3
0
AVERROIS CORDVBENSIS
0
COMPENDIVM
0
LIBRI ARISTOTELIS DE SENSV ET SENSATO
0
Versio Vulgata
31
|191vb31|[Giunta 1550]Virtutes quidem sensibiles, quedam sunt
32
necessarie in esse animalis et quedam
4
33
|437a1|[Bekker]sunt propter melius; et omnes iste diversantur
34
secundum fortitudinem et
35
|436b12-14|[Bekker]remissionem. Tactus quidem et gustus
36
sunt necessarii; auditus vero et visus
37
|436b15-17|[Bekker]et olfactus sunt propter melius: per gustum enim distinguitur
38
cibus conveniens a non convenienti; et per tactum distinguuntur
39
ea que corrumpunt corpus ex extrinseco et ea que conservant corpus. Alii vero sensus
40
non sunt innati distinguere talia; et ideo non sunt necessarii.
41
|445a7-8|[Bekker]Et omnes iste virtutes conveniunt in hoc, quod
5
42
actio earum non completur nisi per instrumentum; et
43
appropriatur tactui et gustui hoc, quia non indigent
44
medio; alii autem indigent medio.
45
|438a16|[Bekker]Instrumentum autem virtutis visibilis est oculus, et
46
|438b5|[Bekker]in isto instrumento dominatur aqua, que est tersa
47
|438a8-9|[Bekker]diaphana. Et fuit tale ut in eo describantur forme sensibilium,
48
sicut in speculo; et ideo pars glacialis est valde
49
clara et alba. Et manifestum est quod istud instrumentum
50
est necessarium in comprehensione istarum virtutum.
51
Istud autem instrumentum non agit nisi quando fuerit in sua complexione
52
naturali, nullo adveniente turbante ipsum. Et
53
ideo iracundus in hora ire et habens calorem ascendentem
6
54
recipiet inde corruptionem sui visus, et forte videbit
55
unum duo propter motum contingentem spiritui apud
56
iram, quoniam, quando pars recipiens formam movetur
57
et venerit ad suum locum ex alia parte, describitur
58
forma in secunda parte; et adhuc non abscisa est a prima
59
parte: et sic una forma apparebit forme due, sicut forma
60
solis cadens super aquam currentem apparebit due.
61
Et quia istud instrumentum, scilicet oculus, non agit nisi quando
1
|192ra1|[Giunta 1550]fuerit in temperamento complexionis, ideo accidit
2
quod, quando fuerit infrigidatum a rebus extrinsecis infrigidatione
3
intensa, ut visus debilitetur. Et ideo obscuratur
4
visus in locis in quibus est multa nix aut multa aqua;
7
5
et ideo apparent ripe maris turbide et pauce lucis; et similiter
6
loca nivis. Cum igitur calor oculi aut frigus oculi
7
fuerint intensa plusquam secundum naturam, statim visus debilitatur.
8
Et ista actio actionum oculi est partis grandinose aquose,
9
et complexio istius partis est causa perfecte visionis.
10
|421b29|[Bekker]Et propter hanc causam fuerunt palpebre posite
11
in bonis oculis, scilicet ad conservandam complexionem
12
eorum a rebus extrinsecis, sicut vagina gladii. Et ideo qui
13
|438a22-24|[Bekker]grossiorem habent palpebram magis inspicient
14
in remoto, quia conservant illam partem a calore
15
extrinseco et a frigore extrinseco. Et ideo multa animalia inspiciunt
8
16
in remoto plusquam homo propter grossitiem
17
|438b20|[Bekker]palpebrarum. Et instrumentum auditus est aër
18
impositus auri; et quanto magis aër iste fuerit subtilior
19
et perfectioris quietis, tanto magis actio eius erit
20
perfectior. Et similiter instrumentum olfactus est aër
21
|420b18|[Bekker]impositus naso; instrumentum autem gustus est lingua; instrumentum tactus
22
est caro. Et est proprium omnibus instrumentis
23
sensuum hoc, quod nichil habent in actu ex eis que comprehendunt
24
nisi instrumentum tactus, qui componitur ex qualitatibus
25
quas comprehendit; et ideo non comprehendit
26
nisi intensas qualitates propter suum temperamentum.
27
Et propter hoc quanto magis fuerit caro temperata,
28
tanto magis comprehendit qualitates simplices, scilicet
9
29
|441a2|[Bekker]calidum et frigidum, siccum et humidum. Et ideo homo
30
|421a21-22|[Bekker]est inter omnia animalia melioris tactus; et maxime
31
manus, scilicet caro palme et maxime caro indicis.
32
Lingua vero nullum habet saporem in actu; et ideo
33
quando imbibitur a quibusdam humoribus, corrumpitur.
34
gustus. Et similiter est de instrumentis aliorum
35
sensuum, et causa in hoc datur in libro de Anima. Et est
36
proprium instrumentis trium virtutum, scilicet auditus
37
et visus et olfactus, quod attribuuntur simplicibus;
38
|419a32|[Bekker]oculus autem aque et auditus aëri et olfactus
39
|444a8-15|[Bekker]parti ignee fumose. Et ideo olfactibilia sanant cerebrum
10
40
frigidum propter calorem fumi. Dictum est igitur de
41
propriis instrumentorum istorum sensuum.
42
Dicamus igitur de mediis quibus indigent isti tres
43
|419a17-b1|[Bekker]sensus et de consequentibus eorum. Et medium
44
quo utuntur isti tres sensus est aut aër in animalibus agrestibus
45
aut aqua in animalibus aquosis. Et manifestum
46
|423b24-25|[Bekker]est quod isti sensus tres indigent medio, quoniam, quando
47
sensibile positum fuerit super sensum, non comprehenditur
48
ab eo; et similiter, quando inter eos et sensibilia
49
interiacent corpora grossa, non apta ut sint media. Et
50
universaliter apparet quod medium necessarium est istis
51
sensibus ex hoc, quod, cum medium corrumpetur, corrumpetur
52
et actio eorum. Et ideo proprium est medio ut sit
11
53
de genere instrumentorum propriorum, scilicet ut sit recipiens
54
sensibilia aliquo modorum receptionis instrumentorum;
55
et causa in hoc apparebit quando declarata fuerit
56
natura sensuum quibus appropriantur media. Et proprium
57
visui inter istos tres est hoc, quod cum medio indiget
58
luce: non enim videt in obscuro. Et cum in aëre accidit
59
fumus aut vapor, qui prohibeant transitum lucis,
60
debilitatur visio; et ideo, cum homo irascitur et excitatur
61
calor in oculo, obscuratur visus propter vaporem.
62
Et lux non est in oculo per naturam oculi sed intrat ipsum
63
ab extrinseco; et, si esset ei de eius natura, tunc videret
64
in obscuro. Et ideo accidit ei qui claudit oculos et
65
post aperit, ut non vere videat, nisi postquam visus
12
66
eius fuerit illuminatus. Et accidit visui ut videat rem
67
visione spirituali intrinsecus antequam videat ipsam
68
ab extrinseco; et post declarabimus causam in hoc. Et
69
ista visio non accidit in maiori parte nisi in obscuro et
1
|192rb1|[Giunta 1550]apud quietem. Et est proprium huic comprehensioni
2
quod non sit bona nisi in temperata luce, non in intensa
3
luce neque in pauca. Declaratum est igitur quod proprium
4
est tribus sensibus comprehendere per medium
5
et quod proprium est visui habere presentiam corporis
6
lucidi; et dictum est de luce et de lucido et diaphaneitate in
7
|418b3-419a21|[Bekker]libro de Anima. Et necessarium est ut rete intrinsecum
8
retium oculi illuminetur ab aqua que est intra oculum,
9
sicut aqua illuminatur ab aëre. Virtus enim sensibilis
13
10
est in orizonte istius retis in parte cranei, non in parte
11
aëris. Et ideo ista retia, scilicet tunice oculi, conservant
12
virtutem anime, quia sunt media inter illam et aërem;
13
|438b11-15|[Bekker]et signum eius, quod necesse est visui lucem pervenire
14
ad ista retia, est quia, quando contingit homini percussio
15
super palpebram, statim obscurabitur oculus et extinguetur
16
lux que est in oculo, sicut extinguitur candela,
17
et nichil videbit. Et quando declarabitur quomodo
18
sit comprehensio ab istis sensibus, tunc declarabuntur
19
iste res.
20
|439a6-12|[Bekker]Et cum declarata sunt propria istarum virtutum in
21
|418a13-14|[Bekker]instrumentis et mediis, dicendum est de sensibilibus
14
22
particulariter; in libro enim de Anima dictum est
23
de eis universaliter, illic enim dictum fuit quod sensibilia
24
propria visui sunt colores et auditui soni et olfactui
25
odores et gustui sapores et tactui tangibilia. Remanet
26
|439a21-25|[Bekker]ergo notificare naturas eorum. Dicamus ergo
27
quod elementa diversantur secundum multitudinem
28
et parvitatem diaphaneitatis, verbi gratia, aër et aqua;
29
|419a11|[Bekker]diaphanum autem est innatum recipere lucem et perfici
30
ab illa. Et cum diaphanum receperit lucem, fiunt
31
ex hoc colores diversi secundum fortitudinem et debilitatem
32
lucis et paucitatem et multitudinem diaphaneitatis.
33
Et hoc manifestum est ex coloribus diversis factis
34
quando lux solis adunatur cum nubibus: illi enim
15
35
|442a12|[Bekker]colores fiunt ab albedine lucis et
36
ex nigredine nubium: verbi gratia, colores qui sunt
37
in iride. Necesse est igitur ut color fiat ex admixtione
38
corporis lucidi cum diaphano. Et quia omnia composita
39
sunt ex quatuor elementis et diaphanum ex elementis
40
est aqua et aër et lucidus est solus ignis et hoc
41
est quando fuerit mixtus, ideo necesse est ut colores
42
sint compositi ex istis duabus naturis, scilicet natura
43
diaphani et natura luminosi. Et quod diversitas istarum
44
duarum naturarum in quantitate et qualitate faciet
45
diversitatem eorum, color igitur albus fit ex admixtione
46
ignis clari cum elemento quod est valde diaphanum,
47
scilicet aëre; et color niger fit ex igne turbido, qui
16
48
admiscetur cum elemento minime diaphaneitatis, scilicet
49
|439b19-27|[Bekker]terra; et colores medii inter album et nigrum diversantur
50
propter diversitatem istorum duorum secundum
51
magis et minus, scilicet corporis lucidi et corporis
52
diaphani. Et ideo color albus et niger sunt elementa
53
|439b10-12|[Bekker]colorum. Et quia hoc manifestum est
54
de colore et color est in superficie corporis terminati, necesse
55
est ut color sit finis diaphani terminati, secundum
56
quod est diaphanum terminatum. Et per hoc distinguitur
57
|439a26-27|[Bekker]color a luce: lux enim est perfectio diaphani non
58
terminati; et color non fit in composito ex vicinitate
59
partium minimarum diaphanarum que sunt in elementis,
60
sicut quidam dicebant: nichil enim fit ex elementis
61
secundum vicinitatem, sed secundum complexionem,
62
ut dictum est in libro de Generatione. Et quia lux non
17
63
apparet nisi in corpore diaphano, opinati sunt Pitagorici
64
quod generatio lucis non est corporum luminosorum
65
per se, nisi apud adunationem lucis cum alio corpore,
66
sicut dispositio de igne: ignis enim non lucet
67
nisi quando adunatur cum alio corpore; et differentia
68
inter ignem et corpora celestia in hoc est manifesta.
69
Et ex hoc quod dictum est de essentia coloris apparet
1
|192va1|[Giunta 1550]quod aër primo recipit colorem, deinde conducit eum
2
ad visum, secundum quod est diaphanum lucidum.
3
Et signum quod aër patitur a colore et recipit eum
4
est hoc quod apparet de coloratione eiusdem rei secundum
5
illud per quod transeunt nubes lucide; verbi gratia,
6
quod, quando nubes pertranseunt per plantas virides
18
7
multotiens, colorantur parietes per colorem illarum
8
plantarum. Quoniam autem colores fiunt ex mixtione
9
ignis cum corporibus diaphanis et quod lux non
10
est causa in inductione colorum ad visum, sed
11
in esse eorum, manifestum est. Et dico etiam quod,
12
quemadmodum color albus est vilior luce, cum sit ex
13
eo, ita etiam alii colores viliores colore albo et nigro,
14
|439b27-30|[Bekker]cum fiant ex eis. Et quia colores fiunt ex albo et nigro
15
secundum magis et minus et diversantur in hoc
16
diversitate infinita secundum materiam, ideo fuit necesse
17
ut colores sint infiniti in natura. Quoniam quantumcumque
18
ymaginata fuerit ratio intrinseca in eis aliquem
19
19
modum commixtionis, extrahet natura, licet ratio extrinseca
20
non possit pronuntiare hunc modum. Et ideo
21
ars in hac intentione, sicut dicit Aristoteles, est minor natura:
22
artifex enim magis quod potest est assimilare se nature secundum
23
suum posse. Et etiam ratio spiritualis, per quam
24
et ex qua natura agit quod agit et extrahit quod extrahit,
25
nichil habet quod prohibeat naturam a comprehensione
26
eius quod dat ei, sicut est dispositio in ratione
27
spirituali intrinseca, per quam agit artifex: anima
20
28
enim bestialis existens in animalibus non impedit actiones
29
nature, sed gaudet et delectatur per illud quod natura
30
extrahit de coloribus et sonis, quia sunt existentes
31
in anima bestiali in potentia; et cum natura extrahit
32
eos, anima bestialis gaudet per
33
comprehensionem eorum. Ratio autem spiritualis extrinseca,
34
per quam agit ars, prohibetur ab anima bestiali;
35
et ideo non comprehendit artifex ex eis que dat ei
36
ratio spiritualis nisi passiones et accidentia que acquirit
37
ex rebus quas dat natura. Et ideo res priores in
38
cognitione apud artificem sunt posteriores in esse: econtrario
39
dispositioni apud naturam. Et etiam artifex est
21
40
extra rem, natura autem est intra. Per hoc igitur differt
41
|439b31-440a3|[Bekker]ars a natura. Et ideo colores et tincture quas ratio extrinseca
42
potest dicere sunt finite; colores autem qui sunt
43
in ratione intrinseca fere sunt infiniti. Et ideo colores
44
multi et tincture sunt a natura quas tinctores non possunt
45
invenire. Ars enim, quia consequitur naturam et
46
procedit ad prius apud naturam a
47
posteriori, ideo non comprehendit ex illis ordinibus
48
qui sunt apud naturam nisi ordines qui sunt multum
49
remoti adinvicem, inter quos sunt multi ordines apud
50
naturam. Declaratum est igitur quare esse colorum in
51
natura est aliud ab esse eorum in arte.
52
|440b27-29|[Bekker]De sonis autem dictum est in libro de Anima; de
22
53
odoribus autem et saporibus determinandum est
54
|443a9-10|[Bekker]hic. Dicamus igitur quod manifestum est quod nullum elementorum
55
habet saporem et odorem, et quod sapor et odor
56
sunt admixti secundum quod est admixtum. Et quia forma
57
cuiuslibet mixti attribuitur dominio alicuius qualitatum
58
quatuor, consyderandum est cui qualitati attribuitur
59
|442a1|[Bekker]sapor in corpore saporoso. Dicamus igitur quia
60
gustabile est nutrimentum animalium et nutrimentum
61
est simile animali et corpus animalis attribuitur dominio
62
calidi et humidi, ideo sapor attribuitur caliditati et
63
humiditati; natura enim humidi magis convenit
64
animali quam natura terre. Et signum quod natura humidi
23
65
|441b19-21|[Bekker]est causa saporis in mixto est quod gustabilium quedam
66
sunt saporosa in potentia et quedam saporosa in actu. Saporosa
67
autem in actu sunt humida in actu; sicca vero in actu sunt
68
saporosa in potentia et non sunt saporosa in actu, donec
69
fiant humida in actu: verbi gratia, sal non est saporosum
1
|192vb1|[Giunta 1550]donec humefiat et dissolvatur. Et cum ita sit, sapor
2
|441b19-21|[Bekker]necesse est ut sit ex mixtione partis sicce cum parte humida,
3
quando fuerit digesta ex calore aliqua digestione;
4
et modi saporum diversificantur secundum diversitatem horum
5
duorum in paucitate et multitudine. Dulcedo igitur attribuitur
6
caliditati et humiditati; amaritudo autem
7
caliditati et siccitati aut frigiditati et siccitati in respectu
24
8
|442a12-13|[Bekker]humiditatis dulcedinis; et sapores qui sunt inter
9
istos fiunt ex hiis duabus naturis, sicut colores fiunt ex
10
albo et nigro.
11
|443a8|[Bekker]De odoribus autem apparet quod materia eorum est sapor,
12
|441b19-21|[Bekker]qui fit ex mixtione siccitatis cum humiditate;
13
|443a9-16|[Bekker]apparet enim per inductionem quod omne habens odorem
14
|438b24|[Bekker]habet saporem. Et quia odores sunt de genere vaporum
15
|443a21|[Bekker]fumosorum et per hunc modum defert eos aër,
16
|444a24-25|[Bekker]ideo attribuuntur siccitati et caliditati, que fit ex siccitate
17
mixta cum humiditate habente saporem, secundum quod habet
18
saporem. Et testatur quod natura odorabilium est fumosa
19
hoc, quod multa non habent odorem; et cum appropinquaverint
20
igni, habebunt odorem. Et per hunc modum
21
habet proprium in comprehendendo odores per
22
malaxationes: istud enim instrumentum per suam caliditatem
25
23
et siccitatem innatum est movere hanc substantiam
24
|444a28-33|[Bekker]a re gustabili. Et ideo apparet quod homo melius
25
distinguit differentias sensibilium olfactus quam cetera
26
|444b8-15|[Bekker]animalia; et tamen multa animalia fortius comprehendunt
27
|445b1-2|[Bekker]odores ex remoto. Dictum est igitur de proprietatibus
28
instrumentorum istorum sensuum. Perficiendus
29
est igitur sermo in qualitate comprehensionis:
30
de hoc enim universaliter dictum fuit in libro de Anima.
31
Dicamus igitur quod opiniones antiquorum in
32
comprehensione sensibilium sunt quatuor, quarum
33
una est opinio dicentium quod forme sensibilium sunt in
34
anima et in actu, et quod non acquirit eas ab extrinseco,
35
et quod forme extrinsece solummodo excitant et faciunt
36
rememorari illud quod tenet ex eis. Et istud est opinio
26
37
Platonis, aut fere. Secunda autem est opinio dicentium
38
quod non est in anima aliquod sensibilium in actu,
39
sed acquirit ea ab extrinseco. Et isti dividuntur in duo:
40
quidam enim dicunt quod acquisitio formarum extrinsecarum
41
est acquisitio corporalis non spiritualis, scilicet quod esse
42
earum in anima erit secundum dispositionem secundum quam extra
43
animam sunt. Illi autem qui dicunt quod comprehensio rerum
44
extrinsecarum et acquisitio earum est acquisitio
45
spiritualis sunt bipartiti. Quidam enim dicunt quod in
46
comprehensione earum non indigent medio: dicunt enim
47
quod anima comprehendit suum sensibile extrinsecum et
48
|437b12-13|[Bekker]movendo se ad ipsum et supponendo se illi. Et isti sunt
49
opinantes visionem esse per radios exeuntes ex oculo
50
|419a20|[Bekker]ad rem visam. Quidam autem dicunt quod anima recipit
27
51
suum sensibile mediantibus mediis: primo enim recipiunt
52
ea media et postea reddunt illud ad sensum communem, et
53
indifferenter sive medium fuerit instrumentum aut corpus extrinsecum.
54
Dicentes autem quod anima non indiget medio
55
habent duas ratiocinationes, ut narravit Aristoteles; quarum
56
una est quod hec, si non reciperent per medium et non moverentur
57
ad sensibilia, non indigerent motu forti apud sentire.
58
Et secunda est quod, si forme venirent ad
59
animam per media, tunc anima non posset recipere ex
60
formis nisi quantum redditur illi. Dicentes vero radios
61
exeuntes ab oculo habent rationes sufficientes. Et
62
fortior earum est hec, quod ponunt in aspectu, scilicet quod cause
63
visionis et eius quod accidit in visione sunt linee radiales,
28
64
recte aut reflexe aut converse. Et hii quidem ponunt
65
quod visio fit per figuram pyramidalem exeuntem
66
ab oculo et pervenientem ad rem visam. Isti igitur existimaverunt
67
quod iste linee et figure non possunt describi
68
nisi in corpore exeunte ab oculo, et est radius. Nos
69
autem dicimus quod visus et quod accidit ei non fit complete
1
|193ra1|[Giunta 1550]nisi per huiusmodi lineas et pyramidem. Et istud
2
quidem est verum. Sed dicimus quod iste mensure nullum
3
habent subiectum nisi medium diaphanum: hoc enim
4
corpus innatum est recipere formam et colorem hoc modo
5
receptionis. Modo autem dicendum est de impossibilibus
6
contingentibus huic opinioni quod dixit
7
Aristoteles, et faciendum est post. Modo autem dicamus quod
8
qui dicit quod forme sensibilium sunt existentes in anima in
29
9
actu et quod non indigent extrinsecis sensibilibus nisi ad
10
rememorationem, falsum dicit, quoniam, si iste forme essent in
11
ea actu, tunc non indigerent formis extrinsecis in sciendo
12
eas; et tunc necesse esset ut sciret sensibilia
13
antequam sentiret ea extrinsecus; et etiam, si ita esset,
14
|476a12-13|[Bekker]essent instrumenta vana et otiosa. Natura autem nichil facit
15
otiose. Sermo autem dicentium quod forme sensibilium
16
imprimuntur in anima impressione corporali destruitur
17
per hoc, quod anima recipit formas contrariorum
18
insimul. Et hoc non tantum invenitur in anima sed in
19
mediis: apparet enim quod per eandem partem aëris recipit
20
videns contraria, album et nigrum. Et hoc etiam,
30
21
quod videtur, quod maxima corpora comprehenduntur a
22
visu per pupillam, licet sit ita parva adeo quod comprehendit
23
medietatem sphere mundi, est signum quod non existunt
24
colores in ea secundum existentiam corporalem, sed spiritualem.
25
Et ideo dicitur quod isti sensus non comprehendunt
26
intentiones sensibilium nisi abstractas a materia:
27
non enim apprehendunt intentionem coloris nisi abstractam
28
a materia; et similiter olfactus et saporis et alii sensus sensibilium aliorum.
29
Et cum declaratum est hanc comprehensionem
30
esse spiritualem, dicamus negantibus sensus comprehendere
31
per medium quod intentiones quas anima comprehendit
32
spiritualiter, quedam sunt universales, scilicet intelligibilia,
33
et quedam particulares, scilicet sensibilia. Et isti
31
34
duo modi intentionum aut comprehenduntur ab anima
35
uno modo modorum spiritualium aut ambobus.
36
Et si esset uno modo, tunc intentiones universales et
37
particulares essent eedem, quod est impossible. Comprehendit
38
igitur intentiones universales uno modo et
39
particulares alio modo. Universales autem comprehendit
40
comprehensione non communicante cum materia
41
omnino, et ideo non indigent medio. Particulares vero
42
comprehendit per res convenientes rebus particularibus,
43
scilicet per media. Et si hoc non esset, tunc intentiones
44
comprehense essent universales, non particulares.
45
Et esse formarum in mediis est modo medio inter
46
spirituale et corporale: forme enim extra animam habent
32
47
esse corporale purum, et in anima spirituale purum, et in medio
48
medium inter spirituale et corporale. Et dico medium in
49
hoc loco instrumenta sensuum et ea que sunt extra sensum.
50
Instrumentis igitur non indigent sensus, nisi quia
51
comprehensio eorum est individualis; universalis autem
52
non indiget istis instrumentis. Manifestum est igitur
53
ex hoc sermone quod propter hoc, quod ista sunt in anima
54
spiritualia particularia, ideo comprehensio est per
55
medium. Et recte fit hoc: natura enim non vadit de
56
opposito ad oppositum nisi per medium; et impossibile
33
57
est ut spirituale acquiratur a corporali nisi per medium.
58
Et ideo quanto magis ista media fuerint subtiliora,
59
tanto magis comprehensio erit melior. Sermo autem
60
dicentis quod, si anima comprehendit per medium, non
61
reciperet nisi secundum quantitatem corporis medii,
62
scilicet quod, si esset parvum, reciperet ipsum parvum, et si
63
magnum, magnum, verum est in comprehensione corporali,
64
non spirituali. Et Aristoteles destruit sermonem dicentium
65
|437b12-14|[Bekker]quod virtus visibilis extenditur ab oculo donec
66
perveniat ad rem visam per rationes; quarum
67
una est quod secundum hoc possibile esset videre in obscuro,
68
sicut in luce. Dicentes autem radios extendi non
69
indigent medio neque luce. Et etiam si virtus anime, scilicet
34
1
|193rb1|[Giunta 1550]sensus communis, extenderetur ad res visas, tunc non indigeret
2
retibus oculi, neque esset quod, quando destrueretur
3
aliquod rete, quod ista virtus corrumperetur. Et etiam si
4
anima extenderetur donec occurreret sensibili, tunc eodem
5
modo comprehenderet omnia visa propinqua et remota.
6
Et universaliter dicentes radios exire ab oculo non
7
possunt fugere duo: aut ponere istos radios esse
8
corporales aut non. Sed si corporales, continget ut visio
9
sit in tempore, et maxime quando res visa fuerit remota
10
|446a29-30|[Bekker](declaratum est enim quod omne corpus motum
11
movetur in tempore), et intelligere corpus exire
12
a pupilla, deinde dilatari quousque superponatur medietati
13
celi, quod est impossibile. Et etiam anima visibilis
35
14
debet esse ordinata in hoc corpore, et nullum corpus in
15
animali est subiectum anime nisi calor naturalis. Et si
16
calor naturalis separaretur ab oculo, statim infrigidaretur
17
et adnichilaretur. Et si illud quod exit ab oculo sit
18
lux, non corpus, tunc non possemus dicere quod anima est
19
posita in illa luce: subiectum enim anime est substantia,
20
non accidens. Et cum anima non fuerit posita in illa luce
21
sed intra oculum, quomodo igitur comprehendit sensibilia,
22
cum non tangit ea? Omnis enim actio et passio fit
23
per contactum aut per medium aut sine medio.
36
24
Si per medium, necesse est primo moveri medium per
25
contactum; et necesse est, si posuerimus quod illud
26
quod exit ab oculo est lux, dicere medium esse; et si non,
27
non perveniret motus sensibilis ad sensum. Et nulla differentia
28
esset inter hunc sermonem et sermonem dicentem
29
quod visio completur per medium et lucem: lux enim
30
apud nos non est in ipso oculo sed ex extrinseco. Sed hoc
31
non dicunt. Et si dicerent hoc, contingeret eis videre in
32
obscuro. Et fecit eos errare hoc, quod viderunt istum
33
spiritum per quem fit visio convenientem luci; quapropter
34
opinati sunt ipsum esse lucem, credendo quod
35
lux est corpus. Galienus autem in tantum applicabatur errori
36
quod existimavit aërem esse sentientem.
37
Et cum declaratum est quomodo comprehendit anima
37
38
sermone universali, consyderemus quomodo ordinatur ista
39
comprehensio per medium in tribus sensibus.
40
Dicamus igitur quod aër mediante luce recipit prius
41
formas rerum, deinde reddit eas reti extrinseco, et rete
42
extrinsecum reddit eas aliis retibus, quousque motus
43
perveniat ad ultimum rete, post quod est sensus communis.
44
Et in medio istorum retium comprehendit rete
45
grandinosum formam rei; et est quasi speculum medium
46
inter naturam aëris et naturam aque. Et ideo recipit formas
47
ex aëre, quia est quasi speculum, et reddit eas aque,
48
quia natura eius est communis inter has duas naturas. Et
49
|438a5-6, 13|[Bekker]aqua, de qua dicit Aristoteles quod est post humorem grandinosum,
50
est illa quam vocat Galienus vitreum. Et ista pars
38
51
est postrema partium oculi et per illam aspicit sensus
52
communis formam. Et cum sensus communis recipit
53
formam, reddit eam informanti, et est virtus ymaginabilis;
54
et tunc recipiet eam informans receptione magis
55
spirituali; et tunc illa forma erit in tertio ordine. Forme
56
igitur habent tres ordines, quorum unus est corporalis,
57
et secundus est in sensu communi et est spiritualis;
58
tertius autem est in virtute ymaginativa et est magis
59
spiritualis. Et quia est magis spiritualis quam in sensu
60
communi, non indiget virtus ymaginativa in faciendo
61
eam presentem presentia sensibilis rei extra; econtrario
39
62
dispositioni in virtute sensus. Informans autem non
63
aspicit illam formam et abstrahit intentionem eius nisi
64
post maximam quietem et intuitionem magnam.
65
Et ordines istius forme in istis virtutibus sunt, sicut dicit
66
Aristoteles, quasi homo acciperet speculum habens duas
67
facies et aspiceret in alteram duarum facierum
68
et posuerit secundam faciem in directo aque. Continget
69
enim tunc ut forma aspicientis signetur in speculo,
1
|193va1|[Giunta 1550]deinde de speculo signabitur in aqua. Si igitur aliquis inspexerit
2
faciem speculi, scilicet faciem que est in directo
3
aque, videbit illam eandem formam descriptam secundo
40
4
de aqua in speculo. Forma igitur aspicientis est sensata
5
et speculum est aër medius et aqua est oculus. Et
6
secunda facies speculi est virtus sensibilis et homo comprehendens
7
eam est virtus ymaginativa. Si igitur inspiciens
8
non inspexerit in hoc speculo, amittetur forma a speculo
9
et aqua, et remanebit inspiciens in secunda facie speculi
10
ymaginando formam. Et ita est de virtute ymaginativa
11
cum forma que est in sensu communi, quoniam,
12
quando sensatum absentaverit se, statim absentabit se
13
forma eius a sensu communi, et remanebit virtus ymaginativa
14
ymaginando illam. Declaratum est igitur ex hoc quod
41
15
|419a9-21|[Bekker]sensus communis videt formam mediante oculo, et oculus
16
mediante aëre, et videt eam in humore aquoso qui
17
est in oculo, mediante grandinoso ex aqua que est in
18
oculo et aëre qui est extrinsecus; et humor aquosus est
19
ille quem Galienus vocat vitreum. Quomodo autem visus fit
20
|442b26-443a8|[Bekker]per media declaratum est. Quomodo olfactus
21
fit mediante aëre et aqua dicendum est. Hoc enim fit per
22
preparationem existentem in aëre ad recipiendum olfactibile.
23
Ista enim elementa innata sunt reddere sibi adinvicem
24
fumos factos ex eis propter consimilitudinem
25
que est inter ea. Terra autem reddit aëri vaporem humidum
26
et aër recipit ipsum propter coniunctionem cum
27
humido; et aër reddit ipsum igni propter coniunctionem
42
28
que est inter ea in calore. Quomodo autem aër reddit sonum
29
dictum est in libro de Anima. Proprietas autem comprehensionis
30
istorum sensuum in animalibus non est eadem.
31
Homo enim comprehendit differentias rerum et intentiones
32
earum proprias, que sunt in re sensata, quasi
33
medullam de fructu. In animali autem bruto comprehenduntur
34
ea que sunt extra, que sunt quasi cortices fructuum.
35
Et signum eius est quod bruta non moventur a sensibilibus
36
sicut homo movetur: homo enim movetur apud cantum,
37
quod non faciunt bruta. Et similiter movetur homo a
38
tincturis et figuris motu quo non moventur bruta. Et
43
39
similiter de modis saporis et odoris, licet bruta communicent
40
in hoc, propter corporeitatem istorum. Et similiter
41
est de virtute tactus: manus enim hominis habet
42
proprium in hoc, quod non habet aliud. Et homo cognoscit
43
per olfactum saporem convenientem et inconvenientem,
44
et curatur per olfactibilia, sicut per gustabilia. Olfactibilia
45
|444a10-15, 22-25|[Bekker]enim curant ab infirmitatibus capitis, quia caput
46
est frigidum et humidum et olfactum est in maiori
47
|437a11-14|[Bekker]parte calidum et siccum. Et auditus in homine est via
48
ad disciplinam: disciplina enim fit per loquelam,
49
que non redditur nisi per auditum. Sed intelligere
50
quid verba significant non est auditus sed intellectus.
44
51
Et quilibet sensus istorum in homine est via ad prima
52
intellecta existentia in illo genere, et precipue auditus
53
|437a3-17|[Bekker]et visus. Et ideo dicit Aristoteles quod illa que non carent hiis
54
duobus sensibus sunt maioris intellectus et melioris
55
comprehensionis. Ista igitur est summa eorum que dicta
56
|449b1-4|[Bekker]sunt in hoc tractatu breviter. Quod autem dicit
57
in fine istius tractatus in dando causam de fortitudine
58
et debilitate rememorationis loquendum est de eo in
59
secundo tractatu huius libri.
45
47
0
AVERROIS CORDVBENSIS
0
COMPENDIVM
0
LIBRI ARISTOTELIS DE MEMORIA ET REMINISCENTIA
0
Versio Vulgata
2
|195va2|[Giunta 1550]|449b4|[Bekker]Iste tractatus incipit
3
perscrutari de rememoratione et
4
inquisitione per rememorationem et
5
|449b10-15|[Bekker]dicit quod res comprehense aut sunt comprehense
6
in instanti et in tempore presenti,
7
verbi gratia comprehensibilia sensus, aut
8
future sunt, et iste sunt res existimabiles,
9
aut preterite. Et manifestum est quod rememoratio
48
10
est in istis: non enim vocamus rememorationem nisi illius
11
|449b22-23|[Bekker]quod presciebatur in preterito. Rememoratio enim est reversio
12
in presenti intentionis comprehense in preterito.
13
Investigatio autem per rememorationem est inquisitio istius
14
intentionis per voluntatem et facere eam presentari post
15
|453a7-9|[Bekker]absentiam. Et ideo visum est quod investigatio per rememorationem
16
est propria homini. Memoratio autem
17
est in omnibus animalibus ymaginantibus: existimatur enim quod
18
multa genera animalium non ymaginantur, sicut vermes et
19
|451b2-5|[Bekker]habentia conchas. Rememoratio autem differt a conservatione,
20
quia conservatio est illius quod semper fuit in anima,
21
postquam fuit comprehensum; rememoratio autem est eius quod
49
22
fuit oblitum. Et ideo rememoratio est conservatio abscisa;
23
conservatio autem est rememoratio continua. Ista igitur
24
virtus est una in subiecto et due secundum modum. Rememoratio
25
igitur est cognitio eius quod fuit cognitum,
26
postquam cognitio eius fuit abscisa. Investigare
27
autem per rememorationem est acquisitio cognitionis,
28
et laborare et facere cogitativam laborantem in
29
representatione illius cognitionis. Et ista actio est virtutis
30
que dicitur rememorativa.
31
Consyderemus igitur quid est ista virtus et cuius ordinis
32
est de virtutibus anime. Et manifestum est quod est
50
33
de virtutibus comprehendentibus res particulares individuas:
34
rememoratio enim alicuius non fit nisi post sensum
35
et ymaginationem eius secundum quod fuit sensatum et ymaginatum.
36
Universalis enim natura quantitatis, quam intellectus
37
comprehendit, non comprehenditur a virtute rememorativa:
38
non enim comprehendit nisi quantitatem terminatam,
39
quam presensit et ymaginabatur. Quomodo autem rememorabitur
40
universale dicendum est post. Et cum manifestum est de hac
41
virtute quod ista virtus est particularis et quod indiget in sua
42
actione ut precedant illam due virtutes, scilicet virtus sensus et
43
virtus ymaginationis, consyderemus in quo differt illa
51
44
virtus a virtute ymaginationis. Apparet enim, licet non
45
sint idem, quod habeant communicationem in actione. Dicamus ergo
46
quod manifestum est quod, licet omnis rememoratio et investigatio
47
per rememorationem non sit nisi propter ymaginationem,
48
tamen intentio rememorationis alia est ab intentione ymaginationis
49
et quod actio istarum duarum virtutum est diversa.
50
Actio enim virtutis rememorative est facere presentare
51
rei ymaginate intentionem post eius absentiam et iudicare
52
ipsam esse illam intentionem quam ante sensit et
53
ymaginabatur. Sunt igitur quatuor, ymago et intentio illius
54
ymaginis et facere illam intentionem esse presentem et
52
55
iudicare eam esse intentionem illius ymaginis que prius
56
sentiebatur. Facere igitur ymaginem esse presentem necesse
57
est ut sit alterius virtutis a virtute que comprehendit intentionem.
58
Et ista virtus invenitur duobus modis. Si
59
comprehensio eius fuerit continua, dicetur conservans; si divisa,
60
dicetur rememorativa. Iudicare autem quod ista intentio est
61
istius ymaginati est in homine in intellectu, quia iudicat in
62
eo secundum affirmationem et negationem. Et in animalibus rememo-
63
rativis est simile intellectui: ista enim virtus est in
64
homine per cognitionem, et ideo investigat per rememorationem.
65
|453a7-9|[Bekker]In aliis autem est natura, et ideo rememorant animalia
53
66
sed non investigant per rememorationem. Et ista virtus
67
in animalibus non habet nomen et est illa quam Avicenna vocat
68
existimationem. Et per hanc virtutem fugit animal naturaliter
69
nocitiva, licet numquam senserit ipsa. Sunt igitur tres actiones
1
|195vb1|[Giunta 1550]trium virtutum, quarum due sunt fixe per duas res simplices,
2
ex quibus componitur forma composita ex eis,
3
quarum una est ymago rei et secunda intentio
4
ymaginis rei; tertia autem virtus componit has duas
5
intentiones adinvicem: in formis enim ymaginabilibus
54
6
est aliquid quasi subiectum, scilicet lineatio et figura,
7
et aliquid quasi forma, et est intentio illius figure. Individuum
8
enim extra animam, quia est compositum, accidit
9
ei ut sit in anima secundum hoc, et quod receptio duarum
10
partium ex quibus componitur sit duarum virtutum diversarum,
11
et quod compositio earum sit tertie virtutis.
12
Declaratum est igitur ex hoc sermone hic esse tres virtutes:
13
virtutem scilicet que facit presentari ymaginem rei, et
14
virtutem que facit presentari intentionem illius ymaginis,
15
et virtutem que componit illam intentionem
16
cum sua ymagine. Et ideo investigatio per rememorationem
17
completur per istas tres virtutes, quando unaqueque
55
18
|450a22-25|[Bekker]earum facit presentari suum proprium. Et Aristoteles declarat
19
quod ista virtus rememorativa est alia a virtute ymaginativa,
20
et quod sunt duo in definitione et subiecto per
21
hoc, quia quandoque comprehendimus intentionem forme
22
ymaginabilis sine forma ymaginabili et quandoque
23
comprehendimus formam absque eo quod spoliamus intentionem
24
forme. Et ideo possumus retinere multa insimul
25
et non possumus ymaginari ea. Et iam diximus quod
26
virtus conservationis et rememorationis est idem in
27
|-27|[Bekker]subiecto et duo secundum modum. Quod igitur virtus
28
ymaginativa comprehendit de subiecto est illud
29
quod pictor describit in pariete. Et illud quod comprehendit
30
virtus rememorativa est intentio illius picture;
56
31
et ideo quod existit in rememorativa magis est spirituale
32
quam quod in virtute ymaginativa. Et quia actio
33
istarum virtutum in formis sensibilibus est altera duarum
34
actionum, aut compositio aut divisio, quando iam reduxerit
35
formam quam sensit, tunc facit compositionem. Et hoc
36
erit, sicut diximus, quando utraque virtus fecerit presentari
37
utramque intentionem simplicem sibi propriam, et composuerit
38
eas tertia virtus. Divisio autem est in definitione rei sensibilis,
39
dum fuerit sensibilis. Et hoc erit quando sentiens senserit
40
primo rem extra animam, deinde ymaginaverit ymaginans,
41
deinde distinxerit distinguens intentionem illius forme
42
a suo descripto, cuius est intentio, deinde recipit conservans
57
43
illud quod distinguens distinguit. Si igitur amiserit ipsum,
44
tunc reductio eius erit secundum compositionem. Et quia ista
45
virtus est diversarum actionum, ideo habet diversa loca
46
in capite. Et quia sentiens sentit primo, deinde ymaginatur
47
ymaginans, deinde distinguit distinguens, deinde
48
recipit conservans, necesse est ut ymaginans sit
49
in orizonte anteriori cerebri, deinde cogitans sit in
50
medio, deinde memorans et conservans in posteriori
51
cerebri. Et hoc notum est sensui: cum enim complexio
52
anterioris cerebri ledetur, statim ledetur ymaginatio
58
53
illius hominis, et remanet cogitatio et rememoratio
54
secundum suum modum. Et cum medium fuerit lesum,
55
ledetur cogitatio; et cum posterius, memoria.
56
Et ideo sunt quinque ordines, quorum primus
57
est corporalis magni corticis et est forma sensibilis extra
58
animam. Secundus autem est esse istius forme in sensu
59
communi et est primus ordinum spiritualium. Tertius
60
est esse eius in virtute ymaginativa et est magis
61
spiritualis. Quartus est in virtute distinctiva. Quintus
62
est esse eius in virtute rememorativa et est
59
63
magis spiritualis: recipit enim medullam eius quod distinguunt
64
tres virtutes a cortice. Declaratum est igitur
65
cuius esse est ista virtus et quam substantiam habet
66
et quod est alia ab ymaginativa et distinctiva et
67
quod actio eius non completur nisi per communicationem
68
distinguentis et informantis, aut in compositione
69
aut in divisione. Et declaratum est quod conservatio est continuatio
1
|196ra1|[Giunta 1550]esse intentionis sensibilis in hac virtute sine abscisione
2
et quod oblivio est amissio eius et quod
3
rememoratio est reductio eius post oblivionem et quod
4
|453a7-9|[Bekker]investigatio rememorationis est acquisitio eius et quod est
60
5
proprium homini. Et ideo consyderandum est quomodo homo
6
rememorat illud quod sensit et oblitus est.
7
Dicamus igitur quod hoc erit per facere presentari intentionem
8
illius rei. Et cum virtus rememorativa fecerit illam presentari,
9
ymaginans faciet presentari formam illius rei et distinguens
10
componet intentionem quam distinxit et divisit, quoniam ex
11
intentionibus in quas forma dividitur componitur. Intentio
12
igitur forme presentatur a rememorativa; descriptio
13
eius presentatur ab ymaginativa; et compositio intentionis
61
14
cum descriptione fit a distinctiva; et per congregationem
15
istarum trium virtutum presentatur res oblita
16
apud investigationem rememorationis. Si igitur hoc fuerit
17
difficile homini, tunc continget propter debilitatem alicuius
18
istarum virtutum, propter quam debilitantur alie. Et ista lesio
19
que accidit quibusdam virtutum per quasdam accidit
20
in maiori parte superiori per inferiorem, verbi gratia, quia
21
ymaginativa leditur per lesionem sensus, et non econverso.
22
Et similiter distinctiva leditur per lesionem ymaginative,
62
23
et non econverso; et rememorativa leditur per
24
lesionem distinctive, et non econverso: illud enim quod
25
est magis spirituale leditur per lesionem eius quod est
26
minus spirituale, et non econverso. Et non accidit apud
27
congregationem istarum virtutum presentatio rei que
28
iam sentiebatur et est oblita; sed etiam in quibusdam
29
hominibus presentantur apud congregationem earum forme
30
rerum sensibilium quas numquam sensit, sed solummodo
31
translate fuerunt dispositiones earum, sicut narravit
32
Aristoteles de quodam antiquo, qui informabat res
63
33
translatas ad ipsum per auditum, quas numquam vidit; et
34
cum ille forme experimentabantur, inveniebantur secundum
35
veram dispositionem. Et secundum hunc modum potest ymaginari
36
elephantem qui numquam sensit ipsum. Et hoc accidit homini
37
apud adunationem istarum trium virtutum. Et adunatio
38
earum fit per animam rationabilem, scilicet per obedientiam earum
39
ad ipsam, quemadmodum separatio earum est per animam
40
bestialem. Et earum adunatio est valde difficilis homini: et
41
quies anime bestialis est in separatione earum. Et ideo ista
42
adunatio non accidit nisi cogitantibus in solitariis, quando abscindunt
43
a se occupantia sensus: tunc enim revertitur sensus
64
44
communis ad adunandum istas virtutes. Et ideo adunantur
45
iste virtutes in sompno et videntur mirabilia
46
mundi; et etiam in dispositionibus similibus sompno. Et
47
accidit, sicut dicit Aristoteles, quod iste virtutes non indigent adunare se ad-
48
invicem in iuvamento ad presentandum illud quod debent
49
presentare; sed unaqueque earum facit presentari suum proprium
50
sine adiutorio sui operis; et quandoque non accidit hoc
51
nisi per adiutorium. Et differentia inter motum anime super
52
partes rei et facere illam presentari secundum rememorationem
53
et inter motum anime super partes rei et facere illam presentari
54
secundum conservationem est quod motus eius
55
super partes rerum conservandarum est motus continuus,
65
56
et motus eius super partes rerum rememorandarum
57
est abscisus, et secundum translationem de rebus extraneis
58
|451b18-20|[Bekker]ad partes rerum rememorandarum: quod enim rememoratur,
59
rememoratur per suum simile. Et in conservatione
60
non indigetur hoc. Motus autem equalis super partes rei presentande
61
est conservatio, et motus rememorationis super
62
partes rei rememorande non est equalis, quia est motus
63
a simili rei ad rem. Et ideo conservatio nobilior est rememoratione:
64
motus enim equalis continuus nobilior est absciso
65
diverso. Virtus igitur conservativa universaliter presentat intentiones
66
partium rei conservande secundum continuationem; et tunc
67
componit eas adinvicem distinguens et describit eas adinvicem
68
ymaginans. Virtus autem rememorativa presentat
69
partes rei per motum abscisum non continuum. Et intentiones
66
1
|196rb1|[Giunta 1550]universales non rememorantur nisi secundum ymaginationes
2
coniunctas cum eis. Et ideo oblivio accidit in eis, sicut accidit
3
in intentionibus particularibus. Et rememoratio
4
est forme facilis reductionis; investigatio autem rememorativa
5
est formarum difficilis reductionis. Forme autem
6
facilis reductionis sunt ille que sunt apud virtutem
7
ymaginativam et sensum communem multe corporalitatis et
8
pauce spiritualitatis; et forma difficilis reductionis est
9
multe spiritualitatis et pauce corporalitatis: forme enim
10
multe corporeitatis morantur, dum sensus communis distinguit
11
spiritualitatem earum a corporalitate. Et sic accidit ei ut illa
12
forma figatur in eo; et maxime, quando recipit eam pauce corticis.
67
13
Quomodo autem fit rememoratio et investigatio rememorationis
14
et in quo differunt a conservatione declaratum est.
15
Remanet igitur dicere duo, quorum unum est quare rememorans
16
delectatur et contristatur, licet delectabile
68
17
et contristabile non sint in actu. Secundum autem est quare
18
quidam homines sunt bone rememorationis et quidam
19
non, et quidam bone conservationis et quidam non. Dicamus
20
|450b20-451a16|[Bekker]igitur quod rememorans delectatur per rememorationem
21
rerum que non sunt in actu, quia illa que induxerunt
22
ipsum ad rememorandum presentia sunt in actu, et sunt necessario
23
similia rebus rememorandis. Quia igitur simile rei est comprehensum
24
in actu ab eo, accidit rememoranti delectatio
25
et contristatio apud illum, quod accideret ei si illa res
26
esset in actu; et quasi habet spem ut illa res exeat in actum,
27
et quasi esset apud animam possibile, quoniam, quando simile rei fuerit,
69
28
tunc erit res quasi possibilis ut sit. Quando anima fuerit
29
rememorans aliquid per aliquod simile illi rei, statim
30
percipiet quod illud sensibile est de genere illius quod erat ens
31
in potentia et quod est possibile ut exeat in actum, sicut est possibile
32
quod exivit in actum hoc simile, per quod fuit excitatus super illam
33
rem; et tunc accidit rememoranti de tristitia aut de delectatione,
34
quod accideret ei si esset in actu.
35
|449b7-8|[Bekker]Bone autem rememorationis homo est tardi motus in anima,
36
cuius figuntur sensibilia que transierunt per illa. Et ille est
37
cuius complexio posterioris cerebri est retinens formam consistentem
70
38
in ipso; et est ille in cuius hac parte dominatur siccitas
39
magis quam humiditas: siccitas enim innata est recipere difficile;
40
et cum receperit formam, tunc innata est retinere eam
41
longo tempore; econtrario de humido. Et ideo qui habent cerebrum
42
|453a23-24|[Bekker]talis complexionis sunt bone rememorationis; qui
43
autem habent locum dominatum humiditate non rememorant,
44
quia forme non figuntur in humido, sed
45
conservant cito, quia humor facile recipit formam. Et ideo
46
multe siccitatis cerebrum est pauce conservationis et multe
47
rememorationis; et multe humiditatis est velocis
48
conservationis et multe oblivionis et difficilis rememorationis.
49
Et qui habent mediam complexionem habent
71
50
bonam conservationem et bonam memoriam.
51
Et ideo bonitas memorie attribuitur iuvenibus et
52
|453b4-5|[Bekker]oblivio accidit pueris et senibus; pueris propter humiditatem
53
|450b6|[Bekker]naturalem et senibus propter humiditatem
54
accidentalem. Et quidam senes sunt bone memorie
55
quando ista complexio accidentalis non fuerit dominans
56
in eis: complexio enim naturalis seni est siccitas.
57
Et ideo senex invenitur rememorans et non conservans;
58
pueri autem econverso; iuvenes autem habent utrumque.
59
Et homo rememorat multotiens quod sensit in pueritia
72
60
bona rememoratione, quia in pueritia multum amat
61
formas et miratur in eis; quapropter figitur in
62
aspectu earum; quapropter difficile amittit eas.
73
75
0
AVERROIS CORDVBENSIS
0
COMPENDIVM
0
LIBRI ARISTOTELIS DE SOMPNO ET VIGILIA
0
Versio Vulgata
3
|201ra3|[Giunta 1550]|453b11-17|[Bekker]Et cum iam diximus de hac virtute, dicendum
4
est de sompno et vigilia. Et primo
5
utrum approprientur anime aut corpori
6
aut utrique, et cui parti anime attribuuntur
7
et cui membro corporis, et utrum
8
quodlibet ex animalibus habet alteram
9
istarum duarum virtutum aut utramque. Sompnus quidem et vigilia
10
describuntur multis modis: dicitur enim quod sompnus est sensus
76
11
in potentia, id est, rerum existentium. Dormiens enim videt, quasi
12
comedat et potet et sentiat, per omnes quinque sensus. Vigilia
13
|453b26-27|[Bekker]autem est sensus in actu. Et ex hoc apparet quod sompnus
14
est privatio vigilie: quod enim est in potentia est privatio
15
eius quod est in actu. Et sensus qui est in potentia in sompno
16
quandoque contingit ut exeat in actum, scilicet in sompniis veris pre-
17
nuntiativis mirabilium. Et tunc sensus qui est in potentia
18
erit nobilior sensu qui est in actu. Sensus autem qui est
19
in potentia, si fuerit falsus, est vilis; et sensus in actu est
20
nobilior eo. Et videtur, sicut dicit Aristoteles, quod sensus
21
actualis est corporalis et potentialis est spiritualis. Corporalis
22
autem est nobilior apud sentiens corporale; spiritualis
23
vero nobilior est apud comprehendens spirituale;
77
24
simpliciter autem spiritualis est nobilior corporali.
25
Et sensus spiritualis non solummodo invenitur in sompno,
26
sed etiam in vigilia apud congregationem et adunationem
27
trium virtutum, sicut diximus. Et ex
28
hiis duabus descriptionibus apparet quod hee due virtutes
29
sunt eedem subiecto et due secundum modum et definitionem,
30
|454a7-11|[Bekker]et quod subiectum earum est virtus sensibilis
31
comprehendens, et quod sunt communes anime et corpori.
32
Actio enim anime sensibilis est communis anime et corpori,
33
quia non agit nisi per instrumenta. Et apparet quod debet attribui
34
virtuti sensus communis ex hoc quod dico. Impossibile
35
|454a16-17|[Bekker]enim est ut attribuantur virtuti nutritive: plante enim
78
36
non habent sompnum, cum non habeant comprehensionem.
37
Et cum non attribuantur anime non comprehensive,
38
remanet ut attribuantur anime comprehensive et
39
irrationali. Animal enim rationale dormit; et quia animal dormiens
40
non caret in sompno aliquo de instrumentis sensus aut
41
instrumentis motus et cum hoc neque sentit neque movetur, scimus
42
quod causa in sompno est quod comprehendens sensibilia
43
recessit ab instrumentis illis ad interius corporis. Et
44
|426b20-23|[Bekker]quia declaratum est in libro de Anima hic esse virtutem
45
|455a15-22|[Bekker]sensibilem communem omni sensuum, que iudicat diversitatem
46
et multitudinem sensibilium, scimus quod illud
47
quod recessit ab istis instrumentis est sensus communis
48
et quod quiditas sompni est introitus illius virtutis sensibilis
79
49
communis in corpus et quod vigilia est motus illius
50
|454b23-27|[Bekker]virtutis ad sua instrumenta extra corpus. Et ideo sompnus
51
|458a25-32|[Bekker]describitur ita, quod est quies motus et vigilia
52
continuatio motus. Et iste sermo magis demonstrat
53
quiditatem sompni quam predictus. Quoniam autem sompnus
54
est introitus sensus communis ad interius corporis, manifestum
55
est. Et signum eius est quod vigilanti accidit
56
simile, scilicet quia transeunt per ipsum sensibilia et non comprehendit
57
ea. Et hoc erit quando cogitaverit maxime de
58
aliquo: tunc enim quiescunt instrumenta anime sensibilis
59
et inducit sensum communem ad interius corporis
60
ad adiuvandum cogitativam: virtus enim cogitativa
61
viget apud quietem aliorum sensuum. Et ideo
62
comprehendit homo in sompno futura, non in vigilia. Et
63
ista virtus cogitativa iuvat presentando illud quod habet
80
64
de ymagine illius rei et colat ipsam ymaginativa, ut
65
sit presens in virtute cogitativa. Intentio enim, que comprehenditur
66
per cogitationem, est spiritualis. Et hoc non
67
accidit alicui animalium nisi homini, quia non habent
68
intellectum, et tantum comprehendunt descriptiones
69
et cortices rerum. Et signum eius est, quia transeunt
1
|201rb1|[Giunta 1550]per nocitivum et non cedunt, et per utile et non querunt
2
|454b9-11, 27-25|[Bekker]ipsum. Et etiam describitur sompnus sic: sompnus est ligamentum
3
virtutum et confirmatio earum, et quod vigilia
4
est virtutum dissolutio et debilitas earum. In vigilia,
5
quia sensus utuntur instrumentis, accidit eis dissolvi a
6
suis instrumentis propter fatigationem et debilitatem.
7
Et quia sompnus est abscondens hanc virtutem, accidit
8
ei ut sit ligamentum istarum virtutum, quia acquirunt
9
per ipsum fortitudinem. Et quia ista fatigatio accidit
10
instrumentis a passionibus extrinsecis, verbi gratia, a labore et
81
11
ab aliis, ideo habent introitum in descriptione sompni.
12
|454b11-12|[Bekker]Et cum ista est descriptio sompni, oportet ut omne animal habens
13
sompnum habeat vigiliam. Debilitas enim accidit animalibus necessario,
14
|454b29-31|[Bekker]sed non eodem modo: quedam enim animalia habent quinque
15
sensus, et ista habent sompnum et vigiliam perfecte et letitiam
16
et tristitiam et appetitum perfecte. Et quedam habent altiorem
17
sensum, et ista habent sompnum, sed non in omnibus virtutibus,
18
cum non habeant vigiliam in eis. Et non est dubium
19
quod perfectus sompnus et gaudium non inveniuntur nisi in habentibus
20
|455a6-7|[Bekker]sensum communem perfectum, scilicet in animalibus habentibus
21
quinque sensus, quia multa carent quibusdam istorum sensuum.
22
et tamen dormiunt, verbi gratia, cecus et surdus: hoc enim est accidentale,
23
non naturale. Et isti non carent sensu communi sed instrumentis
82
24
per que sensus communis videt sensibilia. Et quidam
25
descripserunt sompnum, quod est illud quod fit propter debilitatem
26
|456b9-10|[Bekker]virtutum sensibilium. Et non omnis sompnus fit ex debilitate
27
virtutum sensibilium: fit enim maxime a cogitatione in aliqua
28
re, quando sensus communis profundatur ad iuvandum
29
cogitationem, non per debilitatem contingentem. Immo
30
actio eius tunc cum aliis virtutibus fortior est quam in
31
vigilia. Et signum eius est quod virtutes sensibiles contrahuntur
32
apud sompnum interius et quia homo, quando cogitaverit
33
in aliqua re difficili, maxime contingit ei sompnus,
34
|456b16|[Bekker]adeo quod quibusdam hominibus accidit simile morti, scilicet propter
83
35
debilitatem virtutum extrinsecarum, per usum virtutum
36
intrinsecarum in comprehendendo nobilia et videndo
37
spiritualia existentia in mundo, sicut angelos et celos
38
et similia, quia sensus communis uno modo est unus et alio modo
39
multi. Est enim unus sensus, quia comprehendit omnia
40
sensibilia quinque; et est multi, quia habet multa instrumenta, scilicet
41
oculum, nares et aures. Et istud sentiens est subiectum
42
sompni et vigilie et est universale multis virtutibus sensus.
43
Manifestum est igitur quod sompnus et vigilia continent
44
|454a24-26|[Bekker]multas virtutes virtutum animalium. Et ideo dicit Aristoteles
84
45
quod necesse est ut homo sit equalis inter has duas virtutes
46
et non declinet plus ad unam quam ad aliam, quoniam, si declinaverit
47
magis ad sompnum quam oportet, hebetabitur
48
|454a26-32|[Bekker]anima et instrumenta naturalia quibus agit; et si declinaverit
49
ad vigiliam, corrumpentur virtutes et instrumenta
50
naturalia. Manifestum est igitur ex hoc sermone cuius
51
virtutis anime est sompnus et vigilia. Et quia ista virtus
52
necessario habet subiectum proprium, et illud est
53
membrum in quo est ista virtus, perscrutandum est de hoc
54
|469a5-12|[Bekker]membro quid sit. Dicamus igitur quod iam declaratum est superius
85
55
|456a3-6|[Bekker]quod sensus communis est in corde et quod cerebrum est unum instrumen-
56
torum complentium hanc actionem secundum temperamentum existens in
57
eo. Et cum ita sit, et sompnus est introitus sensus communis in
58
interius corporis, manifestum est quod principium istius motus
59
in vigilia est a corde et finis eius ad cerebrum; in sompno
60
autem principium eius est a cerebro et finis ad cor. Et in rei
61
veritate principium eius in utroque est a corde, sed cerebrum
62
est causa in sompno quoquo modo magis quam in vigilia. Et
63
universaliter utrumque istorum est causa in hoc, sed cor est prima
64
causa et cerebrum secunda. Hec igitur duo membra communes habent
65
has duas virtutes. Quare igitur accidit hoc in hiis duobus
86
66
membris apparebit ex hoc quod dico: cum enim fuerit
67
positum quod causa omnis eius quod accidit animali
68
est calidum aut frigidum aut humidum aut siccum
69
aut compositum ex eis, et posuerimus quod sompnus est introitus
1
|201va1|[Giunta 1550]sensus communis ad membrum quod est suum principium,
2
et subiectum sensus communis est calidum naturale, manifestum
3
|456b27-28|[Bekker]est quod sompnus fit per recessum calidi naturalis
4
|457b1|[Bekker]et contractionem eius ad suum principium, quod est
5
cor. Motus enim non accidit corpori, nisi secundum quod est motus;
6
et ideo virtutes non moventur, nisi secundum suum
7
subiectum. Et cum hoc declaratum est, et contractio
8
calidi naturalis ad interius corporis accidit per suum contrarium,
87
9
quod est frigidum et humidum, quemadmodum
10
expansio et motus ad extra accidit ei per calorem et siccitatem,
11
necesse est ut non accidat ei hoc accidens apud
12
sompnum, nisi propter frigidum et humidum, que dominantur
13
in cerebro; et vigilia accidit propter caliditatem et siccitatem,
14
dominantes in corde. Quomodo autem accidit ista contractio per
15
frigiditatem et humiditatem declarabitur ex hoc quod dicam. Humiditas
16
enim innata est oppilare vias calidi naturalis in venis
17
et nervis, et prohibet spiritum in veniendo ad sua instrumenta
18
propria, sicut nubes prohibent solem, adeo
19
quod non potest venire ad extrinsecum. Frigiditas enim innata
88
20
est movere calorem naturalem ad suam originem,
21
quia est contraria ei. Si vero non, corrumperetur statim
22
calor naturalis cum hoc, quod frigiditas etiam constringit
23
corpus, ita quod revertitur in minorem quantitatem. Et
24
ideo elementum frigidum est minoris quantitatis quam
25
alia. Et testatur quod frigiditas et humiditas faciunt sompnum,
26
illud quod accidit in multitudine sompni, quando
27
homo comedit frigidum et humidum. Et hoc accidens accidit
28
spiritui naturaliter ex duobus, quorum unum est digestio
29
cibi in cerebro et corde; secundum autem est fatigatio,
89
30
que accidit instrumentis sensus et calori naturali. Cibus enim quando
31
alteratur in sanguinem, cuius colamentum fuerit ad cor,
32
deinde ad unumquodque membrum corporis secundum convenientiam,
33
ibit ad cerebrum illud quod convenit ei, scilicet
34
pars humida et frigida; et quando membris advenerit nutrimentum,
35
humefiunt et infrigidantur magis quam ante,
36
et maxime membrum quod naturaliter est frigidum
37
et humidum. Et ideo dum cibus quandoque digeritur, calidum
38
naturale patitur etiam a cibo et humefit et infrigidatur
39
etiam. Nutrimentum enim uno modo est simile et alio modo
40
dissimile. Et fit etiam in membris per decoctionem vaporis
90
41
grossi, ex quibus turbatur spiritus naturalis et gravatur
42
et movetur contracte ad suum principium, quod
43
est cor, et sic fit sompnus necessarius. Et quia cerebrum est
44
frigidum et humidum et omne membrum leditur in maiori
45
parte per elementum quod in eo dominatur, ideo sompnus in
46
maiori parte fit a cerebro, cum hoc etiam quod cor in illa hora,
47
scilicet nutrimenti, infrigidatur calor eius; et cum infrigidabitur,
48
debilitabitur actio eius in cerebro et in aliis membris. Sompnus igitur
49
accidit necessario propter debilitatem cerebri et cordis;
50
et utrumque illorum est causa in debilitate sui corporis,
91
51
licet cerebrum in hoc sit fortior causa propter complexionem
52
eius. Et causa debilitatis eorum est digestio cibi.
53
|458a21-22|[Bekker]Et ideo animal dormit, dum cibus est in digestione, et
54
|458a24-25|[Bekker]excitatur quando digestio complebitur: tunc enim curatur
55
calor naturalis ab illa humiditate et vaporibus
56
et movetur in venis et nervis ad extra corpus; et
57
sic fit vigilia. Et contractio caloris in hora
58
digestionis habet aliam causam: anima enim, quia est
59
una uno modo et multa alio, ideo habet in istis
60
virtutibus operationem per congregationem eorum.
92
61
Cum igitur necessaria fuerit sibi aliqua actio, reducet instrumenta
62
quibus utitur in aliis actionibus ad illam actionem, ut vigeat
63
in illa actione. Et ideo calor naturalis apud digestionem
64
cibi revertitur ad actionem virtutis nutritive.
65
Et hoc erit in interiori corporis. Et ista est una
66
causarum propter quas fit sompnus ex fatigatione: habet enim
67
duas causas, quarum una est de genere istius, quoniam, quando calor
68
naturalis fuerit sparsus et diminutus per motum in loco et
69
motum comprehensionis, scilicet sensus, statim anima movebit
1
|201vb1|[Giunta 1550]ipsum in profundum corporis, ut agat per illum in reliquias
2
postremi nutrimenti; et sic augmentatur substantia
3
eius, et acquirit aliquid aliud loco eius quod dissolutum
4
est ab eo. Causa autem secunda est quod, quando motus
93
5
sparserit calorem naturalem, tunc calor remittetur et diminuetur
6
et aggravabitur propter frigus; et sic contrahitur ad suum
7
principium ut expellat a se complexionem accidentem.
8
Sompnus igitur universaliter accidit propter transmutationem
9
caloris naturalis in quantitate et qualitate. In
10
cibo enim transmutatur per humidum et frigidum; in fatigatione
11
autem transmutatur per diminutionem et frigiditatem.
12
Quare autem hoc accidit animali est propter necessitatem: hec
13
enim corpora, quia de necessitate accidit eis fatigatio et
14
labor apud motum et nutriuntur, ideo indigent sompno
15
propter quietem et necessitatem nutrimenti, econverso
16
corporibus celestibus: ista enim, quia non fatigantur neque nutriuntur,
17
|458a28|[Bekker]non indigent sompno. Quid igitur sit sompnus et
18
cui parti anime attribuitur et cui membro corporis
19
et quomodo et quare, declaratum est.
94
20
|458a33|[Bekker]Et post determinandum est de natura sompniorum et quod
21
est sui generis de comprehensionibus divinis, que non
22
acquiruntur per acquisitionem hominis. Dicamus igitur quod istarum
23
comprehensionum quedam dicuntur sompnia, quedam divinationes,
24
et quedam prophetie. Et quidam homines negant ista
25
et dicunt ea accidere casu; sed negare ea est negare sensata,
26
et maxime negare vera sompnia. Nullus enim homo est
27
qui non viderit sompnium quod enuntiaverit sibi aliquod
28
|463a30-b1|[Bekker]futurum. Et cum homo experimentaverit hoc multotiens
29
videbit quod hoc non accidit casu, sed essentialiter. Et
95
30
ille alie comprehensiones, licet non sint vise, tamen sunt valde
31
|462b14-18|[Bekker]famose. Et res que sunt famose apud omnes aut sunt
32
necessarie secundum totum aut secundum partem: impossibile enim
33
est ut famosum sit falsum secundum totum; et sermo de istis
34
omnibus idem est. Et sermo de quiditate sompnii sufficiet,
35
quia cause eorum non differunt, nisi secundum magis et minus,
36
sed tamen differunt secundum nomina propter hoc, quod vulgus
37
dicit. Dicunt enim quod sompnia sunt ab angelis et divinationes
38
a demonibus et prophetie a Deo, aut cum medio
39
aut sine medio. Et Aristoteles non fuit locutus nisi tantum
96
40
de sompniis. Dicamus ergo quod sompnia sunt duobus modis,
41
aut vera aut falsa. Et est consyderandum cui parti
42
partium anime attribuitur uterque istorum modorum et
43
que est causa agens utrumque istorum modorum et quare
44
sunt sompnia vera et quomodo sunt
45
et quot modis et propter quid sunt propria sompno et
46
quare quidam sompniant vera in maiori parte et quidam
47
falsa et quare quidam interpretantur
48
|461a25-b3|[Bekker]et quidam non. Dicamus, quia dormiens
49
sentit se videre et audire et olfacere et gustare
97
50
et tangere sine aliquo extrinseco sensibili, necesse est ut
51
initium istius motus in sompno sit finis eius in vigilia.
52
Et quia iste motus in vigilia incipit a sensibus extrinsecis
53
et pervenit ad virtutem rememorationis, que est
54
in quinto ordine, necesse est ut principium esset ab hac virtute;
55
sed quia virtus rememorationis et cogitationis
56
non agunt in sompno, ideo attribuitur ymaginative. Ista
57
enim virtus est semper in motu et in actione continua et
58
in translatione de una ymagine ad aliam ymaginem.
59
Quandoque igitur facit hoc de intentionibus, que sunt
60
in rememorativa, et quandoque de passionibus, que sunt
61
in sensu communi; et quandoque occurrit intentioni et
62
recipit intentionem illius rei quam ymaginatur a suo principio
98
63
|459a14-22|[Bekker]extrinseco, ut post declarabimus. Et manifestum
64
est ex hiis omnibus quod sompnia debent attribui virtuti
65
ymaginative, sive fuerint vera sive falsa. Quomodo
66
autem accidit quod in sompno videt homo quasi sentiat per
67
quinque sensus absque eo quod ibi sit aliquod sensibile
68
extrinsecum, hoc accidit per contrarium motum ei
69
quod est in vigilia.. In vigilia enim sensibilia extrinseca
1
|202ra1|[Giunta 1550]movent sensus, et sensus communis movet virtutem ymaginativam.
2
In sompno autem, quando virtus ymaginativa ymaginata
3
fuerit intentionem quam accipit ab extrinseco
4
aut ex virtute rememorativa, revertetur et movebit
99
5
sensum communem, et sensus communis movebit virtutem
6
particularem; et sic accidit quod homo comprehendit
7
sensibilia, licet non sint extrinsecus, quia intentiones
8
eorum sunt in instrumentis sensuum, et indifferenter, sive
9
intentiones veniant ab extrinseco, sive ab intrinseco. Et
10
simile huic accidit habenti timorem et infirmo propter
11
intentionem ymaginationis in istis dispositionibus.
12
|463a10-11|[Bekker]Motus enim virtutis ymaginative intenditur in sompno,
13
quia est soluta a ligamento virtutis cogitative; et propter
14
debilitatem istius virtutis, scilicet cogitative, in infirmo
15
et habenti timorem accidit eis tale accidens.
16
Quoniam autem sompnia, sive vera sive falsa, attribuuntur
17
virtuti ymaginative declaratum est. De
18
causis vero istorum duorum modorum sompnii declarandum
100
19
est. Dicamus igitur quod sompnia vera enuntiant
20
aliquid esse cuius esse habetur apud nos naturaliter ante
21
istam cognitionem, et est in hora cognitionis in maiori
22
parte non ens. Et ista fides quam habemus post ignorantiam
23
non acquiritur ex cognitione precedente neque
24
post cognitionem, sicut acquiritur cognitio
25
nostra ex propositionibus. Declaratum est enim in Posterioribus
26
quod cognitionem creditam et intellectam antecedunt
27
naturaliter duo modi cognitionis, scilicet agens et
28
preparans. Sed manifestum est quod istam cognitionem
29
que acquiritur in sompno non antecedit modus agens.
30
Utrum autem precedat eam modus preparans habet
31
dubitationem. Et cum ista cognitio est acquisita post
101
32
ignorantiam et est acquisita postquam erat in potentia
33
et sine aliqua cognitione antecedenti, manifestum est
34
quod eodem modo acquiritur sicut prime propositiones
35
acquiruntur. Et cum ita sit, necesse est ut agens eas sit
36
idem et eiusdem generis. Et quia omne quod exit de
37
potentia in actum habet agens quod est de genere illius
38
rei que exit de potentia in actum, necesse est ut faciens
39
istam cognitionem sit intellectus in actu; et iste dat principia
40
universalia in rebus speculativis, cuius esse declaratum est
41
in libro de Anima. Hee enim due dationes sunt eiusdem generis,
42
sed tamen differunt, quia in cognitionibus universalibus dat
43
principia universalia facientia cognitionem illius quod
44
erat ignotum; hic autem in sompno dat cognitionem rei
45
ignote sine medio. Et ideo oritur hic magna perscrutatio
102
46
et locus admirationis, quoniam, si hoc potest dare, utrum
47
hoc possibile est in omnibus generibus aut tantum in quibusdam.
48
Manifestum est enim quod sompnia non sunt in rebus
49
speculativis, sed in rebus futuris. Et universaliter iste modus dationis
50
large est valde nobilis et attribuitur principio
51
nobiliori, scilicet principio voluntatis; immo est a re divina
52
et ex perfecta sollicitudine circa homines. Et quia prophetia
53
intrat hunc modum dationis, attribuitur Deo et
54
rebus divinis, scilicet angelis. Et ideo dicit Socrates ratiocinando
55
hominibus Athenarum, “O homines, ego non dico quod
56
vestra scientia ista divina sit falsa; sed dico quod ego sum
57
sciens scientiam humanam.” Revertamur ergo et dicamus
103
58
quod, cum dator illius cognitionis est intellectus liberatus
59
a materia et est declaratum in prima Philosophia
60
quod iste intelligentie abstracte intelligunt naturas universales
61
et non dant nisi simile eius quod habent, impossibile
62
est ut dent intentionem individualem omnino, cum
63
non habeant naturam comprehendendi intentionem particularem,
64
et ille forme universales non individuantur
65
nisi propter materiam. Et si intelligentie abstracte
66
comprehenderent individuum, tunc necessario essent
67
materiales, et tunc non agerent nisi secundum contactum. Et
68
cum intelligentie non intelligant intentiones individuales,
69
quomodo igitur dat intelligentia agens istam formam individualem
1
|202rb1|[Giunta 1550]tempori et loco propriam et uni modo hominum
104
2
et uni individuo modi? Videmus enim quod homo non comprehendit
3
de istis in sompno nisi ea que appropriantur sibi
4
aut suis propinquis aut sue civitati. Questio enim hic est in duobus
5
locis, scilicet, quomodo acquiruntur particularia a natura universali et
6
quare hec sunt propria particularibus propriis homini. Sermo
7
enim de istis, quamvis sit valde difficilis, tamen rectum est
8
pervenire ad hoc secundum quod possumus in natura nostra. Dicamus
9
igitur quod res facte, quedam sunt individua substantiarum
10
et quedam individua accidentium. Individuorum
11
autem substantie quedam sunt individua substantiarum simplicium,
105
12
scilicet partes elementorum, et quedam sunt individua substantiarum
13
compositarum
14
aut habentia animas, sicut animalia et vegetabilia,
15
aut non, sicut minere et sibi similia. Accidentium vero
16
quedam sunt accidentia existentia in individuis substantiarum
17
simplicium et quedam accidentia existentia in individuis
18
compositorum aut in habentibus animas aut in carentibus eis.
19
Et uterque istorum modorum aut est per naturam aut
20
per voluntatem. Individua autem substantie omnia sunt terminatarum
21
causarum agentium, cum nullum individuum substantie
22
invenitur casu. Declaratum est enim in libro de Generatione
23
et Corruptione quod generatio partium elementorum
24
et transmutatio partium eorum adinvicem est ordinata et
25
conservata per motus corporum celestium. Et propter hoc
106
26
fuit possibile ut equaliter esset generatio et corruptio in partibus
27
eorum, et ut remanerent semper secundum totum. Et similiter
28
declaratum fuit illic quod corpora consimilium partium, que
29
fiunt ex elementis, sunt determinata in esse, et sunt determinatarum
30
causarum per motus corporum celestium
31
et per motus elementorum que currunt ordinabiliter. Et
32
declaratum est etiam in libro de Animalibus et Vegetabilibus
33
quod individua animalium et plantarum sunt determinatarum
34
causarum et determinata in esse; in generabilibus
35
autem per semina et intelligentiam agentem; in non generabilibus
36
vero per elementa et corpora celestia et
37
intelligentiam agentem. Et cum ista individua
107
38
habeant determinatum esse, necesse est ut natura eorum sit intellecta
39
apud formam abstractam, cuius proportio ad illam est sicut
40
proportio forme artificii ad artificiatum. Individuorum autem
41
accidentium vel accidentis quedam sunt entia a
42
causis naturalibus et quedam a voluntariis et naturalibus.
43
Quod igitur ex istis fuerit casu, scilicet in utroque genere
44
naturali et voluntario, non habet naturam intellectam,
45
|463a30-b11|[Bekker]cum non habeat causas terminatas. Et ideo non est
46
possibile ut homo sciat ista futura, nisi modo accidentali.
47
Modus autem secundus accidentium determinatarum causarum
48
necessario habet naturam universalem intellectam, que est
49
prima causa in esse eorum. Necesse est enim ut illud quod essentialiter
50
scitur habeat causas existentes essentialiter. Et cum illic fuerint
51
cause existentes essentialiter, necesse est ut sint intellecte
52
apud naturam universalem, sive fuerint intellecte a nobis
108
53
sive non. Et ista individua futura non possunt sciri a nobis
54
per argumentationem, scilicet in eis que ventura
55
sunt a remoto in tempore et loco; quia ille cause sunt
56
non determinati esse apud nos, licet in se sint determinati
57
esse. Nos enim non comprehendimus istas causas nisi
58
large et inter ordines quos nos comprehendimus
59
ex hoc et qui sunt determinati apud naturam intellectam,
60
a qua que tenet recipit natura sensibilis et a qua
61
movetur, sicut instrumenta moventur a forma artificii.
62
Sunt ordines multiplices fere infiniti. Et ideo visum
63
est quod nullum individuum fit essentialiter a natura, nisi
64
per scientiam antecedentem, quoniam instrumentum artificis,
65
sicut dicit Aristoteles, non movetur nisi secundum artificem. De eis
109
66
autem que fiunt voluntarie, illa que sunt essentialiter
67
determinata apud nos aut secundum mores naturales
68
aut secundum mores positos a lege, necesse est etiam ut sint
69
determinata apud naturam, licet sint ignota apud nos.
1
|202va1|[Giunta 1550]Et astronomi non dantur ad iudicandum res futuras
2
nisi quia existimant scire de corporibus celestibus causas
3
proprias generationi cuiuslibet individui modorum
4
specierum. Hoc enim posito non est inopinabile ut intelligentia
5
abstracta anime ymaginative det naturam
6
universalem istius individui facti, scilicet intellectum sue
7
cause, et anima ymaginativa recipiat ipsum particulare, secundum
8
quod est in materia; et tunc forte recipiet individuum illius
9
intellecti aut suum simile. Et quemadmodum dat
10
perfectiones animales universales et materia recipit eas particulares,
110
11
ita hic dat perfectionem ultimam anime ymaginative
12
per universalem et ymaginativa recipit eam particularem.
13
Declaratum est enim quod intelligentia agens dat primas
14
perfectiones virtutum anime particulares particularium,
15
scilicet quinque sensus, et virtutis ymaginative. Dator
16
enim ultimarum perfectionum in eis est res sensibilis.
17
In hac autem comprehensione spirituali, que fit in
18
sompno, illa dat anime postremam perfectionem. Et
19
quemadmodum medicus enuntiat quod accidit corpori
20
Socratis et anime eius in aliquo tempore terminato
21
per duas propositiones, quarum una est universalis intelligibilis
22
et alia particularis sensibilis, ita ista enuntiatio
23
componitur ex universali, quod datur ex intelligentia,
111
24
et ex intentione particulari simili universali.
25
Quare vero homo non comprehendit ex istis particularibus
26
nisi illud quod est proprium suo tempori et
27
suo loco et corpori et suis hominibus absque aliis particularibus
28
communicantibus eis in illa natura universali; quare hoc
29
est, quia necesse est ut homo habeat in hac comprehensione
30
alterum duorum generum cognitionis que
31
antecedit fidem, scilicet cognitio preparans, id est cognitio
32
ymaginationis ymaginem informans, et debet antecedere
33
fidem; et homo non potest acquirere istam cognitionem,
34
|464a28-29|[Bekker]nisi in individuis que iam prescivit, et maxime illa individua
35
circa que habuit magnam sollicitudinem. De eis
112
36
autem que sunt ignota apud ipsum non potest acquirere
37
scientiam: ista enim fides, licet non est necessarium ut
38
antecedat eam cognitio agens, tamen necesse est ut antecedat
39
eam cognitio preparans. Quare vero virtus ymaginativa
40
in maiori parte non inducit veram intentionem
41
individualem, que est sub illo universali quod dat
42
intellectus, sed inducit intentionem similem illi, hoc accidit
43
quia res sensibilis habet duas formas, scilicet spiritualem,
44
et est forma similis, et corporalem, et est forma
45
rei sensibilis, non forma similis. Et forma similis est magis
46
similis, quia est magis propinqua nature universali
47
quam forma vera rei. Et ideo anima ymaginativa recipit
48
intentionem intellectam, secundum quod plus potest recipere
113
49
eam in spiritualitate; et quandoque recipit eam corporalem;
50
et sic videt homo in sompno ipsam formam, non
51
suum simile. Quare vero ista comprehensio est propria
52
sompni est quia anima est una in subiecto et multa secundum
53
virtutes. Ideo, quando utetur aliquo modo virtutum,
54
debilitabitur in usu alterius modi virtutum, verbi gratia, quod, quando
55
utetur comprehensione extrinseca, debilitabitur in comprehensione
56
intrinseca; et quando utitur virtutibus moventibus,
57
debilitantur virtutes comprehensive. Et similiter,
58
quando utitur virtutibus interioribus, debilitantur alie, verbi gratia,
59
quoniam virtus ymaginativa debilitatur, quando cogitativa
60
vigoratur, et econverso. Et quando anima otiatur
114
61
secundum aliquod genus istorum aut aliquam speciem, vigorabitur
62
alia species; et forte non erit contenta anima
63
in otio virtutis, sed in instrumento illius virtutis. Et illa
64
actio similis est actioni eius in qua congregat tres virtutes
65
interiores ad representandum idolum rei que
66
numquam transivit per sensum. Et cum ita sit, necesse est ut
67
actio virtutum ymaginativarum in sompno sit perfecta et
68
magis spiritualis: anima enim in sompno fecit otiari sensus
69
extrinsecos et instrumenta eorum et revertebatur ad sensum
1
|202vb1|[Giunta 1550]interiorem. Et signum eius, quod virtutes interiores sunt
2
perfectioris actionis apud quietem virtutum exteriorum,
115
3
est quod illi qui multum cogitant intrant sue virtutes
4
sensibiles intra corpus, ita quod accidit eis sompnus magnus;
5
et ipsi etiam sponte faciunt quiescere sensus extrinsecos,
6
ut melius cogitent. Et propter hanc causam
7
illi qui nati sunt sine visu et sine auditu sunt perfectiores
8
secundum virtutes interiores. Ideo prophetia venit in dispositione
9
simili epilepsie: iste enim virtutes interiores,
10
quando movebuntur forti motu, contrahentur virtutes
11
exteriores, adeo quod forte accidet ex hoc syncopis.
12
Declaratum est igitur ex hoc, quare est ista comprehensio
13
in sompno et non in vigilia. Et non est remotum
14
ut aliquis homo comprehendat in vigilia quod dormiens
15
in sompno. Immo forte videbit ipsam formam rei,
16
non suum simile, sicut dicitur de Gaumar.
116
17
Propter quid vero sunt sompnia? Dicamus ergo
18
propter sollicitudinem circa hominem: homo enim
19
quia indiget cognitione et comprehensione in virtute
20
cogitativa, qua sciret res futuras utiles et nocentes, ut
21
sit paratus contra illas, ideo fuit sustentata ista virtus
22
cum hac enuntiatione nobili et comprehensione spirituali.
23
Et ideo dicitur quod est una pars prophetie. Et hoc
24
manifestum est in sompnio Pharaonis, de quo interrogavit
25
|464b5-7|[Bekker]Ioseph. Interpretator autem est homo qui habet animam
117
26
paratam naturaliter ad distinguendum similitudines rerum
27
et sompniorum. Et est ille cui largitur intellectus intentiones
28
corporales, cui assimilantur in sompno intentiones
29
spirituales; et de necessitate debet scire similitudines universales
30
omnibus gentibus et similitudines proprias cuilibet genti
31
et cuilibet modo hominum. Gentes enim diversantur in
32
hoc duobus modis, quorum unus est naturaliter, scilicet secundum
33
virtutes eorum et secundum entia eis propria in suis regionibus;
34
secundus autem est secundum similitudinem et opiniones secundum
35
quas nati sunt secundum leges suas, et receperunt fidem
36
a nativitate, scilicet de primo principio et angelis et resurrectione.
37
Et oportet interpretantem, sicut dicit Aristoteles,
38
ut semper sit cogitans et mundus non declinans ad mores
118
39
brute anime. Et forte accidit homini ut unum sompnium
40
interpretetur in alio sompnio, sicut accidit Herculi
41
regi in sompnio, quod narravit Aristoteles: sompniavit enim sompnium
42
quod nullus scivit interpretari. Et cum dormivit
43
interpretatum fuit ei et remansit sollicitus in hoc, quousque
44
acciderent ille res. Et forte accidit homini ut videat
45
sompnium et post hoc obliviscatur et deinde forte
46
rememorabitur illud sompnium in vigilia. Et quando
47
rememoraverit, secundum illum modum sentiet quo
48
sentiebatur in preterito. Et iam diximus quomodo. Et
49
|464a32-33|[Bekker]quidam homines sunt verioris sompnii quam quidam
50
propter diversitatem eorum in hac virtute ymaginativa;
119
51
et isti sunt habentes complexiones melancholicas
52
frigidas et siccas: humiditas enim cooperit virtutes et
53
oppilat vias spirituum et facit sompnum similem morti,
54
ita quod fere nichil ymaginatur dormiens. Et humor melancholicus
55
convenit sompno et actioni istius virtutis:
56
quia enim iste humor est multi vaporis, ascendit
57
ad caput et facit sompnum, et ideo convenit sompnio.
58
Et etiam convenit huic virtuti quia ista virtus
59
semper est in motu et in sompno et in vigilia et semper transfertur
60
de una ymagine ad aliam. Et ideo malitia sue
61
actionis est in velocitate motus de una ymagine ad
62
aliam et in paucitate confirmationis et quietis; et
63
bonitas sue actionis est in confirmando et bene
120
64
ymaginando illam rem quam ymaginaverat. Et isti
65
actioni convenit complexio frigida et sicca: frigiditas
66
enim facit tarditatem motus et siccitas facit confirmationem
67
forme. Et ideo ista virtus habet magnum
68
dominium in melancholicis, ita quod in vigilia comprehendunt
69
quod alii comprehendunt in sompno.
1
|203ra1|[Giunta 1550]Utrum autem ista comprehensio sit in tribus
2
temporibus est consyderandum; quod autem oportet enuntiari est
3
futurum tempus, sed non est remotum ut hoc cadat in preterito
4
et in presenti, quando fuerit ignotum apud nos. In quo vero genere
5
cadat ista enuntiatio consyderandum est, quoniam
6
genera rerum scitarum aut sunt scientie speculative aut artes
7
operative aut virtutes cogitative particulares. Et est
8
manifestum quod ista comprehensio non est in maiori parte
121
9
nisi in rebus futuris, cuius comprehensio proprie est in virtutibus
10
cogitativis particularibus quibus utuntur ad comprehendendum
11
utile et nocens in rebus futuris. Artes autem
12
operative existimatum est quod possunt acquiri in sompno;
13
scientie autem speculative remotum est ut accidat hoc
14
in eis: homo enim naturam habet ad comprehendendum
15
scientias speculativas per primas propositiones habitas.
16
Et si homo comprehenderet eas sine propositionibus,
17
tunc ille propositiones essent otiose. Et natura noluit
18
hoc. Et universaliter, si aliquod intellectum de intellectis scientiarum
19
speculativarum acquiratur hoc modo, erit accidentaliter
20
et raro. Et similiter impossibile est ut per ipsum
21
fiat ars speculativa, nisi aliquis ponat hic esse aliquem
22
modum hominum qui comprehendunt scientias
122
23
speculativas sine disciplina. Et isti homines, si sunt, equivoce
24
sunt homines; immo magis videntur angeli quam homines.
25
Sed hoc videtur impossibile ex hoc quod dico:
26
cognitio enim speculativa una est in se non diversa, sive
27
fuerit scita per disciplinam sive sine disciplina. Et si esset
28
scita per utrumque, tunc disciplina non esset accepta
29
necessario in definitione eius. Et sic sumus inter duo,
30
aut ut dicamus quod ista cognitio equivoce dicitur cum
31
cognitione humana aut ut concedamus quod eadem res
32
invenitur per causas diversas. Et secundum hoc respectus rei ad
33
suas causas, quibus constituitur, non erit necessarius. Et
34
omne hoc est impossibile. Dicere autem quod possibile est ut ymagines
35
rerum speculativarum acquirantur ab aliquo modo
36
hominum hoc modo comprehensionis impossibile est, quoniam
37
acquisitio earum hoc modo est superfluum, cum iam acquirantur
38
ab homine modo perfectiori, nisi aliquis dicat forte
123
39
quod iste modus comprehensionis est proprius eis in
40
quibus est possibile ut addiscant scientias speculativas;
41
sed si isti sunt, equivoce sunt homines. De sompniis autem
42
veris et propter quid sunt et quomodo dictum est. De causis
43
vero sompniorum falsorum dicendum est. Et ista sompnia
44
universaliter sunt a duabus causis, quarum una est ab actione
45
virtutis ymaginative apud sompnum in passionibus
46
remanentibus in sensu communi de sensibilibus extrinsecis
47
et ab actionibus istius virtutis in intentionibus depositis
48
in virtute rememorativa et cogitativa de illis rebus
49
sensibilibus: motus enim istius virtutis, scilicet ymaginative,
50
semper est in thesauro istius virtutis, scilicet cogitative
124
51
et rememorative, et thesauro sensus communis. Causa autem
52
secunda est desyderium naturale anime: anima enim
53
bruta, quando desyderaverit aliquid esse aut non esse, innata
54
est facere similitudinem forme illius rei desyderate
55
in illa dispositione desyderata et presentare idolum illius
56
rei. Et ideo qui desyderat mulieres videtur coire; et habens
57
sitim videtur bibere aquam. Et hoc genere sunt sompnia
58
que significant apud medicos dominium humorum in corpore,
59
verbi gratia, quod videre ignem significat dominium cholere, et
60
sompniare aquam significat dominium phlegmatis. Et differentia
61
inter istas falsas formas et veras in sompno est
62
quod anima miratur a formis veris et excitatur quasi timida
63
ab illo sompnio et admirata de illa spiritualitate
125
64
subtili. De quiditate igitur sompniorum verorum et falsorum
65
et de causis accidentium suorum dictum est.
126
129
0
AVERROIS CORDVBENSIS
0
COMPENDIVM
0
LIBRI ARISTOTELIS DE LONGITVDINIS ET
0
BREVITATIS VITE
0
Versio Vulgata
51
|256ra51|[Giunta 1550]|464b19-20|[Bekker]In hoc tractatu perscrutatur de causis
52
longitudinis et brevitatis vite.
53
Dicamus igitur quod concessum est hic
54
esse causas naturales in hiis duobus
55
accidentibus, et quod omne quod attribuitur
56
animali de generatione et
57
corruptione, cremento et diminutione,
58
et sompno et vigilia, et universaliter
59
de omni transmutatione, non attribuitur nisi quatuor
60
qualitatibus, scilicet caliditati et frigiditati, humiditati et
61
siccitati, non quantitati neque alii qualitati, verbi gratia, gravitati
130
62
et levitati et nigredini et albedini. Et hoc declaratum
63
est in libro de Generatione et Corruptione. Longitudo
64
|466a18-22|[Bekker]igitur et brevitas vite non attribuuntur nisi hiis
65
quatuor qualitatibus. Et cum hoc positum est, dicamus
66
quod longitudo et brevitas vite dicuntur multis modis;
67
aut secundum comparationem ad genus, verbi gratia, dicere
68
|466a3-4|[Bekker]quod vegetabilia universaliter sunt longioris vite quam animalia;
69
|465a4-6|[Bekker]aut secundum comparationem ad speciem, verbi gratia, quod homo
1
|256rb1|[Giunta 1550]|466a9-10|[Bekker]est longioris vite quam rana et quod palma est longioris vite
2
quam ficus; aut secundum comparationem ad aliquem modum,
131
3
|465a6-10|[Bekker]verbi gratia, quod habitantes in regionibus calidis et humidis sunt
4
longioris vite quam habitantes in locis frigidis et
5
|465a10-12|[Bekker]siccis; aut secundum comparationem ad individuum,
6
verbi gratia, quod Socrates est longioris vite quam Plato.
7
Hoc igitur posito dicamus quod declaratum est in quarto
8
Meteororum quod generatio est quando virtutes active
9
dominantur in generatione super passivas, et quod corruptio
10
accidit econverso, scilicet quando passive dominantur
11
super activas. Et hoc fit ita, quia, quando calor mensuratus
12
cum frigore dat generato formam propriam naturalem,
132
13
immo hec est illa forma, et humiditas mensurata
14
cum siccitate recipit formam et figuram. Dum igitur
15
in ente naturali habuerint dominium due virtutes
16
active super passivas, conservabitur suum esse; et quando
17
debilitabuntur, tunc dominabuntur super illas virtutes
18
alie active proprie alii enti; et sic corrumpetur illud
19
ens, verbi gratia, quia calor naturalis, qui mensuratus
20
est cum humido naturali, dum habuerit dominium
21
in humoribus, non accidet putrefactio. Si igitur fuerit debilis
22
ad digerendum illos humores aut fuerit nimis intensus,
23
accidet illic calor extraneus, corrumpens; et corruptio
133
24
accidit universaliter quando proportio naturalis,
25
que est inter virtutes activas et passivas in unoquoque
26
ente, fuerit destructa. Et quanto magis ista proportio fuerit
27
maior, tanto magis illud ens erit remotum a corruptione,
28
et quanto minor, tanto propinquior corruptioni. Et
29
ideo entia in quibus dominatur mixtio aque et ignis
30
super mixtionem terre et aëris sunt longioris
31
existentie: in aqua enim et igne sunt qualitates active
32
fortiores quam in terra et aëre; et in terra et aëre sunt passive
33
fortiores. Et tale ens est longioris permanentie, quia
34
ista proportio non destruitur in eo a parva transmutatione:
35
proportio enim naturalis inter virtutes activas et
36
passivas, quando fuerit magna, non destruetur nisi a magna
37
transmutatione et in longo tempore: corruptio enim
38
nichil aliud est nisi putrefactio, que fit ex debilitate virtutum
39
activarum et difficultate passivarum. Et ideo qui
40
habent talem complexionem minime generantur in eis
134
41
humores non digesti aut humores combusti: complexio
42
enim naturalis est in proportione naturali que est
43
inter virtutes activas et passivas. Quando igitur virtus
44
frigida activa fuerit minor quam debet, comburentur humores;
45
et quando calida fuerit minor, accidet indigestio
46
et cruditas. Ista est igitur una causarum per quam
47
una species est longioris vite quam alia et minus recipit
48
occasiones et infirmitates. Causa autem secunda est ut
49
proportio naturalis inter duas virtutes activas adinvicem
50
et proportio inter duas passivas adinvicem in aliquo
51
genere aut aliqua specie aut aliquo modo aut aliquo
52
individuo sit maior quam in alio genere aut alia specie
135
53
aut alio individuo. Et proportio naturalis,
54
quam habent animalia et vegetabilia in hac intentione
55
est ut calor sit maior frigiditate, et humiditas maior
56
siccitate, ut dictum est alibi. Animalia igitur et vegetabilia
57
in quibus dominantur calor et humiditas et similiter
58
virtutes active, sunt longe vite. Et corruptio accidit animalibus
59
et vegetabilibus quando carent altera istarum
60
duarum proportionum aut utraque, quoniam, quando
61
iste virtutes active debilitantur, accidet materie ut dissolvatur
62
a forma propter malitiam digestionis et qualitatis
63
materie; et quando humiditas non fuerit multa
64
in eis, accidet quod animalia et vegetabilia desiccentur cito:
65
calor enim innatus est consumere humiditatem,
136
66
cum sit quasi materia et nutrimentum illius. Et
67
cum humiditas erit consumpta, calor corrumpetur et
68
dominabitur siccitas et frigiditas. Et quanto magis humiditas
69
consumetur, tanto magis dominabitur siccitas
1
|256va1|[Giunta 1550]et frigiditas: siccitas enim videtur esse materia conveniens
2
frigiditati, sicut humiditas caliditati. Modi igitur
3
animalium non diversantur in longitudine vite nisi secundum
4
diversitatem eorum in caliditate et humiditate et in dominio
5
virtutum activarum super passivas; et per has duas
6
causas diversantur modi hominum et individua eorum
7
in vita. Corruptio autem contingit individuis duobus
8
modis, aut naturaliter, quando calor naturalis consumit
9
humiditatem naturalem que est in illo individuo et dominatur
10
in eo frigiditas et siccitas, aut accidentaliter,
137
11
quando in eis generantur de superfluitatibus digestionis,
12
quod natura non potest distinguere. Et sic accidunt eis
13
infirmitates. Et in istis non dominantur virtutes active super
14
passivas, quoniam, quando virtutes active naturaliter
15
habent dominium in aliquo individuo super virtutes
16
passivas, et non accideret magna causa extrinseca contraria
17
ex rebus que innate sunt transmutare complexionem
18
ex extrinseco [sic] , necesse est ut corruptio istius individui
19
sit naturalis; et postea iste vite naturales diversantur
20
secundum diversitatem in caliditate et humiditate. Vite
21
autem hominum universaliter sequuntur cordis proportionem
22
complexionalem que est inter virtutes activas
23
et passivas et inter activas adinvicem et passivas adinvicem.
24
Et ideo videmus multos homines quorum membra
138
25
manifesta sunt fortia et virtutes eorum magne;
26
et contingunt eis egritudines mortales et moriuntur
27
|464b29-30|[Bekker]ante senectutem. Et videmus alios minoris virtutis et
28
debilioris venire ad senectutem, licet regimen eorum
29
sit consimile. Et signum eius, quod causa longioris vite est
30
abundantia caliditatis et humiditatis cum dominio caliditatis
31
super humiditatem, et universaliter virtutum
32
activarum super passivas, est quod contrarium vite est mors,
33
et mors nichil aliud est nisi frigiditas et siccitas. Et cum
34
causa mortis est frigiditas et siccitas, causa vite est caliditas
35
|466a18-19|[Bekker]et humiditas. Et ideo complexio iuvenum est calida
36
|466b7-8|[Bekker]et humida et senum frigida et sicca. Et signum eius
37
est quod qui multum coeunt parum vivunt; et castrati plus
38
vivunt quam non castrati; et senes qui habent multam carnem
139
39
plus vivunt, quoniam causa multitudinis carnis est
40
|466b9-10|[Bekker]caliditas et humiditas. Et propter paucitatem coitus vivit
41
mulus plus quam equus et femine plus quam masculi. Et
42
|466b16-22|[Bekker]qui habitant in regionibus calidis et humidis sunt longioris
43
|465a7-10|[Bekker]vite. Et hoc accidit propter accidens, scilicet propter
44
paucitatem putrefactionis. Et serpentes qui sunt multe
45
humiditatis et caliditatis sunt longioris vita quam serpentes
46
qui sunt in locis calidis et siccis aut
47
frigidis et humidis. Et similiter homines habitantes in
48
insulis marinis sunt longioris vite quam habitantes in agresti;
49
et animalia marina sunt longioris vite quam agrestia,
50
quia aqua marina est calida et humida. Causa igitur
140
51
conservans animalia per se est abundantia caliditatis et
52
humiditatis in sua complexione et dominium activarum
53
super passivas. Cause vero conservantes ipsum ex
54
extrinseco sunt sex modi nominati, comestio et potus et cetera.
55
Et quando istis utitur homo habens illa que habet in
56
sua complexione (illa duo predicta), secundum quod descriptum est in
57
arte conservandi sanitatem, necessario prolongabitur sua
58
vita et non accidet ei nisi mors naturalis, cuius causa est
59
frigiditas et siccitas. Et si non utitur eis secundum quod oportet,
60
forte morietur per dominium virtutum passivarum super
61
activas, quod est causa egritudinum materialium.
62
Et forte morietur morte naturali, quando humor extraneus
63
qui fuerit in corpore non fuerit valde malus. Et accidit
141
64
multis hominibus quod appetitus eorum naturaliter
1
|256vb1|[Giunta 1550]convenit suis complexionibus; quapropter vite eorum
2
elongantur. Illi autem in quibus virtutes active non dominantur
3
super passivas moriuntur non naturaliter, et
4
maxime quando utuntur regimine non conveniente.
5
Et universaliter qui carent hiis duobus predictis, necessario
6
habent vitam brevem, et corruptio accidit eis cito
7
duabus de causis, quarum una est consumptio naturalis
8
humiditatis que est in corpore et dominium frigidi
9
et sicci in eis; et hoc erit quando utuntur rebus
10
extrinsecis convenienter. Et multotiens accidit eis
11
cum hoc mori non naturaliter propter superfluitates generatas
142
12
in eis ex debilitate virtutum activarum. Et videtur
13
quod complexio quam narravimus esse propriam longitudinis
14
vite, in qua inveniuntur ille due conditiones predicte,
15
aut est ignota in arte medicine aut difficile scitur.
16
Et si esset nota, precise iudicaret medicus longitudinem
17
et brevitatem vite. Et complexio media, quam ponit
18
Galienus, videtur esse ista. Sed scire istam complexionem sensu valde
19
est difficile et magis videtur esse per rationem quam
20
per sensum. Et quia ista proportio est ignorata naturaliter,
21
|464b29-30|[Bekker]videmus quod multi graviter infirmi etiam vivunt multum,
22
et multi bone consistentie moriuntur iuvenes. Et
143
23
diversitas hominum in vita est secundum diversitatem
24
eorum in hac proportione complexionali in illis duobus,
25
scilicet in abundantia caliditatis et humiditatis et
146
26
|467a10-18|[Bekker]in dominio virtutum activarum. Et in vegetabilibus
27
est tertia causa que facit longitudinem vite et est ut corrumpatur
28
et crescat in suis partibus, scilicet ut, cum desiccetur
29
aliquis ramus, possit generari alius; et cum hoc
30
acquirit calorem naturalem qui est in eo a sole plus
31
quam animalia, et cum hoc est multe aquositatis et propinquum
32
formis simplicium: quanto enim forma compositi
33
fuerit magis remota a formis simplicium componentium,
34
tanto magis erit contraria illis formis; quapropter
35
actio simplicium fortior erit in ea. Dictum est igitur
36
de causis longitudinis et brevitatis vite secundum
147
37
Aristotelem et secundum fundamenta naturalia. Antiqui vero
38
attribuunt longitudinem et brevitatem vite causis
39
accidentalibus: quidam enim dicunt quod causa longitudinis
40
|466a1-2|[Bekker]vite est loca calida et sicca; et quidam magnitudinem
41
|466a4-5|[Bekker]corporis; et quidam multitudinem sanguinis.
42
Locus autem calidus et siccus est comburens et consumens
148
43
humorem naturalem, et ideo impossibile est ut sit
44
causa longitudinis vite nisi per accidens, quia putrefactio,
45
que accidit per humiditatem, minoratur in tali loco.
46
Et ideo loca frigida et sicca magis videntur esse cause
47
longitudinis vite quam calida et sicca, quia carent
48
putrefactione que fit ex humiditate et putrefactione
49
que fit ex caliditate. Et ideo proprium est istis regionibus
50
quod mors, que accidit ex putrefactione, raro accidat
51
|466a1-2, 18-19|[Bekker]in eis. Et similiter magnitudo corporum non est causa
52
longitudinis vite, nisi quia magnitudo provenit ex
53
multitudine caliditatis et humiditatis, non ex abundantia partis
54
terrestris in eis. Et ideo licet animal sit parvi corporis,
55
tamen longioris vite est multis animalibus que sunt
56
maximi corporis. Et similiter multitudo sanguinis est etiam
149
57
causa per accidens: multitudo enim sanguinis
58
accidit in animalibus ex abundantia calidi et humidi.
59
Dictum est igitur de causis longitudinis et brevitatis vite
60
secundum nostrum posse et intellectum.
150