.34
9
vitam, sicut est incedens. Si quis autem huic principio imposuerit
10
nomen «vita», non erit nobis cum illo contentio quia, quod intelligitur
11
apud homines de nomine vitae, cum dicitur de animalibus, est duo:
12
unum, scilicet ut in specie sit principium a quo emanant illae dis-
13
positiones; et alterum, scilicet ut corpus sit aptum ad hoc ut emanent
14
ab illo istae actiones. Sed de primo constat quia illud non intelligitur
15
de anima ullo modo. Secundum autem significat etiam intentionem
16
quae non est anima, quia hoc quod aliquid aptum est ad emanandum
17
ex eo aliquid aut ut fiat alicuius proprietatis, est duobus modis:
18
|15|[ar. ed. Rahman]unus est ut in esse sit aliquid praeter aptitudinem ipsam ex qua
19
emanat id quod emanat, sicut navis quae est apta ad hoc ut pro-
20
veniant ex ea commoda navalia, et hoc etiam indiget rectore quo
21
perficiatur ista aptitudo; rector etenim et haec aptitudo non sunt
22
unum in subiecto; et secundus est ut non sit in subiecto aliquid aliud
23
praeter hanc aptitudinem, sicut corpus quod est ita aptum ut pro-
I.35
24
veniat ex eo combustio, secundum eum qui ponit hanc aptitudinem
25
calorem, ita ut calorem esse in corpore, idem sit quod esse in eo hanc
26
aptitudinem; similiter animam esse in corpore, idem est quod in eo
27
esse hanc aptitudinem, sicut videtur. Sed hoc in anima non concedi-
28
tur: non enim idem est quod intelligitur de anima et de hac aptitu-
29
dine. Quomodo enim non est sic, cum id quod intelligitur de hac
30
aptitudine designata, non prohibeat quin praecedat eam essentialiter
31
aliqua perfectio et aliquod principium in corpore in quo est haec
32
aptitudo? Quod autem intelligitur de perfectione prima, quam des-
33
cripsimus, prohibet ut praecedat eam essentialiter alia perfectio:
34
perfectio etenim prima non habet principium nec perfectionem pri-
35
mam. Ergo quod intelligitur de vita et de anima non est unum et
36
idem si, quod dicimus animam, volumus intelligere quod omnes
37
intelligunt. Si autem volumus quod vita sit nomen multivocum
38
ad animam in significando perfectionem primam, non contendemus
39
super hoc quin vita sit nomen eius quod volumus affirmare de hac
40
prima perfectione. Ergo iam cognovimus nunc intellectum nominis
41
quo appellabatur haec res quae vocatur anima, ex relatione quam
42
habet.
I.36
43
Debemus autem nunc laborare ad comprehendendum quid sit
44
haec res quae scilicet ex respectu praedicto est anima, et debemus
45
innuere in hoc loco aliquid quo affirmetur esse animae quam habemus,
46
|16|[ar. ed. Rahman]ad similitudinem evigilandi et reminiscendi, ut hoc multum prosit
47
ei in quo est virtus inspiciendi veritatem per seipsum, ideo ut non
48
egeat dirigi et ad viam converti et separari ab erroribus.
49
Dicemus igitur quod aliquis ex nobis putare debet quasi subito
50
creatus esset et perfectus, sed velato visu suo ne exteriora videret,
51
et creatus esset sic quasi moveretur in aere aut in inani, ita ut eum
52
non tangeret spissitudo aeris quam ipse sentire posset, et quasi essent
53
disiuncta membra eius ita ut non concurrerent sibi nec contingerent
54
sese. Deinde videat si affirmat esse suae essentiae: non enim dubitabit
I.37
55
affirmare se esse, nec tamen affirmabit exteriora suorum membrorum,
56
nec occulta suorum interiorum nec animum nec cerebrum, nec aliquid
57
aliud extrinsecus, sed affirmabit se esse, cuius non affirmabit longitu-
58
dinem nec latitudinem nec spissitudinem. Si autem, in illa hora,
59
possibile esset ei imaginari manum aut aliud membrum, non tamen
60
imaginaretur illud esse partem sui nec necessarium suae essentiae.
61
Tu autem scis quod id quod affirmatur, aliud est ab eo quod non
62
affirmatur, et concessum aliud est ab eo quod non conceditur. Et,
63
quoniam essentia quam affirmat esse est propria illi, eo quod illa est
64
ipsemet, et est praeter corpus eius et membra eius quae non affirmat,
65
ideo expergefactus habet viam evigilandi ad sciendum quod esse
66
animae aliud est quam esse corporis; immo non eget corpore ad hoc
67
ut sciat animam et percipiat eam; si autem fuerit stupidus, opus
68
habet converti ad viam.
I.38
69
|17|[ar. ed. Rahman][I.2] CAPITULUM DE ENUMERANDO EA QUAE DIXERUNT ANTIQUI
70
DE ANIMA ET DE EIUS ESSENTIA
71
Dicemus igitur quod antiqui dissenserunt in hoc, ideo quia dissen-
72
serunt in via perveniendi ad illud: quidam enim illorum contenderunt
73
apprehendere scientiam animae per motum, quidam autem per
74
intellectum, quidam vero per utrumque, quidam autem per vitam
75
indifferentem.
76
Qui autem voluit pervenire ad scientiam animae per motum, vide-
I.39
77
batur ei quod moveri non venit nisi ex movente et quod motor primus
78
oportet sine dubio ut sit mobilis ex seipso; sed anima est motor primus
79
instrumentalis quae habet instrumenta apta ad movendum membra
80
musculis et nervis, et posuit animam mobilem ex seipsa. Unde posuit
81
eam substantiam immortalem: putavit enim quod quicquid movetur
82
ex seipso, impossibile est mori, dicens quod corpora caelestia ideo
83
non corrumpentur, quod eius rei causa est perpetuitas sui motus.
84
Quidam autem ex eis negavit animam esse corpus, sed posuit eam
85
substantiam incorpoream mobilem ex seipsa. Alii vero posuerunt
86
eam esse corpus, adinvenientes quod ipsa est corpus mobile ex seipso.
I.40
87
Et ex his fuerunt aliqui qui posuerunt eam atomos rotundos ut propter
88
hoc esset habilior in perpetuitate sui motus, dicentes quod animal
89
|18|[ar. ed. Rahman]attrahit istos spirando, et quia spirare est nutrimentum animae
90
quoniam spirare facit animam permanere propter restitutionem
91
aliorum eiusdem generis loco eorum atomorum qui emissi sunt, quae
92
sunt corpora indivisibilia et quae sunt principia. Et dixit eos esse
93
mobiles ex seipsis, sicut videmus motum eorum semper in spatio,
94
et ideo fuerunt apta ad movendum aliud. Quidam vero dixerunt eos
95
non esse animam, sed moventem eos quae est in eis et intrat corpus,
96
ipsis intrantibus. Quidam autem posuit animam esse ignem: videbat
97
enim ignem esse sempiterni motus.
98
Quidam vero voluerunt pervenire ad scientiam animae per appre-
99
hensionem sive per intellectum. Ex quibus quidam putaverunt quod
I.41
00
anima non apprehendit aliquid quod est extra illam, nisi quia ipsa
1
est prior eo et est principium eius. Unde oportuit animam esse princi-
2
pium, et posuit eam esse eius generis cuius est principium, scilicet
3
aut ignis aut aer aut terra aut aqua. Aliis autem visum fuit eam esse
4
aquam propter multam humiditatem quae est in spermate, quod
5
est principium generationis. Alii autem posuerunt eam esse corpus
6
vaporale; videbant etenim vaporem principium esse omnium rerum.
7
Et fuerunt aliae multae sententiae, sicut illae quas tu scisti. Omnes
8
autem isti dicebant quod anima non scit omnia nisi ex hoc quod est
9
de essentia principii omnium rerum. Similiter est etiam sententia
10
eius qui vidit quod principia sunt numeri, et posuit animam numerum.
11
Quidam enim eorum viderunt quod anima non apprehendit in actu
12
nisi id de quo in ipsa est aliquid. Tunc ergo posuit animam compositam
I.42
13
|19|[ar. ed. Rahman]ex his quae vidit esse elementa, et hic est Avendecliz, qui posuit
14
animam compositam ex quattuor elementis et ex victoria et amore:
15
dixit enim quod anima non apprehendit quicquid est nisi propter
16
similitudinem eius quam habet in se.
17
Sed qui per utrumque, sunt sicut illi qui dixerunt quod anima
18
est numerus movens seipsam, sed est numerus ex hoc quod est appre-
19
hendens, et est movens seipsam ex hoc quod est primum movens.
I.43
20
Sed qui consideraverunt per vitam indifferentem, sunt quidam
21
qui dixerunt quod anima est calor naturalis, ideo quia cum ipso est
22
vita. Alii vero dixerunt quod est frigiditas: anima etenim denominata
23
est ab anhelitu, et anhelitus est infrigidans, et ideo infrigidamur per
24
attractionem ad custodiendam substantiam animae. Quidam autem
25
dixerunt quod anima est complexio; complexio etenim quamdiu
26
fuerit stabilis, non mutabitur sanitas vitae. Quidam autem dixerunt
27
animam esse sanguinem: cum enim effunditur, vita destruitur.
28
Quidam autem dixerunt quod anima est compositio et comparatio
29
inter elementa: scimus etenim quod compositio aliqua est necessaria
30
ad hoc ut ex elementis fiat animal et, quia anima est compositio,
31
ideo diligit res compositas ex tonis et olfactibus et saporibus in quibus
32
delectatur. Quidam autem putaverunt quod anima Deus est, qui
33
est sublimis super omne quod de illo dicunt heretici: dicunt etenim
34
quod ipse in aliquibus est natura et in aliquibus anima et in aliquibus
I.44
35
est intellectus, qui est sublimior et mirabilior supra omne in quo
36
ipsi conveniunt.
37
Hae sunt autem sententiae antiquissimorum de anima; quae
38
|20|[ar. ed. Rahman]omnes falsae sunt. Sed qui eam apprehendere voluerunt per motum,
39
primum inconveniens quod eos sequitur, hoc est scilicet quod obliti
40
sunt quietis. Si enim anima movet ex hoc quod ipsa movetur < … >
41
– sic enim posuerunt –, tunc quies proveniet ex ea quiescente:
I.45
42
ergo non est mobilis ex seipsa. Tu scis autem ex praemissis quod
43
nullum mobile movetur nisi ex movente et quod nihil movetur ex
44
seipso. Anima igitur non est res mobilis ex seipsa.
45
Item hic motus quo movetur anima necesse est ut aut sit secundum
46
locum aut secundum quantitatem aut secundum qualitatem aut
47
secundum aliud.
48
Si autem fuerit localis, necesse est ut sit aut naturalis aut violentus
49
aut animalis. Si autem fuerit naturalis, sine dubio erit tantum ad
50
unam partem: erit ergo motio animae ad unam partem tantum.
51
Si autem fuerit violentus, tunc non erit mobilis ex seipsa nec erit
52
eius motio ex seipsa, sed melius est ut dicatur coactor esse primum
53
principium quod sit anima. Si autem fuerit animalis, tunc anima est
54
prius anima et fit sine dubio voluntate, et erit aut unus qui non varie-
55
tur, cuius motio erit tantum ad unam partem, aut erunt diversi et
56
erunt inter illos, sicut scisti, quietes sine dubio, et tunc non erit mobilis
57
ex seipsa.
I.46
58
Sed motum secundum quantitatem non habet mobile ex seipso,
59
nisi ex infusione alicuius quod penetrat illud et convertitur in eius
60
essentiam.
61
Motus vero secundum permutationem, aut erit ex hoc quod est
62
|21|[ar. ed. Rahman]anima, et tunc anima, cum moverit, desinet esse anima; aut erit
63
motus secundum aliquod accidentium quae accidunt ei ex hoc quod
64
est anima. Primum autem horum est quia hoc quod ipsa movetur,
65
non est ad modum quo ipsa movet, quia ipsa est quieta in loco cum
66
movet in loco. Secundum, quod permutationis secundum accidentia
67
finis est habere illud accidens quod, cum habitum fuerit, cessabit
68
permutatio. Iam etiam demonstratum est tibi quod anima non debet
I.47
69
esse corpus et quod movens in loco sic ut moveatur ad modum quo
70
movet, est corpus sine dubio. Si autem anima haberet motum localem,
71
possibile esset animam separari ab aliquo corpore et postea redire
72
ad illud; et isti ponunt animam ut argentum vivum in utre quod,
73
cum volvitur, volvitur et uter, et negant motum eius esse motum
74
electionis. Iam etiam scisti quod sententia de inani delira est et vana.
75
Similiter etiam scisti quod sententia de uno principio elementari,
76
fabula est. Deinde inconveniens est illud quod dixerunt, scilicet quod
77
res debet esse principium sciendi ea quae sequuntur post eam: nos
I.48
78
etenim scimus et comprehendimus animabus nostris multa quorum
79
nos non sumus principium. Sed destructio sententiae eius qui putavit
80
quod principium unum elementorum est, haec est scilicet quia nos
81
scimus multa quae non sunt elementa, sicut hoc quod omnis res aut
82
|22|[ar. ed. Rahman]habet esse aut non et quod omnia aequalia eidem inter se sunt aequa-
83
lia. Sed impossibile est ut ignis aut aqua aut aliquod aliorum dicatur
84
esse principium istorum quod docuerit nos hoc ita esse aut e converso.
85
Item scientia animae de hoc quod ipsa est principium eius, aut est
86
ut cognoscat ipsum principium, aut ut cognoscat ea quae accidunt
87
ex principio et non sunt principium, aut utrumque. Si autem cognoscit
88
principium aut utrumque, sed sciens rem debet esse principium eius,
I.49
89
tunc anima principium est principii, quia ipsa est principium sui
90
ipsius ut sciat seipsam. Si autem non scit principium, sed disposi-
91
tiones et mutationes quae ei accidunt, tunc quis iudicat quod aqua
92
aut ignis aut aliquod aliorum est principium? Sed qui posuerunt
93
eam apprehendi per numerum dixerunt quod principium omnis rei
94
numerus est, immo dixerunt quod essentia omnis rei numerus est et
95
quod eius differentia est numerus.
96
Quamvis alias iam ostendimus destructionem sententiae eorum de
97
principio, et adhuc postea in doctrina primae philosophiae ostendemus
98
etiam dissolutionem huius sententiae eorum et consimilium, tamen
99
destruitur hic haec illorum sententia quantum pertinet ad tractatum
00
proprium de anima, hoc modo scilicet ut inspiciamus et consideremus
1
si anima non est anima, nisi quia est numerus aliquis, scilicet ut
2
quattuor aut quinque, aut quia est par vel impar aut aliquid quod
3
est communius quam sit numerus aliquis. Si enim anima non est id
I.50
4
quod est, nisi quia ipsa est numerus aliquis, quid dicent de animali
5
quod est in medio gracillimum quod, cum inciditur, movetur una-
6
quaeque pars eius et sentit? Quia, cum sentit, sine dubio est ibi
7
|23|[ar. ed. Rahman]aliquid imaginationis; similiter unaquaeque pars eius secedit fugiens
8
in partem, et hic motus sine dubio est ex aliqua imaginatione. Constat
9
autem quod duae partes moventur duabus viribus quae sunt in eis,
10
et quod unaquaeque illarum minor est numero qui erat in coniunc-
11
tione. Si autem anima, secundum eos, est numerus qui erat < … >
12
et non aliud, tunc istae duae partes moventur, et non per animam:
I.51
13
quod est impossibile, quia in unaquaque illarum est anima eiusdem
14
speciei cuius est anima alterius. Ergo anima huiusmodi animalis
15
una est in effectu, sed multiplex in potentia multiplicitate animarum.
16
Hoc autem quod in animali destruuntur duae eius animae et non
17
in vegetabili, est propter hoc quod in vegetabili infusum est instru-
18
mentum primum propter quod permanet opus animae. Non est autem
19
ita in animali in medio gracillimo, quia una pars corporis animalis
20
gracillimi non habet principium reservandi complexionem aptam
21
animae; altera autem habet ipsum principium, sed ad hoc ut reser-
22
vetur, eget sanitate alterius partis: partium etenim corporis altera
23
pendet ex altera ad suffragandum sibi in custodiendo complexionem.
24
Si autem non fuerit anima numerus designatus, sed fuerit numerus
25
alicuius qualitatis aut alicuius formae, videbuntur esse in uno corpore
26
multae animae: scis enim quod in multis paribus alii pares sunt,
27
et in multis imparibus sunt impares; similiter in multis quadratis
28
sunt quadrati; similiter etiam sunt alii respectus.
I.52
29
Item unitates aggregatae in numero aut habent situm aut non.
30
|24|[ar. ed. Rahman]Si autem habuerint situm, sunt puncta; si autem fuerint puncta,
31
aut anima erit anima ideo quia est numerus illorum punctorum,
32
aut non erit ita, sed erit vis aut qualitas aut cetera huiusmodi. Sed
33
illi posuerunt naturam animalitatem, idest animae, nudam numerali-
34
tatem; ergo numerus qui est in punctis est anima. Ergo omne corpus,
35
cum posuerint in eo hunc numerum punctorum, erit habens animam;
36
in omni autem corpore potes ponere puncta quot volueris: ergo
37
omne corpus potest habere animam, eo quod haec puncta possunt
38
poni in illo.
I.53
39
Si autem anima fuerit numerus qui non habet situm, sed qui est
40
unitates disgregatae, tunc in quo sunt disgregatae, cum non habeant
41
materias diversas nec accesserint ad illas aliae proprietates nec differen-
42
tiae aliae? Non enim multiplicantur ea quae sunt similia nisi in ma-
43
teriis; si autem habuerint materias diversas et sunt habentes situm,
44
habent corpora diversa. Sive autem sit ita, sive non sit ita, quomodo
45
hae unitates sive puncta sunt aggregata simul, quandoquidem colli-
46
gatio uniuscuiusque eorum cum alio et aggregatio eorum non fit
47
nisi vel ex hoc quod sunt unitates vel ex hoc quod sunt puncta?
48
Oportet ergo ut unitates et puncta concurrant sibi ad coniungendum
49
undecumque fuerint. Si autem hoc fit ex aggregante qui aggregat
50
unumquodque alii, et ex coniungente qui coniungit unamquamque
51
alii quousque coniuncta sint, et ipsum conservat ea coniuncta, hoc
52
videtur melius ut sit anima.
53
Sed ex hoc quod dixerunt animam compositam esse ex principiis,
54
et quod ob hoc potest scire principia et alia praeter principia, propter
I.54
55
illud quod habetur in illa de ipsis, et quod non scit quicquid est nisi
56
propter similitudinem eius quam habet in se, sequitur necessario
57
ut anima non sciat ea quae fiunt ex principiis et quae sunt diversa a
58
|25|[ar. ed. Rahman]natura eius. Coniunctio etenim aliquando facit affectiones in principiis
59
et formas quae non sunt in ea, sicut osseitas et carneitas et humanitas
60
et asinitas et cetera, et haec necesse est ut nesciantur ab anima,
61
quia haec non sunt in illa, eo quod non sunt in ea nisi partes princi-
62
piorum tantum. Si autem posuerint quod in coniunctione animae
63
est homo aut equus aut elefas, sicut est in ea ignis et terra, victoria
64
et amor, magnam certe putaverunt stultitiam: si enim fuerit in anima
65
homo, tunc in anima est anima, et in eadem iterum est homo et elefas,
66
et erit hoc in infinitum.
67
Hoc etiam absurdum est ex alia parte, scilicet quia oportet secun-
68
dum hanc positionem ut aut Deus nihil sciat, aut sit compositus ex
69
omnibus; utrumque autem horum heresis est; et cum hoc etiam
70
oportet ut sit ignarus victoriae, quia victoria non est in eo: ex vic-
71
toria etenim secundum eos provenit dissolutio et corruptio eius in
I.55
72
quo est; ergo scientia creatoris de principiis erit imperfecta, et haec
73
est magna et absurda heresis.
74
Deinde oportet ut terra sciat terram et aqua aquam, sed ut terra
75
non sciat aquam nec aqua terram, et ut calidum sciat calidum et
76
non sciat frigidum; et oportet ut membra in quibus est multum
77
terrenitatis sint multum sentientia terram, quod non est ita, quia
78
sunt non sentientia nec terram nec aliquid aliud, et haec sunt ut
79
unguis et os. Melius est autem ut res patiatur et afficiatur a suo con-
80
trario quam ut afficiatur a suo simili; tu autem scis quod sensus est
81
aliqua affectio vel aliqua passio; et oportet, secundum eos, ut non
82
|26|[ar. ed. Rahman]sit hic aliqua vis quae apprehendat contraria; et oportet ut albedo
83
et nigredo non apprehendantur uno sensu, sed apprehendatur albedo
84
parte visus quae est alba et nigredo parte eius quae est nigra, et,
85
quia colores habent compositiones infinitas, oportet ut attribuantur
86
visui partes infinitae et diversorum colorum. Si autem medii colores
87
non sunt certi et non sunt nisi commixtio contrariorum secundum
I.56
88
magis et minus absque alia diversitate, tunc oportet ut apprehensor
89
albi apprehendat album purum et apprehensor nigri apprehendat
90
nigrum purum, quia impossibile est ei apprehendere aliud ab ipso,
91
et oportet ut non impediatur scire simplicia compositorum et non
92
cognoscat media eorum in quibus non apparent nigredo et albedo
93
in effectu; similiter etiam oportet ut apprehendat triangulum per
94
triangulum et rotundum per rotundum et alias figuras infinitas et
95
numeros etiam per similitudines eorum. Erunt igitur in sensu figurae
96
infinitae, quod totum est impossibile. Tu scis autem quod unum sufficit
97
ad probationem contrariorum et ad cognitionem eorum per illud,
98
sicut est regula recta per quam deprehendimus rectum et curvum
99
simul; non enim oportet ut quicquid scitur, sciatur per id quod est
00
ei proprium.
1
Sed eorum qui posuerunt animam apprehendentem res per motum
2
suum circularem ut eo moveatur ad apprehendendum res per illum,
I.57
3
postea declarabimus destructionem suae dictionis, cum declaraveri-
4
mus quod apprehensio intelligibilis impossibile est ut fiat per corpus.
5
Sed qui posuerunt animam complexionem, ex praedictis patet
6
destructio sententiae ipsorum. Non enim omne id, quo destructo,
7
|27|[ar. ed. Rahman]vita destruitur, est anima: multa enim ex rebus et ex membris et
8
ex humoribus et aliis sunt huiusmodi, et non negatur aliquid esse
9
necessarium ad colligandam animam cum corpore, quod tamen
10
propter hoc non est anima. Et ex hoc etiam scies errorem illius qui
11
putavit animam esse sanguinem: quomodo enim esset sanguis movens
12
et sentiens? Qui autem dixit animam esse collectionem, iam posuit
13
animam comparationem rerum intellectam. Quomodo autem erit
14
anima inter contraria movens et apprehendens? Coniunctio etenim
15
semper eget coniungente sine dubio, et melius est ut ipsum sit anima:
16
ipsum est enim, quo discedente, destruitur coniunctio. Postea autem
17
declarabitur tibi, per id quod disces de anima, destructio omnium
18
harum dictionum aliis modis; nunc autem nos debemus inquirere
19
naturam animae; iam autem dixerunt in destruendo has dictiones
20
multa alia non multum necessaria, et ideo praetermisimus illa.
I.58
21
[I.3] CAPITULUM QUOD ANIMA CONTINETUR
22
IN PRAEDICAMENTO SUBSTANTIAE
23
Dicemus quia iam scis ex praemissis animam non esse corpus.
24
Si autem constiterit quod aliquam animam possibile est per seipsam
25
solam existere, non dubitabis eam esse substantiam. Hoc autem
26
non declarabitur tibi nisi in aliquo eius quod dicitur anima; sed in
27
ceteris, sicut anima vegetabili aut in anima animali, hoc non con-
28
stabit, quia materia propria in qua existunt istae animae non est
29
|28|[ar. ed. Rahman]id quod est nisi ex complexione propria et affectione propria, et non
30
remanet existens cum illa complexione propria in effectu nisi quamdiu
31
anima fuerit in illa. Anima enim est quae facit eam illius complexionis;
32
anima enim sine dubio est causa qua vegetabile et animale sunt
33
illius complexionis quam habent: anima etenim est principium gene-
34
rationis et vegetationis, sicut diximus.
35
Ergo proprium subiectum animae impossibile est esse id quod
36
est in effectu nisi per animam, et anima est causa ei unde est sic.
I.59
37
Et impossibile est dici quod subiectum proprium habeat esse in
38
natura sua, et quod hoc fiat causa alterius rei quae non est anima,
39
cui postea adveniat anima sicut pars aliqua quae non habet postea
40
partem in eius definitione nec in eius constitutione vel eius ordine,
41
sicut dispositio accidentium quorum esse consequitur esse subiecti
42
sui, consecutione necessaria, et non sunt constituentia subiectum in
43
effectu. Sed anima est constituens suum proprium subiectum et
44
dat ei esse in effectu, sicut scies postea hanc dispositionem, cum locuti
45
fuerimus de animalibus.
46
Sed inter subiectum remotum et animam sunt aliae formae quae
47
perficiunt vel constituunt illud. Cum autem separatur anima, sequitur
48
necessario ut accidat ei, cum separatione eius, forma inanimalitas
I.60
49
quae est sicut opposita formae complexionali quae est congrua animae.
50
|29|[ar. ed. Rahman]Et haec forma et haec materia quam habebat anima non remansit
51
post animam in sua specie aliquo modo, sed destruitur eius species
52
et eius substantia quae erat subiectum animae, et anima substituit
53
in eo aliam formam propter quam remaneat materia in effectu in
54
sua natura. Illud ergo corpus naturale non erit iam sicut erat, sed
55
habebit aliam formam et alia accidentia, et aliquando peribunt ali-
56
quae eius partes et separabuntur a substantia postquam mutatum
57
est totum, et non erit servata essentia materiae post separationem
58
animae, sed quae erat subiectum animae, fit nunc subiectum alterius
59
ab illa. Ergo animam esse in corpore non est idem quod accidens
60
in subiecto esse; ergo anima substantia est, quia est forma quae non
61
est in subiecto.
62
Potest autem aliquis dicere: « Concedimus quod animae vege-
63
tabilis haec est forma scilicet quod est causa perficiendi suam mate-
I.61
64
riam propriam; sed de sensibili animali non est ita: videtur enim
65
quod vegetabilis perficiat eius materiam ad quam postea conse-
66
quenter adveniat anima animalis; animalis ergo anima advenit in
67
materiam quae iam prius est constituta ab illa, quae est causa perfi-
68
ciendi materiam in quam adveniat illa scilicet animalis; ergo non
69
est animalis nisi existens in subiecto ».
70
Contra hoc autem sic respondemus quod ex anima vegetabili,
71
secundum quod est anima vegetabilis, non provenit nisi corpus vege-
72
tabile absolute, et anima vegetabilis absolute non habet esse nisi
73
esse quod est intellectus generalis, et hoc est tantum in intellectu;
74
esse autem sensibile est in suis speciebus. Quod ergo dici oportet,
75
hoc est quia anima vegetabilis causa est quae habet etiam subiectum
76
commune universale non habens esse, videlicet corpus vegetabile
I.62
77
|30|[ar. ed. Rahman]augmentabile, absolutum genus, non specificatum; sed corpus habens
78
instrumenta sentiendi et cognoscendi et motus voluntarii non pro-
79
venit ex anima vegetabili secundum quod est anima vegetabilis,
80
sed ex hoc quod advenit ei alia differentia propter quam fit alia
81
natura, scilicet anima sensibilis.
82
Debemus autem super hoc apponere expositionem, dicentes quod
83
per animam vegetabilem aut volunt intelligi animam specialem
84
quam proprie designet vegetabilis sine sensibili; aut volunt intelligi
85
intellectum communem quo uniuntur anima vegetabilis et sensibilis
86
secundum hoc quod vegetant et generant et augmentant: haec enim
87
aliquando dicitur anima vegetabilis, sed haec dictio est impropria;
88
anima enim vegetabilis non est nisi in rebus vegetabilibus, et intel-
89
lectus in quo conveniunt anima vegetabilis et anima sensibilis sic
90
est in vegetabili sicut est in animalibus, et esse eius est sicut esse
91
rei universalis in rebus; aut volunt intelligi unam ex viribus animae
92
sensibilis ex qua proveniunt actiones vegetandi et augmentandi et
93
generandi.
I.63
94
Si autem volunt intelligi per hoc animam vegetabilem quae est
95
specialis comparatione facientis vegetationem, hoc in solis vege-
96
tabilibus est et non in sensibilibus. Si autem volunt per hoc intelligi
97
intellectum communem, tunc non debet ei comparari intellectus
98
< … > effectus specialis: efficiens enim singulare designatum ipsum
99
|31|[ar. ed. Rahman]est cui debet comparari effectus singularis designatus, et hoc iam in
00
praemissis demonstratum est. Corpus autem quod debet comparari
I.64
1
animae vegetabili universali, hoc est scilicet quod est imperfectum
2
commune. Sed quod est perfectum aptum ad recipiendum sensibili-
3
tatem aut non aptum, hoc non comparatur animae vegetabili secun-
4
dum quod est communis nec iste intellectus consequitur eam. Sed
5
modus tertius non potest esse ut putant scilicet quod vis vegetandi,
6
adveniens sola, efficiat corpus animale. Si enim haec sola vis esset
7
rector, sola perficeret corpus vegetabile, sed non est ita: non enim
8
facit, scilicet in animali, nisi corpus animale cum instrumentis sen-
9
tiendi et motus. Ergo ipsa est vis animae habentis alias vires, quarum
10
una haec est; quae omnes operantur ad hoc ut proveniat aptitudo
11
instrumentorum ad perfectiones secundas ipsius animae, cuius haec
12
vis est; et haec anima est animalis.
13
Postea autem declarabitur tibi quod anima una est ex qua de-
I.65
14
fluunt hae vires in membra, sed praecedit actio aliquarum et conse-
15
quitur actio aliarum secundum aptitudinem instrumenti. Ergo anima
16
quae est in omni animali, ipsa est congregans principia sive materias
17
sui corporis et coniungens et componens eas eo modo quo mereatur
18
fieri corpus eius, et ipsa est conservans hoc corpus secundum ordinem
19
quo decet. Et propter eam non dissolvunt eas extrinseca permutantia,
20
quamdiu anima fuerit in illis; alioquin non remanerent in propria
21
sanitate; sed propter dominium quod anima habet in illis, contingit
22
ut vis vegetabilis roboretur aut debilitetur cum percipit anima quae
23
|32|[ar. ed. Rahman]respuit vel appetit odio vel amore qui non est corporalis ullo modo.
24
Et hoc contingit cum id quod percipit anima est credulitas quae
25
non est afficiens corpus ex hoc quod est credulitas, sed consequitur
26
eam passio gaudii aut doloris, et hoc etiam est de apprehensionibus
I.66
27
animalibus et non est de his quae accidunt corpori ex hoc quod est
28
corpus; et hoc afficit virtutem vegetabilem et nutribilem ita ut,
29
ex accidente quod primum accidit animae, sicut gaudium rationabile,
30
contingat in ea robur et velocitas in actione sua, sed ex accidente
31
illi contrario, scilicet dolore rationabili cum quo nihil est doloris
32
corporalis, contingat in ea debilitas et desidia, ita ut deterioretur
33
eius actio et aliquando destruatur eius complexio omnino. Et hoc
34
sufficiet tibi ad sciendum quod anima est continens in se vires sen-
35
tiendi et vegetandi, cum ipsa sit una, et quod hae non sunt sine illa.
36
Constat ergo quod anima est perfectiva corporis in quo est, et
37
conservativa eius iuxta ordinem ipsius qui debet naturaliter dissolvi
38
et dispergi: unaquaeque enim pars corporis habet debitum loci cuius
39
non habet alia et debet disiungi a sibi coniuncta; hoc autem ita ut
40
est, non conservat nisi res quae est praeter naturam eius, et haec res
41
est anima in animali. Anima ergo perfectio est subiecti quod est
I.67
42
constitutum ab ea; est etiam constituens speciem et perficiens eam:
43
res enim habentes animas diversas fiunt propter eas diversarum
44
specierum, et fit earum alteritas specie, non singularitate. Ergo
45
anima non est de accidentibus quibus non specificantur species nec
46
recipiuntur in constitutione subiecti. Anima enim est perfectio sub-
47
|33|[ar. ed. Rahman]stantiae non ut accidens, nec sequitur ex hoc ut sit separata aut non
48
separata: non enim est omnis substantia separata, quia hyle non
49
est separata nec forma; tu autem scis rem ita esse. Demonstremus
50
igitur summatim vires animae et eius actiones, et deinde exsequemur
51
singula perquirendo.
52
[I.4] CAPITULUM DE DECLARANDO QUOD DIVERSITAS ACTIONUM ANIMAE
53
EST EX DIVERSITATE SUARUM VIRIUM
54
Dicimus igitur quod anima habet actiones differentes multis modis.
55
Quaedam enim differunt in fortitudine et debilitate, quaedam vero
56
in velocitate et tarditate, quoniam opinio aliquis sensus est, sed
I.68
57
differt a certitudine in firmitudine et comprehensione, et subtilis
58
differt ab hebete in cito discendo. Et aliquando differunt in privatione
59
et habitu, sicut dubitatio differt a sententia in hoc quod dubitatio
60
est privatio comprehensionis alterius contradictoriarum, sententia
61
vero est certa comprehensio unius contradictoriarum, et sicut moveri
62
et quiescere. Aliquando autem differunt comparatione sui ad con-
63
traria, ut sentire album et sentire nigrum, et gustare dulce et gustare
64
amarum. Aliquando autem differunt in genere, ut attingere colorem
65
et attingere saporem, immo sicut attingere et movere. Intentio autem
66
nostra est nunc ut sciamus vires ex quibus proveniunt istae actiones,
67
et an debeat unaquaeque species actionis habere vim sibi propriam
68
an non.
69
Dicemus igitur quod actionum quae differunt in fortitudine et
70
debilitate principium una vis est, sed aliquando eius actio est per-
I.69
71
|34|[ar. ed. Rahman]fectior, aliquando diminutior. Si autem propter diminutionem opor-
72
teret diminutum habere vim aliam praeter virtutem quae est in
73
perfecto, tunc oporteret quod numerus virium esset quantus est
74
numerus ordinum diminutionis et augmenti, quae paene infinita
75
sunt; sed uni virtuti accidit ut faciat suam actionem fortiorem vel
76
debiliorem aliquando secundum quod fuerit optio, aliquando se-
77
cundum eventum instrumenti, aliquando secundum prohibentia
78
extrinsecus quae erunt aut non erunt et quae addent aut minuent.
79
Sed faciendi et eius privationis, iam patuit ex praedictis in commu-
80
nibus dictionibus quod principium una vis est.
81
Sed de differentia in genere actionum animae quae sunt ad modum
82
habitus, sicut comprehendere et movere aut sicut unum compre-
I.70
83
hendere et aliud comprehendere, hoc bonum est ut pertractet aliquis
84
tractatorum, et ut videat, exempli gratia, an omnes vires apprehen-
85
dentes sint una vis et an ipsa habeat apprehensiones per seipsam
86
quae sunt intelligibiles, et alias apprehensiones per instrumenta quae
87
sunt diversae secundum diversitatem instrumentorum. Si autem
88
intelligibiles et sensibiles fuerint quasi ex duabus viribus, an omnes
89
sensibiles quae intus imaginantur et quae apprehenduntur extrin-
90
secus sint ex una vi? Si autem quae intus sunt fuerint ex una vi aut
91
ex multis viribus, an exteriores sint ex una vi quae facit diversis
92
instrumentis actiones diversas? Non enim prohibetur una vis appre-
93
hendere res, diversas genere et specie, sicut divulgatum est de dispo-
94
sitione intellectus et dispositione imaginationis apud sapientes:
95
sensata etenim communia quae dicuntur, magnitudo et numerus
96
et motus et quies et figura, aliquando sentiuntur unoquoque sensuum,
97
|35|[ar. ed. Rahman]aliquando aliquibus ex illis, quamvis hoc fiat mediante alio sensato.
98
Deinde an vis movendi ipsa sit vis apprehendendi, cur enim hoc non
99
est possibile? Et an vis concupiscendi sit ipsa vis irascendi quia,
00
cum praesentatur aliquid quod delectat, patitur aliquo modo, cum
I.71
1
vero repraesentatur quod molestat, patitur alio modo? Et an vege-
2
tabilis et nutribilis et generans sint aliquae istarum virium? Aut
3
si non sunt, an ipsae sint aliqua una vis? Quae, in re nondum perfecta,
4
moveat nutrimentum ad extremitates eius secundum aliquam affec-
5
tionem et aliquam figuram, et, in ea perfecta, moveat eodem motu,
6
sed, quia figura iam perfecta est, ideo non accidat ei aliqua alia figura,
7
cum augmentum iam pervenerit ad hoc ut vis illa non possit plus
8
augmenti inferre nisi quantum resolvitur ex eo, et ob hoc stet; re-
9
maneat autem ibi de nutrimento superfluitas quae sit apta genera-
10
tioni, et vis diffundat illam per membra generandi, sicut nutrimentum
11
diffunditur per instrumenta eius ad nutriendum ea; deinde remaneat
12
iterum ibi de nutrimento, supra id quod opus est membris generandi,
13
superfluitas quae sit apta ad aliud ad quod ipsa vis convertat illam,
I.72
14
sicut facit de multis superfluitatibus membrorum; deinde ipsa vis
15
cesset in fine vitae ab inferendo aliquid pro restauratione eius quod
16
solvitur quod sit aequale ei quod solvitur, et accidat syntexis. Et,
17
sicut appellamus vim vegetandi, cur similiter non appellamus vim
18
per syntexim deficiendi? Et quia diversitas actionum non indicat
19
diversitatem virium: una enim et eadem vis operatur contraria et
20
una vis movet voluptatibus diversis, immo una vis facit in diversis
21
|36|[ar. ed. Rahman]materiis actiones diversas. Harum omnium dubitationum solutio
22
oportet ut sit in promptu apud nos, quousque possimus affirmare
23
vires animae et ut affirmemus hunc esse numerum earum et quod
I.73
24
aliae earum sunt diversae ab aliis, quia ita constat verum esse apud
25
nos.
26
Dicemus igitur primum quia vis, ex hoc quod est vis essentialiter
27
et primo, est vis ad aliud. Et possibile est eam esse principium alterius
28
rei ab illo, quia ex hoc quod est vis ad aliud, principium est illius:
29
si autem fuerit principium alterius ab illo, non est ex hoc quod est
30
principium essentialiter illius primi. Ergo vires, ex hoc quod sunt
31
vires, non sunt nisi principia actionum designatarum principaliter.
32
Possibile est autem ut una vis sit principium multarum actionum
33
secundario, quae sint eius quasi rami, et non sit principium earum
34
principaliter; sicut visus qui non est nisi primo vis apprehendendi
I.74
35
qualitatem propter quam corpus est huiusmodi ut, cum interpositum
36
fuerit inter corpus receptibile luminis et illuminans, illuminans non
37
faciet in eo lumen, quae est color albus aut niger; vis etiam imagina-
38
tiva imprimit sibi formas rerum materialium, secundum quod sunt
39
materiales, sed nudas a materia aliquo modo abstractionis non per-
40
fectae, sicut dicemus postea, quas contingit esse aut colorem aut
41
saporem aut sonum aut magnitudinem aut cetera huiusmodi; vis
42
autem intellectiva est illa quae comprehendit et retinet in se formas
43
rerum, secundum hoc quod sunt separatae a materia et ab omnibus
44
|37|[ar. ed. Rahman]appendiciis eius, quas accidit esse aut figuram aut numerum. Possibile
45
est autem ut vis sit apta ad unam actionem tantum designatam,
I.75
46
sed sit ei necesse aliquid aliud sibi adiungi ad hoc ut habeat in effectu
47
quod prius habebat in potentia; si autem non habuerit illud aliud,
48
non operabitur; ergo haec vis aliquando erit principium actionis
49
in effectu, et aliquando non principium eius in effectu: sicut vis motiva
50
quae, cum vehementer optaverit vis desiderativa propter aliquid
51
virtutis imaginativae aut intellectivae quod eam impellit ad hoc,
52
movebit, aliter non. Ex una autem vi movente unum instrumentum
53
non provenit nisi unus motus: multi etenim motus fiunt propter
54
instrumenta motuum multa quae sunt in nobis, ut musculi, et in
55
unoquoque musculo est vis movens singularis, quae non movet nisi
56
uno motu singulari. Aliquando etiam unius virtutis diversae sunt
57
actiones secundum diversa receptibilia, et hoc manifestum est.
I.76
58
Dicemus ergo nunc quod primae divisiones actionum animae
59
sunt tres: actiones scilicet in quibus conveniunt vegetabilia et ani-
60
malia, sicut sunt nutrire et generare; et actiones in quibus conve-
61
niunt animalia aut plura ex eis, in quibus non communicant vege-
62
tabilia, sicut sentire et imaginari et movere voluntate; et actiones
63
quae propriae sunt hominum, sicut est percipere intelligibilia et
64
adinvenire artes et meditari de creaturis et discernere inter pulchrum
65
et foedum. Si autem vires animales essent una, actiones vegetabiles
66
|38|[ar. ed. Rahman]provenirent ex ea vi ex qua proveniunt vitales principaliter et esset
I.77
67
possibilis privatio corporum vegetabilium; in membris etiam ani-
68
malium quae nutriuntur et non sentiunt quod est durum vel quod
69
est molle, privatio sentiendi aut est causa privationis virtutis, aut
70
causa materiae quae non patitur < … > ex calore vel frigore nec
71
afficitur eis et [quia non afficitur eis non debet nutriri] quia non
72
afficitur saporibus validis aut olfactibus fortissimis; afficitur autem
73
illis. Ergo non habet hoc ex materia non recipiente, sed ex privatione
74
virtutis sensificantis; invenimus autem in illis vim nutriendi; ergo
75
hae duae vires diversae sunt.
76
Item motio animae quae movet aut erit ad modum mutationis
I.78
77
absolute, sed omne corpus est recipiens motum absolute, aut erit
78
motus ad modum contrahendi et extendendi, sed in corporibus nostris
79
sunt membra quae magis reciperent hoc quam musculi, in quibus
80
est vita et nutrimentum, sed non possumus ea movere: ergo causa
81
huius non est ex ipsis, sed ex privatione virtutis. Similiter in aliquibus
82
nervis vis inest sentiendi tantum absque motu, in aliis vero vis est
83
movendi, nec est inter eos tanta distantia, quia aliquando invenitur
84
quod id cui inest sentire est simile ei cui inest movere et habet plus
85
minusve qualitatis quam illud, nec tamen inest ei motus; aliquando
86
autem invenitur quod est sic, nec tamen inest ei vis sentiendi. Sic
87
|39|[ar. ed. Rahman]etiam potes scire quod oculus non est minus quam lingua in potendo
88
pati ex saporibus adhibitis, et oculus non sentit saporem ex hoc quod
89
est qualitas, non dico autem ex hoc quod est gustatum, sed nec etiam
90
sonum.
91
Sed constat quia vis humana ex seipsa non potest imprimi in ma-
92
teria; et constat quod omnes actiones attributae animali necesse
93
est ut habeant instrumenta: ergo sensus et imaginationes sunt ex
I.79
94
alia vi materiali quae non est vis movens, quamvis vires moventis
95
etiam pendeant ex viribus imaginandi et sentiendi aliquo modo,
96
sicut postea declarabimus. Cum autem intellexeris hoc et principia
97
quae praeposuimus, facile erit scire differentiam quae est inter vires
98
quas intendimus numerare et ordinare, et scies quod omnis vis habet
99
actionem primam, in qua non convenit cum alia vi quae habet actio-
00
nem primam diversam ab eius actione prima.
1
[I.5] CAPITULUM DE ENUMERANDO VIRES ANIMAE
2
AD MODUM PONENDI EAS
3
Enumerabimus nunc vires animae quasi ponendo, deinde procede-
4
mus ad declarandum unamquamque illarum. Dicemus igitur quod
5
vires animales primo dividuntur in tres partes. Una est anima vege-
I.80
6
tabilis, quae est prima perfectio corporis naturalis instrumentalis
7
ex hoc quod generatur et augmentatur et nutritur; nutrimentum
8
autem est corpus quod solet assimilari naturae corporis cuius dicitur
9
esse nutrimentum, et restaurat ei quantum resolutum est de illo,
10
aut plus, aut minus. Secunda est anima sensibilis, quae est perfectio
11
|40|[ar. ed. Rahman]prima corporis naturalis instrumentalis secundum hoc quod appre-
12
hendit particularia et movetur voluntate. Tertia est anima humana,
13
quae est perfectio prima corporis naturalis instrumentalis secundum
14
hoc quod attribuitur ei agere actiones electione deliberationis et
15
adinvenire meditando et secundum hoc quod apprehendit univer-
16
salia.
17
Nisi autem esset propter usum, melius esset accipere perfectionem
18
primam necessariam tantum in descriptione secunda cum volumus
19
describere animam, non vim animalem quam habet anima secundum
I.81
20
illam actionem: perfectio etenim accipitur in definitione animae,
21
non autem in definitione virtutis animae; tu autem postea scies
22
differentiam inter animam sensibilem et vim movendi et appre-
23
hendendi, et inter animam rationalem et inter vim eorum quae prae-
24
dicta sunt de cognitione et aliis. Melius est autem ut vegetabilis
25
accipiatur genus sensibili, et sensibilis genus humanae, et quod est
26
communius accipiatur in definitione minus communis; similiter si
27
inspexeris animas secundum vires quae sunt eis propriae in earum
28
sensibilitate et earum humanitate, fortassis consequeris quod diximus.
29
Anima autem vegetabilis habet tres vires: unam nutritivam,
30
quae est vis convertens corpus a corporeitate in qua erat in simili-
31
tudinem corporis in quo est, et unit ei pro restauratione eius quod
I.82
32
solutum est ex illo; aliam augmentativam, quae est vis augens corpus
33
in quo est, ex corpore quod ipsa assimilat illi, augmento proportionali
34
in omnibus suis dimensionibus, quae sunt longitudo, et latitudo,
35
et spissitudo, ut perducat rem ad perfectionem; tertiam generativam,
36
|41|[ar. ed. Rahman]quae est vis accipiens de corpore in quo est, partem illi similem in
37
potentia et operatur in ea, per attractionem aliorum corporum quae
38
illi assimilat, generari et commisceri, et convertit eam in similitu-
39
dinem ipsius in effectu.
40
Anima autem vitalis, secundum modum primum, habet duas vires,
41
motivam scilicet et apprehendentem.
42
Sed motiva est duobus modis, quia aut est movens ideo quia im-
43
perat motui, aut est movens ideo quia est efficiens motum. Motiva
44
autem secundum hoc quod est imperans motui, est vis appetitiva
45
et desiderativa; quae vis, cum imaginatur in imaginatione, de qua
I.83
46
postea dicemus, forma quae appetitur aut respuitur, imperat alii
47
virtuti moventi ut moveat; quae habet duas partes: unam quae
48
dicitur vis concupiscibilis, quae est vis imperans moveri ut appro-
49
pinquetur ad ea quae putantur necessaria aut utilia, appetitu delecta-
50
menti, aliam quae vocatur irascibilis, quae est vis imperans moveri
51
ad repellendum id quod putatur nocivum aut corrumpens, appetitu
52
vincendi. Sed vis motiva secundum hoc quod est efficiens, est vis
53
infusa nervis et musculis, contrahens cordas et ligamenta coniuncta
54
membris versus principium, aut relaxans et extendens in longum
55
et convertens cordas et ligamenta, e converso, contra principium.
56
Sed vis apprehendens duplex est: alia enim est vis quae appre-
57
hendit a foris, alia quae apprehendit ab intus.
58
Apprehendens autem a foris sunt quinque sensus aut octo. Ex
59
quibus est visus, qui est vis ordinata in nervo optico, ad apprehenden-
60
dum formam eius quod formatur in humorem crystallinum ex simili-
61
tudinibus corporum habentium colorem quae veniunt per corpora
I.84
62
|42|[ar. ed. Rahman]radiosa in effectu ad superficies corporum tersorum. Ex illis etiam
63
est auditus, qui est vis ordinata in nervo expanso in superficiem
64
nervi optici, ad apprehendendum formam eius quod sibi advenit
65
ex commotione aeris qui constringitur inter percutiens et percussum
66
resistens constrictione coacta, ex qua provenit sonus, et pervenit
67
eius commotio ad aerem collectum quietum qui est in concavitate
68
nervi optici, movens illum ad instar sui motus, et commotiones illius
69
motus tangunt nervum. Et ex illis est olfactus, qui est vis ordinata
70
in duabus carunculis anterioris partis cerebri similibus mamillarum
71
capitibus, ad apprehendendum id quod offert ei aer attractus de
72
odore qui est in vapore permixto cum aere, aut de odore impresso
73
in illo ex permutatione quae fit ex corpore odorifero. Et ex illis est
74
gustus, qui est vis ordinata in nervo expanso super corpus linguae,
75
ad apprehendendum sapores solutos ex corporibus contingentibus
76
ipsum, cum permiscentur humori unctuoso linguae permixtione
77
permutanti. Et ex illis est tactus, qui est vis ordinata in nervis cutis
I.85
78
totius corporis et eius carnibus, ad apprehendendum id quod tangit
79
illum et afficit contrarietate permutante complexionem et affec-
80
tionem compositionis. Videtur autem aliquibus haec vis non esse
81
species specialissima, sed genus quattuor virium aut etiam plurium
82
diffusarum simul in toto corpore, quarum una discernit contrarie-
83
tatem quae est inter calidum et frigidum, alia discernit contrarietatem
84
quae est inter humidum et siccum, tertia est discernens contrarieta-
85
tem quae est inter durum et molle, quarta vero est discernens contrarie-
86
|43|[ar. ed. Rahman]tatem quae est inter asperum et lene, sed, quia collectio earum est
87
in uno instrumento, ideo putantur esse una in essentia.
88
Sed virium ab intus apprehendentium, quaedam apprehendunt
89
formas sensibiles, quaedam vero apprehendunt intentiones sensibi-
90
lium. Apprehendentium autem quaedam sunt quae apprehendunt
91
et operantur simul, quaedam vero apprehendunt et non operantur,
92
quaedam vero apprehendunt principaliter et quaedam secundario.
I.86
93
Differentia autem inter apprehendere formam et apprehendere
94
intentionem est haec: quod forma est illa quam apprehendit sensus
95
interior et sensus exterior simul, sed sensus exterior primo appre-
96
hendit eam et postea reddit eam sensui interiori, sicut cum ovis
97
apprehendit formam lupi, scilicet figuram eius et affectionem et
98
colorem, sed sensus exterior ovis primo apprehendit eam et deinde
99
sensus interior; intentio autem est id quod apprehendit anima de
00
sensibili, quamvis non prius apprehendat illud sensus exterior, sicut
1
ovis apprehendit intentionem quam habet de lupo, quae scilicet
2
est quare debeat eum timere et fugere, quamvis non hoc apprehendat
3
sensus ullo modo. Id autem quod de lupo primo apprehendit sensus
4
exterior et postea interior, vocatur hic proprie nomine formae; quod
5
autem apprehendunt vires occultae absque sensu, vocatur in hoc
6
loco proprie nomine intentionis.
7
Differentia autem quae est inter apprehendere operando et appre-
8
hendere non operando haec est: quod de actionibus alicuius virium
I.87
9
interiorum est componere aliquas formarum et intentionum compre-
10
hensarum cum aliis et separare ab aliquibus: habet ergo apprehendere
11
et operari etiam in eo quod apprehendit. Sed apprehendere non
12
operando, hoc est cum forma aut intentio describitur in vi tantum,
13
ita ut non possit agere in ea aliquid ullo modo.
14
Differentia autem inter apprehendere principaliter et apprehendere
15
|44|[ar. ed. Rahman]secundario haec est: quod apprehendere principaliter est cum forma
16
acquiritur aliquo modo acquisitionis qui accidit rei per se; appre-
17
hendere autem secundario est cum acquisitio rei est ex alio quod
18
eam induxerit.
19
Virium autem apprehendentium occultarum vitalium prima est
20
fantasia quae est sensus communis; quae est vis ordinata in prima
21
concavitate cerebri, recipiens per seipsam omnes formas quae impri-
22
muntur quinque sensibus et redduntur ei. Post hanc est imaginatio
I.88
23
vel formans, quae est etiam vis ordinata in extremo anterioris concavi-
24
tatis cerebri, retinens quod recepit sensus communis a quinque sen-
25
sibus et remanet in ea post remotionem illorum sensibilium. Debes
26
autem scire quod recipere est ex una vi, quae est alia ab ea ex qua
27
est retinere; et hoc considera in aqua quae habet potentiam recipiendi
28
insculptiones et depictiones et omnino figuram, et non habet poten-
29
tiam retinendi, quamvis etiam postea addemus certitudinem huius.
30
Cum autem volueris scire differentiam inter opus sensus exterioris
31
et opus sensus communis et opus formantis, attende dispositionem
32
unius guttae cadentis de pluvia, et videbis rectam lineam, et attende
33
dispositionem alicuius recti cuius summitas moveatur in circuitu,
34
et videbitur circulus. Impossibile est autem ut apprehendas rem aut
35
lineam aut circulum nisi illam saepe inspexeris; sed impossibile est
36
ut sensus exterior videat eam bis, sed videt eam ubi est; cum autem
37
describitur in sensu communi et removetur antequam deleatur forma
38
sensus communis, apprehendit eam sensus exterior illic ubi est, et
39
apprehendit eam sensus communis quasi esset illic ubi fuit, et quasi
I.89
40
|45|[ar. ed. Rahman]esset illic ubi est, et videt distensionem circularem aut rectam. Hoc
41
autem impossibile est comparari sensui exteriori ullo modo, sed
42
formans apprehendit illa duo et format ea, quamvis destructa sit
43
res quae iam abiit.
44
Post hanc est vis quae vocatur imaginativa comparatione animae
45
vitalis, et cogitans comparatione animae humanae; quae est vis
46
ordinata in media concavitate cerebri ubi est vermis, et solet com-
47
ponere aliquid de eo quod est in imaginatione cum alio et dividere
48
aliud ab alio secundum quod vult. Deinde est vis aestimationis;
49
quae est vis ordinata in summo mediae concavitatis cerebri, appre-
50
hendens intentiones non sensatas quae sunt in singulis sensibilibus,
51
sicut vis quae est in ove diiudicans quod ab hoc lupo est fugiendum,
52
et quod huius agni est miserendum; videtur etiam haec vis operari
53
in imaginatis compositionem et divisionem. Deinde est vis memo-
54
rialis et reminiscibilis; quae est vis ordinata in posteriori concavitate
55
cerebri, retinens quod apprehendit vis aestimationis de intentionibus
56
non sensatis singulorum sensibilium. Comparatio autem virtutis
57
memorialis ad virtutem aestimationis talis est qualis comparatio
58
virtutis quae vocatur imaginatio ad sensum, et comparatio huius
I.90
59
virtutis ad intentiones est qualis comparatio illius virtutis ad formas
60
sensibiles. Hae sunt vires animae vitalis vel sensibilis.
61
Sed animae rationalis humanae vires dividuntur in virtutem sciendi
62
et virtutem agendi, et unaquaeque istarum virium vocatur intellectus
63
aequivoce aut propter similitudinem.
64
Vis autem activa est vis quae est principium movens corpus hominis
65
ad actiones singulas quae sunt propriae cogitationis, secundum quod
66
intentionibus convenit ad placitum quae appropriantur ei; et habet
67
|46|[ar. ed. Rahman]respectum in comparatione virtutis vitalis appetitivae, et respectum
68
in comparatione virtutis vitalis imaginabilis et aestimabilis, et respec-
69
tum in comparatione ipsius ad se. Respectus autem eius secundum
I.91
70
comparationem ad virtutem vitalem appetitivam est modus propter
71
quem accidunt in ea affectiones quae appropriantur homini, quibus
72
afficitur cito, sive actio scilicet aut passio, sicut confusio et erubes-
73
centia et risus aut huiusmodi. Respectus autem eius secundum compa-
74
rationem virtutis vitalis aestimabilis aut imaginabilis est modus
75
ad quem tendit cum contendit adinvenire mandata rerum genera-
76
tarum et corruptarum et adinvenire artes humanas. Respectus autem
77
quem habet comparatione sui ad se est modus qui generat in ea actio-
78
nem et intellectum contemplantem, et hae sunt intentiones quae
79
pendent ex actionibus et divulgantur famose, sicut hoc quod mentiri
80
turpe est et iniuriare turpe est, non quasi probata et quicquid simile
I.92
81
est huic de propositionibus quarum differentia a per se notis primis
82
scilicet intelligibilibus definita est in libris logicis, quamvis cum
83
probatae fuerint, fient etiam per se notae, sicut iam didicisti in eisdem
84
libris. Oportet autem ut haec virtus imperet ceteris virtutibus corporis,
85
sicut oportet pro iudicio alterius virtutis quam postea nominabimus,
86
ita ut haec non patiatur ab illis ullo modo, sed ipsae patiantur ab ea
87
et sint omnino substratae sub ea, ne forte contingant in ea affectiones
88
post se trahentes eam, provenientes ex rebus naturalibus, quae vocan-
89
|47|[ar. ed. Rahman]tur perversi mores, quia oportet ut ipsa non sit passibilis ullo modo
90
nec tractabilis, sed imperans, et tunc habet mores optimos.
91
Possibile est autem ut mores comparentur viribus etiam corpora-
92
libus; sed cum illa fuerit dominans, habebit affectionem efficientem,
93
et ex intellectu habebit affectionem patientem; nominemus autem
I.93
94
omnem affectionem morem; erit igitur unum propter quod contingunt
95
mores in hoc, et in illud contingunt mores propter hoc aliud; si autem
96
ipsa fuerit victa, habebit affectionem passibilem et similiter affec-
97
tionem activam non extraneam; quae etiam erunt duae actiones et
98
duo mores, et mos quidem erit unus, sed habebit duas comparationes.
99
Mores autem qui in nobis sunt non comparantur huic virtuti nisi
00
quia anima humana, sicut postea scies, est una substantia, habens
1
comparationem ad duo, quorum unum est supra eam et alterum infra
2
eam, sed secundum unumquodque istorum habet virtutem per quam
3
ordinatur habitus qui est inter ipsam et illud. Haec autem virtus
I.94
4
activa est illa virtus quam habet anima propter debitum quod debet
5
ei quod est infra eam, scilicet corpus, ad regendum illud; sed virtus
6
contemplativa est illa virtus quam habet anima propter debitum
7
quod debet ei quod est supra eam, ut patiatur ab eo et proficiat per
8
illud et recipiat ex illo; tamquam anima nostra habeat duas facies,
9
faciem scilicet deorsum ad corpus, quam oportet nullatenus recipere
10
aliquam affectionem generis debiti naturae corporis, et aliam faciem
11
sursum, versus principia altissima, quam oportet semper recipere
12
aliquid ab eo quod est illic et affici ab illo. Ex eo autem quod est
13
infra eam, generantur mores, sed ex eo quod est supra eam, generantur
14
sapientiae; et haec est virtus activa.
15
|48|[ar. ed. Rahman]Sed virtus contemplativa est virtus quae solet informari a forma
16
universali nuda a materia. Si autem fuerit nuda in se, apprehendere
17
suam formam in se facilius erit; si autem non fuerit nuda, fiet tamen
18
nuda quia ipsa denudabit eam, ita ut de omnibus affectionibus eius
I.95
19
cum materia nihil remaneat in ea. Sed qualiter hoc fiat, postea declara-
20
bimus. Haec autem virtus contemplativa habet ad has formas com-
21
parationem diversam, quia id quod solet aliquid recipere, aliquando
22
est receptibile eius in potentia, aliquando est receptibile eius in effectu.
23
Potentia autem dicitur tribus modis secundum prius et posterius.
24
Dicitur enim potentia aptitudo absoluta, a qua non exivit adhuc
25
aliquid in effectu, nec etiam habetur aliquid propter quod exeat,
26
sicut potentia infantis ad scribendum. Dicitur etiam potentia haec
27
aptitudo, quamdiu non habet res nisi id propter quod sit possibile
28
eam pervenire ad effectum sine medio, sicut potentia infantis ad
29
scribendum cum fuerit adultus et cognoverit incaustum et calamum
30
et simplicia elementa. Dicitur etiam potentia haec aptitudo, cum
31
perfecta fuerint instrumenta, et ex instrumentis acciderit perfectio
32
aptitudinis ut fiat potens faciendi quando libuerit, ita ut non sit ei
33
necesse addiscere, sed sufficiat ei ut tantum appetat, sicut est potentia
I.96
34
scriptoris perfecti in arte sua cum non scripserit. Potentia autem
35
prima vocatur absoluta materialis, secunda autem vocatur potentia
36
possibilis, potentia vero tertia est perfectio.
37
Perfectionis autem contemplativae comparatio ad formas nudas
38
quas praenominavimus, aliquando est sicut comparatio eius quod
39
|49|[ar. ed. Rahman]est in potentia absoluta: et hoc est cum haec potentia animae non-
40
dum recepit aliquid de eo quod est perfectio quantum ad eam, et tunc
41
vocatur intellectus materialis; et haec potentia vocatur intellectus
42
materialis ad similitudinem aptitudinis materiae primae, quae ex se
43
non habet aliquam formarum, sed est subiectum omnium formarum.
44
Aliquando est comparatio eius quod est in potentia possibili: hoc
45
est cum in potentia materiali habentur, de intelligibilibus, per se
46
nota ex quibus et cum quibus acceditur ad intelligibilia secunda;
I.97
47
sed prima intelligibilia sunt propositiones quas contingit credere
48
non aliunde nec quia auditor percepit ullo modo esse possibile eas
49
aliquando non credere, sicut sentimus hoc quod totum maius est
50
sua parte, et quod eidem aequalia inter se sunt aequalia. Et interim
51
dum non acquiritur ei adhuc intentio eius quod est in effectu nisi
52
hoc modo, vocatur intellectus in habitu; et potest hic vocari intel-
53
lectus in effectu, comparatione primi: potentia etenim prima non
54
potest intelligere aliquid in effectu, sed haec potest intelligere aliquid
55
cum inquisierit.
56
Aliquando est sicut comparatio eius quod est in potentia perfectiva:
I.98
57
hoc est cum ceperint in ea existere formae intelligibiles adeptae post
58
per se nota sive intelligibilia prima, sed non considerat illa nec con-
59
vertitur ad illa in effectu, nisi veluti sint repositae apud eum ut,
60
cum voluerit, consideret illas formas et intelligat eas et intelligat
61
|50|[ar. ed. Rahman]se eas intelligere. Et vocatur hic intellectus in effectu: est enim hic
62
intellectus qui intelligit quotiens vult intelligere sine labore acquirendi,
63
quamvis hic etiam possit vocari intellectus in potentia, comparatione
64
eius qui sequitur post eum.
65
Aliquando autem comparatio eius est sicut comparatio eius quod
66
est in effectu absoluto: hoc est cum forma intellecta nunc in praesenti
67
est in eo, et ipse considerat eam in effectu et intelligit in effectu et
68
intelligit se intelligere in effectu. Et quod tunc habet esse in eo est
69
intellectus accommodatus ab alio; qui vocatur intellectus accommoda-
I.99
70
tus per hoc quod declarabitur nobis quia intellectus in potentia non
71
exit ad effectum nisi per intellectum qui semper est in actu et quia,
72
cum coniunctus fuerit intellectus qui est in potentia cum illo intellectu
73
qui est in actu aliquo modo coniunctionis, imprimetur in eo, secundum
74
aliquem modum formandi, ille qui est accommodatus ab extrinsecus.
75
Hi sunt autem ordines virtutum quae vocantur intellectus contem-
76
plativi; et in intellectu accommodato finitur genus sensibile et humana
77
species eius, et illic virtus humana conformatur primis principiis
78
omnis eius quod est.
79
Considera ergo nunc et inspice dispositiones istarum virtutum,
80
qualiter aliae imperant aliis et qualiter aliae famulantur aliis. Et
81
invenies intellectum accommodatum praeesse et omnia alia subesse
82
illi qui est ultimus finis. Deinde intellectui in effectu deservit intel-
83
lectus in habitu, et intellectus materialis, cum aptitudine quae est
84
in eo, deservit intellectui in habitu. Deinde intellectus efficiens de-
I.100
85
servit his omnibus: obligatio enim animae cum corpore, sicut postea
86
adhuc declarabitur, est propter hoc ut perficiatur intellectus con-
87
templativus et sanctificetur et mundetur; intellectus autem efficiens
88
est rector illius colligationis animae cum corpore; intellectui autem
89
efficienti deservit aestimatio.
90
Aestimationi autem deserviunt duae virtutes: virtus posterior
91
ea et virtus prior ea; virtus autem posterior est virtus quae retinet
92
|51|[ar. ed. Rahman]quod reddidit aestimatio memoriali; virtus autem prior est super
93
omnes virtutes vitales. Deinde virtuti imaginativae deserviunt duae
94
virtutes diversarum actionum: virtus enim appetitiva deservit ei
95
cum oboedientia, quia aestimativa imperat ei moveri aliquo modo
I.101
96
praeceptionis; virtus autem imaginativa servit aestimativae, per
97
hoc quod ostendit ei formas retentas in ea quae sunt aptae ad reci-
98
piendum compositionem et divisionem. Deinde hae dominantur
99
aliis: virtuti autem imaginativae servit fantasia; fantasiae vero
00
serviunt quinque sensus; virtuti autem appetitivae serviunt concu-
1
piscibilis et irascibilis, sed concupiscibili et irascibili servit virtus
2
movens quae est in lacertis. Et hic terminantur virtutes vitales vel
3
sensibiles.
4
Deinde virtutibus vitalibus serviunt vegetabiles, quarum prima
5
et caput est generativa, deinde augmentativa servit generativae,
6
post, nutritiva servit augmentativae. Deinde quattuor virtutes
7
naturales serviunt istis: sed digestivae quae est una earum, serviunt
8
retentiva ex una parte et attractiva ex alia parte; expulsiva vero
9
servit utrique istarum.
10
Deinde quattuor qualitates serviunt his omnibus; sed calori servit
11
frigiditas: praeparat enim ei materiam ut conservet eius essentiam;
I.102
12
frigiditas autem non habet ordinem in virtutibus quae conveniunt
13
appetitibus naturalibus nisi quasi servitium utilis obsequentis; et
14
his duabus serviunt siccitas et humiditas. Et hic est finis graduum
15
virtutum.
I.103
1
PARS SECUNDA SEXTI LIBRI DE NATURALIBUS
2
|52|[ar. ed. Rahman]
[II.1] CAPITULUM DE CERTIFICANDO VIRTUTES
3
QUAE SUNT PROPRIAE ANIMAE VEGETABILIS
4
Incipiemus nunc notificare sigillatim virtutes quas diximus, et
5
demonstrabimus eas ex suis actionibus et primo ex actionibus vir-
6
tutum vegetabilium, sed primo omnium dispositionem virtutis nutri-
7
tivae.
8
Dicemus igitur quod ex praemissis cognovisti comparationem
9
nutrimenti ad nutritum et definitionem uniuscuiusque illorum et
10
proprietatem. Dicemus nunc quod nutrimentum non semper permu-
11
tatur in naturam nutriti subito. Sed primo permutatur aliquantulum
I.104
12
a sua qualitate et aptatur permutationi in substantiam nutriendi,
13
in quo operatur una ex virtutibus servientibus virtuti nutritivae,
14
quae est digestiva. Et haec est quae dissolvit nutrimentum in animali
15
et praeparat illud ad hoc ut diffundatur aequaliter. Deinde virtus
16
nutritiva deducit illud in animal sanguineum, primo permutandum
17
in sanguinem et humores ex quibus est constitutio corporis, sicut
18
iam ostendimus alias. Sed omne membrum habet virtutem nutri-
19
tivam propriam, quae est in eo, quae permutat nutrimentum in
20
similitudinem eius propriam et unit ei. Ergo virtus nutritiva restaurat
21
quod solutum est, et assimilat et unit. Nutrimentum autem, quamvis
22
eius plures utilitates sint ex hoc quod fit restitutio eius quod solutum
23
est, non tamen ad hoc solum est necessarium, sed quia natura primo
24
eget eo ad augmentandum; quae postea non eget eo nisi ad ponendum
I.105
25
illud tantum loco eius quod dissolutum est. Ergo virtus nutritiva ex
26
viribus animae vegetabilis operatur omni tempore vitae singularis;
27
quae dum permanserit exercens suas actiones, vegetabile et animal
28
|53|[ar. ed. Rahman]erunt viva; cum autem destructa fuerit, vegetabile et animal non
29
erunt viva.
30
Non est autem talis dispositio aliarum virium vegetabilium. Aug-
31
mentativa etenim operatur, primo cum generatur animal, actionem
32
quae non est tantum nutrire: finis enim nutritivae est id quod de-
33
finivimus; sed haec virtus distribuit nutrimentum diverso modo
34
quam virtus nutritiva. Quod enim debet virtus nutritiva ex se, hoc
35
est ut det unicuique membro de nutrimento secundum eius magni-
36
tudinem et parvitatem, et de nutrimento unit ei secundum mensuram
37
quam habet, aequaliter. Augmentativa vero tollit ab una parte cor-
38
poris nutrimentum quo indigebat, et addit alii parti et unit ei ut illa
39
pars augeatur potius quam alia, ministrante sibi nutritiva in hoc.
40
Si enim esset dominium nutritivae, adaequaret illas, aut etiam plus
I.106
41
largiretur parti cui augmentativa substrahit: verbi gratia, quia
42
nutritiva, cum sola fuerit et eius actio fortior et quod restituitur
43
fuerit amplius quam quod resolvitur, ipsa apponet in latitudine
44
membrorum et spissitudine eorum augmentum manifestum in gros-
45
sitie, longitudini autem eius non addet augmentum quod appareat.
46
Augmentativa vero addit multo plus longitudini quam latitudini;
47
sed addere longitudini difficilius est quam addere latitudini: in aug-
48
mentatione etenim longitudinis necesse est nutrimentum diffundi
49
in membris duris, ut ossibus et nervis, per omnes partes eorum in
50
longum, propagando et elongando inter earum extremitates; in
51
augmento autem latitudinis aliquando sufficit carnes augeri et ossa
52
etiam nutriri in latitudine, ita ut non sit necesse multum infundi
53
in eo et moveri. Aliquando autem membra aliqua in principio vege-
54
|54|[ar. ed. Rahman]tationis erunt parva, et alia membra in principio vegetationis magna;
55
postea vero, in fine vegetationis, erit necesse ut id quod est maius
56
fiat minus et quod est minus fiat maius. Si autem dominium esset
57
nutritivae, hoc semper procederet eadem proportione: nutritiva
58
etenim, secundum hoc quod est nutritiva, affert nutrimentum et
59
unit illud corpori, aequali modo aut paene aequali, sicut oportet
60
fieri in natura eius, ut in grossitie. Sed augmentativa imperat nutri-
I.107
61
tivae ut distribuat illud nutrimentum et diffundat illud illuc ubi
62
debet augmentativa, diverso modo ab hoc quo debet nutritiva. Nutri-
63
tiva autem deservit augmentativae in hoc: nutritiva etenim sine
64
dubio est uniens, sed est operans ad nutum virtutis augmentativae;
65
virtus vero augmentativa non appetit nisi augmentare rem.
66
Sed generativa habet duas actiones, quarum una est creare corpus
67
et figurare et formare, altera vero est attribuere partibus eius, in
68
permutatione secunda, formas earum, scilicet virtutes et dimensiones
69
et numeros et figuras et asperitatem et lenitatem et his adhaerentia,
70
subiecta gubernationi eius qui solus omnia potest. Nutritiva vero
71
servit huic nutriendo, sed augmentativa servit ei augendo secundum
72
quod res meretur. Haec autem actio perficitur in principio genera-
73
tionis rei; deinde remanet gubernatio commendata augmentativae
74
et nutritivae; cum autem operatur augmentativa quasi circa perfec-
75
tionem, tunc generativa iterum excitatur cum duabus ministris
I.108
76
suis ad generandum semen et sperma in quo quiescat virtus quae
77
est eiusdem sui generis.
78
Omnino autem virtus nutritiva appetitur ad hoc ut per eam conser-
79
vetur substantia cuiuslibet singularis, et augmentativa appetitur
80
|55|[ar. ed. Rahman]ut per eam perficiatur substantia singularis. Sed generativa appetitur
81
ut per eam remaneat species, quia appetere permanere est res quae
82
venit ex Deo in omne quod est; et in singulari quod non est aptum ad
83
permanendum, sed est aptum ut species eius remaneat, excitatur
84
virtus ad reparandum aliquid vice eius: nutritiva ergo restaurat
85
quod resolvitur de singulari, et generativa restaurat quod resolvitur
86
de specie.
87
Fuerunt autem multi ex quibus aliquis putavit quod nutritiva est
88
ignis quia ignis nutritur et augetur, et erravit duobus modis: uno,
I.109
89
quod nutritiva non nutrit se et auget, sed corpus; ignis vero, etsi
90
nutriat, non nutrit vel auget nisi se; alio, quia ignis non nutritur,
91
sed fit in eo aliquid post aliud et exstinguitur quod praecessit: si
92
enim nutriretur et eius nutrimentum fieret secundum nutrimentum
93
corporum, non deberet nutrimentum corporum cessare, sicut nutri-
94
mentum ignis non cessat quamdiu invenerit materiam, sed augetur
95
semper sine fine. Sed mirabilius est quod dixit auctor huius sententiae
96
scilicet quod arbores ideo radicant deorsum quia terrenitas movet
97
eas deorsum, et attenuantur in ramis superius < … >. Pimus autem
98
error istius fuit hic scilicet quod multorum vegetabilium graviores
99
sunt rami quam radix; secundus autem, quod propter hunc motum,
I.110
00
cur non separantur partes et discedit grave a levi? Si hoc autem est
1
ex actione animae, attribuamus etiam similiter radicare et ramificare
2
animae, quamvis videtur quod in vegetabilibus sursum est ubi est
3
caput eorum; sed caput vegetabilium est radix eorum, quia inde
4
oriuntur.
5
Deinde primum instrumentum huius virtutis est calor naturalis:
6
|56|[ar. ed. Rahman]calor enim est aptus ad movendum materias; post hunc sequitur
7
frigiditas ad faciendum eas quiescere in suis perfectionibus creatu-
8
rarum et consumat eas. Sed qualitatum passivarum instrumentum
9
primum est humiditas, et haec est quae recipit figuram; quam sequitur
10
siccitas quae conservat figuram et iuvat ad retentionem formae.
11
Virtus autem vegetabilis quae est in animali non generat nisi corpus
12
animale, quia est animativa ex qua pendet virtus animationis, quae
I.111
13
est differentia inter ipsam et eam cum qua convenit in hoc quod est
14
virtus nutriendi et augmentandi, et complexatur angulos et elementa
15
complexione quae est congrua animali. Quod autem facit hanc com-
16
plexionem < non > est virtus communis vegetabili et animali secun-
17
dum quod est communis: haec enim secundum quod est communis
18
non debet facere complexionem propriam; non enim debet facere
19
complexionem propriam nisi in nobis: in nobis etenim, praeter hoc
20
quod est nutritiva, est etiam animalis et habet in sua natura ut sensi-
21
ficet et moveat cum habuerit instrumentum, et ipsa est conservans
22
illam coniunctionem et complexionem sic ut, cum relata fuerit ad
23
habentia coniunctionem, sit cogens. Non enim est de natura elemen-
24
torum et corporum contrariorum coniungi per se, sed de natura
25
habent ire in partes diversas; quae non coniungit nisi anima propria,
I.112
26
exempli gratia, ut in palma est anima palmifica et in uva anima
27
uvifica, et omnino anima quae est forma ipsius materiae. Anima
28
etenim, cum fit palmifica, supra hoc quod est anima augmentandi,
29
habet etiam esse anima palmifica, et in uva, anima uvifica; palma
30
autem non eget anima vegetabili et alia anima propter quam fiat
31
|57|[ar. ed. Rahman]palma: non enim habet actiones praeter vegetabiles, sed eius anima
32
vegetabilis habet in sua vegetabilitate quo est palmifica. Sed anima
33
vegetabilis quae est in animali post creationem animalis habet actiones
34
praeter actiones quas agit sola, quia est regens animam animalem:
35
immo est certissime praeter animam vegetabilem, si voluerint appel-
36
lare animam vegetabilem ex intellectu quo diximus, scilicet generali.
37
Ex differentia vero constituente non provenit ulla anima vege-
38
tabilium, scilicet ex differentiis quas habet unumquodque vegetabile
39
per se et non aliud, quia non est nisi principium actionis vegetabilis
I.113
40
proprium tantum; sed animae vegetabilis animalis differentia, qua
41
separatur et constituitur unaquaeque species sub ipsa, est virtus
42
animae animalis adiuncta illi, et est differentia ad modum differen-
43
tiarum quas habent simplicia, non quas habent composita.
44
Anima autem humana non habet se ad corpus ut forma, sicut postea
45
ostendemus, nec eget ut sibi praeparetur membrum; concedo autem
46
quod animatio eius differt ab aliis animationibus, similiter etiam
47
membra apta eius animationi.
I.114
48
|58|[ar. ed. Rahman][II.2] CAPITULUM DE CERTIFICANDO MODOS APPREHENSIONUM
49
QUAE SUNT IN NOBIS
50
Loquamur nunc de virtutibus sensibilibus et apprehendentibus,
51
sed loquamur de eis verba generalia, dicentes quia videtur quod
52
apprehendere non sit nisi apprehendere formam apprehensi aliquo
53
modorum; sed, si apprehendere est apprehendere rem materialem,
54
tunc apprehendere est apprehendere formam alicuius abstractam a
55
materia aliqua abstractione. Species autem abstractionis diversae
56
sunt et gradus earum multum distantes. Formis etenim materialibus
57
propter materiam accidunt dispositiones et alia quae non habent
58
ex sua essentia ex hoc scilicet quod ipsae sunt formae. Ergo illarum
59
abstractio a materia aliquando est abstractio non sine illis appendiciis
I.115
60
vel aliquibus illarum, aliquando illa est perfecta abstractio quae
61
abstrahit intellectam rem a materia et ab aliis appendiciis propter
62
materiam. Exempli gratia: forma etenim humana et substantia
63
est natura sine dubio in qua conveniunt omnia singularia speciei
64
aequaliter cuius est una definitio; sed quia accidit ei ut in hoc singulari
65
existeret et in illo, ideo multiplicata est. Hoc autem non habet ex
66
natura sua: si enim ex natura humana esset unde deberet multi-
67
plicari, tunc non praedicaretur homo de aliquo uno numero; si vero
68
humanitas esset ex hoc quod est humanitas Petri, tunc humanitas
69
non esset alterius. Ergo unum ex accidentibus quae accidunt humani-
70
|59|[ar. ed. Rahman]tati ex materia est haec species multiplicationis et divisionis. Accidunt
71
autem ei alia etiam praeter haec accidentia, scilicet quia, cum fuerit
72
in materia, acquiretur ei aliquis modus quanti et qualis et ubi et
73
situs; quae omnia extranea sunt a natura ipsius quia, si hoc quod
74
est humanitas, esset ex hoc praedicto modo vel alio modo quanti
I.116
75
et qualis et ubi et situs, tunc, ex hoc quod est humanitas, oporteret
76
unumquemque hominem convenire cum alio in his intentionibus;
77
si autem hoc quod est humanitas esset ex alio aliquo modo quanti
78
et qualis et ubi et situs, oporteret tunc ut omnes homines convenirent
79
in illo modo. Ergo forma humana ex sua essentia non debet habere
80
haec accidentia quae solent ei accidere, sed propter materiam habetur
81
cum illis accidentibus.
82
< … > et propter accidentiam comparationis quae est inter eam
83
et materiam; quae comparatio cum remota fuerit, destruetur ipsa
84
apprehensio; visus autem indiget his accidentibus cum apprehendit
85
formam, eo quod non abstrahit formam a materia abstractione vera,
I.117
86
sed est necessarium materiam adesse ad hoc ut haec forma appre-
87
hendatur in illa.
88
Sed imaginatio sive imaginari est cum abstrahitur forma a materia
89
maiore abstractione: ipsa etenim capit formam sine materia, ita
90
quod, ad hoc ut haec subsistat in illa, non est necesse existere ma-
91
teriam, quia materia sive sit absens sive destructa, esse tamen formae
92
stabile erit in imaginatione, et tunc apprehensio ipsius erit abstrahens
93
|60|[ar. ed. Rahman]eam a colligatione quam habet cum materia, abstractione perfecta.
94
Sed imaginatio non denudat eam ab accidentibus materialibus;
95
sensus etiam non denudat eam a materia denudatione perfecta nec
96
denudat ab accidentibus materiae, sed imaginatio denudat eam a
97
materia denudatione vera, sed non denudat eam ullo modo ab acci-
98
dentibus materiae: formae etenim quae sunt in imaginatione, sunt
99
secundum hoc quod sunt sensibiles et secundum quantitatem et
00
qualitatem aliquam et situm. Non est autem possibile imaginationi
I.118
1
aliquo modo imaginari formam in tali dispositione in qua possibile
2
sit convenire omnia individua illius speciei: homo enim imaginatus
3
est sicut unus ex hominibus; possibile est autem homines esse qui
4
sint imaginati non illo modo quo imaginatio imaginavit hominem
5
illum.
6
Sed aestimatio parum transcendit hunc ordinem abstractionis,
7
eo quod apprehendit intentiones materiales quae non sunt in suis
8
materiis, quamvis accidat illis esse in materia, quia figura et color
9
et situs et his similia sunt res quas non est possibile haberi nisi a
10
materiis corporalibus, bonitas vero et malitia et conveniens et in-
11
conveniens et his similia sunt in se res non materiales, quibus tamen
12
accidit esse materiatas. Ratio autem quod hae non sunt materiales,
13
haec est scilicet quod si hae essent materiales ex seipsis, non intelli-
14
geretur bonitas vel malitia vel conveniens vel inconveniens nisi acci-
I.119
15
dens corpori; intelliguntur autem sine corpore; constat ergo quod
16
hae in se sunt non materiales, sed accidit eis esse materiatas. Aesti-
17
matio autem non apprehendit neque assequitur nisi similia harum.
18
Ergo aestimatio apprehendit res materiatas et abstrahit eas a materia,
19
|61|[ar. ed. Rahman]sicut apprehendit etiam intentiones non sensibiles, quamvis sint
20
materiatae. Ergo haec abstractio purior et vicinior est simplicitati
21
quam duae primae, sed cum hoc tamen non exspoliat formam hanc
22
ab accidentibus materiae, eo quod particulariter apprehendit eam
23
et secundum propriam materiam et secundum comparationem eius
24
ad illam, et ligatam cum forma sensibili et stipatam accidentibus
25
materiae et cum convenientia imaginationis in illa.
I.120
26
Sed virtus in qua formae existentes non sunt materiales ullo modo
27
nec accidit eis esse materiatas, nec sunt formae rerum materialium,
28
sed denudatae ab omni colligatione cum materia, constat quia appre-
29
hendit formas apprehensione nuda a materia omni modo. In eo autem
30
quod ex seipso nudum est a materia, res manifesta est; sed id quod
31
habet esse in materia, aut cuius esse est materiale aut cui hoc accidit,
32
abstrahit a materia et ab omnibus pendentibus ex materia quae sunt
33
cum ipso, sed apprehendit illud apprehensione nuda, ita quod fit,
34
exempli gratia, sicut homo qui praedicatur de pluribus, et ita quod
35
apprehendit multa unam naturam et sequestrat illud ab omni quanti-
36
tate et qualitate et ubi et situ materialibus: nisi enim denudaretur
37
ab hoc, non esset aptum dici de omnibus. Et in hoc differunt appre-
38
hensio iudicantis sensibilis et apprehensio iudicantis imaginabilis
39
et apprehensio iudicantis aestimabilis et apprehensio iudicantis
40
intelligibilis, et ad hanc intentionem perduximus hoc verbum in hoc
41
capitulo.
42
Dicemus autem quod sentiens habet in sua potentia fieri sicut
43
sensatum in effectu: sentire etenim est recipere formam rei nudam
I.121
44
a sua materia, ita ut informetur per eam sentiens; videns quoque
45
|62|[ar. ed. Rahman]est sicut visum in potentia, similiter palpatum et gustatum et cetera.
46
Primum enim sensatum certissime est id quod describitur in instru-
47
mento sensus, et illud apprehendit. Videtur autem quod cum dicitur
48
«sentiri quod est extrinsecus», intellectus eius est praeter intellectum
49
«sentiendi in anima». Intellectus enim huius quod dicitur «sentiri
50
extrinsecus» est quod eius forma assimilata est in meo sensu; sed
51
intellectus «sentiendi in anima» non est quod ipsa forma eius effigiata
52
sit in meo sensu, et propter hoc difficile est constituere esse qualitatum
53
sensibilium in corporibus. Sed certissime scimus, cum aliquod corpus
I.122
54
afficit sensum, sed ipsum non afficitur, quod in ipso est propria qualitas
55
quae est principium permutandi sensum, sensu non permutante
56
ipsum.
57
Sed Democritus et secta naturalium non posuerunt istis qualitatibus
58
esse ullo modo, sed figuras quas ponunt in atomis posuerunt causas
59
diversitatis eius quo afficiuntur sensus, propter diversitatem ordinis
60
et situum earum, dicentes quod propter hoc unus homo sentit pannum
61
unum duorum diversorum colorum secundum duos intuitus eius,
62
propter quos variantur comparationes eius quae sunt ad situs unius
63
rei visae, sicut collum columbae quod aliquando videtur cerulei et
I.123
64
aliquando rubicundi, aliquando vero coloris aurei, secundum diversi-
65
tatem situum, et ob hoc una et eadem res est homini sano dulcis,
66
et infirmo amara. Et isti sunt qui posuerunt quod qualitates sensibiles
67
non habent certitudinem in se et quod non sunt nisi figurae.
68
Fuerunt autem alii qui non tenuerunt hanc sententiam, nec posue-
69
runt istis qualitatibus certitudinem in corporibus, sed dixerunt quod
70
hae qualitates non sunt nisi passiones tantum sensuum, ita quod
71
in sensibilibus nihil est de eis. Iam autem ostendimus destructionem
72
|63|[ar. ed. Rahman]huius sententiae, et ostendimus quod in aliquibus corporibus pro-
73
prietas est quae afficit proprietatem linguae, exempli gratia, illud
74
scilicet quod vocamus dulcedinem cum gustamus, et alia corpora
75
habent aliam proprietatem certissime quam vocamus gustum et
76
nihil aliud.
77
Sed sententiae auctorum de figuris iam destruximus fundamentum
78
in praemissis. Sed adhuc etiam patefiet destructio eius. Si enim sen-
79
satum esset figura, oporteret ut, cum tangeremus figuram et appre-
I.124
80
henderemus eam per se [non] cum pupilla, videremus etiam colorem
81
eius. Unum enim sentiens ex una parte apprehendit unum quid;
82
sed cum apprehensio fuerit ex una parte, id quod de illo non appre-
83
henditur aliud est ab eo quod apprehenditur; color igitur aliud est
84
a figura, praeter hoc etiam calor aliud a figura. Si autem dicitur
85
quod una res afficit duo, duabus affectionibus diversis, cuius una
86
affectio in uno fit tactus et eius in alio affectio visio, si ita fuerit,
87
ipsa figura non erit sensata, sed figura erit affectio diversa per quam
88
afficit in diversis sensibus aliud quam illa. Sensibile etiam corpus
89
est quod, sicut ipsi tenent, non afficitur nisi ex figura: erit ergo hoc
90
ut sensibile non afficiatur nisi ex figura. Una ergo eadem res afficitur
91
in uno instrumento una figura, et in alio alia; sed secundum eos nulla
92
figura est quae non possit tangi; ergo hoc visibile etiam possibile
93
est tangi. Constat autem quod in colore contrarietas est, et praeter
I.125
94
hoc etiam in sapore, et praeter hoc etiam in aliis; in nulla autem
95
figurarum est aliquid contrarietatis. Isti etiam certissime ponunt
96
quod omne sensatum est tactum; ipsi etiam ponunt quod de visu
97
aliquid emittitur quod tangit: sed, si ita esset, oporteret ut quod
98
|64|[ar. ed. Rahman]tangitur duobus sensibus esset tantum figura. Mirum est autem quod
99
obliti sunt figuras non apprehendi nisi cum fuerint ibi colores aut
00
sapores aut odores aut aliae qualitates, et quod nullo modo sentitur
1
figura nuda. Si autem fuerit hoc tunc ex hoc quod figura nuda, cum
2
sit sensibilis, afficit sensum aliqua istarum affectionum praeter figura-
3
litatem, affirmatum est esse istarum affectionum et quia non est
4
ipsamet figura, et constat quod sensus non sentit figuram nudam,
5
nisi sentiat aliud cum ea.
6
Dixerunt etiam aliqui antiquorum quod possibile est ut anima
7
aliquo modo sentiat sensibilia sine mediis et sine instrumentis: sed
8
media sunt sicut aer exempli gratia visui, instrumenta vero sunt
9
sicut oculus visui. Unde hi procul sunt a veritate. Si enim sentire
I.126
10
haberet anima per seipsam sine his instrumentis, tunc haec instru-
11
menta otiosa essent in creatura et inutilia. Item cum anima, secundum
12
eos, sit aliud a corpore non habens situm, impossibile est tunc aliqua
13
corpora esse propinquiora ei et accedentia ad ipsam, et alia remotiora
14
ab ea et occulta quae non sentiat; et omnino oportet ut non sit diversitas
15
in situ corporum quantum ad ipsam, nec occultatio nec manifestatio:
16
hae enim dispositiones corporum sunt et circa corpora; et oportet
17
ut anima aut sit apprehendens omnium sensibilium aut nullius, ita
18
ut non possit abesse aliquid sensatum ab eius apprehensione: haec
19
enim absentia alicuius rei est absentia quae est diversa a praesentia
20
eius, et haec res aliquando est absens animae, aliquando praesens,
21
|65|[ar. ed. Rahman]quod fit ex loco situali. Oportet ergo ut anima sit corpus; isti autem
22
non tenent hoc.
23
Postea autem declarabimus quod formae apprehensae quae non
24
possunt separari a materia et a colligatione cum materia, impossibile
I.127
25
est imprimi sine instrumento corporali. Sed si anima non egeret
26
mediis ad apprehendendum res, oporteret ut visus non egeret lumine
27
nec medio claro, et applicatio visi ad oculum non prohiberet visum,
28
et obturatio auris non prohiberet sonum, et languores qui accidunt
29
huiusmodi instrumentis non prohiberent sentire.
30
Fuerunt autem aliqui qui medium posuerunt disturbans, dicentes
31
quod medium quanto fuerit tenuius magis erit pervium; unde, si
32
esset purum, perfectior esset visio, et res amplius videretur quam
33
modo videatur et esset possibile tunc videri quicquid est in caelo.
34
Haec autem dictio falsa est. Non enim oportet ut, si propter attenua-
35
tionem provenit augmentum visus, ideo propter privationem aeris
36
proveniat maius augmentum videndi: attenuatio etenim non est
37
via vel causa annihilandi corpus, sed inane, secundum eos, est pri-
38
vatio corporis; si autem inane haberet esse aliquid, tunc, inter sensa-
39
tum et sentiens remota, non esset continuans ullo modo nec esset
40
ibi actio nec passio.
41
Fuerunt etiam alii qui putaverunt aliud, scilicet quod sentiens
I.128
42
generaliter, aut anima, pendet ex spiritu, qui est corpus acute pene-
43
trans, cuius postea exponemus dispositionem, quia ipsum est instru-
44
mentum apprehendendi, et quia hoc solum potest extendi ad sensibilia
45
et obviare illis et aequidistare ab illis et habere ad illa aliquem situm
46
ex quo provenit apprehendere. Haec autem sententia etiam falsa
47
est. Huius enim spiritus non retinetur essentia, nisi per haec muni-
48
|66|[ar. ed. Rahman]menta quae illum circumvallant; si autem admiscetur ei aliquid
49
extrinsecus, complexionaliter aut secundum compositionem destruitur
50
eius substantia. Deinde non habet motum localem; quem si haberet,
51
possible esset ipsum separari ab homine et postea redire ad ipsum,
52
et possibile esset hominem mori et vivere secundum suam volun-
53
tatem, uno tempore. Si autem spiritus esset huiusmodi, non indigeret
54
instrumentis corporalibus.
55
Ergo verum est quod sensibus necessaria sunt instrumenta corpo-
56
ralia, et aliquibus eorum media, quia sentire est passio aliqua, quae
57
est receptio formae sensati et permutatio in similitudinem sensati
I.129
58
in effectu. Et sentiens in effectu est sicut sensatum in effectu et
59
sentiens in potentia, sicut sensatum in potentia. Sensatum etenim
60
certissime et propinquum, hoc est per quod informatur sentiens ex
61
forma sensati. Ergo sentiens est aliquo modo sentiens seipsum, non
62
corpus sensatum: ipsum enim est quod informatur forma quae est
63
propinquum sensatum; sed extrinsecum est informatum forma quae
64
est sensatum procul; ergo illud sentit seipsum, non nivem, et sentit
65
seipsum, non corvum, cum voluerimus dicere propinquiorem sensum
66
et in quo iam non est medium. Sed passio sentientis ex sensato non
67
est ad modum motus, nec est ibi affectio contrarii ad contrarium,
68
sed est perfectio, scilicet quia perfectio quae erat in potentia iam fit
69
in effectu, sine conversione effectus in potentiam.
70
Postquam autem iam locuti sumus de apprehendere quod est
71
generalius quam sentire, et locuti sumus de qualitate sentiendi gene-
72
raliter, dicemus nunc quod omne sentiens apprehendit suum sensatum
I.130
73
et apprehendit etiam privationem sui sensati; sed sensatum appre-
74
|67|[ar. ed. Rahman]hendit per seipsum, privationem vero sui sensati, sicut tenebras
75
oculus et silentium auditus et cetera huiusmodi, quia illa in potentia
76
sunt, non in effectu. Sed apprehendere quod unumquodque horum
77
est apprehendere, non pertinet ad sentientem: apprehendere etenim
78
hoc non est quod videatur nec sonus qui audiatur: unde non appre-
79
henditur nisi actione intelligibili aut aestimabili, sicut postea declara-
80
bitur ex earum dispositione.
81
[II.3] CAPITULUM DE SENSU TACTIBILI
82
Pimus sensuum propter quos animal est animal est tactus. Sicut
83
enim omne quod habet terrenam animam habet virtutem nutritivam
84
et possibile est ut non habeat aliquam aliarum, sed non convertitur,
I.131
85
sic omne quod habet animam sensibilem habet sensum tangendi et
86
possibile est ut non habeat aliquem aliorum, sed non convertitur.
87
Dispositio etenim nutritivae comparatione aliarum virtutum animae
88
terrenae est qualis dispositio tactus comparatione aliarum virtutum
89
animae sensibilis: hoc est quod prima compositio animalis est ex
90
qualitatibus tactibilibus; et ex quibus est complexio eius, destructio
91
eius fit ex earum diversitate. Ergo sentire est natura animae, et
92
oportet ut sit prima natura id quod indicat unde proveniat destructio
93
et id per quod conservatur quod prodest, et est prior aliis specula-
94
minibus quae indicant ea quae prosunt, sed non ad constituendum,
95
aut nocent, sed non ad destruendum. Gustus autem quamvis inter
I.132
96
gustata indicet id propter quod permanet vita, tamen possibile est
97
ut, destructo gustu, animal remaneat animal. Alii enim sensus for-
98
tassis cooperantur ad inquirendum nutrimentum conveniens et ad
99
|68|[ar. ed. Rahman]discedendum a nocivo. Alii etiam sensus non iuvant ad sciendum
00
quod aer circumdans corpus, exempli gratia, est adurens vel conge-
1
lans; et quod omnino fames est desiderium sicci et calidi, et sitis
2
est desiderium figidi et humidi, nutrimentum enim certum est quod
3
est huiusmodi qualitatum quas apprehendit tactus; gustus etiam
4
delectatio est; unde saepe destruitur sensus gustus cum infirmatur
5
et remanet animal. Ergo tactus est primus sensuum qui est neces-
6
sarius omni animali terreno.
7
De motu autem potest aliquis dicere quod cognatus est sensui in
8
animali et, sicut in sensibus est una species prior, similiter videtur
9
inter virtutes motus aliqua species esse prior. Sed divulgatum est
10
quod animalium quoddam est habens sensum tangendi et non habet
11
virtutem movendi, sicut species conchylium. Dicemus ergo quod
I.133
12
motus voluntarius duplex est: quia et est motus localis de loco ad
13
locum, et est motus contrahendi et extendendi membra animalis
14
ex quo non provenit motus totius de loco suo. Impossibile est autem
15
ut animal habeat sensum tangendi et non habeat in se virtutem
16
motus aliquo modo: quomodo enim sciretur habere sensum tangendi,
17
nisi videretur in eo aliquis modus refugiendi contactum unum et
18
appetendi alium? Unde exemplum de conchylibus quod inducunt
19
et de aliis nihil valet, quoniam nos videmus conchylium in suis conchis
20
motus constrictionis et dilatationis et reflexionis et extensionis in
21
partibus earum, quamvis non discedant a loco suo, et ex hoc co-
22
gnoscimus quod sentiunt tactum. Videtur ergo quod quicquid habet
23
tactum, habet in seipso aliquem motum voluntarium, aut in se toto,
24
aut in partibus suis.
25
|69|[ar. ed. Rahman]Ea autem quae tanguntur, divulgatum est quod sunt calor et
26
frigiditas, humiditas et siccitas, asperitas et lenitas, gravitas et levitas;
I.134
27
sed durities et mollities et viscositas et solubilitas et cetera huius-
28
modi, non sentiuntur nisi consequentes eas quas praediximus. Caliditas
29
et frigiditas unaquaeque per seipsam sentitur <non> propter hoc
30
quod accidit instrumento pati ab eis. Sed durities et mollities et
31
humiditas et siccitas putantur non sentiri per seipsas, quia accidit
32
ex mollitie ut oboediatur omni volenti penetrare in corpus suum,
33
et accidit ex siccitate ut resistatur quia, cum coniungitur ei membrum
34
sentiens, reprimit illud. Ex asperitate etiam accidit simile huic,
35
quia ex partibus supereminentibus accidit reprimere, ex subsidentibus
36
vero non accidit aliquid. Ex leni quoque accidit lenitas et aequalitas,
I.135
37
sed ex gravitate accidit tendere deorsum, et ex levitate contrarium
38
huius.
39
Dicemus ergo contra auctorem huius dictionis non esse necesse
40
ut sensatum per seipsum sentiatur sine passione accidente ex seipso:
41
calidum etenim, quamdiu non calefecerit, non sentietur, quoniam
42
non sentitur quod est in sensato sed id quod accidit sentienti ex illo
43
ita ut, quamdiu illud non acciderit ei, ipsum non sentietur, quia
44
sensatum per seipsum est id propter quod accidit instrumento sen-
45
tienti qualitas similis ei quae in illo est, et tunc sentitur. Similiter
46
est repressio quae fit ex sicco et aspero, et lenitas ex leni, et tendere
47
ad locum proprium ex gravi et levi; gravitas etenim et levitas sunt
48
duae inclinationes, et extensio etiam inclinatio est ad aliquam par-
49
tem. Hae dispositiones, cum acciderint instrumentis, sentientur sine
50
medio caliditatis aut frigiditatis aut coloris aut saporis aut aliorum
51
sensibilium ita ut, si non esset illud medium, illud non esset sensatum
52
primo nec sensatum per seipsum, sed esset sensatum secundario
53
et accidentaliter.
54
|70|[ar. ed. Rahman]Est autem hic alius modus de eo quod sentitur, sicut solutio conti-
55
nuitatis quae venit ex verbere vel ex alio, et non est ex calore vel
I.136
56
ex frigore nec ex humore nec ex siccitate nec ex duritie nec ex mollitie
57
nec ex aliqua praedictarum; similiter etiam sentire voluptates tacti-
58
biles, sicut coitus et similia, oportet considerare qualiter fiant et
59
quomodo attribuantur virtuti tactivae propriae. Iam autem puta-
60
verunt aliqui homines quod nullae qualitates sentiuntur nisi mediante
61
eo quod accidit ex solutione continuitatis. Sed non est ita: calidum
62
etenim et frigidum, secundum quod ex eis mutatur complexio, sen-
63
tiuntur aequaliter; solutio autem continuitatis non est aequalis
64
nec consimilis in toto corpore. Unde nos dicimus quod sicut animal
65
generatur ex commixtione elementorum et ex compositione, sic
66
etiam sanitas et infirmitas, quaedam comparatur complexioni, et
67
quaedam officialium coaequalitati et compositioni; et sicut in corrup-
68
tione complexionis est aliquid quod est noxium, sic etiam in corrup-
69
tione compositionis quod est mortiferum. Et sicut tactus est sensus
70
quo deprehenditur quod corruptum est de complexione, sic etiam
I.137
71
est sensus quo cognoscitur quod corruptum est de compositione:
72
ergo tactu etiam deprehenditur solutio continui et eius contrarium,
73
quod est eius restitutio in continuitatem.
74
Dicemus etiam quod omnis dispositio quae est contraria dispo-
75
sitioni corporis, sentitur in permutatione et in motu ad illam, et non
76
|71|[ar. ed. Rahman]sentitur postquam habetur et residet. Sensus etenim aliqua passio
77
est aut adiunctus alicui passioni; passio autem non est nisi cum ali-
78
quid removetur et aliquid advenit; unde in quieto non est passio.
79
Et hoc est in bonis et in malis complexionibus simul. Complexiones
80
etenim malae, cum quiescunt postquam corruperunt complexiones
81
naturales, ita quod hae malae factae sint quasi naturales, non sen-
82
tiuntur; et ob hoc non sentitur calor hecticorum, quamvis multo
83
fortior sit quam calor tertianorum; sed si naturales adhuc habuerint
84
esse, istae extraneae quae adversantur, sentientur; et haec nominatur
85
infirmitas complexionis diversae, et illud quietum vocatur infirmitas
86
complexionis convenientis. Ergo dolor et remedium doloris etiam
87
sunt de sensibilibus tactibilibus, sed differt tactus secundum hanc
88
intentionem ab aliis sensibus. Aliorum etenim sensuum quidam sunt
89
qui non habent voluptatem nec dolorem, et quidam sunt qui
90
delectantur et dolent mediantibus aliis sensibus. Sed ille in quo non
I.138
91
est voluptas est visus, qui non delectatur nec dolet, sed anima est
92
quae delectatur intus propter illud aut dolet. Similiter etiam est
93
dispositio auditus, quia auditus dolet ex forti sono, sicut visus ex
94
forti colore sicut est lumen, nec dolet ex hoc quod audit aut videt,
95
sed ex hoc quod tangit et accidit ei dolor tactibilis, et sic adventus
96
huius afficit illum constrictione tactibili. Sed olfactus et gustus dolent
97
et delectantur cum afficiuntur convenienti qualitate aut inconve-
98
nienti. Tactus vero, aliquando dolet propter qualitatem tactivam
99
aut delectatur, aliquando dolet aut delectatur non mediante alia
00
qualitate quae sit primum sensatum, sed propter solutionem continui
1
et propter suam continuitatem.
2
Ex proprietatibus autem tactus est quod instrumentum naturale
3
quod est caro nervosa aut caro et nervus ex hoc quod sentit, sentit
4
|72|[ar. ed. Rahman]ex tactu, quamvis non sit ibi medium aliquo modo: ipse enim sine
5
dubio permutatur propter tangentia habentia qualitatem et, cum
6
permutatur, sentit. Non est autem ita dispositio omnis sensus cum
7
suis sensatis, nec debet putari quod sentiens est nervus tantum,
8
sed nervus certe reddit sensatum tactibilem alii membro quod est
9
caro. Si enim sentiens esset ipse nervus tantum, oporteret esse sen-
I.139
10
tiens in tota cute hominis et eius carne aliquid expansum sicut sunt
11
panniculi; aut sensus eius esset non in omnibus partibus eius, sed
12
in aliquibus partibus quae sunt in eo. Nervus autem qui est sensus
13
tangendi est reddens et recipiens simul; nervus vero concavus est
14
reddens visum, sed non est recipiens: non est enim recipiens nisi
15
ille cui redditur, qui est crystallinus humor et qui ambit illum spiritus.
16
Ergo manifestum est quod natura carnis est recipere sensum, quamvis
17
ad recipiendum illum eget ut recipiat aliunde et ex virtute alterius
18
membri, mediantibus autem nervis. Si vero principium fuerit in illa,
19
erit sentiens per seipsam, quamvis sit caro, sicut est cor: licet enim
20
separentur in corde fila nervorum, non est tamen longe quin excipiant
21
ab eo sensum et reddant uni origini, et ab ea origine reddatur cerebro
I.140
22
et aliis membris, sicut postea demonstrabimus, et qualiter sit dis-
23
positio epatis ex hoc quod disperguntur in eo venae capillares quae
24
ex eo recipiunt et reddunt alii; possibile est autem ut, quod disper-
25
guntur in eo capillares nervi, sit potius ad corroborandum essentiam
26
suam et ad constringendam carnem suam; de his autem alias dis-
27
|73|[ar. ed. Rahman]putabimus postmodum.
28
Ex proprietatibus etiam tactus est quod tota cutis, quae circumdat
29
totum corpus, est sentiens per tactum, et non una sola eius pars.
30
Quia enim sensus iste est natura conservans corpus ab accidentibus
31
quae multum nocerent, si consisterent in aliquo membrorum cui
32
acciderent, oportuit idcirco ut totum corpus poneretur sentiens per
33
tactum. Et quia aliis sensibus redduntur res non contingentes et de
34
procul, suffecit ut eorum instrumentum esset unum membrum, cui
35
cum sensatum sibi coniunctum fecerit impedimentum, sciet anima
36
et cavebit sibi ab eo et separabit corpus a parte illa; si autem instru-
37
mentum tangendi esset aliquod unum membrorum, non perciperet
38
anima de corrumpentibus nisi quantum contingeret illud. Videntur
I.141
39
autem virtutes tangendi multae esse, quarum unaquaeque appro-
40
priatur uni contrariorum, videlicet ut id per quod deprehendimus
41
contrarietatem quae est inter grave et leve, sit aliud ab eo per quod
42
apprehendimus contrarietatem quae est inter calidum et frigidum.
43
Istae enim sunt primae actiones sensus, et oportet ut unumquodque
44
genus earum habeat virtutem propriam; sed quia istae virtutes
45
diffusae sunt per omnia membra aequaliter, ideo putaverunt eas
46
esse unam virtutem, veluti si tactus et gustus essent diffusi per totum
47
corpus sicut sunt diffusi in lingua, putaretur quod eorum principium
48
una virtus esset, sed quia diversi sunt extra linguam, cognita est
49
eorum diversitas.
50
Non autem oportet necessario ut unaquaeque istarum virtutum
51
habeat instrumentum sibi proprium, sed possibile est unum instru-
52
|74|[ar. ed. Rahman]mentum esse commune illis < … >. Omne autem medium oportet
53
non habere in seipso qualitatem quam reddit, ideo ut, cum receperit
54
et reddiderit, reddat aliquid novum propter quod accidat passio et
55
accidat sentire (passio etenim non accidit nisi ex re nova); similiter
56
etiam instrumentum tangendi. Sed medium, exempli gratia, quod
57
est nec calidum nec frigidum, est duobus modis: unus eorum est ut
I.142
58
nullo modo participet ipsas qualitates; alter ut participet eas, sed
59
aequaliter, ita ut nec sit calidum nec frigidum, sed temperatum vel
60
aequale medium. Impossibile autem erat ut instrumentum tangendi
61
esset vacuum ab his qualitatibus omnino: ex illis enim compositum
62
est. Oportuit ergo esse vacuum ab ultimitatibus causa complexionis
63
et aequalitatis, ad sentiendum id quod est distemperatum, quia,
64
quod ex complexionibus tangentibus est vicinius aequalitati, illud
65
est subtilioris sensus et, quia homo ex omnibus animalibus propi-
66
quior est aequalitati, ideo est subtilioris tactus, qui est primus et
67
caput sensuum. Et quia animal terrenum est, ideo impossibile est
68
separari ab eo qui non fit nisi ex compositione aequali quae iudicet
69
inter contraria; ergo manifestum est ex hoc, quod simplicia et illis
70
proxima non habent sensum nec vitam nisi augmentari, quod est in
71
aliquo quod est propinquum simplicibus. Sufficiat autem hoc quod
72
locuti sumus de tactu.
I.143
73
|75|[ar. ed. Rahman][II.4] CAPITULUM DE GUSTU ET OLFACTU
74
Gustus sequitur post tactum; cuius utilitas est in actione per quam
75
perficitur corpus, quae facit desiderare nutrimentum et experiri.
76
Convenit autem cum tactu in uno scilicet quod gustatum frequentius
77
tactu deprehenditur, sed differt ab eo in hoc quod ipse tactus non
78
reddit saporem sicut tactus calidi reddit calorem, sed quasi eget
79
medio quod recipiat saporem et sit in se non habens saporem: quod
80
est humor salivae qui provenit ex instrumentis salivalibus. Si vero
81
hic humor fuerit expers saporum, reddet sapores firmiter; si autem
82
admixtus fuerit ei aliquis sapor, sicut est in amaritudinariis
83
aut in illo qui habet in stomacho suo humorem acetosum, manifeste
84
confundet quod reddit cum sapore qui est in eo et assimilabit illud
85
amaro aut acido.
86
Est autem hic locus considerandi hoc scilicet an hic humor non
87
fiat medius nisi quia commiscentur ei partes habentis saporem, com-
88
mixtione diffusa per eum, et deinde penetret et diffundatur in lingua
89
quousque commisceatur cum lingua et sentiatur, an ipse humor
I.144
90
permutetur ad recipiendum saporem sine commixtione; hoc enim
91
considerandum est. Si enim sensatum est ipsum commixtum, tunc
92
humor non est medius absolute, sed est medius ad facilius continuan-
93
dum substantiam sensatam habentem qualitatem ipsam cum sentiente.
94
Ipsum autem sentire non fit nisi tactu sentientis sensatum sine medio.
95
Si autem humor fuerit qui saporem recipit et fit alicuius qualitatis
96
|76|[ar. ed. Rahman]per ipsum, sensatum certissime erit ipse humor et fiet hoc sine medio,
97
et sapor, cum offenderit in instrumentum gustandi, sentietur. Sensa-
98
tum vero quod venit ab extrinsecus, si posset habere hunc tactum
99
accidentem sine medio, esset gustus non sicut visus, qui non potest
00
offendere in instrumentum videndi sine medio: si enim instrumentum
1
tetigerit visum, nihil apprehendet. Melius est autem ut hic humor
2
sit faciendi facile et fiat alterius qualitatis et confundatur simul.
3
Si enim posset tangi subtiliter sine hoc humore, esset gustus. Si autem
4
dicitur: «Quomodo ponticum et stypticum gustantur, cum ipsa
5
oppilent et prohibeant penetrare?» – dicemus quod primum com-
6
miscentur cum lingua mediante hoc humore, deinde afficiunt ipsum
7
alia qualitate, postquam commiscentur.
I.145
8
Sapores autem quos apprehendit gustus sunt dulcedo et amaritudo
9
et acetositas et stypticitas et ponticitas et acuitas et unctuositas
10
et insipiditas. Insipidum autem videtur quasi quod non habeat sapo-
11
rem, et est sicut quod gustatur de aqua et de albugine ovi. Sed ceteri
12
multiplicati sunt propter hoc quod sunt medii, quia, praeter hoc quod
13
afficiunt gustum, sunt quidam eorum qui afficiunt etiam tactum,
14
sed componitur ex natura saporiva et affectione tactiva unum quid
15
quod non discernitur sensu, et fit illud unum quasi sapor purus dis-
16
cretus. Videtur autem quod uni ex saporibus qui sunt medii inter
17
extrema adiungatur solutio et calefactio, et vocatur compositio
18
haec acuitas; alii autem adiungitur sapor et solutio sine calore, et
19
haec est acredo; alii autem cum sapore coniungitur exsiccare et
I.146
20
spissare, et haec est ponticitas. Similiter est in aliis quae exposita
21
sunt in libris physicis.
22
De olfactu, quamvis homo maioris ingenii est in olfaciendo quam
23
|77|[ar. ed. Rahman]omnia animalia et in propalando odores occultos cum fricatione,
24
quod non habent cetera, et attenuat eos ad sentiendum olfaciendo,
25
in quo conveniunt cetera cum eo, tamen cum hoc non recipit odores
26
fortiter, ita ut ex eis afficiantur in imaginationibus eius similitudines
27
firmae, sicut acquiruntur ex tactis et gustatis. Unde videtur quod
I.147
28
discretiones odorum in anima ipsius sunt debiles, et ideo apud eum
29
odores non habent nomina nisi duobus modis: uno, secundum modum
30
placendi et displicendi, sicut quod dicitur redolens et foetens, et
31
sicut si diceretur sapor sapidus et insipidus sine discretione differen-
32
tiae et appellatione; alio vero, cum denominatur eius nomen secundum
33
similitudinem eius ad saporem, ut dicatur odor dulcis et odor acidus,
34
quasi odores qui solent coniungi cum saporibus non comparentur
35
nisi illis nec cognoscantur sine illis. Videtur autem quod dispositio
36
apprehendendi odores in homine est sicut dispositio apprehendendi
37
corpora rerum et colores earum in animalibus habentibus oculos
38
duros: videntur etenim non apprehendere nisi quasi similitudines
39
incertas et sicut cum debilis visus apprehendit corpus eminus; multa
40
vero animalium habentium oculos duros habent maximam virtutem
41
apprehendendi odores, sicut apis et quod est simile illi, cui non est
42
necesse olfacere sed redduntur ei odores in aere.
I.148
43
Medium autem odorandi est corpus non habens odorem, sicut
44
aer et aqua, quae deferunt odorem odoratorum. Iam autem dissen-
45
serunt homines in odoratu. Quidam enim eorum dixerunt quod odor
46
redditur propter permutationem medii ex resolutione partium corporis
47
sensati. Quidam vero dixerunt quod non redditur nisi propter permu-
48
|78|[ar. ed. Rahman]tationem medii, ita ut non permisceatur cum eo aliquid corporis
49
odoriferi quod resolvatur ex eo. Quidam autem dixerunt quod redditur
50
sine permixtione alicuius de corpore eius et sine permutatione medii,
51
scilicet quia corpus odoriferum operatur in corpus non odoriferum,
52
inter quae corpora est medium corpus non odoriferum in quo non
53
operatur, sed medium est deferens actionem istius in illud, sicut
54
dicitur in principiis sonorum et colorum.
55
Debemus autem nos hoc considerare et certificare, sed unusquisque
56
usurpantium aliquam harum sententiarum rationem habet. Qui
57
enim dicunt vaporem et fumum, ratiocinantur dicentes quod, nisi
58
odor diffunderetur ex dissolutione alicuius, calor et quicquid calorem
I.149
59
excitat ex confricatione vel evaporatione et consimilibus non exci-
60
taret odores, nec frigiditas occultaret. Clarum est igitur quod odor
61
non venit ad odoratum nisi propter vaporem qui evaporat ex odorifero
62
et permiscetur aeri et diffunditur per illum, et ideo, cum diu odo-
63
raveris pomum, marcescet propter multum quod resolvitur ex illo.
64
Qui autem dixerunt de permutatione, ratiocinati sunt dicentes
65
quod, si odores qui replent spatia magna fierent ex resolutione ali-
66
cuius, oporteret ut odoriferum fieret minoris ponderis et fieret parva
67
eius quantitas propter resolutionem eius quod solvitur ex illo.
68
Qui autem dixerunt de redditu, praecipue ratiocinati sunt dicentes
69
non posse dici quod vapor resolvatur ex odorifero et diffundatur
70
longe usque centum leugas vel plures, nec potest etiam iudicari quod
71
odoriferum magis sit permutans corpora quam ignis ex sua cale-
72
factione: ignis enim magnus non calefacit nisi id quod est circa se,
73
sed si calefecerit usque ad iactum unius lapidis, magnum quid erit.
74
|79|[ar. ed. Rahman]Invenimus autem odores pertingere usque ad longinquas partes,
75
ex quo aufertur nobis dubitatio quia hoc quod tam longe diffunditur
I.150
76
non est ex vapore diffuso nec ex facta permutatione. Notum est
77
enim quod in terra Graecorum et Occidentalium non fuit umquam
78
visa avis tigris, et inter eos et terram in qua est avis illa est magna
79
distantia, paene quantam praediximus; contigit autem aliquo tempore
80
bella fieri in partibus illis et advenisse illuc aves tigrides, cum ducem
81
nullum haberent nisi odorem; ergo odor indicat non posse dici quod
82
per tam longum spatium vapores aut permutationes aeris pervenerint
83
illuc.
84
Nos autem dicimus possibile esse ut odoratum sit vapor, et possi-
85
bile est ut vapor permutetur propter odoriferum et fiat odor et sit
I.151
86
idem quod vapor quia, quicquid habet partes subtiles et solet diffundi,
87
cum attigerit instrumentum odorandi et offenderit in illud, sive sit
88
vapor sive aer, permutabitur in odorem et per ipsum sentietur odor.
89
Iam autem nosti quod omne medium ex permutatione apprehenditur:
90
sensatum etenim, si posset occurrere sentienti, sentiretur etiam sine
91
medio. Quod autem indicat permutationem contineri sub hoc modo,
92
hoc est quod, si nos, exempli gratia, evaporaremus camphoram ita
93
ut tota eius substantia resolveretur et proveniret ex ea odor qui
94
diffunderetur usque ad aliquem terminum, possibile esset etiam
95
odorem illum diffundi in duplum illius loci propter mutationem et
96
|80|[ar. ed. Rahman]positionem singularum partium eius in singulis partibus illius totius
97
loci, ita ut ex illa redolerent singulae partes illius dupli odore qualis
98
ille fuerat. Sed cum ex unaquaque illarum partium minimarum
99
evaporat aliquid, coniunctio illorum vaporum qui resoluti sunt ex
00
camphora in omnibus illis partibus quae sunt plus quam praedictus
1
terminus, duplus est totius vaporis primae evaporationis comparatus
2
illi: ergo oportet ut defectus qui accidit ei in hoc sit paene illud aut
I.152
3
conferibile illi < … >. Manifestum est igitur quod permutatio non
4
excluditur ab hoc.
5
Sed id quod dixerunt de redditu praedicto est impossibile, quia
6
redditus non fit nisi cum comparatione aliqua et situ aliquo qui sit
7
inter reddens et id cui redditur. Corpus autem odoriferum non eget
8
aliquo istorum. Si enim cogitares camphoram iam mutatam vel
9
delatam alias unde non potest tibi reddi odor eius, immo iam anni-
10
hilatam omnino, non tamen prohiberetur odor eius remanere in aere,
11
et hoc sine dubio fit ex permutatione aut permixtione.
12
Sed id quod induxerunt de praedictis avibus, potest esse quod
13
venti validi commoverint odores vaporum qui soluti sunt ex cada-
14
veribus usque ad praedictum spatium altitudinis aetheris, et sentit
15
qui est fortioris sensus quam homo et ab altiori loco, sicut praedictae
16
aves et consimiles. Tu autem nosti quod, sicut odores perveniunt
17
ad multa ex animalibus multo plus quam ad homines, similiter red-
I.153
18
duntur eis visibilia a longinquis spatiis et ultra montes altissimos;
19
|81|[ar. ed. Rahman]ipsae enim circumvolant in aerem quousque elevantur multum supra
20
montes altissimos et pervenit visus earum in longinquum ultra mo-
21
dum. Iam enim vidimus vultures circumvolantes elevari supra montes
22
altissimos < … >, et tu postea disces in geometria causas elongatio-
23
num propter quas videtur magis et magis. Ergo potest esse quod
24
aves illae elevatae fuerint in aere quousque apparuit illis longitudo
25
illius spatii et viderunt cadavera; si autem negaverint corpora cada-
26
verum reddi eis, plus debent negare odores reddi, quorum redditio
I.154
27
est debilior; et, sicut non omni animali est necesse movere palpebram
28
et oculum ad hoc ut videat, similiter non omni animali est necesse
29
olfacere ad hoc ut odoret: multis enim ex illis accidit odorare non
30
olfaciendo.
31
[II.5] CAPITULUM DE SENSU AUDIENDI
32
|82|[ar. ed. Rahman]Postquam iam locuti sumus de tactu et de gustu et olfactu, convenit
33
ut loquamur de auditu. Dicemus igitur quod, ad loquendum de auditu,
34
oportet prius loqui de sono et eius essentia, et convenit etiam in hoc
35
loqui de tinnitu.
36
Dicemus igitur quod sonus non est aliquid stabilis essentiae nec
37
habet fixum esse, sicut conceditur de albedine et nigredine et figura
38
quod habeant esse stabiliter, ita ut possit stabiliri eius esse, quasi
I.155
39
enim non habet principium essendi et adveniendi nec dicitur nisi
40
ad aliquid. Manifestum est autem quod sonus quiddam est quod
41
accidit, sed non accidit nisi ex scissione vel ex percussione.
42
Percussio autem est sicut cum percutitur lapis aut trabes et con-
43
tingit inde sonus; scissio vero est separatio partium unius scissi a
44
partibus alterius, sicut in trabe cuius aufertur spissitudo cum sepa-
45
rantur partes eius aliae ab aliis in longum. Non autem ex omni per-
46
cussione accidit sonus: si enim percusseris corpus quod est sicut
47
lana, molle, non senties sonum. Unde oportet ut corpus quod percutis
48
habeat aliquid soliditatis, et ut motus eius cum quo percutitur, rever-
49
beretur a percusso et sic sentiatur. Similiter si incideris rem parvam
50
aut rem non habentem duritiem, scissio non faciet sonitum ullo
51
modo. Percussio autem, ex hoc quod est percussio, non est diversa,
52
et scissio, ex hoc quod est scissio, non diversificatur, quia unum est
53
quod facit tangi et aliud est incidere. Sed facere tangi differt a facere
I.156
54
tangi in fortitudine et velocitate; similiter etiam incidere differt
55
ab incidere ad similitudinem huius. Omne autem quod concurrit
56
ad tangendum aliud, oportet ut evacuet sibi locum corporis alterius
57
quod se tangebat et mutetur ad illum; omne autem abscissum ab
58
alio iam evacuavit locum suum et quaerit alium ad quem perveniat,
59
sed hoc in quo fit iste motus est res mollis et impetuosa sine dubio,
60
|83|[ar. ed. Rahman]ut aqua aut aer. Ergo in unaquaque percussione et scissione fit motus
61
aeris aut alterius huiusmodi, aut paulatim, aut subito ad modum
62
commovendi et attrahendi per vim. Oportet igitur hic esse rem quae
63
necessaria est ad hoc ut contingat sonus, quae est fortis motus aeris
64
aut consimilis.
65
Debemus autem notificare si aut sonus est ipsa percussio vel scissio,
66
aut est motus commotionis qui accidit aeri ex hoc, aut est aliquid
67
tertium quod fit ex hoc vel coniungitur illi. Sed scissio et percussio
68
sentiuntur visu et mediante colore: nullus autem sonorum sentitur
69
mediante colore; ergo percussio et scissio non sunt sonus; si vero
I.157
70
necesse est ut sint, sint causae soni. Sed de motu aliquando dubitatur
71
et putatur quod sonus est ipsa commotio aeris. Sed non est ita: genus
72
enim motus sentitur etiam aliis sensibus, quamvis fiat hoc mediantibus
73
aliis sensatis. Specificans autem efficiens sonum aliquando sentitur
74
usque ad dolorem, sicut ex sonitu tonitrui aliquando contingit montes
75
subverti et fortassis nocent animali et destruunt; saepe etiam iuvantur
76
homines sonitu tubarum ad subvertendas turres excelsas. Sed sensus
77
tangendi, sicut iam innuimus, aliquando patitur ex hoc motu secundum
78
quod est motus, et non sentit sonitum, nec etiam qui intelligit se
79
ab aliquo moveri, intelligit sonitum. Si autem sonitus certissime
80
esset ipse motus, nec esset consequens aut comitans, tunc cum sciretur
81
motus, sciretur et sonitus. Hoc autem non est ita: unum enim et
82
idem non potest sciri et nesciri simul nisi ex duabus partibus aut
83
ex duabus dispositionibus; ergo id ex quo est sonus in sua essentia
84
et specialitate, non est id ex quo est motus essentialiter et specialiter.
85
|84|[ar. ed. Rahman]Ergo sonus accidens est quod accidit ex hoc praedicto motu quem
86
consequitur et est cum illo. Cum autem commotio aeris aut aquae
I.158
87
pervenit ad nervum expansum intus in aure receptibilem soni, ante
88
quem est concavitas in qua est aer quietus, movetur motu eius qui
89
pervenit ad ipsum et post quem est quasi paries, super quem est
90
nervus expansus sentiens sonitum, tunc sentitur sonitus.
91
Quod autem impedimur scire de sonitu, hoc est scilicet an sit aliquid
92
quod habeat esse in se, consequens per se essentiam motus vel adiunc-
93
tum illi, an non accidat sonus nisi cum fuerit ibi auditus: quilibet
94
autem hoc sentire potest quod sonus non habet esse per se, nec accidit
95
sensui nisi tactu commoti aeris, immo, ex omnibus quae tangunt
96
praedictum locum, propter tactum accidit sonus in illo. Et an ipse
97
sonus contingat ex commotione aeris qui est in nervo receptibili
98
sonitus, an contingat propter ipsum tactum? Hoc enim discernere
99
difficile est, quia eorum qui negant sonitum habere esse per se sen-
I.159
00
tentia non est adeo infima sicut eorum qui negant reliqua sensata.
1
Isti enim possunt attribuere sensato sonabili proprietatem cognitam
2
quae facit sonitum, quae est commotio aeris. Et comparatio commo-
3
tionis ad sonitum est sicut comparatio qualitatis quae est in melle
4
ad id quod afficitur illo in sensu, sed differentia est hic quia affectio
5
acquisita ex melle in instrumento sentiente et ex igne in instrumento
6
|85|[ar. ed. Rahman]sentiente est illius generis quod est in illis; cum hoc etiam aliquando,
7
qui sentit calorem, calefacit aliud cum exstiterit in eo affectio. Sed
8
dispositio sonitus et commotionis aeris non est ita, quia commotio
9
est unum quid, et sonitus est aliud: commotio etenim sentitur uno
10
instrumento et sonitus, alio; ipsa autem qualitas non sentitur alio
11
instrumento, nec oportet etiam quod, quicquid afficit aliquid aliqua
12
affectione, habeat eam in se.
13
Debemus autem scire certitudinem, qualiter sit hoc. Dicemus
14
igitur quia id quod adiuvat nos ad sciendum quod accidens auditum
15
habet esse in se, hoc est quod, si non contingeret nisi in ipso nervo,
16
necesse esset ut commotio aeris aut sentiretur auditu ex hoc quod
17
est commotio, aut non. Si autem commotio aeris, ex hoc quod est
18
commotio, sentiretur auditu – non dico autem quod sentiatur tactu
I.160
19
instrumenti auditus –, aut sentiretur primo, aut mediante sonitu.
20
Si autem sentiretur primo, primum autem sensatum auditu sonitus
21
est (in hoc enim nulla est dubitatio), tunc commotio aeris, ex hoc
22
quod est commotio, esset sonitus; iam autem destruximus hoc. Si
23
autem sentiretur mediante sonitu, quisquis audiret sonitum, sciret
24
ibi esse commotionem, sicut quisquis videt colorem quadrati, mediante
25
quadrato, scit ibi esse quadratum, sed non est ita. Si autem non
26
sentiretur nisi tactu, accideret quod diximus. Ergo non oportet ut
27
sentiatur commotio, audito sonitu.
28
Consideremus autem quid sit dicendum post hoc et dicemus quod
29
sonitus, cum auditur, auditur ex parte. Et necesse est ut, aut pars
30
audiatur eo quod principium soni et esse inde est et inde venit, aut
31
ideo quod mobile debitum auri in quo nondum est sonus, sed facit
32
|86|[ar. ed. Rahman]sonum, cum pervenit ad aurem, ex illa parte movetur et ex illa per-
33
cutit, et idcirco videtur quod sonus ex illa parte veniat, aut utrumque
I.161
34
illorum. Si autem hoc fit propter < … > hoc quod ipsum mobile est
35
sensibile: si enim hoc non esset hoc sensibile, non perciperetur pars
36
sui principii; tunc oportet ut sentiatur auditu commotio aeris, cum
37
apprehenditur pars soni, quod iam ostendimus esse impossibile.
38
Si autem fuerit propter utrumque illorum, continget ex hoc illud
39
impossibile etiam, et affirmabitur sonus comitari commotionem
40
aeris. Restat ergo ut faciat hoc propter hoc quod ipse sonus illic
41
efficitur et inde venit. Si enim sonus non accideret nisi auri tantum,
42
nihil distaret an causa eius veniret a dextro vel a sinistro, praecipue
43
cum causa eius non audiatur, et est hic aliquid, scilicet commotio
44
aeris, afficiens ad similitudinem sui aerem qui est in aure; aliquando
45
autem eius pars non apprehenditur: non enim apprehenditur nisi
46
cum pervenit: ergo quomodo apprehendetur sonus qui non accidit
47
nisi cum pervenit eius causa? Ergo iam manifestum est quod sonus
I.162
48
habet aliquid esse per se, non ex hoc quod auditur in actu, sed ex
49
hoc quod est audibilis in potentia, et est quiddam quod est sicut
50
aliqua ex affectionibus commotionis aeris, praeter ipsam commo-
51
tionem.
52
Debemus nunc autem certificare verbum de percutiente et percusso.
53
Dicemus igitur quod ad percutiendum necesse est ut aliquis motus
54
praecedat et aliquis sequatur. Motus autem qui praecedit percus-
55
sionem, aliquando est ex uno corporum occurrente alteri, aliquando
56
est ex utroque illorum, et necesse est ut unum eorum aut utrumque
57
resistant sibi sensibiliter: si enim alterum impellitur aut percutitur,
58
non sic ut sentiatur, sed cum mora qua non sentiatur, non est ibi
59
|87|[ar. ed. Rahman]sonus; percutiens autem et percussum utrumque est efficiens sonum,
60
sed illud amplius efficit quod est durius et quod magis resistit alteri;
61
ipsum etenim ibi habet maiorem partem. Motus autem secundus
62
est cessio aeris aut fuga et eius constrictio inter illa.
I.163
63
Durities autem iuvat ad constringendum fortiter aerem, et lenitas
64
similiter, ne recipiatur aer in concavitatibus asperi. Aliquando vero
65
corpus percussum est multae mollitiei et humiditatis, sed cum fortiter
66
motum fuerit et coactus fuerit aer qui est in medio penetrare ipsum
67
et coangustatus inter illa, ipsum corpus non permittet aerem pene-
68
trare se nec scindere se in brevi tempore, sed resistet aeri qui est in
69
medio et non cedet ei, et resistet etiam percutienti qui cogit ipsum
70
multum irrumpi in brevi tempore, et non irrumpetur, sed resistet
71
percutienti, et cum illo constringet aerem medium, quamvis non sit
72
hoc ex potentia recipientis neque ex potentia efficientis percutientis,
I.164
73
et ipsum resistere fit ei loco duritiei. Tu autem scies hoc cum atten-
74
deris quod, quando baculo paulatim aquam percutis, poteris findere
75
sine labore; si autem cito percusseris, resistet tibi. Et praeter hoc
76
etiam aer resistet, sed potest esse ut ipsius aeris quaedam pars sit
77
resistens, et quaedam constricta inter ipsam et percutiens quod
78
facit constrictionem; immo potest esse ut aer fiat tres partes: una
79
percutiens, sicut ventus, altera resistens, et altera constricta inter
80
|88|[ar. ed. Rahman]illa secundum aliquam affectionem commotionis. Durities vero vel
81
constrictio non est prima causa accidendi hanc commotionem, sed
82
habent hoc ex hoc quod iuvant resistere: resistentia etenim est prima
83
causa. Ergo sonus accidit ex commotione mollis corporis impetuosi,
84
constricti inter duo corpora contraria sibi resistentia, secundum
85
quod sic est.
86
Et sicut aqua, aer, caelum, conveniunt in natura reddendi colores,
87
quae natura vocatur claritas, sic aqua et aer conveniunt in hoc quod
88
accidit ex eis sonus, cuius nomen sit receptio commotionis. Non fit
89
autem hoc eo quod aqua aut aer sint medium, sicut claritas non est
90
ex hoc quod est medium caelum aut aer. Videtur autem quod aqua
I.165
91
aut aer, ex hoc quod reddunt odorem aut saporem, habent similiter
92
aliquid in quo conveniunt, quod non habet nomen; sed humiditas
93
quae reddit saporem est sapiditas; illud vero in quo convenit cum eo
94
redditio odoris non habet nomen.
95
Sed tinnitus accidit ex commotione quam facit haec commotio.
96
Cum enim huic commotioni resistit aliquid, sicut mons aut paries,
97
ita ut faciat eam stare, accidit tunc etiam, inter hanc commotionem
98
quae movetur ad percutiendum parietem aut montem et inter id
99
quod percutit, constringi alium aerem qui reverberat hunc et repellat
00
retro constringendo, cuius figura est sicut figura prima et affectio
1
eius, sicut cum pila parietem percutit, necessario inter illa aer com-
2
movetur, et illa redit retro; iam autem declaravimus causam propter
3
quam pila resilit retro: ergo ipsa sit causa repercussionis aeris.
4
Remansit autem ut consideremus si tinnitus est sonus qui accidit
5
|89|[ar. ed. Rahman]ex commotione secundi aeris commoti motu primi, aut si est comes
I.166
6
commotionis aeris primi iterum revertentis. Videtur autem tinnitus
7
esse commotio primi aeris ad nos iterum reversi, unde est proprietatis
8
illius et affectionis eius, et quod percussio huius aeris non efficiat
9
sonum ex levissima repercussione secundi aeris: percussio enim
10
huius aeris non est fortis; si enim adeo esset fortis ut ex ea accideret
11
sonus, noceret auditui. Videtur autem quod omnis sonus tinnitum
12
habet, sed non auditur; omne autem lumen reverberatur. Videtur
13
etiam quod de hoc quod tinnitus non auditur in domibus et in man-
14
sionibus, causa haec est quod, cum spatium fuerit proximum inter
15
sonum et reverberantem sonum, non audiuntur in duobus discretis
16
temporibus, sed simul, sicut audiuntur sonus et percussio qui est
17
cum illa, quamvis certe est post illam. Si autem reverberans fuerit
18
procul, videbitur esse in tempore quod est inter duos sonos diversitas
19
sensibilis. Si autem percussum fuerit durum et planum, ex hoc quod
I.167
20
resultat multa reciprocatione, permanet longo tempore, sicut fit
21
in balneis. Videtur autem quod causa quare resonat in planis eremis
22
debilius et sub tectis resonat fortius, haec est scilicet quia duplicatur
23
cum tinnitu qui sentitur cum eo in tempore quasi uno. Debes autem
24
scire quod commotio aeris non est motus localis sicut est unius eius-
25
dem aeris, sed sicut dispositio commotionis aquae quae accidit ex
26
vicissitudine percussionum sibi succedentium cum quiete praecedente
27
quietem. Haec autem commotio quae facit sonum, facit cito, sed
28
non multum percutit.
29
Poterit autem hic aliquis dubitare dicens quod, sicut dubitantes
30
de tactu assignavimus ei multas virtutes eo quod apprehendit multa
31
contraria, sic etiam auditus apprehendit contrarietatem quae est
32
inter sonum acutum et gravem, et contrarietatem quae est inter
33
debilem et fortem, et contrarietatem quae est inter durum et lenem
34
et asperum et ceteros: cur ergo non assignamus ei multas virtutes?
I.168
35
|90|[ar. ed. Rahman]Sic respondemus ad hoc, quod primum sensibile auditus est sonus;
36
accidentia autem quae accidunt eius primo sensibili postquam est
37
sonus, haec sunt; illic vero, scilicet in tactu, unumquodque contra-
38
riorum sentitur per se, non causa alterius. Ergo sufficiat hoc de doc-
39
trina soni et sentiendi.
I.169
1
|91|[ar. ed. Rahman]
PARS TERTIA SEXTI LIBRI DE NATURALIBUS
2
DE VISU
3
[III.1] < CAPITULUM DE LUCE ET LUMINE >
4
Debemus loqui de visu. Sed ad loquendum de eo, necesse est prius
5
loqui de lumine et de luminoso et de colore et de qualitate continuitatis
6
quae cadit inter sentiens et sensatum visibile.
I.170
7
Loquamur autem prius de lumine, dicentes quod, quia dicitur
8
lumen et dicitur lux et dicitur radius, videtur quantum ad impositio-
9
nem nominum non esse inter illa maxima distantia; unde nobis necesse
10
est ut, postquam de eis loquimur, distinguamus ea inter se. Sunt
11
autem hic tres intentiones extendentes se, quarum una est qualitas
12
quam apprehendit visus in sole et igne, ita ut non discernatur esse
13
albedo aut nigredo aut rubor aut aliquis aliorum; secunda est id quod
14
resplendet ex his, scilicet splendor qui videtur cadere super corpora
I.171
15
et detegitur in eis albedo aut nigredo aut viriditas; tertia est quae
16
apparet super corpora veluti si disgregetur et veluti tegat colorem
17
eorum et quasi sit aliquid emanans ab eis: si autem hoc fuerit in
18
corpore acquirenti hoc ex alio corpore, vocabitur radiositas, si vero
19
fuerit in corpore quod habet hoc ex seipso, vocabitur radius. Nunc
20
autem non sunt nobis necessaria radiositas vel radius, sed duae primae.
21
Sit autem una earum, scilicet ea quae habet illud ex seipsa, lux, et
22
utilitas eius sit lumen.
23
|92|[ar. ed. Rahman]Hoc autem quod vocamus lucem, sicut id quod habet sol et luna,
24
est id quod videtur per seipsum. Corpus enim quod gerit hanc quali-
25
tatem, cum fuerit inter ipsum et visum aliquid sicut aer aut aqua,
26
videbitur necessario, ita ut non egeat, sicut eget id cui non sufficit
27
ad hoc ut sit esse eius visibile sicut est, esse aerem aut aquam aut
I.172
28
similia eorum inter ipsum et visum, sed eget ut id quod vocamus
29
lumen prius illustraverit illud ad hoc ut appareat tunc, et hoc lumen
30
erit in eo affectio corporis habentis lucem, cum oppositum fuerit illi
31
et fuerit inter ea corpus quod non solet tegere affectionem lucidi et
32
receptibilis lumen, sicut aer et aqua, quae adiuvant et non impediunt.
33
Corpora autem secundum primam divisionem sunt duobus modis:
34
scilicet corpus quod non solet obtegere sicut praedictum est, quod
35
vocatur translucens, et corpus quod solet obtegere, sicut paries et
36
mons.
37
Eius autem quod solet obtegere, quiddam est quod solet videri,
38
ita quod ad hoc non eget alio, postquam fuerit ibi medium trans-
39
lucens, et hoc est lucidum, sicut est sol et ignis, et quiddam est non
40
translucens sed obscurans quod est post ipsum: attende hoc in candela
41
cum supervenit candelae, quoniam una earum prohibet operari alteram
42
in eo quod est medium inter illas, similiter etiam impedit visum ne
43
videatur quod est post illam. Et quiddam eorum est quod eget ut
I.173
44
sit ibi aliud quod faciat illud esse alicuius proprietatis, et hoc est
45
coloratum.
46
Lumen autem est qualitas primi membri divisionis, secundum
47
quod sic est, color vero est qualitas secundi membri divisionis, ex
48
hoc quod sic est. Paries enim non permittit lucidum illuminare aliquid
49
quod post ipsum est, nec est ipse ex seipso lucens, qui est corpus
50
|93|[ar. ed. Rahman]coloratum in potentia; color enim in effectu non accidit nisi ex causa
51
luminis. Lumen enim cum illustrat aliquod corpus, accidit in eo
52
albedo in effectu aut nigredo aut viriditas et cetera huiusmodi; si vero
53
non illustrat, est nigrum tantum fuscum, sed in potentia est coloratum,
54
si voluerimus dicere colorem in effectu hoc quod est albedo aut nigredo
55
aut rubor aut pallor aut his similia. Non enim albedo est albedo nec
56
rubedo est rubedo, nisi secundum hoc quod videmus; non autem fit
57
hoc ut videamus, nisi fuerit illustratum.
58
Non putes autem quod albedo quae non est hoc modo ut eam
59
videamus aut rubedo aut cetera huiusmodi, habeant esse in corporibus
I.174
60
in effectu, unde cum aer obscurus prohibet nos a videndo, ipse aer
61
non est obscuratus: non est enim obscuratum nisi quod erat illumi-
62
natum; aer autem quamvis non est in eo aliquid lucidum, tamen
63
non prohibet apprehendi luminatum nec obtegit colorem qui est in
64
effectu in aliquo. Attende hoc in aqua profunda, cum fuerit in ea aer
65
totus huius proprietatis quem tu putas obscurum: cum lumen illustra-
66
verit corpus quod est extra, positum in aere quem tu putas illumina-
67
tum, videbis illud, et aer obscurus qui est inter te et ipsum non pro-
68
hibebit, sed aer, secundum te, in utraque dispositione est quasi nihil.
69
Ergo obscuritas non est nisi dispositio nihil videndi, scilicet quia
70
qualitates quae sunt in corporibus non translucentibus nondum sunt
71
illuminatae, sed sunt tenebrosae, in potentia autem visibiles, sed non
72
videntur nec videtur aer. Ergo videtur quod videretur tibi si clauderes
I.175
73
oculos: quod obscuritas esset aequalis, et quod vides eam qualis
74
|94|[ar. ed. Rahman]esset dispositio tua, si esses in aere obscuro. Sed non est ita. Non
75
enim, cum claudis oculos, vides aerem obscurum, nec quod vides de
76
obscuritate est aliquid in oculis tuis, nisi hoc tantum quia non vides.
77
Et omnino non est nisi privatio luminis ab eo quod solet illuminari,
78
scilicet quod aliquando videtur: lumen enim visibile est, et id in quo
79
est lumen est visibile. Translucens autem non est visibile ullo modo;
80
obscuritas autem est in subiecto luminis, et utrumque est in corpore
81
quod non est translucens. Ergo corpus cuius color solet videri, cum
82
non fuerit illuminatum, fiet obscurum, et tunc non erit certissime
83
in eo color in effectu. Quod autem putantur ibi colores esse, sed occulti,
84
hoc nihil est: aer enim non tegit eos, quamvis sit obscurus, cum
85
colores fuerint in effectu.
86
Si autem homo appellat colores aptitudines diversas quae sunt in
I.176
87
corporibus quae, cum illuminantur, una earum est albedo et alia
88
rubedo, hoc potest esse, sed fiet propter aequivocationem nominis:
89
albedo etenim certissime non est nisi cuius est proprium videri, et
90
hoc non habet esse cum est inter te et ipsam aliquid pervium quod
91
provehit visum, ipsa tamen non videtur. Pervium autem aliquando
92
est pervium in effectu, aliquando in potentia. Sed ad hoc ut sit in
93
potentia pervium, non est necesse ipsum permutari in se, sed permutari
94
in aliud et moveri in aliud, et hoc est commeabile et pervium; ad hoc
95
autem ut sit in effectu, non eget in se aliquo, sed ad existendum
96
commeatorem et perviatorem in effectu. Permutatio vero qua eget
97
pervium in potentia ad hoc ut sit pervium in effectu, est permutatio
98
corporis colorati ad hoc ut illuminetur et ut color eius habeatur in
99
effectu; motus vero est ut corpus lucidum moveatur ad illud sine
I.177
00
|95|[ar. ed. Rahman]permutatione illius (iam autem in praemissis cognovisti certitudinem
1
huius). Cum autem acquiritur unum istorum, redditur visibile et
2
fit hoc pervium in effectu propter esse alterius ab ipso. Debemus
3
autem certificare hunc redditum, sed differemus hoc quousque enu-
4
meremus dubitationes quae contingunt in eo quod diximus, et ex
5
solutione earum fiet facilius affirmare quod diximus.
6
[III.2] CAPITULUM QUOD RADIUS NON EST CORPUS
7
ET DEINDE ENUMERARE DIVERSITATEM DE HOC
8
Quidam putaverunt quod lumen descendens ex lucido super corpora
9
non est qualitas quae contingit in eis, sed sunt corpora parvissima
10
separata a lucido corpore circumquaque, comitantia longitudinem
I.178
11
lucidi designata, quae moventur motu illius et, cum cadunt super
12
corpora, illuminantur ex eis. Quidam vero dixerunt quod hoc lumen
13
nihil est, nec est aliquid aliud nisi manifestatio colorati; immo quidam
14
fuerunt putantes quod lumen quod est in sole, non est nisi multa
15
evidentia sui coloris quae superat visum.
16
Nos autem debemus primum attendere veritatem in his sententiis,
17
dicentes quod impossibile est ut hoc lumen et hic radius solis et ignis
18
qui cadit super corpora, sint corpora in quibus sit haec qualitas quae
19
sentitur. Aut enim erunt pervia, et tunc est necesse ut removeatur
20
eorum pervietas cum multa in unum densantur, sicut parvissimae
21
partes crystalli sunt crystallinae et densatum ex eis non est pervium,
22
aut erunt pervia quorum non amittatur pervietas, et tunc non erunt
23
|96|[ar. ed. Rahman]lucida (iam enim distinximus inter lucidum et pervium). Si autem
I.179
24
propter densationem fiunt non perviae, densatio eorum obteget quod
25
est inter illas, et quanto maior fuerit densatio, tanto maior erit obtec-
26
tio; lumen vero, quanto magis densatur si esset aliquid quod posset
27
densari, tanto magis revelat visibile; similiter, si istae ab initio lumina-
28
tae essent luminatae, non perviae, sicut ignis et huiusmodi. Ergo
29
manifestum est quod radius in coloribus non est corpus. Item impossi-
30
bile est corpus moveri naturaliter ad loca diversa. Item etiam, si illae
31
partes fuerint corpora quae separantur a lucido et obviant luminato,
32
cum obnubilata fuerit sphaera, necesse est eis contingere ut aut
33
annihilentur aut permutentur aut superexcedat nubes. Hoc autem
34
quod nubes superexcedat nimis incredibile est, quia hoc res est quae
I.180
35
advenit subito. Annihilatio autem propter obnubilationem est huius
36
generis: quomodo enim iudicabunt quod corpus, cum penetraverit
37
inter duo corpora, annihiletur alterum illorum? Ex permutatione vero
38
accidit quod diximus, scilicet quia illuminatur ex oppositione lucidi;
39
cum autem obnubilatur, permutatur. Et quandoquidem sic est, quid
40
fuit necesse ut corpora parvissima recte advenirent a parte lucidi,
41
et cur haec corpora non permutantur per seipsa ex illa permutatione
42
lucidi?
43
Sed ratio a qua pendent auctores sententiae de radio, quaedam
44
est quam dicunt quod radius sine dubio descendit a parte solis et
45
advenit ex parte ignis, et hic est motus; nullus autem motus est nisi
46
corporis. Item radius movetur motu locali, locali motu lucidi; motum
47
autem localem non habet nisi corpus. Item radius offendit in aliquid
48
et reverberatur ab illo ad aliud; reverberatio autem motus corporalis
49
est sine dubio.
50
Hae autem omnes argumentationes falsae sunt, et earum proposi-
51
tiones omnes falsae sunt. Hoc enim quod dicimus radium descendere
52
aut exire aut intrare, nomina sunt transsumptiva, quia nihil de hoc
I.181
53
|97|[ar. ed. Rahman]habet < … >; quia enim accidit ab alto, putatur descendere et est
54
ad modum accidendi, quantum apparet ex eius dispositione; hoc
55
autem non est descendere: non enim videtur aliquo modo in via
56
nec eget tempore sensibili. Et necesse est ut aut probatio indicet
57
quod descendit – quomodo autem hanc habere poterunt? – aut
58
sensus indicet hoc eis cui innituntur – quomodo autem sensus indicabit
59
motum mobilis cuius tempus non sentitur, nec sentitur in medio
60
spatio eius?
61
Sed verbum de locali motu radii non est potius quam de motu
62
locali umbrae, quia oportet ut umbra sit corpus quod movetur motu
63
locali; nullus autem motus eorum est motus localis, sed tantum des-
64
tructio et renovatio; cum enim renovatur aequidistantia, renovantur
65
et haec. Si autem aliquis stulte institerit dicens quod umbra movetur
66
localiter, necesse est tunc ut moveatur localiter propter lucem aut ut
67
lux moveatur localiter ante ipsam et post ipsam. Si autem movetur
68
propter lucem et occupat locum alterius lucis, ponamus lucem occupare
69
totam terram, et tunc lux non habebit motum localem, quam non
I.182
70
cooperit nisi umbra, et tunc est falsum de motu umbrae hoc scilicet
71
quod lux moveatur ante umbram sic ut moveatur umbra. Ponamus
72
ergo lucidum consistere, et constat quia, cum exstiterit, stabit etiam
73
cum eo lux, et hoc inducit nos ad hoc ut motus habentis umbram
74
sit causa exterminandi lucem. Possibile est autem ut multi illorum
75
putent aut lucem moveri ex diversis partibus lucido existente, et
76
obscuratur tunc aliquis locus, aut ut, cum lux fugit umbram, resiliat
77
retro et redeat illuc ubi discessit ab umbra. Sed haec omnia fabulae
78
sunt, quia umbra non exterminat lucem et nec illa nec lux sunt corpora,
79
quamvis utraque habeant motum localiter: hoc enim fit ex renova-
80
tione, non ex hoc quod eadem res moveatur localiter. Resplendere
I.183
81
|98|[ar. ed. Rahman]autem radium est etiam verbum transsumptivum: corpus enim cum
82
illuminatur et est politum, solet illuminari ab eo aliud corpus sibi
83
oppositum, ita ut non moveatur ad illud localiter.
84
Sed auctores alterius sententiae, qua videtur splendor non habere
85
esse, sed ponitur esse ipse color cum apparet in evidentia clara, possunt
86
dicere quia, quod aspicitur in hoc, est id quod apparet cum colore
87
ex claritate comitante colorata. Ipsa autem claritas non est aliquid
88
in ipso viso, sed est quiddam quod accidit visui ex comparatione luci-
89
dioris ad minus lucidum, et quod est maioris luminis, est coloris
90
evidentioris eo quod est fortioris affectionis res lucida. Lumen enim
91
quod est in candela est paulo minus quam lumen quod est in luna,
92
sed lumen quod est in luna absconditum est paulo minus quam lumen
93
diurnum ex sole in tectis domibus, immo in locis habentibus umbram
94
in quibus non est radius solis: hoc enim lumen lunae destruitur in
95
umbra domorum et, cum elevatur sol, annihilatur, et quod videtur
I.184
96
in domibus fortius est quam quod videtur de lumine lunae. Homines
97
autem non tenent quod sit in umbra splendor vel radiositas, quamvis
98
sit luminosa, sed tenent quod lumen candelae operatur in corporibus
99
splendorem; lumen quoque lunae in nocte operatur hoc idem; hoc
00
autem habent ex causa comparationis ad obscuritatem nocturnam
1
quae facit videri illud parum lumen lunae esse radium splendentem,
2
quod non est nisi manifestatio coloris aliqua. Quod autem habet
3
|99|[ar. ed. Rahman]sol de hoc, est fortius et fortioris affectionis. Qui enim videt lumen in
4
parietem album, putat in pariete esse aliquid aliud praeter albedinem
5
et praeter eius evidentiam, et vocatur illud radius. Si autem aliquis
6
comparaverit hoc umbrae quae est in pariete, ipsa umbra, causa
7
alicuius obscuritatis, occultat nobis aliquid de albedine quod deberet
8
apparere, quasi sit admixta obscuritati quae non est nisi obscuritas
9
vel augmentum obscuritatis, sicut lumen non est nisi manifestatio
10
aut augmentum manifestationis.
I.185
11
Sunt autem ex his multi qui tenent quod sol non est splendor eius,
12
sed virtus manifestationis coloris eius: color enim cum superat visum
13
virtute suae ostensionis, apparet splendor et radius qui occultant
14
colorem propter imbecillitatem visus, non propter suam occultationem
15
in se, et hoc faciunt ut visus non possit apprehendere rem manifestam,
16
quae cum debiliora fuerint apparebit color. Dixerunt etiam quod
17
animalia quae nocte lucent, cum lucent, non sentitur color eorum
18
ullo modo; in die vero habent colorem manifestum, et tunc non est
19
in eis lumen. Ipsum ergo lumen est causa virtutis evidentiae coloris
20
eorum et nihil aliud, ita quod non videntur nisi in obscuro, et sunt
21
maioris virtutis cum apparent in obscuro, et manifestantur visui quia
22
obscuritas debilitavit illum. Cum autem apparet sol, vincit manifesta-
23
tionem eorum et redeunt colores eorum, et visus potest eos appre-
24
hendere: visus enim audax est offendere in manifesta et roboratur
25
cum sol elevatur.
26
Alii autem dixerunt non ita rem esse, sed quia splendor est aliud
I.186
27
et color aliud; sed solet splendor, cum superaverit visum, obtegere
28
quod fit in illo. Sol quoque colorem habet et cum colore claritatem,
29
et claritas obtegit colorem propter splendorem, sicut luna, et sicut
30
|100|[ar. ed. Rahman]lapis niger politus, cum splendet, apparet luminosus et non videtur
31
eius nigredo. Dixerunt etenim quod hoc aliud est a splendore. Splendor
32
enim nihil aliud est quam manifestatio coloris; splendor vero non est
33
manifestatio coloris sed aliud, quia occultat aliquando colorem.
34
Relucentium etenim lumen apparet in obscuro et tegitur color eorum;
35
cum vero apparet sol, vincitur lumen eorum et absconditur, sed
36
apparet color eorum. Oportet autem considerare hanc sententiam
37
et ramos eius praedictos.
38
[III.3] CAPITULUM DE HIS QUAE DEBENT DICI DE HOC
39
Dicemus quia de apparentia coloris duo intelliguntur in hoc loco:
40
unum est forma coloris in effectu, aliud est apparentia coloris habentis
I.187
41
in se esse in effectu visui. Prima autem sententia significat accidentiam
42
coloris et eius esse; secunda vero indicat comparationem coloris aut
43
esse ipsius comparationis. Huius autem secundae manifesta est falsitas.
44
Si enim putatur quod ipsum lumen est comparatio coloris ad visum,
45
oportet ut lumen sit comparatio aut accidentia comparationis et non
46
habeat in se stabile esse. Si autem volunt dicere quod lumen est
47
factura coloris huiusmodi quod, si esset visus, videretur tunc quicquid
48
est huiusmodi: aut est ipse color, aut aliquid quod accidit cum aliquid
49
extra removetur, sicut cum aufertur obnubilatio aut similia; si autem
50
|101|[ar. ed. Rahman]fuerit ipse color, erit hoc ipse modus primus; si autem fuerit dispositio
51
quae accidit propter quam apparet, tunc lumen erit praeter colorem.
52
Sed de intentione prima necesse est ut aut dicatur quod apparentia
53
est exitus de potentia ad effectum, et tunc sol non est lucens post
54
ipsum unum momentum; aut volunt quod ipsa est color, et tunc id
I.188
55
quod dicitur apparentia nihil est, sed oportet dici quod lumen est
56
color; aut volunt dicere quod est dispositio adiuncta colori aut semper
57
aut aliquando, ita ut sit color cui accidat lumen aliquando et obscuritas
58
aliquando: color vero in utraque dispositione habet esse in effectu.
59
Si autem fuerit ipsa comparatio ad id quod videtur habere, redibit
60
secunda sententia; si vero fuerit aliud, redibit etiam illud idem.
61
Si autem concesserimus quod lux, quamvis sit ipse color, sit color
62
qui est in effectu, necesse est tunc ut aut lux praedicetur de omni
63
colore qui est in effectu, aut ut albedo tantum sit color et nigredo sit
64
tenebra, et erit impossibile tunc ut color niger illustretur a luce. Sed
65
hoc impossibile non est, quoniam nigrum illustratur et illustrat aliud.
66
Ergo lux non est tantum albedo. Si autem lux non fuerit solummodo
67
albedo, sed omnis color, tunc aliquid quod est lux erit contrarium alii
68
quod est lux; sed luci non est opposita nisi tenebra; ergo illud est
69
impossibile. Item intentio qua nigrum est lucidum, est praeter nigre-
70
dinem eius sine dubio, et ob hoc etiam est praeter albedinem. Color
71
autem, scilicet natura generis eius quod est in nigredine, est nigredo,
I.189
72
et color qui est in albedine, est ipsa albedo, non accidens illi. Ergo
73
color absolutus generalis non est ipsa lux.
74
|102|[ar. ed. Rahman]Item aliquando ex luce manifestatur translucens sicut aqua aut
75
crystallus; cum autem fuerint in tenebris et ceciderit super ea lux
76
solummodo, deteget ea et translucent, et hoc lux est, non color. Item
77
aliquid est lucidum et coloratum, ex quo tantum aliquando advenit
78
lux alii, sicut apparet in aqua aut in pariete, aliquando autem, cum
79
fortior fuerit, apparet lux cum colore simul, ita quod quandoque
80
rubescit aut pallescit paries aut aqua in qua apparet. Si autem lux
81
esset detectio coloris et tenebra esset occultatio coloris, affectio coloris
82
rubei in opposito sibi esset rubor, non illuminatio sola. Si autem hoc
83
fuerit ostensio alterius coloris, cur, cum fortius est, facit in sibi opposito
84
occultari colorem eius et de hoc forti colore vehit colorem ad illum,
85
quamvis sententia huius hominis dicat quod rubor aut viriditas aut
86
ceteri huiusmodi sint permixti ex manifestationibus alborum et occul-
87
tationibus nigrorum? Sequitur ergo ex hoc ut, cum color alicuius
88
corporis fuerit manifestatus ex radio qui illum irradiaverit et deinde
89
coruscaverit, super intentionem quae intelligitur de illo, lux alterius
I.190
90
corporis habentis colorem, ut color eius non appareat super illum.
91
Necesse est etenim ut huius illuminati quod illuminat aliud manifestae
92
partes dent colorem per se solae aut cum alio. Si autem solae, tunc
93
ipsae non deberent nisi manifestare colorem qui est in illis et ut albi-
94
ficarent, non autem tegerent colorem eius cum rubificarent aut viri-
95
darent. Si autem fuerint cum aliis, ita ut habentes colorem manifestum
96
et habentes colorem absconditum operentur utraeque, illae detec-
97
tionem, istae vero occultationem, tunc occultatio coloris habebit
98
affectionem in sibi opposito; sed occultatio coloris non habet hanc
99
affectionem: nonne enim vides quod, cum sola fuerit, occultatio
00
coloris non afficiet sibi oppositum, sicut afficit manifestatio coloris
1
quam dicunt cum est sola?
2
Si autem dixerint quod color est manifestatio et rubor etiam et
3
viriditas et similia his ex hoc quod sunt rubor aut viriditas, quia
4
|103|[ar. ed. Rahman]rubor aut viriditas, cum multum manifesta fuerint, operantur qualia
5
ipsa sunt et faciunt viriditatem aut ruborem, dicemus: «Quid est
6
ergo quod, cum parva est eius manifestatio, apparet color eius quod
I.191
7
est illi oppositum sicut est et, secundum intellectum quo est lux sola
8
tantum, operatur quantum operaretur et lucens quod non habet
9
colorem; cum autem vehemens fuerit eius manifestatio, destruit illud
10
et obtegit propter alium colorem quo investitur? Oporteret autem
11
primum ut non operaretur in eo nisi parum de colore suo, et postea,
12
cum augeretur, operaretur in eo amplius, et ut quamcumque affec-
13
tionem facit, non esset nisi occultare colorem illius et admiscere suo
14
colori. Non est autem sic, sed primum apparet color eius multa eviden-
15
tia et non apparet in eo nisi color qui est in eius aptitudine, qui, si
16
lucidum aliquod esset ibi, <non> viridaret aut ruberet propter eius
17
affectionem; postea vero, cum fit manifestius, redit ad destruendum
18
colorem suum et ad occultandum et ad investiendum cum alio colore
I.192
19
quem non habet ex natura. Una ergo istarum actionum est ex alia
20
causa quam alia. Altera etenim venit ex luce: corpus etenim, si non
21
haberet colorem et haberet lucem, hoc faceret sicut crystallus trans-
22
lucens. Alia vero est ex colore eius cum multum manifestatur propter
23
hanc lucem, ita ut resultet in aliud. Nos enim, quamvis dicimus
24
quod lux non est manifestatio coloris, non negamus tamen lucem
25
esse causam manifestandi colorem et causam resultandi in alio.
26
Dicemus igitur quod lux est pars compositionis huius visibilis quod
27
vocamus colorem et est quiddam quod, cum admixtum fuerit colori
28
qui est in potentia, ex utroque proveniet id quod est color in effectu
29
propter commiscibilitatem; si autem non fuerit haec aptitudo, erit
30
lumen et splendor per se tantum; lux enim est sicut pars eius quod
31
est color et commixtio eius, sicut albedo et nigredo habent commix-
32
tiones ex quibus accidunt alii colores medii.
33
|104|[ar. ed. Rahman]Sed dictio eius qui dixit quod lux et lumen non sunt nisi manifestatio
34
coloris, et id quod postea dixit de his quae lucent in nocte, destruitur
35
ex hoc quod candela et luna saepe opprimunt lumen illorum et mani-
36
festant colorem eorum; sed oporteret ut lumen candelae magis esset
37
manifestans colorem, et oporteret ut eius, cuius propter candelam
I.193
38
manifestatur color, non appareret color in tenebris. Hoc autem non
39
est ita, nec est sicut dixerunt.
40
Sed hoc quod dicitur quod sol et stellae habent colores et quod
41
lux obtegit colores eorum, videtur esse verum quia aliqua habent in
42
seipsis colorem, quae cum refulgent, augmentatur eorum fulgor ita
43
quod superat visum et non sentitur color. Quaedam vero habent ex
44
colore lucem, et haec est res cui lux est naturalis comes, non adveniens
45
aliunde. Quaedam vero sunt substantiae commixtae, aut commixtione
46
compositionis ex partibus aliis luminosis et aliis habentibus colores,
47
aut commixtione complexionis ex qualitatibus, sicut Mars vel Saturnus;
48
non autem est mihi nunc possibile iudicare de sole aliquid.
I.194
49
Iam ergo cognovimus dispositionem lucis et dispositionem luminis
50
et dispositionem coloris et dispositionem translucentis. Lux enim est
51
qualitas quae ex sua essentia est perfectio translucentis secundum
52
quod est translucens, et est etiam aliqua qualitas in eo quod est
53
visibile ex sua essentia et non per aliud, et sine dubio visibile
54
ex sua essentia prohibet videri id quod est post ipsum. Lumen
55
vero est qualitas quam mutuat corpus non translucens a lucido,
56
et translucens efficitur per eam translucens in effectu. Color autem
57
est qualitas quae perficitur ex luce, et solet ponere corpus prohibens
58
|105|[ar. ed. Rahman]affectionem lucentis ab eo inter quod et lucens fuerit ipsum medium.
59
Ergo corpora sunt lucida et colorata et pervia.
60
Fuerunt autem multi qui dicerent quod corporum quaedam videntur
61
propter qualitatem quae est in essentia eorum, et quaedam videntur
62
propter qualitatem alienam quae dixit esse translucentia. Sed primum
63
membrum divisit in duo, quorum unum est id quod apparet in trans-
I.195
64
lucenti essentialiter cum fuerit habitum, quod est lucidum; < … >
65
secundum est quod eget ad hoc ut sit visibile tenebris et pervietate,
66
sicut animalia nocte lucentia ex hoc quod lucent, sicut noctiluca,
67
et sicut frusta quercus putridae et aliqui vermes; iam autem vidi
68
ego ovum gallinae huiusmodi et locustam mortuam huiusmodi et
69
grillum mortuum huiusmodi.
70
Non est autem haec divisio receptibilis nec rata. Nam lucidum
71
videtur per seipsum in tenebris et in luce simul: si enim lumini quod
72
reddit fuerit aliquis praesens qui videat, videbitur; si vero non fuerit
73
praesens ei, tamen videbitur etiam sicut ignis quem videt homo in
74
luce, sive sit lux eius sive alterius, et videbitur in tenebris. Sed sol
75
non potest videri in tenebris, eo quod est in opposito visui videntis;
76
cum autem elevatur implet mundum luce et non permittit locum
77
tenebrosum. Sed stellae non videntur nisi in tenebris, quoniam lumen
I.196
78
earum multo minus est quam lumen solis, et ideo non illustrant res
79
neque illuminant eas, nec tamen prohibent eas videri, et possibile
80
est ut, cum tenebrae fuerint, videantur in tenebris, non quod tenebra
81
sit causa quare ipsae videantur per se. Oportet autem sciri quod de
82
luminibus quaedam sunt quae superant alia in tantum quod non
83
|106|[ar. ed. Rahman]videntur, sicut lux solis quae superat lucem ignis debilis et lucem
84
stellarum, ita quod non videatur lucere coram luce solis, non propter
85
hoc quod tenebra necessaria est ad hoc ut videantur, sed quia necesse
86
est ut in se sint lucentes non tenebrosae comparatione nostri visus.
87
Cum vero sol fit absens, apparent et videntur, eo quod sunt lucentes
88
comparatione nostri visus propter dispositionem quae est in visibus
89
nostris. Fortassis autem iudicium de igne et de luna contra lumen quod
90
est debilius ipsis, hoc idem est iudicium, et oportebit ut ipsa lux non
91
sit comparatione nostri, cum apparuerit ignis aut luna, sed oportebit
92
esse tenebras, et sic apparebunt, scilicet oportebit ut non sit ibi aliquid
93
vincens lumine, et sic videbuntur et visus poterit illas apprehendere.
I.197
94
Tu scis autem quod atomi qui sunt in aere non sunt huius generis ut
95
illuminata ab illis non videantur nisi in tenebris, sed, cum fuerit
96
homo in tenebra, et radius solis illustraverit illa, poterunt videri.
97
Si autem homo fuerit in radio, nequaquam; et hoc fit propter id quod
98
est in < … > luce atomorum. Visus enim hominis, cum vincitur multa
99
luce, non videbit eas; cum vero non fuerit victus videbit eas. Similiter
00
ea quae lucent in nocte non sunt alterius generis nisi generis lucentium,
1
sed differunt non in universitate naturae, sed in debilitate; sicut
2
autem haec differunt a lucentibus in generalitate naturae, et stellae
3
similiter.
4
Haec autem divisio non est vera, nisi dicatur quod lucentium quae-
5
dam sunt quae vincunt alia, et quaedam quae vincuntur ab aliis.
6
Intellectus autem huius non est quod unum afficiat aliud, sed potius
7
in nostro visu est, sicut durorum quaedam sunt duriora et quaedam
8
minus dura. Ergo non debet dici quod ea quae in nocte lucent sunt
9
|107|[ar. ed. Rahman]species aut genus aliquod per se praeter genus coloratorum aut lucen-
10
tium, sed, quia sunt de universitate lucentium quae vincuntur ab
I.198
11
aliis excedentibus ea in relucendo, unde non videntur tunc simul cum
12
eis propter debilitatem nostri visus: nostri etenim visus non possunt
13
ea apprehendere nisi cum removetur claritas refulgentium superantium
14
nostros visus. Si autem hanc sententiam tenuerint, divisio bona est;
15
sed non tenent hanc sententiam; immo putant quod lucentia sunt
16
unum genus, et colorata aliud, et haec aliud.
17
[III.4] CAPITULUM DE CONSIDERANDO SENTENTIAS DE COLORIBUS DICTAS
18
ET EORUM ACCIDENTIA
19
De his autem quod expedire debemus, unum est scilicet considerare
20
aliam sententiam de coloribus et de luce quae, nisi expedita fuerit,
21
non poterit ostendi firmitudo nostrae sententiae secundum divisionem.
22
Dicemus igitur quod de sententiis colorum, una est sententia eius
23
qui tenet quod color albus non fit nisi ex aere et luce vel splendore
I.199
24
et color niger ex huius contrario. Color enim albus non fit nisi ex
25
translucenti cum ipsum dividitur in partes minutissimas quae postea
26
condensantur: ex hoc enim accidit ei ut eius superficies recipiant
27
lumen et luceant; et quia sunt translucentes, reddunt lumen aliae
28
aliis; et quia sunt parvissimae, fit hoc in eis quasi continuum; et quia
29
translucens non videtur nisi per colorem alienum, ideo earum pervietas
30
non videtur, sed reverberationes condensarum superficierum illarum
31
videntur continuae, et videtur totum album. Unde dixerunt quod
32
propter hoc spuma aquae videtur alba, et nix quoque alba, quoniam
33
est parvissimae partes inanimatae translucentes quibus commixtus
34
|108|[ar. ed. Rahman]est aer et diffusa est in eis lux. Crystallus vero et vitrum gravia non
35
translucent, sed cuiuscumque eorum continuatae fuerint super-
36
ficies, destruetur eius pervietas; sed, cum unaquaeque eius pars
I.200
37
fuerit per se sola, fiet translucens; in translucente vero quod est
38
magni corporis, cum contingit scissio, locus ille scissionis videtur albus.
39
Dixerunt etiam quod nigredo facit putari privationem profunditatis
40
corporis et luminis et pervietatis simul. Quidam autem ex eis posuit
41
aquam causam nigredinis, dicens quia, cum humectantur ista, videntur
42
habere aliquid nigredinis; et dixerunt hoc fieri eo quod aqua extrahit
43
aerem, quae non translucet sicut aer nec penetrat per eam lumen
44
ad superficies, et ideo remanent tenebrosae. Quidam autem voluit
45
quod nigredo est certissime color et origo colorum, eo quod non separa-
46
tur; unde impossibile est eam tingi; albedo vero accidit translucenti
47
propter densitatem eius. Non est autem longe ut sententia prima de
48
nigredine ducat etiam ad hanc: posuit enim nigredinem certitudinem
49
eius quod non translucet ex hoc quod non translucet, et hoc est certi-
50
ficatio coloris qui reverberatur ex illa.
I.201
51
Dixerunt autem alii quod elementa omnia sunt translucentia et,
52
cum componuntur, accidit ex eis albedo quemadmodum diximus,
53
et ut id quod est oppositum visui sit superficies aequales translucentis,
54
ad hoc ut penetret eas visus; et quia nigredo accidit cum id quod de
55
corpore opponitur visui fuerit angulosum, ita ut prohibeat translucere
56
extrema quae attingit visus, tunc anguli illi, quamvis illuminantur,
57
|109|[ar. ed. Rahman]non tamen satis penetrat eos lumen et obscurantur propter hoc.
58
De tota autem hac collectione sententiarum, id quod mihi difficilius
59
est definire, hoc est scilicet albedinem fieri ex lumine et quod nigredo
60
est color verus. Nos enim scimus quod translucentia albescunt cum
61
rediguntur in pulverem et admiscentur aeri, sicut sisamum quod
62
albescit eo quod admiscetur ei retentio aeris in se cum pervietate
63
quae est in natura eius. Scimus etiam quod nigredo non recipit alium
64
colorem ullo modo, sicut album recipit alium colorem loco albedinis
65
propter suam pervietatem, et quia est subiectum nudum aptum;
66
quod autem nudum est a qualitatibus, ipsum est receptibile illarum,
I.202
67
ita quod non est necesse ei ad hoc dimittere aliquid; quod enim occu-
68
patum est ab una, non recepit aliam nisi post remotionem illius.
69
Et isti sunt qui posuerunt primordium colorum pervietatem aut non
70
pervietatem.
71
Fuerunt autem alii contrarii istis qui pervietatem neglexerunt,
72
dicentes quod omnia corpora sunt colorata, et impossibile est aliquod
73
corpus esse sine colore, sed pori et vacuitates, cum fuerint multae
74
in corporibus, penetrabit in eis radius qui venit ex lucido usque ad
75
aliam partem, et penetrabit in eis radius etiam visus, et videbitur
76
quod est post illa.
77
Sententiam vero primam dicemus ita esse, sed non in corpore
78
continuo et coniuncto: non enim apparet color nisi in densitate eius;
79
cum enim coniungitur et humectatur, albedo aufertur ab eo in coniunc-
80
tione et siccitate. Gypsum etenim non albescit propter contritionem
81
|110|[ar. ed. Rahman]tantum qua redigitur in parvissimas partes, sed quia decoctio facit
82
illud huiusmodi ut, cum humectatum fuerit et postea exsiccatum,
I.203
83
albescat fortiter propter complexionem ex qua hoc accidit illi. Quod
84
autem nobis demonstrat istud, hoc est quod, si actio ignis in gypso
85
nihil aliud faceret nisi facilitatem contritionis, tunc multa facilitas
86
attritionis quae ducit partes in minutissima efficeret istam actionem
87
in gypso et calce et consimilibus; et quicquid ita attereretur quod
88
redigeretur in pulverem et postea cum aqua conspissaretur, albesceret
89
sicut gypsum; sed non est ita. Efficere etenim rem facilem ad conteren-
90
dum aliquando ducit nos ad affectionem quam diximus, quae non
91
est causa quare albedo sit.
92
Item ponamus quod in gypso fiat hoc quemadmodum dixerunt:
93
sed non omnis albedo fit hoc modo. Ova etenim cum coquuntur,
94
albugo eorum pervia fit alba, et impossibile est dici quod ignis addiderit
95
ei raritatem et disgregationem (non enim addidit ei nisi constrictionem
96
aliquo modo) nec quod acciderit ei aer et permiscetur ei. Primum
I.204
97
etenim cum ovum coquitur fit ponderosius, et hoc fit propter aerem
98
qui separatur ab eo. Secundo quod, si aer ibi esset et infunderetur
99
in humorem eius et faceret illud albere, egeret loco maiore.
00
Item medicina quam faciunt deceptores et vocatur lac virginis,
1
fit ex aceto in quo coquitur lithargyrum quousque dissolvitur in eo
2
et postea colatur quousque acetum fiat translucentius et albius, et
3
miscetur cum aqua in qua decoctum fuit alumen vetus et colatur
4
multum quousque fiat quasi lacrima; si autem negligentius fit non
5
proveniet complexio quae quaeritur. Cum vero permiscentur hae
6
|111|[ar. ed. Rahman]duae aquae, coagulatur lithargyrum translucens dissolutum et albescit
7
multum sicut lac acidum, deinde exsiccatur. Et non fit hoc ideo
I.205
8
quod translucens ibi sit cui accidat divisio: lithargyrum etenim dis-
9
persum et dissolutum erat in aceto, nec fuerunt ibi particulae multum
10
translucentes quae convenientes constringerentur; sed est necesse ut
11
maior fiat dispersio propter aquam veteris aluminis, nec fuit permixtus
12
etiam cum eis aer exterius ullo modo; non enim contingit hoc nisi
13
ex aliquo modo permutationis. Ergo, secundum meum intellectum,
14
non fit omnis albedo sicut dixerunt.
15
Si autem albedo non esset nisi lux nec nigredo nisi id quod dixerunt,
16
tunc non componeretur albedo et nigredo semper nisi uno modo.
17
Manifestatio autem huius est quod album transit paulatim in nigrum
18
tribus viis. Una est primum in subpallidum, et haec progressio est
19
pura: cum enim fuerit progressio pura, prius perveniet ad subpalli-
20
dum, deinde ad pallidum, et tamdiu sic quousque fiat nigrum, quia
21
sic procedens hoc uno modo, non cessat paulatim intendi nigredo
I.206
22
sola, quousque fiat pura nigredo. Alia autem via est ad subrubeum,
23
et deinde ad rubeum, postea ad nigredinem. Tertia vero via est qua
24
itur ad viriditatem, deinde ad indicum, postea ad nigredinem. Et in
25
istis modis non potest esse diversitas nisi ex diversitate eius ex quo
26
componuntur colores medii. Si enim non fuerint ibi nisi albedo et
27
nigredo et non fuerit origo albedinis nisi lux, tunc impossibile est ut
28
differant isti modi, aut ut procedatur in compositione albedinis et
29
nigredinis nisi secundum unam viam, in qua non sit ulla diversitas
30
nisi secundum plus vel minus tantum; et hae non erunt diversae viae.
31
Nam si essent diversae viae, oporteret ut esset ibi aliqua permixtio
32
alicuius quod nec est albedo nec nigredo, et oporteret ut esset permixtio
33
rei visibilis. Non est autem in rebus res quae putatur esse visibilis,
34
quae non sit albedo nec nigredo vel composita ex illis nisi lux, secun-
35
dum eum qui ponit lucem aliud ab ipsis: cuius sententia si destruitur,
36
|112|[ar. ed. Rahman]non poterit fieri permutatio colorum in diversos modos. Si autem
37
possibilis fuerit haec permutatio, oportebit ut sit ibi tertium visibile
38
praeter albedinem et nigredinem. Hoc autem tertium visibile non
39
potest esse, nisi posuerimus lucem praeter colorem. Et secundum hoc
I.207
40
possibile est componi colores et ut, cum albedo et nigredo commixtae
41
fuerint per se, procedatur secundum viam subpallidi. Cum autem lux
42
permiscetur nigredini et fuerit quasi nubes supra quam reverberatur
43
< … > quasi niger fumus qui admixtus est igni, erit rubor si nigredo
44
fuerit superans, aut erit citrinus si nigredo fuerit victa et fuerit ibi
45
superabundantia albedinis resplendentis; si vero fuerit citrinus per-
46
mixtus nigredini et non fuerit in earum partibus splendor, continget
47
viriditas; et omnino cum nigredo fuerit occultior et albedo manifestior,
48
rubor fiet e converso. Deinde nigredo si fuerit superans in primis,
49
erit color fuscus; si vero nigredo fuerit superans secundario, erit
50
coloris foliorum porri; si autem fuerit magis et magis, erit illa viriditas
51
intensa quae caret nomine. Si autem admiscetur huic albedo, erit
52
color iari; si autem huic iaro admiscetur nigredo cum parvo rubedinis,
53
erit indicus; si autem rubori admiscetur indicus, erit carminium.
I.208
54
Et sic possunt colores componi, et idem est qualitates admisceri
55
sive corpora complecti. < … > iam autem notum est quod ex colore
56
nigro per reverberationem non redditur alii corpori lumen nigrum
57
ullo modo, oporteret etenim quod ex coloribus viridibus aut rubeis
58
|113|[ar. ed. Rahman]non reverberaretur nisi albedo, et ex partibus nigris nihil resultaret,
59
maxime cum sint debiles et attritae. Si autem dixerint se videre eas
60
resplendere permixtim, responsio ad hoc erit quod ex permixtione
61
provenit actio et passio et, causa illius permixtionis, provenit qualitas.
62
Et nil refert an hoc faciat ars an natura, quamvis natura potest
63
efficere complexionem quae est ad modum permutationis, ars vero
64
non potest nisi coniunctionem, et fortassis post hoc natura operatur
65
aliquam permutationem. Natura etenim potest attenuare complexio-
66
nem quae est ad modum permixtionis et contritionis in minutissima,
67
ars vero non tantum potest indagare: naturae etenim infinitae sunt
68
actiones in dividendo et comparando in potentia et effectu, ars vero
69
non potest elicere quicquid est latens in illa ad effectum. Ergo iam
70
manifestum est ex hoc quod albedo certissime in rebus non est lux.
I.209
71
Non autem negamus aerem non habere affectionem aliquam in albi-
72
ficando, sed non quemadmodum dixerunt, nisi quia efficit complexio-
73
nem albificantem. Similiter non possumus dicere quod albedo sisami
74
tota est quemadmodum dixerunt, sed de complexione: aer enim facit
75
colorem album non propter commixtionem tantum, sed etiam propter
76
permutationem. Si autem firma esset eorum sententia, posset esse
77
quod res alba aut colorata paulatim attenuaretur quousque auferretur
78
eius densitas, ita ut transluceret aut paene transluceret. Hoc autem
79
non est ita.
80
Sed hoc quod dixerunt quod nigrum non est receptibile alterius
81
coloris, aut volunt dicere ex intellectu permutandi aut tingendi.
82
Si autem voluerunt dicere ex intellectu permutandi, iam mentiti
83
sunt: quod enim convincit eos est iuventus et canities. Si autem ex
84
intellectu tingendi, hoc est ex dispositione vicinitatis, non qualitatis.
85
|114|[ar. ed. Rahman]Non est autem longe ut id quod est nigrum non fiat nigrum nisi cum
86
fuerit ibi virtus penetrabilitatis et retentionis et constrictionis, scilicet
I.210
87
ut permisceatur et penetretur et inhaereat; et ut albedo quae est
88
in rebus sit diversa ab hoc in natura sua, et ideo albedo non potest
89
investire nigrum et penetrare illud et adhaerere ei, quamvis etiam
90
hoc non est impossibile: cum enim elaboraverint in cerusa vel in
91
consimili aliquo modo penetrandi et dissolvendi nigredinem quae
92
est in eo, fiet album.
93
Sed sententiam secundam non est facile tenere, nisi posuerimus
94
esse inane. Pori etenim quos dixerunt, necesse est ut aut sint pleni
95
corpore aut vacui. Si autem fuerint pleni corpore, ipsum corpus aut
96
translucebit propterporos quos habet, aut erit sine poris, et non termina-
97
bitur hoc nisi in translucenti quod sit sine poris (et hoc est diversum
98
ab hoc quod dicunt), aut terminabitur inani et erit eorum sententia
99
quod necessario inane habeat esse; sed inane non habet esse. Deinde
00
ipsi dicunt quod non omnes pori sunt apti ad translucendum nisi
1
fuerint situs eorum recti sine obliquitate, ad hoc ut recte ingrediantur
2
per eos radii. Faciamus ergo pilam niveam vel de crystallo vel de
3
hyacintho alba translucenti; et ipsos poros qui sunt in ea translucentes
4
recti, dicamus esse in longitudinem, et ita in latitudinem, et sic erunt
I.211
5
in transversum aut ex quacumque parte volueris? Quomodo ergo
6
erunt pori recti in transversum aliorum pororum rectorum, ita ut
7
non appareat in eis tortuositas ex qua parte inspexeris? Ergo neces-
8
|115|[ar. ed. Rahman]sario accidit ex aliquibus partibus diversitas rectitudinis et existentia
9
partium non habentium poros in rectitudinem linearum quae putantur
10
exire recte ab oculo, aut ut totum corpus sit inane, et hoc est impossi-
11
bile. Oportet ergo ut cum situs diversi fuerint in translucente, varietur
12
etiam tibi eorum pervietas omnino. Deinde, quomodo erit dispositio
13
corporis in quo tantum est pororum et vacuitatum quod occultatur
14
eius color, ita ut appareat quasi sine colore, cum ipsum habeat in
15
se colorem, et non obnubilat colorem alterius rei quae est post ipsum,
16
immo certissime reddit id quod post ipsum est? Si autem ipsum
17
obtegit colorem suum, non facit hoc nisi per id quod est quasi nihil.
18
Ergo pori qui sunt in eo sunt multo plus quam plenum quod est in
19
illo. Quomodo autem poterit habere hanc constrictionem hyacinthi,
20
cum ipsum nihil sit nisi vacuitas? Si autem homo faceret in hyacintho
21
tria aut quattuor foramina et postea contereret minore vi, frangere
22
posset. Haec igitur sententia falsa est.
I.212
23
Ergo colores habent esse, et non est esse eorum ex hoc quod sunt
24
lux, nec lux est apparentia eorum, quamvis id quod sunt in effectu,
25
non sunt sine luce; translucens enim habet esse; et hoc est quod
26
demonstrare intendimus usque ad hunc locum. Restat autem adhuc
27
dicere quomodo fiat dispositio videndi, ex quo pendet etiam certificare
28
qualiter reddatur lux a translucente.
29
[III.5] CAPITULUM DE DIVERSITATE SENTENTIARUM DE VISU
30
ET DESTRUCTIONE PRAVARUM SENTENTIARUM
31
SECUNDUM QUOD EST IN IPSA RE
32
Dicimus ergo quod famosae sententiae de hoc tres sunt, quamvis
33
unaquaeque earum habeat subdivisiones. Una enim earum est sententia
34
|116|[ar. ed. Rahman]eorum qui tenent quod radii lineares exeunt de pupilla ad modum
I.213
35
pyramidis, cuius caput est versus oculum et eius basis ad partem rei
36
visae; propter quod autem fit verior visio est id quod dicitur sagitta,
37
quae est linea media radii, aequidistans ab extremis, et aliquid videre
38
est in illud hanc sagittam movere. Alia vero sententia est eius qui
39
tenet quod radius exit de pupilla, sed de toto eo non tantum pervenit
40
quod tangat hemisphaerium caeli nisi per disgregationem ex qua
41
provenit dilatatio visus, sed, cum egreditur et coniungitur aeri lucido,
42
fit ei aer instrumentum et apprehendit per illum. Tertia autem sen-
43
tentia est eius qui tenet quod, sicut alia sensibilia non apprehenduntur
44
ex hoc quod aliquid sensuum pertingat ad illa vel offendat in illa vel
I.214
45
coniungatur eis aut transmittat nuntium ad illa, sic visio non fit
46
ideo quod radius exeat aliquo modo et occurrat viso, sed quia forma
47
visi pervenit ad visum, translucente reddente ipsam.
48
Ratiocinatae sunt autem primae duae sententiae, dicentes quia
49
non fuit necesse aliis sensibus ut sensibilia advenirent eis, nisi quia
50
non certificatur eorum apprehensio nisi tangendo, sicut est tactus
51
et gustus et sicut odoratus, qui attractione cogit odorem obviare
52
sibi ut patiatur ab illo, et sicut sonus, quem perducit commotio ad
53
auditum. In visu autem hoc non potest esse: visum etenim remotum
54
est et ideo non videtur quod sibi adiunctum est, nec etiam potest
55
offendere in illum accidens quod habet esse in corpore visibili, scilicet
56
color eius aut figura: accidentia etenim non offendunt; et quando-
57
|117|[ar. ed. Rahman]quidem sic est res, oportet ut virtus sentiendi pertingat usque ad
58
locum sensati ad hoc ut offendat in illud. Non potest autem virtus
59
sentiendi moveri motu locali nisi mediante corpore quod eam pervehat
60
illuc. Hoc autem corpus est subtile eius generis cuius est radius et
61
spiritus, et ideo vocavimus illud radium. Et quia in oculo est corpus
I.215
62
huiusmodi, ideo videtur homini in tenebris quod lumen descendit
63
ab oculo suo et resplendet super nasum suum aut super aliquid aliud
64
quod est circa illud vel oppositum illi. Item in mane homo experge-
65
factus, cum aperit oculos, videtur videre radios coram oculis suis.
66
Item foramen uveae impletur lumine alterius oculi cum clauditur
67
alter; cum autem fortiter intuetur, tunc dubium non est corpus esse
68
quod transfertur in aliud.
69
Secunda autem secta negavit quod corpus quale est oculus non
70
capit de radio tantum de quo una linea continuet inter visum et
71
stellas fixas, nedum tot aliae lineae quae disperguntur ad omnia quae
72
videntur in mundo, praecipue cum quicquid videtur de eo non videatur
73
nisi continuum aequaliter. Oportet ergo ut id propter quod videtur
74
sit continuum. Negavit adhuc etiam quod hic radius exiens non
75
movetur in tempore non sensato ab oculo usque ad stellas fixas.
76
Dixerunt etiam oportere ut comparatio temporis tui motus ad rem,
I.216
77
inter quam et te sunt duo cubiti, ad tempus motus qui est usque ad
78
stellas fixas, sit comparatio duorum spatiorum; oportet ergo ut inter
79
duo tempora appareat diversitas.
80
Fortassis autem auctores tertiae sententiae ratiocinantur secundum
81
hoc contra auctores de radio lineari, nescientes quoniam hoc frivolum
82
est. Possunt etenim ponere tempus non sensatum eo quod est brevis-
83
|118|[ar. ed. Rahman]simum, in quo motus est radius usque ad stellas fixas. Deinde potest
84
dividi hoc tempus infinite, et possunt de eo partem sumere aut partem
85
partis, cuius comparatio sit ad totum illud sicut comparatio brevis
86
spatii ad longum, quamvis duo tempora utriusque longitudinis utraque
87
sunt non sensata eo quod sunt brevissima. Sed auctores de radiis
88
habent rationem quam destruere difficile est. Hoc est enim quod
89
dicunt quod specula testantur esse radiorum et splendorem eorum.
90
Necesse est etenim ut visui reddatur forma speculi postquam reddita
I.217
91
est speculo forma visi opposita, effigiata in eo, aut ut sit sicut nos
92
dicimus: radius etenim egreditur et offendit in speculum, et deinde
93
repercutitur ad offendendum in illum a quo reverberatur secundum
94
aliquem angulum proprium. Cum autem destructa fuerit prima dictio,
95
remanebit secunda.
96
Propter quod autem declaratur destructio primae dictionis, hoc
97
est quod hae formae, si essent effigiatae in speculo, sine dubio effigies
98
illae essent in aliquo loco superficiei, sicut cum color et lux rever-
99
berantur simul a translucente extra primum subiectum, et, cum
00
inspicitur illa redditio splendoris in uno eodemque loco, videtur
1
varie secundum diversitates situum intuentium. Effigies autem quae
2
est in speculo non est huiusmodi; immo movetur localiter propter
3
motum localem intuentis. Si enim non moveretur localiter nisi locali
4
motu visibilis tantum, non esset hic difficultas. Sed hoc quod movetur
5
locali motu contuentis, significat quod locus verus non est ibi in quo
6
imprimatur forma, sed, cum intuens movetur, movetur etiam directio
7
lineae quae, cum reverberatur ad visum, facit proprium angulum,
8
|119|[ar. ed. Rahman]et videntur per ipsam eandem lineam visibilia, et per ipsam etiam
I.218
9
videtur alia pars speculi in qua videntur esse ipsa visibilia, et sic
10
non cessat moveri.
11
Dixerunt etiam quia, quod significat certitudinem huius, hoc est
12
quod in visu hominis aliquando imprimuntur simulacra visibilium et
13
reverberantur inde ad visum alterius videntis, ita ut videat illud hic
14
secundus videns, et non videat illud dominus pupillae in qua assimila-
15
tum est hoc simulacrum ad instar imaginationis. Si autem haec im-
16
pressio esset certa in visu eius, oporteret secundum auctores sententiae
17
de simulacris, ut aequaliter uterque apprehenderet illud simulacrum.
18
Ipsi etenim tenent quod certitudo videndi est ut simulacrum rei
19
appareat in visu; unde in cuiuscumque visu apparuerit simulacrum,
20
debet illud videre.
21
Dixerunt etiam se ex hoc iudicare quod inspiciens speculum videtur
22
videre formam suam, sed non est ita. Radius etenim, cum offendit
23
in speculum et apprehendit illud, reverberatur repercussus et offendit
24
in formam intuentis et apprehendit eam, et quia videt speculum et se
25
una rectitudine exitus lineae radialis, videtur ei quod alter sit in
26
altero.
I.219
27
Dixerunt etiam quia, quod significat hoc non esse impressum in
28
speculo, hoc est quod, cum videtur hoc, non dubitatur non esse in
29
superficie speculi, sed quasi in imo et quasi longinquum ab ea. Et
30
haec longinquitas, necesse est ut aut sit in imo speculi: sed speculum
31
non habet tantam profunditatem nec etiam, si haberet tantam pro-
32
funditatem, redderetur nobis quod effigiatur in eo; restat ergo ut
33
illa longinquitas sit longinquitas e converso a parte profunditatis
34
speculi, et verum est quod non apprehenditur ipsa nisi in illa longin-
35
quitate quae est inter illum et speculum, quia eius effigies non fuit
36
impressa in speculo.
37
Nos autem debemus primum destruere duas primas sententias et
38
affirmare veritatem tertiae sententiae quae nostra est; deinde redibi-
39
mus ad hanc oppositionem et solvemus eam. Dicemus ergo prius quia,
40
|120|[ar. ed. Rahman]id quod egreditur de visu, necesse est ut aut sit aliquid stabile esse
41
habens situm et sit substantia corporea, aut ut sit aliquid quod non
42
habet existere per seipsum nec habet esse nisi propter rem trans-
43
lucentem quae est inter visum et visibile; quod autem est huiusmodi
I.220
44
vere non debet dici quod sit egrediens de visu, sed deberet dici quia
45
est passio aeris propter visum, et aer, propter passionem illam, fit
46
adminiculum videndi: hoc autem fit duobus modis, aut ad modum
47
adminiculi medii, aut ad modum adminiculi instrumenti.
48
Prius autem quam exsequamur divisionem, iudicabo ego iudicium
49
generale, quod videre non fit ex permutatione aeris secundum disposi-
50
tionem qua adiuvet visum aliquo modo. Ipsa enim dispositio sine
51
dubio fieret affectio in aere, non intentio relativa quantum ad unum
52
videntem et non ad alium. Nos autem non negamus esse hanc divi-
53
sionem, sed dicimus necesse esse ut sit relatio inter aerem et videntem
54
cum viderit, et propter hanc relationem fiet visio; sed negamus
55
dispositionem et affectionem fixam et stabilem esse in ipso aere et
56
in eius essentia, propter quam fiat aer alicuius qualitatis aut pro-
57
prietatis in se, quamvis non permaneret nec esset, cum removeretur
58
efficiens. Huiusmodi etenim affectionem non habet aer in compara-
59
tione unius visus et non alterius, sed est ei in comparatione omnis
60
quod est, sicut album non est album in comparatione unius et non
61
alterius, sed est album in seipso, et album comparatione omnis quod
62
est, quamvis non remaneat album, remota causa albificante. Unde
63
necesse est ut illa affectio, aut recipiat intensionem et remissionem
I.221
64
ut aliquando scilicet sit debilior et aliquando fortior, aut ut semper
65
sit uno modo. Si autem fuerit uno modo, necesse est ut eius causa
66
recipiat magis et minus, aut ut non recipiat. Si autem natura causae
67
|121|[ar. ed. Rahman]receperit intensionem et remissionem et illa natura per seipsam fuerit
68
causa, oportebit ut sequatur eam causatum in recipiendo intensionem
69
et remissionem. Impossibile est autem ut recipiat remissionem et
70
actionem quam facit ipse fortis, cum eius intensio et remissio fuerit
71
aliquid in natura sua propter quam sit causa. Ergo sequitur ex hoc
72
ut virtutes agentes in aere, cum multae fuerint et frequentes, accidentia
73
huius dispositionis et huius affectionis sit in aere fortior, et ut virtutes
74
visus et dispositio aeris in hac affectione minuant debilitatem visus,
75
praecipue cum non sit hoc ex hoc quod non recipit intensionem et
76
remissionem, immo est ex modo virtutum et dispositionibus virtutis.
77
Non est autem virtus eius, sicut diximus, in comparatione unius
I.222
78
visus et non alterius, sed ex seipsa. Sequitur ergo ut, qui sunt debiles
79
visu, cum convenerint, videant fortius et, cum divisi fuerint, videant
80
debilius, et ut debilis visu, cum fuerit iuxta latus fortiter videntis,
81
videat fortius, si aer permutatur fortius propter illam affectionem,
82
quocumque modo fuerit, sive ex coniunctione causarum multarum
83
aut fortium, eo quod ad reddendum formam et ad iuvandum visum
84
sit fortior, quamvis etiam debilitas visus operetur defectum in hoc.
85
Coniunctio etenim multorum debilium simul, non est sicut cum est
86
unus debilis tantum, quemadmodum eius qui est debilis visu non
87
est dispositio sui visus aequalis in aere claro et aere spisso: debilis
88
etenim, cum invenerit aliquod adminiculum extrinsecus, sine dubio
89
actio eius erit fortior; nos autem videmus quod debilis visu non
90
iuvatur aliquantulum in suo visu ex consortio fortiter videntium,
91
nec ex coniunctione debilium visu multorum simul. Ergo clarum est
92
|122|[ar. ed. Rahman]antecedens esse falsum.
93
Redeamus autem nunc ad divisionem quam praemisimus, dicentes
94
necesse esse ut aer aut sit medium, aut sit instrumentum. Si autem
95
fuerit instrumentum, aut erit sentiens aut reddens. Non potest autem
96
aliquis dicere aerem sic permutari ut fiat sentiens, ita quod sentiat
I.223
97
stellas et reddat visui id quod sentit. Deinde aer non tangit quicquid
98
videtur: videntur enim stellae fixae quas aer non contingit. Absurdum
99
est autem dicere quod caeli, qui sunt in medio, patiantur ex nostro
00
visu et fiant eius instrumentum, sicut aer fit eius instrumentum:
1
hoc enim nullus prudentium recipit. Aut dicemus quod lux est corpus
2
dispersum in aere et in caelo, unita cum nostris visibus, et fit instru-
3
mentum ipsorum. Adhuc etiam si concederemus hoc absurdum,
4
oporteret ut non videremus totum corpus stellae et ut concederemus
5
aliam absurditatem, scilicet quod in caelo sunt pori qui non possunt
6
parificari medietati corporis caeli, et oporteret quod, quaecumque
7
stella inspiceretur, eius una tantum pars videretur et non omnes.
8
Deinde adeo esset valida virtus nostrorum visuum, quod permutarent
9
totum aerem et lucem quae est diffusa in corporibus caelorum, sicut
10
ipsi dicunt, et totum fieret virtus sentiens aut quaelibet alia. Deinde
11
aer et lux non sunt coniuncta uni visui tantum et non alii. Cur ergo
12
quod sentiunt reddunt uni visui et non alii? Si autem necessarium
13
est visui, cum videt, ut sit in opposito visi ita ut aer reddat ei quod
14
sentit, tunc ipsum sentire aeris non est causa qua ipsa sensibilia
I.224
15
reddantur animae, sed ut visus cadat in aliquam oppositionem visi
16
et inter illa fiat aer medius. Si autem aer sentit per seipsum et reddit
17
etiam, quae cura nobis si sentiat in se? Quia, quod nobis confert ad
18
sentiendum, hoc est scilicet quod aer reddit nobis id quod videtur,
19
|123|[ar. ed. Rahman]et non curamus an ipse sentiat in se an non. Si autem volunt dicere
20
quod eius sentire est nostrum sentire, tunc caelum et aer et omnia
21
sentiunt propter nos.
22
Si vero non ponitur instrumentum, sed medium quod patitur
23
primo a visu et postea perficitur ut sit medium, debemus considerare
24
quali passione patiatur ad hoc ut reddat: videlicet, si hoc est ideo
25
quod recipit a visu virtutem vitae, cum ipsum sit elementum simplex,
26
hoc est impossibile, aut fit pervius in effectu propter visum; sol
27
autem efficacior est ad efficiendum eum pervium in effectu et suffi-
28
cientior. Utinam sciretur quid efficiat visus in hoc aere? Si enim cale-
29
facit eum, oportet ut, cum infrigidatur aer, prohibeatur videre. Si
30
autem infrigidat, oportet ut, cum aer incaluerit, prohibeatur videre.
31
Similiter de ceteris contrariis: omnia enim contraria in quae permu-
I.225
32
tatur aer, habent causas praeter visum quae, cum habitae fuerint,
33
non erit necesse ipsum permutari propter visum, sicut, cum habentur
34
eius contraria, non est necesse ut permutetur propter visum. Et
35
fortasse non accidit propter visum pervietas nec qualitas habens
36
contrariam aliquam de cognitis, sed accidit propter eum proprietas
37
quae caret nomine: quomodo ergo potuerunt eam scire auctores
38
huius sententiae et quomodo comprehenderunt eam? Nos autem iam
39
proposuimus propositionem communem, quae prohibet has omnes
40
permutationes, et idem est an comparentur proprietati an naturae
41
habenti nomen. Deinde putamus quod, cum aer fuerit translucens
42
in effectu et colores fuerint colores in effectu < … >, non sit necesse
43
esse aliud ad habendum visum.
44
Ponamus autem nunc quod egrediens ab oculo sit substantia corporea
45
radialis, sicut volunt plures ex illis. Dicemus ergo quod eius dispositio
46
necesse est ut sit his quattuor modis: scilicet ut, aut sit coniuncta
I.226
47
|124|[ar. ed. Rahman]cum toto viso et non separata a vidente, aut sit coniuncta cum toto
48
viso et sit separata a vidente, aut sit coniuncta cum una parte visi
49
et non cum alia, quocumque modo fuerit eius dispositio cum vidente,
50
aut ut sit separata a viso et a vidente.
51
Sed pars prima falsissima est, videlicet ut de oculo exeat corpus
52
continuum quod impleat unum hemisphaerium mundi et contingat
53
caelestia corpora; deinde, cum clauserit palpebras et aperuerit iterum,
54
egrediatur aliud corpus quantum et primum; aut cum clauserit,
55
redeat tota illa collectio ad oculum ut, cum iterum apertus fuerit,
56
egrediatur tota ab eo, quasi hoc stet ad arbitrium claudentis. Deinde
57
cur non videtur aliquid eminus in sua figura et magnitudine, si visus
58
pertingit ad illud et contingit? Magnitudo etenim magis deberet
59
perfecte apprehendi tactu quam color: radius enim fortassis dis-
60
gregatur et rarificatur et videtur color quasi confusus color, sed
61
dimensio videtur quasi incerta dimensio; incertitudo autem dimen-
I.227
62
sionis nihil diminuit de eius tota magnitudine et, quia est disgregatus,
63
est quasi sit compositus ex corporali dimensione et nihilo aut non
64
corpore. Et in hoc non confert nobis angulus qui est in visu, sed
65
confert auctoribus de simulacris, qui dicunt quod simulacrum resultans
66
in speculo apparet in parte pyramidis putatae penes superficiem
67
crystallineam, cuius caput est intra eam. Si enim angulus fuerit
68
maior, eo quod res propinquior est, erit tunc pars illa maior et effigies
69
quae in ea apparet, maior; si autem angulus fuerit minor, eo quod res
70
est remotior, erit pars minor et effigies quae apparet in ea, minor.
71
|125|[ar. ed. Rahman]Sed secundum sententiam eorum qui ponunt quod res visa est illa
72
quae tangitur instrumento videndi, hic angulus non confert eis.
73
Pars vero secunda est manifestioris inconvenientis, videlicet quod,
74
si hoc egrediens de oculo, separatur a vidente et pervenit usque ad
75
ursam minorem et contingit eam, nulla existente continuatione inter
76
ipsam et videntem, et videns sentit id quod sentit ipsum, erit hoc
I.228
77
quasi diceretur quod aliquis potest tangere aliquid manu abscissa,
78
aut quod suo corpori serpentis redditur id quod tangit cauda eius
79
quae est abscissa ab ea, propter sensum qui remanet in cauda, nisi
80
dicatur quod egrediens permutavit medium et per ipsum transmisit
81
aliquid visui, et tunc aer erit reddens et permutatus simul. Iam autem
82
diximus de hoc quod sufficit.
83
Si autem fuerit continuus cum aliqua parte visi, oportet ut non
84
videatur totum nisi id tantum in quod offendit. Si autem ponitur
85
visum permutatum in naturam exeuntis radii et fuerit quasi unum,
86
quid dicemus de caelo cum viderimus illud? Poterimusne dicere quod
87
caelum permutetur in naturam illius exeuntis radii ut fiat cum eo
88
sentiens quasi sint unum aliquid, ita ut offendat in stellam Saturni
89
et videat eam totam, similiter et Iovem et ceteras magnas stellas?
90
Huius autem manifesta est falsitas. Deinde iam ostendimus hanc
91
permutationem aeris esse non posse in eis quae praemisimus. Si autem
I.229
92
dicitur quod aer translucens non unitur cum eo aliquid unum, sed
93
permutatur in naturam reddentem, et ei quod tangit radius < … >,
94
et quod non tangit reddit aer formam eius propter permutationem
95
quae accidit ei, prima responsio ad hoc est quod aer, cur non permu-
96
tatur propter pupillam tantum et reddit ei, si reddere solet, ita ut
97
non egeat corpore egrediente? Secunda vero est quia iam declaravimus
98
impossibilitatem istarum permutationum. Tertia vero est quod aer
99
medius, qui est inter duas lineas egredientes, debet reddere unicuique
00
|126|[ar. ed. Rahman]illarum quod reddit alteri, et ad ultimum, collectioni radii ex collectione
1
aeris intrantis inter lineas reddetur forma sensati bis aut multotiens,
2
et tunc oportet videri sensatum bis aut saepius, praecipue si fuerit
3
sicut est in sententia aliquorum ex his quod lineae non apprehendunt
4
per se nisi quod reddit eis aer. Deinde si pupillae redditur ab omnibus
5
scilicet lineis et aere simul, tunc aer est reddens simulacra, sicut
6
dixit auctor primus. Qui autem scierit quod in his quae sunt non
7
est inane et quod corpora caelorum solida sunt et in eis non sunt
I.230
8
vacuitates vel concavitates, sciet hoc esse impossibile et quod hoc
9
egrediens non potest penetrare in illa. Sed qualiter potest hoc exiens
10
penetrare aquam nisi fuerit in ea inane, ita quod offendat in terram
11
totam quae est sub ea et videat eam, cum ipsa terra sit continua cum
12
aqua et non crescat eius moles propter id quod admiscetur ei? Si
13
autem fuerit ibi inane, quanta erit magnitudo harum inanium vacuita-
14
tum quae sunt in aqua, quamvis aqua sit gravis descendens in vacui-
15
tates et impleat eas? Videtur tibi quod tota aqua sit vacuitates,
16
aut maior pars eius aut medietas, ita ut hoc exiens possit penetrare
17
usque ad totum id quod est sub aqua et offendat in illud et contingat
18
illud, cum ipsum non sit separatum a visu: si enim separaretur,
19
esset mirabilius.
20
Si autem quis dixerit: «Videmus quod res parva penetrat aquam
21
multam, ita quod colorat eam, sicut crocus de quo parum quid tingit
22
multum aquae», dicemus quod coloratio multae aquae a croco pauco
23
necesse est fieri aliquo duorum modorum: scilicet ut aut infectio
I.231
24
quae accidit aquae non sit nisi in partibus croci et partes aquae sint
25
|127|[ar. ed. Rahman]ita ut erant, aut ut partes aquae permutatae sint in se propter infec-
26
tionem, sicut permutantur propter caliditatem et frigiditatem et
27
odorem, non quod substantia aliqua permisceatur eis. Et haec permu-
28
tatio fit aut secundum permutationem verae infectionis, aut secundum
29
permutationem infectionis similitudinariae: similitudinariam dico,
30
sicut cum apparet super aquam effigies alicuius iacentis in ea et non
31
est opposita visui, aut sicut videtur quod aqua est eiusdem coloris
32
cuius est vas suum; hoc autem cum fuerit multum, apparebit super-
33
ficies aquae secundum illam infectionem, quamvis de illo sit in ea
34
parum. Si autem haec infectio fuerit secundi modi, haec appositio
35
non proderit huic intentioni: aqua etenim permutata et effigiata
36
est; parum enim croci penetravit in illam totam, quia aliquando
37
permutatur id quod est magnae molis ab eo quod est magnae virtutis
38
et parvae molis. Et omnino, si aer fuerit huius dispositionis quod
I.232
39
permutetur propter radios, incidemus in id quod negavimus antea,
40
scilicet quia oportebit ut cum radii fuerint multi, fiat aeris multa
41
permutatio et prosit multum ad videndum. Si autem fuerit ad modum
42
redditus sine permutatione, tunc natura aeris est quae reddit simulacra
43
recipientibus, ut etiam reddat visibus.
44
Si autem non fuerit ad modum secundi membri divisionis sed primi,
45
tunc non possumus dubitare quod aquae minima sunt permixta per
46
minima croci et e converso, cum minima aquae sine dubio maioris
47
quantitatis sint quam minima croci, et quod inter quaeque duo minima
48
croci sit aqua pura, et quod istae aquae purae quae sunt inter quaeque
49
duo minima croci sint multo maiores quam minimae partes croci,
50
ita quod comparatio minimorum ad minima, cum collata fuerint
51
sibi ipsis, sit sicut comparatio totius ad totum. Cumque ita fuerit,
52
quantitates minimorum croci erunt parvissimae et erit impossibile
53
illas diffundi per totam aquam, et tunc non poterunt aquam contingere
54
|128|[ar. ed. Rahman]totaliter. Sed hic modus falsus est. Tota enim aqua tincta videtur,
55
et fit hoc ex una duarum causarum. Aut quia quaeque minima croci et
56
aquae sunt adeo minima quod non apprehenduntur sensu divisa,
I.233
57
sed hoc non prohibet alia esse multo maiora aliis: corpora enim
58
dividuntur in infinitum et possibile est ut minimum aquae sit millies
59
tantum quam sit minimum croci, et tamen tantae parvitatis est quod
60
non sentitur per se separatim. Cumque ita fuerit, non poterit visus
61
discernere inter minima croci et minima aquae, sed videbitur ex eis
62
una coloratio diffusa inter rubeum et translucens, et hic est unus
63
modus. Aut ut minima sensibilia croci non sint in sitibus oppositis
64
et aequidistantibus, sed cum duo minima croci habuerint ordinem
65
super unum sensibile minimum aquae, alia minima croci sint inferius
66
taliter ut, si eleventur cum aliis, cooperiant superficiem aquae et
67
sint quaedam illarum quae videantur in superficie superiore, et quae-
68
dam quae transmittant simulacra sua superficiei superiori, et con-
69
currant omnia in simulacris secundum unum colorem, aqua vero
70
reddat colorem uniuscuiusque illorum propter suam perspicuitatem,
71
et videatur totum continuum in una superficie, et videatur quod
72
diffusus est vel discurrit per totam aquam. Sed non est ita. Certificatio
I.234
73
autem huius membri est paucitas infecti visi in tenui quod nullius
74
est spissitudinis, et multitudo eius quod videtur in profundo, quamvis
75
comparatio similis est. Comparatio etenim croci, quod est in tenui ad
76
tenue, est sicut comparatio croci qui est in profundo ad profundum,
77
et his duobus modis potest id quod parum est vincere vel inficere
78
id quod est multum. Sed certe parum non vincit multum in quantitate,
79
sed fortassis in qualitate apparenti.
80
|129|[ar. ed. Rahman]Si autem posuerint quod hic exiens parum penetrat in aerem et
81
non pervenit ad rem visam, et postea aer remotus reddit ei et ipse
82
visui, aut quod aer reddit ei propter suam perspicuitatem tantum
83
sine permutatione, cur ergo ipse non reddit pupillae et excusat laborem
84
egrediendi spiritum ad aerem qui est expositus nocumentis? Si vero
85
fuerit propter permutationem, iam diximus de hoc quod dicendum
86
fuit. Deinde aer pupillae cur non permutatur, ita quod non egeat
87
spiritu?
I.235
88
[III.6] CAPITULUM DE DESTRUENDO SENTENTIAS EORUM
89
PER EA QUAE DICTA SUNT IN SENTENTIIS IPSORUM
90
Accedamus nunc ad enumerandum aliqua inconvenientia quae
91
sequuntur ex positionibus eorum; ex quibus est illud quod dixerunt,
92
quod partes exeuntes de visu reverberantur ab aliis corporibus ad
93
alia et, cum viderint unum corpus, reverberantur inde ad aliud corpus
94
et vident illud aliud corpus ad quod reverberantur; exempli gratia,
95
cum pervenerint ad speculum, resultant inde ad aliud corpus et vident
96
illud etiam. Ergo vident ea simul; ergo unum quid videtur duo simul,
97
et videtur quod unum eorum videat se in altero.
I.236
98
Hanc autem positionem consequuntur obiectiones, quarum una est
99
quod reverberatio huius radii aut est ex duro aut ex leni aut ex utroque;
00
sed haec reverberatio aliquando videtur in leni quod non est durum,
1
|130|[ar. ed. Rahman]sicut aqua: ergo durities non est causa; restat ergo ut causa eius sit
2
lenitas. At postquam causa est lenitas, necesse est ut sufficiat ad hoc,
3
qualiscumque lenis superficies fuerit, aut ut egeat superficie leni quae
4
sit partium continuarum. Si autem hoc membrum fuerit necesse,
5
impossibile est illum reverberari ex aqua: eius enim superficies,
6
secundum eos, non habet continuitatem propter multos poros quos
7
ponunt esse in illa, qui sunt causa propter quam potest videri perfecte
8
quod est post illam. Si autem non est necessaria continuitas, oportet
9
ut haec reverberatio sit in omnibus corporibus, quamvis sint aspera.
10
Nam causa asperitatis est angulus, aut quod videtur angulus eius
11
quod est concavum ante pupillam. Omne autem angulosum necessario
12
habet aliquam superficiem in qua non est angulus et est lenis; alioquin
13
anguli tendent in infinitum, aut divisio corporum terminabitur in
14
partibus non habentibus superficies, et haec utraque falsa sunt.
I.237
15
Ergo omnis corporis superficies compositae sunt ex superficiebus
16
lenibus. Oportet ergo ut in unaquaque superficie fiat reverberatio,
17
aut ut dicatur unum de duobus, scilicet quod aut in superficiebus
18
parvissimis non reverberatur radius, aut quod in superficiebus diver-
19
sorum situum reverberatur radius ad partes diversas et disgregatur
20
illud reverberatum et non apprehenditur de illo aliquid propter
21
privationem coniunctionis.
22
Sed prima pars divisionis falsa est. Notum est enim quod, si de visu
23
exit corpus quod subito diffundatur per hemisphaerium mundi, illud
24
quod primum exit, exit unitum, et quo magis elongatur, vertitur
25
in minores partes et magis disgregatas, et ut, cum reverberatur,
26
unaquaeque pars eius et unaquaeque summitas subtilis lineae eius
27
sine dubio non offendat nisi in partem quae est aequalis ei et reverbe-
28
retur ab illa; et ad hoc nec prodest nec obest id quod est post illam,
29
|131|[ar. ed. Rahman]sed fortassis, si superficies lenis in quam offendit fuerit minor ea,
30
non reverberabitur in ea.
I.238
31
Nos autem cum consideramus hoc, non invenimus quod causa et
32
necessitas prohibendi reverberationem in rebus existentibus apud nos
33
sit hoc quod parvissimae superficies earum sunt multo minores summi-
34
tatibus linearum radii offendentibus in ipsas. Aliquando enim accidit
35
ut aliquid sit asperum, et scimus certissime quod partes eius quae
36
habent superficies lenes, habent quantitates quas non dubitamus
37
esse maiores quantitatibus summitatum exeuntium radiorum, et
38
propter hoc non reverberantur in illis. Et hoc est sicut vitrum contri-
39
tum et sal et crystallus confracta admodum simile, quorum partium
40
superficies scimus verissime esse lenes, et non sunt adeo parvissimae
41
ut sint minores summitatibus exeuntis radii quae, cum coniunguntur,
42
non reverberatur in eis radius, immo etiam nec in aliis maioribus
43
quam sint haec. Deinde impossibile est ut corpora constricta terrena
44
recipiant divisionem in partes quae sunt minores partibus quas recipit
45
corpus radiale, cum dividitur in illas, ita ut pars constricti sit minor
46
ea in quam dividitur dissolutum. Deinde si causa reverberationis in
47
leni est privatio penetrabilitatis et repercussio retro, hoc totum est
I.239
48
in aspero; si autem non est repercussio nec privatio penetrabilitatis,
49
tunc non debet reverberari ab aliquo. Corpus etenim non habet ex
50
natura motus diversos, sed ex violentia; tu scis autem quod, cum
51
lucidum receperit illud naturaliter, non repercutiet retro nisi per
52
violentiam.
53
Deinde lenitas non est de affectionibus agentibus in corpora ut
54
mutet naturam eius quod offendit in eam, nec est de virtutibus repel-
55
lentibus a suis corporibus aliquid ita ut elongare faciat corpora a se.
56
|239|[ar. ed. Rahman]Si enim lenitas esset causa elongandi corpora, tunc elongaret quod
57
est inter illa in quocumque situ esset, et oporteret visum reverberari
58
a speculo quod tangeret radius exiens lineatus in eo, non cum offenderet
59
in illud summitate tantum. Si autem causa reverberationis est reper-
60
cussio retro aut tumor, sicut accidit pilae, deberet reverberari ab
61
omni corpore quod non penetraret, quamvis non esset lene.
62
Sed secundum sententiam auctorum de simulacris poterit hoc dici:
63
ipsi enim ponunt lenitatem causam reddendi simulacrum et quod
64
omnis lenitas, sive sit parva, sive magna, causa est reddendi simula-
65
crum aliquod; sed simulacra quae reddunt parvissimae superficies
66
sunt adeo parva quod non cognoscit ea visus, et ideo non sentiuntur.
I.240
67
Ponunt etiam quod in corpore aspero permiscetur obscuritas cum
68
lumine et obscuratur quicquid subsidit in eo, et quicquid supereminet
69
est adeo parvum quod non potest reddere simulacrum visui; si autem
70
esset planum, non contingeret istud. Sed auctores reverberationis
71
propter huiusmodi parvitatem non excusantur a privatione reverbera-
72
tionis. Si autem causam huius non ponunt parvitatem, sed disgrega-
73
tionem, ipsa disgregatio invenitur etiam in speculis figuratis talibus
74
figuris quod radius reverberatur ex illis ad hemisphaerium mundi
75
perfecte, sicut scitur in scientia de speculis. Et fortassis reverberatio
76
ex aspero non tantum disgregat radium quantum illa specula figurata,
77
sed fortassis concurrunt multae lineae ad unum punctum. Haec est
78
una de obiectionibus.
79
Secunda vero obiectio est quod: «Quomodo reverberatur aliquando
80
ab aqua et aliquando penetrat eam?» Oporteret enim tunc ut in altero
81
|133|[ar. ed. Rahman]istorum defectus contingat propter alterum, scilicet, aut ut visum
82
sub aqua non videatur integre, sed videantur de eo puncta penes
83
sensum distincta, non habentia perfectam formam, aut ut reverberans
84
in illud non videatur omnino, sed videantur de eo puncta penes sensum
85
distincta, quae non habeant integram formam, quamvis unum videatur
I.241
86
perfectius et forma alterius, comparatione huius, videatur imperfec-
87
tior. Non autem ita se habet res.
88
Obiectio autem tertia est quod reverberatum ab aliquo a quo
89
discedit et continuatur alii per quod videntur postea duae eorum
90
formae simul, necesse est ut, aut propter separationem radii reverbe-
91
rati non debeat forma sensati separari a radio, aut ut debeat. Si autem
92
non debet, tunc cur non videmus, cum avertimur, speculum a quo
93
discessit radius? Nescimus enim causam huius, nisi quia iactus radii
94
mutatus est alias. Si autem propter separationem forma debet separari
95
a radio, tunc quomodo videretur forma et speculum in una hora
96
simul? Si autem id quod de radio existit in speculo ipsum est quod
97
videt formam speculi, et id quod de illo discessit ab eo ipsum est
98
quod videt formam alterius rei, tunc iam appropriata est unicuique
99
visorum aliqua pars radii. Oportet ergo ut non videantur simul,
00
sicut cum radius iactatur in Platonem et radius iactatur in Socratem
1
una apertione oculi videntur simul, nec oportet propter illum ut,
2
quod videtur de Platone, videatur non diversum ab eo quod videtur
3
de Socrate.
I.242
4
Si autem dixerint causam huius esse quod radius reddit formam
5
sed per unam lineam, et reddit formam animae ductu illius lineae,
6
et quod una tantum linea est quae simul reddit hoc et illud, et quod
7
quicquid videtur una linea totum videtur unum in loco, dicemus
8
primo destructam esse hanc sententiam, cum negabatur quod linea
9
|134|[ar. ed. Rahman]exiens sit videns exterius, sed tantum reddens; secundo, quod non
10
negatur egredi alia linea quae offendat in lineam reverberatam et
11
continuetur ei. Si autem ipsa reddit per id quod continuatur ei de
12
lineis, et virtus quae est in oculo sentit, non autem exiens, tunc oportet
13
ut videatur res duabus lineis simul, et ut videatur forma cum speculo
14
et cum aliis, et oportet ut multotiens accidat videri rem geminatam,
15
non propter causam quae sit in visu, sed propter continuitatem linea-
16
rum radii quo videtur ad unam lineam. Hoc autem nec est nec contin-
17
git: non est enim possibile nobis videre aliquid in speculo et per se,
18
nisi cum oppositum fuerit visui; si vero non fuerit oppositum, vide-
19
bimus illud sicut speculum tantum.
20
Sit autem, secundum sententiam eorum, a punctum visus et b locus
I.243
21
speculi; et linea ab egrediatur de oculo et reverberetur a corpore
22
quod est contra c; et alia linea ad egrediatur et intersecet lineam bc
23
in puncto e et illic coniungatur ei. Dicemus ergo quod, secundum
24
sententiam eorum, oportet ut forma de d videatur cum forma c et
25
forma b, et ut videatur forma c a duabus summitatibus e et b et a
26
duabus lineis ea et ab. Partes etenim harum linearum quae egre-
27
diuntur ab oculis aut erunt continuae, aut contingentes se.
28
Si autem fuerint continuae et quaedam earum solent recipere
29
affectionem aliarum, sicut diximus, ita quod ambae reddunt pupillae,
30
|135|[ar. ed. Rahman]et affectio fuerit in toto ipso corpore et non fuerit in aliqua eius super-
31
ficie quae sit propria alicuius partis, nec fuerit redditio illa voluntaria
32
nec artificialis sed naturalis, tunc patiens, cum offenderit in agens
33
quod agit offendendo, debebit pati ex eo. Iudicium etenim de exitu
34
aptitudinum naturalium quae sunt in substantiis rerum ad effectum,
35
est ut natura aptitudinis sit in essentia patientis, quamvis non sit
36
propter causam alicuius quod sit de natura agentis, et ut res ex qua
I.244
37
est actio sit in natura agentis, quamvis patiens quasi non sit. Et
38
cum hoc ita fuerit, exitus ad effectum non erit, nisi quantum de uno
39
coniungitur alteri. Cum autem agens pervenerit ad patiens et remota
40
fuerint media, et hoc scilicet in quo est virtus agendi et hoc in quo
41
est virtus patiendi, oportebit ut actio et passio quae est inter illa,
42
proveniat naturaliter, quocumque modo fuerit continuitas. Angulus
43
etenim qui est ibi aliquo modo, scilicet e, non prodest ibi quicquam,
44
nec privatio penetrabilitatis nec finibilitas translucentis, scilicet aeris,
45
apud speculum efficit ibi aliquid, quia tantumdem est ut finiatur
46
penetrabilitas et continuentur ei lineae, quantum si sit infinita et
47
continuentur ei lineae: agens etenim debet agere et patiens pati.
48
Si autem forma et quasi affectio non fuerint in ipso toto corpore radii
49
qui diffunditur, sed in una tantum eius superficie aut in puncto
50
quod est finis eius et terminus, et non ad partem ipsius lineae, scilicet
51
ed, ad hoc ut ex ea parte continuetur ei et patiatur ab ea, sed non in
52
extensione illius lineae, oportebit tunc ut non patiatur < … > inter
53
principium lineae et eius summitatem, et ut forma cadat subito a
I.245
54
superficie contingenti eam in aliam superficiem sine passione partium
55
mediarum (in continuo etenim non est incisio in effectu), aut oportebit
56
ut redditio fiat per lineam directam, quae est ab, et non fiat per
57
|136|[ar. ed. Rahman]angulum, qui est ante e: punctum etenim sive angulus accidentia
58
sunt rectitudini, et hoc est quod numquam dictum fuit. Ergo manifes-
59
tum est quia passio lineae ea a linea ce est sicut passio lineae ba a
60
linea eb, sed tanto oportet amplius quanto propinquius est. Ergo
61
forma c debet reddi utrisque lineis quae sunt ea et ba. Oportet ergo
62
videri c non unum tantum, sed duo; oportet etiam reddi forma d cum
63
forma c; ipsi autem ponunt quod forma b redditur cum forma c;
64
oportet ergo videri tres formas, quae sunt d, c, b, simul. Hoc autem
65
totum non est ita.
66
Similiter etiam si essent contingentes. Nam, si unaquaeque partium
67
ipsarum linearum reciperet affectionem in toto suo corpore, seque-
68
retur ex tactu ut actio et passio transiret ab una parte ad aliam quae
I.246
69
est ante se; si autem non est ita, sed in superficiebus est quae sunt
70
oppositae viso, tunc non oportet visum reddi visui per aliquid angu-
71
lorum qui sunt extra illam superficiem.
72
Si autem interrogaverint nos dicentes: « Cur conceditis quod redditio
73
huius formae cadat in rectitudinem secundum aliquam affectionem
74
aliquorum visuum tangentium eam, et non aliorum? » - dicemus
75
quia certe nos non dicimus quod lux sit < … > ideo quod est recipiens
76
aliquid de descriptionibus et de formis ad transferendum eas ad aliud
77
ullo modo, sed dicimus quod illuminatum solet reddere formam suam
78
sibi opposito, nisi fuerit inter ea aliquid interpositum quod est colora-
79
tum, sed si medium fuerit translucens: si vero medium prius esset
80
recipiens et postea reddens, redderet omnibus visibus, quocumque
81
modo esset situs eius, sicut redditur calor omnibus tactibus, quo-
82
cumque modo sit situs eius.
83
|137|[ar. ed. Rahman]De his autem quae debent quaeri in hoc loco, est hoc quod saepe
84
videmus formam et dominum formae simul et una hora, et videmus
85
ea separata, scilicet quia videmus in speculo simulacrum alicuius
I.247
86
rei et ipsam videmus per se separatim, et hoc totum simul; et fortassis
87
hoc non contingit nisi ex duabus lineis radii, quarum una dirigitur
88
ad ipsum in directum et alia per angulum reverberationis. Conside-
89
remus ergo hoc si est possibile an impossibile.
90
Dicemus ergo quod propter iactum duarum linearum radii in rem
91
visam non debet res duo videri. Radii enim, secundum eos, quo magis
92
convenerint partes super rem visam et densatae fuerint, certius
93
deprehendetur et longius ab errore numeri. Praecipui etenim ex illis
94
concedunt hoc, et non concedunt quod, cum unus radius viderit
95
unam rem tantum, sit una, et, cum alius radius ceciderit super eum
96
et coniunctus fuerit ei, sit propter hoc error in visu, quamvis im-
97
possibile est ut rem unam contingant duo radii simul, sive sint duo
98
radii principaliter, sive sint duo radii, unus principaliter, et alius
99
ex reverberatione: radius etenim secundum eos corpus est; corpus
00
autem non penetrat corpus. Sed est possibile ut radius cadat super
1
radium et, si incesserimus hac via, non erit visio illorum utrorumque,
I.248
2
scilicet formae et rei cuius est forma, ad modum tangendi, sed videbitur
3
unum per tactum et aliud propter receptionem ex illo, et nihil interest
4
an utrique radii sint extremitates linearum exeuntium in directum,
5
aut ut unus sit sic, et alius ex latere per reverberationem. Ergo si
6
aliqua causa est huius, non est idcirco quod duo radii cadant super
7
unam rem absolute, sed hoc pacto quod unus radius solus cecidit
8
super ipsum, et alius cecidit super ipsum et super aliud etiam.
9
|138|[ar. ed. Rahman]Haec autem divisio destruitur ex duobus speculis sibi oppositis.
10
Radii enim hic non dividuntur secundum hunc modum, sed, si fuerint
11
ibi partes radii, erunt cadentes super utrumque eorum simul, et cum
12
hoc, visus videbit unumquodque speculum et eius simulacrum una,
13
sed duo radii hic non dividuntur. Nec est possibile ut unus radius
14
reddat unum simulacrum et alius aliud: unusquisque enim horum
15
apprehendit idem quod alter, et apprehendens est unus. Oportet
16
ergo ut illud apprehendere et hoc non sint duo, quia oportet ut visus
17
apprehendat formam uniuscuiusque speculi semel et non multotiens.
I.249
18
Si autem frequentatur propter reverberationem – et potuerimus excu-
19
sare illud aliqua levi excusatione violentiae et sustinuerimus illud
20
credere –, non oportebit propter hoc esse ibi iterationem. Ergo cur
21
ex unoquoque speculo redduntur simulacra multa, ita ut unum spe-
22
culum videatur multotiens, cum ipsum videatur semel sicut est et
23
multotiens eius simulacrum? Si autem dicitur quod, quia radius
24
reverberatur ab hoc speculo in illud, ideo videtur illud speculum in
25
isto, et deinde, quia iterum reverberatur ab illo in istud, idcirco illud
26
videtur in isto, cur, cum iterum reverberatus fuerit, non videtur
27
sicut primo visum fuit? Si autem dicitur quod primo visum fuit una
28
parte radii, et secundo alia parte radii, si partes fuerint reddentes
29
et non videntes, non reddent aliud nisi ipsum idem simulacrum, et,
30
ex diversitate iactuum ipsorum super illud, cum ipsum sit unum,
31
non proveniet diversitas in visu; hoc autem iam declaratum est.
32
Ipsi enim tenent quod partes reverberati pertranseunt super visum
I.250
33
a quo reverberantur, et tunc oportet ut ad partes illas transferatur
34
|139|[ar. ed. Rahman]forma eius, et cum hoc, non oportet propter suam mutationem super
35
illas ut augeatur numerus eius quod apprehenditur primo et quod
36
apprehenditur secundario: quod enim ex forma redditur, unum est.
37
Si autem partes per se fuerint videntes, sequetur quod diximus cum
38
negavimus videri simulacrum reverberatum super illas. Deinde opor-
39
tebit ut non videantur simulacra paulo post, cum ipsa fiunt mi-
40
nora. Et fortassis dicetur quod radius, postquam saepe repercutitur,
41
longius fit eius spatium, et propter hoc in unaquaque vice videtur
42
minus et differt primum a secundo in parvitate. Oportet ergo primum
43
ut lineae radiales, cum densatae fuerint ex reverberatione, non sint
44
quasi una linea quae est grossior et fortior quam prima, sed ut rema-
45
neant lineae recurvatae aliae positae circa alias, servata existentia
46
earum in eo quod non sunt unitae. Sed hoc iudicium incredibile est,
47
et cum hoc non conceditur apud eos quod parvitas in longitudine
48
recurvata secundum angulum sit quanta est in longitudine directa.
49
Deinde quid dicent de ipso eodem viso: cum elongata fuerint specula
I.251
50
a se in duplum illius spatii quod est inter reverberationes, non videbitur
51
parvissimum? Exempli gratia, sicut, si reverberaretur visus a speculo a
52
ad speculum b et videretur forma b in speculo a, deinde visus reverbera-
53
retur a speculo b ad speculum a et forma speculi a videretur in speculo
54
b, et deinde reverberaretur visus a speculo a ad speculum b et videret
55
formam a, et postea cum hoc videret formam b in speculo a, et longi-
56
|140|[ar. ed. Rahman]tudo quae erat inter illa duorum palmorum, necessario, propter id
57
quod percurrit radius de spatio recurvato quod est inter oculum
58
et unum speculorum, fieret octo palmorum; si autem nos elongaremus
59
speculum b a loco suo decem palmis, non videremus speculum in ipsa
60
parvitate, quamvis mirum est quod diximus de differentia formae
61
quae apprehenditur per seipsam, et quae apprehenditur ex reverbera-
62
tione eius, et quae apprehenditur ab illa duabus reverberationibus.
I.252
63
Hoc enim totum distinctum est penes visum, quia duae formae appre-
64
hensae sunt unius materiae et in uno recipiente. Differentia autem
65
formarum aut est ex definitionibus et intentionibus, aut est ex reci-
66
pientibus. Hae autem duae formae in seipsis una sunt, et subiectum
67
earum primum est unum, et recipiens earum secundum unum est.
68
Cur ergo debent esse duae?
69
Sed secundum nostram sententiam de hac absurditate nihil ad nos:
70
duae etenim formae secundum nos sunt visae a duobus recipientibus,
71
quorum unum est eius subiectum primum, et alterum est corpus
72
tersum quod est recipiens simulacrum subiecti primi aliquo modo
73
receptionis et efficiens formam simulacri in oculo aliquo modo. Deinde
74
contra illud mirabile de radio post radium, hoc est dicendum quod,
75
si res ita est ut diximus, scilicet quod radius secundus non debet
76
|141|[ar. ed. Rahman]penetrare primum, sed ut contingat exterius, quomodo tangit radius
77
reverberatus visibile et videt illud et non tangit, nisi quantum dedit
78
ei contingens praecedens? Si autem videt id quod ille videt secundum
79
quod patitur ab illo, et receptio eius quod recipit fit causa continuitatis
80
suae cum illo, destruetur debitum patiendi per angulum designatum,
81
nec etiam apprehendet aliquid aliud numero ab eo quod apprehendit
I.253
82
primus ullo modo. Si autem tetigerit alias partes rei praeter eas quas
83
tetigit alius, nullus eorum apprehendit certissime, nec ambo appre-
84
hendunt aliquid unum.
85
[III.7] CAPITULUM DE SOLVENDA QUAESTIUNCULA QUAM INDUXERUNT
86
ET DE COMPLENDO VERBO DE VISIBILIBUS
87
INTER QUAE ET TRANSLUCENTIA ET TERSA SUNT SITUS DIVERSI
88
Solvemus nunc quaestiunculam praedictam quae fallit eos ob hoc
89
quod propinquitas prohiberet videre et quod impossibile est colores
90
et figuras moveri a suis subiectis motu locali. Hoc enim non facit
91
pro eis, nisi diceremus quod visus aut alicuius sensuum est abstrahere
92
formam a materia, hoc modo ut formam ipsam assumat a sua materia
93
et mutet eam motu locali ad virtutem sentientem; hoc autem nullus
94
dixit, sed dicimus hoc fieri ad modum patiendi: passio enim non
I.254
95
fit ut patiens abstrahat virtutem agentis aut qualitatem eius, sed
96
ut recipiat ab eo consimilem illius, sed alterius generis quam sit illa.
97
Unde nos dicimus quod visus recipit a viso formam similem ei
98
quae in illo est, sed aliam, quia in hoc etiam quod non sentitur nisi
99
propter propinquitatem, sicut odoratum et tactum, sentiens non
00
|142|[ar. ed. Rahman]abstrahit formam eius, sed fit in eo similis formae eius. Sunt enim
1
quaedam rerum quae non patiuntur nisi offendendo et sunt quaedam
2
quae, cum offenderint, discedit ab eis aliquid quod est necessarium
3
ad hoc ut afficiat eorum affectio. Et hoc est in hoc loco radius, quem
4
necesse est continuari cum forma visibili ad hoc ut habens formam
5
iactet ex sua forma simulacrum in aliud, quod est similitudo eius
6
quod videtur iactare suum simulacrum debile, cum intenditur super
7
illud lux, ita ut inficiat suo colore id quod est illi oppositum et trans-
8
ferat in illud certissime, cum id quod est ei oppositum fuerit recep-
9
tibile huius, quamvis hoc etiam sit mediante speculo; et praeter hoc
10
quod eget luce visibilis, eget etiam medio veluti instrumento quod
11
adiuvet apprehendere et hoc est pervietas, et ut mensura eius habeat
I.255
12
terminum definitum quo nullus minor potest apprehendi. Quod autem
13
apprehendens apprehendit simulacrum apprehensi, significat id quod
14
remanet in imaginatione de forma visi, ita quod imaginat illud quando
15
vult, et putat ipsum imaginatum esse formam rei in se et quod trans-
16
latum est ad imaginationem et motum, sed movetur res a sua forma,
17
immo est aliquid extra illam, consimile illi. Hoc etiam quod forma
18
solis remanet in oculo multo tempore cum inspexeris solem et postea
19
averteris te ab illo, significat tibi quod oculus recipit simulacrum.
20
Similiter imaginatio cadentis guttae videtur linea, et gutta quae
21
movetur circulariter, circulus aliquis < … >. Impossibile est autem
22
videri distensionem guttae motae in tempore, quin imaginetur res
23
|143|[ar. ed. Rahman]in duobus locis. Oportet ergo ut, de hoc quod gutta prius est sursum
24
et postea iusum et distenditur in medio, et de hoc quod gutta est in
I.256
25
uno extremo spatii in quo revolvitur et deinde in alio extremo eius
26
et distenditur in medio, simulacrum huius sit imaginatum penes te.
27
Hoc autem non fit in uno momento. Oportet ergo ut simulacrum eius
28
quod praecessit sit certissime post ipsum et remanens post ipsum,
29
et < … > eius quod sensimus posterius, et fiat ex illis distensio quasi
30
sensata. Sed hoc fit propter hoc quod forma eius est impressa, quamvis
31
gutta iam mota est a termino in quocumque posueris eam, et non
32
remansit in illo termino suis duobus temporibus.
33
Sed in hoc quod dixerunt de lumine apparente ante oculos, causa
34
erroris sui hoc est quod hoc non fit, secundum eos, nisi uno modo;
35
qui putaverunt non esse concedendum quod oculus est quiddam habens
36
in sua substantia aliquid quemadmodum lucentia, de quibus prae-
37
diximus in praemissis, qui in tenebris lucet et illuminat quod est
38
coram ipso per qualitatem quam ipse efficit, non per aliquid quod
39
discedat ab eo, quasi non sit etiam possibile ex confricatione et tactu
40
contingere aliquando in tenebris igneos radios tenues, sicut contingit
I.257
41
ex confricatis superficiebus palliorum et ex manu confricante pulvi-
42
naria et barbam. Iam etiam patebit tibi quod ipsa pupilla potest esse
43
de his quae in nocte lucent et illuminant et iactant radios suos super
44
id quod est oppositum illis. Oculi etenim multorum animalium sunt
45
huiusmodi, sicut oculus leonis et serpentis; et quandoquidem sic est,
46
potest illuminare tenebrosum; unde multa ex animalibus vident in
47
tenebris, quoniam illuminant rem luce procedente ex oculis et virtute
48
|144|[ar. ed. Rahman]suorum oculorum.
49
Sed de verbo quod una pupilla impletur cum altera clauditur,
50
quis negat quin in nervo concavo sit corpus subtile quod est vehiculum
51
virtutis videntis, quod appellatur spiritus, qui movetur aliquando
52
occultando se et subterfugiendo, aliquando apparendo et intuendo?
53
Qui, cum clausus fuerit alter oculorum, fugit otium et tenebras natura-
54
liter et vadit ad alium oculum, eo quod concavitas communis est eis,
55
sicut noverunt auctores chirurgiae. Propter hoc autem quod una res
56
impletur ex alia, non oportet ut in natura implentis sit emissio et
57
exitus et progressio in terram et discessio usque ad terminos mundi.
58
Sed oppositio de verbo speculi tangit omnes tenentes quod in
59
speculo formatur forma sensibilis. Ea autem quae contra hoc possunt
I.258
60
responderi sunt tria: unum quorum quasi innititur auctoritati, videlicet
61
quod forma non imprimitur in speculo eo modo quo forma materialis
62
imprimitur in suis materiis, eo quod non coniunguntur in illis contra-
63
riae, sed haec forma et eius contraria imprimuntur ambae in toto
64
speculo. Non enim est turpe convenire in eo simul similitudinem
65
albedinis et nigredinis: sunt enim in eo non ut fiat quale propter
66
illas, sed sicut fit in intellectibus, qui intelligunt albedinem et nigre-
67
dinem sine partitione sui. Deinde, quod redditur videnti est quiddam
68
quod est alicuius comparationis inter tria, scilicet videns et quod
69
videtur et speculum, et comparatio horum trium non concurrit in
70
unamquamque partem speculi, quia una pars eius reddit ipsam albedi-
71
nem et alia ipsam nigredinem, et est distinctio eorum in visu; coniunc-
72
tio autem redditus et distinctionis acquirit visui quale ipsum et visum.
73
|145|[ar. ed. Rahman]Hoc autem responsum ego non teneo nec intelligo, nec intelligo
74
quomodo forma est impressa in corpore materiali, scilicet speculi,
I.259
75
cum ipsa non sit in eo, et aliquando vacuetur corpus ab ea cum ipsa
76
sit impressa in eo. Quomodo ergo corpus est non vacuatum ab ea,
77
cum ipsa non appareat in illo, sed apparet in eo forma quam habet,
78
quamvis ipsum soleat videri? Aut quomodo erit nostra dispositio
79
in comparatione stantis post stantem? Hoc autem est prolixus labor.
80
Labor enim qui est in hoc, hic est quod, quia non ponitur figura imprimi
81
in speculo, ponitur figura non terminata: et labor etiam qui est hic,
82
hic est quod ponitur forma nigredinis in corpore, ita ut ipsa non sit
83
nigredo corporis, et conceditur quod albedo coniungatur ei in corpore
84
simul, et ponitur forma nigredinis alia a nigredine, similiter forma
85
albedinis praeter albedinem. Sed verbum de intellectu et intellecto
86
differemus usque ad tempus suum.
87
Duorum autem quae possunt responderi, unum respondebimus
88
affirmantes illud, et aliud dicemus quasi verisimile.
89
Quod autem affirmamus, hoc est quod dicimus primo non oportere,
90
cum aliquid necessarium fuerit ad hoc ut aliquid operetur in aliud,
I.260
91
ut illud necessarium, velut speculum et translucens, patiatur a primo
92
idem quod patitur ab eo tertium: alioquin teneremus quod, cum
93
dolaretur cum ense, dolaret et ipse, et cum in nocte incederetur secun-
94
dum ducatum alicuius signi, incederet et ipsum.
95
|146|[ar. ed. Rahman]Secundo, quod non est per se notum nec omnino manifestum ut
96
omne corpus efficiens debeat offendere in patiens. Quamvis enim
97
hoc inveniatur per inductionem in plerisque corporum, non tamen
98
est necesse ut omnis actio et passio fiat per offensionem et contactum.
99
Possibile est enim ut actiones aliquorum in aliqua fiant sine offensione,
00
sicut est possibile ut non corpus agat in corpus sine offensione, sicut
1
Deus et intellectus et anima. Ergo non est mirum si unum corpus
2
agat in aliud corpus sine offensione, et si quaedam corpora agant
3
offendendo et alia non offendendo. Nemo autem probare potest hoc
4
non esse possibile, nec quod, propter distantiam et situm quae sunt
5
inter duo corpora, sit impossibile operari unum eorum in aliud sine
6
offensione. Non enim superesset hic nisi aliquis modus admirationis,
I.261
7
quasi omnia corpora non soleant operari alia in alia, nisi propter
8
huiusmodi distantiam separationis: cum enim contingeret videri
9
agens quod ageret [non] offendendo, mirarentur de illo, sicut modo
10
mirantur de agente absque offensione. Et quandoquidem est hoc,
11
tunc non est impossibile quantum ad intellectum, quod nostra senten-
12
tia approbata confirmat et non est argumentatio quae destruat;
13
dicemus ergo quod corpus lucens ex seipso et illuminatum coloratum
14
solet agere in corpus sibi oppositum, cum fuerit receptibile simulacri
15
sicut visus est receptibilis, et fuerit inter ea corpus quod non habet
16
colorem, actionem quae est forma qualis eius forma, ita ut nihil agat
17
in id quod est medium, quia est non receptibile eo quod est trans-
18
lucens. Postquam autem non est per se notum nec probatum demon-
19
stratione quod nullum corpus operatur in sibi oppositum mediante
20
translucente ullo modo, hoc autem fuerat primo possibile intellectui,
21
|147|[ar. ed. Rahman]sed iam est affirmatum per id quod probavimus de qualitate appre-
22
hendendi, tunc est non impossibile. Similiter etiam cum hoc, est non
I.262
23
impossibile ut, loco unius medii, sint duo media, scilicet medium et
24
aliud medium; et loco unius situs et unius distantiae, sint duae dis-
25
tantiae et duo situs, distantia et situs praedicta cum alia distantia
26
et situ alio; et loco huius solius medii translucentis, sit medium quod
27
est coloris tersi cum translucente; et in loco distantiae oppositionis
28
inter ipsum et hoc translucens illuminatum, sit distantia et oppositio
29
cum illo terso habente distantiam et situm praedictum cum lucenti
30
illuminato visibili. Ergo hoc corpus cuius oppositum habet duo media,
31
scilicet tersum et translucens, solet agere, in omne quod opponitur
32
sibi oppositum et tersum cuius omne oppositum habet consimilem
33
pervietatem, quamvis sit tersum post tersum in infinitum, cum
34
fuerit utrumque in situ definito, actionem quae est qualis eius forma,
35
ita ut non agat aliquid in translucente ullo modo; ergo translucens
36
et tersum sunt duo necessaria ad hoc ut unum operetur in aliud quod
37
non fit in illa duo. Et cum ita fuerit, et contigerit ut simulacrum tersi
38
veniat ad visum cum simulacro alterius simul, et visum fuerit utrum-
39
que in una parte videntis, putabitur quod simulacrum appareat in
40
terso; et hoc est e contrario ei quod dicitur de radiis.
41
Modus autem ad quem accedimus, hic est scilicet quod non oportet
I.263
42
ut omne imprimens imprimat in aliud similitudinem sui, quia, sicut
43
est possibile imprimere in aliud similitudinem sui, sic etiam est possibile
44
ut non imprimat in aliud similitudinem sui; possibile est autem ut
45
|148|[ar. ed. Rahman]lucens imprimat aeri aliquam impressionem quae non est ex hoc quod
46
formetur forma simili formae lucentis et illuminati, sed ut imprimat
47
aeri tale quid quod non apprehenditur sensu visibili nec ullo aliorum
48
sensuum, nisi in superficie aeris quae finitur apud lucens et opponitur
49
parti in qua est habens simulacrum. Et praeter hoc, possibile est ut
50
imprimat terso aliquam impressionem aut mediante translucente aut
51
non mediante; postea translucens aut tersum operentur in instru-
52
mentum videndi, aut principaliter aut mediante sua impressione in
53
superficiem aeris qui est ad partem eius, impressionem quae est qualis
54
forma eius quod egit in unumquodque illorum principaliter. Ergo
55
unumquodque agentium agit actionem diversam ab eo quod est in eo,
56
scilicet agens visibile quod agit in translucens aut tersum, et trans-
57
lucens aut tersum quod agunt in visum. Et multa sunt huiusmodi
58
scilicet ut aliquid agat actionem diversam a natura sua, et deinde
59
ipsum in quod egit operetur in aliud tale qualis est natura primi,
I.264
60
sicut est motus ex quo accidit in aliquod corpus calor quod, cum
61
caluerit, ex calore illius accidet motus alius a primo motu numero,
62
sed ei consimilis in specie. Contingit autem videre reverberari a speculo
63
formam et colorem in pariete, tamquam sita sint in pariete, quae
64
non moventur secundum situm videntis nec sunt sita aliquo modo
65
in speculo, sed sciuntur venire a speculo ad parietem; quae, etsi
66
videantur in speculo, non tamen videntur sita in eo. Ergo speculum
67
impressit impressionem qualis non existit in eo; similiter est dispositio
68
visus.
69
Sed de verbo repercussionis ex aqua, iam dixerunt aliqui auctores
70
sententiae de radiis quod radius, cum cadit super eam, expanditur
71
|149|[ar. ed. Rahman]et refringitur primum et occupat maiorem locum, deinde videtur in
72
maiore quam id quod opponitur illi. Sed de auctoribus de simulacris,
73
aliqui dixerunt quod causa in hoc, hoc est scilicet quod aliqua pars
74
eius quod est oppositum, reddit propter hoc quod penetrat oppositum,
75
et alia eius pars, propter hoc quod est speculum. Et non est longe
76
putari quod totum reddit, ideo quod est speculum; sed speculum
77
quod est intus, diversum est a speculo visibili quod est extra. Dixit
I.265
78
sciens unus ex antiquis expositoribus quod, quia visui deest subtilitas
79
videndi, contingit ei videre longius et spargi visum ex inspectione
80
et augeri simulacrum. Potest autem haec dictio confirmari sic ut
81
dicatur quod id quod solet videri alicuius elongationis et alicuius
82
mensurae, cum putatur longius quam sit et non fuerit visa eius men-
83
sura quae debet videri propter illam elongationem, sed maior illa
84
(cum certe propius fuerit, videbitur eius mensura maior quam mensura
85
debita suae elongationi), videtur ergo maior solito. Deinde eget hoc
86
multa consideratione et ut certificator originum percipiat hoc et fiat
87
eiusmodi ne sibi in hoc veritas obscuretur. Ergo haec quaestiuncula
88
non est magis propria unius sententiae quam alterius. Nam disgregatio
89
quam dixerunt auctores disgregationis vel fractionis, si est ex per-
90
cussione, cur remanet in sua dispositione et cur non iterum reper-
91
cutitur et dirigitur? Natura enim radii est penetrare in directum.
I.266
92
Si autem hoc est impossibile, quid est in radio qui penetrat illud cum
93
offendit in illud et postea augetur res in profundo, cur accidit ei ut,
94
cum eius profunditate, augeatur fractio et cur, cum extensione eius,
95
non augetur rectitudo? Quia, quantum ad intellectum, oporteret
96
ut accideret ei propter extensionem repercuti et non expandi. Et
97
omnino quam bonum est id quod dixit auctor primus, scilicet ut
98
visibile veniat a latitudine ad coangustationem et colligatur ibi:
99
hoc enim est plus adiuvans ad certificandum eius formam, quam ut
00
|150|[ar. ed. Rahman]videns egrediatur ab oculo et diffundatur in latitudinem.
1
Quod autem annecti debet huic loco est id quod dicemus de sitibus
2
visi et videntis et speculi. Dicemus igitur quod aliquando accidit
3
ut visum et videns et lucidum sint in uno translucenti, aliquando
4
autem contingit ut lucidum et visum sint in translucentibus inter
5
quae sunt superficies. Si autem fuerit situs superficiei in oppositione
6
quae est inter videns et lucidum, idest efficiens lumen, non videbitur
7
illa superficies sicut superficies caeli et aeris. Si vero superficies fuerit
8
extra hoc, sicut superficies aquae, et nobis in aere, et lucidum non est
9
in hac oppositione, in ipsa superficie reverberabitur lux quae venit
10
a lucido ad visum et videbitur separata (iam autem scisti quid sit
11
reverberatio). Si vero infra superficiem in qua reverberatur fuerit
I.267
12
visibile, demonstrabit illud in quo est eo quod est translucens, et
13
demonstrabit illud propter hoc quod est speculum; speculum autem
14
ibi erit parificatum ei quod opponitur visibili, si fuerit detectum
15
videnti; si vero tectum fuerit, erit speculum in loco quo offendunt
16
se linea quae exit de visu et perpendicularis exiens de viso quodest
17
in aqua, propter quod redditur eius simulacrum in rectitudinem.
18
Si enim proieceris anulum in pelvim in qua non potest videri, cum
19
illam postea impleveris aqua, videbitur. Si vero visum fuerit extra
20
translucens medium, praeter translucens in quo est videns et lucidum,
21
translucens medium demonstrabit illud. Si autem non fuerit ita,
22
sed fuerit ex parte videntis, superficies illius translucentis non ostendet,
23
nisi fecerint ei colorem extraneum propter aliquid quod ponatur ex
24
altera parte ad hoc ut videatur.
25
|151|[ar. ed. Rahman][III.8] CAPITULUM QUALITER UNUM VIDEATUR DUO
26
Dicemus quod hoc quod unum videtur quasi duo nimis consideran-
27
dum est: ex eo enim pendent auctores de radiis dicentes quod, quia
28
visio fit propter aliquid quod egreditur de visu et offendit in rem
I.268
29
visam et deinde contingit refringi eius situm penes visum, oportet
30
ut id quod est unum videatur quasi duo discreta et videatur duo.
31
Et nesciunt quod ex hoc sequitur eos absurditas magna: si enim videre
32
fieret tactu summitatum radiorum qui conveniunt super illud, tunc
33
deberet unum videri in unaquaque dispositione, quod non impediret
34
refractio summitatum radiorum refractorum.
35
Verum est autem quod simulacrum visi redditur, mediante trans-
36
lucente, membro receptibili apto leni illuminato, ita ut non recipiat
37
illud substantia translucentis aliquo modo secundum quod est ipsa
38
forma, sed cadit in illud secundum oppositionem non in tempore.
39
Primum autem cui imprimitur simulacrum visi est humor crystalleidos,
40
penes quem non consistit certe videre; alioquin unum videretur duo:
41
duo enim simulacra sunt in crystalleidis, sicut cum tangitur aliquid
42
utraque manu sunt duo tactus. Sed hoc simulacrum redditur a duobus
43
nervis concavis ubi coniunguntur in modum crucis, qui sunt duo
44
nervi, quorum dispositionem assignabimus cum loquemur de chirurgia.
45
Quasi enim ex forma exteriore venit in aestimatione pyramis rotunda,
46
ita ut iactet angulum suum ultra superficiem crystalleidos, similiter
I.269
47
simulacrum quod est in crystalleide, mediante spiritu reddente qui
48
|152|[ar. ed. Rahman]est in nervis contingentibus se, reddetur affectioni pyramidis, et
49
offendunt se duae pyramides et cancellantur ibi, et unitur ex eis
50
forma similitudinaria una penes partem spiritus qui gestat virtutem
51
videndi. Deinde quod est post hoc, est spiritus reddens quod videtur,
52
non apprehendens iterum; sin autem, divideretur iterum apprehensio
53
propter divisionem nervorum; et iste reddens est de substantia viden-
54
tis, et penetrat in spiritum qui est repositus in primo ventriculo cerebri,
55
et imprimitur iterum forma visa in ipso spiritu qui est gerens virtutem
56
sensus communis, et sensus communis recipit illam formam, et haec
57
est perfectio videndi. Virtus autem visibilis est extra sensum com-
58
munem, quamvis emanet ab eo: volo autem dicere quod virtus visibilis
59
videt et non audit nec olfacit nec tangit nec gustat; virtus vero sensus
60
communis videt et audit, et cetera, sicut scies postea.
61
Deinde haec virtus quae est sensus communis reddit formam alii
62
parti spiritus, quae est continua cum parte spiritus quae vehit ipsum,
63
et imprimit in illam formam ipsam, et reponit eam ibi apud virtutem
64
formalem, quae est imaginativa, sicut postea scies, quae recipit formam
I.270
65
et conservat eam. Sensus etenim communis est recipiens formam,
66
sed non retinens; imaginativa vero retinet quod recipit illa. Causa
67
|153|[ar. ed. Rahman]autem huius est quod in spiritu in quo est sensus communis non
68
existit impressa forma exterius apprehensa, nisi quamdiu comparatio
69
praedicta inter illam et rem visam fuerit praesens, aut statim futura;
70
cum vero absens fuerit visum, delebitur de eo forma, et non existet
71
tanto tempore quod attendi debeat. Sed in spiritu in quo est imagina-
72
tiva, formae sunt existentes, quamvis a longo tempore absentatae
73
fuerint, sicut in proximo manifestabitur tibi. Forma autem, cum
74
fuerit in sensu communi, erit in eo sensata certissime ita ut, si impri-
75
matur ibi forma non veri esse, sentietur sicut in amaritudinariis;
76
cum autem fuerit in imaginatione, erit imaginata, non sensata.
77
Deinde forma quae est in imaginatione penetrat posteriorem ventri-
78
culum, cum voluerit virtus aestimativa et elevaverit vermem, et de
I.271
79
duobus membris quae terminantur penes vermem fecerit unum, et
80
coniungetur forma cum spiritu qui gerit virtutem aestimativam,
81
mediante spiritu qui gerit virtutem imaginativam, quae vocatur in
82
hominibus virtus cogitationis, et forma quae erat in imaginativa
83
imprimetur in spiritu virtutis aestimationis, et virtus imaginationis
84
|154|[ar. ed. Rahman]deservit virtuti aestimationis, reddens ei quod est in imaginativa. Sed
85
hoc non retinetur in effectu in virtute aestimationis, nisi quamdiu fuerit
86
apertus transitus, ut duo spiritus offendunt se et duae virtutes occur-
87
runt sibi; sed, cum respuerit eam virtus aestimationis, delebitur ex
88
ea forma illa.
89
Probatio autem certitudinis huius rei, scilicet quod existentia huius
90
formae in aestimatione est extra existentiam eius in imaginatione,
91
hoc est quod imaginatio est quasi conservatrix, et formae quae sunt
92
in ea non sunt semper imaginatae ab anima in effectu; si enim ita
I.272
93
esset, imaginatio deberet imaginari simul multas formas, qualiscumque
94
forma esset in imaginatione. Sed nec haec forma est in imaginatione
95
ad modum eius quod est in potentia; si enim ita esset, oporteret ut
96
creaturae exteriores redirent ad eam iterum; sed sunt repositae in
97
illa. Aestimatio vero, mediante virtute cogitationis aut imaginatione,
98
ostendit eas animae, et penes eam consistit redditio formarum sensi-
99
bilium; sed memorialis est propter aliud, sicut postea ostendemus.
00
Ista fundamenta oportet ut sint in promptu apud te. Et deinde
1
redibimus ad nostrum propositum dicentes quod causa videndi unum
2
duo, quadruplex est.
3
Una est enim contorsio instrumenti quod reddit simulacrum quod
4
est in crystalleide < … > duorum nervorum, ita quod duo simulacra
5
non redduntur uni loco in directum, sed unumquodque illorum tendit
6
ad partem virtutis visibilis per se: duae enim lineae duorum simula-
7
crorum non transeunt eo transitu qui solet cancellari cum pertranseunt
8
contactum duorum nervorum. Oportet ergo ex hoc ut, ex unoquoque
9
simulacro quod venit ex crystalleide, imprimatur similitudo per se
I.273
10
et in partem visibilis spiritus per se. Erunt ergo quasi duo simulacra
11
ex duabus causis discretis extrinsecus, ideo quod non uniuntur duae
12
lineae egredientes ex eis ad centrum duarum crystalleidon, quae
13
sunt penetrantes duos nervos concavos: et propter hanc causam res
14
|155|[ar. ed. Rahman]apparent multae et dispersae.
15
Secunda autem causa est motus visibilis spiritus et eius commotio
16
ad anteriora, dextrorsum et sinistrorsum, ita quod pars apprehendens
17
pertransit terminum suum qui est ei designatus naturaliter, et tendit
18
versus partem duarum crystalleidon, motu fluctuante et vacillante,
19
ad hoc ut describatur in illa simulacrum et similitudo, antequam
20
cancellentur duae pyramides: et tunc propter hoc apparent duo
21
simulacra. Et hoc est sicut simulacrum quod semel describitur ex
22
sole in aqua stagnante et quieta, et quod describitur ex sole, fluctuante,
23
descriptione iterata, quia angulus qui habetur inter lineam visus
24
directi in aquam et lineam solis directam in aquam penes quem consistit
25
nostrum videre, ad modum quo de speculo redditur nobis aliquid,
26
non remanet unus, quia movet eum commotio ad multa et multi-
27
plicatur iste angulus et imprimuntur in eo simulacra plus quam unum.
28
Causa autem tertia est ex concussione motus spiritus latentis, qui
29
est ultra bifurcationem, ante et retro, ita quod habet duos motus
30
ad duas partes contrarias: unum motum ad sensum communem,
I.274
31
et alium motum ad contactum duorum nervorum, ad hoc ut forma
32
sensibilis reddatur ei iterum, antequam deleatur id quod reddidit
33
sensui communi, et quasi, statim cum reddiderit formam sensui
34
communi, redeat aliqua pars eius ad recipiendum quod reddit virtus
35
visibilis, quod fit propter velocitatem motus. Quasi enim describitur
36
in spiritu reddente formam et ipse dat eam sensui communi, omne
37
autem descriptum habet aliquod tempus existendi quousque deleatur,
38
cum autem mota fuerit a suo termino recipiens prima pars spiritus
39
ex concussione sui motus, consequitur alia pars quae recipiat, sicut
40
et prima, antequam deleatur de prima, et movetur spiritus propter
41
|156|[ar. ed. Rahman]concussionem ad partem anteriorem quae erat in opposito visibilis
42
et apprehendit illud. Deinde movetur, et non removetur ab eo forma
43
subito, sed est in eo, versus aliam partem, quae est etiam formae
44
receptibilis. Deinde apprehendit etiam formam alia pars, eo quod
45
habetur in opposito propter quod apprehendit formam succedente
46
parte prima, cuius causa est concussio. Et cum ita fuerit, erit in una-
I.275
47
quaque earum forma visibilis: prima etenim forma nondum deleta
48
est a prima parte recipiente quae reddit sensui communi aut quae
49
non reddit ei, quousque imprimatur in secunda.
50
Differentia autem inter hanc causam et priorem haec est quod hic
51
motus concussionis est ante et retro, illa autem erat dextrorsum et
52
sinistrorsum. Et propter huiusmodi causam, id quod est velocis motus
53
ad duas partes videtur quasi duo: ante enim quam deleatur eius
54
forma a sensu communi cum ipsum sit ad unam partem, videt ipsum
55
visus cum ipsum sit in altera parte, et concurrunt simul eius duae
56
apprehensiones quae fiunt in duabus partibus; et ob hoc, cum movetur
57
punctum super aliquod circumvolubile, videtur linea circularis; cum
58
vero extenditur punctum subito in directum, videtur quasi linea
59
directa. Similitudo autem huius motus est vertigo. Cum enim contigerit
60
aliqua causarum quae scriptae sunt in libris Physicae, quae moveat
61
spiritum qui est in anteriore ventriculo cerebri circulariter, et virtus
62
visibilis reddiderit illic formam sensatam propter partem spiritus
63
qui est receptibilis eius virtutis, non quiescet in loco suo, sed move-
I.276
64
bitur, et succedet alia pars quae recipiet ipsam formam post receptio-
65
nem illius, antequam deleatur de illa, et sic circulariter; et ob hoc
66
videntur visibilia circumferri et permutari apud videntem; quod
67
autem circumfertur non est nisi videns quod variatur circa id quod
68
videtur. Cum autem recipiens fuerit fixum et motum fuerit visum
69
citissime, movebitur sine dubio eius similitudo interior ab una parte
70
|157|[ar. ed. Rahman]recipientis ad aliam. Si enim similitudo consisteret in ipsa una parte,
71
comparatio recipientis cum recepto esset una et eadem. Cum igitur
72
acciderit gerenti simulacrum moveri a loco suo, movebitur simulacrum
73
sine dubio et mutabitur eius comparatio ad corpus quod est extra,
74
et continget illud quod contingeret si id quod est extrinsecus moveretur.
75
Item, qui inspicit aquam cito defluentem, videtur ei ipsa moveri ad
76
unam partem et cadit in illam. Causa autem huius est quoniam videtur
77
ei quod omnia moveantur contra motum aquae. Ex vehementia
78
quoque motus propter quem provenit velocitas separationis, videtur
79
quod separatio fiat ex duabus partibus; causa autem huius est motus
80
simulacri in recipiente et quod fixum est, in omni parte in qua ponitur
81
fixum, aliquo tempore.
I.277
82
Debes autem scire quod praeter has causas est ibi alia causa mate-
83
rialis adiuvans illas, quae est haec scilicet quod substantia spiritus
84
est substantia ultimae subtilitatis et velocis oboedientiae ad recipien-
85
dum motum, ita ut, cum contigerit in eo causa propter quam debeat
86
mutari simulacrum de una parte ad aliam, sequatur moveri sub-
87
stantia spiritus aliquo motu in directum illius partis, quamvis sit
88
parvissimus ille motus. Causa autem huius est quoniam unaquaeque
89
virtutum apprehendentium impellitur naturaliter ad suum compre-
90
hensibile, ita ut quasi delectetur cum illo; cum vero pellitur ad illud,
91
inclinatur eius gerulus ad illud aut inclinatur cum gerulo suo ad
92
illud; et propter hoc spiritus visibilis totus impellitur ad lucem et
93
retrahitur a tenebris naturaliter. Cum autem simulacrum inclinatur
94
ad unam partem spiritus et non ad aliam, virtus quasi impellitur
95
cum suo instrumento ad partem inclinationis simulacri: instrumentum
96
etenim oboedit illi ad partem quam petit virtus, et propter hoc con-
97
|158|[ar. ed. Rahman]tingit in spiritu motio ad illam partem, subtilitate sui et sua velocitate
98
ad recipiendum motum, tamquam sequatur motum simulacri. Et
99
propter hanc causam, cum inceperit homo inspicere aliquid quod
00
circumvolvitur, videntur ei omnia alia circumvolvi, eo quod contingit
1
in spiritu motus circularis ex hoc quod sequitur motum simulacri;
2
et praeter hoc, cum inspexerit quod cito movetur in directum, con-
3
tingit in spiritu motus rectus e contrario illius partis; pars enim motus
I.278
4
rei est contraria parti motus habentis simulacrum. Oportet ergo
5
videri omnia moveri contra illam partem: simulacra enim rerum
6
non sunt fixa.
7
Quarta autem causa est concussio motus qui contingit in foramine
8
uveae. Tunica enim uvea est facilis moveri taliter quod dilatatur
9
propter eam foramen aut coangustatur, aliquando foris, aliquando
10
intus, et in directum vel obliquum; et ex eius expulsione foris oportet
11
ut contingat angustatio et dilatatio foraminis; et ex eius expulsione
12
intus oportet ut contingat contractio et constrictio foraminis. Cum
13
autem contingit foramen angustari, videtur res maior; cum vero
14
dilatatur, videtur minor, aut continget cum inclinabitur ad unam
15
partem, videri in alio loco, et continget quasi primum visum sit
16
praeter visum secundum, praecipue cum apparuerit alia forma ante-
17
quam destruatur prima.
18
Potest hic autem aliquis dicere: « Cur non existit forma eadem
19
cum motu recipientis, sicut lucis forma permanet eadem cum motu
20
recipientis ut, cum recipiens declinaverit ab oppositione, destruatur
21
forma in ipso et contingat forma in eo quod succedit loco eius, et non
22
sint duae formae nec duo visus, nec continuetur linea puncto, nec
23
videantur res circulariter moveri? ».
I.279
24
|159|[ar. ed. Rahman]Dicemus quoniam non longe est quod spiritus qui est communis
25
sensus non solet tenere formam propter oppositionem tantum, quamvis
26
non retineat post oppositionem magno tempore. Unde non est sicut
27
retentio luminis ab illuminato per lucem, quae destruitur subito,
28
nec sicut retentio sculpturae in lapide, quae durat longo tempore,
29
sed est inter utrumque; et eius causalitas quantum ad formam, est
30
causa quam adiuvant et confortant, post oppositionem aliquo tempore,
31
causae quas invenies praedictas in eo quod adiuvat motum eius et
32
revocat ad naturam suam, cum loquemur de huiusmodi; et ex hoc
33
scietur quod, hoc quod spiritus latens recipit similitudines visibiles,
34
non est sicut receptio simulacri simplicis quod aufertur cum remotione
35
oppositionis.
36
Verum est autem sensus esse hos divulgatos, et quod natura non
37
movetur ab uno gradu animalitatis ad alium gradum superiorem nisi
38
postquam perfecerit quicquid est in gradu illo; ex quo sequitur omnes
39
haberi apud nos. Sed qui contendit declarare hoc, syllogismo neces-
40
sario, laboravit in superfluum quia quicquid dixit de hoc est non
41
probatum, nec ego intelligo illud quasi probatum; si autem alius
42
intelligit, discatur ab eo extra tractatum nostrum. Sensus enim
I.280
43
singuli et sensibilia sunt id quod diximus; sunt autem hic sensus
44
communes et sensibilia communia.
45
Loquemur autem de sensibilibus communibus, dicentes quod nostri
46
sensus aliquando sentiunt, cum eo quod sentitur, alia quae, si sola
47
essent per se, non sentirentur. Haec autem sunt dimensiones, numeri,
48
situs et motus et quietes et figurae et propinquitas et elongatio et
49
contactus et cetera ab his quae continentur cum istis. Haec enim
50
non sentiuntur accidentaliter: sensatum etenim accidentaliter est
51
|160|[ar. ed. Rahman]id quod non sentitur certissime, sed est coniunctum cum eo quod
52
sentitur certissime, sicut hoc quod sentimus patrem Platonis et
53
fratrem Socratis. Sensibile etenim est color et figura, sed, quia con-
54
tingit ut hoc esset coniunctum cum alio ab ipso relative, ideo diximus
55
nos sensisse relativum, cum nos non senserimus illud ullo modo nec
56
est in anima nostra imaginatio vel descriptio patris Platonis ex hoc
57
quod est pater illius, quasi ipsa imaginatio et descriptio sit acquisita
58
per sensum aliquo modo. Sed figura et numerus et cetera ex his,
59
quamvis non sentiuntur per se sola, tamen eorum descriptio et imagi-
60
natio sequitur imaginationem eius quod sentitur vel apprehenditur
I.281
61
ex hoc quod est color aut calor aut frigiditas, ita quod descriptio
62
eorum quae sunt huiusmodi in imaginatione non potest esse sine
63
illis etiam. Non oportet autem ut, cum aliquid fuerit apparens vel
64
apprehensum ab aliquo in aliquo, mediante aliquo, propter hoc sit
65
non apprehensum vere: multa enim ex rebus quae sunt certe et non
66
accidentaliter, non sunt nisi mediantibus aliis.
67
Haec autem sensibilia communia, quia ab his sensibus possibile
68
fuit apprehendi, ideo non eguerunt alio sensu; immo, quia ipsa appre-
69
hendi sine medio fuit impossibile, fuit etiam impossibile esse alium
70
sensum per se. Visus autem apprehendit magnitudinem et numerum
71
et figuram et situm et motum et quietem, mediante colore, et videtur
72
quod apprehensio motus et quietis percipiatur virtute alia praeter
73
sensum. Tactus autem apprehendit hoc totum, mediante duritie aut
74
mollitie in plerisque; aliquando vero fit mediante calore et frigiditate.
75
Gustus quoque apprehendit saporem cum gustaverit gustum multum
76
diffusum, et apprehendit numerum cum invenerit plures gustus in
77
corporibus; sed motum et quietem et figuram quasi apprehendit
78
etiam, sed debiliter, et iuvatur ad hoc tactu. Sed per olfactum, quam-
79
|161|[ar. ed. Rahman]vis non apprehendatur magnitudo nec figura nec motus nec quies
80
tali apprehensione quae videatur olfacienti, tamen apprehenditur per
81
ipsum numerus, et videtur olfacienti. Anima autem est quae appre-
82
hendit hoc, aliquo modo argumentationis et aestimationis: scit enim
I.282
83
quod id cuius odor defecit subito, iam abiit, et id cuius odor superest,
84
adhuc permanet. Auditus vero non apprehendit magnitudinem, sed
85
ostendit eam animae, ostensione aliquando fallaci; quod fit ex hoc
86
quod sonos maximos comparat magnis corporibus, qui saepe contin-
87
gunt ex parvis corporibus, vel e contrario; aliquando vero apprehendit
88
numerum, et aliquando apprehendit motum et quietem per tenorem
89
vel defectum qui accidit sono protracto, et quod diversitas sui defectus
90
est ex hoc quod renovatur sibi illa protractio; sed haec apprehensio
91
fit propter hoc quod anima solet apprehendere quaedam quae usu
92
novit, et possibile est ut audiatur sonus quieti eo modo quo auditur
93
sonus mobilis, et sonus mobilis quemadmodum auditur sonus quieti.
94
Ergo non oportet credi huic ostensioni, quia non est necessaria nisi
95
quia ita contingit in plerisque. Figuram vero non apprehendit auditus
96
nisi figuram soni, non corporis; quod autem auditur de concavo et
97
scitur propter hoc eius concavitas, hoc est quod accidit animae et
98
cognoscit anima secundum modum considerandi et discendi qualiter
I.283
99
usus est in illo. Videtur autem quod dispositio visus in multis quae
00
apprehendit est etiam qualis haec dispositio; sed apprehensio visus
1
in eo quod apprehendit de hoc est manifestior.
2
Et haec sunt sensibilia quae vocantur communia, eo quod con-
3
veniunt in illis plures ex sensibus. Numerus autem est qui magis
4
debet vocari communis; omnes enim sensus conveniunt in illo. |162|[ar. ed. Rahman] Iam
5
autem putaverunt aliqui hominum quod haec sensibilia communia
6
habent sensum existentem in animalibus in quo conveniunt et a
7
quo apprehenduntur. Sed non est ita. Tu enim scis quod quaedam
8
ex his apprehenduntur per colorem qui, si non esset, non apprehen-
9
derentur, et quaedam apprehenduntur per tactum qui, si non esset,
10
non apprehenderentur. Si autem possibile esset aliquod istorum
11
apprehendi sine mediante qualitate quae est primum apprehensum ab
12
aliquo istorum sensuum, tunc esset hoc possibile. Sed ut in nobis
13
sit impossibile apprehendere illud, nisi mediante apprehendente quod
14
apprehendit sensu cognito aut significatione sine mediante sensu,
15
hoc non habet sensum communem ullo modo.
II.1
1
QUARTA PARS SEXTI LIBRI DE NATURALIBUS
2
[IV.1] CAPITULUM IN QUO EST VERBUM COMMUNE DE SENSIBUS
3
INTERIORIBUS QUOS HABENT ANIMALIA
4
Sensus autem qui est communis alius est ab eo quem tenent illi
5
qui putaverunt quod sensibilia communia haberent sensum commu-
6
|163|[ar. ed. Rahman]nem: nam sensus communis est virtus cui redduntur omnia sensata.
7
Si enim non esset hic virtus quae apprehenderet coloratum et tactum,
8
nos non possemus discernere inter illa nec dicere quod hoc non est
9
illud. Dicamus autem quod haec distinctio, si fiat ab intellectu,
10
tamen oportet procul dubio ut intellectus inveniat ea simul quous-
11
que discernat ea inter se: secundum enim quod sunt sensata et secun-
12
dum hoc quod redduntur a sensatis, non apprehendit ea intellectus,
13
sicut postea declarabimus; aliquando autem nos discernimus inter illa.
II.2
14
Oportet ergo ut coniuncta sint apud discernentem aut in sua essentia
15
aut extra eam; impossibile est autem hoc fieri in intellectu, sicut
16
postea scies; oportet ergo ut sit hoc in alia virtute. Si enim non coniun-
17
gerentur in imaginatione animalium quae carent intellectu, cum
18
inclinarentur desiderio proprio ad dulcedinem, scilicet quod res quae
19
est huiusmodi formae est dulcis, cum viderent eam, non appeterent
20
ad comedendum; et praeter hoc, si non esset apud nos virtus quod
21
hic homo albus est iste mimus, eo quod audivimus eum canentem
22
non probaretur nobis eius iocularitas ex sua albedine et e converso.
23
Si autem non esset in animalibus virtus in qua coniungerentur formae
24
|164|[ar. ed. Rahman]sensatorum, difficilis esset eis vita, si olfactus non ostenderet saporem
25
et si sonus non ostenderet saporem, et si forma baculi non rememoraret
26
formam doloris ita quod fugiatur ab eo. Oportet ergo sine dubio ut for-
II.3
27
mae istae habeant unum aliquid in quo coniungantur intrinsecus.
28
Iam autem ostendit nobis esse huius virtutis respectus rerum
29
quae ostendunt se habere instrumentum praeter sensus exteriores,
30
sicut videmus quod ei qui in circuitu volvitur videtur quicquid
31
est in circuitu moveri: quod aut est accidens quod accidit visi-
32
bilibus, aut est accidens quod accidit instrumento quo perficitur
33
visus; sed postquam non est in visibilibus, procul dubio in alio est:
34
vertigo autem non est nisi causa motus vaporis qui est in cerebro
35
et in spiritu qui ibi est, cum accidit spiritui circumvolvi; ergo virtuti
36
quae ibi est, accidit id quod iam expedivimus. Similiter contingit
37
hominem inspicere aliquid velociter circumvolvi, sicut praediximus;
38
hoc autem non fit propter aliquid quod sit in aliqua parte oculi nec
39
in spiritu ibi expanso, cuiusmodi est similitudo velocitatis mobilis
40
punctalis quae videtur directa vel circularis, sicut iam praedictum
41
est.
II.4
42
Et propter hoc, assimilatio falsarum imaginum et auditus sonorum
43
falsorum aliquando accidit eis in quibus [non] est laesum instrumentum
44
sentiendi aut ei qui quasi clausos habet oculos: causa autem huius
45
non est nisi quia apparent in hoc principio. Imagines autem quae
46
videntur in somnis, aut fiunt ex descriptione formae in thesauro
47
retinente formas (sed si ita esset, oporteret quod quicquid ibi custo-
48
ditur esset praesens animae, non pars eius tantum, ita ut quasi pars
49
|165|[ar. ed. Rahman]illa sola sit visa vel audita), aut contingunt ex alia virtute, quae est aut
50
sensus exterior aut interior: sed sensus exterior non prodest in
51
somnis, quia aliquando qui imaginat colores est privatus oculis. Restat
52
ergo ut hoc fiat in sensu interiore.
II.5
53
Impossibile est autem hoc fieri nisi in principio sensuum exteriorum
54
per quod, cum imperat virtus aestimativa et vult propalare quod est
55
in thesauro, ostendit, licet fiat etiam hoc in vigilante; in quo, cum
56
firmiter fuerint stabilita, sensata erunt quasi praesentata. Et haec
57
virtus est quae vocatur sensus communis, quae est centrum omnium
58
sensuum et a qua derivantur rami et cui reddunt sensus, et ipsa est
59
vere quae sentit.
60
Sed retinere ea quae haec apprehendit est illius virtutis quae
61
vocatur imaginatio et vocatur formalis et vocatur imaginativa; et
62
fortassis distinguunt inter imaginationem et imaginativam ad placi-
63
tum: et nos sumus de his qui hoc faciunt. Formae autem quae sunt
64
in sensu communi et sensus communis et imaginatio sunt quasi una
65
virtus et quasi non diversificantur in subiecto sed in forma: hoc
II.6
66
est quia quod recipit non est id quod retinet. Formam enim sensibilem
67
retinet illa quae vocatur formalis et imaginatio, et non discernit illam
68
ullo modo, nisi quia tantummodo retinet. Sensus vero communis et
69
sensus exteriores discernunt aliquo modo et diiudicant: dicunt enim
70
hoc mobile esse nigrum et hoc rubicundum esse acidum. Per hanc
71
autem retinentem nihil discernitur de omni quod est, nisi tantum
72
de eo quod est in ipsa, scilicet quod habet hanc vel illam formam.
73
Iam autem scimus verissime in natura nostra esse, ut componamus
74
|166|[ar. ed. Rahman]sensibilia inter se et dividamus ea inter se <non> secundum formam
75
quam vidimus extra, quamvis non credamus ea esse vel non esse. Oportet
76
ergo ut in nobis sit virtus quae hoc operetur, et haec est virtus quae,
77
cum intellectus ei imperat, vocatur cogitans, sed cum virtus animalis
78
illi imperat, vocatur imaginativa.
79
Deinde aliquando diiudicamus de sensibilibus per intentiones quas
80
non sentimus, aut ideo quod in natura sua non sunt sensibiles
81
ullo modo, aut quia sunt sensibiles sed nos non sentimus in hora
II.7
82
iudicii. Sed quae non sunt sensibiles ex natura sua, sunt sicut inimi-
83
citiae et malitia et quae a se diffugiunt quam apprehendit ovis de
84
forma lupi et omnino intentio quae facit eam fugere ab illo, et concordia
85
quam apprehendit de sua socia et omnino intentio qua gratulatur cum
86
illa: sunt res quas apprehendit anima sensibilis ita quod sensus non
87
doceat eam aliquid de his; ergo virtus qua haec apprehenduntur est
88
alia virtus et vocatur aestimativa. Aut sunt sensibiles sicut, exempli
89
gratia, cum videmus aliquid ceruleum, iudicamus esse mel et dulce:
90
hoc enim non reddit nobis sensus in ipsa hora cum ipsum sit de genere
91
sensatorum – quamvis iudicium eius non sentiatur ullo modo et quam-
92
vis partes eius sint de genere sensati, – non tamen apprehendit in prae-
II.8
93
senti; sed est iudicium quod iudicat quod fortassis est in eo <error>,
94
et ipsum etiam fit ex illa virtute.
95
Aestimatio autem operatur in homine iudicia propria, ex quibus
96
est illud cum anima pertinaciter negat esse res quae non imaginantur
97
|167|[ar. ed. Rahman]nec describuntur in ea et omnino non vult credere eas esse. Et haec
98
virtus sine dubio consistit in nobis; quae est domina, iudicans in animali
99
iudicium non definitum sicut iudicium intellectuale, immo iudicium
00
imaginabile coniunctum cum singularitate et forma sensibili, et ex
1
hac emanant quamplures actiones animalium.
2
Usus autem est ut id quod apprehendit sensus, vocetur forma et
3
quod apprehendit aestimatio, vocetur intentio. Sed unaquaeque istarum
4
habet thesaurum suum. Thesaurus autem eius quod apprehendit
5
sensus est virtus imaginativa, cuius locus est anterior pars cerebri:
II.9
6
unde cum contingit in ea infirmitas, corrumpitur hic modus formalis,
7
aut ex imaginatione formarum quae non sunt, aut quia difficile est
8
ei stabilire id quod est in illa. Thesaurus vero apprehendentis inten-
9
tionem est virtus custoditiva, cuius locus est posterior pars cerebri
10
et ideo, cum contingit ibi infirmitas, corrumpitur id cuius pro-
11
prium est custodire has intentiones. Quae virtus vocatur etiam memo-
12
rialis, sed est retinens ob hoc quod id quod est in ea haeret firmiter,
13
et est memorialis propter velocitatem suae aptitudinis ad recordandum
14
per quod formatur cum rememorat post oblivionem, quod fit cum
15
aestimatio convertitur ad suam virtutem imaginativam et reprae-
16
sentat unamquamque formarum quae sunt in imaginatione, ita ut
17
quasi modo videat quod ipsae sunt formae eius. Cum vero ostensa
18
fuerit forma qua apprehendit intentionem quae deleta erat, apparebit
19
ei intentio sicut apparuerat extra et stabiliet eam virtus memorialis
II.10
20
in se sicut stabilierat prius, et fiet memoria. Et aliquando perveniet
21
|168|[ar. ed. Rahman]ab intentione ad formam, et memoria habita non habebit comparationem
22
ad id quod est in thesauro retinendi, sed ad id quod est in thesauro
23
imaginandi; et erit eius conversio, aut ex hoc quod convertitur ad
24
intentiones quae sunt in retentione, ita ut intentio faciat formam
25
necessario apparere et convertetur iterum comparatio ad id quod
26
est in imaginatione, aut propter conversionem ad sensum.
27
Exemplum autem primi est quod, cum oblitus fueris compara-
28
tionis tuae ad aliquam formam quam iam tu scieras, considerabis
29
actionem quae appetebatur per illam et, cum scieris actionem et
30
inveneris eam, scies quem saporem aut quam figuram aut quem
31
colorem debebat habere, et revocabitur comparatio; et cum posueris
32
hoc, acquiretur comparatio ad formam quae est in imaginatione et
33
restitues comparationem in memoriam. Thesaurus enim intellectus
34
memoria est, quae retinet intentionem.
35
Si autem implicitum fuerit tibi hoc ex hac parte ut non facile
36
intelligatur, et sensus reddiderit tibi formam rei, revocabitur et residebit
37
in imaginatione et redibit comparatio ad illum et residebit in memoria.
38
Et haec virtus, quae componit inter formam et formam et inter
II.11
39
formam et intentionem et inter intentionem et intentionem, est
40
quasi virtus aestimativa propter locum, non propter quod iudicat,
41
immo quia facit pervenire ad iudicium. Iam autem posuerunt locum
42
eius in medietate cerebri, ideo ut habeat continuitatem cum intentione
43
et cum forma.
44
Videtur autem quod virtus aestimativa sit virtus cogitativa et
45
imaginativa et memorialis, et quod ipsa est diiudicans: sed per seipsam
46
|169|[ar. ed. Rahman]est diiudicans; per motus vero suos et actiones suas est imaginativa et
47
memorialis: sed est imaginativa per id quod operatur in formis, et
48
memorialis per id quod est eius ultima actio, sed retentiva est virtus sui
49
thesauri. Et videtur quod formalis et cogitativa huius sit memoria, quae
50
provenit ex intentione ipsa quae intelligitur hominis.
II.12
51
[IV.2] CAPITULUM DE ACTIONIBUS
52
HORUM SENSUUM INTERIORUM FORMALIS SCILICET ET COGITATIVAE
53
IN QUO TRACTATUR DE SOMNO ET VIGILIIS ET DE SOMNIO FALLACI
54
ET VERO ET ALIQUANTULUM DE PROPRIETATE PROPHETANDI
55
Agemus prius de virtute formali dicentes quod virtus formalis,
56
quae est imaginatio, ipsa est ultima in qua resident formae sensibilium,
57
et facies eius quam habet ad sensibilia est sensus communis: sensus
58
enim communis reddit virtuti formali quasi ad reponendum quicquid
59
reddunt ei sensus et ipsa reponit. Aliquando autem virtus formalis
60
reponit quaedam quae non sunt apprehensa sensu: virtus vero
61
cogitativa convertitur ad formas quae sunt in hac virtute formali
62
|170|[ar. ed. Rahman]ad componendum eas et resolvendum quoniam sunt subiecta ipsius;
63
et cum ex eis composuerit formam aut diviserit, possibile est ut
64
reponat in illa. Illa enim non est thesaurus huius formae secundum
65
quod haec forma comparatur ad aliquid aut secundum quod est
II.13
66
adveniens ab intus vel deforis, sed est thesaurus eius ideo quod ipsa
67
est ipsa forma abstracta hoc modo abstractionis. Si autem haec forma
68
eo modo quo est compositionis vel divisionis adveniret deforis, haec
69
virtus retineret eam; praeter hoc etiam si appareret huic virtuti ex
70
alia causa. Cum autem contigerit ex aliqua causa, aut ex imagina-
71
tione aut ex cogitatione, aut ex aliqua figurarum caelestium, ut appa-
72
reat in formali aliqua forma, et intellectus fuerit absens aut cessans
73
ab inspiciendo, possibile est tunc describi in ipso sensu communi
74
quem ostendimus, ut audiat et videat colores et sonos qui non habent
75
esse extra nec aliquid de illis est extra. Et saepius contingit hoc
76
cum negligens est virtus intelligibilis quia, cum anima rationalis occu-
77
patur aliis et non custodit aestimationem et imaginationem, tunc
78
confortantur imaginativa et formativa in suis propriis actionibus,
79
ita ut formae quae imaginantur ei videantur ei quasi sensatae.
80
Ad maiorem autem huius declarationem dicimus nos in sequentibus
81
demonstraturos quod omnes hae virtutes virtutes sunt unius animae
II.14
82
deservientes ei. Crede hoc nunc sic positum et scias quod occupatio
83
animae circa aliquam istarum retinet eam ne adiuvet alias et ne
84
conservet eas ab errore ipsarum et ducat eas ad viam rectitudinis.
85
Anima etenim cum occupata fuerit circa interiora, non solet
86
|171|[ar. ed. Rahman]curare de exterioribus quantum deberet; et cum occupata fuerit
87
circa exteriora, praetermittet gubernare virtutes interiores. Ipsa
88
enim cum intente considerat sensibilia exterius, ea hora qua de his
89
tractat, debilitatur eius imaginatio et memoria; cum vero oboedit
90
actionibus virtutis concupiscibilis, debilitantur actiones virtutis
91
irascibilis; sed cum oboedierit actionibus virtutis irascibilis, debili-
92
tantur actiones virtutis concupiscibilis; et omnino cum oboedierit dis-
93
positioni actionum motivarum, debilitabuntur actiones apprehensivae
94
et e converso. Cum vero anima non fuerit occupata actionibus huius
95
vel illius, sed fuerit tranquilla veluti esset separata, accidet fortiori
96
inter virtutes et operosiori ut operetur et superet. Cum vero occupata
II.15
97
fuerit una virtute, et ob hoc praetermiserit compescere aliam virtutem,
98
quae non retrahitur a suis actionibus superfluis nisi per custodiam
99
animae et aestimationis circa se, tunc confortabitur illa virtus et dis-
00
curret per actiones suas quas habet naturaliter, sicut illud vulgi:
1
«iam vacuus est aer» (subaudis: ab accipitre, egredere columba
2
et discurre). Hoc autem quod animae accidit, non occupari actione
3
alicuius virtutis, aliquando fit ex infirmitate aut debilitate quae
4
impedit et retrahit a perfectione, sicut fit in languoribus et in terrori-
5
bus, aliquando in quiete sicut in dormitione, et tunc id de quo
II.16
6
curiosior est, nihil aliud est nisi imperare virtuti de qua magis curat.
7
Deinde virtus imaginativa est virtus quam aliquando retrahit
8
anima a sua actione propria duobus modis: uno, cum occupatur
9
anima sensibus exterioribus et convertit virtutem formalem ad ope-
10
randum in sensibus exterioribus et movet eam per id quod reddit
11
ei de illis, ita quod non permittit imaginativam cogitare, sed ut imagina-
12
|172|[ar. ed. Rahman]tiva impediatur a sua propria actione, et formalis etiam impediatur
13
ne possit coniungi imaginativae, et id quo utraque eget de sensu com-
14
muni est pertinax ad impediendum sensus exteriores; et hic est unus
15
modus. Aliquando autem anima praevalet super eam in suis actio-
16
nibus quae continuantur ei de cognitione et cogitatione, et hoc duobus
17
modis: uno, cum dominatur imaginativae et subiicit eam sibi et sensum
II.17
18
communem cum ea ad componendum formas aliquas et disiungendum
19
secundum quod appetit anima vehementer; unde non licet imagina-
20
tivae agere quod debebat agere naturaliter, sed trahitur ad partem
21
ad quam trahit eam anima rationalis; alio, cum revocat eam ab imagi-
22
nationibus quae non assimilantur rebus extrinsecis et retrahit eam
23
ab his falsificando eas; unde non multum licet ei effigiare eas et reprae-
24
sentare.
25
Si autem imaginativa impedita fuerit utroque modo, debilitabitur
26
eius actio. Sed remoto utroque impedimento sicut fit in hora dormiendi,
27
aut ex uno modo – sicut in infirmitatibus quae debilitant corpus et
28
impediunt animam ne habeat intellectum et cognitionem, et sicut fit
29
in terrore cum debilitatur anima et quasi dissolvitur propter id quod
30
timetur et retrahitur omnino ab intellectu propter suam debili-
31
tatem et quia timet ne accidant res corporales, et sic quasi discedit
32
ab intellectu et ab eius dominio, – tunc imaginatio potest niti et
II.18
33
converti ad formalem et iniungere ei operari, et earum adunatio confor-
34
tatur simul, et actio formalis fit manifestior, et formae quae sunt in
35
|173|[ar. ed. Rahman]formali praesentantur in sensu communi et videntur quasi habeant
36
esse extrinsecus: operatio etenim apprehensa ex eo quod venit ab
37
exterioribus et ex eo quod venit ab interioribus est id quod praesen-
38
tatur in formali, et non differunt nisi comparatione. Sed cum sensatum
39
vere est id quod apparet in ea, tunc id quod apparet in ea intus est
40
tale quale est quod apparet foris; et propter hoc videt epilepticus
41
et perterritus et dissolutus et soporatus imaginationes existentes
42
qualiter vere videt in tempore salutis et etiam audit sonos. Si autem
43
cognitio et intellectus subvenerint ei in aliquo istorum et revocaverint
44
ad se virtutem imaginativam excitando eam, delebuntur formae
45
illae et imaginationes.
46
Contingit autem aliquibus hominibus quod haec virtus imaginativa
47
sit creata in illis fortissima et praevalens, ita ut non dominentur ei
48
sensus nec formalis resistat ei, et quod anima eorum sit fortissima,
49
ita quod propter hoc quod contemplatur intellectum et id quod est
50
supra intellectum, non destruatur eius condescensio ad sensus.
51
Isti habent in vigiliis quod alii in somnis, sicut postea dicemus: haec
52
enim est dispositio dormientis dum apprehendit visiones, ut certifi-
53
centur ei aut ita ut sunt, aut per imagines quas habent; istis quoque
II.19
54
accidunt talia in vigiliis. Saepe enim inter utrumque istorum contingit
55
eos in ultimo absentari a sensibilibus et accidit eis quasi dormi-
56
tatio; et multotiens non accidit, et multotiens vident rem sicuti est, et
57
multotiens apparet eius imago propter causam enim qua imaginatur
58
in dormiente imago rei quae videtur, sicut postea declarabimus;
59
multotiens apparet similitudo et videtur eis quod id quod apprehen-
60
dunt sit locutio illius imaginis veluti verba audita quae tenent
61
et legunt. Et haec est propria prophetia virtutis imaginativae; sunt
62
|174|[ar. ed. Rahman]autem hic aliae prophetiae quae declarabuntur.
63
Nullus autem hominum est qui non habeat portionem in somniis et
64
in apprehensionibus quae fiunt in vigilantibus: inspirationum etenim
65
quae subito in animam cadunt, non est causa nisi aliquae conti-
66
nuitates quae non percipiuntur nec id cui continuantur nec ante illas
67
nec post illas, et movetur anima ab illis ad aliud ab eo in quo fuerat.
68
Et hoc aliquando est omnis generis, quoniam aliquando est ab intellec-
II.20
69
tibus et aliquando est a divinationibus et aliquando est ex versibus,
70
et fit hoc secundum aptitudinem et usum et mores. Illae autem in-
71
spirationes sunt ex causis quae adiuvant animam plerumque incognitae
72
et plerumque sunt sicuti apparitiones subitae, quae non sunt resi-
73
dentes ita ut rememorari queant nisi eis succurrerit anima cum reten-
74
tione appetita quia, quod potius agit anima, hoc est scilicet retinere
75
imaginationem circa genus dissimile ab eo in quo erat.
76
Haec autem virtus imaginativa solet semper rimari duos thesauros
77
formalis et memorialis et semper repraesentare formas; incipiens a
78
forma sensata aut memorata procedit ab ea ad contrariam vel ad
79
consimilem vel ad aliquid inter quod et illam sit aliqua comparatio,
80
et haec est natura eius. Sed proprietas motus eius de uno ad con-
81
trarium eius et non ad consimile, vel ad consimile et non ad contrarium
II.21
82
eius, fit ex rebus singularibus quae non numerantur. Omnino autem
83
oportet ut origo rei in hoc sit hoc, scilicet quia anima, cum considerat
84
simul intentiones et formas, mutatur ab intentione ad formam quae
85
est propior, aut absolute, aut quia contingit quod paulo ante
86
|175|[ar. ed. Rahman]viderat coniunctionem illius formae et illius intentionis vel sensu vel
87
aestimatione, et mutatur ideo a forma ad intentionem.
88
Sed prima causa quae appropriat unam formam et non aliam, et
89
unam intentionem et non aliam, est aliquid aut adveniens a sensu
90
quod appropriat eam, aut ab intellectu vel aestimatione quod
91
appropriat eam, aut ab aliquo caelesti; et quia appropriata est huic,
92
eius progressio et eius motus fit appropriatus proprietate propioris
93
et dispositionibus quae coniunguntur ex usu et paulo ante aliquibus
94
formis et intentionibus; aliquando etiam illae dispositiones sunt
II.22
95
caelestes, aliquando sunt ex provisione intellectus et sensus quae
96
coniunguntur ei post primam proprietatem.
97
Debes autem scire quod cogitatio rationabilis est propter hanc
98
virtutem in maximo cruciatu, et propter naturam huius virtutis est in
99
occupatione laboriosa. Cum enim iniungit ei aliquam formam per
00
quam tendit ad aliquod propositum, ipsa movetur cito ad aliud
1
illi dissimile et ex illo ad aliud tertium, et obliviscitur primum a quo
2
inceperat ita ut necessario cogatur anima recordari et confugere ad
3
resolutionem et conversionem quousque redit ad principium. Cum
4
autem contingit in hora vigilandi ut anima apprehendat aliquid, aut
II.23
5
ut in hora somni coniungatur caelestibus taliter sicut postea dice-
6
mus, tunc si haec virtus permiserit eam, aut quia est quieta, aut quia
7
non retrahit eam a contemplando nec vincit eam nec abbreviat ei
8
tempus contemplandi propter repraesentationem suarum imaginum
9
|176|[ar. ed. Rahman]illi, defigetur illa forma in memoria tenaciter sicuti est. Si autem fuerit
10
in vigilante non erit opus recordari et si fuerit in somnis non erit
11
significatione opus; si vero fuerit divinatio non erit opus interpreta-
12
tione: significatio enim et interpretatio est hic quod illic recordari.
13
Si autem id quod videtur de illo non firmiter imprimit anima in
II.24
14
virtute memoriae sicut debet, sed virtus imaginativa opponit singulis
15
eorum quae videntur in somnis imaginem simplicem aut compo-
16
sitam, aut opponit composito quod videtur in somnis imaginem simpli-
17
cem aut compositam, nec cessat opponere omni ei quod videtur illic
18
conformationem compositam ex forma et intentionibus, erit tunc
19
retentio animae in se de eo quod vidit debilior quam retentio formalis
20
et memorialis de eo quod reddidit imaginatio, et ideo non stabilitur
21
in memoria id quod visum fuit de caelestibus sed stabilitur quod
22
conformatum est illi.
23
Saepe etiam contingit quod illud quod videtur de caelestibus fit ve-
24
luti caput et principium, sed postea praevalet imaginatio super ani-
25
mam sic quod retrahet eam ab exsequendo quod vidit et movetur
26
post, motu post motum, qui motus in nullo assimilantur ei quod videtur
27
de caelestibus: illud enim iam abiit. Et hoc genus est maneria somnii
II.25
28
in quo parva interpretatio necessaria est: aliud autem illusio est. Illud
29
vero somnium quod est illius generis in quo praevalet imaginatio,
30
necessario eget interpretatione.
31
Saepe autem videt homo interpretationem sui somnii in somnio suo,
32
et est illud vere recordatio: quia virtus cogitationis sicut mota est
33
primum ab ipsa re ad conformationem propter comparationem quae
34
est inter illas, similiter non est longe ut moveatur a conformatione
35
ad ipsam rem. Saepe autem contingit ut ipsa eius actio imaginetur ei
36
|177|[ar. ed. Rahman]iterum et videatur ei quasi aliquis loquatur ei per illam. Et aliquando
37
non est ita, sed quasi videtur res firmiter absque coniunctione animae
38
cum caelestibus; imaginativa vero repraesentat conformationem suam
39
et redit ad veritatem rei; et hic modus veri somnii aliquando contingit ex
40
imaginativa sine ope alterius virtutis, quamvis veritas rei fuerit illud,
41
et redit ad illam. Et aliquando repraesentat hanc conformationem
42
per aliam conformationem, et est iterum opus interpretatione inter-
43
pretis. Sed hae sunt res et dispositiones quae non comprehenduntur.
44
Hominum autem quidam sunt verorum somniorum: quod fit cum
45
anima eius consuevit dicere verum et vincere fallacem imagina-
46
tionem. Pluribus autem contingit percipere et allegorizare somnium
II.26
47
suum in somniis, illis scilicet quorum anima sollicita fuit circa id quod
48
vidit et cum dormiunt, remanet illa sollicitudo in ea sicut erat et
49
virtus imaginativa incipit repraesentare e contrario eius quod reprae-
50
sentaverat antea.
51
Iam autem dicitur rex Hercules vidisse somnium quod nimis terruerat
52
eum et non inveniebat apud interpretes qui solveret illud; qui cum
53
postea obdormivit, interpretatum est ei suum somnium in somnis: in
54
quo continebantur quaedam quae futura erant in mundo et praecipue
55
in eius civitate et regno; deinde cum scripsissent ea quae praedicta
56
fuerant, impleta sunt omnia sicut interpretatum illi fuerat in somnis.
57
Iam etiam hoc experti sumus in aliis.
58
Eorum autem qui haec vident vigilantes, quidam vident sic propter
59
nobilitatem suae animae et quia eius anima fortis est et propter forti-
60
tudinem suae imaginationis et memoriae, quam non impediunt
61
sensibilia a suis propriis actionibus. Quidam vero vident propter
62
absentationem suae discretionis et quia anima quam habent alienata
II.27
63
est a sua ratione. Sed cum hoc imaginatio est fortis, et est potens
64
accipere absentia dum vigilat.
65
Animae autem necessariae sunt virtutes interiores ad recipiendum
66
origines absentium duobus modis: uno, ut imaginetur in illis intentio
67
|178|[ar. ed. Rahman]visa stabiliter, alio, ut sint iuvantes et deservientes ei ad libitum eius,
68
non impedientes eam nec trahentes eam post se. Est igitur necesse
69
comparationem esse inter absentiam et inter animam et inter virtutem
70
interiorem imaginativam. Si vero sensus impedierit eam aut
71
intellectus impedierit ad modum intelligibilem quem praediximus,
72
non vacabit aliis, sicut speculum cum occupatum fuerit ex una parte,
73
multae formarum quae solebant describi in speculo illo, < … > peribit
74
comparatio quae erat inter illa et non describentur; et idem est hanc
II.28
75
occupationem fieri sensu an retentione intellectus. Cum vero
76
aliquid eorum removebitur, cito aderit comparatio quae est necessaria
77
inter absentiam et animam et inter virtutem imaginativam, et vide-
78
bitur subito visum.
79
Sed quia de verbo imaginationis iam pervenimus ad somnia, bonum
80
est ut ostendamus parum principium ex quo provenit aliquid
81
praevidere in somnis ex his quae ponemus; non enim firmiter monstra-
82
buntur nisi in philosophia prima.
83
Dicemus ergo quod omnia quae in mundo sunt praeterita, praesentia
84
et futura, habent esse in sapientia creatoris et angelorum intellectua-
85
lium secundum aliquid, et habent esse in animabus quae sunt angeli
86
caelorum secundum aliud. Postea autem declarabuntur isti duo modi
87
alias et demonstrabitur tibi quod animae humanae maiorem habent
88
comparationem cum substantiis angelicis quam cum corporibus sensi-
II.29
89
bilibus, et non est illic occultatio aliqua nec avaritia, sed occultatio
90
est secundum receptibilia, aut quia sunt infusa corporibus, aut
91
quia sunt inquinata ab his quibus deprimuntur deorsum. Cum autem
92
otiantur ab his actionibus merentur videre quod est illic; primum autem
93
|179|[ar. ed. Rahman]quod videtur est id quod pertinet ad illum hominem vel ad suos vel
94
ad suam terram vel ad suam civitatem vel ad suum clima, et ideo
95
pleraque somniorum praedictorum propria sunt homini somnianti vel
96
pertinenti ad ipsum, quia ei cuius meditatio fuerit de intelligibilibus,
97
apparebunt, et ille cuius meditatio fuerit de gubernatione mundi
98
videbit eam et instruetur ducatu eius, et similiter omnia ad hunc
99
modum.
00
Non sunt autem omnia somnia vera neque sunt huiusmodi quod
1
multum sit curandum de eis. Virtus enim imaginativa non semper
2
repraesentat quod emanat a caelestibus, sed tamen hoc tunc saepius
II.30
3
agit cum ipsa virtus cessat repraesentare ea quae sunt sibi propin-
4
quiora. Eorum autem quae sunt illi propinquiora, quaedam sunt
5
naturalia, quaedam vero voluntaria.
6
Naturalia autem sunt quae veniunt ex temperantia virtutum
7
humorum cum spiritu gerente virtutem formalem et imaginativam:
8
primum etenim non repraesentat nec occupatur nisi per hoc, et
9
aliquando etiam repraesentat id quod est in corpore et quod est illi
10
accidens, sicut cum virtus expulsiva spermatis movetur ad expel-
11
lendum, virtus vero imaginativa repraesentat tunc formam quam
12
anima solet diligere et commisceri cum ea; habenti vero famem,
13
repraesentat fercula, et cui fuerit necesse expellere superfluitatem,
14
repraesentat locum ipsius, et cui acciderit quod aliquod membrum
15
eius calescat aut infrigidetur calore aut frigiditate, repraesentat
16
ei quod illud membrum mittitur in ignem aut in aquam frigidam.
17
Mirum est autem quod sicut accidit ex motu naturae ad expellendum
18
sperma imaginatio aliqua, sic aliquando accidet imaginatio aliqua
II.31
19
formae desideratae propter aliquam causarum et movetur natura ad
20
coniungendum sperma et praecipere spiritum qui solet extendere
21
instrumentum coeundi, et aliquando emittet sperma, et aliquando
22
|180|[ar. ed. Rahman]contingit hoc in somnis, aliquando in vigilia, quamvis non fuerit
23
curiosus de hoc.
24
Voluntaria autem sunt cum cogitatio animae fuerit conversa in
25
vigilia ad considerandum aliquid et gubernandum illud; cum vero
26
dormit, imaginativa repraesentat ei illud aut quod est de genere illius
27
rei; et hae sunt reliquiae cogitationis diurnae. Sed haec omnia sunt
28
illusiones in somniis.
29
Aliquando vero fiunt ex operationibus caelestium corporum, quae
30
aliquando operantur formam in imaginatione secundum compara-
31
tionem eorum et comparationem animarum ipsorum et secundum
32
aptitudinem; non sunt autem illae formae similitudo alicuius rei
33
quae est in saeculo absentationis nec fiunt ex praevisione.
II.32
34
Sed quae egent interpretatione sunt ea quae non habent aliquam
35
comparationem ad illa omnia; et scitur quia contingunt ex causa
36
extrinseca quae habent aliquam significationem, et idcirco non sunt
37
vera plerumque somnia versificantis et mendacis et malitiosi et ebrii
38
et infirmi et tristis et in quo praevalet mala complexio aut sollicitudo.
39
Praeter hoc etiam non sunt vera somnia plerumque nisi quae videntur
40
in mane: omnes enim cogitationes hac hora quiescunt et motus
41
humorum sunt finiti; cum vero virtus imaginativa fuerit in tali hora
42
qua non impeditur propter corpus nec est separata a memoriali nec
43
a formali, sed est compos illarum, tunc servitium imaginativae quo
44
servit animae est quale melius esse potest: necesse est enim sine dubio
45
ut forma quae advenit illi, describatur in istis virtutibus firmiter,
46
aut ita ut est aut per conformationem.
47
Illi autem sunt homines verorum somniorum qui sunt magis tempe-
48
ratae complexionis; qui enim est siccae complexionis, quamvis bene
49
retineat, non tamen bene recipit; qui vero est humidae complexi-
50
onis, quamvis cito recipiat, tamen cito amittit et fit ei tamquam
51
|181|[ar. ed. Rahman]non recepisset; qui vero est calidae complexionis est agilis in suis
52
motibus, et qui est frigidae complexionis est piger. Ex illis autem ille
53
est verior qui consuevit dicere verum: usus enim mentiendi in malis
II.33
54
cogitationibus facit imaginationem malorum motuum et inoboedientem
55
correctioni virtutis rationalis, et eius dispositio est sicut dispositio
56
imaginationis eius cuius complexio corrupta est et conversa est in
57
agilem.
58
Sed quia pendet hoc ex somno et vigiliis, debemus hic ostendere com-
59
pendiose quid sit somnus et vigilia. Dicemus ergo quod vigilia est dis-
60
positio in qua anima imperat sensibus et virtutibus moventibus
61
exterius voluntate cui non est necessitas. Somnus vero est privatio
62
huius dispositionis: in quo anima ab exterioribus convertitur ad
63
interiora. Sed hoc quod convertitur, necesse est fieri aliquo istorum
64
modorum, scilicet aut propter lassitudinem quae contingit ab exte-
65
rioribus, aut propter sollicitudinem quae venit ex illis, aut quia
66
ipsa instrumenta non sunt illi oboedientia. Qui vero est ex lassitudine,
67
est propter hoc quia id quod vocatur spiritus, de quo postea scies suo
68
loco, dissolutus et debilitatus est, et refugit ad interiora et sequuntur
69
eum virtutes animales. Et haec lassitudo aliquando contingit ex
70
motibus corporalibus, aliquando ex curis, aliquando ex pavore;
71
ex pavore etenim aliquando accidit somnus et etiam mors. Aliquando
72
vero curae faciunt somnum non eo modo, sed quia calefaciunt cerebrum,
II.34
73
et humores attrahuntur ad illud et cum impletur cerebrum fit dor-
74
mitatio propter humorem. Qui autem est ex curis, fit propter hoc
75
quod cibaria et humores cum coniunguntur intus, indigent ut adveniat
76
eis spiritus cum toto calore naturali ad hoc ut possit calor efficere
77
digestionem perfectam et relinquat exteriora. Sed qui est ex inoboe-
78
|182|[ar. ed. Rahman]dientia instrumentorum, fit cum nervi imbibuntur et oppilantur ex
79
vaporibus et cibis qui diffunduntur in eis ita ut digerantur, et spiritus
80
refugit movere propter multam humiditatem.
81
Vigilia vero fit ex causis oppositis istis sicut ex caliditate et siccitate;
82
et de his causis est recreatio et quies habita; et ex his est perfectio
83
digestionis et diffusio spiritus; et ex his est dispositio mala quae impedit
84
animam et non permittit eam intus sed evocat eam ad exteriora,
85
sicut ira aut pavor ex re propinqua, aut cruciatus ex veneno
86
generante dolorem.
87
Hoc autem nunc adiectum est accidentaliter ei in quo eramus,
88
quamvis oporteat loqui de somno et vigilia cum loquamur de accidenti-
89
bus habentis sensum.
90
[IV.3] CAPITULUM DE ACTIONIBUS VIRTUTIS MEMORIALIS
91
ET AESTIMATIVAE ET QUOD ACTIONES HARUM OMNIUM VIRTUTUM
92
FIUNT INSTRUMENTIS CORPORALIBUS
93
Postquam iam perscrutati sumus dictionem de dispositione imagina-
II.35
94
tivae et formalis, debemus nunc loqui de dispositione memorialis,
95
et quid intersit inter ipsam et cogitativam in hora aestimandi.
96
Dicemus ergo quia aestimatio excellentior iudex est in animalibus,
97
quae iudicat ad modum adinventae imaginationis cum non est certa,
98
et hoc est sicut id quod accidit homini cum putat mel sordidum quia
99
simile est stercori: aestimatio enim iudicat ita esse et anima sequi-
00
|183|[ar. ed. Rahman]tur ipsam aestimationem, quamvis intellectus improbet. Animalia
1
autem et qui assimilantur eis homines non sequuntur in suis actionibus
2
nisi hoc iudicium aestimationis, quod non habet discretionem ratio-
3
nalem sed est ad modum adinventionis quae est in eius animo tantum,
II.36
4
quamvis virtutibus hominis propter consortium rationis accidat aliquid
5
propter quod virtutes eius interiores differunt a virtutibus ani-
6
malium. Unde ex utilitatibus sonorum compositorum et colorum et
7
odorum et saporum compositorum et spei et desiderii habet quaedam
8
quae non habent cetera animalia. Et eius virtus imaginativa interior
9
eiusmodi est quod valet ad scientias; et praecipue virtus suae memoriae
10
valet multum ad scientias, eo quod confert nobis experimenta
11
quae retinet memoria et considerationes singulorum et cetera huius-
12
modi.
13
Redeamus autem ad agendum de aestimatione dicentes quia oportet
II.37
14
inquirere rationes considerandi aestimationem in quibus non communi-
15
cet intellectus in hora aestimandi, scilicet qualiter apprehendat inten-
16
tiones quae sunt in sensibilibus statim ut sensus apprehendit formas,
17
ita ut aliquid de illis intentionibus non sentiatur et ita ut plures ex
18
illis nec prosint nec obsint in ipsa hora.
19
Dicemus igitur quod ipsa aestimatio fit multis modis. Unus ex illis
20
est cautela proveniens in omne quod est a divina clementia, sicut
II.38
21
dispositio infantis qui cum nascitur mox pendet ab uberibus, et sicut
22
|184|[ar. ed. Rahman]dispositio infantis qui, cum elevatur ad standum et vult cadere, statim
23
currit ad adhaerendum alicui vel ad custodiendum se per aliquid;
24
et cum oculum eius volunt purgare a lippitudine, ipse statim claudit
25
antequam intelligat quid sibi accidat ex illo et quid debeat facere
26
secundum illud, quasi hoc sit natura animae eius et non habeat hoc
27
per electionem.
28
Praeter hoc etiam animalia habent cautelas naturales. Cuius rei
29
causa sunt comparationes quae habent esse inter has animas et earum
30
principia quae sunt duces incessantes, praeter comparationes quas
31
contingit aliquando esse et aliquando non esse, sicut considerare cum
32
intellectu et quod subito in mentem venit: omnia etenim illinc veniunt.
33
Et per istas cautelas apprehendit aestimatio intentiones quae sunt
34
commixtae cum sensibilibus de eo quod obest vel prodest; unde omnis
35
ovis pavet lupum, etsi numquam viderit illum nec aliquid mali
II.39
36
pertulerit ab illo; leonem quoque multa animalia pavent; sed et
37
accipitres pavent aliae aves et conveniunt cum aliis absque discretione.
38
Hic est unus modus.
39
Alius autem modus est sicut hoc quod fit per experientiam. Animal
40
etenim cum habuerit dolorem aut delicias, aut pervenerit ad illud
41
utilitas sensibilis aut nocumentum sensibile adiunctum cum forma
42
sensibili, et descripta fuerit in formali forma huius rei et forma eius
43
quod adiunctum est illi, et descripta fuerit in memoria intentio compa-
44
rationis quae est inter illas et iudicium de illa, scilicet quod memoria
45
per seipsam naturaliter apprehendit hoc, et deinde apparuerit
46
extra imaginativam forma ipsa, tunc movebitur per formam et
47
movebitur cum illa id quod adiunctum fuerat illi de intentionibus
48
|185|[ar. ed. Rahman]utilibus aut nocivis, et omnino procedet memoria ad modum motus
49
et perquisitionis quae est in natura virtutis imaginativae; sed aestima-
50
tio hoc totum sentiet simul et videbit intentionem per formam illam,
51
et hic est modus qui accidit per experientiam; unde canes terrentur
52
lapidibus et fustibus et similia.
II.40
53
Aliquando autem ab aestimatione adveniunt alia iudicia ad modum
54
similitudinis: cum enim res habuerit aliquam formam coniunctam
55
cum intentione aestimationis in aliquo sensibilium quae < non>
56
coniuncta est semper cum omnibus illis, cum visa fuerit forma, videbi-
57
tur eius intentio.
58
Aliquando autem animalia differunt in iudice qui eget in suis actioni-
59
bus ut istae virtutes oboediant. Id autem quo magis eget est memoria
60
et sensus, sed forma opus est propter memoriam et recordationem.
61
Memoria autem est etiam in aliis animalibus. Sed recordatio quae est
62
ingenium revocandi quod oblitum est, non invenitur, ut puto, nisi in
63
solo homine. Cognoscere etenim aliquid ibi fuisse quod postea deletum
64
est, non est nisi virtutis rationalis; si autem fuerit alterius praeter
65
rationalem, poterit esse aestimationis, sed quae decoratur rationa-
66
litate. Reliqua enim animalia si memorant, memorant tantum; si
II.41
67
vero non memorant, memorare non desiderant nec cogitant inde;
68
immo hoc desiderium et hic appetitus solius hominis est.
69
Recordatio vero est relatio ad aliquid quod habuit esse in anima in
70
praeterito, et imitatur discere secundum aliquid, et non imitatur
71
|186|[ar. ed. Rahman]secundum aliud. Recordatio etenim est motus a rebus apprehensis
72
exterioribus vel interioribus ad alias; similiter discere est motus a
73
cognitis ad incognita ad hoc ut sciantur. Recordatio vero est inquisitio
74
ut habeatur in futuro quale habebatur in praeterito; discere vero non
75
est nisi ut habeatur aliquid in futuro. Item in recordatione non
76
itur ad id quod intenditur per aliqua quae sequatur acquisitio inten-
77
tionis necessario, sed ad modum signorum: cum enim iam habetur
78
id quod est propinquius intentioni, movetur anima ad intentionem
79
tali dispositione qualis ipsa erat. Si autem dispositio fuerit diversa,
80
quamvis subeat mentem forma propinqua aut eius intentio, non
81
tamen oportebit propter hoc moveri: sicut ille cuius mentem subit
82
liber aliquis per quem recordatur magistri qui se docuit eum, non
83
tamen est necesse ut cum recordatur libri et intentionis eius, recordetur
84
etiam magistri sui omnis homo. Via autem quae ducit ad discere,
85
necessario ducit nos, et haec est syllogismus et definitio.
II.42
86
Sunt autem plerique homines quibus facilius est discere quam recor-
87
dari: iste enim naturaliter habet cognoscere necessaria motus; quibus-
88
dam vero fit e contrario. Quidam enim ex illis est fortis in memoriter
89
retinendo sed debilis in recordando, eo quod est siccae complexionis
90
quae retinet quod apprehendit, sed materia cum movetur anima
91
non est oboediens actionibus imaginationis et eius repraesentationibus;
92
alius vero est contrarius isti; qui enim citius recordantur sunt hi qui
93
magis percipiunt nutus: nutus etenim operantur motum sensibilium
94
ad alias intentiones et qui fuerit perceptibilior nutuum erit citius
95
recordans. Alius vero fortis est in discendo sed debilis in memo-
96
rando, quasi enim inter discere et memorare contrarietas est: ad
97
discendum etenim necesse est ut materia formae interioris sit multum
98
|187|[ar. ed. Rahman]facilis ad imprimendum ei, ad quod non iuvat nisi humor; memoriae
II.43
99
vero necessaria est materia a qua difficulter deleatur quod impressum
00
est in illa, et ad hoc opus est sicca materia, et ideo difficile est
1
haberi illa duo simul. Illi vero sunt memoriores quorum animae non
2
habent multos motus nec disperguntur cogitationes eorum: ille
3
etenim cuius anima habet multos motus et multiplices cogitatus,
4
non bene memorat; ergo memoria, etiam cum sicca materia, eget ut
5
anima sit velox ad formam et ad materiam studio, et ut habens
6
illam non occupetur circa aliam. Unde pueri quamvis sint humidi,
7
tamen firmiter retinent: animae enim eorum non occupantur circa
8
quae occupantur animae magnorum, nec moventur ab eo in quo stant
9
ad aliud; iuvenum autem propter calorem suum et propter motus
10
suos agiles, quamvis complexio sit sicca, tamen memoria eorum non
11
est sicut memoria infantium et puerorum; senibus vero accidit propter
12
humorem qui praevalet in eis non memorare ea quae vident.
13
Sed aliquando ex dolore aut ira aut ceteris huiusmodi accidit cum
14
memoria aliquid simile dispositioni rei qualiter acciderit: causa vero
15
doloris et irae et tristitiae non est nisi quia eorum quae praeterie-
16
runt forma impressa est sensibus interioribus; quae cum redit, facit
II.44
17
illud aut simile illius. Desiderium quoque et spes faciunt etiam hoc;
18
spes autem aliud est quam desiderium; spes enim est imaginatio
19
alicuius rei cum affirmatione aut opinione quia erit; desiderium vero
20
est imaginatio rei et concupiscentia eius, et iudicare quod delecta-
21
bitur in illa si affuerit. Timor autem est oppositus spei ad modum
22
contrarietatis, sed diffidentia vel desperatio est eius privatio. Et haec
23
|188|[ar. ed. Rahman]omnia iudicia sunt aestimationis.
24
Indicemus ergo nunc de his quae diximus de virtutibus apprehenden-
25
tibus animalibus, et ostendamus quod omnes agunt actiones suas
26
cum instrumentis, dicentes quod ex omnibus virtutibus id quod est
27
apprehendens formas singulares exteriores secundum affectionem
28
imperfectae abstractionis et separationis a materia, nec abstractae
29
aliquo modo ab appendiciis materiae sicut apprehendunt sensus
30
exteriores, quod egeat instrumentis corporalibus, manifestum est.
31
Haec enim forma non apprehenditur nisi quamdiu materiae per-
II.45
32
manserint et exstiterint praesentes. Corpus vero praesens non est
33
existens praesens nisi apud aliud corpus: non enim est praesens ali-
34
quando et absens aliquando apud non corpus nec habet comparationem
35
ad virtutem simplicem secundum praesentiam et absentiam. Ei
36
enim quod non est in loco res localis non comparatur secundum prae-
37
sentiam illi vel absentiam ab illo, quia praesentia non cadit in situ
38
et spatio praesentis, nisi ad id cui praesentatur; hoc autem impossibile
39
est, nisi praesente corpore id cui praesentatur fuerit corpus vel in
40
corpore.
41
Sed apprehendenti formas singulas secundum abstractionem perfec-
42
tam a materia et secundum privationem abstractionis ullo modo ab
43
appendiciis materialibus, sicut est imaginatio, necessarium est etiam
44
instrumentum corporale. Imaginatio etenim non potest imaginari
45
nisi forma imaginabilis descripta fuerit in ea in corpore, descrip-
46
tione quae sit communis virtuti et corpori: forma enim Socratis,
47
quae describitur in imaginatione secundum eius figuram et eius linea-
48
menta et secundum situm suorum membrorum aliorum circa alia,
II.46
49
|189|[ar. ed. Rahman]quae apparent in imaginatione sic quasi videantur, impossibile est
50
imaginari sicut est, nisi illae partes et dimensiones suorum mem-
51
brorum fuerint descriptae in corpore ita ut dimensiones illius formae
52
sint in dimensionibus illius corporis et partes eius in partibus illius.
53
Removeamus autem formam Socratis, et ponamus formam qua-
54
drati abcd quae habeat dimensionem finitam et locum et qualitatem
55
et diversitatem angulorum numero; et cum angulis eius qui sunt
56
ab coniungantur duo quadrata inter se aequalia, quorum unumquod-
57
que habeat locum designatum, sed sint similia in forma; et ex tota
58
coniunctione quadratorum describatur quasi alata figura hoc modo,
59
singularis una numero existens in imaginatione. Dicemus ergo quod
60
quadratum aeru est aliud numero a quadrato bthi et cecidit
61
in imaginatione ad dextram partem eius, separatum ab eo situ imagina-
62
tionis aliquo in imaginatione. Necesse est autem ut haec separatio
63
ipsorum sit aut propter formam quadraturae, aut propter accidens
64
quadraturae quod est proprium illi praeter formam quadraturae,
65
aut propter materiam cui imprimitur.
66
Impossibile est autem alteritatem eorum esse secundum formam
67
quadraturae; iam enim posuimus ea similia et aequalia et conformia.
II.47
68
Impossibile est etiam hoc esse ex accidente quod sit eius proprium;
69
primo, quia ad imaginandum illud dextrorsum non est necesse cadere
70
aliquod accidens in ea, quia non fit hoc nisi propter partes materiae;
71
|190|[ar. ed. Rahman]secundo, quia ipsum accidens aut esset aliquid in ipsa essentialiter,
72
aut esset aliquid quod haberet ex comparatione sui ad illud cuius
73
figura esset veluti figura abstracta ab aliquo habente huiusmodi
74
imaginationem, aut esset aliquid quod haberet ex comparatione
75
receptae materiae.
II.48
76
Impossibile est autem aliquid eius esse in seipsa ex accidentibus
77
quae sunt ei propria: nam illud esset aut inseparabile aut separabile.
78
Impossibile est autem esse inseparabile essentialiter, nisi fuerit
79
inseparabile ab omni eo quod communicat cum eo in specie; duo
80
autem quadrata posuimus aequalia in specie; ergo nullum eorum
81
habet accidens inseparabile quod non habeat alterum. Item impossibile
82
est ut in virtute indivisa, sicut est divisio virtutum corporalium,
83
accidat accidens alicui quod non habeat aliud quod est illi conforme,
84
cum eorum subiectum sit unum indivisum quod est virtus.
85
Impossibile est etiam esse separabile: oporteret enim ut, cum
86
removeretur illud separabile, mutaretur eius forma in imaginatione
87
et imaginatio non imaginaret ipsum ut est, nisi cum ei coniungeretur
88
illud; cum vero removeretur, mutaretur; imaginatio autem non sic
89
imaginat illud causa alicuius quod adiungatur illi, sed imaginat illud
90
sic quomodocumque fuerit eius dispositio.
91
Imaginatio quoque non potest ponere ipsum accidens in altero ut
II.49
92
fiat sicut primum, sed quamdiu fuerit in illo erit sic, et imaginatio
93
videbit illud sic ita ut non attendat ad aliud quod adiungatur illi.
94
Impossibile est autem ut < … > quale hoc dicatur de intellecto,
95
|191|[ar. ed. Rahman]sed hoc verbum differetur usque ad eius dispositionem. Dicitur
96
ergo: quid est quod fecit dispositiones, quia appropriavit illud hac
97
dispositione, scilicet ponendo separatum ab alio? Sed universali
98
aliquid est quod adiungit intellectus, quod est definitio dextri vel
99
sinistri, quia, cum coniunxerit quadrato definitionem dextrorsum,
00
fiet postea dextrum; non habet autem hanc definitionem nisi res
1
intelligibilis universalis, et in huiusmodi est possibile: est enim res
2
posita quae sequitur positionem in informando. Sed huius singularis
3
quod non est ex positione nec informatur in imaginatione nisi forma
II.50
4
apprehensa ex sensato aut ex diversitate situs, – et defigitur visa
5
imaginata illa eadem – impossibile est dici esse hanc definitionem et
6
non alterius et non potius propter aliquid propter quod oportet habere
7
additionem huius definitionis sine altero. Nec imaginatio ponit
8
eam sic propter hoc, sed imaginat sic subito eo quod ita est in se, non
9
propter positionem eius, et imaginat hoc quadratum a dextro et
10
illud a sinistro, non propter aliquid quod sit adiunctum isti vel
11
illi quod, postquam advenerit eis, fiat hoc sinistrum et illud dextrum.
12
Sed in actione intellectus, definitio sinistri et definitio dextri adveniunt
13
quadrato, cum ipsum est iam quadratum cui non accidit aliud, sicut
14
unum universale alii: possibile est enim ut stabiliatur in intellectu
15
absque aliquo quod accidat illi, et ut sit aptum ad accidendum sibi
16
aliud. In imaginatione vero, nisi intentio fuerit singularis cum eo
17
per quod fit singularis, non apparebit imaginationi; et propter
18
|192|[ar. ed. Rahman]hoc possibile est potentiae intellectus coniungere unam intentionem
19
cum alia ad modum ponendi; sed nisi primum quod apparet in imagi-
II.51
20
natione habuerit situm terminatum aliquem, non describetur in ea
21
nec poterit ei poni terminus.
22
Ergo iam destructum est hanc separationem esse propter accidens
23
inseparabile per seipsum aut separabile per seipsum aut positum.
24
Dicemus etiam quod impossibile est hoc esse ex comparatione
25
sui ad aliquid cuius haec sit imaginatio: multotiens enim imaginamur
26
quod non est; item si unum quadratorum imaginatorum habuerit
27
comparationem ad aliquod corpus, et alterum quadratum ad aliud,
28
impossibile est eorum subiectum esse indivisibile: unum enim qua-
29
dratorum imaginatorum non plus debet habere comparationem
30
ad aliquod quadratorum forinsecorum quam aliud, nisi hoc contigerit
31
ex comparatione corporis quod est subiectum illius et sustinentis
32
illud, in qua non cadit aliud, et tunc subiectum illius erit praeter
33
subiectum istius. Ergo virtus erit divisa, quae non dividitur in
34
seipsa nisi propter divisionem eius in quo est: erit ergo corporalis
35
et forma erit descripta in corpore. Ergo impossibile est duo quadrata
36
separari in imaginatione propter separationem duum quadratorum
37
quae sunt et propter comparationem eorum.
II.52
38
Restat ergo ut sit hoc aut causa separationis duarum partium
39
quae sunt in virtute recipiente, aut duarum partium quae sunt in
40
instrumento quo operatur virtus. Sed quomodocumque sit, quod
41
de hoc intelligimus hoc est scilicet quia hic modus apprehendendi
42
non perficitur nisi virtute quae pendet ex materia corporali.
43
Ergo ostensum est quod apprehensio imaginabilis non nisi corpore
44
|193|[ar. ed. Rahman]perficitur.
45
Hoc etiam fiet manifestius per hoc quia nos imaginamur formam
46
imaginabilem, exempli gratia formam hominis maiorem aut mino-
47
rem, quasi inspiceremus, et sine dubio maior describitur in aliquo,
48
et minor in alio quod non est illi simile: si enim describeretur in
49
eo quod est illi simile, tunc dissimilitudo in minoritate et maioritate
50
aut esset ex comparatione eius quo forma apprehenditur, aut ex
51
comparatione apprehendentis, aut ex comparatione duarum for-
II.53
52
marum. Impossibile est autem esse ex comparatione eius per quod
53
apprehenditur forma: multae enim ex formis imaginabilibus sunt
54
non apprehensae per aliquid ullo modo; aliquando autem maius et
55
minus est forma unius singularis. Impossibile est autem esse propter
56
causam ipsarum duarum formarum: conveniunt enim in definitione
57
et essentia, sed differunt in minoritate et maioritate; ergo non est
58
illud ex ipsis. Restat ergo ut sit ex comparatione recipientis: nam
59
forma aliquando describitur in parte eius maiore et aliquando descri-
60
bitur in parte eius minore.
61
Item impossibile est nobis imaginari albedinem et nigredinem
62
in una forma imaginabili ita ut utraque illarum sit infusa in ea simul,
63
sed est possibile in duabus partibus eius quas apprehendit imagi-
64
natio discretas; si autem duae partes non separarentur loco, sed
65
duae imaginationes describerentur in aliquo indivisibili, tunc non
66
differrent in impossibili et possibili; ergo duae partes differunt situ,
67
aut imaginatio imaginat eas cum sint discretae in duabus partibus. Si
68
vero aliquis dixerit hoc: «et praeter hoc etiam intellectus», respon-
69
debimus dicentes quod intellectus apprehendit albedinem et nigre-
70
dinem simul uno tempore ad modum credendi et negat subiectum
II.54
71
earum esse unum. Imaginatio vero non imaginat eas simul nec
72
ad modum formandi nec ad modum credendi, quamvis actio imagi-
73
nationis non est nisi ad modum formandi et non aliter, quia non
74
|194|[ar. ed. Rahman]habet actionem aliter.
75
Cum autem cognoveris hoc in imaginatione, iam cognovisti hoc
76
in aestimatione quae, quicquid apprehendit, non apprehendit illud
77
nisi in forma singulari imaginabili, sicut ostendimus.
78
[IV.4] CAPITULUM DE DISPOSITIONIBUS VIRTUTUM MOTIVARUM
79
ET DE PROPHETIA QUAE FIT VIRTUTIBUS SENSIBILIBUS
80
Postquam iam locuti sumus de virtutibus apprehendentibus
81
animae sensibilis, oportet loqui de virtute eius motiva.
82
Dicemus igitur quod animal, cum vult aliquid, percipit se velle
83
aut imaginatur ei: si enim non perciperet, non intenderet illud
II.55
84
quaerere per motum. Non autem habet hoc velle ex aliqua virtutum
85
apprehendentium; virtutes enim apprehendentes nihil aliud faciunt
86
nisi iudicare et apprehendere; cum autem iudicant vel apprehendunt
87
sensu aut aestimatione, non necesse est ex hoc illud velle. Homines
88
enim conveniunt in apprehendendo quod sentiunt et imaginant,
89
secundum hoc quod sentiunt illud et imaginant, sed differunt in
90
velle illud quod sentiunt et imaginant; dispositio autem unius
91
hominis etiam differt in hoc: imaginat enim cibum et vult illum in
92
hora famis, sed non vult illum in hora satietatis; item qui est bono-
93
rum morum imaginat concupiscentias turpes, non tamen vult illas,
94
alius autem vult. Et hae duae dispositiones non sunt solius hominis,
95
|195|[ar. ed. Rahman]sed etiam omnium animalium.
96
Differt autem voluntas: quia quaedam est adhuc debilis, quae-
97
dam autem iam ita roborata quod non deest ei nisi effectus. Voluntas
II.56
98
autem non est desiderium; quia aliquando roboratur voluntas sed
99
desiderium non advenit motui aliquo modo, sicut imaginatio firma est,
00
nec tamen optatur quod imaginatur; cum autem firmatur desiderium,
1
oboediunt ei virtutes motivae quae non faciunt aliud nisi contrahere
2
musculos et extendere; non est autem hoc ipsa voluntas nec ipsum
3
desiderium: non enim quicquid prohibetur a motu, prohibetur a
4
vehementia voluntatis vel a desiderio, nec tamen habet oboedientiam
5
aliarum virtutum quae tantum movere solent, quae sunt in musculis.
6
Huius autem virtutis voluntatis rami sunt virtus irascibilis et
II.57
7
virtus concupiscibilis: illa autem quae vult delectabile et quod
8
putatur utile ad conquirendum, est concupiscibilis; quae vero vult
9
vincere et id quod putatur nocivum repellere, est irascibilis.
10
Aliquando autem invenimus in animalibus affectus non ad con-
11
cupiscentias suas, sed sicut affectus eius quae peperit circa filium
12
suum et uxoris circa virum suum; similiter est id quod affectatur
13
exire a caveis vel a compedibus. Haec enim, quamvis non est cupi-
14
ditas virtutis concupiscibilis, est tamen aliquis affectus concupiscentiae
15
virtutis imaginativae; virtuti enim apprehendenti appropriatur, in
16
eo quod apprehendit et quod agitat de eis quae semper renovantur
17
aut de formis, delectamentum proprium; cum autem dolet quia
18
amisit illud, cupit illud naturaliter: desiderat enim virtus desiderativa
19
movere ad illud instrumenta, sicut desiderat ex concupiscentia et
II.58
20
ira ad id quod est pulchrum inter intelligibilia. Habetur ergo ex con-
21
cupiscentia intensio voluntatis ad delectamentum et ex virtute
22
affectandi desiderium; et ex ira habetur intensio voluntatis ad vic-
23
toriam et ex virtute affectante habetur desiderium; similiter etiam
24
ex imaginatione quod proprium est ei et ex virtute affectante
25
|196|[ar. ed. Rahman]desiderium.
26
Timor autem et dolor et tristitia sunt de accidentibus irascibilis
27
propter communionem quam habent virtutes apprehendentes:
28
cum enim moventur sequentes formationem intelligibilem aut
29
imaginabilem, fit timor; cum vero non timet, confortatur et accidit
30
ei inde dolor; unde venit ira cum non potest repellere illud,
31
aut cum timet adventum eius. Gaudium autem quod est ex modo
32
separationis est finis huius virtutis. Sed pecuniam cupere et cibos
II.59
33
appetere et concupiscere coitum et his similia sunt ex virtute bestiali
34
concupiscibili. Solatium autem et gaudium sunt de accidentibus vir-
35
tutum apprehendentium: virtutibus autem humanis accidunt dis-
36
positiones quae sunt eis propriae, de quibus postea loquemur.
37
Virtus autem desiderativa sequitur has virtutes praedictas:
38
cum enim intenditur eius vis, desiderat. Hae autem omnes
39
sequuntur virtutes aestimativas: non enim appetunt aliquo
40
modo nisi postquam aestimaverint volitum; aliquando autem
41
est aestimatio, sed non est ibi voluntas. Et contingit ali-
42
quando ex rebus corporalibus ad quae repellenda movetur natura,
43
ut illos motus sequatur aestimatio et ut illae virtutes sint priores
44
aestimatione in actione sua, sicut plerumque aestimatio ducit virtutes
45
ad aestimationem. Aestimatio enim habet dominium inter virtutes
46
apprehendentes in animalibus; cupiditas autem et ira habent
47
|197|[ar. ed. Rahman]dominium inter virtutes moventes, quas sequuntur virtutes deside-
48
rativae et deinde virtutes motivae quae sunt in musculis.
49
Dicemus nunc quod actiones istae et accidentia ista sunt ex
50
accidentibus quae accidunt animae sed dum est in corpore, quae
II.60
51
non accidunt ei nisi propter consortium corporis, et ideo trahunt
52
secum complexiones corporum. Accidunt etiam ipsa cum accidunt
53
complexiones in corporibus: quasdam enim complexiones sequitur
54
aptitudo irascendi, et quasdam aptitudo concupiscendi, et quasdam
55
pavor et timor: quorumdam enim hominum facies est facies irasci-
56
bilis qui contestatur faciei suae quia cito irascitur; quidam autem
57
videtur timidus et formidolosus qui formidat et cito terretur.
58
Haec igitur omnes dispositiones non sunt nisi ex consortio corporis,
59
sed diversis modis: quasdam enim principaliter habet corpus sed
60
ex hoc quod est habens animam; quasdam vero principaliter habet
61
anima sed ex hoc quod est in corpore; quasdam vero habent aequa-
62
liter. Somnus enim et vigilia et aegritudo et sanitas sunt disposi-
63
tiones corporis quorum principia in ipso sunt, sed non habet ea
64
corpus nisi ex hoc quod est habens animam. Imaginatio vero et
65
concupiscentia et ira et huiusmodi sunt animae sed ex hoc quod
II.61
66
est habens corpus, et sunt corporis ex hoc quod principaliter sunt
67
animae ipsius corporis, quamvis sint animae ex hoc quod est habens
68
corpus, non dico ex corpore; similiter sollicitudo, dolor et tristitia
69
et memoria, horum nullum est accidens corpori ex hoc quod est
70
|198|[ar. ed. Rahman]corpus, sed sunt dispositiones rei coniunctae cum corpore, nec sunt
71
nisi cum est coniunctio cum corpore; habet ergo ea corpus sed
72
propter animam: anima enim habet ea principaliter, quamvis
73
habeat illa ex hoc quod est habens corpus, non dico autem quod
74
habeat illa ex corpore. Sed dolorem habet propter verbera et propter
75
permutationem complexionis, et hoc accidens habet esse in corpore:
76
solutio enim continuitatis et complexio sunt dispositiones corporis
77
ex hoc quod est corpus, et etiam hic dolor habet esse in sensu sen-
78
tientis secundum quod est sentiens, sed causa corporis; videtur
79
autem fames et cupiditas esse huius maneriae.
80
Sed ex imaginatione et timore et dolore et ira principaliter accidit
81
passio animae: non enim ira vel dolor, secundum quod est ira vel
82
dolor, est passio aliqua ex passionibus quae dolorem inferunt corpori,
83
quamvis sequatur eas passio corporalis dolorem inferens corpori,
84
sicut accensio caloris aut exstinctio eius et cetera huiusmodi; hoc
85
enim non est ipsa ira vel dolor, sed quiddam quod sequitur iram et
II.62
86
dolorem. Nos autem non negamus esse melius ut habeat aliquid
87
anima ex hoc quod est in corpore, quod postea sequantur passio-
88
nes in corpore quae sunt propriae corporis: imaginatio enim
89
etiam, ex hoc quod est apprehensio, non est de passionibus quas
90
habet corpus principaliter; quamvis postea ex imaginatione
91
accidat ut tendatur aliquod membrum; hoc enim non habet
92
ex causa naturali, propter quam debeat complexio permutari vel calor
93
augeri vel vapor generari qui diffundatur in membrum ita ut exten-
94
datur; sed quia forma habetur in aestimatione, secuta est permutatio
95
in complexione et calor et humiditas et spiritus; et nisi esset illa
96
|199|[ar. ed. Rahman]forma, non haberet natura quid moveret eam.
97
Nos autem dicimus ad summam quod ex anima solet contingere
98
in materia corporali permutatio complexionis quae acquiritur sine
99
actione et passione corporali, ita quod calor accidat non ex calido
00
et frigiditas non ex frigido: cum enim imaginat anima aliquam
1
imaginationem et corroboratur in ea, statim materia corporalis
2
recipit formam habentem comparationem ad illam aut qualitatem.
3
Quod fit ob hoc quod anima, aut est ex substantia alicuius princi-
4
piorum quae vestiunt materias formis quae sunt in eis dominantium
5
ipsis; aut habet propriorem comparationem ad ipsam substantiam
II.63
6
quam ad aliam, et hoc fit cum perficitur earum aptitudo; sed
7
quod plus habent aptitudinis non fit nisi ex permutatione
8
qualitatis, sicut praediximus; pleraque autem non permutantur
9
nisi per contraria quae subsistunt in eis. Et quandoquidem haec
10
principia vestiunt materiam forma constituente speciem natu-
11
ralem < … >, non est longe quin investiant eas qualitatibus,
12
ita ut ad hoc non sit ibi necessarius tactus, nec actio, nec passio
13
corporalis quae proveniant ex contrarietate. Unde forma
14
quae est in anima, principium est eius quod contingit in
15
materia, sicut forma sanitatis quae est in anima medici principium
16
est sanitatis quae accidit, et praeter hoc forma scamni in anima car-
17
pentarii, sed hoc < … > non adducunt ad id quod provenit ex illis
II.64
18
nisi per instrumenta et media, quae non egent his instrumentis
19
nisi propter debilitatem et propter otiositatem.
20
Attende dispositionem infirmi cum credit se convalescere, aut
21
sani cum credit se aegrotare: multotiens enim contingit ex hoc ut
22
cum corroboratur forma in anima eius, patiatur ex ea ipsius materia
23
|200|[ar. ed. Rahman]et proveniat ex hoc sanitas aut infirmitas, et est haec actio effi-
24
cacior quam id quod agit medicus instrumentis suis et mediis.
25
Et propter hoc potest homo ambulare super trabem quae est in
26
media via, sed si posita fuerit pons super aquam profundam, non
27
audebit ambulare super eam eo quod imaginatur in animo eius
28
forma cadendi vehementer impressa, cui oboedit natura eius et
29
virtus membrorum eius et non oboediunt eius contrario, scilicet
30
ad erigendum et ad ambulandum.
31
Ergo cum esse formarum impressum fuerit in anima et constiterit
32
animae quod habent esse, continget saepe materiam pati ex eis
33
quae solet pati ex eis, et ut habeant esse. Si autem fuerit hoc in
34
anima communi quae est caeli et mundi, possibile est tunc ut eius
II.65
35
operatio sit ad naturam totius; si vero fuerit in anima particulari,
36
poterit operari in natura particulari. Multotiens autem anima opera-
37
tur in corpore alieno sicut in proprio, quemadmodum est opus oculi
38
fascinantis et aestimationis operantis; immo cum anima fuerit con-
39
stans, nobilis, similis principiis, oboediet ei materia quae est in
40
mundo et patietur ex ea, et invenietur in materia quicquid forma-
41
bitur in illa. Quod fit propter hoc quod anima humana, sicut postea
42
ostendemus, non est impressa in materia sua, sed est providens ei.
43
Et quandoquidem propter hunc modum colligationis potest ipsa
44
permutare materiam corporalem ab eo quod expetebat natura
45
eius, tunc non est mirum si anima nobilis et fortissima transcendat
46
operationem suam in corpore proprio ut, cum non fuerit demersa
47
in affectum illius corporis vehementer et praeter hoc fuerit naturae
48
praevalentis constantis in habitu suo, sanet infirmos et debilitet
II.66
49
|201|[ar. ed. Rahman]pravos et contingat privari naturas et permutari sibi elementa,
50
ita ut quod non est ignis fiat ei ignis, et quod non est terra fiat ei
51
terra, et pro voluntate eius contingant pluviae et fertilitas sicut
52
contingit absorbitio a terra et mortalitas, et hoc totum proveniat
53
secundum necessitatem intelligibilem. Omnino enim possibile est
54
ut comitetur eius velle esse id quod pendet ex permutatione mate-
55
riae in contraria: nam materia oboedit ei naturaliter et fit ex ea
56
secundum quod videtur eius voluntati; materia etenim omnino est
57
oboediens animae et multo amplius oboedit animae quam contrariis
58
agentibus in se.
59
Et haec etiam est una de proprietatibus virtutum prophetalium:
60
ante hoc autem iam diximus proprietatem quae pendet ex virtutibus
61
eius imaginabilibus, quae est proprietas prophetalis pendens ex
62
virtutibus sensibilibus apprehendentibus; haec autem est proprietas
63
pendens ex virtute sensibili motiva desiderativa, quae provenit ex
64
anima prophetae dignioris prophetiae.
65
Dicemus autem quod, postquam ostendimus omnes virtutes sen-
II.67
66
sibiles non habere actionem nisi propter corpus, et esse virtutum
67
est eas sic esse ut operentur, tunc virtutes sensibiles non sunt sic
68
ut operentur nisi dum sunt corporales; ergo esse earum est esse
69
corporales; igitur non remanent post corpus.
70
Iam autem locuti sumus in nostris libris physicis de causa aptitu-
71
dinum singularium quorum diversae sunt imaginationes, et secundum
72
diversitatem suarum dispositionum ad gaudium et dolorem et iram
73
et tranquillitatem et odium et benignitatem et cetera huiusmodi,
74
verbum cui non invenietur apud antiquos consimile in distinctione
75
et declaratione et sumatur inde.
II.69
1
PARS QUINTA SEXTI LIBRI DE NATURALIBUS
2
[V.1] CAPITULUM DE PROPRIETATIBUS ACTIONUM
3
ET PASSIONUM HOMINIS
4
ET DE ASSIGNATIONE CONTEMPLATIONIS ET ACTIONIS
5
|202|[ar. ed. Rahman]Quoniam iam explevimus tractatum de virtutibus sensibilibus
6
debemus nunc loqui de virtutibus humanis. Dicemus ergo quod
7
homo habet proprietates actionum procedentium ab anima eius
8
quae non inveniuntur in aliis animalibus.
9
Quarum prima est quod esse hominis in quo creatus est non posset
10
permanere in sua vita sine societate; non enim est sicut cetera
II.70
11
animalia quorum unumquodque sufficit sibi in ordine vitae suae
12
et ea quae sunt in natura eius; unus autem homo, si in esse non
13
esset nisi ipse solus et ea quae sunt eius naturaliter, moreretur, aut
14
vita eius esset mala et peior quam esse posset; hoc autem est propter
15
nobilitatem eius et ignobilitatem aliorum animalium, sicut postea
16
scies alias. Homini autem necessarium est quaedam addere naturae,
17
sicut nutrimentum paratum et vestes paratas; nutrimenta autem
18
quae habent esse naturaliter et non artificio, non congruunt ei nec
19
ex illis est vita eius bona: unde ea quae habent esse naturaliter
20
quibus indui potest, necessarium est taliter praeparare ut fiant
21
apta ad induendum; ceterorum vero animalium vestimentum cum
22
illis est naturaliter. Unde primum eget homo agricultura sicut et
23
|203|[ar. ed. Rahman]reliquis artibus; unus autem solus homo non potest per se acquirere
24
quicquid est sibi necessarium de his, sed ex consortio, ita ut hic
25
panem praeparet illi et ille texat isti et iste afferat illi aliquid
26
mercimonii de peregrinis regionibus et iste pro illo det sibi aliquid
27
in proximo.
II.71
28
Ex his ergo causis et aliis minus evidentibus sed pluribus numero,
29
necessarium fuit homini habere naturaliter potentiam docendi alium
30
sibi socium quod est in anima eius signo aut opere. Ad hoc autem
31
commodior fuit vox quae dividitur in elementa ex quibus fiunt
32
multae compositiones sine labore corporis, et sunt tales quae non
33
permanent et secretae ei qui non debet eas percipere. Post vocem
34
autem est nutus qui est eiusmodi, sed vox magis indicat quam nutus:
35
nutus enim non indicat nisi secundum hoc quod subiacet visui,
36
quod fit ex quadam proprietate eius, quia cum quis voluerit aliquid
II.72
37
indicare alii, necesse est movere oculum ad partem propriam multis
38
motibus quibus nutus intelligatur; vox autem sibi sufficit nec est
39
ei necesse ex aliqua proprietate sua indicare motibus; praeter hoc
40
etiam non eget medio ad hoc ut apprehendatur, sicut non eget eo
41
color, quod necessarium est nutibus; ergo natura fecit ut anima ex
42
sonis componeret aliquid per quod posset docere alium. Reliqua
43
quoque animalia habent sonos, quibus sciunt alia dispositionem
44
|204|[ar. ed. Rahman]eius quod est in cordibus eorum; ipsi autem soni non significant
45
nisi naturaliter et confuse quod appetitur aut quod respuitur indis-
46
crete; quod autem habet homo de hoc est ad placitum, eo quod
47
humani appetitus quasi infiniti sunt; unde non potuit homo natura-
48
liter habere sonos sine fine.
II.73
49
Ex proprietatibus ergo hominis est ipsa necessitas quae eum in-
50
duxit ad discendum et docendum et alia necessitas quae eum in-
51
duxit ad dandum et recipiendum secundum mensuram iustitiae
52
et deinde aliae necessitates, veluti facere conventus et adinvenire
53
artes. Cetera vero animalia, et praecipue aves, habent artes: con-
54
struunt enim casas vel nidos et praecipue apes, sed hoc non fit
55
adinveniendo nec meditando, sed instinctu insito, unde non variatur
56
nec differt; plura autem ex his fiunt ad meliorandum dispositiones
57
suas aut propter necessitatem specialem, non propter necessitatem
58
singularem; in eis autem quae faciunt homines, plura fiunt propter
59
necessitatem singularem et plura ad meliorandum dispositionem
60
suam ipsius singularis.
61
De proprietatibus autem hominis est ut, cum apprehenderit ali-
62
quid quod rarissimum est, sequitur passio quae vocatur admiratio,
II.74
63
quam sequitur risus, sed cum apprehenderit aliquid quod est noxium,
64
sequitur passio quae vocatur anxietas, quam sequitur luctus.
65
Et propter utilitatem societatis est ei proprium ut, ex omnibus
66
actionibus quas solet agere, sint quaedam actiones quas non liceat
67
agere: quod docetur dum est puer et coalescit in eo, et a pueritia
68
consuescit audire quod has actiones non licet agere, ita quod
69
conceptio horum fit ei quasi naturalis; et sunt aliae actiones diversae
70
ab his, sed primas appellant turpes et has honestas. Cetera vero ani-
71
|205|[ar. ed. Rahman]malia non habent hoc; quamvis aliquando praetermittant agere
72
actiones suas, sicut leo domitus qui non comedit dominum suum
73
nec filium suum: causa huius non est conceptio quae sit in anima
74
nec sententia, sed est alia affectio animalis, scilicet quia omne animal
75
amat naturaliter esse id quod delectat et eius permanentiam, sed
76
qui eum nutrit et pascit delectans efficitur, eo quod omne utile
77
delectat naturaliter quantum ad eum cui prodest, et utilitates sunt
78
propter aliquid non propter conceptionem sed propter affectionem
II.75
79
et aliud accidens animale; aliquando autem contingit hoc acci-
80
dens in natura instinctu insito, sicut amor omnis animalis circa
81
filium suum non ex conceptione aliquo modo, sed ad modum
82
imaginationis: imaginatur etiam alicui hominum res utilis aut delec-
83
tans, quam tamen refugit cum fuerit secundum formam eius quod
84
refugitur.
85
Hoc autem quod homo percipit alium percipere se fecisse aliquid
86
ex his quae illicitum est facere, sequitur passio animalis quae vocatur
87
verecundia, et hoc etiam est de humanis proprietatibus.
88
Aliquando etiam accidit homini passio animalis ex hoc quod
89
putat aliquid futurum sibi nociturum, et hoc vocatur timor. Cetera
90
vero animalia non habent hoc nisi in momento plerumque, vel
91
continuo post momentum. Homo autem habet in oppositum timori
92
spem, quam non habent cetera animalia nisi tantum in momento,
93
nec sperant tempus quod remotum est ab ipso momento: sed hoc
94
quod sibi provident, non habent ex hoc quod percipiant tempus
95
|206|[ar. ed. Rahman]vel quod futurum est in eo, sed hoc fit instinctu naturae; hoc enim
II.76
96
quod dum formica citissime trahit cibum ad caveam praedicit
97
pluviam, fit quia imaginat hoc futurum in ipsa hora, sicut fugit
98
animal contrarium suum cum imaginat ipsum sibi nociturum in
99
eadem hora. Ad hoc etiam adiicitur illud quod habet homo, scilicet
00
praevidere futura, quae debet facere et quae non debet facere, et
1
quae debet facere aliquibus horis et non aliis; cetera vero animalia
2
nihil habent de huiusmodi providentiis in futurum, nisi unum modum
3
qui naturaliter inest eis, sive sit eius finis bonus sive non sit.
4
Quae autem est magis propria ex proprietatibus hominis, haec
5
est scilicet formare intentiones universales intelligibiles omnino
6
abstractas a materia, sicut iam declaravimus, et procedere ad
7
sciendum incognita ex cognitis intelligibilibus credendo et formando.
8
Hae autem actiones et dispositiones praedictae sunt ex his quae
9
sunt hominis, sed plures ex illis sunt propriae hominis; quamvis
10
illarum quaedam sint corporales, sed habent esse in corpore hominis
11
causa animae humanae, quam non habent cetera animalia.
12
Dicemus autem quod homo habet agere de rebus particularibus
II.77
13
et de rebus universalibus. Universalia autem non sunt nisi concep-
14
tiones tantum, quamvis sint de actione: qui enim tenet communem
15
conceptionem qualiter debet aedificari domus, ex hac tantum
16
|207|[ar. ed. Rahman]conceptione non proveniet aliquam domum esse in actu principaliter.
17
Actiones enim egent rebus particularibus et proveniunt ex inten-
18
tionibus particularibus; quod fit ex hoc quia totum ex hoc quod est
19
totum, non appropriatur huic et non isti; differamus autem hoc ex-
20
ponere usque ad doctrinam sapientiae in fine librorum.
21
Homo ergo habet virtutem quae propria est conceptionum uni-
22
versalium et aliam quae propria est ad cogitandum de rebus singu-
23
laribus, de eo quod debet fieri et dimitti et quod prodest et obest
24
et quod est honestum et inhonestum et quod est bonum et malum.
25
Et hoc fit ad modum syllogismi aut considerationis verae aut falsae,
26
cuius finis est dare sententiam de re particulari futura ex rebus
27
possibilibus: de necessariis etenim et impossibilibus non cogitant an
28
habeant esse an non; de praeterito etiam non cogitant an habeat
II.78
29
esse quia est praeteritum. Et cum haec virtus iudicaverit, sequetur
30
eius iudicium motus virtutum desiderativarum ad movendum corpus,
31
sicut sequeretur illud iudicia aliarum virtutum in animalibus, et
32
haec virtus transsumit ex virtute iudicante de universalibus: inde
33
enim transsumit maximas propositiones ad id quod cogitat et con-
34
cludit de particularibus.
35
Ergo prima virtus humanae animae est virtus quae comparatur
36
contemplationi et vocatur intellectus contemplativus, qui est iudex
37
veri et falsi de universalibus; haec autem virtus activa est de bono
38
et malo in particularibus; ille est iudex de necessario et possibili
39
et impossibili; haec autem activa de honesto et inhonesto et
40
licito. Principia autem contemplativi sunt ex propositionibus per se
41
notis; principia vero activi sunt ex probabilibus et ex auctoritatibus
II.79
42
et ex famosis; experimenta autem debilia quae sunt ex opinionibus
43
sunt aliud ab experimentis certis.
44
Unaquaeque autem harum virtutum habet sententiam et opinionem.
45
|208|[ar. ed. Rahman]Sententia autem est conceptio definita vel certissima, opinio vero est
46
conceptio ad quam acceditur cum formidine alterius partis; non au-
47
tem omnis qui putat iam concepit, sicut non omnis qui sensit iam
48
intellexit, aut qui imaginavit iam putavit aut concepit aut consensit.
49
Ergo est in homine iudicans sensibilis et iudicans imaginativa et
50
iudicans aestimativa et iudicans contemplativa et iudicans activa.
51
Principia autem quae imperant virtuti desiderativae ad movendum
52
membra sunt aestimatio imaginativa et aestimatio activa et
II.80
53
cupiditas et ira; cetera vero animalia habent virtutem desidera-
54
tivam ex tribus istarum. Intellectus vero activus eget corpore et
55
virtutibus corporalibus ad omnes actiones suas; contemplativus
56
autem intellectus eget corpore et virtutibus eius sed nec semper
57
nec omni modo; sufficit enim ipse sibi per seipsum.
58
Nihil autem horum est anima humana, sed anima est id quod
59
habet has virtutes et est, sicut postea declarabimus, substantia
60
solitaria, idest per se, quae habet aptitudinem ad actiones, quarum
61
quaedam sunt quae non perficiuntur nisi per instrumenta et per
62
usum eorum ullo modo, quaedam vero sunt quibus non sunt neces-
63
saria instrumenta aliquo modo. Hoc autem totum declarabimus
64
postea.
65
Sed substantia humanae animae ex seipsa apta est perfici aliquo
66
modo perfectionis, ita ut non sit ei aliquid necessarium extra ipsam:
67
hanc autem aptitudinem habet ab illo qui vocatur intellectus
68
contemplativus. Et iterum est apta ad conservandum se ab impedi-
69
mentis sibi accidentibus ex consortio, sicut postea suo loco declara-
70
|209|[ar. ed. Rahman]bimus, et ut in consortio sic se agat prout melius poterit: hanc
71
autem aptitudinem habet ex intellectu qui vocatur activus, qui est
II.81
72
principalis inter alias virtutes quas habet circa corpus. Infra hunc
73
autem sunt virtutes fluentes ab ipso, eo quod corpus aptum est
74
recipere illas et proficere per illas. Mores quoque habet anima ex
75
hac virtute, scilicet intellectu activo, sicut innuimus in praemissis.
76
Unaquaeque autem harum duarum virtutum habet aptitudinem
77
et perfectionem, sed aptitudo pura uniuscuiusque illarum vocatur
78
intellectus materialis sive sit activi sive contemplativi; deinde ex
79
hoc [quod] accidit unicuique illorum habere principia quibus perfi-
80
ciuntur eorum actiones, sed intellectui contemplativo per se nota
81
et cetera huiusmodi, et activo propositiones probabiles et aliae
82
affectiones; tunc unusquisque eorum fit intellectus in habitu;
83
deinde acquiritur unicuique istorum perfectio adepta.
84
Hoc autem iam exposueramus antea; oportet autem ante omnia
85
declarare quod haec anima quae est apta recipere intelligibilia ex
86
intellectu materiali, non est corpus nec forma existens in corpore.
87
[V.2] CAPITULUM DE AFFIRMANDA EXISTENTIA ANIMAE RATIONALIS
88
NON IMPRESSA IN MATERIA CORPORALI
89
Id de quo nulla est dubitatio hoc est: quod in homine est aliqua
90
substantia quae apprehendit intelligibilia recipiendo. Dicemus ergo
II.82
91
|210|[ar. ed. Rahman]quod substantia quae est subiectum intelligibilium non est corpus,
92
nec habens esse propter corpus ullo modo eo quod est virtus in eo
93
aut forma eius: si enim subiectum intelligibilium esset corpus aut
94
aliqua ex mensuris, necesse esset ut aut forma intellecta subsisteret
95
per se sola in aliquo illius indivisibili aut in aliquo eius divisibili;
96
illud autem corporis quod non dividitur est extremitas punctalis
97
sine dubio.
98
Pobemus autem prius si est possibile illud subiectum esse extremita-
99
tem indivisibilem. Dicemus ergo hoc esse impossibile. Punctus enim est
00
aliquis finis qui non separatur a linea in situ nec a mensura definita in
1
illa tali separatione propter quam punctus sit aliquid in quo aliud
II.83
2
subsistat, ita ut nihil subsistat in aliquo illius mensurae. Sed sicut
3
punctus non potest esse per se solum, nec est nisi terminus essentialis
4
eius quod essentialiter est mensura, similiter non est possibile dici
5
ullo modo quod subsistat in eo nisi terminus rei quae subsistit in
6
mensura cuius terminus punctus est. Illud autem quod subsistit in ea
7
est mensuratum illa mensura accidentaliter; et sicut mensuratur
8
per illam accidentaliter, similiter terminatur puncto accidentaliter:
9
ergo finis qui est accidentaliter est cum fine qui est essentialiter,
10
sicut mensura accidentalis est cum mensura essentiali. Si autem
11
punctus esset per se separatus qui reciperet aliquid rerum, cognosce-
12
retur habere esse, et punctus esset habens duas partes, unam versus
13
lineam a qua separatus est et aliam diversam ab ea et oppositam ei.
14
et tunc punctus esset separatus a linea per seipsum, et linea a qua
15
separaretur sine dubio haberet alium finem versus punctum, et
16
iste alius punctus esset finis lineae et non ille. Dictio autem de hoc
II.84
17
|211|[ar. ed. Rahman]et de illo puncto eadem est, et proveniret ex hoc puncta ordinari
18
ad faciendam lineam: hoc autem est cuius impossibilitas iam decla-
19
rata est alias; declaratum est enim ex coniunctione punctorum
20
corpus non posse componi; ostensum est etiam quod punctus non
21
cognoscitur habere situm proprium. Non gravat autem innuere
22
aliquid summatim de illo, dicentes quod duae lineae, cum fuerint
23
collaterales uni lineae, necesse est ut aut media dividat inter illas,
24
ita ut se non contingant, et tunc oportebit ut dividatur media
25
secundum principia quae iam nosti, quod est impossibile; aut ut
26
media non dividat laterales quin se contingant, et tunc forma intel-
27
lecta de linea erit subsistens in omnibus punctis, et omnia puncta
28
erunt quasi unum punctum. Iam autem posueramus hoc unum
29
punctum separatum a linea: ergo secundum quod separatus est ab
30
ea, linea habet aliam extremitatem praeter eum per quam separatur
II.85
31
ab eo; ergo punctus divisus est in situ ab illo alio. Iam autem posue-
32
ramus omnes punctos participantes situ; tunc est illud impossibile.
33
Ergo iam destructum est subiectum intelligibilium esse aliquid
34
corporis indivisibile.
35
Restat ergo ut eorum subiectum sit aliquid corporis divisibile,
36
si subiectum eorum est corpus. Ponamus ergo formam intellectam
37
in aliquo divisibili; cum autem posuerimus eam in aliquo quod
38
dividitur in partes, accidet tunc formae ut dividatur et erit necesse
39
ut duae partes eius aut sint similes aut dissimiles.
40
Si autem fuerint similes, quomodo coniungetur ex eis aliquid quod
41
|212|[ar. ed. Rahman]non est illae (omne autem totum, ex hoc quod est totum, non est
42
pars), nisi totum fuerit aliquid proveniens ex illis secundum augmen-
43
tum in mensura vel in numero, non secundum formam? Tunc ergo
44
forma intellecta erit aliqua figura aut aliquis numerus; non est au-
45
tem omnis forma intellecta figura aut numerus: ergo forma erit
46
imaginabilis, non intelligibilis. Tu enim nosti quod impossibile est
47
dici ut unaquaelibet partium sit suum totum, cum altera conti-
II.86
48
neatur in toto, et fit praeter intentionem ipsius. Ergo clarum est
49
quod unaquaeque illarum una est, et non significat intellectum
50
totius.
51
Si autem fuerint dissimiles, attendamus nunc quomodo hoc potest
52
esse ut forma intellecta habeat partes dissimiles. Non enim partes
53
dissimiles possunt esse, nisi partes definitionis quae sunt genus
54
aut differentiae. Ex hoc autem quod genus et differentiae sint in
55
subiecto corporali, proveniunt multa impossibilia, ex quibus est
56
hoc quod omnis pars corporis recipit etiam divisionem in infinitum
57
in potentia. Oportebit ergo ut genus et differentiae sint infinita
58
in potentia, quod est impossibile: probatum est enim genera et
59
differentias substantiales unius rei non esse infinita in potentia;
60
sed impossibile est ut propter aestimationem divisionis habeant
II.87
61
esse genus et differentia; id autem de quo non dubitamus hoc est:
62
quod, cum fuerit ibi genus et differentia quae debent separari in
63
subiecto, ipsa separatio eorum non minus erit sine nostra aestimatione
64
|213|[ar. ed. Rahman]divisionis. Oportet ergo ut genus et differentiae sint in effectu infi-
65
nita; iam autem probatum est genera et differentias et partes defini-
66
tionis unius rei finita esse ex omni parte. Item si possibile esset genus
67
et differentias infinita esse in effectu, impossibile esset tamen coniun-
68
gi in corpore hoc modo: sequeretur enim ex hoc quod unum corpus
69
iam divisum esset in partes infinitas in effectu. Item dicamus divi-
70
sionem contigisse ex hoc quod posuimus genus in una parte et diffe-
71
rentiam in alia parte. Si autem mutaremus divisionem, necesse esset
72
ut in unaquaque parte eius caderet dimidium genus et dimidia diffe-
73
rentia, aut commutarentur genus et differentia ab utraque parte
74
et unumquodque illorum, scilicet genus et differentia, accederent
75
ad aliquam partem subiecti, et nostra positio aestimativa et nostra
II.88
76
divisio accidentalis commutarent loca generis et differentiae, et hoc
77
quod unumquodque eorum esset in aliqua parte, esset secundum
78
velle alicuius ponentis extrinseci, quamvis hoc non prodesset.
79
Possibile est enim partem dividi in partem. Item non omne intellec-
80
tum potest dividi in intelligibilia simpliciora: inter ea enim quae
81
sunt, sunt intelligibilia quae sunt principia compositionis aliorum in-
82
telligibilium, quae non habent genus nec differentias nec sunt divi-
83
sibilia in quantitate nec in intellectu. Ergo impossibile est ut partes
84
positae sint similes, quarum unaquaeque contineatur in toto, quod
85
totum non habet esse nisi ex earum coniunctione; impossibile est
86
etiam ut sint dissimiles.
87
|214|[ar. ed. Rahman]Ergo impossibile est dividi formam intellectam. Quandoquidem
88
autem impossibile est dividi formam intellectam, et impossibile est
89
ut subiectum eius sit terminus mensurarum indivisibilis, cum ipsa
90
necessario egeat receptibili, tunc omnino necesse est iudicare quod
91
subiectum intelligibilium substantia est quae non est corpus, nec est
92
etiam divisibilis, nec est virtus quae sit in corpore: consequeretur
93
enim eam quod consequitur corpus ex divisione, et deinde conse-
II.89
94
querentur cetera impossibilia; sed receptibile formarum intelligibilium
95
aliqua substantia est ex nobis non corporalis.
96
Quod possumus etiam probare alia demonstratione, dicentes quod
97
virtus intellectiva abstrahit intelligibilia a quantitate designata
98
et ab ubi et a situ et a ceteris omnibus quae praediximus. Debemus
99
autem considerare essentiam huius formae denudatae a situ, quo-
00
modo est nuda ab eo, scilicet si hoc sit comparatione rei a qua sumpta
1
est, aut comparatione eius rei quae assumpsit, videlicet, esse huius
2
formae intellectae denudatae a situ, si est ita in esse extrinseco aut
3
est ita in esse formantis in substantia agenti. Impossibile est autem
4
dici quod habeat esse sic in esse extrinseco: restat ergo dici non
5
esse separatam a situ et ubi, nisi cum habet esse in intellectu;
6
et quod, cum habet esse in intellectu, non est habens situm nec
7
potest innui nec separatim ostendi nec dividitur nec habet aliquid
8
eorum quae sunt huiusmodi: ergo impossibile est eam esse in corpore.
II.90
9
Item forma uniens indivisibilis quam habent ea quae sunt indivi-
10
sibilia in intellectu, cum imprimitur in materia divisibili habenti
11
|215|[ar. ed. Rahman]dimensiones, necesse est ut aut nulla suarum partium quae in ea
12
assignantur secundum aliquam dimensionum suarum habeat compa-
13
rationem ad rem intellectam quae est unius essentiae indivisibilis
14
abstractae a materia, aut ut omnes partes eius quae assignantur
15
in ea habeant eam, aut ut aliquae habeant et aliquae non. Si autem
16
nulla illarum habuerit eam, nec ipsa tota habebit eam: a quo-
17
cumque enim separantur ea ex quibus aliquid componitur, et ipsum
18
totum separatur ab eo. Si autem quaedam habuerint et quaedam
19
non, illae quae non habent ipsam comparationem, nihil habent de
20
intellectu eius. Si vero unaquaeque partium quae ponuntur in ea
21
habuerit aliquam comparationem, aut unaquaeque partium quae
22
ponuntur in ea habet eandem comparationem ad essentiam quam
23
habet alia ad essentiam, aut non. Si autem unaquaeque partium
24
quae ponuntur in ea habuerit eandem comparationem ad essentiam
II.91
25
quam habet alia, tunc partes non sunt partes intentionis intellectae,
26
sed unaquaeque earum est intellecta per se separatim. Si autem
27
unaquaeque earum habuerit comparationem ad essentiam diversam
28
ab alia, tunc constat quia essentia est divisibilis in intellecto; iam
29
autem posueramus eam indivisibilem: ergo hoc est impossibile.
30
Si vero una illarum habuerit comparationem ad aliquid essentiae,
31
et alia ad aliud essentiae habuerit comparationem, tunc divisio
32
essentiae erit manifestior. Constat igitur quod forma impressa in
33
materia corporali non est nisi aliquid subsistens in rebus singularibus
34
divisibilibus, et quod unaquaeque pars earum habet comparationem
35
in effectu aut in potentia ad unamquamque partium formae.
36
Item id quod est multiplex in partibus definitionis, secundum perfec-
37
tionem habet aliquam unitatem in qua non dividitur. Oportet
38
|216|[ar. ed. Rahman]autem considerare esse huius unientis secundum hoc quod est unum,
39
quomodo describatur in divisibili et verbum de eo et de illo quod
40
non dividitur definitione sit unum.
II.92
41
Item iam probatum est quod intelligibilia posita, quae virtus
42
rationalis solet intelligere sigillatim, sunt infinita in potentia. Iam
43
etiam probatum est quod id quod praevalet rebus infinitis in poten-
44
tia, impossibile est esse corpus aut virtutem quae est in corpore.
45
Iam enim probavimus hoc in praecedentibus libris. Impossibile
46
est igitur ut essentia quae format intelligibilia sit existens in corpore
47
aliquo modo, vel eius actio sit in corpore vel ex corpore. Nemo
48
autem dicere potest ita esse imaginabilia: hoc enim error est; virtus
49
enim animalis non potest imaginari quodlibet infinitorum quali-
50
cumque hora, nisi cum imperat ei virtus rationalis. Nec potest
51
aliquis dicere: «hanc virtutem esse recipientem, non agentem; vos
52
autem dixistis virtutem agentem actiones infinitas esse infinitam;
53
homines autem non dubitant esse virtutem receptibilem infinitam
II.93
54
sicut est hyle». Nos ergo dicimus id quod postea scies, scilicet quia
55
hoc quod anima rationalis recipit multa ex rebus infinitis, fit post
56
inquisitionem activam. Ostendemus autem hoc verbis quibus consi-
57
deratur substantia animae rationalis et proprietatibus suarum
58
actionum ex assignationibus aliarum actionum, quae habent compa-
59
rationem ad id quod praenominavimus.
60
Dicemus igitur quod virtus intellectiva, si intelligeret instrumen-
61
|217|[ar. ed. Rahman]to corporali, oporteret ut non intelligeret seipsam, nec intelligeret
62
instrumentum suum, nec intelligeret se intelligere: inter ipsam
63
etenim et essentiam suam non est instrumentum, nec inter ipsam
64
et instrumentum eius est instrumentum, nec inter ipsam et id quod
65
intelligit est instrumentum; sed intelligit seipsam, et ipsum instru-
II.94
66
mentum quod adscribitur ei, et intelligit se intelligere: ergo intel-
67
ligit per seipsam, non per instrumentum.
68
Sed probabimus hoc dicentes quia hoc quod intelligit instrumen-
69
tum suum, necesse est ut habeat aut ex essentia formae instrumenti
70
sui, aut ex esse alterius formae quae est diversa ab illa numero (et
71
est etiam in illa et in instrumento eius), aut ex esse alterius formae
72
praeter formam ipsius instrumenti, diversae ab illa in specie. Si autem
73
habet hoc ex forma instrumenti sui, forma autem sui instrumenti
74
in instrumento est semper et in illa ex consortio, tunc deberet semper
75
intelligere instrumentum suum si intelligit illud per hoc quod forma
76
eius coniungitur illi. Si autem est hoc ex esse formae quam habet in-
77
strumentum suum aliam ab illa numero, hoc falsum est. Alteritas
78
etenim non cadit inter singula rerum nisi aut ex diversitate materia-
79
rum aut accidentium et dispositionum aut ex diversitate quae est
80
inter universale et particulare aut abstractum a materia et acceptum
II.95
81
in materia. Non est autem hic diversitas ex materiis nec ex acci-
82
dentibus: materia enim una est et accidentia quae sunt in ea, eadem
83
sunt; nec est hic diversitas abstrahendi vel existendi in materia, nec
84
est hic diversitas universalitatis et singularitatis: unaquaeque enim
85
earum si habuerit particularitatem, non habebit eam nisi causa
86
materiae particularis aut causa eorum quae pendent ex ea propter
87
materiam in qua est; haec autem omnia non magis sunt propria
88
unius quam alterius. Nihil autem horum debet obiici ad hoc ut
89
anima apprehendat seipsam: anima enim apprehendit essentiam
90
suam semper, quamvis plerumque apprehendit eam separatam a
91
|218|[ar. ed. Rahman]corporibus cum quibus est ipsa, sicut iam ostendimus. Tu scis autem
92
esse impossibile quod habeat illud ex esse formae alterius a forma
93
instrumenti sui. Hoc enim impossibilius est: forma autem intellecta,
94
cum subsistit in substantia intelligente, facit intelligi illud cuius
95
haec forma est forma et cui proprie confertur haec forma; ergo
II.96
96
forma relativi continebitur in hac forma; haec autem forma intellecta
97
non est forma alicuius ad quod referatur haec forma per seipsam:
98
essentia autem huius instrumenti est substantia et nos non inveni-
99
mus nec consideramus nisi formam suae essentiae; substantia autem
00
ex seipsa non refertur ad aliquid ullo modo.
1
Haec autem probatio manifesta est: impossibile est autem ut
2
quicquid apprehendit per instrumentum, apprehendat instrumentum
3
suum quo apprehendit. Item sensus non sentit nisi aliquid extrin-
4
secum nec sentit seipsum nec instrumentum suum nec quod sentiat.
5
Similiter imaginatio non imaginat seipsam nec actionem suam ullo
6
modo; si enim imaginaverit instrumentum suum, imaginabit non
7
ad modum quo est eius proprium et sine dubio eius et non alterius,
8
sed quia sensus reddidit ei formam sui instrumenti, si hoc sit possi-
II.97
9
bile, et tunc non repraesentabit nisi imaginationem sumptam a
10
sensu, non comparatam ab illo ad aliud; si vero hoc non fuerit eius
11
instrumentum, non imaginabit illud.
12
Item quod hoc probat sufficienter, hoc est quod virtutibus appre-
13
hendentibus per instrumenta accidit ex perseverantia operis fatigari:
14
instrumenta enim fatigantur ex iugi motu et destruitur eorum com-
15
plexio quae est eis substantialis et naturalis. Ea autem quae fortia
16
et difficilia sunt apprehendi, debilitant instrumenta et aliquando
17
destruunt, ita ut postea non apprehendant debiliora ipsis, eo quod
18
nimis penetraverit illa passio a difficili; sicut est dispositio sensus,
19
quem sensibilia difficilia et assidua debilitant et aliquando destruunt,
20
|219|[ar. ed. Rahman]sicut splendor visum et tonitruum maximum auditum, ita ut sensus
21
postquam apprehenderit difficile, nequeat apprehendere debile: qui
22
enim intuetur nimium splendorem, non videt cum illo, nec mox post
23
ipsum, debiliorem lucem; et qui audit sonitum maximum, non audit
24
cum illo nec illico post illum sonum debilem; et qui degustat ni-
25
miam dulcedinem, non sentit post illam debilem.
26
In re autem intelligibili e contrario fit. Assiduitas enim suae
27
actionis et formandi ea quae sunt difficilia, acquirit ei virtutem
28
facilius apprehendendi id quod est post illa debilius illis; quamvis
29
accidat ei aliquando mutabilitas et defectus, quod habet ex hoc
30
quod intellectus iuvatur imaginatione operante instrumento defi-
II.98
31
cienti et non deservit intellectui. Si autem hoc non esset, aut semper
32
accideret aut plerumque: e contrario autem fit. Item omnium par-
33
tium corporis debilitantur virtutes in fine aetatis iuvenilis, quod fit
34
circiter quadraginta annos. Haec autem virtus apprehendens intelli-
35
gibilia plerumque non corroboratur nisi ultra hanc aetatem. Unde,
36
si esset de virtutibus corporalibus, deberet tunc debilitari. Sed tunc
37
non debilitatur nisi propter dispositiones et eventum prohibentium,
38
non autem propter omnes dispositiones. Ergo non est de virtutibus
39
corporalibus.
40
Ex his etiam manifestum est quod omnis virtus apprehendens per
41
instrumentum non apprehendit essentiam suam, nec instrumentum
42
suum, nec quia apprehendit; quam debilitat exercitium, nec appre-
43
hendit debile post forte, quia forte enervat eam et debilitat eius
44
operationem: instrumenta enim suae actionis debilitat. Virtus autem
45
intelligibilis est contraria huic.
46
Quod autem facit nos dubitare de hoc quod anima obliviscitur
47
suorum intellectorum et non exercet operationes suas infirmante
48
|220|[ar. ed. Rahman]corpore, est opinio nec necessaria nec vera. Possibile est enim haec
II.99
49
duo coniungi: et ut habeat actionem ex seipsa interim dum nihil
50
impedit vel obsistit ei, et quod postponat suam actionem propriam
51
cum aliqua dispositio contingit in corpore et tunc non exerceat
52
actionem suam, sed declinet ab illa; et tunc erunt simul verae
53
duae dictiones, et altera non removebit alteram. Cum autem ita
54
fuerit, non oportebit attendi illa contradictio.
55
Dicemus ergo quod substantia animae habet duas actiones:
56
unam actionem comparatione corporis quae vocatur practica, et
57
aliam actionem comparatione sui et principiorum suorum quae est
58
apprehensio per intellectum; et utraeque sunt dissidentes et impe-
59
dientes se, unde cum occupata fuerit circa unam retrahetur ab alia;
60
difficile est enim convenire utraque simul. Occupationes autem
61
eius circa corpus sunt sentire et imaginari et concupiscere et irasci
62
et timere et tristari et dolere. Tu autem scis quod, cum cogitaveris
63
de intellecto, postpones haec omnia, nisi fuerint haec praevalentia
64
super animam et subegerint eam et converterint eam ad partem
65
suam. Tu scis etiam quod sensus retrahit ab intellectu: anima enim
66
cum intenta fuerit sensibilibus, retrahetur ab intellectu, quamvis
67
ipsi instrumento intelligendi non accidat infirmitas ullo modo.
II.100
68
Tu etiam scis quod causa huius est quod anima retrahitur ab una
69
actione propter aliam, sicut est dispositio et causa cum contingit
70
quod actiones sensuum non postponuntur propter infirmitatem,
71
sed propter occupationem corporis. Sed si habitus intellectivus
72
adeptus destrueretur causa instrumenti, tunc cum instrumentum
73
rediret in suam dispositionem, esset necesse iterum acquirere.
74
Sed non est ita; aliquando enim redit anima in habitum suum et
75
affectionem suam, intelligens quicquid prius intelligebat cum corpus
76
recuperat salutem suam; ergo quicquid acquisierat, habebat esse
77
|221|[ar. ed. Rahman]in illa aliquo modo, sed erat impedita in eo. Retractio autem animae
78
ab actionibus suis non provenit ex diversitate utrarumque partium
79
actionum animae tantum, sed ex multitudine actionum suarum ad
80
unam partem: timor enim retrahit a dolore, et concupiscentia ab
81
ira, et ira a timore. Causa autem huius totius una est, scilicet quia
82
anima totam se convertit ad unum quodlibet. Manifestum est igitur
83
quod, cum aliquid non exercuerit actionem suam eo quod impeditur
II.101
84
ab alio, non possit agere actiones suas dum illud quod impedit
85
habuerit esse.
86
Possemus autem hoc latius exponere, nisi quia, postquam hoc
87
sufficit, videremur superflui. Patet ergo ex praedictis, quod anima
88
non est impressa in corpore nec habet esse per corpus, et quia oportet
89
quod proprietas animae in corpore sit quasi affectio quaedam in ea,
90
occupans illam circa gubernationem sui corporis et curam ipsius,
91
quae est in ea propter debitum corporis: cuius curae anima est
92
causa, quae non habet esse, nisi cum habet esse eius corpus proprium
93
cum officio suo et complexione.
II.102
94
[V.3] CAPITULUM IN QUO CONTINENTUR DUAE QUAESTIONES
95
QUARUM UNA EST QUALITER PROSINT SENSUS ANIMAE HUMANAE
96
ET ALTERA AFFIRMARE QUOD CEPIT ESSE
97
Virtutes animales adiuvant animam rationalem in multis, ex
98
quibus est hoc quod sensus reddit ei singularia; ex quibus singularibus
99
acquiruntur ei quatuor.
00
Unum est quod ratio separat unumquidque universalium a
1
|222|[ar. ed. Rahman]singularibus abstrahendo intentiones eorum a materia et ab appen-
2
diciis materiae et a consequentibus eam, et considerat in quo conve-
3
niunt et in quo differunt, et cuius esse est essentiale et cuius acci-
4
dentale. Ex quo accidit animae habere principia intelligendi auxilio
5
secum agentium imaginationis et aestimationis.
6
Secundum est quia anima ponit habitudines inter quaeque uni-
7
versalia secundum affirmationem et negationem, et id de quo affir-
8
matio vel negatio fuerit per se nota, percipiet; quod autem non
9
fuerit ita, dimittit quousque inveniat medium terminum.
II.103
10
Tertium est acquirere propositiones experimentis, scilicet ut in-
11
veniat per sensum quod aliquis praedicatus comitatur aliquod
12
subiectum affirmando vel negando, consequendo vel affirmando
13
coniunctionem et negando contradictoriae, et non fit hoc in quibus-
14
dam horis et non aliis nec indifferenter sed semper sic, quousque
15
quiescat [et] quod inter naturam huius praedicati et huius subiecti
16
est haec habitudo aut natura huius consequentis comitatur naturam
17
huius antecedentis, aut removetur essentialiter, non casu. Et tunc
18
haec conceptio erit adepta ex sensu et syllogismo, sicut iam declara-
19
vimus in libris logicis.
II.104
20
Quartum vero est verba quibus facile creduntur eo quod proba-
21
bilia sunt.
22
Anima autem humana iuvatur corpore ad acquirendum principia
23
illa consentiendi et intelligendi; deinde cum acquisierit, redibit
24
ad seipsam. Si autem obstiterint aliquae virtutum quae sunt infra
25
eam et impedierint eam aliquibus dispositionibus coram positis,
26
|223|[ar. ed. Rahman]retrahent eam a sua actione; si vero impedita non fuerit, non egebit
27
eo postea in suis propriis actionibus, nisi in aliquibus tantum
II.105
28
in quibus opus est redire virtutes imaginativas et considerare ea
29
iterum ad hoc ut percipiat principium aliud ab eo quod habuerat, et
30
adiuvent repraesentare id quod appetitur in imaginatione, et reprae-
31
sentatio eius in imaginatione firmetur auxilio intellectus. Hoc
32
autem contingit in principio tantum et non postea, nisi parum.
33
Cum autem proficit anima et roboratur, sola per se operatur
34
actiones suas absolute. Virtutes autem sensibiles et imaginativae
35
et ceterae virtutes corporales retrahunt eam a sua actione, verbi
36
gratia, sicut homo qui aliquando indiget iumento et eius apparatu
37
quo perveniat eo quo proponit; quo cum accesserit, sed ex illis
38
causis acciderit non pervenire, causa quae fuit perveniendi, eadem
39
est prohibendi.
40
Dicemus autem quod anima humana non fuit prius existens per se
41
et deinde venerit in corpus: animae enim humanae unum sunt
42
in specie et definitione; si autem posuerimus quod prius habuerunt
43
esse per se et non inceperunt cum corporibus, impossibile est tunc
44
ut animae in ipso esse habeant multitudinem. Multitudo enim rerum
II.106
45
aut est ex essentia et forma, aut est ex comparatione quae est ad
46
materiam et originem multiplicatam ex locis quae circumdant
47
unamquamque materiam secundum aliquid aut ex temporibus
48
propriis uniuscuiusque illarum quae accidunt illis accidentibus,
49
aut ex causis dividentibus illam. Inter animas autem non est alteritas
50
|224|[ar. ed. Rahman]in essentia et forma: forma enim earum una est. Ergo non est alteri-
51
tas nisi secundum receptibile suae essentiae cui comparatur essentia
52
eius proprie, et hoc est corpus. Si autem anima esset tantum absque
53
corpore, una anima non posset esse alia ab alia numero. Et hoc
54
generaliter est in omnibus; ea enim quorum essentiae sunt
55
intentiones tantum et sunt multa, quorum multiplicatae sunt
56
species in suis singularibus, non est eorum multitudo nisi ex sustinen-
57
tibus tantum et receptibilibus et patientibus ex eis, aut ex aliqua
58
comparatione ad illa aut ad tempora eorum. Cum enim nudae
59
fuerint omnino, non different per id quod diximus; ergo impossibile
60
est inter illas esse alteritatem et multitudinem. Ergo destructum
61
est iam animas priusquam ingrederentur corpora fuisse multas
62
essentialiter.
II.107
63
Dicemus etiam esse impossibile ut essentia eius sit una numero:
64
cum enim fuerint duo corpora, acquirentur eis duae animae, quae
65
duae aut erunt partes illius unius animae, et tunc aliquid quod non
66
habet magnitudinem nec molem erit divisibile in potentia (huius
67
autem destructio manifesta est ex principiis praepositis in naturalibus
68
et in aliis), aut illa anima una numero erit in duobus corporibus,
69
hoc etiam per se patet falsum esse.
70
Dicemus etiam aliter quod quaelibet anima non fit singularis ex
71
tota collectione speciei, nisi ex dispositionibus accidentibus ei quae
72
non comitantur eam ex hoc quod est anima, alioquin convenirent
73
in eis omnes animae; accidentia vero consequentia accidunt sine
74
dubio in principio temporali, et consequuntur causam quae accidit
75
quibusdam et non aliis; singularitas ergo animarum est aliquid quod
76
esse incipit, et non est aeternum quod semper fuerit, sed incepit esse
77
|225|[ar. ed. Rahman]cum corpore tantum. Ergo iam manifestum est animas incipere
II.108
78
esse cum incipit materia corporalis apta ad serviendum eis, et
79
corpus creatum est regnum eius et instrumentum.
80
Sed in substantia animae quae incipit esse cum aliquo corpore
81
propter quod debuit creari ex primis principiis, inest affectio inclina-
82
tionis naturalis ad occupandum se circa illud et ad regendum illud
83
et providendum ei in omnibus et adhaerendum ei; et per haec omnia
84
fit eius propria et alienatur ab aliis omnibus corporibus circa illud
85
tantum. Corpori autem singulari principium singularitatis suae
86
accidit ex affectionibus quibus exprimitur singulare; propter quas
II.109
87
affectiones illa anima fit propria illius corporis, quae sunt habitu-
88
dines quibus unum fit dignum altero, quamvis non facile intelligatur
89
a nobis illa affectio et illa comparatio. Anima autem habet principia
90
perfectionis suae mediante corpore.
91
Potest autem aliquis dicere quod: «haec oppositio remanet post
92
discessum animarum a corporibus: necesse est enim ut aut esse
93
desinant (hoc autem non tenetis), aut ut fiant una (sed hoc est
94
etiam quod negastis), aut remaneant multiplicatae, vos autem tenetis
95
eas iam esse separatas a materiis, ergo quomodo erunt multiplicatae?»
96
Dicemus ergo quod postea animae sine dubio sunt separatae a
97
corporibus; prius autem unaquaeque habuerat esse et essentiam
II.110
98
per se, propter diversitatem materiarum quas habebant et propter
99
diversitatem temporis suae creationis et propter diversitatem affec-
00
tionum suarum quas habebant secundum diversa corpora sua quae
1
habebant. Nos enim vere scimus quod, qui facit esse in illa inten-
2
tionem universalem ex qua fit singularis tantum, impossibile est
3
ut faciat esse singularem nisi addiderit supra specialitatem eius,
4
|226|[ar. ed. Rahman]intentionem (ex qua fiat singularis aliquam de intentionibus quae
5
consequuntur in creatione et comitantur, sive nos sciamus eas sive
6
non.
7
Nos scimus etiam quod anima non est una in omnibus corporibus.
8
Si enim esset una in omnibus illis et esset multae propter relationem,
9
tunc aut esset sapiens in omnibus illis, aut insipiens in omnibus
10
illis, et non lateret unum quicquid esset in anima alterius: unum
11
enim quod ad multa refertur, possibile est differre secundum rela-
12
tionem; sed non differt in eis nec propter illa quae habent esse in es-
13
sentia eius: cum enim unus fuerit pater multorum filiorum, cum
II.111
14
ipse sit iuvenis, non est iuvenis nisi secundum omnes illos; iuven-
15
tutem enim habet in seipso, et continetur in unaquaque relatione;
16
similiter prudentia et stultitia et opinio et alia his similia, non sunt
17
nisi in essentia animae et continentur cum anima in unaquaque
18
relatione.
19
Ergo anima non est una, sed est multae numero, et eius species
20
una est, et est creata sicut postea declarabimus. Sed sine dubio
21
aliquid est propter quod singularis effecta est; illud autem non est
22
impressio animae in materia (iam enim destruximus hoc); immo
23
illud est aliqua de affectionibus et aliqua de virtutibus et aliquid
24
ex accidentibus spiritualibus, aut compositum ex illis, propter quod
25
singularis fit anima, quamvis illud nesciamus. Postquam autem
26
singularis fit per se, impossibile est ut sit anima alia numero et ut
27
sint una essentia: iam autem multa diximus alias ad negandum hoc.
28
Sed demonstrabimus quod anima, cum creatur cum creatione
29
alicuius complexionis, possibile esse ut creetur post illam aliqua
II.112
30
affectio in actionibus rationabilibus et in passionibus rationabilibus
31
propter collectionem quarum differat ab actione quae est ei similis
32
|227|[ar. ed. Rahman]in alia; et ut affectio acquisita quae vocatur intellectus in effectu
33
sit in una talis definitionis ut per eam differat ab alia anima; et quia
34
accidit ei percipere essentiam suam singularem, quod habet ex eo
35
quod percipit aliquam affectionem quae est eius propria et non
36
alterius; possibile est etiam contingere in ea ex virtutibus corpora-
37
libus affectionem propriam quae pendeat ex affectionibus moralibus,
38
aut sint ipsae eaedem, aut ut sint ibi etiam aliae proprietates
39
nobis occultae quae consequuntur animas cum creantur et postquam
40
creantur, qualia sequuntur singularia specierum corporalium, quibus
II.113
41
differunt; et ut animae sint ita, sed differunt suis proprietatibus
42
propter quas corpora creata fuerunt aut non, sive sciamus illas
43
dispositiones sive non, aut aliquas illarum.
44
[V.4] CAPITULUM QUOD ANIMA HUMANA NON DESINIT ESSE
45
NEC TRANSFERTUR IN ALIA CORPORA
46
Quod anima non moriatur in morte corporis ratio haec est:
II.114
47
quia quicquid destruitur ad destructionem alterius, pendet ex eo
48
aliquo modo. Sed quicquid pendet ex aliquo, necesse est ut aut sit
49
eo posterius aut sit eo prius essentia non tempore, aut habeat
50
cum eo esse simul. Si autem anima sic pendet ex corpore sicut ex
51
eo cum quo habet simul esse, et hoc fuerit ei essentiale, non acci-
52
dentale, tunc uniuscuiusque eorum essentia relativa est ad alterum,
53
et sic nec corpus nec anima est substantia; sed est utrumque sub-
54
|228|[ar. ed. Rahman]stantia. Si autem hoc est eis accidentale, non substantiale, tunc
55
destructo uno illorum, destruetur relatio quae accidit alteri et non
56
destruetur ad destructionem alterius, quamvis sic pendeat ex eo.
57
Si autem anima sic pendet ex corpore veluti eo posterius, tunc
58
corpus causa est esse animae. Causae autem quatuor sunt: corpus
II.115
59
ergo aut erit causa efficiens animae et dans ei esse, aut erit causa
60
receptibilis eius ad modum compositionis sicut elementa recipiunt
61
corpora, aut ad modum simplicitatis ut aes imaginis, aut erit causa
62
formalis, aut causa perfectiva. Impossibile est autem ut corpus sit
63
causa efficiens: corpus enim ex hoc quod est corpus non agit aliquid;
64
non enim facit nisi per virtutem: si enim ageret per seipsum et non
65
per virtutes suas, tunc omne corpus ageret illam actionem; deinde
66
omnes virtutes corporales aut sunt accidentes aut sunt formae
67
materiales; impossibile est autem ut accidentia et formae existentes
68
in materiis tribuant esse substantiae existentis per se non in materia,
69
et esse substantiae absolutae. Impossibile est etiam corpus esse
70
causam recipientem: iam enim probavimus et ostendimus quod
71
anima non est impressa in corpore aliquo modo; ergo corpus non est
72
formatum forma animae rationalis, nec ad modum compositionis,
73
nec ad modum simplicitatis ad hoc ut aliqua pars corporis compo-
74
natur et complexionetur aliqua compositione vel aliqua complexione
75
in qua imprimatur anima. Impossibile est etiam corpus esse causam
76
formalem animae aut perfectivam: melius est enim hoc esse e con-
77
verso. Ergo non pendet anima ex corpore ut causatum a sua causa
78
essentiali, quamvis complexio et corpus causae sint animae acciden-
79
tales.
80
Cum enim creatur materia corporis quod sit dignum fieri instru-
II.116
81
mentum animae et eius regnum, tunc causae separatae quae solent
82
|229|[ar. ed. Rahman]dare unamquamque animam, creant animam. Ergo ut animas creent
83
sine corporibus quibus propria sit, creatio unius et non alterius, est
84
impossibile; et praeter hoc etiam iam negavimus in praemissis
85
animas ante corpora esse multas numero; et propter hoc etiam quod
86
necesse est ut quicquid incipit esse, praecedat illud materia quae
87
sit apta recipere illud aut apta comparari ad illud, sicut ostendimus
88
alias; et propter hoc etiam quod si possibile esset unamquamque
II.117
89
animam creari et non crearetur id in quo perficitur et operatur,
90
otiosum esset eius esse (nihil autem otiosum vel superfluum est in
91
natura); quandoquidem ergo hoc est impossibile, tunc in eis quae
92
sunt non est possibilitas huius; sed cum fit aptitudo recipiendi
93
animam et aptitudo instrumentorum, comitatur tunc creari a causis
94
separatis illud quod est anima. Hoc autem non contingit in anima
95
tantum, sed in omnibus formis habentibus initium quarum esse non
96
praeponderat supra earum non esse, nisi quia materia aptior est
97
quantum ad illas et dignior illis.
98
Sed quia creato uno creatur et aliud, non ideo oportet ut uno des-
99
tructo destruatur alterum. Non enim hoc contingit nisi cum esse
00
unius fuerit propter esse alterius aut in altero: saepe enim contin-
1
gunt aliqua propter alia quibus destructis remanent illa, quia esse
2
illorum non habuit esse ex illis, et praecipue cum id quod dat eis
II.118
3
esse fuerit aliud ab illo, ex quo utraque habent simul esse. Attri-
4
buens autem esse animae non est corpus, nec virtus corporis, sed
5
est sine dubio essentia existens nuda a materiis et mensuris; et
6
quandoquidem anima habet esse ab illa, et non habet ex corpore
7
|230|[ar. ed. Rahman]nisi debitum horae qua debet esse tantum, tunc non pendet eius
8
esse ex corpore tantum, nec est corpus causa nisi accidentalis:
9
ergo non conceditur dici quod sic pendeat anima ex corpore ut
10
corpus debeat esse prius anima prioritate causalitatis.
11
Sed pars tertia et quod diximus in principio hoc est: quod anima
12
pendet ex corpore sicut id quod est prius. Sed haec prioritas, si
13
fuerit temporalis, impossibile est ut esse animae pendeat ex corpore,
14
postquam prius est eo in tempore. Si eius prioritas fuerit in esse
15
non in tempore, qui modus prioritatis est ut, cum essentia prioris
II.119
16
fuerit, comitetur eam esse id quod est posterius; et tunc hoc prius
17
non habet esse cum ponitur destrui id quod est posterius, non ut,
18
quia posterius posuimus destructum, ideo oporteat destrui id quod
19
est prius, sed ob hoc quod posterius non potest destrui, nisi quia
20
prius accidit priori aliquid in natura sua quod destruxit illud, et
21
tunc posterius destruitur; ergo ex positione destructionis posterioris
22
non provenit destructio prioris, sed positio destructionis ipsius
23
prioris ponit posterius destrui postquam accidit priori destrui in se.
24
Et quandoquidem ita est, oportet ut causa destructiva contingat
25
in substantia animae propter quam destruatur corpus, et ut corpus
26
nullo modo destruatur propter causam quae est eius propria.
27
Sed corpus destruitur ex causis quae sunt eius propriae ex permu-
28
tatione complexionis et compositionis: ergo impossibile est ut
29
anima pendeat ex corpore sicut prius natura et postea destruatur
II.120
30
corpus aliquo modo causa sui ipsius. Ergo non est inter illa hic
31
modus pendendi. Et quandoquidem ita est in re, tunc omnes modi
32
|231|[ar. ed. Rahman]pendendi destructi sunt: restat ergo ut nullius eorum esse pendeat
33
ex altero; esse autem animae pendet a principiis aliis quae non
34
permutantur nec destruuntur.
35
Dicemus igitur quod nulla causa destruit animam aliquo modo.
36
Quicquid enim solet destrui ex aliqua causa, in illo est potentia
37
destruendi in quo est ante destructionem effectus permanendi;
38
aptitudo autem eius ad destructionem non est ex suo effectu perma-
39
nendi: intentio enim potentiae alia est ab intentione effectus, et
40
relatio huius potentiae alia est a relatione huius effectus; relatio
41
enim huius potentiae est ad destruendum, et relatio huius effectus
42
ad permanendum: ergo ex duabus causis diversis sunt in re hae
43
duae intentiones. Dicemus igitur quod in omnibus compositis et
44
simplicibus existentibus in compositis possunt coniungi effectus
45
permanendi et potentia destruendi; in rebus autem simplicibus
46
separatis per se impossibile est haec duo coniungi. Et absolute
47
dicimus quod impossibile est coniungi in aliquo unius essentiae has
II.121
48
duas intentiones; quicquid autem permanet et habet posse destrui,
49
permanendi habet posse; permanentia autem eius non est omnino
50
necessaria, et quia necessaria non est, est possibilis; possibilitas
51
autem quae duo habet extrema est natura potentiae: ergo est
52
in substantia eius potentia permanendi et effectus permanendi;
53
iam autem constiterat quod effectus permanentiae illius sine dubio
54
non est potentia permanentiae illius, et hoc constat. Ergo effectus
55
permanentiae illius est aliquid quod accidit habenti potentiam perma-
56
nendi; ipsam autem potentiam non habet essentia quae est in effectu,
57
sed habet eam id cui accidit in sua essentia permanere in effectu,
58
quae <non> est veritas suae essentiae: sequitur ergo ex hoc ut eius
59
|232|[ar. ed. Rahman]essentia sit composita ex aliquo quod, cum habuerit, essentia eius
60
sit in effectu, quae est forma in unaquaque re, et ex aliquo habenti
61
hunc effectum quod habebat in natura sua potentiam eius, quod est
62
materia eius.
63
Ergo si anima est simplex absolute, non dividitur in formam et
64
materiam; sed si est composita, dimittamus nunc compositionem et
65
consideremus substantiam quae est materia et convertamus verbum
II.122
66
ad ipsam eius materiam et loquamur de ea dicentes quod ipsa materia,
67
aut dividitur sic semper (si volueris loqui semper), quod est impossibile,
68
aut non destruetur id quod est substantia et radix: nostra autem
69
locutio est de hoc quod est substantia et radix, quod vocamus ani-
70
mam; non est enim locutio nostra de re composita ex ipsa et alio.
71
Manifestum est igitur quod in eo quod est simplex non compositum
72
aut radix compositi, non conveniunt effectus permanendi et potentia
73
destruendi comparatione suae essentiae: si enim fuerit in eo potentia
74
destructionis, impossibile est esse in eo effectum permanendi; si
75
autem fuerit in eo effectus permanendi et habuerit esse, tunc non
76
est in eo potentia destruendi: ergo manifestum est quod in substantia
77
animae non est potentia corrumpendi. Sed generatorum corrup-
78
tibilium corrumpitur quod est compositum et coniunctum; potentia
79
vero destrui non est in intentione secundum quam compositum
80
est unum, sed in materia quae est in potentia receptibilis utro-
81
rumque contrariorum: ergo in destructo composito non est potentia
82
permanendi vel destruendi nec coniunguntur in eo. Materia autem
II.123
83
aut est permanens non propter potentiam ex qua apta est ad perma-
84
nendum, sicut quidam putaverunt, aut est permanens propter
85
potentiam ex qua permanet; in ea autem non est potentia destrui:
86
nam potentia destruendi habet aliud quod contingit in eam. Potentia
87
vero destructionis simplicium quae sunt in materia est in substantia
88
|233|[ar. ed. Rahman]quam habet materia, non in substantia eorum. Probatio autem quae
89
affirmat omne generatum esse corruptibile secundum hoc quod
90
finitur virtus permanendi et corrumpitur, illa affirmat illud idem de
II.124
91
eo quod est generatum ex materia et forma, in cuius materia est
92
virtus permanendi ipsam formam et virtus corrumpendi; ex quibus
93
duobus constat simul, sicut iam didicisti. Ergo ostensum est huma-
94
nam animam non corrumpi ullo modo, et ad hoc perduximus nos-
95
trum verbum nutu divino.
96
Iam etiam ostendimus quod animae non fuerunt creatae et multi-
97
plicatae nisi cum aptitudine corporum, eo quod secundum aptitu-
98
dinem corporum oportet attribui esse animae a causis separatis.
99
Et patuit etiam quod hoc non fit casu vel fato, ita ut anima creata
00
non fuerit creata nisi quia propter complexionem debebat creari
1
anima quae eam regeret: sed anima habuit esse, et casu accidit
2
ut corpus haberet esse cum illa a quo penderet. Hoc enim non est
3
causa essentialis multiplicitatis ullo modo, sed fortassis est causa
II.125
4
accidentalis; iam autem docuimus quod causae essentiales debent
5
prius creari et, post illas, accidentales. Et quandoquidem ita est,
6
tunc omnis corporis cum creata fuerit complexio suae materia,
7
oportet creari animam; hoc autem non oportet in uno corpore tantum
8
et non in alio: singularia enim specierum non differunt in eis ex
9
quibus constituuntur; nec est possibile ut unum corpus humanum
10
debeat habere animam qua perficiatur, et aliud corpus eiusdem
11
complexionis in specie non debeat hoc idem, sed si casu accideret
12
|234|[ar. ed. Rahman]esset hoc, si vero non accideret non esset; hoc enim tunc non esset
13
illius speciei cuius illud.
14
Si autem posuerimus quod una anima transfertur ad multa corpora,
15
unicuique autem corpori per se debet anima creari quae pendeat
16
ex ipso, tunc unum corpus habebit duas animas simul.
17
Deinde non sic anima pendet ex corpore quasi impressa in eo,
18
sicut iam saepe ostendimus, sed sic pendet ex eo sicut circa quod
19
occupatur et cognoscit et quod patitur ex illa. Omne autem animal
20
cognoscit et percipit animam suam unam esse quae est imperans
21
et regens suum corpus quod habet; si autem est ibi alia anima quam
22
non percipit animal, nec quae occupatur circa suum corpus, tunc
23
non pendet ex illo corpore: non enim pendet anima ex corpore nisi
24
hoc modo. Ergo nullo modo transfertur anima ad aliud corpus,
II.126
25
et hoc sufficiat ei qui huius rei summam quaerit; debes autem scire
26
hoc multis verbis posse exponi.
27
[V.5] CAPITULUM DE INTELLIGENTIA AGENTE IN NOSTRIS ANIMABUS
28
ET DE PATIENTE EX NOSTRIS ANIMABUS
29
Dicemus quod anima humana prius est intelligens in potentia,
30
deinde fit intelligens in effectu. Omne autem quod exit de potentia
31
ad effectum, non exit nisi per causam quae habet illud in effectu
32
et extrahit ad illum. Ergo est hic causa per quam animae nostrae
33
in rebus intelligibilibus exeunt de potentia ad effectum. Sed causa
34
dandi formam intelligibilem non est nisi intelligentia in effectu,
II.127
35
penes quam sunt principia formarum intelligibilium abstractarum.
36
Cuius comparatio ad nostras animas est sicut comparatio solis
37
|235|[ar. ed. Rahman]ad visus nostros, quia sicut sol videtur per se in effectu, et videtur
38
luce ipsius in effectu quod non videbatur in effectu, sic est dispositio
39
huius intelligentiae quantum ad nostras animas. Virtus enim ratio-
40
nalis cum considerat singula quae sunt in imaginatione et illuminatur
41
luce intelligentiae agentis in nos quam praediximus, fiunt nuda a
42
materia et ab eius appendiciis et imprimuntur in anima rationali,
43
non quasi ipsa mutentur de imaginatione ad intellectum nostrum,
44
nec quia intentio pendens ex multis (cum ipsa in se sit nuda consi-
45
derata per se), faciat similem sibi, sed quia ex consideratione
46
eorum aptatur anima ut emanet in eam ab intelligentia agente ab-
47
stractio.
48
Cogitationes enim et considerationes motus sunt aptantes animam
49
ad recipiendum emanationem, sicut termini medii praeparant ad
50
recipiendum conclusionem necessario, quamvis illud fiat uno modo
II.128
51
et hoc alio, sicut postea scies. Cum autem accidit animae rationali
52
comparari ad hanc formam nudam mediante luce intelligentiae
53
agentis, contingit in anima ex forma quiddam quod secundum aliquid
54
est sui generis, et secundum aliud non est sui generis, sicut cum lux
55
cadit super colorata, et fit in visu ex illa operatio quae non est
56
similis ei ex omni parte. Imaginabilia vero sunt intelligibilia in
57
potentia et fiunt intelligibilia in effectu, non ipsa eadem sed quae
58
excipiuntur ex illis; immo sicut operatio quae apparet ex formis
59
sensibilibus, mediante luce, non est ipsae formae sed aliud quod
60
habet comparationem ad illas, quod fit mediante luce in receptibili
61
recte opposito, sic anima rationalis cum coniungitur formis aliquo
62
|236|[ar. ed. Rahman]modo coniunctionis, aptatur ut contingant in ea ex luce intelligentiae
63
agentis ipsae formae nudae ab omni permixtione.
64
Primum autem quod percipit de eis humanus intellectus est id
65
quod de eis est essentiale et accidentale, et id cuius causa sunt
II.129
66
similes imaginationes illae et differunt: sed intentiones quibus non
67
differunt ipsae formae fiunt una intentio in essentia intellectus
68
comparatione similitudinis; sed comparatione eius in quo differunt
69
fiunt multae. Ergo intellectus habet potestatem multiplicandi de in-
70
tentionibus quae sunt una, et adunandi quae sunt multae. Sed adu-
71
natio multorum fit duobus modis: uno, ut intentiones quae sunt
72
multae et differentes dimensionibus in imaginationibus fiant una
73
intentio, cum non differunt in definitione; alio, ut de intentionibus
74
generum et differentiarum componatur intentio una in definitione;
75
modi autem multiplicandi fiunt e converso istorum.
76
Isti autem modi sunt de proprietatibus humani intellectus, quos
77
non habet alia virtus: aliae enim virtutes apprehendunt quod est
78
multum, multum sicut est, et quod est unum, unum sicut est; cum
79
autem apprehendunt unum quod est coniunctum compositum ex
80
aliquibus et ex eorum accidentibus, non possunt separare accidentalia
81
eorum ab essentialibus eorum.
82
Cum autem aliquam formam repraesentat sensus imaginationi et
83
imaginatio intellectui, et intellectus excipit ex illa intentionem, si
84
postea repraesentaverit ei aliam formam eiusdem speciei quae non
85
est alia nisi numero, iam non excipiet intellectus ex ea aliam
86
formam praeter quam acceperat ullo modo, nisi secundum
87
accidens quod est illius proprium ex hoc quod est illud accidens,
88
ita ut aliquando accipiat illam nudam, aliquando cum illo
89
|237|[ar. ed. Rahman]accidente. Et propter hoc dicitur quod Socrates et Plato sunt una
II.130
90
intentio in humanitate, non quod humanitas quae est coniuncta
91
proprietatibus Socratis ipsa eadem sit iuncta proprietatibus Pla-
92
tonis, quasi ambo haberent unam essentiam, sicut fit in amicitia
93
et in aliis relationibus, sed quia humanitas multiplicata est in esse:
94
humanitas enim una non est in qua conveniant quae repraesentet
95
esse extrinsecum, ita ut ipsa eadem sit humanitas Platonis et
96
Socratis (hoc autem declarabitur tibi in doctrina sapientiae).
97
Quod autem de hoc intelligitur hoc est: quod prima forma humana
98
quae praecedit, ipsa prodest tantum animae ad cognoscendum
II.131
99
formam humanam; secunda vero nihil prodest; intentio enim
00
impressa animae una est, quae non est nisi imaginatio prima, et
1
imaginatio secunda nihil operatur; potuit autem unaquaeque prae-
2
cedere et operari illud idem in anima, non sicut hic homo singularis
3
et hic equus. Intellectus autem cum apprehendit aliqua inter quae
4
est prius et posterius solet cum illis intelligere tempus necessario,
5
nec in tempore sed in momento. Intellectus enim intelligit tempus
6
in conclusione et in terminis, et hoc subito.
7
Quod autem intellectus non potest formare ea quae sunt in ultimo
8
intelligibilitatis et abstractionis a materia, hoc non habet ex aliquo
9
quod sit in essentia illarum rerum nec ex aliquo quod sit in natura
10
intellectus, sed ex hoc quod anima impedita est in corpore et ex
11
corpore, et quod in multis eget corpore, sed corpus elongat eam a
12
dignioribus suis perfectionibus; hoc enim quod oculus non potest
13
|238|[ar. ed. Rahman]intueri solem non habet ex aliquo quod sit in sole, nec hoc quod sol
II.132
14
non appareat sed < … >; cum autem aufertur de nostra anima
15
ipsa aggravatio et impedimentum, tunc intelligentia animae de his
16
est melior quam habet anima et quae est purior et delectabilior.
17
Sed quia noster sermo hic non est de anima nisi secundum quod
18
est anima, scilicet secundum quod est iuncta huic materiae, tunc
19
non debemus loqui quid erit de anima post mortem cum loquamur
20
de natura, donec perveniamus ad doctrinam sapientiae et speculemur
21
res separatas, quia doctrinae naturalis non est proprium speculari
22
nisi quod est rerum naturalium et quae habent comparationem
23
ad materiam et motum.
24
Sed dicemus quod formatio intellectus differt secundum esse
25
rerum. Res enim subtilissimas aliquando non potest intellectus
II.133
26
apprehendere, quia excedunt eum; quae vero sunt debilis esse,
27
ut motus et tempus et materia, aliquando difficile est intelligi eo
28
quod sunt debilis esse.
29
Privationes quoque non apprehendit intellectus in effectu ab-
30
solute; privationem enim apprehendit per hoc quod non appre-
31
hendit habitum eius, sed intellectus apprehendit privationem ex
32
hoc quod ipse fuit habens privationem, malum vero ex hoc quod
33
est malum et in potentia et est privatio privationis: si apprehendit
34
intellectus, non apprehendit nisi ex hoc quod est similitudo inter
35
hunc et illa in potentia. Intelligentia enim cui nihil potentiae
36
admixtum est, non intelligit privationem nec malum secundum
37
quod est privatio et malum, nec formantur in ea, quia in eis quae
38
sunt non est aliquod malum absolute.
II.134
39
[V.6] CAPITULUM DE GRADIBUS ACTIONUM INTELLECTUS
40
ET DE ALTIORE GRADU EIUS QUI EST SANCTUS INTELLECTUS
41
|239|[ar. ed. Rahman]Dicemus quod anima intelligit eo quod apprehendit in seipsa
42
formam intellectorum nudorum a materia. Sed hoc quod forma est
43
nuda, aut ideo est quia intellectus eam denudat, aut quia forma in
44
seipsa nuda est a materia et non est opus animae nudare eam.
45
Anima autem intelligit seipsam, et hoc quod intelligit seipsam, facit
46
eam intelligere se esse et intelligentem et intellectam et intellectum;
47
in eo vero quod intelligit ceteras formas non ita facit: ipsae enim
48
per se in corpore sunt semper et in potentia in intellectu, quamvis
49
in aliquibus rebus exeant ad effectum.
50
Illud autem quod dicitur quod ipsa anima fit ipsae res intellectae
II.135
51
impossibile est secundum me; hoc enim non intelligo quod dicitur
52
quod una res fiat alia, nec intelligo qualiter hoc esse possit: quicquid
53
enim deponit unam formam et induit aliam, ipsum est cum prima
54
forma aliquid et cum secunda aliud; primum verissime non fit
55
secundum, nisi primum destruatur et non remansit nisi subiectum
56
eius vel aliqua pars eius. Si autem non sit ita, inquiramus qualiter sit.
57
Dicemus igitur quod, cum aliquid fit aliud, illud primum aut
58
habet esse, aut non, et secundum aut habet esse aut non. Si autem
59
habuerit esse, tunc duo essentia sunt, non unum; si autem primum
60
|240|[ar. ed. Rahman]non habuerit esse, tunc hoc quod erat aliquid fit nihil, et quod erat
II.136
61
nihil fit aliquid; hoc autem non est intelligibile. Primum enim et
62
si destruitur, non tamen fit aliud nisi quia cum destruitur ipsum,
63
attribuitur esse alii rei. Anima ergo quomodo fit forma aliarum
64
rerum?
65
Qui autem magis decepit homines in hoc est ille qui composuit
66
librum Isagogarum, qui amabat loqui verisimilia et probabilia,
67
satisfaciens sibi et aliis verisimilitudine; quod possunt perpendere
68
docti homines ex libris eius qui intitulantur De Intellectu et Intellectis,
69
et De Anima.
II.137
70
Concedo autem formas rerum subsistere in anima, decorantes
71
et nobilitantes eam, quarum quasi locus est anima mediante intel-
72
lectu materiali. Si autem anima fit forma aliquarum rerum quae
73
sunt in effectu, forma autem est effectus, immo ipsa est effectus;
74
in essentia vero formae non est virtus recipiendi aliquid, nec virtus
75
recipiendi est nisi in receptibili rei, tunc oportet ut in anima non sit
76
virtus recipiendi aliam formam vel aliquid aliud. Sed nos videmus
77
eam recipere aliam formam praeter illam; unde si illa praeter quam
78
non fuerit diversa ab hac, erit mirum quia recipiens et non recipiens
79
erunt unum; si autem fuerit diversa ab ea, tunc anima sine dubio
80
fiet alia a seipsa, si ipsa est forma intellecta; hoc autem totum
81
nihil est. Anima enim est intelligens; intellectus vero aut vocabitur
82
virtus eius qua intelligit, aut vocabitur ipsa sua forma horum intel-
II.138
83
lectorum quae, quia sunt in anima, sunt intellecta: ergo intellectus
84
et intelligens et intellectum non sunt unum in nostris animabus;
85
concedo autem hoc posse esse in alio, sicut significabitur suo loco.
86
|241|[ar. ed. Rahman]Similiter intellectum materialem si volunt appellare aptitudinem
87
animae absolutam, in nobis semper est permanens dum sumus in
88
hoc corpore; si autem volunt appellare secundum unamquamque
89
rem, aptitudo destruitur cum habet esse effectus.
90
Postquam igitur hoc iam comprehendisti, dicemus quod formari
91
intelligibilia fit tribus modis.
92
Uno, cum aliquid formatur in anima in effectu distincte et ordi-
93
nate. Sed aliquando illa distinctio et ordinatio non est necessaria,
94
sed commutabilis, exempli gratia, cum ordinaveris in anima inten-
95
tiones verborum significantium hoc quod dicitur quod «omnis
96
homo est animal», invenies intellectum uniuscuiusque horum univer-
97
salem, qui non formatur nisi in substantia non corporea; ad hoc
98
autem ut formentur in ea, necessario est ibi prius et posterius. Si
II.139
99
autem commutaveris hoc et ordinaveris aliter intentiones formatas,
00
sicut cum dicis quod «animal praedicatur de omni homine», non
1
dubitabis hunc ordinem secundum quod est ordo intentionum uni-
2
versalium, non esse ordinatum nisi in substantia non corporea,
3
quamvis alius sit hic ordo quam primus < … >, sed hoc fit secun-
4
dum auditum, non secundum intellectum, quasi enim duo ordines
5
sunt diversi, sed intellectus purus idem est.
6
Secundo, cum intellectus rei iam acquisitus est et comparationes,
7
sed anima avertitur ab eis et non respicit ad id quod iam intellexit,
8
sed est mutata ab illo intellecto ad aliud: non est enim in potentia
9
animarum nostrarum ut omnia intelligant simul subito.
II.140
10
|242|[ar. ed. Rahman]Tertio, cum aliquid dubium a te quaeritur de his quae iam scisti,
11
vel quae scire potes, sed tu haesitas respondere in ipsa hora, securus
12
tamen verissime te posse respondere postea, quamvis non sit adhuc
13
apud te ordinata responsio aliquo modo, nec incipis praeordinare
14
in tua anima nisi respondendo responsum quod provenit ex illa
15
certitudine sciendi illud quam habes ante distinctionem et ordina-
16
tionem eius.
17
Differentia autem inter primam formationem et secundam,
18
manifesta est. Prima enim est sicut id quod de thesauro educis et
19
agis aliquid de eo. Secunda vero, sicut id quod habes in thesauro et
20
non agis aliquid de eo. Tertia vero differt a prima in hoc quod non-
21
dum est aliquid ordinatum in cogitatione aliquo modo, sed est
22
sicut inchoatio ordinis cum adiunctione certitudinis; et differt a
II.141
23
secunda quia non est quod non respiciatur, sed respicitur aliquo modo
24
considerandi in actu verissime, cui propria est comparatio ad aliquid
25
quod est quasi repositum.
26
Si quis autem dixerit quod hoc scientia est in potentia sed po-
27
tentia propinqua effectui, hoc falsum est. Habens enim hoc, habet
28
certitudinem in effectu acquisitam quam non est necesse acquirere,
29
nec per potentiam remotam nec per propinquam. Ipsa autem certi-
30
tudo, certitudo est habendi hoc apud se et ut, cum voluerit illud
31
scire, sciet; et sic certitudo eius in effectu est quod hoc iam acquisitum
32
est, quae vocatur in effectu (acquisitio enim alicuius acquisitio est):
33
hoc igitur quod innuimus est acquisitum in effectu; sed impossibile
34
est certum fieri quod id quod nescit, sit ei cognitum in effectu et re-
35
positum apud se; quomodo autem certificabitur de dispositione ali-
36
|243|[ar. ed. Rahman]cuius nisi quia, secundum hoc quod fit certum, est ei cognitum?
37
Id igitur quod innuimus, duo continet in se, scilicet cognitum in
II.142
38
effectu et certitudinem in effectu habendi penes se hoc repositum.
39
Sed illud simpliciter est cognitum apud eum, hoc autem quod vult
40
facere cognitum aliter. Mirum est autem quod hic respondens ordinet
41
quod in eius anima subito venit qui, dum docet alium, incipit ipse
42
discere doctrinam quae est secundi modi, in quo ordinatur ipsa
43
forma secundum ordinem quo ordinatur penes illum qui ab eo
44
recipit.
45
Unus autem istorum modorum est scientia cogitabilis, cuius ultima
46
perfectio non completur nisi cum ordo eius componitur. Alius autem
47
est scientia simplex, in qua non solet generari forma post formam,
48
sed est una ex qua proveniunt formae in receptibili earum, et haec
49
est scientia efficiens id quod vocamus scientiam cogitabilem et est
50
principium eius. Et ipsa est virtus animae intellectiva absoluta, quae
51
est similis intelligentiis agentibus; ordinare autem non habet
52
anima nisi ex hoc quod est anima, quod si non haberet, non haberet
53
scientiam animalem.
54
Anima autem rationalis quomodo habeat principium ex anima
II.143
55
quod principium habet scientiam praeter sapientiam animae, hoc
56
est considerandum, hoc autem debes intelligere ex tua anima.
57
Debes etiam scire quod in nostro puro intellectu non est multi-
58
tudo ullo modo nec ordo formarum; ipse enim est principium omnis
59
|244|[ar. ed. Rahman]formae emanantis ab eo in animam. Debes etiam tenere similiter
60
esse dispositionem separatorum pure in hoc quod intelligunt aliqua:
61
intellectus enim noster est intellectus efficiens formas et creans illas,
62
non cuius est formare aut qui est in forma animae; formare enim
II.144
63
animae sapientis hominis secundum hoc quod est anima, non est
64
nisi formare ordinatim et distincte; unde ipsa non est simplex om-
65
nino.
66
Omnis autem apprehensio intelligibilis est similitudo aliqua ad
67
formam separatam a materia et ab eius accidentibus materialibus,
68
sicut praediximus. Sed anima habet hoc ex hoc quod est substantia
69
recipiens impressa ab eo; intelligentia vero habet hoc ex hoc quod est
70
substantia principium agens et creans. Quod autem proprium est
71
eius ex principalitate eius ad animam, est eius intellectibilitas in
72
effectu; quod vero proprium est animae ex hoc quod informatur ex
73
ea et recipit ab ea, est eius intellectibilitas in effectu.
74
Quod autem debes scire de dispositione formarum quae sunt in
II.145
75
anima hoc est quod dicemus, scilicet quod imaginata et quaecumque
76
adhaerent eis, cum anima avertitur ab eis, sunt reposita in virtutibus
77
conservativis eorum, quae vere non sunt apprehendentes (si enim
78
hoc esset, essent apprehendentes et conservantes simul), sed sunt
79
thesaurus ad quem cum converterit se virtus apprehendens et
80
iudicans, immo aestimatio, aut anima, aut intellectus, inveniet ea iam
81
haberi; si autem non invenerit ea, necesse habebit redire ad perqui-
82
rendum et reminiscendum. Quod si non fieret, necesse esset nobis
83
dubitare de omni anima occupata ab aliqua forma, an ipsa forma
84
haberet esse, an non haberet nisi in potentia; et dubitaremus quo-
85
modo rememoraretur; et cum non fuit apud animam, in quo fuit? et
86
|245|[ar. ed. Rahman]anima cui adhaesit quousque revocaretur haec forma?
87
Animalis autem animae discretae sunt virtutes et unicuique
88
virtuti per se separatim attributa sunt instrumenta; et formis
89
assignatus est thesaurus, quas aliquando non contemplatur aestimatio,
90
et assignatus est intentionibus thesaurus, quas aliquando non consi-
II.146
91
derat aestimatio; non est enim aestimatio locus in quo stabiliantur
92
ista, sed est iudicans; et propter hoc dicimus quod aestimatio ali-
93
quando respicit formas et intentiones repositas in his duabus virtu-
94
tibus, et aliquando avertitur ab eis.
95
Dicemus nunc de humanis animabus: an ipsa intelligibilia quae
96
apprehendunt et deinde convertuntur ab illis ad alia, non sint in
97
illis perfecte in effectu et ideo ipsae non intelligant ea perfecte
98
in effectu, an habeant thesaurum in quo reponunt? Sed hic
99
thesaurus aut est essentia earum, aut corpus earum, aut aliquid
00
corporale ipsarum.
1
Iam autem diximus quod corpus earum et quod pendet ex corpore
2
earum non est dignum ad hoc, nec est dignum ut sit subiectum intelli-
3
gibilium, quia non est dignum ut formae intellectae sint habentes
4
situm, sed coniunctio earum cum corpore faciet eas habere situm; si
5
autem essent in corpore habentes situm, non essent intelligibiles.
6
Aut dicemus quod ipsae formae intelligibiles sunt res per se exis-
7
tentes, quarum unaquaeque est species et res per se existens, sed
8
intellectus aliquando aspicit illas et aliquando avertitur ab illis,
9
et postea convertitur ad illas; et est anima quasi speculum, ipsae
II.147
10
vero quasi res extrinsecae quae aliquando apparent in ea et aliquando
11
non apparent. Et hoc fiat secundum comparationes quae sunt inter
12
eas et animam; aut ex principio agente emanet in animam forma post
13
formam secundum petitionem animae, a quo principio postea cum
14
|246|[ar. ed. Rahman]avertitur, cesset emanatio; quod si ita esset, esset necesse omnibus
15
horis addiscere sicut primitus.
16
Dicemus ergo ultimam partem huius divisionis esse veram. Impos-
17
sibile est enim dici hanc formam esse in anima in effectu perfecte,
18
et non intelligi ab ea in effectu perfecte; sensus enim de hoc quod
19
eam intelligit non est nisi quia forma existit in ea; unde impossibile
20
est corpus esse thesaurum eius. Et impossibile est etiam essentiam
21
animae esse thesaurum eius: hoc enim quod est thesaurus eius nihil
22
aliud est nisi quia forma intellecta existit in ea et nos sic intelligi-
23
mus. Non est autem sic apprehensio formae; apprehendere etenim
24
formam non est thesauri sed tantum retinere: alterius etenim virtutis
25
est apprehendere. Formas autem memoratas et formatas esse in
26
aliquo non est ipsas apprehendere, sicut formas sensibiles esse in
27
aliquo non est sensus: unde corpora in quibus sunt formae sensibilium
II.148
28
non sunt apprehendentia; apprehensionem vero secundum quod
29
est virtutis apprehendentis, necesse est fieri ab eo in quo solet imprimi
30
ipsa forma aliquo modo impressionis. In memoriali autem et formali
31
non imprimuntur formae nisi secundum quod sunt instrumenta,
32
et habent corpus retinens ipsas formas propinquum gerenti virtutem
33
apprehendentem, quae est imaginatio et aestimatio, ita ut consideret
34
eas cum vult, sicut retinent formam sensatam circa sensum, ad hoc
35
ut acquirat eam sensus cum voluerit. Hoc autem potest intelligi
36
in memoriali et formali, non in anima: formam enim intellectam
37
esse in anima hoc est quod apprehendi eam; item adhuc postea
38
declarabimus in sapientia prima quod haec forma non est per se
39
existens.
40
Restat ergo ut ultima pars sit vera, et ut discere non sit nisi
41
|247|[ar. ed. Rahman]inquirere perfectam aptitudinem coniungendi se intelligentiae agenti,
II.149
42
quousque fiat ex ea intellectus qui est simplex, a quo emanent formae
43
ordinatae in anima mediante cogitatione.
44
Aptitudo autem quae praecedit discere est imperfecta; postquam
45
vero discitur est integra. Cum enim transit in mentem eius qui
46
discit id quod cohaeret cum intellecto inquisito et convertit se
47
anima ad inspiciendum (ipsa autem inspectio est conversio animae
48
ad principium dans intellectum), solet anima coniungi intelligentiae
49
et emanat ab ea virtus intellectus simplicis, quem sequitur emanatio
50
ordinandi. Si vero avertitur a primo, fiunt ipsae formae in potentia,
51
sed potentia proxima. Ergo primum discere est sicut curatio oculi
52
qui, factus sanus, cum vult, aspicit aliquid unde sumat aliquam
53
formam; cum vero avertitur ab illo, fit illud sibi in potentia
54
proxima effectui. Dum anima humana generaliter est in corpore,
55
non potest recipere intelligentiam agentem subito, sed eius dispositio
56
est sicut diximus.
57
Cum enim dicitur Plato esse sciens intelligibilia, hic sensus est
58
ut, cum voluerit, revocet formas ad mentem suam; cuius etiam
II.150
59
sensus est ut, cum voluerit, possit coniungi intelligentiae agenti ita
60
ut ab ea in ipsum formetur ipsum intellectum, non quod intellectum
61
sit praesens suae menti et formatum in suo intellectu in effectu
62
semper, nec sicut erat priusquam disceret. Hic enim modus intelli-
63
gendi in potentia est virtus quae acquirit animae intelligere cum
64
|248|[ar. ed. Rahman]voluerit; quia, cum voluerit, coniungetur intelligentiae a qua emanat
65
in eam forma intellecta. Quae forma est intellectus adeptus veris-
66
sime et haec virtus est intellectus in effectu <… > secundum quod
67
est perfectio.
68
Sed formatio imaginabilium est respectio animae ad thesauros
69
sensibilium: sed primum est inspicere quod est superius, hoc autem
70
est inspicere quod est inferius.
71
Cum autem anima liberabitur a corpore et ab accidentibus cor-
72
poris, tunc poterit coniungi intelligentiae agenti, et tunc inveniet
73
in ea pulchritudinem intelligibilem et delectationem perennem,
74
sicut dicemus suo loco.
II.151
75
Debes autem scire quod sapientia sive habeatur ex doctrina sive
76
non, non aequaliter habetur. Sunt etenim quidam discentium qui
77
sunt aptiores ad intelligendum, quorum aptitudo, quae est prior
78
ea aptitudine quam praediximus, est fortior. Cum vero homo habet
79
hoc in seipso non aliunde, vocatur haec aptitudo subtilitas; quae
80
aptitudo aliquando in aliquibus hominibus ita praevalet quod ad
81
coniungendum se intelligentiae non indiget multis, nec exercitio,
82
nec disciplina, quia est in eo aptitudo secunda; immo, quia quicquid
83
est, per se scit: qui gradus est altior omnibus gradibus aptitudinis.
84
Haec autem dispositio intellectus materialis debet vocari intellectus
85
sanctus qui est illius generis cuius est intellectus in habitu, sed hic
86
est supremus in quo non omnes homines conveniunt. Non est autem
87
|249|[ar. ed. Rahman]longe ut, ab his actionibus comparatis ad intellectum sanctum potes-
88
tate earum et virtute, emanet aliquid ad imaginativam quod imagi-
II.152
89
nativa repraesentet etiam secundum exempla visa vel audita verba,
90
eo modo quo praediximus.
91
Per quod autem hoc fit certius, hoc est quoniam manifestum est
92
quod intelligibilia quae studet homo acquirere, non acquirit nisi
93
cum habuerit terminum medium in syllogismo. Hic autem medius
94
terminus invenitur duobus modis: aliquando enim invenitur proprio
95
ingenio (ingenium autem est actus rationis, cuius propria vi invenitur
96
medius terminus; subtilitas autem est supra ingenium), aliquando
97
autem habetur ex doctrina. Principium autem doctrinae est inge-
98
nium: res autem terminantur sine dubio apud ingenia quas adin-
99
venerunt homines ingeniosi, deinde tradiderunt eas discipulis.
00
Possibile est ergo ut homo in seipso habeat ingenium et ex ratione
1
sua, sine doctrina, faciat syllogismum. Sed differunt homines in hoc
2
in quantitate et qualitate: in quantitate, eo quod aliqui hominum
3
habent ingenia adinveniendi medios terminos plures numero; in
4
qualitate, eo quod aliquis hominum est velocioris ingenii; et quia
5
haec inaequalitas non potest terminari, sed semper recipit magis et
6
minus, tunc debet finiri in ultimo defectus penes eum qui nullius
7
est ingenii, aut in ultimo augmenti penes eum qui habet ingenium
II.153
8
omnium quaestionum aut plurium ex his, aut qui habet velocius
9
ingenium.
10
Possibile est ergo ut alicuius hominis anima eo quod est clara
11
et cohaerens principiis intellectibilibus, ita sit inspirata ut accen-
12
datur ingenio ad recipiendum omnes quaestiones ab intelligentia
13
|250|[ar. ed. Rahman]agente, aut subito, aut paene subito, firmiter impressas, non pro-
14
babiliter, sed cum ordine qui comprehendit medios terminos (pro-
15
bata quae sciuntur ex suis causis non sunt intelligibilia). Et hic est
16
unus modus prophetiae qui omnibus virtutibus prophetiae altior
17
est. Unde congrue vocatur virtus sancta, quia est altior gradus inter
18
omnes virtutes humanas.
II.154
19
[V.7] CAPITULUM IN QUO ENUMERANTUR
20
SENTENTIAE ANTIQUORUM PROBABILES DE ANIMA
21
ET EIUS ACTIONIBUS ET AN SIT UNA AUT MULTAE
22
ET CERTIFICARE ET STABILIRE VERITATEM REI IN HOC
23
Sententiae de essentia animae et eius actionibus sunt diversae.
24
Quaedam enim ex illis est dictio illius qui putavit quod anima est
25
una essentia quae facit omnes actiones suas per se diversitate in-
26
strumentorum. Ex his est etiam ille qui putavit quod anima sapiens
27
est per seipsam et scit omnia, sed non agit sensibus et instrumentis
28
attrahentibus apprehensa ab ipsa, nisi ad hoc ut ipsa excitetur per
29
illa ad id quod habet in seipsa. Alii vero dixerunt quod hoc fiat
30
quasi reminiscendo, quia aliquando accidit ei oblivisci.
31
Et de prima secta fuit qui dixit quod anima non est una sed
32
multae, et quod anima quae est in uno corpore est collectio anima-
II.155
33
rum, scilicet animae agentis et apprehendentis et animae irascibilis
34
et animae concupiscibilis. Ex istis etiam est ille qui tenuit quod
35
anima concupiscibilis est nutritiva et dixit locum eius esse cor, cui
36
attribuit concupiscentiam nutriendi et generandi simul. Ex his
37
etiam est ille qui tenuit quod generare est ex quadam virtute cuius-
38
|251|[ar. ed. Rahman]dam partis animae emanante in testiculos maris et feminae. Ex his
39
etiam est ille qui tenuit quod anima est una essentia ex qua emanant
40
istae virtutes, quarum unaquaeque habet propriam actionem,
41
et quod ipsa nihil facit nisi mediantibus his virtutibus.
42
Qui autem dixerunt animam esse unam et agentem per seipsam,
43
conati sunt hoc adstruere per id quod adstruitur sententia ultima,
44
quod postea assignabimus. Dixerunt enim quod, postquam una est
45
et non corpus, impossibile est eam dividi per instrumenta et multi-
46
plicari: fieret enim tunc forma materialis; constat autem apud eos
47
quod anima substantia est separata, ex syllogismis quos non est
48
opus hic inducere. Dixerunt ergo quod ipsa per seipsam facit quic-
49
quid facit instrumentis diversis.
50
Qui autem ex his dixerunt quod anima sapiens est per seipsam,
51
conati sunt hoc adstruere dicentes, quod si esset insipiens privata
52
scientiis, aut haberet hoc ex sua essentia, aut ex accidente. Si autem
53
haberet hoc ex sua essentia, non posset ipsa scire aliquid ullo modo.
II.156
54
Si vero haberet hoc ex accidente (sed accidens non accidit nisi
55
rei quae est), tunc anima habet essentiam cognoscendi res, sed
56
contingit eam fieri insipientem ex aliqua causa; ergo causa illa
57
non est causa sapientiae sed insipientiae. Sed remotis causis acciden-
58
talibus, remanet id quod est essentiale; postquam igitur essentiale
59
est ei scire, quomodo potest ei accidere ex aliqua causa ut fiat
60
nesciens, cum ipsa sit simplex spiritualis impassibilis? Potest autem
61
habere in se scientiam et averti ab ea et impediri, sed cum evigilat,
62
cognoscit: sensus vero «evigilandi» est ipsam ad seipsam revocari
63
et ad dispositionem naturae suae, et tunc invenit se scientem quic-
64
quid est.
65
Sed auctores sententiae de reminiscendo ratiocinantur dicentes
66
quod, si anima non scisset aliquando quod modo nescit et inquirit
67
|252|[ar. ed. Rahman]cognoscere, cum assequeretur, non cognosceret illud esse quod quae-
68
sierat, sicut qui quaerit captivum qui fugit. Hoc autem iam destru-
69
ximus alias.
70
Qui autem dixerunt animas esse multas ratiocinati sunt dicentes:
II.157
71
quomodo possumus dicere omnes animas esse unam animam, cum
72
inveniamus vegetabilia habere animam concupiscibilem, scilicet quam
73
praediximus in hoc capitulo, nec habere animam apprehendentem
74
vel sentientem vel cognoscentem? Ergo haec anima essentialiter
75
est aliud ab illa; item invenimus animal habere hanc animam sensi-
76
bilem et irascibilem nec habet animam rationalem ullo modo;
77
haec ergo anima bestialis alia anima est per se. Sed quia hae omnes
78
coniunguntur cum homine, scimus in eo esse coniunctas animas a
79
seipsis alias et diversarum essentiarum, quarum unaquaeque differt
80
ab alia, et ideo unaquaeque habet locum proprium, quia rationalis
81
habet cerebrum et irascibilis animalis habet cor et concupiscibilis
82
habet epar.
83
Hae sunt famosae sententiae de anima. Nulla autem harum vera
84
est nisi ultima earum quas praediximus; unde ostendemus prius
85
eius firmitudinem et deinde redibimus ad solvendas quaestiunculas
86
quas induxerunt.
87
Dicemus igitur ex praemissis manifestum esse actiones diversas
88
ex diversis virtutibus esse, et quod omnis virtus ex hoc quod est
89
virtus, non est sic nisi ob hoc quod ex ea provenit actio quam princi-
II.158
90
palem habet: et quod virtus irascibilis non patitur ex deliciis, nec
91
concupiscibilis ex nocumentis, nec in virtute apprehendente fit
92
|253|[ar. ed. Rahman]quod fit in illis duabus, nec aliqua illarum duarum, ex hoc quod
93
est id quod est, recipit formam apprehensam et intelligit eam.
94
His ergo propositis, dicemus oportere ut omnes hae virtutes
95
habeant vinculum aliquod in quo coniungantur omnes, cuius compa-
96
ratio ad omnes has virtutes sit sicut comparatio sensus communis
97
ad sensus attrahentes.
98
Verissime enim scimus quod harum virtutum altera impedit
99
alteram et altera imperat alteri, quod constat ex praedictis.
00
Si autem non haberent vinculum in quo coniungerentur et quod
1
eis dominaretur et quod propter alias impediretur regere alias et
2
dominari aliis, aliae non retraherent alias a propria actione: quaelibet
3
enim virtus, si non haberet aliquid in quo coniungeretur alii, non
4
prohiberet aliam virtutem a sua actione, scilicet si instrumentum
II.159
5
non esset commune, nec subiectum commune, nec aliquid aliud in quo
6
coniungerentur esset commune. Quomodo enim hoc esset, cum nos
7
videamus quod sensus aliquando dilatet cupiditatem et virtus
8
concupiscibilis non patiatur ex sensato secundum quod est sensatum?
9
Si autem patitur non ex hoc quod est sensatum, tunc ipsa passio
10
non est ex concupiscentia illius sensati: oportet ergo sine dubio
11
ut concupiscibilis sit quae sentit; impossibile est autem duas virtutes
12
esse unam. Manifestum est igitur quod aliquid unum est habens
13
duas virtutes.
14
Unde verum est dici quod «quia sensimus, concupivimus» et «quia
15
vidimus hoc et hoc, offensi sumus». Illud autem unum in quo coniun-
16
guntur hae virtutes est id per quod cognoscit unusquisque quae sit
17
|254|[ar. ed. Rahman]sua essentia, ita ut sit verum dicere quod «quia sensimus, concupivi-
18
mus».
19
Hoc autem impossibile est esse corpus. Corpus enim ex hoc quod
20
est corpus non oportet esse id in quo coniungantur hae virtutes
II.160
21
(alioquin omne corpus haberet has virtutes), sed ex aliquo propter
22
quod fit aptum ad hoc: quod primo est coniungens et est perfectio
23
corporis secundum hoc quod est coniungens, et est aliud a corpore;
24
ergo coniungens est aliquid aliud a corpore.
25
Secundo, quia iam manifestum est aliquam istarum virtutum
26
esse quam non est possibile esse corpoream vel subsistentem in
27
corpore. Si quis autem dubitaverit dicens quod «si possibile est
28
aliquid unum habere has virtutes, quamvis non coniungantur in eo
29
simul, quarum quaedam sunt non subsistentes in corporibus, quae-
30
dam vero subsistentes et, quamvis sint separatae, comparantur
31
tamen ad unum quiddam cum non sint unius modi – tunc cur
32
modo non sunt sic ut omnes sint comparatae corpori aut corporales?»
33
dicemus quia hoc quod est non corpus potest esse id in quo coniun-
34
gantur virtutes, ex quo quaedam emanent ad instrumenta et quae-
35
dam sint propriae essentiae ipsius et cui omnes reddant aliquo
36
modo; quae autem exercentur instrumento, coniunguntur in princi-
II.161
37
pio quod coniungit eas in instrumento, quod principium procedit
38
ab anima in instrumentum, sicut postea declarabimus eius dispositio-
39
nem in solvendo quaestiunculam.
40
Impossibile est autem emanare omnes has virtutes ex corpore:
41
comparationes enim virtutum ad corpus non sunt ad modum ema-
42
nandi sed recipiendi; emanatio autem potest esse separatio ema-
43
nantis ab eo a quo emanat; receptio autem non potest esse separatio
44
|255|[ar. ed. Rahman]talis, nec potest fieri eo modo.
45
Tertio, quod hoc corpus aut esset totum corpus – et tunc cum
46
aliquid illius deesset, non esset hoc quod percipimus nos esse: non est
47
autem ita, sicut alias ostendimus. Ego enim sum ego ipse, quamvis
48
nesciam me habere manum vel pedem vel aliquid aliorum mem-
49
brorum. Puto autem quod haec membra teneo, quod haec membra
II.162
50
modo exerceo in usibus meis qui si non essent, non essent necessaria,
51
et ego essem ego, quamvis non essent illa. Repetamus autem id quod
52
praediximus, scilicet quod si subito crearetur homo, expansis eius
53
manibus et pedibus, quae ipse nec videret nec contingeret nec ipsa
54
se contingerent nec audiret sonum, nesciret quidem esse aliquid mem-
55
brorum suorum et tamen sciret se esse, et quia unum aliquid est,
56
quamvis non sciret illa omnia (quod autem nescitur non est ipsum
57
quod scitur). Haec autem membra non sunt vere nisi sicut vestes; quae,
58
quia diu est quod adhaeserunt nobis, putavimus nos esse illa aut
59
quod sunt sicut partes nostri; cum enim imaginamur nostras animas,
60
non imaginamur eas nudas, sed imaginamur eas indutas corporibus,
II.163
61
cuius rei causa est diuturnitas adhaerentiae; consuevimus autem
62
exuere vestes et proiicere, quod omnino non consuevimus in mem-
63
bris: unde opinio quod membra sunt partes nostri, firmior est in
64
nobis quam opinio quod vestes sint partes nostri.
65
Si autem totum corpus non fuerit id in quo coniunguntur, sed
66
aliquod membrum proprium, tunc aut illud membrum erit id quod
67
|256|[ar. ed. Rahman]teneo quia essentialiter est ego, aut intentio eius de quo teneo
68
quod essentialiter sit ego non est ipsum membrum, quamvis ipsum
69
sit ei necessarium. Si autem ipsum membrum, scilicet aut cerebrum
70
aut cor aut aliquid aliud aut multa simul membra huiusmodi sint
71
idem, aut eorum coniunctio sit idem ipsum de quo percipio quod
72
sit ego, tunc oportet ut perceptio qua ipsum ego percipio, sit perceptio
73
illius rei (unum enim non potest percipi et non percipi secundum ean-
74
dem partem). Non est autem ita in re: nescio enim me habere cere-
75
brum vel cor nisi sensu et auditu et experimento, non quod cognoscam
II.164
76
ipsum esse ego; unde ipsum membrum essentialiter non est id quod
77
percipio esse ego essentialiter, sed accidentaliter; intentio autem de eo
78
quod cognosco quod sit ego est id quod designo mea dictione cum
79
dico «sensi», «cognovi», «feci»: quae proprietates coniunctae sunt
80
in uno quod est ego.
81
Si quis autem dixerit: «nescis quia hoc anima est», dicam me
82
semper scire, et quia haec est intentio quam voco animam, sed for-
83
tassis nescio illam appellari animam; cum autem intellexero illud
84
vocari animam, intelligam illud esse hoc, et quia ipsum est regens
85
instrumenta moventia et apprehendentia: unde nescio quod illud
II.165
86
ego sit anima, dum nesciero quid sit anima. Non est autem sic
87
dispositio cordis aut cerebri. Intelligo enim quid sit cor vel cerebrum,
88
sed non intelligo quod ipsum sit ego; cum enim intelligo quod
89
ipsa anima est principium motuum et apprehensionum quas habeo
90
et finis earum ex his omnibus, cognosco quod aut ipsa verissime est
91
ego, aut quod ipsa est ego regens hoc corpus; fortassis autem non
92
possum modo percipere ego per se separatim, sine permixtione
93
|257|[ar. ed. Rahman]perceptionis quod est regens corpus et coniunctum corpori.
94
Sed an sit corpus aut non, si quaeritur, secundum me non oportet esse
95
corpus nec imaginatur mihi quod sit aliquid corporum; sed imagi-
96
natur mihi eius esse tantum, sine corporeitate eius: ergo iam intellexi
97
ex aliqua parte quod non est corpus eo quod non intellexi ei corpore-
98
itatem cum intellexi illud. Deinde considero quod ex hoc quod ego
99
ponam corporeitatem huic rei quae est principium istarum actionum,
II.166
00
non est necesse illud esse corpus, praecipue cum videatur mihi
1
illud esse diversum ab his sensibilibus, quamvis me fallat coniunctio
2
eius cum instrumentis; et quia video illa et video actiones emanare
3
ab illis, puto illa esse quasi partes mei, sed hoc quod ego erro in aliquo
4
non debet esse iudicium sicut iudicium de eo quod debet fieri.
5
Et quia inquiro eius esse, et an sit non corpus, non ideo sum ignarus
6
eius ignorantia absoluta, quamvis negligam illud: plerumque enim
7
cognitio rei in proximo est, sed quia negligitur, fit ignota et postea
8
requiritur ex locis remotioribus; aliquando autem ad cognoscendum
9
rem sufficit excitari, sed quia est facile, homo negligit illud et eius
II.167
10
ingenium non animadvertit illud, et postea fit ei difficilius ad intelli-
11
gendum et remotius ad comprehendendum. Manifestum est ergo quod
12
hae virtutes habent in quo coniunguntur, cui omnes reddunt, et quod
13
est non corpus, sive sit comes corporis sive non.
14
Postquam autem iam monstravimus certitudinem huius, debemus
15
|258|[ar. ed. Rahman]solvere quaestiones praedictas, dicentes quod quia anima una est
16
essentialiter, non ideo debet non emanare aliquid ab ea in membra
17
diversa, sed potest esse ut primum quod emanat ab ea in sperma
18
et semen sit virtus generationis, quae generat membra secundum
19
unamquamque virtutem congrua actioni illius virtutis; et unum-
20
quodque membrum fit aptum ad recipiendum propriam virtutem
21
quae apparet in eo; quod nisi ita esset generatio corporis esset
22
otiosa.
23
Sed ratio eius qui posuit animam scientem ex seipsa nulla est. Non
24
enim necesse est ut, cum substantia animae fuerit essentialiter
25
vacua a scientia, impossibile sit esse scientiam in ea. Multum enim
II.168
26
interest an dicatur quod substantia rei respectu suae essentiae
27
non debet scire, et an dicatur quod eius substantia eodem respectu
28
debet non scire; comitantia enim non sciendi cum utraque dictione
29
est diversa: per hoc enim quod concedimus animam ex sua essentia
30
esse nesciam, non intelligimus nisi quia eius substantia cum per se
31
sola fuerit, nihilo extrinseco sibi adiuncto, comitabitur eam igno-
32
rantia et hoc quia est sola et substantia, non quia est sola substantia.
33
Non enim intelligo ex hoc quod eius substantia sit substantia quod
34
numquam separetur ab ignorantia. Si autem concesserimus quod
35
hoc non habet ex substantia, sed ex aliquo quod accidit illi, tunc
36
non oportet hoc accidens accidere rei naturali: cum enim dixerimus
37
«materiam esse vacuam a forma lecti», ipsam vacuitatem non habet
38
ex substantia sed est quiddam quod accidit illi et in proximo remo-
39
vetur ab ea, haec enim dictio est quasi diceremus iam fuisse in ea
40
|259|[ar. ed. Rahman]formam lecti quae destructa est.
41
Impossibile est etiam illud quod dicitur quod aliquid redeat ad
42
suam essentiam; nihil enim absentatur ab essentia sua, sed fortassis
II.169
43
dicitur eo quod aliquando absentetur ab actionibus quae sunt
44
propriae ipsius, et quae perficiuntur ab ipsa sola: unde hoc non
45
dicitur large nisi quia actiones non sunt ullo modo. Sed eius essentia
46
quomodo non esset in seipsa? Sed certe de eius actionibus non deberet
47
dici quod absententur ab illa: absens enim est in se, sed non est
48
apud aliquid; hae autem actiones non sunt ullo modo nisi ea hora
49
qua dat eis esse; non sunt ergo absentes ab ea. Essentia autem ali-
50
cuius non absentatur ab eo nec redit ad illud.
51
Auctorum vero de reminiscendo iam destruximus rationes in
52
divina doctrina.
53
Ratio autem eorum qui dividunt animam assumpsit ad hoc
54
propositiones falsas. Dicunt enim quod anima vegetabilis invenitur
55
separata a sensibili, et quia oportet esse in homine quiddam aliud
56
ab illis; sed haec propositio sophistica est: separatio enim multis
57
modis fieri putatur, sed qui hic necessarii sunt, duo sunt: unus est
58
quod aliquando est separatio ut coloris ab albedine et animalis
59
ab homine: invenitur enim haec natura in non albedine, et illa
60
in non homine, ut differat ab omni alio differenti; aliquando
II.170
61
autem est separatio ut dulcedinis coniunctae cum albedine in aliquo
62
corpore, quae aliquando invenitur separata ab ea, sed dulcedo et
63
albedo sunt duae qualitates separatae, cum eas nihil unum coniungit.
64
Separatio autem quae magis videtur esse inter animam vegeta-
65
bilem et sensibilem est prima pars: anima enim vegetabilis non
66
|260|[ar. ed. Rahman]est coniuncta cum anima humana aliquo modo, nec virtus vegetabilis
67
quae est in animali est verum ut coniungatur cum anima quae est
68
in eo, sed coniunguntur in una intentione, scilicet quia unaquaeque
69
earum nutrit et augmentat et generat, quamvis postea differant
70
differentia specifica et constitutiva, non accidente tantum; intentio
71
autem quae est in illis utrisque est genus virtutis vegetabilis quae
72
est in homine, sed differt ab eo, eo modo quo differt ab eo intentio
73
generalis.
74
Nos autem non negamus genus harum virtutum inveniri in aliis,
75
ex quo non habetur nos negare quod una anima habeat has virtutes
II.171
76
in homine, nec propter hoc oportet ut natura vegetabilis quae est
77
in animali non praedicetur de anima animali quam habet, ita ut
78
ipsa anima animalis quam habet sit ipsa virtus, sicut homo non est
79
nisi sua pars generis animalitatis, nedum aliud; hoc autem iam cer-
80
tificavimus in logica. Ex quo non oportet ut anima vegetabilis quae
81
est in homine sit praeter animam animalem quae est in eo, nedum
82
sint virtutes unius animae. Anima ergo vegetabilis quae est in
83
homine non invenitur ullo modo cum specialitate sua separata ab
84
homine. Unde rationes illorum nihil prosunt: virtus enim non
85
separatur cum specialitate sua, sed generalitate sua, quae sunt
86
diversae.
87
Paeter hoc etiam ponamus quod virtus vegetabilis quae est in
88
animali diversa est a virtute animali quae est in eo, utpote quarum
89
unaquaeque est species per se separatim et unaquaeque non est
90
|261|[ar. ed. Rahman]altera nec praedicatur de altera. Quid est ergo hic quod prohibeat
91
in animali utrasque virtutes haberi ab anima animali? Sicut cum
92
invenimus humorem extra aerem non separatum a calore, non est
II.172
93
necesse ideo ut humorem et calorem, qui sunt in aere, non habeat
94
una forma aut una materia; cum autem invenitur calor qui non
95
provenit ex motu sed ex alio calore, non ideo oportet ut calor in
96
alio loco non sequatur motum. Dicemus ergo nos non negare has
97
virtutes diversas esse specie et comparari uni essentiae in qua sunt.
98
Modus autem intelligendi hoc est quod ultimitas contrarietatis
99
prohibet corpora elementaria recipere vitam. Sed quo minor fuerit
00
contrarietas et magis accesserint ad temperantiam quae non habet
1
contrarium, incipient assimilari caelestibus corporibus, propter
2
quod debent recipere virtutem vivificantem a substantia separata
3
regenti. Quod ergo fuerit propinquius temperantiae fiet receptibilius
4
vitae, donec perveniatur ad finem quo nihil potest esse propinquius
5
temperantiae, nec remotius ab utrisque extremis contrariis; et tunc
6
recipit substantiam quae est simillima substantiae separatae aliquo
7
modo, sicut substantiae caelestes; et tunc id quod accidebat in
8
aliud praeter illud a separato, accidet in illud ex ipsa hac substantia
9
recepta, cum qua coniungitur substantia separata.
10
Cuius rei ponamus exemplum in naturalibus: loco substantiae
11
separatae, cogitemus ignem aut solem, et loco corporis, aliquod
12
corpus quod patiatur ex igne et sit sphaericum; loco autem animae
13
vegetabilis sit ipsum calefieri ex igne et loco animae animalis sit
II.173
14
ipsum illuminari ab illo, et loco animae humanae sit in eo ignem
15
|262|[ar. ed. Rahman]accendi. Dicemus ergo quod hoc corpus sphaericum patiens, si ignis
16
agentis in illud non fuerit situs talis ut paulatim recipiat in se
17
ignem accendi nec lucem eius et lumen, sed situs talis ut recipiat
18
ab eo calorem, non recipiet amplius. Si vero fuerit eius situs talis
19
ut recipiat calorem ab ipso, et praeter hoc fuerit ei prope positum, aut
20
pervium, aut aliquo alio modo illuminetur ab eo fortiter, tunc simul
21
calefiet et illuminabitur, et lux cadens in illud ex ipso erit principium
22
cum separato calefaciendi illud: sol enim non calefacit nisi radio.
23
Deinde si aptitudo fuerit maior, et fuerit ibi aliquid quod solet
24
accendi ab agente, quod solet urere sua virtute aut radio, accendetur
25
et fiet flamma, scilicet corpus simile separato aliquo modo; quae
26
flamma etiam erit cum separato causa calefaciendi et illuminandi
27
simul ita ut, quamvis sola esset, tamen perficeretur calefactio et
28
illuminatio; et praeter hoc poterat calefactio inveniri per se sola
29
aut calefactio et illuminatio per se sola, quorum posterius non esset
30
principium a quo emanaret prius. Cum autem omnia simul concur-
II.174
31
runt, tunc id quod fuerat posterius fiet principium etiam prioris
32
et emanat ab eo id quod erat prius.
33
Sic debet intelligi dispositio virtutum animalium; postea autem
34
in libris posterioribus sequetur per quod istud clarius fiet, cum loque-
35
mur de generatione animalium.
36
[V.8] CAPITULUM DE OSTENSIONE INSTRUMENTORUM ANIMAE
37
Congruum est loqui de instrumentis quae habet anima. Sed dice-
38
mus quod multum praesumpserunt quidam de membris ex quibus
39
|263|[ar. ed. Rahman]pendent principales virtutes animae praesumptione duplicis per-
40
fidiae, sequentes arrogantiam maiorum auctorum: in hoc enim lapsa
41
est utraque duarum sectarum, ita quod excesserunt modum.
42
Ille autem potius erravit qui posuit animam unam essentiam et
43
per hoc iudicavit membra principalia esse multa. Cum enim dissensit
II.175
44
a philosophis tenentibus multitudinem partium animae et consensit
45
tenentibus eam esse unam, nescivit quia ex hoc sequitur ponere
46
unum membrum primum, ex quo principaliter pendeat. Qui autem
47
multiplicaverunt partes animae, non curaverunt ponere unicuique
48
parti eius locum proprium et sedem per se.
49
Primo igitur dicemus quod virtutum animalium corporalium
50
vehiculum est corpus subtile, spirituale, diffusum in concavitatibus,
51
quod est spiritus. Si enim virtutes animae pendentes ex corpore
52
diffunderentur non evectae corpore, oppilatio viarum non prohiberet
53
diffundi virtutes motivas et sentientes et etiam imaginabiles:
54
sed prohibet manifeste secundum eum qui cognovit experimenta
55
physica.
56
Comparatio autem huius corporis ad subtilitatem humorum et
57
evaporationem est sicut comparatio membrorum ad spissitudinem
58
humorum. Habet autem complexionem propriam, quae mutatur
59
etiam prout necesse est in ea esse diversitatem propter quam fit
60
vehens virtutes diversas: complexio enim qua concupiscitur non
II.176
61
est apta ut per eam sentiatur, nec complexio quae est apta visibili
62
spiritui est apta spiritui moventi; si autem complexio una esset,
63
virtutes quae sunt in spiritu essent una, et actiones earum una.
64
Unde si anima una est, oportet esse membrum unum propter
65
quod principaliter pendeat ex corpore et ex quo regat corpus et
66
|264|[ar. ed. Rahman]augmentet, et hoc fiat mediante hoc spiritu; et ut prima actio
67
quam facit anima sit ipsum membrum quo mediante diffunduntur
68
eius virtutes in alia membra; et ut ipsum membrum sit generatum
69
ante omnia membra, et sit primus locus ubi generatur spiritus:
70
hoc autem est cor, sicut nobis ostendit qui certificavit hoc chirurgia
71
vera; postea autem hoc clarius faciemus in libro qui est De Anima-
72
libus. Oportet ergo ut anima principaliter pendeat ex corde; impos-
73
sibile est autem prius eam pendere a corde et postea a cerebro:
74
cum enim pendet a primo membro fit corpus animal; in secundo
75
autem non operatur nisi mediante primo.
76
Anima autem vivificat animal ex corde; possunt autem virtutes
77
aliarum actionum emanare a corde ad reliqua membra: emanatio
II.177
78
autem prius debet emanare ab eo a quo principaliter pendet. In
79
cerebro autem perficitur complexio spiritus qui est aptus ad
80
vehendum virtutes sensus et motus ad corpora, ad hoc ut fiant
81
apta ad exercendum suas actiones. Sic etiam est dispositio epatis
82
comparatione virtutis nutritivae, quamvis cor sit primum prin-
83
cipium ex quo principaliter pendet et a quo diffunditur ad alia et
84
fiunt actiones in reliquis membris; sicut principium sensus, secun-
85
dum eos qui dissentiunt ab hac dictione, non est nisi cerebrum,
86
sed actiones sensus non sunt ex eo, nec in eo, sed ex aliis membris,
87
sicut ex cute et oculo et aure, nec propter hoc necesse est cerebrum
88
non esse principium: similiter cor potest esse principium virtutum
89
nutritivarum, quarum actiones sunt in epate, et virtutum imagina-
90
tionis et memorialis et formalis, quarum actiones sunt in cerebro.
91
Immo oportet ut principium diversarum virtutum non sit aptum
92
ad hoc ut emanent ex loco eius omnes actiones earum, sed oportet
93
ut deriventur per diversa instrumenta quae creantur post illud
94
membrum, ex quo emanet ad illa virtus digna complexione illius
95
|265|[ar. ed. Rahman]membri et aptitudine eius, sicut postea scies in libro De Animalibus,
96
ita ut membrum quod est principium non gravetur.
II.178
97
Quapropter creati sunt nervi in cerebro et venae in epate, sive
98
cerebrum et epar sint duo prima principia sentiendi et movendi
99
et nutriendi, sive sint duo principia secundaria. Cum autem emana-
00
verit a corde virtus creandi et generandi ad cerebrum, non erit
1
magnum si cerebrum transmittat ex se instrumentum per quod
2
transsumatur sensus et motus a corde, aut ut cor transmittat ei
3
instrumentum quo mediante diffundatur ad eum sensus et motus;
4
non debet autem nos hoc constringere de generatione nervorum
5
an sit eorum principium a corde vel a cerebro, sed concedimus eos
6
esse a cerebro et quod transsumant a corde, sicut epar quod trans-
7
mittit ad stomachum per quod sugat ab illo et habet etiam venas
8
attribuentes alii.
9
Ergo non oportet ut in membro quod est principium alicuius
10
virtutis, sint principales actiones ipsius virtutis, et ut sit instrumen-
11
tum actionum ipsius virtutis.
12
Possibile est autem ut instrumentum sit creatum ad transsumen-
13
dum ex alio, et quod non transsumit nisi postquam est generatum,
II.179
14
ita ut de cerebro id quod primum creatur non sit principium sensus
15
et motus in effectu, sed sit aptum fieri aliquod principium mem-
16
brorum quae sunt post illud, cum transsumpserit ab alio et postquam
17
generatum fuerit ei instrumentum transsumendi ab alio.
18
Unde cum creati sunt sibi nervi pertingentes ad cor, transsumpsit
19
sensum et motum ab illo; potuit autem cum ipso cerebro generari
20
hoc pertingens ad cor sine posterioritate: ergo de eo quod a cerebro
21
pertingit ad cor, nec est ratio nec videtur esse. Cum enim creatur
22
cerebrum, creatur cum eo ex materia eius aliquid pertingens ad
23
|266|[ar. ed. Rahman]cor, alienum quidem a corde, per quod transsumatur sensus et motus,
24
quamvis ortus eorum a cerebro et perventio eorum ad cor non sit
25
adeo manifesta ut putavit ille qui praesumpsit dicere quod ortus
26
nervorum, qui sunt inter cerebrum et cor, sunt a cerebro ad cor,
27
non a corde ad cerebrum, sicut suo loco ostendemus cum loquemur
28
de naturis animalium, ubi prolixius faciemus verbum quod possit
29
sufficere.
30
Redibimus autem ad aliud dicentes non esse impossibile ut
II.180
31
principium essendi aliquam virtutem sit in uno membro, a quo eat
32
ad aliud in quo illa virtus perficiatur, et deinde redeat ad primum
33
membrum et iuvet illud. Nutrimentum enim non pervenit ad epar
34
nisi a stomacho, et deinde cum fit ibi alicuius modi, redit et nutrit
35
stomachum; similiter potest nutrire cor per venas quae quasi nas-
36
cuntur ex corde, sed quia virtus non perficitur in corde, non nutrit
37
cor nisi postquam perficitur in alio membro. Similiter est dispositio
38
sensus communis ex quo est principium cuiuslibet virtutis sensibilis,
39
et ad quem postea redit cum lucro: sensus autem ipsius cordis, et
40
praecipue tactus, maior est quam sensus ipsius cerebri (unde intolera-
41
biles sunt dolores eorum), sed quamvis non sit illicitum virtutes
42
fieri fortiores et validiores extra principia sua, eo quod sortiuntur
43
materias per quas fiunt huiusmodi, videtur tamen quod extremi-
II.181
44
tatum cordarum maior est potentia ad contrahendum quam potentia
45
suorum principiorum quae sunt versus partem nervorum.
46
|267|[ar. ed. Rahman]Ergo cor est principium primum et ab ipso emanant virtutes ad
47
cerebrum, quarum quaedam suas actiones perficiunt in cerebro
48
et in partibus eius, sicut imaginatio et formalis et ceterae, quaedam
49
vero emanant a cerebro ad alia membra quae sunt extra illud,
50
sicut ad pupillam et ad musculos moventes. Et a corde emanat
51
ad epar virtus nutriendi, deinde emanat ab epate ad totum
52
corpus mediantibus venis, et nutrit etiam cor: virtutis enim
53
principium est a corde, sed materiae principium est ab
54
epate.
55
De virtutibus autem cerebri, visus perficitur humore crystalleido
56
qui est sicut aqua limpida, qui recipit formas visibilium et reddit
57
eas spiritui visibili, et fit perfectio videndi in contactu nervorum
58
concavorum, sicut cognitum est ex eius chirurgia et ostensione
59
dispositionis suae. Olfactus autem fit a duabus carunculis, quae
60
sunt in prima parte cerebri, similibus mamillarum capitibus. Gustus
61
vero fit a nervis cerebri pertingentibus ad linguam et palatum,
62
et dantibus eis virtutem sensus et motus. Auditus etiam fit a nervis
63
cerebri qui pertingunt ad cartilaginem et expanduntur in superficie
64
eius. Tactus quoque fit a nervis cerebri et nuchalibus diffusis per
65
totum corpus.
66
Plures autem nervi sentiendi nascuntur ex prima parte cerebri:
67
anterior enim pars cerebri mollior est, et mollities utilior est ad
68
sentiendum; pars vero cerebri quo fuerit posterior et vicinior spinae,
II.182
69
fit durior ut paulatim durities accedat ad spinam, cuius tenuitas
70
debet iuvari duritie.
71
Plures autem nervi motus qui sunt ex cerebro non nascuntur
72
nisi a posteriore parte cerebri quae est durior, et durities est utilior
73
motui et plus conferens ad hoc. Ex plerisque autem nervis motus
74
generantur musculi; sed cum pertranseunt musculos, ex illis et
75
ligamentis generantur cordae; extremitates autem eorum plures
76
continuantur cum ossibus, et aliquando continuantur alicubi non
77
cum ossibus; et aliquando continuatur musculus cum membro
78
|268|[ar. ed. Rahman]moto, nulla mediante corda.
79
Nucha autem est sicut pars cerebri penetrans foramina spondilium
80
ad hoc ut id quod fit ex nervis non elongetur a membris, sed ex
81
nucha generantur nervi et transmittuntur ad propinqua loca quae
82
debent moveri per illos.
83
Virtus vero formalis et sensus communis fiunt in prima parte
84
cerebri spiritu replente ipsum ventriculum; quae omnia non fuerunt
85
ita, nisi ut despiciant super sensus, quorum plures non derivantur
86
nisi ex priore parte cerebri. Cogitatio vero et memoria fiunt in aliis
87
duobus ventriculis, sed memoriae locus est posterior ideo ut spiritus
88
cogitationis sit in medio, scilicet inter thesaurum formarum et
II.183
89
thesaurum intentionum et spatium quod est inter utrumque est
90
aequale, et ut illae et aestimatio dominentur in toto cerebro.
91
Potest hic autem aliquis opponere dicens: «quomodo forma unius
92
montis, immo forma totius mundi, potest describi in instrumento
93
parvissimo portante virtutem formativam?» Contra quem dicimus:
94
scientia quod corpora possunt dividi in infinitum excusat nos ab hoc
95
labore; sicut mundus describitur in parvo speculo et in pupilla, et
96
dividitur quod ibi describitur secundum divisiones illius: corpus
97
enim parvissimum sic dividitur sicut dividitur et maximum in
98
numero et figura, quamvis divisio unius differat a divisione alterius
99
in mensura; similiter est dispositio formae imaginabilis in suis materiis.
00
Sic enim est comparatio eius in quo describitur forma imaginabilis
1
unius ad alium, quantum ad magnitudinem eius quod describitur,
2
sicut comparatio duum extrinsecorum in sua magnitudine et par-
3
vitate, servata similitudine in spatio.
4
Virtus autem irascibilis, et quod pendet ex ea, non eguit membro
II.184
5
praeter principium: actio enim eius una est et congruit complexioni
6
|266|[ar. ed. Rahman]calidissimae et eget ea. Non est autem operatio eius quod aliquando
7
operatur, sicut operatio eius quod assidue operatur, ita quod timetur
8
ne multum accendatur; ira autem non accidit nisi aliquando; quae
9
autem assidue operantur sunt comitantia nos, sicut intellectus
10
et cogitatio et similia, quae necesse est in nobis permanere vel
11
recipere; unde membrum aptum recipere ista debuit esse humidius
12
et frigidius, et hoc est cerebrum, quod non multum accenditur calore
13
naturali, sed resistit accensioni quae venit ex motu.
14
Nutricatio autem necessario debuit fieri corpore non sensibili,
15
ideo ut, cum impleretur nutrimento et evacuaretur, nec doleret,
16
nec noceret ei quod penetraret in ipsum et ab ipso et ad ipsum;
17
unde fuit necesse esse multo humidius ad hoc ut conservaret calorem
18
fortem resistentia et aequalitate: et hoc membrum posuerunt epar.
19
Virtutem autem generandi posuerunt in alio membro multum
20
sensibili, ut hoc iuvaret ad inquirendum coitum ardentissime;
21
quod nisi esset, non curaretur inde, et si non esset ibi delectatio,
22
non haberetur pro eo tantum anxietatis et sollicitudinis, quia non
23
erat necessarium vitae singularis; delectatio vero pendet ex membro
24
sensibili, propter quod facti sunt testiculi qui iuvantur etiam aliis
II.185
25
instrumentis, quorum quaedam attrahunt materiam et quaedam
26
expellunt, sicut postea scies cum loquemur de animalibus.
27
Completus est liber De Anima qui est sextus liber collectionis
28
secundae de naturalibus. Et ei qui dedit intelligere sint gratiae
29
infinitae. Post hunc sequitur septimus de vegetabilibus et octavus
30
de animalibus qui est finis scientiae naturalis. Post ipsum autem
31
sequitur collectio tertia de disciplinalibus in quatuor libris, scilicet
32
arithmetica, geometria, musica, astrologia, et post hunc sequitur
33
liber de causa causarum.