1
77
|268a1|[Bekker] Summa cognitionis naturae et scientiae ipsam significantis in corporibus existit et in
78
reliquis magnitudinibus et in impressionibus et in motibus eorum et in principiis omnium quae huic etiam naturae sunt
79
similia; quod est, quia rerum naturalium quaedam sunt quae sunt corpus et magnitudo, et aliae sunt quae sunt principia
80
rerum, quae habent corpora et magnitudines.
2
91
|268a6|[Bekker] Et continuum quidem est separabile in res suscipientes divisionem receptione, quae est semper. Corpus vero divisibile
92
est in omnes dimensiones. Magnitudinis autem, quaecumque habet dimensionem unam, est linea, et quae duas habet dimen-
3
83
siones, est superficies, et quae habet tres dimensiones, est corpus. Post ista autem non est magnitudo alia, quoniam res omnes
84
sunt tres et dividuntur in tres dimensiones. Et similiter quidem dicunt Pythagorici, quod totum et res terminantur tribus
85
dimensionibus, fine scilicet et medio et principio, et hic quidem numerus est omnis rei et significat trinitatem rerum. Nos vero
86
non extraximus hunc numerum nisi ex natura rerum et retinuimus ipsum similem legi earum. Et per hunc quidem numerum
87
adhibuimus nos ipsos magnificare deum unum creatorem eminentem proprietatibus eorum quae sunt creata. Nos autem
88
nominamus hunc numerum hoc modo, ut dicamus, quia nominantur duo numeri duo numeri et duo viri duo viri, sed non
89
dicimus omnes neque toti, quia ponimus semper et totum et omne super tres imprimis. Nos enim invenimus illud ita, quoniam
90
natura apta nata taliter facit et imitamur nos eius operationem, sicut narravimus nuper.
5
89
|268a20|[Bekker] Dico autem iterum, quod res et totum et complementum non diversificantur in forma, sed ipsorum diversitas est
90
in materia et accidente. Cum ergo istud sit secundum hoc, tunc manifestum est nunc, quod corpus solum est completum et
6
69
completius omni magnitudine; quod est, quia corpus solum terminat tres dimensiones. Reliquarum autem rerum aliae sunt
70
quae habent duas dimensiones, et aliae quae habent unam. Et quemadmodum est casus dimensionis super eas, similiter est
71
casus nominis continuitatis et separationis super eas iterum; quod est, quia cui est dimensio una, nominatur continua, et cui
72
duae sunt dimensiones, nominatur separata. Corpus vero recipit utraque nomina simul. Et dico iterum, quod omnis magni-
73
tudo separabilis est proculdubio continua iterum. Quod enim omne continuum divisionis susceptibile sit, non est adhuc
74
notum hic. Quod autem iam notum est et manifestum, est, |268b1|[Bekker]quod non est possibilis permutatio ad genus aliud sicut
75
permutatio lineae ad superficiem, postea superficiei ad corpus. Nam si est via ad permutationem aliam, tunc corpus non est
76
magnitudo completa; ergo est diminuta. Nam non est permutatio, nisi in diminuto necessario. Non est autem possibile, ut
77
sit completum diminutum, quoniam separatur in omnes dimensiones. Reliquorum autem corporum, quae sunt sicut corpus
78
in formis suis, unumquodque est completum secundum suam dispositionem, sicut diximus de termino complementi; quod
79
est, quia unumquodque eorum habet tres dimensiones, verumtamen est ei terminus, quem tangit aliquod corporum quod
80
mensurat ipsum. Fit ergo propter illud unumquodque corporum multa secundum dispositionem suam. Totum autem, cuius
81
corpora ista sunt partes, est completum, non diminutum necessario. Et est quasi nomen eius significans totum significatione
82
sempiterna, et non est quibusdam rebus totum et quibusdam non totum. Et ego quidem dicam in futuro naturam totius et an
83
sit ei finis an non in magnitudine et spissitudine.
7
90
|268b13|[Bekker] Nunc autem volo rememorari partium totius diversarum per formas suas et ponam principium sermonis mei hinc
91
ita. Pono itaque, quod omnia corpora naturalia et magnitudines moventur per se motu locali; quod est, quia dicimus, quod
92
natura est principium motus in eis. Omnis autem motus qui fit in loco, aut est motus aequalis aut motus circularis aut est
8
81
motus compositus ex eis utrisque. Hi autem duo motus sunt simplices tantum, et illius quidem causa est, quod corpora
82
simplicia sunt ista duo, longum et circulare. Motus autem circularis est ille qui est super medium, sed aequalis motus est,
83
cuius iter est aut sursum aut deorsum. Et ego quidem non significo per sermonem meum 'sursum' nisi motum, qui est ex
84
medio, et significo per sermonem meum 'deorsum' motum, qui fit ad medium aut super medium. Manifestum est igitur nunc,
85
quod omnis motus simplex aut est ex medio aut ad medium aut super medium. Et sermo quidem meus hic sequitur sermonem,
86
quem nuper diximus, scilicet quod corpus est compositum ex tribus dimensionibus, et propter hoc sunt motus corporis tres
87
iterum.
11
82
|268b26|[Bekker] Et dico, quia cum quaedam corpora sint simplicia et quaedam composita ex simplicibus, et non significo per
83
'corpus simplex' nisi omne corpus, in quo est principium motus naturalis, sicut ignis et terra et quae sunt secundum utrorum-
84
que formas et quae sunt de genere utrorumque, tunc sunt iterum motuum alii qui sunt simplices |269a1|[Bekker], et alii qui sunt
85
compositi necessario, et sunt motus corporum compositorum diversi, verumtamen motio eorum est per motum corporis
86
simplicis vincentis super ipsum. Et dico iterum, quod cum sit motus aequalis simplex et sit motus circularis simplex, est
87
corpori simplici motus simplex et est motui simplici corpus simplex, quod si inveniatur corpori composito motus simplex, est
88
ille motus corpori simplici existenti in ipso, quod dominatur super ipsum. Iam ergo nunc manifestum est per ea quae diximus,
89
quod est corpus simplex necessario, quod movetur natura sua motu circulari.
90
|269a7|[Bekker] Et dico iterum, quod possibile est, ut moveantur quaedam corpora motu accidentali; ergo manifestum est, quod est
91
corpori alii motus naturalis, praeter quod sit possibile, ut sit illi corpori naturalis iterum. Et dico iterum, quod motus naturalis
12
81
est contrarius motui accidentali, et in canone maiore, quod est unus contrarius uni et quod motus circularis est simplex. Si
82
ergo non est iste motus naturalis in corpore, quod movetur, est in ipso accidentalis proculdubio, et hoc corpus quod movetur
83
hoc motu circulari, aut est ignis aut est corpus aliud ex corporibus homogeneis igni; iam ergo est motus naturalis contrarius
84
motui circulari. Nuper autem diximus, quod unus est contrarius uni. Est ergo motus, qui est sursum, contrarius motui, qui
85
est deorsum, et non est contrarius motui circulari. Si ergo corpus aliud praeter haec corpora de quorum rememoratione
86
evacuati sumus, movetur motione circulari per accidens, tunc proculdubio est ei motus alius naturalis. Hoc autem est ex
87
eis quae impossibile est esse; quod est, quia aut est motus sursum, et est aut ignis aut aëris, aut est motus deorsum, et est aut
88
aquae aut terrae.
14
73
|269a18|[Bekker] Et dico iterum, quod motus circularis est primus motuum necessario, quoniam completum et perfectum est ante
74
diminutum et est primum ei prioritate naturali, et quod circularis est completior et perfectior. De lineis autem aequalibus,
75
idest rectis, non est aliqua completa, neque si est ei finis neque si non habet finem; quod est, quia si non est ei finis, est
76
diminuta, non completa, quoniam non est ei complementum neque finis; completum vero habet complementum et finem;
77
quod si est ei finis, est diminuta iterum, quoniam post ipsam est aliquid servans eam et continens ipsam. Possibile est ergo,
78
ut addatur et crescat in omnes partes augmento et additionibus. Nos enim redimus iterum et dicimus, quia si est motus
79
primus, ipse est primo corpori naturalis, et est motus circularis motui aequali primus, et est motus aequalis corporibus
80
simplicibus, sicut igni procedenti sursum incessu aequali, et similiter descensus corporum terrenorum descendentium inferius,
81
scilicet ad medium, est proculdubio iterum motus circularis quibusdam corporibus simplicibus. Nos autem iam nuper
82
diximus, quod corpora composita sunt apud corpus simplex existens in ipso vincens super ipsum. Iam ergo ostensum est nunc
83
et manifestum per illud quod diximus et aggregavimus per rationem, quod hic est corpus aliud et substantia alia praeter
84
corpora, quae sequuntur nos, et est substantia et corpus nobile sublime altissimum et est primum horum corporum omnium.
15
71
|269a32|[Bekker] Si autem aliquis dixerit, quod omnis motus aut est motus naturalis aut accidentalis et quod motus, qui est quibus-
72
dam corporibus naturalibus naturalis, est corpori alii accidentalis, sicut motus incedens sursum et motus descendens deorsum,
73
quod est, quia motus ascendens sursum est naturalis quibusdam corporibus et est accidentalis quibusdam corporibus: igni
74
quidem est naturalis, sed terrae est accidentalis, et similiter motus descendens deorsum, quoniam ipse est terrae naturalis et
75
igni accidentalis necessario. |269b1|[Bekker] Usquequo dicat iterum, quod motus circularis, quando est istis corporibus accidentalis,
76
tunc non est dubium, quin ipse sit corpori alii naturalis. Dico autem iterum, quia si est motus circularis naturalis, tunc
77
manifestum est et clarum, quia est aliquod ex corporibus simplicibus primis, quod movetur motu circulari naturali, sicut est
78
motus ignis sursum et sicut motus terrae deorsum. Si ergo motus corporum, quae moventur motu circulari, non est nisi
79
accidentalis, tunc hoc est mirum, extra rationem omnino, ut sit motus accidentalis continuus semper, cui non est finis neque
80
extremitas, cum testificetur visus contrarium illius; quoniam nos videmus res accidentales corrumpi et finiri velociter. Et
81
dico iterum, quod si res, quae movetur motu circulari, est ignis, sicut est sermo quorundam hominum, tunc est accidentalis
82
ei, quoniam non videmus motum ignis incedere, nisi ex medio sursum incessu aequali. Potest autem syllogisticus ex istis
83
rebus, quas diximus, omnibus syllogizare syllogismo, quoniam sequitur, quod hoc est corpus aliud praeter haec corpora quae
84
sequuntur nos et continent nos, separatum ab eis et cuius natura est nobilior naturis eorum, sicut est longitudo eius ab eis et
85
elevatio ipsius super ea. Iam ergo manifestum est nunc per ea quae narravimus ex propositis, et per ea quae posuimus ex
86
ratiocinationibus omnibus, quod corpus primum nobile, quod movetur motu circulari, non habet gravitatem neque levi-
87
tatem.
16
57
|269b20|[Bekker] Convenit ergo nobis, ut ostendamus, quid intelligamus per grave et leve. Dico ergo in utrisque nunc, sicut indigemus
58
utrisque in hoc loco. Inquisitio autem sufficiens de utrisque et demonstratio in utrisque sufficiens erit ex nobis, si deus voluerit,
59
in futuro, postquam perscrutati fuerimus substantiam utrorumque. Ponamus ergo nunc grave descendens ad medium et leve
60
ascendens ex medio. Et ponamus iterum grave ultimum in gravitate rem subsidentem sub rebus descendentibus omnibus
61
deorsum et leve ultimum in levitate rem superiorem supra res omnes ascendentes sursum. Si ergo hoc est, secundum quod
62
diximus, tunc omne corpus incedens sursum aut deorsum habet proculdubio levitatem aut gravitatem aut levitatem et gravi-
63
tatem simul, non per intentionem unam, sed per comparationem, sicut per comparationem aëris ad aquam et aquae ad
64
terram. Iam ergo nunc manifestum est iterum, quod non est possibile, ut sit corpori rotundo levitas neque gravitas, quoniam
65
non est possibile, ut moveatur ad medium neque a medio motu naturali neque motu accidentali; quod est, quia incessus
66
aequalis non est ei per naturam, quoniam non est iste incessus unus, nisi corporum simplicium. Incessus enim, qui est secun-
67
dum hunc ingressum, est ipse et illud corpus res una. Si ergo incessus corporis rotundi est incessus accidentalis, tunc aut est
68
incessus eius deosum incessus accidentalis |270a1|[Bekker] et est incessus eius sursum incessus naturalis aut est incessus eius sursum
69
incessus accidentalis et est incessus eius deorsum incessus naturalis. Iam autem praemisimus et diximus, quod motus contra-
70
riorum, quando unus eorum est naturalis, est alter accidentalis proculdubio. Corpori autem rotundo non est contrarium
71
omnino. Et dico iterum, quod locus incessus rei totius est locus incessus partium eius, sicut terrae totius et glaebae unius eius.
72
Utraeque enim non vadunt nisi ad locum unum, et est medium. Si ergo hoc est, secundum quod diximus, tunc non est dubium,
73
quod corpori rotundo non sit gravitas neque levitas omnino; quod est, quia si esset leve aut grave, esset possibile, ut incederet
74
ad medium aut a medio. Iam ergo manifestum est iterum, quod corpus rotundum primum non est possibile, ut moveatur
75
motu accidentali neque descendente deorsum. Non est ergo possibile, ut moveatur iterum motu alio accidentali neque cum
76
totalitate sua neque cum aliqua suarum partium, quoniam sermo in toto et in parte est idem, sicut diximus nuper.
20
73
|270a12|[Bekker] Convenit autem nobis, ut dicamus iterum, quod hoc corpus nobile non fabricatum neque generatum ex alio non
74
cadit sub corruptione neque recipit augmentum neque additionem neque mutationem neque alterationem; quod est, quia
75
omne generatum non est generatum nisi ex aliquo ente fabricato, quod est ei contrarium, et omnis quod cadit sub corruptione,
76
non fit corruptio nisi ex aliquo ente fabricato, quod est contrarium ei et redit apud corruptionem suam ad contrarium suum.
77
Et nos iam quidem diximus in tractatibus, qui praeterierunt, quod incessus corporum contrariorum sunt contrarii iterum.
78
Si ergo hoc est, secundum quod diximus, tunc non est corpori primo contrarium omnino, quoniam non est motui circulari
79
motus, qui sit contrarius ei. Iam ergo bene egit natura, quando posuit hoc corpus nobile non generatum et elongavit ipsum
80
a contrariis; generatio enim et corruptio in contrariis fiunt proculdubio.
21
65
|270a22|[Bekker] Et dico iterum, quod omnis res quae nascitur et augmentatur, et omnis res quae corrumpitur, non crescit et
66
corrumpitur nisi ex re generis sui, quae advenit ei, et convertitur, quod praeparatum est corruptioni, ad suam materiam.
67
Corpus autem primum nobile non est ex aliquo omnino. Si ergo non recipit augmentum et additionem, tunc propter illud
68
iterum non suscipit mutationem neque recessionem. Mutatio autem est motus qualitatis. Et qualitati quidem sunt disposi-
69
tiones et habitudines, quae non sunt mutatio alterationis imprimentis, sicut sanitas et infirmitas. Et videmus quidem, quod
70
omne corpus ex corporibus naturalibus alteratur alteratione imprimente, per quam recipit additionem et diminutionem,
71
sicut corpora animalium et partes suae et corpora plantarum et partes suae, et similiter est alteratio elementorum permuta-
72
torum ad invicem. Et dico iterum nunc, si corpus rotundum non est possibile, ut recipiat additionem neque diminutionem,
73
tunc iterum est, quod non recipit mutationem neque alterationem. |270b1|[Bekker] Quia ergo est hoc corpus nobile sempiternae
74
fixionis, est propter illud iterum ex eis quae non recipiunt additionem neque diminutionem, neque ingreditur ipsum vetustas
75
neque mutatio neque suscipit impressionem. Et hoc quidem manifestum est patentis ostensionis per illud quod diximus,
76
apud illum, qui verificat et recipit et considerat in eis quae narravimus in antecedentibus ratiocinationibus. Et attestatur
77
quidem super illud ratio visui, et attestatur visus rationi; quod est, quia omnes homines conveniunt in loco huius corporis
78
primi nobilis, quod est locus spiritualium, scilicet Graeci et alii ex gentibus, qui confitentur deum et eius potestatem creandi.
79
Et non confitentur illud, nisi quoniam res, super quam non cadit corruptio neque ingreditur eam remotio, oportet, ut sit,
22
87
sicut est, in loco, qui non minuitur neque corrumpitur neque mutatur neque alteratur neque removetur, ut creet diminutio-
88
nem et additionem et corruptionem et mutationem et remotionem et alterationem; et non est possibile, ut sit secundum
89
diversum eius quod diximus. Et bene dixerunt in illo, quoniam est corpus nobile sempiternae fixionis.
23
65
|270b11|[Bekker] Iam ergo determinavimus nunc et exposuimus sermone sufficiente in prima substantia corporum et testificati
66
fuimus in illo iterum per visum et sufficit nobis illud, sicut possibile est sufficere in illo sufficientia completa; quod est, quia
67
non removetur hoc corpus nobile, scilicet caelum, in successionibus praeteritis et temporibus praeteritis. Et est illud quod
68
hereditaverunt illi qui fuerunt in convictionibus suis ab invicem: fixum secundum dispositionem suam non mutatur neque
69
alteratur, neque in totalitate sua neque in aliqua partium suarum omnino. Et illud quidem visum est omnibus primis, et
70
convenerunt super illud secundum sententiam nostram et dixerunt in eo, sicut est sermo noster, non semel neque bis, sed
71
multotiens, et venerunt cum illo sententiae eorum ad nos; quod est, quia viderunt et dixerunt, quod corpus primum est
72
praeter terram et praeter aquam et praeter aerem et praeter ignem, et nominaverunt illum locum sublimem altum aethera
73
propter derivationem operis sui; quod est, quia est sempiterni motus, qui est velocior eis, fixum stans, cui non est diminutio
74
neque mutatio in ipso neque alteratio in seipso neque corruptio neque remotio, quae accidit ei in se. Pythagorici autem
75
non utuntur hoc nomine secundum meritum suum et suam veritatem; quod est, quia nominant ignem aethera; quare
76
errant in sermone suo. Manifestum est ergo nunc et planum per illud quod diximus, quia non est possibile, ut sit numerus
77
corporum simplicium maior eo quod diximus. Nos autem diximus iterum, quod motus corporum simplicium est simplex in
78
motu suo necessario. Et diximus iterum, quod motus simplices sunt isti duo: motus aequalis et motus circularis tantum, et
79
quod motus aequalis comprehendit duos motus; aut enim est ad medium aut est a medio, et non est motui circulari con-
80
trarium omnino.
24
69
|270b33|[Bekker] Potest autem aspiciens in illo sufficere per illud propter res multas, quarum prima est, quod si nos posuerimus
70
motui circulari contrarium, erit motus rectus dignior, ut sit contrarius. Motus autem concavus et est ille qui accipitur in
71
interiore parte arcus, et motus gibbosus, qui accipitur |271a1|[Bekker] super dorsum arcus, sunt contrarii et sunt contrarii motui
72
aequali in forma sua et sua compositione. Si autem inveniatur motus contrarius motui aequali praeter istos, tunc proculdubio
73
erit motui circulari iterum contrarius. Multotiens vero diximus, quod motus aequales contrarii sunt sibi ad invicem propter
74
loca sua. Superius enim et inferius sunt duo nomina cadentia super diversitatem locorum et ipsorum contrarietatem. Qui
75
ergo dicit, quod sermo in motu aequali et motu circulari est unus, errat; quod est, quia motus, qui est ex littera A ad litteram
76
B, est contrarius motui, qui est ex littera B ad litteram A, et non significat per sermonem suum nisi propter coniunctionem
77
lineae rectae et circularis super eadem puncta; et non dixit hoc, nisi quia motus aequalis habet finem, circulares autem
78
non habent finem super puncta, et non significat eos per sermonem suum. Et haec est forma litterae A et B, sicut vides. Et
79
ita erit ex semicirculo in motu, qui est ex littera C ad litteram D et ex littera D ad litteram C, et iste est motus factus in
80
diametro super puncta diversa. Et haec est forma eius. Et ita est, qui describit circulum et ponit motum semicirculi contra-
81
rium motui semicirculi reliqui. Et forma eius est, sicut vides. Ponam ergo nunc circulum perfectum, sitque motus semicirculi,
82
qui est litterae B, qui movetur ex littera E ad litteram Z, contrarius motui semicirculi, qui est cum littera B, qui movetur ex
83
littera Z ad litteram E. Si ergo ponantur isti motus contrarii ad invicem, non erunt motus circuli omnes contrarii propter
84
illos motus. Et ista est forma circuli completi, sicut vides.
26
60
|271a19|[Bekker] Et dico iterum, quod motus circuli totius, qui est ex littera A ad litteram B, non est contrarius motui facto ex
61
littera A ad litteram C; quod est, quia motus, qui fit in circulo super punctum unum, non permutat locum unum. Et forma
62
huius circuli est, sicut vides. Iam autem rememorati sumus in eis quae sunt praeterita, et diximus, quod motus contrarii
63
fiunt super puncta seiuncta et sunt in locis diversis contrariis. Et dico iterum, quod motus circularis, si esset contrarius motui
64
circulari, esset unus eorum vanus. Et dico iterum, quod corporis moti motu circulari esset motus et incessus eius in locis
65
omnibus diversis contrariis incessu aequali aequaliter, ex quibuscumque locis fuerit eius principium. Nos autem iam diximus,
66
quod diversitas locorum est sursum et deorsum et ante et retro et dextrorsum et sinistrorsum et quod diversitas motuum
67
est secundum modum diversitatis locorum. Et dico iterum, quod si esset diversitas motuum circuli aequaliter, non moveretur
68
circulus omnino, et si quidam motuum esset fortior, omnino non esset motus victus, et si illud esset ita, esset aliquod corporum
69
circuli superfluum vanum et non esset motus eius per se, sicut sotular est vanus, quando non est, qui induat ipsum. Natura
70
autem non facit aliquid vanum falsum.
31
44
|271b1|[Bekker] Et dico iterum: Quia ostendimus has res et determinavimus eas determinatione sufficienti, nunc inquiramus iterum
45
de eis quae remanserunt. Incipiamus ergo et inquiramus imprimis de aliquo corporum, an sit possibile, ut sit sine statu,
46
sicut dixerunt multi philosophorum primorum, an hoc sit ex illis quae impossibile est esse. Deinde inquiramus post illud de
47
mundo, an unus est an multi, an sit impossibile, ut sint multi. Nam si est secundum illud aut secundum diversitatem illius,
48
non est diversitas in illo parva, immo magna valde; quod est, quia diversitas cadit in principiis mundi et in toto mundo et
49
cadit diversitas in illa veritate. Hoc est ergo initium casus omnis diversitatis, scilicet illorum qui diversificati sunt in narratione
50
naturae totius in eo quod praeteritum est, et illorum qui diversificabuntur in illo in futuro. Et non diversificati sunt hac
51
diversitate tota, nisi quoniam qui pertransit veritatem parum, est elongatio eius transitus multus, sicut est sermo eius qui
52
dicit, quia est corpus parvum valde. Nam quando intromittit in sermone suo parvum valde, commovet ex sententiis altera-
53
tionis et ratiocinationis rem multam, et causa illius est, quoniam initium est multum aut potentia aut actu aut magnitudine.
54
Iam ergo ostensum est nunc, quod parvus error factus in initio rei est multus in fine eius. Res autem, cui non est status, est
55
magna valde habens virtutem magnam maioris quantitatis, quae est in magnitudine; quod est, quia est initium rerum. Non
56
est ergo negandum neque extra rationem, quin sit diversitas in ea mirabilis valde. Cum ergo quidam primorum dicat, quod
57
est possibile, ut sit corpus, cui non est status, tunc volo nunc inquirere de sermone eius. Dico ergo in eo sermonem exquisitum.
58
Verum redeamus ad illud in quo fuimus, imprimis, donec compleamus illud ante introitum in reprehensionem sermonis
59
primi. Deinde incipiamus post illud cum sermone primo et veniamus super finem eius. Dicamus ergo nunc cum comple-
60
mento sermonis primi, quod omne corpus aut est ex corporibus simplicibus aut est ex corporibus compositis, ergo corpus,
61
cui non est status, aut est simplex aut compositum. Et dico iterum, quod corpora simplicia, cum habeant finem, corpus
62
compositum ex eis est habens finem necessario iterum, et hoc est manifestum planum; quod est, quia corpus compositum
63
ex corporibus habentibus finem cum multitudine et magnitudine est proculdubio et habens finem cum multitudine et
64
magnitudine; quod est, quia est in multitudine et magnitudine secundum modum multitudinis corporum, ex quibus com-
65
ponitur, et eorum magnitudine. Convenit ergo nobis, ut perscrutemur, an sit possibile, ut sit aliquod corporum simplicium,
66
cui non sit finis in magnitudine, an hoc sit ex illis quae impossibile est esse. Et ut ponamus perscrutationem nostram et
67
inquisitionem imprimis de primo corporum simplicium, deinde inquiramus post illud de reliquis eorum.
33
34
|271b26|[Bekker] Dico ergo, quia corpus rotundum omne habet finem necessario, et ostensio illius et eius verificatio est per ea quae
35
ego dico; quoniam si corpus rotundum non habet finem, lineae egredientes ex medio non habent finem iterum, et seiunctio
36
linearum, quae non habent finem, non habet iterum finem. Et non intelligo per seiunctionem, nisi longitudinem linearum
37
ab invicem. Non ergo invenitur magnitudo extra tangens lineas, quibus non est finis. Ergo huic seiunctioni non est finis
38
necessario iterum; quod est, quia corpus, cui non est finis, non habet finem iterum. Et dico etiam, quod si declaratur ex
39
seiunctione linearum seiunctio alia maior ea |272a1|[Bekker], similis est sermoni nostro, quod numerus, cui non est finis, est, cui
40
non invenitur ultimum in multitudine. Similiter seiunctio, cui non est finis, est, cui non invenitur ultimum in seiunctione.
41
Et dico iterum nunc, si non est possibile, ut abscidatur corpus, cui non est status, et corpus, cui non est status, existat, seiunc-
42
tioni et longitudini non est status necessario. Si ergo illud est ita, tunc manifestum est et planum, quia non est possibile, ut
43
sit motus circularis; at vero testificatur visus diversum illius, quoniam videmus caelum revolvi motu circulari. Iam autem
44
exposuimus esse illius per ratiocinationem nuper. Dico ergo, quod motus circularis est quibusdam corporibus simplicibus.
45
Et dico iterum, quod si sumatur ex tempore finito tempus finitum, est residuum eius tempus finitum iterum, et est ei initium.
46
Si ergo est tempori rei initium, est motui eius initium etiam et est magnitudini propter illud initium iterum, in qua est res.
47
Secundum hoc ergo est in reliquis rebus etiam. Sit ergo nunc linea infinita apud litteram A et litteram C et litteram E.
48
Verum una duarum extremitatum eius est, quae non habet finem tantum, quae sequitur litteram E. Et sit linea altera apud
49
litteram A et B infinita in duabus extremitatibus suis simul. Et sint duae lineae in circulo, sicut vides ex forma sua hic. Dico
50
ergo nunc, quod linea, quae sequitur litteram A et litteram C et litteram E, quae incidit circulum ex parte litterae C, quando
51
incidit lineam, in qua sunt litterae A et B, donec incedat incessu circulari, est tempus lineae litterae A et litterae C et litterae
52
E finitum, quoniam tempus motus caeli, et omne quod est in eo, movetur motu circulari finito, quapropter est tempus
53
acceptum ex eo in quo est incessus eius quod incidit circulum et lineam infinitam in duabus extremitatibus suis simul finitum.
54
Si ergo est illud ita, tunc invenitur initium incisionis lineae, in qua est littera A et littera C et littera E linea, in qua sunt
55
littera A et littera B. Hoc autem impossibile est, ut sit. Iam ergo manifestum est nunc, quod corpus infinitum impossibile est
56
moveri motu circulari. Si ergo illud est ita, tunc manifestum est et planum, quod mundus etiam non habet statum neque
57
finem. Et dico iterum, quod corpus infinitum non est possibile, ut moveatur, et hoc quidem manifestum est et planum per
58
illud quod nos dicturi sumus nunc. Sint itaque duae lineae, quarum una sit apud litteram A et altera apud litteram B. Et
59
sit linea litterae A finita et sic similiter linea litterae B. Et incedat linea litterae A finita ad lineam litterae B finitam, sicut
60
quod vides ex formis suis hic. Et incedat linea litterae B finita, sicut quod vides, ad lineam litterae A finitam, nam una-
61
quaeque earum, quando est secundum hanc narrationem, est separatio cuiusque earum a compare sua similis necessario,
62
quoniam secundum modum, quo vadit unus duorum motuum ad alterum, similiter vadit motus alter ad illum. Si ergo
63
moventur duae lineae simul, una earum opposita alteri, separatur una earum ab altera separatione veloci, quod si moveatur
64
una earum et non moveatur altera, incedit illa, quae movetur, ad quietam, et est separatio earum tarda, quamvis illa quae
65
movetur, incedat secundum dispositionem suam primam in velocitate. Iam ergo manifestum est nunc et certum, quia non
66
est possibile, ut incedat motus finitus et pertranseat motum infinitum in tempore finito. Si ergo illud est impossibile, tunc eius
67
incessus est in tempore infinito. Nos autem iam ostendimus illud et exposuimus in libris nostris, quos edidimus in libro de
68
motibus, et determinavimus illud illic determinatione exquisita. Nunc autem dico, quia si motus finitus incedit ad motum
34
37
infinitum aut motus infinitus incedit ad motum finitum, non erit in illo diversitas prorsus; quod est: quia separatur |272b1|[Bekker]
38
unus duorum motuum ab altero, est similis illius separatio alterius ab illo motu, sive sit motus sive non sit motus. Verum-
39
tamen est separatio eorum velox, quando utrique moventur; et secundum illud fortasse non est inconveniens, ut sit separatio
40
eius quod movetur, a quieto velocior quam separatio eius quod movetur ab eo, quod movetur motu opposito diverso, et est
41
illud, quando duo, quae moventur motu opposito diverso, incedunt incessu tardo, et est incessus eius quod movetur super
42
quietum, incessus velox. Redeamus ergo nunc ad illud in quo fuimus. Dico ergo, quod non est sermo noster inconveniens,
43
cum dicimus, quia separatur illud quod movetur, incedens ad illud quod movetur; quod est, quia possibile est, ut moveatur
44
linea litterae A ad lineam litterae B et ipsa est mota iterum. Ergo incessus eius est incessus tardus tardior incessu ipsius ad
45
lineam quietam. Redeamus iterum et dicamus, si est hoc tempus infinitum, scilicet tempus, in quo perambulat motus
46
finitus et pertransit motum infinitum, et separatur ab eo et illud in quo perambulat motus infinitus et pertransit motum
47
finitum: est tunc pars eius infinita necessario. Iam ergo manifestum est nunc, quod corpus infinitum non est possibile, ut
48
moveatur, neque totum neque pars eius; quod est, quia si movetur totum aut pars eius, est illud iterum in tempore infinito
49
necessario. Hoc autem est ex eis quae impossibile est, ut sint, quoniam caelum totum revolvitur et incedit incessu circulari
50
in tempore finito et incedit in suo itinere cum omnibus, quae sunt intra ipsum, scilicet linea finita, in qua est littera A. Et
51
iam quidem ostensum est nunc, quia non est possibile, ut sit corpus rotundum infinitum. Et dico iterum, quia linea finita
52
non est possibile, ut sit infinita; quod si possibile est, tunc non est illud nisi in una suarum extremitatum, scilicet extremitate
53
accepta in longitudine infinita. Similiter et superficies iterum non est possibile, ut sit infinita in omnibus partibus, nisi in
54
parte eius quae est infinita. De superficie autem accipiatur ante figuram; tunc enim non est possibile, ut quadratum sit
55
infinitum in aliqua suarum partium neque rotundum neque orbis, sicut non est possibile, ut sit figura pedis infinita. Nam si
56
non fuerit orbis neque rotundum, cui non sit status, non erit iterum motus circularis omnino, cui non est status; quoniam
57
quando non erit rotundum corpus, cui non sit status, non erit iterum motus circularis omnino, cui non sit status.
58
Et dicimus iterum sermone alio, quia non est possibile, ut sit corpus, quod movetur motu circulari in infinitum. Sit ergo
59
nunc littera C apud centrum, et sit linea, quae est apud litteram A et litteram B, infinita, et sit linea aequalis, quae est apud
60
litteram E, infinita iterum. Et moveatur linea, quae est apud litteram C et litteram D. Nam quando movetur, non est
61
possibile, ut separetur a linea, quae est apud litteram E omnino, sed est similis lineae, quae est apud litteram C et litteram
62
E, et abscidit lineam litterae E apud litteram Z. Si ergo hoc est, secundum quod diximus, non erit tunc possibile, et motu
63
infinito incedat corpus rotundum omnino. Et forma eius quod exemplificavimus, est sicut vides.
64
Et dico iterum, si caelum est infinitum et motus eius est circularis, tunc proculdubio incessus eius abscidit in tempore finito
65
corpus infinitum. Sit ergo nunc caelum fixum stans et sit aliud intra ipsum simile ei in magnitudine motum. Dico ergo, quod
66
si corpus, quod est intra caelum, est infinitum, et incessus caeli totius est incessus circularis; ergo ipsum tunc iam perambula-
67
vit corpus infinitum simile sibi in tempore finito, et hoc est ex illis quae impossibile et esse omnino. |273a1|[Bekker] Possumus
68
autem convertere sermonem nostrum; ergo dicimus, si tempus, in quo perambulat illud corpus caelum, est finitum, est
69
proculdubio magnitudo iterum, quae incedit, finita necessario. Iam enim perambulavit corpus sibi simile in magnitudine.
70
Iam ergo certum est nunc, quod caelum est finitum, et verificatum est iterum, quod corpus rotundum impossibile est, ut
71
non habeat ultimum neque finem.
38
43
|273a7|[Bekker] Volo autem, ut dicam nunc iterum reliqua corpora incedentia. Dico ergo, quod impossibile est, ut sint infinita neque
44
non habentia ultimum, neque corpus incedens ad medium neque corpus incedens ex medio. Incessus enim diversus est sursum
45
et deorsum, et incessus diversi sunt in locis diversis. Dico ergo nunc, quia quando est unum contrariorum determinatum, est
46
alterum determinatum iterum. Medium autem est determinatum; quod est, quia res subsidens, quando vadit deorsum ex
47
omnibus partibus, non est possibile, ut pertranseat medium neque ut elongetur ab eo. Si ergo medium est determinatum,
48
est superius determinatum iterum necessario, et si loca sunt determinata, sunt corpora finita proculdubio. Et dico iterum,
49
si superius et inferius sunt determinata, est medium determinatum iterum necessario. Si autem non terminatum est, invenis
50
motum infinitum. Nos autem iam ostendimus et exposuimus nuper et diximus, quia non est possibile, ut sit motus infinitus.
51
Si ergo illud ita est, est medium tunc terminatum cum dispositione eorum quae sunt intra ipsum iterum, et quod possibile est, ut
52
sit in eo, terminatum est. Verumtamen corpus incedens sursum et corpus incedens deorsum non est possibile, ut sint in eo,
53
quoniam unum eorum movetur a medio et alterum movetur ad medium. Iam ergo ostensum est nunc et verificatum per illud
54
quod diximus, quia non est possibile, ut sit gravitas infinita, et proculdubio inconveniens est, ut sit aliquod horum corporum
55
habentium gravitatem infinitum; quod est, quia corporis, cui non est finis, gravitati iterum non est finis necessario. Et
56
sermo in levitate similis est illi iterum. Nam si est gravitas infinita, est levitas iterum infinita, et illud quidem erit, si invenitur
57
corpus sublime sursum stans infinitum. Et verificatio quidem illius est per illud quod dico. Sit ergo nunc gravitas corporis
58
infiniti finita, deinde inquiramus de ea, si est possibile, ut sit illud an non. Et ponamus nunc corpus infinitum sicut lineam,
59
quae est apud litteram A et litteram B, et ponamus gravitatem eius apud litteram C et extrahamus ex corpore infinito
60
magnitudinem finitam, quae sit illa quae est apud litteram B et litteram D, et sit gravitas eius apud litteram E; erit ergo
61
tunc littera E minoris gravitatis quam littera C; quod est, quia gravitas corporis minoris est minor gravitate corporis maioris,
62
et numeremus tunc cum gravitate minore gravitatem maiorem multotiens, usquequo sit ei similis in gravitate, et similiter
63
numeret |273b1|[Bekker] iterum corpus minus corpus maius, scilicet corpus, quod est litterae B et litterae D, corpus, quod est litterae
64
B et litterae Z. Possibile est enim, ut extrahat ex corpore infinito, quae vult extrahere ex ipso extractor. Ergo est nunc pro-
65
portio litterae E ad litteram C sicut analogia litterae B et litterae D ad litteram B et ad litteram Z. Et haec est forma eius
66
quod attulimus de istis litteris, sicut vides. Redeamus nunc autem et dicamus: si est magnitudo corporum secundum modum
39
39
gravitatis eorum et est gravitas minor in corpore minore et gravitas maior in corpore maiore, est proculdubio gravitas corporis
40
infiniti et gravitas corporis finiti aequalis. Hoc autem est ex eis quae impossibile est esse. Et dico iterum, si est gravitas
41
corporis maioris maior gravitate corporis minoris, est gravitas litterae B et litterae D maior gravitate litterae B et litterae Z;
42
ergo erit gravitas corporis finiti maior gravitate corporis infiniti, et fit iterum gravitas corporum, quae non sunt aequalia in
43
magnitudine, una. Hoc autem est ex illis quae impossibile est esse. Et dico iterum, quia quamvis sit corpus dissimilium
44
partium, non erit in eo quod diximus, diversitas. Sermo enim in ipso similis est sermoni nostro in corpore similium partium.
45
Nos enim possumus accipere ex corpore infinito partes multas aequales in gravitate, sicut fecimus in littera B et in littera D.
46
Nam si volumus, addimus, et si volumus, minuimus in acceptione nostra ex illo corpore, sicut vides in hac figura. Iam ergo
47
ostensum est per illud quod diximus, in hac figura et verificatum est, quia non est possibile, ut sit gravitas corporis infiniti
48
finita. Si ergo est impossibile, ut sit finita, tunc est infinita necessario. Si ergo hoc est ex eis quae impossibile est esse, scilicet
49
gravitas infinita, tunc non est possibile iterum, ut sit corpus infinitum. Et dico iterum, sicut est sermo noster, quia non est
50
gravitas infinita. Illius autem demonstratio et verificatio ipsius est per illud quod rememoramus. Et dicimus, quia si magni-
51
tudo nota ex magnitudinibus gravitatis movetur magnitudine nota in magnitudine temporis noti, tunc movetur iterum
52
magnitudo alia ex magnitudinibus gravitatis in tempore minoris magnitudinis et iterum in minimo temporis. Dico ergo nunc,
53
quod comparatio temporum ad invicem est secundum modum comparationis gravitatum ad invicem. Verumtamen com-
54
paratio temporum est diversa a comparatione gravitatis; quod est, quia si medietas in gravitate perambulat spatium in aliqua
55
horarum, duplum illius gravitatis finitae perambulat illud spatium in medietate illius horae. |274a1|[Bekker] Et dico iterum, quod
56
gravitas finita perambulat omnem gravitatem quae est post finitam, in tempore finito. Si ergo est hoc, secundum quod
57
diximus, deinde invenitur gravitas infinita, tunc ipsa proculdubio per illud quod diximus nunc, movetur et non movetur
58
omnino. Nam si movetur, movetur quantitate secundum modum quantitatis motionis gravitatis finitae. Verumtamen
59
movetur illa quantitate in minore tempore, quoniam gravitas movetur in velocitate et tarditate secundum modum magni-
60
tudinis corporis; quod est, quia quando est corpus magnum, motio gravitatis eius est in minore tempore quam motio gravi-
61
tatis corporis minoris. Tempus autem minus comparatur et proportionatur ad gravitatem maiorem. Nos autem nuper
62
diximus, quod gravitas infinita non movetur omnino iterum; quod est, quia non est inter gravitatem finitam et gravitatem
63
infinitam relatio neque proportio, quoniam gravitas finita perambulat spatium finitum in tempore finito. Gravitas autem
64
infinita non perambulat illud spatium omnino neque in minimo temporis, et si ipsa perambularet, non erit illud ex eis quae
65
conferunt aliquid in affirmando, quod gravitas, quae est infinita, movetur. Quoniam si esset illud ita, gravitas alia magna
66
finita perambularet, quod perambularet gravitas infinita, ergo gravitas finita et gravitas, quae est infinita, perambularent
67
spatium unum in tempore uno. Hoc autem est ex eis quae impossibile est esse; quod est, quia si gravitas, quae est infinita,
68
perambulat aliquam quantitatum in aliqua horarum finita, gravitas alia iterum proculdubio finita perambulat aliquam
69
quantitatum in illo tempore et hora. Hoc autem est ex eis quae impossibile est esse. Iam ergo ostensum est nunc et verificatum,
70
quia impossibile est, ut sit gravitas infinita, et similiter impossibile est, ut sit levitas infinita. Si ergo hoc est, secundum quod
71
diximus, tunc iam verum est, quia impossibile est iterum, ut sint corpora habentia gravitatem aut levitatem infinitam. Et
72
dico iterum, quod nos iam ostendimus et explanavimus per illud quod diximus hic per sermones particulares, quia non est
73
corpus infinitum, et diximus illud iterum cum sermone universali in libro nostro, quem scripsimus in principiis mundi. Nos
74
enim rememorati fuimus illic et diximus, qualiter est corpus finitum et qualiter est corpus infinitum. Hic vero diximus ipsum
75
secundum modum alium et locuti sumus in ipso secundum alium modum.
43
58
|274a24|[Bekker] Volo iterum, ut inquiram de eo modo alio. Dico ergo, quia si impossibile est, ut sint caeli multi. Forsitan autem
59
aliquis inquiret de eo vel inquiret investigatione ultima et dicet: sicut mundus continens nos existit fixus, non est inconveniens,
60
ut sint iterum mundi alii multi plures uno, praeter quod sint infiniti in multitudine. Verumtamen nobis necesse est, ut
61
incipiamus et inquiramus in primis de corpore, quod est infinitum. Dicam ergo in ipso sermone universali. Incipiam ergo
62
et dicam: omne corpus aut est finitum aut est infinitum, quod si est infinitum, tunc aut est similium partium totum aut est
63
dissimilium partium totum. Si est autem dissimilium partium totum, tunc aut est ex forma finita aut est ex forma infinita.
64
Dico ergo, quia non est possibile, ut sit ex forma infinita, et illud est manifestum et planum apud illum qui recipit et con-
65
fitetur, quod narravimus ex antecendentibus primis et ratiocinationibus convenientis situs secundum radices. |274b1|[Bekker] Nos
66
enim dicimus, quod si sunt motus primi finiti, sunt iterum formae corporum simplicium finitae necessario iterum, quoniam
67
motus corporum simplicium sunt simplices iterum et motus simplices sunt finiti. Omni autem corpori naturali est motus
68
necessario. Dico ergo, quod si corpus infinitum est ex formis finitis, est unaquaeque partium eius iterum infinita necessario,
69
sicut aqua et ignis. Hoc autem est ex eis quae impossibile est esse omnino, quoniam iam ostendimus et exposuimus, quod
70
non est gravitas neque levitas infinita. Et dico iterum, si formae sunt infinitae, sunt loca earum infinita iterum in magnitu-
71
dine necessario. Si ergo illud est ita, sunt proculdubio motus iterum earum infiniti. Hoc autem est ex eis quae impossibile est
72
esse, si nos receperimus et crediderimus antecendentia prima, scilicet ne sit corpus incedens inferius possibile, ut vadat ad
73
infinitum in inferiori, et ne sit incedens sursum possibile, ut incedat ad infinitum sursum. Impossibile est enim, ut sit, quod
74
impossibile est esse. Iste autem sermo pertransibilis est receptibilis aequaliter in qualitate et in quantitate et in locis. Et
75
dico, quod si non est possibile corpus, ut sit album neque mensurae cubiti neque in Aegypto, impossibile est, ut convertatur
44
73
iterum ad aliquod eorum quae diximus, et impossibile est, ut eat ad locum, quem impossibile est ipsum consequi neque
74
pervenire ad ipsum. Et dico iterum, quod formae corporis ignis, si ultimae fiant seiunctae separatae ab invicem, sicut est
75
sermo quorundam primorum, erit ignis iterum compositus ex omnibus formis seiunctis infinitis. Nos autem diximus in eis
76
quae praeterita sunt, quod corpus perambulat omnes dimensiones. Si ergo hoc est secundum quod diximus, tunc quomodo
77
est possibile, ut sint corpora multa dissimilia et unumquodque eorum infinitum? Et dico iterum, quia quamvis formae
78
corporis sint similes, non est possibile iterum, ut corpus sit infinitum. Primum illius est, quia si non est motus alius, nisi motus,
79
quos diximus, tunc proculdubio erit huic corpori motus unus ex istis motibus. Si ergo est illud ita, erit proculdubio gravitas
80
infinita et levitas infinita. Nos autem nuper ostendimus et diximus, quod hoc est ex eis quae impossibile est esse; neque
81
enim iterum est simile corpori incedenti incessu circulari infinito, quoniam non est possibile, ut corpus infinitum incedat
82
incessu circulari. Qui ergo dicit, quod est incessus circularis sempiternus, est similis sermo eius sermoni eius qui dixit, quod
83
caelum est infinitum. Nos autem ostendimus et explanavimus nuper, quod hoc impossibile est esse omnino, et ostendimus
84
iterum et diximus, quod corpus, quod est infinitum, non est possibile, ut moveatur omnino. Et dico iterum nunc, quia si
85
possibile est, ut moveatur corpus, quod est infinitum, aut est motus eius naturalis aut violentus. Si ergo movetur violenter,
86
tunc proculdubio est ei motus alius naturalis; ergo est ei locus alius proculdubio, ubi incedit incessu naturali, sicut locus, in
87
quo incedit violenter. Hoc autem est, quod impossibile est, ut sit.
46
56
|274b33|[Bekker] Et dico iterum, quod corpus finitum impossibile est, ut agat in corpus, quod est infinitum, neque est possibile, ut
57
recipiat unumquodque eorum actionem comparis sui omnino. Et illius quidem verificatio et demonstratio eius est per illud
58
quod nunc dicturi sumus. |275a1|[Bekker] Sit ergo nunc corpus infinitum apud lineam litterae A, et sit corpus aliud finitum apud
59
lineam litterae B, et sit tempus, in quo movetur aut movet, apud litteram C, et impellatur nunc littera A aut recipiat aliquid
60
ex impressionibus, quae sunt ex littera B, in tempore, quod est apud litteram C, sitque linea litterae D minoris magnitudinis
61
quam linea litterae B et moveat haec minor magnitudinem aliam minorem se in simili tempore priori, quae sit linea, quae
62
est apud lineam E mota ex littera D. Dico ergo, quod sicut est proportio litterae D ad B, similiter est proportio litterae E ad
63
litteram aliam minoris ea finis, quae sit littera Z.
64
Et dico, quod corpora aequalia in magnitudine moventur et mutantur aequaliter in tempore uno et quod corpus minus
65
movetur motu minore in illo tempore et quod corpus maius movetur motu maiore in illo tempore iterum. Nam ipsum movetur
66
secundum modum magnitudinis suae et suae maioritatis plus, quam movetur corpus minus. Iam ergo ostensum est nunc,
67
quod corpus, quod est infinitum, non est possibile, ut moveat corpus aliud ex corporibus finitis omnino neque in aliquo
68
temporum, quoniam erit corpus aliud parvum, quod movebit corpus aliud minus se secundum modum suae parvitatis in
69
illo tempore; ergo erit hoc iterum corpus finitum, nam non est inter corpus finitum et inter corpus infinitum proportio neque
70
propinquitas neque comparatio. Et dico iterum, quod corpus, quod est infinitum, non movet corpus finitum in aliquo tem-
71
porum. Sit itaque nunc virtus, quae est infinita, in linea, quae est apud litteram A, et sit corpus finitum in linea, quae est
72
apud litteram B et litteram Z, et tempus, in quo est motus, sit in linea, quae est apud litteram C; ergo littera D movetur
73
in littera C minus, quam sit motus litterae B et Z; ergo est nunc proportio, quae est inter litteram B et litteram Z totam ad
74
litteram Z, sicut proportio motus litterae D ad litteram B et ad litteram Z in littera C. Si ergo illud est ita, corpus, quod est
75
infinitum, et corpus finitum movet rem unam in hora et tempore uno. Hoc autem est, quod impossibile est esse, quoniam
76
iam diximus, quod corpus maius movet rem in tempore minore tempore corporis minoris. Et isti sunt modi litterarum
77
omnium, sicut vides eas hic. Et hoc est in omni tempore, in quo invenitur actio, quam efficit in corpore finito corpus, quod
78
est infinitum, et corpus finitum. Et non est possibile iterum, ut moveatur neque moveat aliqua ex rebus in tempore, quod
79
est infinitum, quoniam non est ei ultimum. Motus autem est actio non recipiens impressiones.
50
58
|275a24|[Bekker] Et dico iterum, quod corpus, quod est infinitum, non est possibile, ut moveat corpus aliud infinitum neque ut faciat
59
in ipso aliquid. Sit ergo nunc corpus, quod est infinitum, faciens linea, quae est apud litteram A, et sit corpus, in quo agit, linea,
60
quae est apud litteram B, et sit tempus, in quo agit corpus agens apud litteram C et litteram D. Et extraham ex littera B
61
lineam finitam, quae est illa quae est apud litteram E; ergo nunc littera A agit in litteram B totam et litteram E. Verum-
62
tamen non est illud in tempore uno, quoniam agit in corpore minore in tempore parvo; ergo nunc littera A movet litteram
63
B in littera D tantum. Dico ergo, quia sicut est proportio, quae est inter litteram D ad litteram C et litteram B, similiter est
64
proportio, quae est inter litteram E ad aliquid litterae B, et est finita; ergo tunc littera A movet aliquid litterae B in tempore,
65
quod est apud litteram C et litteram D; quod est, quia littera A agit in corpus maius et corpus minus. |275b1|[Bekker] Verumtamen
66
est actio illa in tempore maiore et tempore minore, et haec est forma harum litterarum, quarum narrationem attulimus nunc.
67
Iam ergo ostensum est nunc et verificatum, quia non est possibile, ut moveat corpus, quod est infinitum, corpus aliud infini-
68
tum in tempore finito. Cum ergo illud sit impossibile, tunc possibile est, ut sit illud in tempore infinito. Incipiamus autem et
69
dicamus, quod tempus, quod est infinitum, non habet ultimum, corpori autem, quod movetur, est finis. Et dico iterum,
70
quod omni corpori sensibili est virtus agens aut patiens aut agens et patiens simul. Si ergo illud est ita, non est possibile, ut
71
sit corpus sensibile infinitum. Et dico iterum, quod omne corpus existens in loco est sensibile proculdubio. Cum ergo hoc
72
sit, secundum quod diximus, tunc non est corpus infinitum extra caelum omnino, quoniam non est locus illic neque corpus
73
aliud finitum. Iam ergo ostensum est nunc et planum, quod non est corpus aliud extra caelum omnino, quod si aliquis
74
dicat, quia possibile est, ut sit extra caelum corpus aliud spirituale, est necessarium, ut dicat, quod illud corpus est in loco,
75
quoniam extra et intra locum significant; ergo est sensibile iterum. Non autem est corpus sensibile, nisi in loco.
51
73
|275b12|[Bekker] Volo ergo, ut inquiram nunc iterum verificationem eius quod diximus. Dicam ergo in eo sermone syllogistico,
74
quod corpus, quod est infinitum, non est possibile, ut moveatur motu circulari, quia non habet medium omnino, quoniam
75
corpus rotundum revolvitur super medium. Et dico iterum, quia impossibile est, ut moveatur hoc corpus quod est infinitum,
76
motu aequali; quod est, quia si movetur motu aequali, indiget loco alio, cui non est ultimum neque finis, et indiget loco ad
77
motum suum accidentalem secundum modum substantiae loci motus sui naturalis. Et dico iterum, si est motus corporis,
78
quod est infinitum, aequalis motus, est iste motus ei aut naturalis aut accidentalis, et est virtus, quae movet ipsum secundum
79
unum horum duorum motuum, infinita iterum; quoniam virtus corporis, quod est infinitum, est iterum infinita, et corpus
80
virtutis, quae est infinita, est infinitum iterum, et est movens proculdubio infinitum omnino. Iam autem diximus in libro
81
nostro, quem scripsimus in motibus, et ostendimus illic et diximus, quia non est alicui corporum infinitorum virtus finita.
82
Si ergo corpus, quod est infinitum, possibile est, ut moveatur motu naturali et motu accidentali, sunt res, quae sunt infinitae,
83
secundum duas virtutes. Et dico iterum, quod movens corpus, quod est infinitum, aut est spirans aut est non spirans. Si
84
ergo est spirans, tunc quomodo est possibile, ut sit animal infinitum? Et si movens est res alia non spirans, sunt duae res
85
utraeque infinitae, scilicet movens et quod movetur, verumtamen diversificantur utraeque in forma propter virtutem.
52
64
|275b29|[Bekker] Et dico iterum, quia si non est corpus totius continuum, sed est seiunctarum separatarum partium, sicut est sermo
65
Democriti et sermo Leucippi, est proculdubio motus partium totius omnium unus; quod est, quia earum seiunctio et ipsarum
66
separatio est per figuras earum. Ipsarum vero est natura una, sicut est eorum sermo |276a1|[Bekker], simile auro separato in partes
67
diversarum figurarum et sunt omnes aurum. Si ergo est natura omnium partium una, sunt motus earum iterum omnium
68
motus unus necessario, sicut diximus nuper; quoniam, ubi est motus glaebae unius, illic est motus terrae totius iterum, et
69
ubi est motus scintillae, illic est motus ignis totius et in illo loco. Iam ergo ostensum est nunc et declaratum, quia si sunt ista
70
corpora omnia separata gravia, non erit in eis aliquid leve omnino. Si autem sunt omnia levia, non erit in eis aliquid grave
71
omnino. Et dico iterum, quod corpus, quod est infinitum, aut est grave aut est leve, ergo est aut in horizonte totius aut in
72
medio ipsius. Hoc autem est ex eis quae impossibile est esse, quoniam est corpus infinitum. Et omne corpus, quod non habet
73
medium, non habet horizonta omnino, ut sit quaedam pars eius sursum et quaedam pars eius deorsum. Si ergo illud est ita,
74
non perambulant corpora locum omnino. Si autem non est eis locus, non est eis motus omnino. Corpora autem moventur
75
aut motu naturali aut motu accidentali necessario et sunt in locis suis terminata et in non locis suis iterum. Et dico, quia si
76
aliquid horum corporum seiunctorum fixum aut incedens ad aliquem locorum per accidens est, hoc accidens corpori alii
77
est naturale. Et illius verificatio est, quod iste sermo convertitur. Dicamus ergo nunc, quod corpora omnia non sunt levia
78
tantum aut gravia tantum, sed quaedam eorum sunt gravia et quaedam sunt levia. Iam ergo ostensum est nunc et veri-
79
ficatum per illud quod diximus, ex antecendentibus et ratiocinationibus et principiis, quod corpus totius est finitum et quod
80
est ex eis quae impossibile est esse infinita.
56
51
|276a18|[Bekker] Volo autem nunc inquirere et dicam, an est possibile, ut sint caeli multi. Nos enim iam promisimus in eis quae
52
praeterita sunt de sermone, quod faciemus illud. Dico ergo, quod corpora omnia aut moventur aut stant. Si autem moven-
53
tur, aut moventur motu naturali aut moventur motu violento, et si sunt stantia, tunc autem eorum statio aut est violenta
54
aut est statio naturalis. Et dico iterum, quod ad locum, in quo stat corpus sine violentia, vadit iterum sine violentia, et in
55
loco, ad quem vadit sine violentia, stat absque violentia. Et dico iterum, si est iste motus violentus, est contrarius eius naturalis.
56
Et dico nunc iterum, si terra, quae est extra hunc mundum, vadit ad medium huius mundi incessu violento, est incessus eius
57
ex hoc medio ad illud medium incessus naturalis, et si est incessus eius ex medio huius mundi ad medium illius mundi
58
violentus, est incessus eius ex medio illius mundi ad medium huius mundi incessus naturalis. Et dico iterum, si sunt caeli et
59
mundi multi, tunc sunt ex partibus similis naturae necessario, et virtus omnis |276b1|[Bekker] corporis ex corporibus eorum simila-
60
tur ad invicem, scilicet terra et ignis et quod est inter utraque ex corporibus; quod est, quia virtus illius ignis similatur
61
virtuti huius ignis et virtus illius terrae similatur virtuti huius terrae et similiter virtutes reliquorum corporum. Si autem
62
non sunt corpora mundorum multorum secundum hunc modum, tunc sunt corpora illorum mundorum similia corporibus
63
huius mundi nomine tantum, non in forma. Et si hoc est secundum illud, totum iterum, scilicet iste mundus, similatur illis
64
mundis nomine tantum, non in forma. Si autem corpora mundorum similia sunt ad invicem, sicut diximus nuper, quia ille
65
ignis similis est huic igni et similiter reliqua corpora, tunc manifestum est et patens, quod eorum alia sunt quae vadunt ad
66
medium et alia quae vadunt ex medio. Et nos quidem iam ostendimus illud et exposuimus, ubi narravimus motus corporum
67
et determinavimus eos et locuti fuimus in eis sermone necessario, et quod motus omnes sunt finiti et quod unumquodque
68
elementorum dicitur cum aliquo motuum. Redeamus ergo nunc et dicamus, quia si motus corporum mundorum omnium
69
sunt uni, sunt elementa mundorum omnium una necessario. Si ergo est hoc secundum quod diximus, terra, quae est in
70
mundo alio, vadit ad medium huius mundi, et ignis illius mundi vadit ad superius huius mundi. Hoc autem est ex eis quae
71
impossibile est esse, quoniam si sunt motus ignis et terrae, quae sunt in illo mundo secundum quod narravimus, terra vadit
72
sursum necessario, quoniam vadit desideranter ad suum mundum, et ignis vadit ad medium. Et similiter est incessus huius
73
terrae, quae est in mundo nostro ex medio hoc ad illud medium incessus naturalis, quoniam media mundorum et ipsorum
74
extrema similia sunt ad invicem. Si autem non fuerint mundi secundum hunc modum quem narravimus, non erit natura
75
corporum simplicium, quae sunt in caelis et mundis multis, una. Et si est secundum hunc modum quem narravimus, est
76
natura corporum una. Et confitentur dicentes, quia sunt mundi multi, illud necessario, quia ponunt medium et horizonta
77
unum, scilicet quia est medium mundorum omnium et horizon mundorum omnium unum. Si ergo illud est secundum hoc,
78
impossibile est, ut sint mundi plures uno.
57
58
|276b21|[Bekker] Si autem aliquis dicat, quod natura corporum, quae sunt in mundis multis, diversificatur propter dispositionem
59
longitudinis eorum ex locis suis per minus et plus, dicemus, quod sermo iste est extra rationem; quod est, quia corpus,
60
quando separatur et elongatur a loco suo, parum sit aut multum, non diversificatur in forma sua omnino, nisi in quantitate
61
longitudinis tantum. In forma autem sua non diversificatur, sive approximet loco suo sive elongetur. Verumtamen corpora,
62
si appropinquant locis suis aut elongantur, necessarium est, ut moveantur, et eorum motus manifestus est et patens, in quo non
63
est necessaria disceptatio. Volo ergo nunc, ut inquiram et dicam, an vides, quod motus corporum omnium sunt violenti an
64
motus eorum naturales sunt violenti iterum. Dico ergo, quod corpus, quod impossibile est, ut moveatur naturaliter, omnino
65
impossibile est, ut moveatur violenter. Si ergo corporum mundorum multorum motus est motus naturalis, sunt motus
66
corporum similium formarum ad locum unum necessario, scilicet ad medium ex mediis aut ad ultimum ex ultimis. Si autem
67
aliquis dicat, quod corpora, quae sunt in mundis, scilicet terra et reliqua elementa, in forma sunt una, |277a1|[Bekker] sed in
68
numero sunt multa; quod est, quia non similantur quaedam quibusdam nec similantur omnia omnibus, sed similantur
69
quaedam quibusdam, scilicet partes huius mundi similantur partibus illius mundi; et similiter partes reliquorum mundorum
70
similantur ad invicem, quare propter illud non diversificantur in forma, sed diversificantur in numero tantum; quod est,
71
quia ignis huius mundi est ignis non illius mundi numero. Quia ergo diversificantur partes mundorum per numerum,
72
diversificantur loca eorum iterum, quoniam partes corporis, quod est in hoc mundo, similantur partibus corporis, quod est
73
in illo mundo, et sunt in forma una, sicut partes huius terrae; nam ipsae similantur terrae, quae est in mundo alio. Si ergo
74
est diversitas corporum per numerum causa diversitatis locorum, tunc oportet, ut sit omni corpori partium huius terrae
75
diversarum in numero et in gravitate medium, ad quod vadat. Hoc autem est impossibile, quod omnino non est. Quod si
76
aliquis contrarius non potest contradicere istis sermonibus et ratiocinationibus, est medium unum et horizon unus necessario.
77
Si ergo est medium unum et horizon unus, est caelum unum iterum, non multa per istos sermones et istas necessitates, quas
78
diximus.
60
70
|277a12|[Bekker] Et dico iterum, quod terra incedit ad aliquem locorum et ignis iterum incedit ad aliquem locorum. Et hoc quidem
71
manifestum est et patens; quod est, quia omne quod movetur, alteratur de aliquo ad aliquid; ergo alterationes diversificantur
72
per formas; nam formae, ex quibus moventur corpora ad formam aliam, sunt diversae, et omnis alteratio est finita sicut
73
sanato. Ipse enim alteratur ex infirmitate ad sanitatem. Et similiter est crescens et augmentatum. Ipsum enim alteratur ex
74
parvo ad magnum; et similiter ambulans; ipse enim alteratur ex quibusdam locis diversis in forma ad quaedam et non
75
incedit nisi ad locum ultimum suo incessu, non ad alium sicut corpus sanatum; ipsum enim non movetur per mutationem
76
neque ubi vult moveri, sed ubi est status incessui eius ad illud, scilicet sanitatem. Si ergo istud est secundum hoc, motus ignis
77
et motus terrae non est ad infinitum, sed est ad illud quod habet ultimum, scilicet ad loca diversa illis locis in quibus movetur.
78
Locus enim superior diversus est inferiori, et ista duo loca sunt ultima incessus et motuum. Et est iterum secundum aliquem
79
modorum in motu circulari contrarietas per diversitatem, scilicet motus facti in diametro circuli. Motui autem circuli totius
80
non est contrarium omnino. Iam ergo manifestum est nunc, quod motus partium revolutionis iterum sunt ad loca diversa
81
finita. Verificatum est ergo nunc per sermones necessarios, quod motibus corporum omnium est finis et quod non incedunt
82
incessu infinito. Et significatio, quod incessus non incedit ad infinitum, est terra. Ipsa enim quanto plus vicinatur et appro-
83
pinquatur medio, est velocior incessu suo, et similiter ignis, quanto plus vicinatur et appropinquat superiori, est velocior
61
74
incessu suo. Si autem incessus esset ad infinitum, esset velocitas iterum ad infinitum. Et si esset velocitas secundum hoc,
75
esset gravitas et levitas secundum illud, scilicet ad infinitum, et sicut rerum incedentium deorsum quaedam sunt velocioris
76
incessus quibusdam secundum modum diversitatis earum in gravitate. Similiter si esset additio gravitatis ad infinitum, esset
77
additio velocitatis ad infinitum. |277b1|[Bekker] Et dico iterum, quod corpus incedens sursum et corpus incedens deorsum non
78
incedunt ex alio movente violenter, sicut dicunt quidam homines, quod elementa moventur per coartationem. Dico ergo,
79
quia si essent motus eorum ita, motus ignis magni incederet sursum incessu tardo et motus terrae magnae incederet deorsum
80
incessu tardo. Nos autem videmus nunc diversum huius; quod est, quia videmus ignem magnum velocioris incessus ad locum
81
suum iterum. Si ergo esset incessus elementorum per coartationem, terra, quando appropinquaret loco suo, et ignis, quando
82
appropinquaret loco suo, non incederet velocius ad locum suum, quoniam omnis res quae elongatur ab impulsore suo et
83
coartatore suo, est incessus eius incessus tardus. Et dico iterum, quod ad locum, a quo incedunt elementa violenter, incedunt
84
naturaliter.
62
83
|277b8|[Bekker] Expedit ergo inquisitori consideranti in istis rebus, ut confiteatur, quae diximus de istis sententiis et antecedentibus
84
confessione, in qua non est suspicio, et ut sit contentus iterum dictionibus philosophiae primae, quas scripsimus. Nos enim
85
scripsimus illic et diximus, quod motus circularis est unus, cui non est principium neque finis, sive sit in mundo isto nostro
86
aut in reliquis mundis. Deinde extraximus ex isto motu, quod caelum est unum et quod mundus est unus necessario et non
87
sunt mundi multi, sicut dixerunt quidam homines.
67
70
|277b13|[Bekker] Nunc autem nos dicimus, quod elementa corporea sunt tria, quare sunt loca eorum tria iterum, quorum unus est
71
locus corporis subsidentis deorsum, scilicet corporis, quod est in medio, et locus secundus est corporis, quod movetur motu
72
circulari, et est ultimus locorum, et locus tertius est medius horum duorum locorum, et est corporis, quod est inter duo cor-
73
pora, quae diximus, et est corpus leve ascendens existens in hoc loco necessario, quoniam si non fuerit in hoc loco, erit in
74
loco alio ab eo extra loca, quae diximus. Hoc autem est ex eis quae impossibile est esse. Nam si esset locus medius corpori
75
levi accidentalis, esset corpori alii naturalis. Verum non est corpus praeter ista corpora tria, quae diximus. Si ergo illud est
76
ita, est locus huius corporis levis medius locorum necessario, et rememorabor in futuro diversitatis huius corporis. Iam ergo
77
ostendimus nunc et verificavimus qualitatem elementorum corporeorum et quantitatem eorum et locum cuiusque ipsorum et
78
ostendimus iterum quantitatem locorum et numerum eorum sermone sufficiente faciente sufficientiam.
69
60
|277b27|[Bekker] Volo ergo nunc, ut dicam et determinem et ostendam, quod mundus est unus et non est possibile, ut sint mundi
61
multi, et ostendam iterum, quia est sempiternus, non factus ex re alia, et quod non cadit sub corruptione. Verumtamen
62
volo, antequam ostendam illud, ut inquiram et investigem de eo. Potest enim aliquis quaerere et dicere, quia non est possi-
63
bile, ut sit mundus unus, quoniam omnis res, quae est ex natura aut arte, quando est forma sola, est praeter dispositionem
64
suam cum materia, sicut orbis. |278a1|[Bekker] Forma enim eius, quando est per se, est praeter dispositionem, quando est cum aere
65
aut auro. Et forma rotunditatis est praeter rotundum aereum aut ligneum aut aureum. Nam quando dicimus rotunditatem,
66
non ingreditur in sermone nostro aurum aut aes, quoniam non est ex substantia auri neque aeris. Quod si dicimus rotundi-
67
tatem auream aut aeream, aggregamus tunc formam cum materia simul, et si dicimus rotunditatem tantum, non ostenditur
68
materia omnino, quoniam orbiculatio possibile est, ut sit in materiis multis. Cum ergo orbiculationem aut rotunditatem
69
dicimus, non significamus, nisi formam tantum, et quando dicimus rotundum, tunc significamus formam cum materia.
70
Similiter est iste modus in unaquaque rerum. Si ergo illud est secundum hoc et caelum est sensibile, tunc est pars ex partibus
71
mundi. Omne autem sensibile non est sensibile nisi per materiam. Si ergo caelum est unum ex particularibus, tunc est,
72
quando dicimus caelum sermone absoluto, aliud ab isto, quando dicimus istud caelum. Caelum igitur sermone absoluto est
73
forma, quoniam caelum absolute est forma sola. Per sermonem autem nostrum hoc caelum non significamus nisi formam
74
cum materia, et omne quod habet formam et figuram, aut est multa aut est possibile, ut sit multa; et iste iterum sermo
75
sequitur diffinitionem in exemplo mundi et eius oppositione, sicut dicunt homines, quod mundo est exemplum et oppositio
76
apud creatorem, quae non removetur. Et iste quidem sermo rectificatur iterum, si mundo non fuerit exemplum; quod est,
77
quia nos videmus omne cuius forma est in materia, quod res illa est multae partes similes infinitae. Iam ergo ostensum est
78
nunc per hunc sermonem, quia aut sunt caeli multi aut possibile est, ut sint multi. Ex istis ergo sententiis et antecedentibus
79
potest esse, ut opinetur aliquis et dicat, quod caeli sunt multi aut possibile est, ut sint multi.
71
69
|278a22|[Bekker] Necesse est ergo nobis, quia hanc intentionem posuimus studium nostrum, ut indagemus, donec inquiramus de his
70
sententiis et sciamus, quae earum est recta et quae non est recta. Dico ergo nunc, quia bene locutus est in sermone suo dicens,
71
quod res una, quando narratur cum forma sua tantum, est praeter rem narratam cum forma sua et materia sua simul. Et
72
istud est rectum ex sermone, cui non est, quod contradicat. Verumtamen caeli non sunt multi propter hunc sermonem, neque
73
est possibile, ut sint multi iterum, quoniam caelum factum est ex materia tota. Et nos quidem afferemus ad illud exemplum,
74
ut sit sermo noster manifestior et planior. Dico ergo, si simitas est profunditas in naso aut in carne, tunc simitatis materia est
75
caro. Si ergo formatur ex omnibus carnibus caro una et est in ea simitas, non erit profunditas alia membrorum corporis
76
simitas, nisi illa caro tantum, et non est possibile, ut sit in loco alio omnino. Et similiter, si sunt materia hominis caro et os,
77
tunc homo oportet, ut sit ex omnibus carnibus et ossibus. Si autem non est possibile, ut resolvantur neque ut minuantur carnes
78
et ossa, tunc non est possibile iterum, ut sit homo alius omnino, et similiter est generatio vel factura in |278b1|[Bekker] reliquis
79
rebus omnibus. Et dico sermone aggregato, quod omnis substantia composita ex materia, non est possibile, ut sit alia ex ea
80
similis ei, quando non est materia alia similis illi materiae ex qua componitur. Redeamus ergo nunc iterum et dicamus, quod
81
caelum est unum compositum ex materia sicut reliqua corpora composita; nam si non est compositum ex medietate materiae
82
suae, sed ex materia tota, tunc est unum et non sunt caeli multi, et quando ipsum nominatur nomine absoluto, est aliud ab
83
illo, quod nominatur et dicitur apud nominationem suam hoc caelum. Non est ergo possibile per hunc sermonem, ut sint
84
caeli multi, neque sunt multi omnino, quoniam hoc caelum continet omnem materiam, ex qua est.
73
67
|278b8|[Bekker] Et remanet nobis iterum, ut ostendamus esse caeli et quod ipsum est compositum ex omni corpore naturali sensato.
68
Verumtamen volo, antequam faciam illud, ut incipiam et ostendam imprimis et inquiram de eo quod significamus per
69
sermonem nostrum caelum et secundum quot modos dicitur caelum, donec sit, quod quaerimus inde et determinamus,
70
manifestius et planius. Dico ergo, quod caelum nominatur secundum modum unum, quod est ultimum incessus totius et
71
corpus naturale, quod est in ultimo incessus totius. Nos enim consuevimus nominare horizonta mundi et eius superius
72
caelum et dicimus, quod illic sunt omnia spiritualia fixa quieta. Et nominamus secundum modum alium caelum corpus
73
continuum cum horizonte incessus mundi, ubi sunt sol et luna et quaedam stellae. Nos enim consuevimus dicere, quod sol
74
et luna sunt fixi in caelo. Et nominamus caelum iterum modo alio habens corpus contentum ab ultimo incessus totius et
75
consuevimus nominare iterum completum et totum caelum. Iam ergo manifestum est nunc, quod caelum nominatur secun-
76
dum tres modos, sicut diximus. Dico ergo nunc, quod totum contentum ex ultimo incessus et motus est compositum ex omni
77
corpore naturali sensato necessario, quoniam non est extra caelum corpus neque est possibile, ut sit extra omnino. Volo ergo
78
nunc inquirere iterum de illo, an extra caelum sit corpus an sit possibile, ut sit illic corpus. Dico ergo, quia quando est extra
79
caelum corpus, aut est ex corporibus simplicibus aut est ex corporibus compositis et est illic naturale aut est accidentale.
74
59
Dico ergo, quia non est extra caelum aliquod corporum simplicium omnino; quod est, quia nos ostendimus et exposuimus
60
nuper et diximus, quia non est possibile corpori rotundo, ut permutet locum suum neque ut permutetur ex eo omnino. Et
61
dico, quia non est possibile, ut sit illud corpus ex corporibus incedentibus a medio neque ex corporibus incedentibus ad
62
medium residentibus in ipso, quoniam si esset aliquid quorundam horum corporum simplicium, non esset ei ille locus
63
naturalis, quoniam loca horum corporum simplicium sunt praeter illum locum et sunt cognita et manifesta. Si ergo esset
64
ille locus, scilicet qui est extra caelum, illi corpori accidentalis, esset corpori alii naturalis. Nos enim multotiens diximus, quia
65
quando est aliquis locorum quibusdam corporibus locus accidentalis, est corpori alii naturalis necessario. Nos autem non
66
invenimus corpus aliud praeter ista corpora simplicia, scilicet corpus rotundum et corpus incedens ad medium et corpus
67
incedens ex medio. Si ergo illud est ita, tunc impossibile est, ut sit aliquod corporum simplicium extra caelum. |279a1|[Bekker]
68
Si ergo illud est impossibile, tunc impossibile est iterum, ut sit illic aliquod corporum compositorum, quoniam quando est
69
corpus compositum, sunt corpora simplicia illic necessario. Et dico iterum, quia non est possibile, ut sit extra caelum corpus
70
omnino, quoniam si est, tunc aut est ex corporibus simplicibus, sicut diximus nuper, aut est ex corporibus compositis aut est
71
illic naturale aut est accidentale. Erit ergo sermo noster et ratio nostra, quod non est possibile, ut sit illic corpus, sicut sermo
72
noster in eo nuper. Nam ratio in utrisque est una, scilicet quia non est extra caelum corpus neque est possibile, ut sit in eo
73
omnino. Iam manifestum est et planum ex eo quod diximus, et per illud quod ostendimus, quia non est extra caelum corpus
74
neque est possibile, ut sit in eo aliqua magnitudinum corporum omnino; quod est, quia mundus totus est compositus ex
75
materia sua tota conveniente sibi apta. Nuper autem diximus, quod materia mundi est corpus naturale sensatum. Si ergo
76
hoc est secundum quod diximus, tunc iam manifestum est et planum, quod non sunt caeli multi nunc neque fuerunt multi
77
in praeterito neque erunt in futuro multi iterum. Hoc ergo caelum est unum perfectum completum, cui non est simile. Et
78
dico iterum, quia non est locus extra caelum neque plenitudo neque vacuitas neque tempus. Hoc autem manifestum est et
79
clarum; quod est, quia possibile est, ut sit in omni loco aliquod corporum. Vacuum autem diffinierunt primi et dixerunt,
80
quia est illud in quo non est aliquod corporum omnino, et possibile est, ut sit in eo. Tempus autem est numerus motus.
81
Motus autem non est alii nisi corpori naturali.
75
76
|279a16|[Bekker] Nuper autem ostendimus et diximus, quia non est extra caelum locus neque vacuum neque tempus. Si ergo hoc
77
est secundum illud, tunc propter illud quod est illic, non est in loco, neque tempus potest facere ipsum vetus neque aliquid
78
extra ultimum incessus alteratur neque mutatur omnino, sed est fixum, non mutatur neque recipit impressiones. Vita ergo
79
illic est fixa sempiterna in saecula saeculorum, quae non finitur neque deficit, et est melior vita. Primi ergo bene egerunt in
80
determinatione nominis sempiterni et dixerunt in eo sermonem communem sufficientem; quod est, quia ipsi dixerunt, quod
81
est ultimum et horizon continens tempus uniuscuiusque rerum vivarum, post quod et cuius posteriora non est tempus aliud
82
naturale, et est aeternitas illius rei et eius durabilitas. Secundum hunc ergo modum dicimus, quod ultimum horizontis caeli
83
totius et ultimum continens tempus totum sempiternum est aeternitas caeli. Et non derivatur hoc nomen, nisi ex ipso opere
84
eius, quoniam sempiternum est semper, et est in quibusdam rebus manifestum ostensione plana et in quibusdam rebus
76
77
ostensione parva. Iam autem diximus in libro nostro in philosophia extrinseca, quam edidimus communitati, et diximus, quia
78
necesse est rei spirituali, ne mutetur neque corrumpatur necessario, quoniam est causa omnis causae ex causis suis et non est
79
post ipsam causa alia; et ipsa secundum hunc modum, qui narratur, non mutatur neque alteratur perfecta completa semper
80
ad sempiternitatem; quod est, quia non est super eam causa alia causans eam, ita ut moveat eam. Quod si inveniatur causa
81
alia, est ipsa iterum completa recta sempiterna, post quam non est melior ea. Et dico iterum, quia non recipit aliquid ex
82
finibus, scilicet illa res spiritualis, et motus eius est sempiternus, cui non est abscisio, et meretur, ut sit |279b1|[Bekker] ei iste motus
83
hodie, quoniam res omnes quiescunt a motu suo, quando perveniunt ad loca sua. Huius autem corporis supremi nobilis
84
non quiescit motus omnino, quoniam locus huius corporis est rotundus unus, scilicet quia locus inceptionis motus eius est
85
locus finis motus eius, quapropter factus est sempiternus motus eius, qui non cessat omnino.
77
78
|279b4|[Bekker] Volo ergo nunc, postquam ostendi et discrevi has res et determinavi has res, ut inquiram post illud de caelo iterum.
79
Dico ergo, an ipsum est factum ex aliquo an non est factum ex aliquo an cadit sub corruptione an non corrumpitur omnino.
80
Verumtamen volo, antequam determinem illud, ut incipiam et dicam in primis sermones priorum in illo. Ratio enim
81
diversificantium est quaerens diversificantes sibi ex alterationibus ipsorum. Nam si nos fecerimus illud, erit sermo noster
78
75
tunc apud illos qui sunt bonae considerationis, susceptibilior in discretione eorum et magis necessarius receptioni in intellec-
76
tibus ipsorum et praecipue, cum audierint rationem diversificantium in primis. Et nos quidem scimus, quod si dixerimus in
77
aliqua rerum, oportet, ut sit secundum modum hunc, et si non dixerimus cum hoc sententiam et responsionem rationis di-
78
versificantium et sermonum eorum in illa re in qua consideratur, sermo erit debilior ad suscipiendum sententiam nostram
79
et nostram rationem apud audientes, qui sunt ex illis qui discernunt propositiones et considerant intellectus. Ex eis autem
80
quae conveniunt illi qui vult iudicare per veritatem, est, ne sit inimicus diversificanti, immo necesse est ei, ut sit ei particeps
81
ipsi concedens ei, quod concedit sibi ipsi de eo, quod rectum est rationi. Incipiamus ergo nunc et dicamus, quod omnes
82
primi convenerunt super hoc quod caelum est generatum. Verumtamen de ipsis fuerunt, qui dixerunt, quia non est ei
83
principium neque finis in tempore, et ex eis fuerunt, qui dixerunt, quod est ei finis in tempore et quod ipsum cadit sub
84
corruptione sicut reliqua corpora facta, et ex eis fuerunt, qui dixerunt, quod ipsum corrumpitur quandoque et generatur
85
quandoque, et quod ipsum est semper secundum quantitatem huiusmodi et non finitur illud ex eo neque absciditur, sicut
86
est sermo Heracliti viri de civitate liristos.
79
75
|279b17|[Bekker] Nos autem dicimus nunc, quia cessavimus a narratione sermonum eorum, quod sermo dicentis, quod caelum est
76
mundus magnus et quod ipsum est generata res et quod ipsum est semper, cui non est finis neque principium, est impossibile
77
omnino. Et nos quidem non confitemur neque verificamus modum, nisi quando videmus eum in omnibus rebus aut in
78
pluribus earum. Iste autem modus, scilicet modus caeli, sermo dicentis de eo, quod ipsum est factum et quod non finitur in
79
tempore neque cadit sub corruptione. Nos enim videmus diversum illius in rebus, nam omnes res generatae corrumpuntur
80
et finiuntur. Et dico iterum, quod res, in qua non est virtus, qua alteretur ex dispositione sua, proculdubio suae alterationi
81
non est causa, ut alteretur. Dico ergo nunc, si mundus componitur ex rebus, quarum dispositiones imprimis fuerunt secun-
82
dum aliam dispositionem, quam sit dispositio mundi, et non est possibile, ut permutentur illae dispositiones, tunc non est
80
57
possibile, ut fiat ex eis mundus omnino, quod si res possibile est, ut alterentur et mutentur, necessario aut non sunt secundum
58
dispositionem unam assidue semper, tunc si ipsae sunt secundum illud, tunc quando alterantur illae res, possunt resolvi et
59
separari iterum. Cum ergo separantur et resolvuntur, componuntur iterum; sunt ergo secundum hunc modum, scilicet quod
60
ipsae res resolvuntur et componuntur usque ad infinitum. Si ergo hoc est secundum hunc modum, tunc mundus cadit sub
61
corruptione et non est, sicut dixerunt, extra corruptionem et finem. Ratio autem, qua ratiocinati sunt, quando ingeniati
62
sunt, ut affirmarent sermonem suum in hoc quod mundus est factus, non cadens sub corruptione, non est vera et contra-
63
dicitur ei per demonstrationem veram; quod est, quia ipsi dicunt, sicut opifices mensurae faciunt in figuris compositis ex
64
lineis multis, similiter facimus nos in modo mundi; quod est, quia opifices mensurae, quando volunt docere, qualiter sunt
65
figurae, dicunt, quod haec figura componitur ex istis lineis, deinde ex istis, ut ostendant illud discentibus. |280a1|[Bekker] Similiter
66
facimus nos omni qui dicit, quod mundus est, ut ostendamus, quod tempus fuit et non fuit mundus. Possibile est, ut sit
67
doctrina manifestior et planior discentibus; nam ex hac re generatur imprimis, deinde ex hac re, sicut facimus in figuris.
68
Redeamus ergo super eos et dicamus, quod exemplum vestrum istud non est conveniens scientiae, quae est de mundo; quod
69
est, quia in arte figurarum et ipsarum compositione non est figura completa, nisi cum omnibus lineis ex quibus componitur.
70
Figura autem non est figura per alterationem linearum, ex quibus componitur, neque est iterum figura, nisi fuerint lineae
71
omnes simul. Cum ergo volunt opifices earum, ut ostendant illud et verificent ipsum, non ostendunt lineas omnes simul in
72
vice una, verum ipsi ostendunt lineam post lineam, donec veniant super lineas totius figurae. Compositio autem mundi non
73
est secundum hunc modum; quod est, quia res, ex quibus componitur mundus, imaginantur in ratione nostra. Dicimus ergo,
74
quod mundus generatur in primis ex hac re, deinde generatur in fine ex hac re. Istae ergo duae res, sicut sermo eorum, sunt
75
diversae; quod est, quia res sunt non habentes compositionem, deinde componuntur et est ex eis mundus; et non est possibile,
76
ut sint res habentes compositonem et res, cui non est compositio, simul, quoniam generatio et tempus sunt inter utrasque.
77
De lineis autem, quae sunt in figura, non est alia ante aliam et non est prima earum secundum aliam dispositionem, quam
78
sit ultima ipsarum. Iam ergo ostensum est nunc, quia non est possibile, ut sit mundus generatus, et est semper, non est ei
79
finis neque est corruptio super ipsum.
82
70
|280a11|[Bekker] Dicentes autem, quod mundus fit quandoque et corrumpitur quandoque, nolunt per sermonem suum hunc, nisi
71
ut ponant mundum semper esse, cui non est finis. Verumtamen forma eius alteratur et mutatur una vice post aliam ex
72
forma ad formam, sicut qui alteratur ex puero ad virum et ex viro ad puerum, quandoque enim corrumpitur puer, et fit vir,
73
et quandoque corrumpitur vir, et fit puer. Dicimus ergo nos, quod sermo iste est corruptus, non verus; quod est, quia elementa,
74
quando veniunt alia ad alia, non fiunt ex eis dispositiones diversae, immo fit ex eis compositio una et dispositio una, et ipsi
75
quidem confitentur illud, quoniam ipsi ponunt generationi et corruptioni causam. Verumtamen causa corruptionis est
76
contraria generationi. Dico ergo iterum, si corpus mundi est continuum totum et est quandoque secundum dispositionem
77
unam et quandoque secundum dispositionem aliam et non revolvitur mundus revolutione, nisi secundum hunc modum, et
78
est compositio mundi totius et compositio mundi et caeli secundum quamcumque dispositionem sit, tunc mundus non est
79
generatus neque habet principium mutationis et corruptionis. Verumtamen secundum suam dispositionem est, quod cor-
80
rumpitur et finitur tantum. Dicentibus autem, quod orbis est, qui cadit sub corruptione et non redit ad generationem omnino,
81
respondemus per sermonem nostrum: si mundus est unus, non est possibile, ut sit sermo eorum verax omnino; quod est, quia
82
antequam fuerit mundus, fuit res, ex qua compositus est, ante ipsum. Et si non illa res fuit ante generationem, non dicimus,
83
quod illa res alteretur omnino, nam si est ei virtus alterationis, tunc possibile est, ut sit mundus ex ea rediens. Si autem
84
mundus non est unus, sed sunt mundi multi, forsitan sermo eorum in mundo possibile est, ut sit verax. Et dicam in futuro,
85
si est possibile, ut sit illud, an non est possibile omnino.
83
76
|280a27|[Bekker] Et hic quidem sunt alii dicentes, quia possibile est, ut aliqua ex rebus non generetur et finiatur cadens sub corrup-
77
tione, et possibile est, ut aliqua rerum generetur et non sit ei finis neque cadat sub corruptione, sicut illud quod dicitur in
78
libro, qui dicitur Timaeus. Dicitur enim illic, quod caelum est generatum et est semper in reliquis temporibus et non est ei
79
finis neque est corruptio super ipsum. Dicimus ergo nos, quod illi qui dixerunt hunc sermonem, non narraverunt caelum
80
tantum nisi sermone naturali, et inquirimus de veritate illius inquisitione aggregata de rebus omnibus. Nam si nos fecerimus
81
illud, declarabitur nobis tunc, si est possibile, ut caelum sit generatum non habens corruptionem et finem. |280b1|[Bekker] Verum-
82
tamen volumus, antequam faciamus illud, ut incipiamus imprimis et distinguamus intentionem generationis et corruptionis
83
et discernamus eas et ostendamus, quid sit, quod intelligamus per sermonem nostrum, quia est generatum et non-generatum,
84
et quid sit, quod intelligamus per sermonem nostrum cadens sub corruptione et quod non cadit sub corruptione. Nam res
84
79
una, quando recipit intentiones multas et non discernuntur illae intentiones et utitur aspiciens illa re absque discretione et
80
absque distinctione, occultatur rationi eius et haesitat intellectus eius et dicit in ea sermonem absque discretione et sine
81
distinctione necessario, quoniam non scit, secundum quam intentionem dicatur illa res. Dico ergo nunc, quod res dicitur
82
non-generata secundum modos multos, quorum unus est, quando res in primis non est, deinde post illud est absque gene-
83
ratione et sine alteratione, sicut dicunt homines in tactu et motione. Ipsi enim dicunt, quod tactus et motio non sunt gene-
84
rata. Et dicitur iterum res, quae est non-generata secundum modum alium, quando res, antequam sit, possibile est, ut fiat,
85
verumtamen non est absque generatione. Et dicitur iterum res non-generata secundum modum alium, quando res impossi-
86
bile est, ut generetur sine virtute, quae sit in ea, ut generetur, et non fit quandoque et quandoque fit.
85
65
|280b14|[Bekker] Et similiter dicitur generatum secundum modos multos, quorum unus est, quando res possibile est, ut generetur,
66
deinde est postremo existens aut per generationem aut absque generatione et est quandoque existens, quandoque non existens.
67
Et dicitur iterum generatum secundum intentionem aliam, quando res, quae non est, est ex eis quae possibile est, ut gene-
68
rentur. Et dicitur iterum generatum secundum intentionem aliam, quando res non est, deinde est per generationem. Et
69
similiter corruptio dicitur secundum modos multos, quorum unus est, quando est res in primis existens, deinde est postremo
70
non existens, sive sit illud per alterationem aut non sit. Et fortasse nominamus rem corruptam secundum modum alium, et
71
est, quando res possibile est, ut sit non existens per corruptionem et alterationem. Et dicitur iterum corruptio secundum
72
modum alium, et est, quando res est velocis corruptionis, sicut res facilis corruptionis. Similiter dicitur, quod non cadit sub
73
corruptione secundum modos multos, quorum unus est, quando est res quandoque existens et quandoque non existens, sicut
74
tactus. Nam ipse est quandoque existens, quandoque non existens, praeter quod ipse cadit sub corruptione. Et dicitur iterum,
75
quod non corrumpitur secundum modum alium, et est, quando res est nunc existens, et est ei virtus, ut sit non existens, aut
76
res, quae in futuro erit non existens, sed est nunc existens, et ipsa est secundum illud cadens sub corruptione, quoniam in
77
futuro erit non existens. Modus autem verus, scilicet eius quod non cadit sub corruptione, est sicut res, quae nunc est existens,
78
et non est in ea virtus corruptionis, ita ut sit nunc existens et sit postremo non existens. Et dicitur iterum, quod non corrum-
79
pitur secundum modum alium, quando res non corrumpitur adhuc, et possibile est postremo, ut sit non existens. Et dicitur
80
iterum, quod non corrumpitur secundum modum alium, quando res non cadit sub corruptione velociter, sicut res, quae non
81
est cum facilitate corruptionis.
87
66
|281a1|[Bekker] Quia ergo iam venimus super expositionem modorum generationis et corruptionis et intentionem earum, tunc
67
determinemus nunc iterum de re, per quam significamus virtutem, et non est illa res virtus; quod est, quia intentio eius quod
68
non corrumpitur vere, est illud in quo non est virtus ad susceptionem corruptionis neque est in eo virtus iterum, ut sit quan-
69
doque existens et quandoque non existens. Illud autem quod non generatur, est illud cui non est virtus, ut sit aequale per
70
naturam. Dico ergo nunc iterum, quia si est virtus rei, ut moveatur centum passibus aut deferat centum libras, tunc dicitur
71
iterum super illud quod est intra ea de partibus. Necesse est ergo nobis, ut diffiniamus virtutem. Dico ergo, quia diffinitio
72
virtutis est ultimum, quod est in re de potentia; quod est, quia illud quod potest ambulare centum passus, potest ambulare
73
duos passus, et quod potest deferre centum libras, potest deferre duas libras. Iam ergo ostensum est, quod fortis diffinitur in
74
ultimo eius quod potest. Debilis vero diffinitur in minore eius quod potest; quod est, quia si non potest res deferre aliquod
75
ponderum, non potest deferre illud quod est plus illo, sicut sermo eius, si non potest deferre centum libras, non potest deferre
76
centum libras et libram unam, et qui non potest ambulare mille passus, non potest ambulare mille passus et passum unum;
77
est ergo nunc diffinitio virtutis ultimum virtutis suae per plus. Non ergo decipiaris, quando aliquis narrat tibi; fortasse enim
78
aliquis diversificabitur sermoni nostro et dicet, quod diffinitio nostra, qua diffinivimus virtutem, non est necessaria neque
79
recta; quod est, quia qui videt aliquid ex passibus, potest videre, quod est infra illud in magnitudine ex paucioribus passibus;
80
verum est contrarium huic sermoni, quoniam qui potest videre punctum aut audire vocem parvam, potest videre plus
81
puncto et audire vocem magnam; dico ergo, quod hoc non est ex eis quae destruant sermonem nostrum in diffinitione virtutis.
82
Ipsa enim diffinitur aut in ultimo rei aut in statu virtutis eius.
89
67
|281a28|[Bekker] Volo ergo, postquam discrevimus has res, scilicet virtutem et debilitatem, ut determinemus residuum eorum quae
68
similantur eis post. Dico ergo, quia, si alicui rerum est virtus, ut sit et non sit, tunc necessarium est tempus distinguens inter
69
esse eius et inter destructionem, scilicet tempus, in quo sit rei virtus, ut sit et non sit. Et iste sermo est in omnibus adiacentibus,
70
sicut homo et sicut album et sicut tricubitum et reliqua adiacentia. Si ergo non est haec virtus in aliqua horarum temporis
71
et est ei tempus continuum et non invenitur ei tempus parvum neque magnum, est tunc illi rei virtus, ut sit et non sit in
72
tempore infinito. |281b1|[Bekker] Hoc autem est ex eis quae impossibile est esse. Incipiamus ergo hinc et ostendamus, quomodo
73
non est possibile, ut sit illud. Dico ergo, quod falsum et impossibile non sunt unius intentionis, et invenimus quattuor res,
74
ex quibus sunt impossibile et possibile et falsum et verum. Possibile autem est sicut triangulus; nam possibile est, ut sint ei
75
duo latera aequalia. Impossibile vero est sicut diametrum; impossibile est enim, ut sit aequalis lateris. Falsum autem et
76
verum non sunt unius intentionis, sicut diximus nuper; quod est, quia qui dicit 'tu es stans', et non es stans, mentitur. Verum-
77
tamen sermo eius iste non est impossibilis, et qui dicit, quod percussor citharae cantat, et ipse non cantat, mentitur, et non
78
est sermo eius impossibilis. Qui autem dicit, quod ille est stans et sedens simul in una hora, tunc sermo eius non est falsus
79
tantum, sed est impossibilis iterum, quoniam impossibile est, ut sit homini virtus, qua sit stans et sedens simul in tempore
80
uno, quoniam in tempore, in quo est ei unum utrorumque, est ei in illo tempore alterum etiam. Verumtamen non est possi-
81
bile, ut sint utraque simul actu, scilicet ut sit actu stans sedens in tempore uno. Verum possibile est, ut sit sessio in una hora
82
et statio in hora alia.
91
87
|281b18|[Bekker] Dico ergo nunc, quia si aliquis dicat, quod alicui rerum est virtus ad res multas in tempore infinito, tunc significat,
88
quod illa res non facit illas actiones in tempore et tempore, sed facit eas omnes in tempore uno simul. Si ergo hoc est, secun-
89
dum quod diximus, et aliqua rerum cadens sub corruptione est semper usque ad infinitum, tunc illa res est illa cui est virtus,
90
ne sit generata iterum. Si ergo istud est secundum hoc, est illa res generata et non generata actu simul. Hoc autem est
91
falsum et impossibile, et non est falsum, nisi quoniam propositiones eius sunt falsae; et si non essent propositiones eius falsae
92
et impossibiles, non esset eius conclusio impossibilis iterum. Iam ergo ostensum est, quod omnis res sempiterni esse non cadit
92
85
sub corruptione neque sub generatione; nam si caderet sub generatione et esset generata, esset ei virtus, ne esset in tem-
86
pore. Dico ergo nunc, quia res cadens sub corruptione est, quae in primis est existens, deinde est nunc non existens, aut quae
87
possibile est, ut sit non existens in futuro. Generatum autem est illud quod est in primis non existens, deinde est post non-
88
existentiam, et non est rei sempiterni esse virtus, ut sit non existens neque in tempore finito neque in tempore infinito. Non
89
enim est possibile, ut rei uni sit virtus, ut sit semper existens et ut sit semper non existens, neque est possibile negativa, ut
90
sit vera, sicut dicitur, quia non est possibile res una, ut sit existens semper et ut sit non existens semper. Si ergo istud est
91
secundum hoc, tunc impossibile est, ut sit res semper existens et sit cadens sub corruptione, quapropter est impossibile iterum,
92
ut sit res generata et sit semper non cadens sub corruptione |282a1|[Bekker]. Sunt ergo duo termini, quorum unus est ante alterum,
93
et impossibile est, ut sit terminus postremus, nisi post esse termini primi; quod est, quia si non est terminus primus, non est
94
postremus omnino. Si ergo est istud secundum hoc et est res sempiterna, quae non est possibile, ut sit in aliquo temporum
95
non existens, tunc impossibile est, ut sit generata omnino.
93
55
|282a4|[Bekker] Et dico nunc iterum, quod negatio eius, quod est, cui est virtus, ut sit semper existens, est, cui non est virtus, ut sit
56
semper existens. Huius autem contraria est, cui est virtus, ut sit semper non existens. Negativa autem huius iterum est, cui
57
non est virtus, ut sit semper non existens. Dico ergo, quia possibile est, ut sit inter istas duas negativas res media, quae
58
possibile est, ut sit existens et ut sit non existens in tempore et tempore; quod est, quia in unaquaque duarum negativarum
59
et est non existens in tempore existenti et in tempore existenti est non-existens. Et similiter est res, cui non est virtus, ut sit
60
semper non existens, ut sit in quadam temporis parte existens et in quadam parte eius non existens. Ergo est rei uni virtus,
61
ut sit non existens et ut sit existens in tempore et tempore, et est medium duarum negativarum, sicut diximus nuper. Volo
62
ergo nunc dicere in istis rebus sermone universali et ostendam illud per litteras geometricas. Sint ergo littera A et littera B,
63
et istae duae non cadant super rem unam simul. Et sit contraria littera A litterae C et contraria littera B litterae D, sicut
64
est haec forma. Dico ergo, quod res, si non est in littera A neque in littera B, est in littera C et in littera D. Sit ergo littera
65
E, et est illa quae est inter litteram A et litteram B; quod est, quia res, quae non est unum duorum contrariorum, est
66
medium utrorumque; est ergo nunc littera E sicut et littera C et littera D necessario. Redeamus ergo nunc ad illud in quo
67
fuimus. Dico ergo, quod res, quae est semper existens, est non generata neque cadens sub corruptione. Si ergo istud est
68
secundum hoc, tunc manifestum est et patens, quod res generata cadens sub corruptione est non existens semper sempiterne.
69
Nam si ipsa semper est sempiterna, est ei virtus, ut sit semper existens et ut sit semper non existens. Hoc autem est ex eis
70
quae impossibile est esse omnino, sicut diximus nuper in eis quae ostendimus. Et dico iterum nunc, quod res, quae non cadit
71
sub generatione, scilicet quae non est generata, est semper, cui non est principium neque finis necessario, et similiter res,
72
quae non cadit sub corruptione, est semper, cui non est finis. Et non dico non generatum et non cadens sub corruptione cum
73
intentione certa sermonis mei, nisi quod res, quae vere est res existens, non est generata, et res, quae est vere non existens,
74
est non cadens sub corruptione. Volo autem nunc diffinire utrumque. Dico ergo, quod res, quae non est generata, est nunc
75
existens, et non dicitur, quia non fuit in primis existens neque dicitur, quod erit postremo non existens. Et dico, quod res,
76
quae non est corrupta, est existens, neque dicitur, quod erit in postremo non existens. Si ergo illud est secundum hoc, est
77
una harum duarum rerum sequens alteram |282b1|[Bekker]; quod est, quia res, quae non est generata, est non cadens sub corrup-
78
tione, et omnis res non cadens sub corruptione est non generata iterum, et unaquaeque earum est semper sempiterna neces-
79
sario; quod est, quia si res est non generata, tunc est semper, non removetur, et si res non cadit sub corruptione, tunc ipsa
80
est semper, non removetur. Hoc autem est manifestum patens ex diffinitionibus utriusque, quas nuper diximus.
95
63
|282b3|[Bekker] Convertamus ergo sermonem nostrum et dicamus, quia si res cadit sub corruptione, tunc est generata necessario,
64
et si est non generata, tunc non est cadens sub corruptione, et si est generata, tunc est cadens sub corruptione necessario,
65
et si non est cadens sub corruptione, tunc est non generata, sicut diximus nuper, quod si res, quae non est generata, et res,
66
quae non est cadens sub corruptione, non sequitur una earum alteram, tunc non sunt utraeque sempiternae, quae non
67
removentur. Et verificatio illius est, quod una earum sequitur alteram, sicut ego dicam illud nunc, quod generatum est res
68
cadens sub corruptione, et omne cadens sub corruptione est generatum iterum proculdubio. Et verificatio illius est, quod
69
diximus nuper, quia est inter rem, quae est semper existens, et inter rem, quae est semper non existens, res alia media, quae
70
non est aliqua earum, et est res generata cadens sub corruptione, quoniam est ei virtus, ut sit existens et ut sit non existens in
71
tempore et tempore, scilicet quia est in tempore existens, deinde est in tempore non existens. Dico autem nunc iterum, quod
72
omnis res ex rebus generatis cadentibus sub corruptione est proculdubio media duarum rerum, sicut diximus nuper. Sit
73
itaque littera A rei, quae est semper existens, et sit littera B rei, quae est semper non existens, et sit littera C rei generatae
74
et sit littera D rei cadenti sub corruptione. Manifestum est, quod littera C est inter litteram A et litteram B; quod est, quia
75
non est litterae A neque litterae B ultimum neque finis in tempore. Rei autem generatae est ultimum et finis in tempore,
76
aut actu aut potentia. Litterae autem A et litterae B non est ultimum utrisque in tempore neque actu neque potentia, quoniam
77
utraque non est in quodam tempore existens et in quodam tempore non existens, sed una utrarumque est existens in tempore
78
infinito et altera est non existens in tempore infinito, et similiter est littera D, scilicet quia est ei ultimum et finis sicut litterae
79
C, aut actu aut potentia; ergo est omne generatum cadens sub corruptione et omne cadens sub corruptione generatum
80
proculdubio. Iam ergo manifestum est nunc et certum, quod res generata et res cadens sub corruptione sequitur una earum
81
alteram. Sit ergo nunc iterum res, quae non est generata, apud litteram E, et sit res generata apud litteram Z, et sit res,
96
71
quae non cadit sub corruptione, apud litteram I, et sit res, quae cadit sub corruptione, apud litteram C, sicut vides in figura.
72
Dico ergo quod littera E et I sequitur una earum alteram, quando est, secundum quod ego narravi de istis litteris. Littera
73
autem E et littera Z non cadunt super unam rem tandem, sed haec super rem unam et illa super rem aliam, et similiter
74
littera C et littera I non cadunt super unam rem. Si ergo istud est secundum hunc modum, littera Z et littera C cadunt una
75
earum super alteram. Sit ergo nunc, ut littera Z non sequatur litteram C, sequitur ergo E; quod est, quia E et Z non cadunt
76
simul super rem unam. Similiter ergo sequitur litteram E et litteram I. Hoc autem est ex eis quae impossibile est esse |283a1|[Bekker]
77
propter illud quod diximus nuper. Et dicimus, quod similiter est comparatio inter litteram E et litteram I, nam littera I
78
sequitur litteram E. Dico ergo nunc, quod res, quae non est generata et est apud litteram E, est diversa a re, quae est gene-
79
rata et est apud litteram Z, et quod res, quae non cadit sub corruptione et est apud litteram I, est diversa a re, quae cadit
80
sub corruptione et est apud litteram C, et non cadit littera E et littera Z super rem unam simul, neque cadit littera C et
81
littera I super rem unam, sicut diximus nuper; quod est, quia impossibile est, ut sit res una recens sempiterna, et impossibile
82
est iterum, ut sit res una cadens sub corruptione et non cadens sub corruptione, scilicet ut sit semper infinita. Iam ergo
83
ostensum est nunc, quod littera Z et littera C sequitur una earum alteram et cadunt super rem unam, quoniam res una
84
est generata et cadens sub corruptione; ergo omne generatum est cadens sub corruptione et omne cadens sub corruptione
85
est generatum iterum. Et similiter littera E et littera I cadunt super unam rem, quarum una sequitur alterum, quoniam res
86
una est non generata et non cadens sub corruptione; ergo omne quod est non generatum, est non cadens sub corruptione
87
iterum, et omne non cadens sub corruptione est non generatum iterum.
98
69
|283a4|[Bekker] Qui autem dicit, quia non est inconveniens, ut sit res generata non cadens sub corruptione et ut sit res sempiterna
70
cadens sub corruptione, tunc iam destruit quaedam antecedentia quae narravimus, et rationes, quas retulimus, quoniam
71
posuit per sermonem suum hanc rem quae non cadit sub corruptione, generatam, et posuit rem sempiternam, quae non est
72
generata, cadentem sub corruptione. Volo ergo nunc inquirere de illo. Dico ergo, quod omni rei est virtus, aut ut agat aut
73
ut agatur in eam aut ut sit existens aut ut sit non existens. Et est illud aut in tempore, cui non est ultimum neque finis aut
74
in tempore terminato habente principium et statum. Tempus autem, quod est infinitum, est terminatum iterum, quoniam
75
non est post ipsum aliud neque invenitur tempus plus eo. Res autem, cui non est finis in aliqua horarum, non est aeterna,
76
cui non sit finis, neque est iterum terminata habens principium et statum. Et dico iterum, quia res, quae est in primis aeterna
77
existens, deinde sit cadens sub corruptione, est in tempore rei, quae est infinita, scilicet in hora rei, quae non est incipiens
78
existens, deinde est non existens in hora alia. Si ergo horae non diversificantur, quoniam sunt infinitae, tunc manifestum
79
est et patens per illud quod diximus, quod res fuit generata in tempore infinito et res est cadens sub corruptione et est aeterna,
80
cui non est finis in tempore. Hoc autem est ex illis quae sunt impossibilia; quod est, quia res generata non est possibile, ut
81
sit sempiterna, neque res cadens sub corruptione possibile est, ut sit aeterna. Verumtamen utrisque est virtus, ut sint existentes
82
et ut sint non existentes; nam rei cadenti sub corruptione est virtus, ut non sit existens postremo, et rei generatae virtus, ut
83
non sit existens in primis. Et dico iterum, quod contraria non est possibile, ut sint simul in aliqua horarum temporis, quod
84
est infinitum; nam si aggregantur in aliqua horarum, tunc rei uni erit virtus, ut sit et ut non sit in tempore infinito. Hoc
85
autem est ex eis quae impossibile est esse, sicut diximus nuper et ostendimus.
99
83
|283a25|[Bekker] Et dico iterum, quia potentia est ante actionem, scilicet quia rei est potentia, ut faciat aliquid antequam efficiatur
84
illud. Si ergo istud est secundum hoc, sunt res per sermonem eorum sempiternae sine fine, scilicet res, quae non removetur,
85
existens, et res, quae postremo est existens, ut sint sempiternae, quoniam non tollitur utrisque virtus, ut sint, et non est
86
utrisque virtus, ut sint existentes in hora et ut sint existentes in tempore infinito simul. Et dico iterum sermone alio quo
87
ostendam errorem illius qui dixit, quod res possibile est, ut sit non generata et sit cadens sub corruptione, et ut res non
88
cadens sub corruptione sit possibile, ut sit generata. Ergo res per sermonem eorum cadens sub corruptione non corrumpitur
89
in tempore aliquo, nam si ipsa non corrumpitur, est cadens sub corruptione et non cadens sub corruptione actu. Erit ergo
90
tunc res una possibile, ut sit semper existens et ut non sit semper existens. Si autem hoc est impossibile, ut sit, tunc res cadens
91
sub corruptione corrumpitur in tempore aliquo. Similiter ergo res generata est in tempore et non est in tempore omnino;
92
possibile est ergo, ut sit res generata et non sit semper existens.
100
84
|283a30|[Bekker] Volo autem nunc, ut inquiram de sermone eorum per sermonem alium ex sermone. Dico ergo, quia impossibile
85
est, ut non sit res generata in aliqua horarum cadens sub corruptione, et impossibile est, ut sit res non generata et sit cadens
86
sub corruptione; quod est, quia non est possibile, ut sit res non generata et ut sit res non cadens sub corruptione absque
87
artifice per fortunam. Res enim factae absque artifice paucae sunt. Cum ergo sunt, destruuntur cito et finiuntur. |283b1|[Bekker] Res
88
autem sempiterna fixa in tempore infinito non est absque faciente eam omnino. Si ergo istud est secundum hoc, est natura
89
faciens res sempiterna necessario, et ipsa facit res una, ut sit existens et ut sit non existens in hora et hora et ut sint quaedam
90
res semper existentes et quaedam earum semper non existentes in tempore infinito; et causa illius est virtus huius naturae
101
71
et eius materia. Non est ergo possibile, ut sit res semper non-generata et semper cadens sub corruptione; nam si illud esset
72
possibile, essent tunc contraria actu necessario. Hoc autem est, quod impossibile est esse; quod est, quia qui dicit, quod nunc
73
est annus primus et quod annus primus est nunc, destruit et mentitur in sermone suo, et apparet falsitas eius et ipsius impos-
74
sibilitas in sermone eius quod est res semper aeterna et est cadens sub corruptione et in tempore aliquo, quoniam est ei
75
potentia, ut sit in tempore aliquo non-existens. Verumtamen non est ipsa in tempore praeterito non ens neque in tempore,
76
quod est, existens actu. Quod si aliquis dicat, quod res, quae est potentia, possibile est, ut sit actu iterum, tunc dicimus in
77
illo, si illud est possibile, ut sit, non est potentia in tempore praeterito, sed in tempore, in quo dicitur nunc, in tempore
78
futuro adveniente post nunc. Et ita dicitur in re, quae est in primis semper existens, deinde postremo est non existens; quod
79
est, quia est ei potentia in hora, quae non est actu, ut sit existens. Si autem aliquis dixerit, quod possibile est, ut sit illud,
80
dicemus, quia est possibile, ut dicamus, quia nunc est annus primus. Hoc autem est impossibile, quod non est omnino.
81
Possumus autem inquirere de hoc sermone et ostendere errorem sermonis eius sermone naturali, non sermone universali,
82
sicut fecimus in eis quae praeterita sunt de sermone. Dico ergo, quia impossibile est, ut sit res in primis semper ens aeterna,
83
deinde postea corrumpatur, aut ut aliquid primo sit non ens et post sit res aeterna, quoniam res generatae cadentes sub
84
corruptione et alterantur et mutantur semper, scilicet alterantur ex contrariis suis, ex quibus componuntur, et generantur
85
generatione naturali et per ea finiuntur et corrumpuntur iterum.
104
59
|283b26|[Bekker] Iam ostendimus et exposuimus per tractatus sufficientes et demonstrationes veridicas et diximus, quod caelum
60
totum non est generatum ex elemento, et quia non est possibile, ut cadat sub corruptione, sicut est sermo hominum, sed est
61
semper unum, cui non est principium neque status in aeternitate tota, etiam est causa temporis, quod est infinitum continens
62
ipsum. Inquirens autem iam contentus est per sermonem nostrum istum et scit, quod caelum est, secundum quod diximus
63
ex sermonibus controversantium, scilicet illorum qui dicunt, quod caelum est sub generatione; quod est, quia si est possibile,
64
ut caelum sit, secundum quod diximus, et non est possibile, ut sit, secundum quod dicunt contradicentes, tunc illud iterum
65
est ex eis quae confortant sermonem nostrum et verificant ipsum, quod caelum |284a1|[Bekker] est sempiternum non cadens sub
66
corruptione et fine.
67
Et dico iterum, quia ex eis ex quibus oportet nos esse contentos et verificare ea, sunt sermones praeteritorum et antiquorum
68
et praecipue, qui fuerunt patres nostri; ipsi enim dixerunt, quod hic est aliqua rerum mota velociter semper non cadens sub
69
corruptione et fine et non est motui eius finis, immo est finis omni fini et ultimum omni ultimo continens omne quod conti-
70
nent, et est completa, continens omne diminutum, quod non est completum, et omne cui est ultimum et finis et quies. Ipsa
71
vero est, cui non est initium omnino neque ultimum, sed est in tempore, cui non est finis neque ultimum. Reliquorum autem
72
motuum alii sunt, quorum iste motus, scilicet sempiternus, est principium, et iterum alii sunt, quorum iste motus quietem
73
facit. Et dico iterum, quod omnes primi posuerunt caelum locum deo, cuius fama est sublimis, propter suam assiduitatem
74
et prohibitionem suam a corruptione inter res.
106
83
|284a13|[Bekker] Ratio autem, cuius rememorationem iam explevimus, testificatur nobis, quod caelum est non cadens sub corrup-
84
tione et quod ipsum est non generatum nec recipit passiones, denudatum ab omni nocumento et omni fine, et quod ipsum
85
est cum eo quod de eo diximus iterum, non cadens sub labore et poena; quod est, quia non est ei motus alius, nisi motus
86
eius naturalis, quare indigeat virtute necessaria [extranea] prohibente ipsum ab illo motu, scilicet motu naturali. Omne
87
autem quod est secundum hunc modum, est laboriosum et poenosum proculdubio, et quanto res est plus laboriosa et poenosa,
88
tunc est iterum privata ex dispositione bona locali secundum modum sui laboris et suae poenae.
108
59
|284a18|[Bekker] Et propter illud ergo non dicimus illud in hoc corpore nobili neque videmus ipsum in eo, sicut viderunt homines
60
ex primis et dixerunt, quod caelum indiget re sustinente ipsum, quae nominatur Athlas, ut conservet ipsum et non permittat
61
ipsum inclinari neque cadere. Et illi qui dixerunt hunc sermonem, similantur illis aliis qui sunt in tempore nostro. Illi
62
existimaverunt iterum, quod corpora superiora omnia terrena sunt habentia gravitatem, et dixerunt propter illud quod
63
ipsa sunt indigentia necessario anima, quae moveat ea, cum non possint ex seipsa moveri. Iste autem non est sermo syllogismo
64
certo sufficiente, sed est per sermonem transeuntem, neque est iterum fixio caeli et permanentia eius, sicut dixit Empedocles.
65
Ipse enim dixit, quod caelum est fixum sempiternum propter dispositionem velocitatis motus sui. Velocitas enim motus rei
66
retinet eam et non permittit eam removeri a loco suo neque inclinari nec cadere. Dicimus ergo nos, quod si caelum esset
67
ita, non esset sempiternum completum in tempore infinito, dico propter dispositionem motus sui. Iste enim motus est vio-
68
lentus, non naturalis. Motus autem factus violentus non est sempiternus, cui non est finis, sicut ostendimus multotiens. Et
69
dico, quod caelum non oportet, ut sit sempiternum fixum propter animam, quae est in eo. Sunt enim ex hominibus, qui
70
dicunt, quod caelum est sempiternum fixi esse, quoniam habet animam, et quod anima cogit ipsum, ut sit sempiternum
71
fixum. Sermo autem est impossibilis, quoniam haec vita non est possibile, ut sit absque labore et poena neque ut sit bona
72
laudabilis, quoniam ipsa movet corpus non secundum partem sui motus. Cum ergo est ita, est proculdubio impedita privata
73
omni quiete facta ex habente rationem. Cum ergo est ita et non est ei quies omnino neque similitudo quietis factae animalis
74
omnino in somno, est tunc simile illud exemplo, quod exemplificaverunt primi et nominaverunt ipsum Yxion sempiterni
75
motus motu violento, cui non est ultimum neque quies. Et dico, quia ipsi non |284b1|[Bekker] dixerunt in hoc motu sempiterno,
76
quod dixerunt, nisi absque syllogismo sufficiente, verum dixerunt illud sermone transeunte, sicut in multitudine deorum,
77
quoniam dixerunt non per sermonem sufficientem. Non autem oportet, ut iudicemus super res per sermonem dicentis, sed
78
per sermonem verisimilem. Volo autem dimittere ista antiqua et fabulosa et redeamus nunc ad illud in quo fuimus ex
79
residuo proprietatis huius corporis nobilis, scilicet caeli.
109
73
|284b6|[Bekker] Dico ergo, quia homines ex antiquis dixerunt, quod caelum habet dextrum et sinistrum, et sunt illi qui nominantur
74
Pythagorici. Ex eis enim sunt, qui dixerunt hunc sermonem. Volumus autem nos, ut inquiramus de sermone eorum illo et
75
consideremus, an caelo sit dextra et sinistra, sicut dixerunt, an sit secundum contrarium sermonis eorum. Dico ergo, quia
76
si oportet, ut faciamus sequi corpus totius haec prima, faciemus sequi eum necessario iterum prima priora. Quae sunt
77
autem ista prima? Proculdubio, scilicet sursum et deorsum et ante et retro, et nos quidem discrevimus haec prima in libro
78
nostro, quem scripsimus in motibus animalium. Ista enim nomina et adiecta convenientia sunt naturis animalium et sunt
79
in eis manifesta apparentia. Verumtamen ex animalibus sunt, quibus sunt omnes istae partes, scilicet dextra et sinistra et
80
sursum et deorsum et ante et retro, et ex eis est, cui non est retro. Plantis autem non est nisi sursum et deorsum. Redeamus
81
ergo et dicamus: si nos fecerimus necessario sequi caelum dextram et sinistram, tunc proculdubio sequuntur ipsum ante
82
eas prima priora, sicut diximus in libro nostro, quem scripsimus in motibus animalium. Et dico iterum, quod cum sint
83
istae partes sex, unicuique earum est principium et primum, et non significo per partem nisi sursum et deorsum et ante
84
et retro et dextram et sinistram, et oportet, ut sint istae dimensiones omnes in corporibus completis.
110
67
Dico ergo, quod sursum est principium longitudinis et dextra est principium latitudinis et ante est principium profundi-
68
tatis, et non nominatur principium, nisi unde incipit motus inprimis in corpore, in quo est motus, nam principium motus
69
augmenti est sursum et principium motus localis est dextra et principium motus sensibilis est ante, et non significamus
70
per ante, nisi ubi sunt sensus. Propter hoc ergo et sibi similia non inquirimus in omni corpore sursum et deorsum et dextram
71
et sinistram et ante et retro. Verum nos inquirimus istos motus in omni corpore spirante, cui in seipso est principium motus,
72
quoniam nos non videmus in corporibus omnino, quae non habent animam, unde incipiant motus eorum. Et dico iterum,
73
quia ex corporibus sunt, quae non moventur ex omnibus finibus aequaliter sicut ignis; |285a1|[Bekker] ipse enim movetur sursum
74
tantum; et sicut terra; ipsa enim movetur ad medium tantum.
75
Et dico iterum, quia corporibus, quae non habent animam, sunt sursum et deorsum et dextra et sinistra, quando compara-
76
mus ea nobis, sicut faciunt augures. Ipsi enim nominant avem, quae est super dextram nostram, dextram et avem, quae
77
est super sinistram nostram, sinistram. Et sicut res positae contra praeparationem nostram sicut statua; nam sinistra statuae
78
est contra dextram aspicientis ad ipsam, et dextra statuae est contra sinistram aspicientis ad ipsam. Et dico sermone aggre-
79
gato, quod sicut situs statuae diversus situi nostro, est dextra sinistra statuae et ante retro, et in essentia autem statuae non
80
est aliquid ex istis dimensionibus, quare cum statua revolvitur a situ suo primo, nominamus eam e contrario, quo eam
81
primo nominavimus, quoniam fit dextra sinistra et sinistra dextra et ante retro et retro ante et sursum deorsum et deorsum
82
sursum.
111
73
Et necesse est quidem nobis, ut miremur de secta Pythagorae; quod est, quia ipsi dixerunt, quod primi motus sunt duo
74
tantum scilicet dextra et sinistra, et dimiserunt dicere quattuor reliquos, qui non sunt infra istos duos quos diximus. Diversi-
75
tas enim et differentia, quae est inter ante et retro, non est inferior illa quae est inter dextram et sinistram, quae sunt in
76
omnibus animalibus; quod est, quia dextra et sinistra diversificantur potentia tantum, sed illae reliquae diversificantur
77
iterum per figuras. Et dico iterum, quod sursum et deorsum sunt in omnibus spirantibus ex animalibus et plantis. Dextra
78
autem et sinistra non est in aliqua plantarum. Et dico iterum, quod longitudo est ante latitudinem et prima ei et quod
79
sursum est principium longitudinis et dextra est principium latitudinis. Redeamus ergo et dicamus, si est longitudo ante
80
latitudinem, proculdubio est sursum ante dextram in esse suo, et non dixi in esse suo, nisi quoniam primum dicitur secundum
81
modos multos. Et dico iterum, quod ante est principium et sursum est, ubi est initium motus, et quod dextra est locus exitus
82
motus, et quod significamus, est, quod ante est locus finis motus. Si ergo hoc est, secundum quod diximus, tunc proculdubio
83
sursum est potentia inceptionis propriae inter reliquos motus, quos diximus. Convenit ergo nobis, ut vituperemus sectam
84
Pythagorae, ubi dimiserunt dicere prima priora, deinde dixerunt dextram et sinistram tantum, et ubi putaverunt, quod
85
istae duae sunt in omnibus rebus aequaliter. Nos autem discrevimus has virtutes nuper et diximus, quia sunt in rebus,
86
quibus est principium motus.
114
73
|285a29|[Bekker] Et dico iterum, quia si caelum habet animam et est in eo principium motus, tunc sunt ei proculdubio sursum et
74
deorsum et dextra et sinistra. Et non est necesse alicui, ut neget illud propter dispositionem revolutionis figurae totius et
75
quomodo est aliquid eius dextrum et aliquid ipsius sinistrum et omnes eius partes sunt |285b1|[Bekker] similes motae motu sempi-
76
terno in tempore toto. Verum ex eis quae oportet nos aestimare, est homo habens dextram et sinistram diversas in figura,
77
deinde continet desuper se orbem, et est illi orbi iterum virtus diversa proculdubio, scilicet dextra et sinistra, quoniam sunt
78
ei loca inceptionis et status ex opere factoris sui. Et similiter oportet, ut aestimemus iterum in principio motus orbis; nam
79
si non est motus eius in tempore, sed motui eius est principium necessario, scilicet quod motui eius est locus, ex quo incipit,
80
tunc si incipit moveri, tunc proculdubio motui eius est locus, ex quo incipit; ergo est motui orbis principium.
81
Et dico iterum, quod longitudo orbis est spatium, in quo sunt orbes, et quod ex orbibus sunt, qui sunt sursum, et ex eis sunt,
82
qui sunt deorsum, et iste locus, scilicet spatium orbium ex omnibus medietatibus orbium est diversus iterum; quod est, quia
83
orbes, qui sunt in medietate huius orbis, non moventur omnino. Nos vero consuevimus nominare latera mundi ex eis quae
84
sequuntur istos orbes, et non ex eis quae sequuntur superius mundi et eius inferius, quoniam iste locus est longitudo tantum.
85
Et dico iterum, quod illud ex orbibus quod videtur super nos, est pars inferior orbis primi et illud quod ex eis non videtur,
86
est pars superior orbis primi.
119
74
|285b16|[Bekker] Et dico iterum, quod nos non nominamus dextram omnis rei cui est dextra, nisi unde incipit motus localis. Si
75
ergo istud est secundum hoc et est principium motus caeli, unde oriuntur stellae, tunc proculdubio iste locus est dextra caeli,
76
et ubi occidunt stellae, est sinistra caeli. Si ergo caelum incipit cum motu suo ex dextra et incedit et revolvitur ad dextram,
77
est orbis superior proculdubio ipse qui occultatur a nobis, et non videmus ipsum. Si autem ipse superior locus est non occul-
78
tus cadens sub visibus nostris, tunc proculdubio est motus caeli a sinistra ad sinistram. Nos autem non dicimus illud omnino.
79
Iam ergo ostensum est nunc, quod orbis occultus est orbis superior et quod habitantes illic sunt illi qui sunt in medietate
80
orbis superioris in parte dextra, et quod nos incedimus in medietate orbis inferioris in parte sinistra contra illud quod dicitur
81
a Pythagorae secta. Ipsi enim posuerunt nos in medietate orbis superioris ad partem dextram et posuerunt illos qui habitant
82
illic, in medietate orbis inferioris in parte sinistra. Iam ergo ostensum est contrarium eius quod dixerunt per illud quod
83
diximus nuper et quod exposuimus. Verumtamen in motu et revolutione orbium stellarum haesitantium nos habitamus in
84
medietate orbis superioris et in parte dextra et habitant illi similiter in medietate orbis inferioris et parte sinistra, quoniam
85
motus orbium iste est contrarius motui orbis primi, nam revolutio motus eius est contraria revolutioni motus orbis primi.
86
Accidit ergo per illud quod diximus, ut simus nos in parte inceptionis motus caeli et sint illi in parte horizontis motus caeli.
87
Iam ergo determinavimus nunc per illud quod ostendimus, |286a1|[Bekker] longitudines et spatia partium caeli et loca eorum
88
determinata.
121
67
|286a3|[Bekker] Volo inquirere nunc iterum de eo quod remansit de eo de quo necesse est nos inquirere. Dico ergo, quod nos diximus
68
multotiens in eis quae praeterita sunt, quod motus circularis non est contrarius motui circulari, et si illud est ita, tunc inqui-
69
ramus nunc de motibus, quare facti sunt et in quo facti sunt motus multi circulares. Nos autem iam promisimus in eis quae
70
sunt praeterita, ut laboremus de inquisitione horum motuum. Dico ergo, quod causa multitudinis motuum circularium est,
71
quod omnis res, cui est operatio, fit propter operationem suam illam et quod operatio rei divinae est perseverantia et per-
72
manentia, et haec est vita sempiterna. Si ergo illud est secundum hoc, est rei divinae motus sempiternus proculdubio. Caelum
73
autem est secundum hunc modum, quoniam est corpus spirituale rotundum motum motu circulari naturali sempiterno. Et
74
dico iterum, quare non est corpus caeli totius motum motu uno. Dico ergo, quia non factus est motus eius diversus et non
75
est motus eius unus, nisi quoniam corpus motum motu circulari non movetur nisi super medium, stans fixum necessario. Et
76
non est aliqua partium corporis rotundi fixa stans omnino, et non movetur aliquid ex eo ad medium; nam si aliquid ex eo
77
movetur ad medium, esset tunc motus eius naturalis ad medium. Nos autem iam diximus, quod ipsum movetur motu
78
circulari naturali et quia, si esset secundum contrarium illius, scilicet non esset, ut motus eius esset sempiternus, quoniam non
79
est aliquid extra naturam sempiternum. Res autem accidentalis est post naturalem, et est recessio ab hoc, ut sit naturale,
80
ad accidens extra naturam. Redeamus ergo ad illud in quo fuimus, et dicamus, quia, si est necessarium motui circulari, ut
81
moveatur super rem stantem quietam, tunc est haec quieta terra proculdubio, quoniam ipsa est quieta in medio. Sit ergo
82
nunc hoc, secundum quod diximus. Nos autem determinabimus in futuro sermonem de terra et de reliquis elementis deter-
122
71
minatione exquisita. Nunc autem dicimus, quia, quando est unum contrariorum naturale, est contrarium eius iterum
72
naturale necessario, ut sit ei natura, quoniam materia contrariorum est una, et quia contrarietas est ante privationem sicut
73
calidum et frigidum et quia quies et gravitas non dicuntur nisi per privationem levitatis et motus. Redeamus ergo nunc et
74
dicamus, quia, quando necessaria est terra et ignis, tunc necessarium est iterum, ut sint corpora, quae sunt inter ea; quod est,
75
quia unumquodque elementorum contrarium est elemento alii. Sit ergo hoc nunc, secundum quod diximus, et nos per-
76
scrutabimur et inquiremus de illo in futuro exquisitione sufficiente. Nunc autem dicemus, quia, cum sint ista contraria,
77
tunc manifestum est et clarum, quod generatio est ex eis tunc necessario; quod est, quia non est possibile, ut sit aliquod
78
elementorum semper fixum, quoniam contraria agunt inter se ad invicem et patiuntur ab invicem et corrumpunt se ad
79
invicem. Et dico, quia, si non est possibile, ut sit mobile semper, |286b1|[Bekker] cum non est ei motus sempiternus naturalis, est
80
proculdubio tunc non fixum sempiternum. Iam ergo ostensum est nunc et certum per sermonem nostrum istum, quod
81
necessarium est, ut sit generatio. Si ergo generatio est necessario, est sicut motus circularis una tantum aut multae; quod
82
est, quia sicut modus dispositionis totius est dispositio elementorum ad invicem necessario. Et ostendam in futuro illud
83
iterum ostensione planiore et manifestiore. Nunc autem volumus dicere, propter quam causam facta sunt corpora rotunda
84
multa. Dico ergo, quod non sunt facta multa nisi ad generationem, quoniam non est excusatio a generatione, et non est
85
possibile, ut sit generatio nisi per ignem et reliqua elementa; et terra quidem non fuit, nisi quoniam non est excusatio, cum
86
aliquid moveatur semper necessario, quin sit aliquid iterum fixum stans quietum necessario.
125
60
|286b10|[Bekker] Et dico iterum, quia figura est rotunda necessario, quoniam est ista figura conveniens apta substantiae caeli et
61
naturae eius. Volo ergo determinare iterum nunc figuras et, quae est in rebus prima superficialibus et in corporibus. Dico
62
ergo, quod omnis superficialis aut est superficies aequalis aut est superficies rotunda. Superficies autem aequalis est, quae
63
continetur pluribus lineis, rotunda autem est, quae continetur una linea. Si ergo istud est secundum hoc et est unum in omni
64
generatione ante multa et primum eorum primitia naturali et simplex ante compositum est, proculdubio circularis est ante
65
et primum figurarum superficialium. Et dico iterum, quod completum est illud post quod non est possibile aliquam rerum
66
inveniri neque extra ipsum, sicut diximus illud in eis quae praeterierunt. Possibile autem est, ut addatur in linea aequali
67
additione sempiterna, et non est possibile, ut addatur in linea circulari aliquid omnino. Si autem illud est ita, tunc mani-
68
festum est et clarum, quod linea continens rotunda est stans perfecta. Si ergo rotundum est completum et completum est
69
ante diminutum, est proculdubio propter ista accidentia quae diximus, ante reliquas figuras et prima earum, quapropter
70
corpus orbiculatum est ante reliqua corpora, quoniam ipsum solum continetur superficie una. Reliqua autem corpora
71
aequalis lineae continentur ex superficiebus multis. Et dico iterum, quia, sicut circulus est in superficiebus, similiter est orbis in
72
corporibus. Et dico iterum, quod illi qui faciunt corpora ex superficiebus et destruunt ea ad ipsas, testificantur nobis illud
126
71
quod diximus; quod est, quia ipsi non destruunt corpus orbiculatum solum ex reliquis corporibus, quoniam non sunt ei
72
superficies multae plures una et non est destructio corporum ad superficies sicut destructio totius ad corpora; quod est,
73
quia destructio corporum ad superficies est in formis diversis. Iam ergo ostensum est nunc et verificatum, quod figura cor-
74
poris orbicularis est ante figuram reliquorum corporum et prima earum. Et dico, quod figura corporis orbiculati est iterum
75
in numero et compositione ante reliquas figuras corporum; |287a1|[Bekker] quod est, quia orbi est linea una et triangulo sunt duae
76
lineae; unum ergo est ante duo et primum eorum in numero et compositione; ergo est figura corporis orbiculati ante figuram
77
corporum. Et dico iterum, sicut est figura prima corpori primo et corpus primum, quod est in horizonte motus totius, est
78
proculdubio corpus motum incedens incessu orbiculari rotundum. Quare est corpus, quod sequitur ipsum, rotundum
79
iterum; corpus enim continuum cum corpore rotundo est rotundum iterum. Quare est propter illud iterum corpus, quod
80
est in medio, rotundum. Quoniam corpora omnia continentia ipsum continua cum corpore rotundo sunt rotunda iterum
81
necessario. Si ergo illud est ita et sunt corpora, quae sub orbibus haesitantibus, continua cum motu superiore, est totum
82
tunc rotundae figurae necessario, nam corpora omnia continua tangunt orbes haesitantes et orbes haesitantes tangunt
83
orbem ultimum.
128
87
|287a11|[Bekker] Et dico iterum, quod dicimus, videtur et cadit sub oculis; tunc est notum ostensum, quod figura totalis
88
incedit incessu circulari. Iam autem ostendimus iterum per rationem sufficientem et diximus, quia non est extra orbem
89
ultimum vacuitas neque locus. Si ergo istud est ita, est totum rotundum propter ista adiecta, quae adiecimus necessario;
90
quod est, quia si orbis ultimus est linea aequalis, non rotunda, est proculdubio extra ipsum vacuitas et inanitas et locus et
129
75
corpus. Quoniam linea aequalis, quando movetur motu circulari et non est motus eius in loco uno, sed in locis diversis,
76
tollitur a loco, in quo fuit quandoque, et non est in eo hora, et in loco, in quo non fuit hora, est hora, et hoc non est nisi
77
propter diversitatem angulorum. Et similiter est in reliquis figuris, quae non sunt rotundae neque lineae sunt egredientes
78
ex medio aequales sicut figura, quae dicitur lenticula, et sicut figura, quae dicitur ovalis. In omnibus enim istis figuris et
79
quae sunt eis similes, quando est orbis secundum aliquam figuram earum, deinde movetur motu circulari, accidit, ut sit
80
extra ipsum vacuitas et locus, quoniam non est revolutio totius et eius incessus super unum locum semper, sed super loca
81
diversa, sicut diximus nuper. Et dico iterum, quod numerus omnium motuum est motus caeli, quoniam ipse solus est motus
82
continuus aequalis sempiternus. Et dico iterum, quia principium numeri omnis rerum est minimum. Si ergo illud est ita et
83
est motus minor ipse, qui est velox valde, est proculdubio velocior omnibus motibus motus caeli. Et dico iterum, quod minor
84
figurarum et parvior earum, scilicet quae incipiunt a loco et perveniunt ad ipsum, est linea circuli. Si ergo est linea circuli
85
minor figurarum et parvior omnibus lineis figurarum, est motus circuli proculdubio velocior omnibus motibus. Si ergo illud
86
est ita et est motus caeli circularis et est iterum velocior omnibus motibus, proculdubio tunc caelum est rotundum orbiculatum.
130
87
|287a30|[Bekker] Potest autem aliquis sufficere et verificare, quod caelum est rotundum propter corpora existentia in medio. Dico,
88
quod aqua est super terram et aer est super aquam et ignis est super aërem et corpora superiora super ista corpora, quae
89
diximus. Verumtamen illa superiora corpora non sunt continua cum istis corporibus inferioribus, |287b1|[Bekker] sed sunt tangentia
90
ipsa tantum. Superficies autem aquae est rotunda; quod est, quia res existens cum re tangente ipsam rotunda, est rotunda
131
59
iterum necessario. Si ergo illud est ita, tunc manifestum est et clarum, quod caelum est rotundum orbiculatum propter
60
istum modum quem narravimus iterum. Convenit autem nobis nunc, ut ostendamus et exponamus, si est terra superficialis
61
aquae. Dico ergo, quod hoc est manifestum et planum, cum nos confitebimur, quod res currit ad inferiorem locorum et quod
62
inferior locorum est locus propinquus centro. Afferamus ergo nunc a centro duas lineas, quarum una sit a littera A ad
63
litteram B, et linea altera sit a littera A ad litteram C, et aggregemus inter utrasque per lineam aliam, quae sit linea, quae
64
est apud litteram B et litteram C. Est ergo linea basis. Dico, quod linea, quae est apud litteram A et litteram D, est minor
65
et parvior duabus lineis egredientibus a centro, et haec est figura, quam posuimus. Si ergo illud est ita, est tunc ille locus
66
inferius inferior et profundior aliis, et aqua currit ad ipsum proculdubio, donec aequatur illa linea, scilicet linea basis, cum
67
duabus lineis egredientibus a centro necessario. Est ergo linea, quae est apud litteram A et litteram D et litteram E, aequalis
68
duabus lineis egredientibus a centro necessario. Cum ergo consequitur aqua illum locum, quiescit et stat et non currit, et
69
est linea contingens duas lineas egredientes a centro circularis. Si ergo istud est secundum hoc, est tunc superficies aquae
70
rotunda proculdubio et est linea, quae est apud litteram B et litteram E et litteram C. Iam ergo ostensum est nunc et certum,
71
quod mundus totus est rotundus orbiculatus et quod ipse decenter est factus decore, qui est finis decorum. Verumtamen
72
non potest aliquid eorum quae manibus fiunt, assimilari decori circuli, nec aliquid eorum quae cadunt sub visu omnino,
73
neque est possibile, ut sit aliqua rerum aequalis levis sicut aequalitas naturae corporis continentis et eius levitas, nec similatur
74
altitudo huius corporis alicui ex altitudinibus omnino. Et hoc quidem manifestum et planum; quod est, quia sicut est inter
75
spatium altitudinis aquae de altitudine terrae et sicut est spatium altitudinis elementorum elongatorum elongatione multa,
76
similiter est spatium altitudinis corporis caeli a reliquis corporibus.
133
55
|287b22|[Bekker] Volo autem, ut inquiram etiam de motu corporis primi nobilis. Dico ergo, quia possibile est, ut moveatur corpus
56
rotundum duobus motibus, quorum unus sit a littera A ad litteram B et alter a littera A ad litteram C. Nos vero iam diximus
57
in illis quae sunt praeterita, quod isti motus non sunt contrarii ad invicem. Redeamus ergo ad illud in quo fuimus, et dicamus,
58
quia si non est aliqua rerum vana et non est possibile, ut res sempiternae sint existentes sine causa, et caelum est sempiter-
59
num et motus eius circularis sempiternus, tunc propter quam causam est motus caeli ex quibusdam partibus eius et non
60
est motus ex quibusdam partibus? Et motus eius iste aut est causa rei aut est ei causa. Et dico, quod voluntas super inquisi-
61
tionem causae quarundam rerum occultarum aut inquisitionem de causa omnis rei, et ut non transeatur aliqua ex rebus
62
sine inquisitione et perscrutatione, est ex eis quae putet aliquis, quod illud est aut propter abundantiam paucitatis rationis
63
aut propter malitiam considerationis ex victoria ignorantiae causarum aut ex desiderio multitudinis super casum
64
cognitionis causarum rerum secundum veritatem. Non autem est ex eis quae oportet dimittere cognitio causarum
65
omnium aequaliter, verum convenit nobis, ut consideremus in primis, quod dicit aliquis in causa rei et qualiter fit sufficientia
66
auditori persuasione humana debili aut persuasione forti, |288a1|[Bekker] cui non contradicitur neque resistitur; nam, quando
67
invenit aliquis necessitates puras subtiles sufficientes, oportet tunc, ut laudetur inventor earum et remuneretur. Volumus
68
autem nos redire ad illud in quo fuimus, et dicam causas manifestas expositas cadentes sub oculis, scilicet causam, quare
69
caelum movetur ex quibusdam suis partibus ad quasdam et non movetur ex quibusdam partibus suis ad quasdam. Dico
70
ergo, quod de aptitudine naturae est, ut faciat melius semper et nobilius, in quantum possibile est ei facere illud. Si ergo
71
istud est secundum hoc, tunc est in rebus incedentibus incessu aequali locus superior loco inferiore nobilior et anterior est
72
nobilior et melior posteriore proculdubio, et est dextra nobilior sinistra, sicut diximus nuper, et testis, quod caelum habet
73
primum et ultimum, scilicet nobilius et melius, est quaestio, quam quaesivimus nuper. Causa enim huius quaestionis est
74
absolutio eius et est ipsius expositio; quod est, quia si natura facit in caelo melius et nobilius, tunc ipsa est causa quaestionis
75
et eius absolutio, quoniam melius et nobilius est, ut caelum moveatur motu simplici sempiterno, cui non est abscisio, et ut
76
sit motus eius ex meliori locorum et melior locorum eius est dextra. Iam ergo ostensum est nunc et verificatum, quare caelum
77
movetur ab oriente ad occidentem et non movetur ab occidente ad orientem.
134
90
|288a13|[Bekker] Volo autem inquirere iterum in eo quod futurum est, de motu caeli et in motu primo. Dicam, quod ipse est
91
aequalis, in quo non est diversitas, et hoc quidem est in caelo. Orbium autem, qui sunt sub orbe primo, sunt motus multi,
92
qui aggregantur ad rem unam. Dico ergo, quod si caelum primum movetur motu diverso non aequali, est motui eius vehe-
93
mentia et mollificatio. Vehementia autem motus et eius status aut est in principio motus aut in fine motus aut in medio
135
89
motus sicut res motae ad latera, scilicet animalia. Nos autem non invenimus motui circulari vehementiam neque statum in
90
inceptione eius neque in medio ipsius neque in eius fine; quod est, quia non est ei initium neque finis neque medium, quon-
91
iam ipse est sempiternus in tempore aggregatae multitudinis non diversus. Redeamus ergo et dicamus, quia si non est
92
motui caeli vehementia, non est diversi motus necessario. Diversitas enim motus est propter vehementiam eius et ipsius
93
mollificationem.
137
82
|288a27|[Bekker] Et dico iterum, si omne quod movetur, movetur ex motore, tunc proculdubio diversitas motus est aut propter
83
illud quod movetur, aut propter illud quod movet, aut propter utrumque simul; et hoc erit propter illud quod movet aut
84
non movetur potentia una, aut illud quod movetur, mutatur et non figitur super dispositionem unam, aut est propter mutatio-
85
nem moti et moventis simul. Cum ergo istud sit secundum hoc, non est inconveniens, si illud quod movetur, moveatur
138
79
motu diverso non aequali. Et non est possibile, ut in caelo sit aliqua harum dispositionum quas diximus. Nos enim iam
80
ostendimus in eis |288b1|[Bekker] quae praeterita sunt, et exposuimus, quod motum primum est simplex, non fabricatum neque
81
generatum neque cadens sub corruptione, neque mutatur neque alteratur omnino. Si ergo illud est secundum hoc, tunc est
82
dignius et nobilius et melius, ut sit secundum hunc modum motum primum. Causa enim prima est, quae movet causatum
83
primum, et simplex est illud quod movet simplex et illud quod non cadit sub generatione et corruptione. Si ergo istud est
84
secundum hoc et corpus primum motum non mutatur neque alteratur, est proculdubio illud quod movet hoc corpus, neque
85
alteratum neque mutatum et praecipue, quando est spirituale, cui non est corpus. Non est ergo possibile, ut sit motus caeli
86
diversus, non aequalis.
139
69
|288b6|[Bekker] Si ergo est motus caeli inaequalis, aut mutatur totus et est motus eius quandoque velocior et quandoque tardior,
70
aut sunt partes eius secundum hunc modum. Non autem sunt motus partium caeli diversi, et illud quidem est manifestum
71
et planum. Nam si ipsi essent diversi, elongarentur stellae ab invicem in longitudine temporis; quod est, quia quaedam
72
stellae essent in parte caeli, quae movetur motu veloci, et quaedam earum essent in parte caeli, quae movetur motu tardo,
73
quare elongarentur stellae ab invicem. Hoc autem est ex eis quae esse non possunt in eo quod praeteriit de temporibus.
74
Neque mutatur caelum iterum; quod est, quia mollificatio omnis rei est propter debilitatem eius. Debilitas autem est extra
75
naturam, quoniam est accidens, quod accidit in ea. Debilitas enim existens in animalibus omnibus est accidens extra naturam
76
et sicut magnitudo et synthesis, et illud est per generationem animalium. Ipsa enim generantur ex rebus contrariis diversorum
77
locorum, et non est aliqua partium animalis in loco suo; quapropter fit, quod animal veterascit et finitur velociter. Redeamus
78
ergo nunc ad illud in quo fuimus, et dicamus, si accidentia, quae accidunt extra naturam, non cadunt super corpora prima,
79
quoniam sunt simplicia non inaequalia et sunt in locis suis naturalibus et non est eis contrarium omnino: et non cadit
80
super ea debilitas; et si non advenit eis debilitas, non est tunc motui eorum vehementia neque mollificatio, scilicet nec
81
tarditas nec velocitas; nam si motui eorum est vehementia, est ei mollificatio iterum proculdubio.
140
63
|288b22|[Bekker] Et dico iterum, quia impossibile est, ut sit movens quandoque fortis in tempore infinito et ut sit quandoque debilis
64
in tempore infinito, quoniam non videmus aliquam ex rebus extra naturam accidentalibus, cui sit semper infinitas. Debilitas
65
autem est accidens extra naturam, quapropter non est possibile, ut sit movens debile in tempore infinito, neque est possibile,
66
ut sit movens secundum dispositionem suam naturalem et extra dispositionem suam naturalem simul in tempore aequaliter,
67
scilicet quia non est fortis et debilis simul omnino in tempore infinito; quod est, quia motus, quando debilitatur et molli-
68
ficatur mollificatione sempiterna, est in tempore infinito. Hoc autem est ex eis quae impossibile est esse, quoniam res acci-
69
dentalis extra naturam non est aequalis in tempore rei naturali, neque est possibile, ut movens iterum faciat motum fortem
70
vehementia sempiterna et mollificet ipsum mollificatione sempiterna, quoniam, si est ita, invenies motum non determinatum
71
et infinitum. Nos autem iam diximus, quod omnis motus non est nisi de loco ad locum et quod est determinatus finitus. Et
72
dico iterum, quod motui caeli est tempus terminatum tempore minimum, nec est possibile, ut moveatur in minore illo
73
tempore, sicut non est possibile viatori, ut ambulet, aut percussori chordarum, ut percutiat chordas, in tempore minore
74
illo tempore, in quo est ambulatio et perpercussio chordarum. Omnis enim actio habet tempus parvum terminatum mini-
75
mum quod non praetertransit. Similiter est motui caeli tempus minimum parvum, in quo movetur motus eius circularis,
76
quod non pertransit. |289a1|[Bekker] Quod, si possibile est, ut sit motui huius mundi mollificatio semper aut vehementia sempiterna,
77
tunc quando non est possibile, ut sit una earum, non est possibile, ut sit altera iterum, scilicet quia quando est possibile,
78
ut sit motus additus in vehementia additione sempiterna, est possibile, ut sit additus in mollificatione additione sempiterna,
79
et quando possibile est, ut sit motui additus in mollificatione additione sempiterna, est possibile, ut sit additus in vehementia
80
additione sempiterna. Hoc vero est ex eis quae impossibile est esse, sicut ostendimus et exposuimus nuper. Remanet ergo,
141
83
ut dicamus, quod motus caeli est quandoque vehemens et quandoque mollificatus, et isti motus duo sint vicissitudinarii
84
super ipsum, scilicet quod caelum est quandoque velocioris motus et quandoque tardioris. Hoc est inconveniens, nec est
85
possibile, ut sit omnino, et est simile fabulae. Et si istud esset secundum hoc, tunc non occultaretur a nobis propter casum
86
suum sub oculis; nam quando unum contrariorum ponitur oppositum alteri, est cognitio eorum velocior et sensus cum eis
87
citius. Iam ergo ostensum est nunc et certum per illud quod diximus de antecedentibus et rationibus, quod caelum est
88
unum tantum et quod non est fabricatum neque generatum et quod est sempiternum et quod motus eius est aequalis, in
89
quo omnino non est diversitas.
142
68
|289a11|[Bekker] Volo autem nunc inquirere, postquam complevimus perscrutationem corporis primi, de stellis, et ex quibus
69
corporibus sint et de figuris earum et de motibus ipsarum. Dico ergo, quia ex eis quae conveniunt nobis et sunt necessaria
70
per illud quod diximus in eis, quae praeterita sunt, est, ut ponamus omnem stellam ex stellis de illo corpore in quo incedit.
71
Nos enim diximus in eis quae praeterita sunt, quod hic est corpus aliud praeter haec corpora quattuor, quod incedit incessu
72
circulari. Et dico, quod illi qui dixerunt, quod stellae sunt igneae, non dixerunt, quod ipsae sunt igneae, nisi quoniam ipsi
73
posuerunt corpus superius ignem, et dixerunt, quod necessarium est, ut unumquodque corporum sit ex natura corporis,
74
in quo est fixum situm. Similiter diximus nos iterum, quod stellae sunt ex natura corporis quinti, quoniam positae sunt in
75
eo fixae.
144
69
|289a19|[Bekker] Caliditas autem, quae venit ex stellis, et lumen est propter percussionem et confrictionem aëris factam ex motu
70
earum. De aptitudine enim motus est, ut calefaciat et igniat ligna et ferrum et lapides. Si ergo illud est ita, est propinquior
71
prius et dignius, ut igniatur et calefiat quam reliquae res, et propinquior rerum igni est aër; ergo motus calefacit aerem
72
proculdubio, et verificatio quidem illius est, quod motus ignit et calefacit plumbum, quod est in hastula sagittae. Sagitta
73
enim, quando egreditur ex arcu sagittarii, ignitur plumbum et currit ex hastula sagittae. Redeamus ergo et dicamus, quia,
74
quando stellae igniuntur ex motu, ignitur aër quidem, qui est in circuitu earum necessario, et non igniuntur stellae, nisi
75
quando ipsae incedunt in aëre, et aër, quando movetur ex motu stellarum, fit ignis, quare igniuntur stellae ab eo et calefiunt.
76
Stellae autem, quae sunt in orbe superiore, vadunt in orbe suo; propter illud ergo non igniuntur, et non igniuntur stellae,
77
nisi quoniam aër est sub orbe propinquiore rotundo. Cum ergo incedit ille orbis, calefit aër et ignitur, et praecipue aer, qui
78
est prope viam solis. Propter illud ergo est caliditas solis secundum modum propinquitatis suae ex nobis et elongationis suae
79
desuper capita nostra.
154
92
|289a34|[Bekker] Iam ergo ostensum est nunc et verificatum, quod stellae non sunt igneae et quod lumen earum non est igneum
93
et non cadit propter illud sub visu.
155
63
|289b1|[Bekker] Et dico iterum, quod, quando stellae videntur permutari et caelum totum, tunc proculdubio illud est aut ita, quod
64
utraque sunt quieta aut mota simul, aut ita, quod unum eorum est motum et alterum quietum. Dico ergo, quod impossi-
65
bile est, ut sint simul permutata et utraque sint quieta et terra sit quieta; nam, si illud esset secundum hoc, non videremus,
66
quod videmus de stellis. Sit itaque nunc terra quieta, donec inquiramus de ea in futuro inquisitione sufficiente. Remansit
67
autem nobis, ut dicamus, aut ut sint ambo mota, scilicet caelum et stellae, aut ut unum eorum sit motum et alterum quietum;
68
quod, si fuerint ambo mota, erit velocitas utrorumque in motu uno similis. Hoc autem est extra rationem, ut sit motus stel-
69
larum et caeli unus; esset enim tunc velocitas motus cuiusque stellarum similis motui orbis, in quo incedit, et perveniret
70
cum orbe suo ad locum unum in hora una, et accideret tunc, quod locus stellae iam perambulasset circulum et circulus
71
incessisset revolutione et revolveretur cum stella in hora una. Sed non est ex eis quae necessarium est, ut sit velocitas motus
72
stellae secundum modum magnitudinis circulorum. De circulis autem non est ignotum, quin sit velocitas motus eorum
73
secundum modum magnitudinis ipsorum, sed est illud necessario. Non autem oportet, ut sit illud in stellis, quae sunt in
74
circulis, scilicet ut sit velocitas motus stellae secundum modum magnitudinis orbis sui, quoniam, si stella perambulat orbem
75
magnum velociter secundum modum magnitudinis suae, proculdubio si permutantur stellae ex quibusdam orbibus suis ad
76
orbem alium, est incessus quarundam earum velocior et quarundam earum tardior. Quare non est tunc stellis motus
77
proprius, sed circuli, qui deferunt eas, sunt incedentes cum eis. Et dico iterum, si essent stellae et orbes non causati, scilicet
78
si essent absque causa et factore, non esset necessarium in omnibus stellis, ut esset orbis magnus et ut incederent stellae,
79
quae essent in eo, velociter secundum modum magnitudinis orbis, quod, si essent stella una aut stellae duae secundum
80
hunc modum, non esset horrendum, sed quod omnes stellae sint secundum hunc modum, iste est sermo similis fabulae;
81
neque est in rebus naturalibus, ut sit aliquid secundum aliquam dispositionum sicut fortuna et casus. Et fortuna iterum
82
non potest esse in omnibus rebus, scilicet ut sit rebus causa.
156
81
Redeamus ergo ad illud in quo fuimus, et dicamus, quia, si circuli sunt quieti et stellae sunt mobiles, est illud iterum horren-
82
dum extra rationem propter causam, cuius rememorationem nuper explevimus; quod est, quia accideret, quod motus
83
stellarum esset secundum modum magnitudinis circulorum. Dico ergo, quia manifestum est et certum, quia non est neces-
84
sarium, ut circuli et stellae moveantur simul, neque est possibile, ut stellae moveantur. Remanet ergo, ut dicamus, quod
85
circuli moveantur et quod stellae quietae sint, rotundae et fixae compositae in circulis, cum quibus incedunt circuli; nam,
86
cum sit secundum hunc modum, non accidit, ut sit sermo noster iste extra rationem. Necessarium est enim, ut sit velocitas
87
motus orbis magni ex orbibus compositis in loco uno secundum modum magnitudinis suae, |290a1|[Bekker] nam, sicut in reliquis
88
corporibus corpus magnum ex eis perambulat locum suum incessu veloci, similiter corpora rotunda. Dico, quod corpora
89
magna ex eis incedunt incessu veloci secundum modum magnitudinis suae.
158
65
|290a4|[Bekker] Et dico iterum, quia, quando circuli incedunt tantum sine stellis, non scinditur caelum et non interrumpitur. Nos
66
autem iam ostendimus in eis quae praecesserunt, quod caelum est continuum non seiunctum omnino. Et dico iterum, quia
67
stellae sunt orbiculatae rotundae. Et antiqui quidem dixerunt illud, et diximus nos illud et confitemur ipsum iterum, quon-
68
iam posuimus eas ex corpore quinto orbiculato. Et dico, quod corpori huic sunt duo motus, quorum unus est tropicus et
69
alter est revolutio involubilis. Si ergo stellae moventur, tunc proculdubio motus earum est secundum unum illorum duorum
70
motuum. Si ergo motus earum est revolubilis, sunt fixae in locis suis omnino. Nos autem videmus eas permutare loca sua.
71
Et si ipsae non permutarent loca sua, non confiterentur illud homines communiter et reciperent illud. Et si esset motus
72
earum secundum hunc modum, oporteret, ut esset motus stellarum omnium similis huic motui. Nunc autem sol solus videtur,
73
qui moveatur hoc motu apud ortum suum et suum occasum et non putatur secundum hanc dispositionem nisi non propter
74
se, sed propter longitudinem suam ab oculis nostris; quod est, quia visus, quando elongatur multum et extenditur, involvitur
75
propter debilitatem suam et revolvitur. Propter hanc ergo causam motus solis solus putatur involubilis gradatus, et propter
76
hanc causam iterum stellae fixae putantur igneae splendidae. Stellae autem haesitantes fiunt propter illud iterum non
77
igneae luminosae, et quoniam sunt propinquae nobis; propter dispositionem igitur vicinitatis nostrae comprehendit eas
78
visus et consequitur eas consecutione forti. Visus autem non potest consequi stellas fixas et comprehendere eas, nisi quia
79
tremit et inclinatur propter longitudinem earum ab eo. Cum ergo debilitatur visus et involvitur, videt, quod stella haec
80
est mota hoc motu involuto conversivo, et non negatur, quin videns moveat visum.
159
87
|290a24|[Bekker] Et dico iterum etiam, quia stellae non moventur in motu rotundo. Et illud manifestum est et clarum, quoniam
88
res involuta convertitur necessario et revolvitur, et quod facies lunae est apud nos et opposita nobis, semper non mutatur.
89
Redeamus ergo nunc et dicamus, quod, si stellae moverentur per se, esset necessario, ut moverentur motibus suis sempiternis,
90
et sunt illi duo motus, quos diximus nuper. Nos autem non videmus eas moveri istis motibus. Si autem non moventur istis
91
motibus, tunc proculdubio motus earum non sunt per se omnino.
161
72
|290a29|[Bekker] Et dico iterum, quia extra rationem est, ut natura posuerit stellas mobiles et non praeparaverit eis instrumentum
73
motus, et natura quidem non ponit aliquid vanum absque causa. Et impossibile est, ut natura ingeniet animalibus et in-
74
tendat in eis et recedat ab istis corporibus nobilibus sublimibus habentibus proprietates et naturas ultimas et ut exspoliet
75
ea a rebus, quibus possibile est, ut incedant per se, et elonget eas a rebus, quae habent instrumentum motionis suae. Et dico
76
iterum, quod necessarium est per hunc modum omni qui inquirit de his rebus, ut fiat ei sufficientia et dicat, |290b1|[Bekker] quod
77
caelum totum est orbiculare et quod omnis stella ex stellis est orbicularis rotundae figurae et quod figura orbicularis est
78
convenientior omnibus figuris motui caeli, quoniam caelum, quando est orbiculare, movetur motu veloci oboediente et
79
adhaeret loco suo, non removetur omnino. Si autem figura rotunda iterum est inconveniens et non apta motui, qui est ad
80
ante scilicet locali, sicut est convenientia lineae in esse aequalis, verum ipsa elongatur a figura corporum, quae moventur
81
motu locali, dico ex medio et ad medium: tunc, si istud est secundum hoc et est necessarium, ut caelum moveatur motu
82
circulari et ut stellae non moveantur per se, est vere unumquodque eorum rotundum orbiculare et erit unum eorum mobile
83
et alterum quietum stans.
162
89
|290b12|[Bekker] Dico autem, quod manifestum est et clarum illud quod diximus iterum in sermone eius qui dixit, quod accidit
90
ex incessu orbium et stellarum vox suavis propter convenientiam strepitus incessus orbium et stellarum. Et dictor quidem
163
71
huius sermonis non dixit ipsum, nisi stulte propter superfluitatem ignorantiae et dementiae super alia ab hoc. Homines enim
72
putaverunt, quod ex incessu horum coporum magnorum maximorum accidat strepitus necessario; quod est, quia nos videmus
73
in eis quae sunt coram nobis ex corporibus, quae non sunt secundum magnitudinem et molem solis et lunae neque secundum
74
velocitatem motus eorum, quando incedunt, accidit ex eorum incessu tinnitus et strepitus necessario. Et dixerunt iterum,
75
quia non est possibile, ut incessus harum stellarum magnarum maximarum sit incessus velox, quam ob rem sit ei tinnitus
76
et vox. Si ergo non est possibile illud et est earum velocitas secundum modum elongationis earum ad invicem, est proculdubio
77
vox accidens ex incessu earum circulari risus, derisio et cachinnus. Verumtamen ipsi sciunt, quod ille sermo eorum est
78
extra rationem, scilicet ut sit incessui horum corporum vox magna et ut nos non audiamus eam. Dixerunt enim, nos
79
non audimus hanc vocem propter causam, quam nos dicemus, et est, quando nos nascimur, cadit in auditibus nostris vox
80
orbium et stellarum et implet eos. Propter illud ergo non ostenditur haec vox ex contrario suo, quod est silentium. Cognitio
81
enim vocis non est nisi per contrarium suum, dico silentium. Et testimonium super illud sunt aerarii. Ipsi enim non possunt
82
discernere inter vocem et silentium propter dispositionem consuetudinis eorum et impletionem ipsorum audituum ex voce
83
malleorum, et hoc contingit in hominibus. Ipsi enim non possunt discernere rem, in qua submerguntur et quam consuescunt
84
ex suo contrario, sicut discernit, qui non consuescit illud.
164
57
|290b31|[Bekker] Et non dixerunt hunc sermonem nisi per sermonem ridiculosum derisorium, sicut diximus nuper. Sed non possibile
58
est, ut sit secundum quod dixerunt, quoniam sermo eorum iste est impossibilis, dico, ut accidat motus corporum superiorum
59
et nos non audiamus ipsum, et quia causa, quam ipsi dixerunt in illo, est debilis valde; quod est, quia nos, quamvis non
60
audiamus vocem motuum orbium et stellarum propter causam, quam ipsi dixerunt, tamen oportet, ut imprimat vox eorum
61
in nos, quamvis non sentiamus eam. Voces enim magnae et strepitus vehementes in spissis corporibus mortuis operantur,
62
sicut vox tonitrui et eius strepitus fortasse faciunt dolorem capitis et findunt lapides et eradicant eos |291a1|[Bekker] et corpora
63
vehementia. Si ergo vox tonitrui efficit haec, tunc quanto dignius est, ut efficiat illud vox accidens ex incessu corporum
64
multorum magnorum et ut perveniat ad nos necessario et ut nos non toleremus virtutem eius et vehementiam ipsius et ut
65
terreamur ex victoria eius super nos. Et dico iterum, quod nos non audimus ex incessu orbium et stellarum vocem et quod
66
corpora non suscipiunt aliquid terribile ex motu orbium neque aliquam impressionum, quoniam non est motui eorum sonus
67
neque strepitus, et quod causa illius est manifesta patens per illud quod diximus in eis quae praeterierunt. Et hoc iterum
68
est, quod verificat sermonem nostrum, nam est verus, non repellitur nec contradicitur sermo eius qui dixit, quod omnes
69
stellae sunt fixae, non moventur. Pythagoricos autem ingreditur error et haesitatio per hoc quod dicunt, quod motui superiori
70
est vox delectabilis per illud quod vident apud nos fieri; quod est, quia ex omni re quae incedit per se, accidit vox et tinnitus,
71
et ex omni re fixa firma in incessu itineris, sicut sunt partes navis, non accidit vox neque tinnitus, neque ex incessu navis
72
accidit vox iterum, quando est in flumine currente veloci motu incedens. Quod si aliquis dicat, quia impossibile est esse,
73
ut non accidat ex incessu prorae navis et pectore eius tinnitus vehemens et non accidat vox ex incessu navis et eius motu,
74
dicemus, quod, si illud quod defertur, asportatur et est separatum a delatore incedente, accidit ex eo vox, et si, quod defer-
75
tur, portatur <et> est continuum cum delatore incedente, non accidit ex eo vox neque strepitus; si illud ergo est secun-
76
dum hoc, tunc nos dicimus hic iterum, quia, si esset aliquod corporum superiorum in aëre spisso in umbra triplicato
77
aut in igne, sicut est sermo dicentium illud, accideret proculdubio ex motu eorum vox et strepitus et perveniret ad nos
78
illa vox et imprimeret in nos et scinderet corpora mortua et pertunderet ea. Nos autem, quia non videmus, quae diximus in
79
istis corporibus, quae sunt ante nos et apud nos ex motu illorum corporum superiorum, tunc manifestum est et clarum, quia
165
61
stellis non est motus omnino neque motus animalis neque motus violentus frequens. Stetit ergo natura, donec posuit
62
stellas, ne moverentur, quia ipsa sciverit, quod accideret ex motu earum; quare praeparavit hanc praeparationem et posuit
63
eas fixas stantes compositas; nam, si ipsae moverentur, non figeretur aliquid ex rebus in eo quod sequitur nos secundum
64
dispositionem suam, et finirentur res et moverentur ex vehementia vocis earum et ipsarum strepitu. Iam ergo manifestum
65
est et planum, quod figura stellarum est orbicularis rotunda et quod ipsae sunt fixae firmae et non moventur omnino.
66
|291a29|[Bekker] Dico iterum in ordine stellarum et earum compositione et qualiter est situs cuiusque earum. Nam de eis sunt
67
primae, et ex eis sunt postremae, et elongantur aliae ex aliis secundum longitudinem aliarum ex aliis. Nos quidem iam
68
diximus has res in libro nostro, qui dicitur astrologia, et determinavimus eas in ipso determinatione sufficiente. Hic autem
69
nunc dicimus, quia accidit vere unicuique stellarum, ut sit motus eius secundum modum elongationis eius. Dico, quod ex
70
eis sunt quarum motus est multiplex tardus; nam unaquaeque stellarum incedit |291b1|[Bekker] in orbe suo contra incessum caeli
71
primi, et est illud verum. Dico, quia stella posita prope motum primum simplicem revolvitur revolutione sua in tempore
72
multo et quod stella posita longinqua a motu primo simplici revolvitur revolutione in tempore parvo. Reliquarum vero
73
stellarum, quae appropinquat motui primo simplici, revolvitur revolutione in tempore pluri, et quae illarum elongatur ab
74
illo motu, revolvitur revolutione in tempore minore. Et illud quidem verum est, quoniam, quae earum appropinquat motui
75
primo simplici, consequitur necessario ex eo consecutionem maiorem, et quae ex eis elongatur, consequitur consecutionem
76
debilem propter dispositionem longitudinis eius ab eo, et quae sunt ex eis in eo quod est inter illud, consequuntur de motu
77
simplici secundum modum longitudinis eius et ipsius propinquitatem, sicut ostenderunt et exposuerunt illi qui dicuntur
78
mathematici et sunt auctores almagesti.
169
77
|291b11|[Bekker] Volo autem nunc iterum, ut dicam figuram stellarum. Dico autem, quia convenit speculanti in his rebus, ut con-
78
fiteatur, quod figura uniuscuiusque earum est figura orbicularis. Nos autem nuper ostendimus et diximus, quod stellae non
79
moventur omnino per se et quod natura non fecit aliquid vanum et exspectavit super illud. Si ergo est ita, tunc vere figuravit
80
res, quibus non est motus, scilicet stellas, cum figura omnino immobili. Stella autem non movetur, quoniam non est aliquid
81
instrumenti motus, quo moveatur. Si ergo illud est ita, tunc manifestum est et patens, quod spissitudo corporis stellarum est
82
rotunda orbicularis aequaliter et non est diversitas inter eas in illo. Verificatio autem eius quod diximus, est luna; nam ipsa
83
est patentioris ostensionis quam reliquae stellae, quod ipsa est orbicularis propter dispositionem suae faciei; nam si ipsa
84
non esset orbicularis, non esset in additione sua et sua diminutione ut novacula et non esset gibbosa et quandoque secundum
85
medietatem. Et nos quidem iam diximus iterum in libro astrologiae, quod si sol non esset orbicularis, non esset eius eclipsis
86
ut novacula. Si ergo invenitur aliqua stellarum rotunda orbicularis, tunc proculdubio manifestum est et clarum, quod stellae
87
omnes sunt orbiculares iterum.
170
77
|291b24|[Bekker] Volo autem nunc inquirere de duabus quaestionibus inquisitione sufficiente. Convenit enim, ut inquirat de eis
78
inquisitor. Dicam ergo in utrisque secundum summam scientiae nostrae et nostrae sententiae. Verumtamen non oportet
79
alicui, ut videatur, quod illud sit ex nobis audacia et praesumptio, sed oportet, ut miretur ex cupiditate nostra super philo-
80
sophiam et sollicitudinem nostram in ea. Cum ergo inquirimus quaestiones topicas et possumus solvere eas solutione parva
81
subtili, tunc convenit auditori, ut vehemens sit gaudium eius et delectetur per illud pectus eius. Quaestio autem prima est
82
ista, quod mirabilia naturae sunt multa; hoc ergo unum ex eis non est minus reliquis eius. Dico, quod nos volumus scire,
83
per quam causam omnis orbis longinquus ab orbe primo non movetur motu multo sempiterno. Necessarium enim est
84
secundum opinionem opinantis, cum corpus primum movetur motu uno, ut orbis propinquus ei moveatur motibus paucis,
85
duobus aut tribus. Nunc autem accidit ei contrarium eius quod diximus.
171
71
|291b35|[Bekker] Quod est, quia sol et luna moventur motibus paucis paucioribus motibus stellarum haesitantium et loca earum
72
longinqua sunt a medio et propinqua corpori primo. Et hoc quidem manifestum est patens cadens sub visu in quibusdam
73
stellis haesitantibus. Nos enim vidimus lunam, et erat secundum medietatem intrans sub stellam Martis, et occidit Mars a
74
nobis ab eo quod sequitur nigredinem lunae, deinde apparuit et exivit ab eo quod sequitur albedinem lunae, et vidimus eum.
75
Et similiter dicunt de reliquis stellis haesitantibus Aegyptii et Babylonici, qui viderunt illud et consideraverunt ipsum annis
76
multis, et accepimus nos ab eis et verificavimus sermonem eorum et scivimus scientia nobili multa in unaquaque stellarum.
77
|292a10|[Bekker] Quaestio vero secunda est haec. Nos quidem volumus scire, per quam causam sunt in orbe primo stellae multae,
78
quarum non comprehenditur numerus, et in reliquis orbibus est omnis stella in orbe uno, et non videmus in aliquo eorum
79
duas stellas neque tres fixas in eo. Dico ergo, quia convenit quaerenti cognitionem rerum, ut inquirat de eo. Illud enim
80
est ex eis quae addunt in bonitate intellectus et in eius subtilitate, quamvis harum rerum scientia sit difficilis propter
81
paucitatem causarum cognitionis earum et longitudinem ipsarum et earum sublimitatem super reliquas res. Verumtamen
82
nos cum hoc si usi fuerimus eo quod est in ipsa, et nos dixerimus illud nunc, non erit haec quaestio extra rationem neque
83
effugiet a nobis eius cognitio. Nos tamen non intelligimus haec corpora nobilia et videmus ea nisi corpora tantum, et quod
84
in eis est compositio et ordo, praeter quod sit eis anima omnino. Dico ergo, quia ex eis quae conveniunt nobis, ut intelli-
85
gamus, quod ipsa sunt viva habentia operationem animalem. Nos enim, si intellexerimus ea cum hac dispositione et aestima-
86
verimus, non inveniemus motus eorum vanos nec effugiet a nobis cognitio illius.
172
82
|292a22|[Bekker] Incipiamus ergo nunc et dicamus, quod res bona completa est existens bona absque operatione et non eget opera-
83
tione, cum qua recipiat bonitatem, et quod res propinqua bonitati est, quae recipit eam operatione una parva, et quod res
84
longinqua a bonitate est res, quae recipit eam operationibus multis, sicut est in corporibus hominum. Eorum enim sunt,
85
quae sunt sana absque operatione et absque aliquo extenuatorio, et ex eis sunt, quae suscipiunt sanitatem per venationem
86
et exercitium et per curationem multam, et ex eis sunt quae non suscipiunt sanitatem, quamvis laborent et exercitentur
87
multum et quamvis cupiant cupiditate tota.
173
61
|292a28|[Bekker] Et dico iterum, quia rectificationes rei unius sunt faciliores et leviores rectificationibus rerum multarum et recti-
62
ficationes rei semel et bis sunt faciliores quam rectificationes eius multotiens. Et quando res suscipitur operatione una et
63
operationibus duabus, est facilior quam res, quae suscipitur operationibus multis. Et quae suscipitur operationibus multis,
64
est vehementior et difficilior. |292b1|[Bekker] Secundum hoc ergo oportet, ut intelligamus operationes stellarum, dico quantitatem
65
operationum animalium et plantarum. Operationes enim hominis et eius actiones sunt multae, quoniam potest dirigere res
66
multas, quapropter multiplicantur eius operationes et ipsius actiones. Eius autem operationes non sunt propter ipsum, sed
67
propter rem aliam, quoniam ipse non est cum integra bonitate. Res autem integra bona non indiget operatione, qua sit
68
bona, quoniam ipsa est illud propter quod est omnis operatio et actio. Et complementum operationis est per rem efficientem
69
operationem propter aliquam rerum et per rem, propter quam agit efficiens. Redeamus ergo et dicamus, quod ex rebus
70
sunt, quae recipiunt rem bonam per operationem unam, et ex eis sunt, quae suscipiunt eam per operationes multas. Ve-
71
rumtamen operationes multae faciunt eas desiderare et scandere ad hoc, ut consequantur illam bonitatem. Bonum enim
72
completum est unum, sicut diximus nuper, non indigens operatione, qua fiat bonum. Et ex rebus sunt, quae sunt pro-
73
pinqua ei per operationem parvam, et ex eis sunt, quae sunt propinqua ei per operationem multam, et ex eis sunt, quas
74
non est possibile esse ei propinquas omnino, sed sufficit, quando sunt propinqua rei ultimae, et approximant bonae, sicut
75
sermo noster, quod sanitas est ultimum et est complementum. Et ex corporibus quaedam sunt propinqua sanitati com-
76
pletae per operationem parvam et sunt sana. Et alia sunt quae sunt sana per extenuationem corpoream, et alia sunt quae
77
sunt sana per cautelam multam, et alia sunt quae non suscipiunt sanitatem per cautelam, sed per operationem aliam. Sunt
78
ergo motus multi, quibus corpora fiunt propinqua sanitati completae. Et dico iterum, quod ex corporibus sunt, quae non
79
possunt esse sana, sed est eis possibile potentia, ut tantum custodiantur, et alia sunt quibus non est possibile cautela, sed est
80
eis possibilis potentia, ut sint extenuata cum quadam extenuatione. Unicuique autem horum corporum est finis praeter
81
finem sui corporis.
174
91
|292b17|[Bekker] Dico ergo iterum sermone aggregato, quod perfectio omnis rei ex rebus est, ut suscipiat complementum et ultimum.
92
Si autem non potest illud, nobilius et melius est, ut sit propinqua completo bono. Omne enim quod ei appropinquat, est
93
magis completum et melius.
175
91
|292b19|[Bekker] Quapropter fit, quod terra non movetur omnino, et factum est, quod corpora, quae appropinquant ei, moventur
92
motibus paucis, quoniam non perveniunt ad ultimum, sed recipiunt rem, quae potest recipere causam primam divinam
93
secundum modum suae potentiae et virtutis suae. Caelum autem primum suscipit eam motu uno veloci, corpora vero media,
94
quae sunt inter corpus primum et corpora ultima, recipiunt eam iterum motibus multis.
176
83
|292b25|[Bekker] Volo autem iterum nunc absolvere quaestionem secundam et quare in orbe primo habente motum unum sunt
84
stellae multae, quae non comprehenduntur, et quare in unoquoque reliquorum orbium habentium motus multos est stella
85
una. Dico ergo, quia vere istud est secundum hoc, nam ex eis quae oportet intelligi, est, quod orbis primus est principium
86
et virtus et causa in vita omnis vivi plus quam reliqui orbes valde, quapropter fit, quod orbis primus comprehendit corpora
87
multa, et fit, quod omnis orbis ex reliquis orbibus comprehendit stellam unam. |293a1|[Bekker] Et dico iterum, quia vere factum
88
est, quod orbis primus existens unus movet corpora multa spiritualia, et factum est, quod isti orbes existentes multi movet
89
unusquisque eorum corpus unum tantum; quod est, quia omnis orbis ex orbibus haesitantium movetur motibus multis et
90
orbis primus movetur motu uno. Secundum hoc ergo temperavit natura inter utrosque et ordinavit eos et posuit eis com-
91
positionem et ordinem. Dico, quia ipsa dedit motui uni corpora multa et dedit corpori uni motus multos.
177
85
|293a4|[Bekker] Et dico iterum, quia non est in unoquoque habentium motus diversos stella una, nisi quia unusquisque eorum movet
86
corpora multa, scilicet orbis continens orbem stellarum, quae sunt in eo haesitantes. Orbis enim postremus, scilicet continens
87
stellas haesitantes, incedit et est fixus in orbibus multis, et omnis orbis ex eis est compositus, ut sit operatio orbium, qui
88
revolvunt et volvunt stellam haesitantem, operatio communis, et unicuique eorum est motus et operatio propria iterum.
89
Si autem essent in unoquoque orbium haesitantium stellae multae, esset orbis ultimus in poena et labore, cum ipse moveret
90
orbes, qui sunt post ipsum, motu diverso et revolveret eos, et in unoquoque eorum essent stellae multae. Nos vero iam
91
multotiens diximus, quod omne corpus finitum habet virtutem finitam, propter hanc causam iterum est in unoquoque
92
orbium haesitantium stella una tantum.
178
99
|293a11|[Bekker] Iam ergo explevimus determinationem stellarum, et quomodo sit motus earum, et quae res sit substantia earum,
100
et figurae ipsarum et earum loca et ipsarum compositio determinatione sufficiente persuadente.
179
60
|293a15|[Bekker] Volo autem nunc iterum narrare modum terrae et inquirere de ea et de loco eius et an sit ex rebus quietis an ex
61
rebus, quae moventur. Dico ergo, quod primi diversificati sunt in locis suis et quod omnes qui aestimant, quod caelum est
62
finitum, dicunt, quod terra est locata in medio. Secta autem Pythagorae et qui sunt habitantes in Italia, diversificantur ab
63
eis. Dicunt enim, quod ignis est locatus in medio et quod terra est una ex stellis et quod ipsa movetur super medium et
64
incedit incessu circulari, et fiunt ex incessu eius circulari nox et dies. Et posuerunt terram aliam oppositam huic terrae et
65
nominaverunt eam antipota, et non dixerunt hunc sermonem et viderunt hanc sententiam, nisi quoniam ipsi non inquire-
66
bant cognitionem causarum rerum. Et sermo in ea quidem est propter visum. Verumtamen ipsi pertranseunt visum ad
67
quasdam voluntates, deinde student ad affirmandam illam voluntatem. Et dixerunt alii multi primorum, sicut dixerunt
68
illi, et non posuerunt locum terrae medium. Et dixerunt, quod terra non est posita in medio, praeter id quod ipsi non firma-
69
verunt sermonem suum ex visu nec ex ratione, sed ex quibusdam sermonibus primorum; quod est, quia ipsi putaverunt,
70
quod necesse est rei nobili pretiosae, ut sit in eo loco nobili, et quod ignis est nobilior terra et quod status loci est nobilior
71
medio et quod pars media mundi est status. Posuerunt ergo rationes suas ex his modis, quos diximus, quare non con-
72
fitentur, quod terra sit fixa in medio orbis, immo |293b1|[Bekker] ignis est locatus in medio orbis. Et secta quidem Pythagorae
73
dixit iterum, quod propter hanc causam, quam nos diximus, sit ignis in medio; quod est, quia ex illis quae oportet con-
74
servari, est res nobilis, in mundo autem non est, quod sit nobilius eo, et est ignis. Medium autem est conservans res.
180
79
|293b3|[Bekker] Quapropter nominaverunt ipsum primi carcerem aequalem, scilicet locum poenae. Et non dixerunt hunc sermonem,
80
nisi quoniam ipsi ignoraverunt intentionem medii. Medium enim absolutum cadit super intentiones duas, quarum una est
81
super medium corporis et magnitudinis et altera super medium naturale. Dixerunt ergo in medio, secundum quod ipsum
82
est intentio una. Nos autem dicimus, quod non est medium animalis et medium corporis unum. Similiter ergo convenit
83
nobis, ut intelligamus caelum totum iterum, et non est necesse eis propter hanc causam, quam diximus, ut inducant super
84
se modum totius et ut ponant centrum carcerem et conservans res, sed convenit eis, ut inquirant de qualitate medii et in
85
quo loco est, et quod medium naturale est melius et nobilius. Medium autem loci est, sicut si sit postremum et ut non sit
86
primum; quod est, quia medium est terminatum et horizon terminatus. Iam ergo nunc complevimus narrationem loci
87
terrae et figurae eius.
181
75
|293b16|[Bekker] Volo autem referre nunc iterum diversitatem primorum in quiete terrae et motu eius. Dico ergo, quod primi
76
diversificati sunt in quiete eius et ipsius motu. Ex eis enim fuerunt, qui narraverunt illud et dixerunt, quod terra non est in
77
medio, deinde dixerunt, quod ipsa movetur super medium, deinde dixerunt iterum: non est haec terra tantum, sed et terra alia,
78
quae nominatur antipon, sicut diximus in eis quae praeterierunt. Et ex eis fuerunt qui dixerunt, quia possibile est, ut sint
79
corpora multa, scilicet terrae multae sicut haec terra, quae moveantur super medium. Verumtamen occultantur a nobis
80
propter cooperturam huius terrae facientis illud iterum. Sed terra ista non facit haec tantum, verum illae terrae faciunt
81
illud iterum. Dixerunt ergo, quando terra non est centrum et est longinqua a medietate circuli sui, non prohibentur stellae
82
propter illud apparentes, quin cadant sub visibus nostris, cum nos non habitemus in centro. Et similiter, si terra esset locata
83
in medio, non occultarentur stellae illae a nobis quae sunt in medietate circuli, cum nos elongaremur a polo. Et ex eis
84
fuerunt, qui dixerunt, quod terra locata est in centro et quod ipsa movetur et revolvitur super orbem, qui dicitur orbis
85
extensus semper, sicut dictum est in libro, qui dicitur Timaeus.
182
79
|293b32|[Bekker] Et dico iterum, quod antiqui diversificati sunt iterum, sicut quod diximus, diversitate in figura terrae. Ex eis
80
enim fuerunt, qui dixerunt, quod figura terrae est rotunda orbicularis, et ex eis fuerunt, qui dixerunt, quod ipsa est lata
81
sicut figura tympani, |294a1|[Bekker] et aestimaverunt, quod signum illius est, quod sol, quando occidit et oritur, occultat eum
82
ad longitudinem, non ad rotunditatem. Si ergo ipsa esset rotunda, oporteret, ut essent sua velamina rotunda. Et non dixe-
83
runt hunc sermonem, nisi quia ipsi dimiserunt cogitationem in longitudine solis et magnitudine revolutionis eius et quod
84
ipse videtur ex longinquo longus, sicut accidit in his circulis parvis; ipsi enim videntur ex longinquo aequales. Illis autem
85
conveniret, ne negarent, quod altitudo terrae est rotunda per dispositionem, quam diximus de errore sensuum, et ut veri-
86
ficarent, quod ipsa est circularis rotunda. Verum ipsi dimiserunt verificare illud et dixerunt, ut affirmarent sermonem suum
87
per hoc quod dixerunt, quod figura terrae non est facta nisi secundum figuram tympani propter dispositionem quietis suae,
88
quare quiescit propter illam figuram necessario.
183
61
|294a11|[Bekker] Dicimus nos ergo sermone aggregato, quod sententiae et ingenia, quae dixerunt antiqui in motu terrae et in eius
62
quiete, multiplicantur valde. Rem autem, in qua haesitaverunt antiqui communiter et non fuit eis vera, necesse est nobis
63
rememorari. Dico ergo, quod ex eis propter quae oportet, ut homo miretur, si non fuerit cognitio eius bestialis, privata
64
ratione et ratiocinatione, est, quando nos fortasse accipimus partem parvam terrae et elevamus eam super terram, tunc, si
65
nos dimittamus eam, non stat in loco suo et non figitur in loco aëris, in quo dimisimus, sed descendit inferius. Et quanto
66
plus fuit pars terrae magna grandis, est velocior ad descendendum. Et si aliquis accipiat terram totam, deinde elevet eam
67
et dimittat eam, stabit et non removebitur ex loco suo et non descendet inferius. Quomodo ergo figetur hoc grave totum?
68
Mirabitur ergo ex hoc homo. Et dico iterum, quia si accipiat homo aliquas partium terrae et elevet eas super terram, deinde
69
dimittat eas et removeatur terra ex loco suo, quem inveniunt partes, antequam cadant illae partes super eam, non remanent
70
cum loco suo aëris, in quo dimissae fuerunt, neque quiescunt iterum in loco, super quem cadunt, postquam alienantur partes
71
ab eo, sed incedunt inferius, cum non sit aliquid prohibens eas, quin descendant et ruant inferius velociter, dum non prohibet
72
eas aliquid. Dico ergo, quod inquisitio antiquorum de causa cognitionis huiusmodi et haesitationis eorum in eo est philosophia
73
vera. Absolutiones autem responsionum in hac quaestione, quas dixerunt antiqui, omnes sunt impossibiles; oportet unicuique,
74
ut multiplicet admirationem ex eis plus quam ex admiratione quaestionis et inquisitionis, quam dixerunt; quod est, quia ex
75
eis fuerunt, qui dixerunt, quod profundum terrae et eius inferius sunt infinita, quoniam fundamentum eius et eius incessio
76
sunt ad infinitum, sicut dixit, qui fuit ex illis de Calfiunati. Et non dixit hunc sermonem, nisi ne essent ei res, quarum causae
77
quaererentur ab eo et earum occasiones. Empedocles autem derisit eum et dixit, quod exiverunt et processerunt ex populo
78
destructores et ora falsa dicentia esse terram, cui non est profundum, et incessum, cui non est finis, propter parvitatem
79
cognitionis eorum de scientia totius. Et ex eis fuerunt, qui dixerunt, quod terra est locata super aquam, et acceperunt hunc
80
sermonem ex homine antiquo, et est Belus dictus ex illis de civitate Effesus. Et dixit, quod terra natat super aquam sicut
81
lignum et similia ligno, quapropter figitur et stat. Lignum enim et quae sunt ei similia, non figuntur super aëra neque stant,
82
sed figuntur et stant super aquam.
184
75
|294a32|[Bekker] Et oblitus est quidem dictor huius sermonis, quod sermo in terra et aqua deferente terram est unus; quod est,
76
quia aqua non figitur neque stat in aëre suspensa, sed stat super aliquid locata, quod sustinet eam. |294b1|[Bekker] Et dico iterum,
77
quod aër est levior aqua et quod aqua est levior terra. Si ergo illud est ita, tunc quomodo est possibile, ut leve sit sub gravi?
78
Et dico iterum, si terra tota est possibile, ut stet super aquam, tunc proculdubio possibile est, ut unaquaeque partium eius
79
stet super aquam iterum. Nos autem non videmus nunc, quod illud sit, immo quaecumque pars terrae est sursum super
80
aquam, descendit, usquequo pervenit ad profundum aquae, et quanto plus est pars terrae maior, est velocior eius descensus
81
ad profundum. Verumtamen ipsi investigant et inquirunt <causam> huiusmodi cum ultimo finis potentiae suae, et hoc non
82
est ad finem quaestionis et inquisitionis, et hoc quidem est consuetudo omnium nostrum, ut non inquiramus rem secundum
83
modum investigandi et inquirendi de ea, sed secundum modum potentiae loquentis nobis contradicentis sermoni nostro.
84
Et similiter, quando quaerimus rem, quaerimus de ea, ut syllogizemus eam, usquequo perveniamus ad aliquid quod non
85
possumus negare a nobis. Oportet igitur ei qui vult inquirere rem et perscrutari de ea, ut contradicat sibi contradictione
86
sana convenienti apta generi rei quaesitae. Potest quidem facere illud, quando inquirit et cognoscit omnes differentias illius
87
generis.
185
67
Volo autem redire ad illud in quo fuimus. Dico ergo, quod Acsimes et Pythagoras et Democritus dixerunt, quod latitudo
68
figurae terrae est causa quietis eius et eius fixionis, quoniam ipsa non abscindit aërem, qui est sub ea, sed exaltatur super
69
ipsum et natat super ipsum, sicut videmus corpora habentia latitudinem facere. Ipsa enim figuntur et stant, neque ventus
70
potest movere ea neque removere ipsa a locis suis propter quietudinem suam et suam tecturam. Similiter ergo facit terra in
71
aëre, qui est sub ea, per suam latitudinem et suum cooperimentum super eum; quod est, quia aër non habet locum, ex
72
quo egrediatur, neque convertitur ad ipsum, quare quiescit terra super ipsum et figitur et stat, sicut accidit aquae, quando
73
est in vase, quod dicitur clepsydra, et est spongiosum. Et firmant suum sermonem per instrumenta multa, et quod aër
74
potest sustinere pondus grave, quando retinetur et quiescit et stat; nam si non fuerit terra lata, non retinebitur super aërem
75
neque quiescet super eum et stabit. Dico ergo, quia secundum modum sermonis eorum istius non est causa quietis terrae et
76
eius fixionis ipsius latitudo, sed magnitudo eius est dignior, ut sit causa quietis eius, quoniam ipsi dixerunt, quod aër, quando
77
coartatur et non est ei locus exitus, stat et non movetur omnino, et non coartatur aër et multiplicatur, nisi quoniam contine-
78
tur ex multitudine magnitudinis terrae et ipsius mole. Si ergo istud est secundum hoc, dicimus, quod illud est iterum, scilicet
79
coartatio, praeter quod terra sit lata, scilicet orbicularis rotunda. Verumtamen est ipsa secundum magitudinem suam
80
primam. Ipsa enim quiescit et stat super aquam, sicut est modus sermonis eorum et eorum disceptationis.
186
59
|294b30|[Bekker] Volumus autem redire nunc ad illos qui diversificati sunt in totalitate terrae, non in partibus eius. Dico ergo, an
60
in corporibus est motus naturalis aliquis an non est eis neque motus unus omnino. Deinde discernimus iterum et dicimus,
61
si non est eis motus naturalis, an est eis motus violentus. |295a1|[Bekker] Nos vero iam discrevimus illud in eis quae sunt praeterita.
62
Verumtamen nos rememorabimur illius iterum secundum modum, quo indigemus eo hic. Dico ergo, quod nos posuimus
63
corporibus motus, nam si non est eis motus naturalis, non est eis motus violentus omnino. Si autem non est eis motus naturalis
64
neque violentus, non movetur aliquid ex rebus. Nos autem iam discrevimus has res in eis quae praeterita sunt, et diximus,
65
quia accidunt corporibus necessario. Et dico iterum, quia possibile est, ut sit eis quies. Et significatio super illud est, quod
66
nos dicemus, quoniam est motus aut naturalis aut violentus, et similiter est quies iterum aut naturalis aut violenta. Si autem
67
invenitur motus naturalis, prohibetur, ut sit motus violentus tantum aut quies violenta tantum. Si ergo istud est secundum
68
hoc, est terra tunc stans fixa violenter et incedit ad medium et stat illic per dispositionem involutionis et revolutionis. Omnes
69
enim aggregati sunt super hoc quod causa fixionis terrae et eius quietis est involutio et revolutio. Et non dixerunt hunc
70
sermonem, nisi propterea quod viderunt illud quod accidit in umiditatibus et aëre; quod est, quia corpora multa gravia
71
existentia in aëre et aqua vadunt ad medium eorum propter involutionem aquae et revolutionem ipsius et aëris. Propter
72
illud dixerunt omnes qui posuerunt caelum generatum, quod terra est locata in medio propter impulsionem ad eam propter
73
velocitatem motus caeli et involutionem eius. Verumtamen ipsi quaesierunt causam quietis eius et ipsius fixionis in medio.
74
Ex eis enim quidam dixerunt secundum hunc modum, quem ego dico. Veruntamen causa fixionis et quietis terrae est eius
75
latitudo et ipsius magnitudo. Et ex eis fuerunt, qui dixerunt, quod causa fixionis terrae et quietis eius est motus caeli, sicut
76
sermo Empedoclis. Ipse enim dixit, quod caelum movet terram ab omnibus partibus eius motu veloci valde et prohibet
77
terram, ut incedat suo incessu, sicut accidit in aqua, quae est in cadis. Aqua enim revolvitur intra cados, et non residet aes
78
existens in aqua propter causam, quam diximus, scilicet propter revolutionem, quamvis sit de habitudine aeris residere in
79
aqua.
187
77
|295a21|[Bekker] Et dicimus nos nunc, quia non prohibet velocitas motus orbis neque latitudo terrae incessum terrae neque ampli-
78
tudo ex aëre sub ea. Ipsa enim incedit ad quaedam loca, quoniam si est eius incessus ad medium violentus et est eius fixio
79
violenta, tunc necesse est, ut sit ei locus naturalis et incessus naturalis. Illud ergo aut est sursum aut deorsum; nam necesse
80
est, ut sit ei locus naturalis; nam si non est deorsum, dignius est, ut sit locus eius desursum, et non prohibet eam aër superior,
81
quin eat sursum, neque prohibet eam iterum aër, qui est sub ea, quin eat deorsum. Nam causae similes eaedem sunt causae
82
causatis similibus. Et dico iterum: potest redire aliquis super Empedoclea, cuius sermo sit et dicat ei, fac nos scire, antequam
83
separarentur et discernerentur ab invicem elementa, quae causa erat in quiete terrae et eius fixione? Non ergo potest dicere,
84
quod revolutio et involutio erat causa fixionis eius et ipsius quietis. Et oportuit ei, ut intelligeret, quod partes terrae non
85
fuerunt possibile, ut non incederent in eis quae sunt praeterita, ad medium et aggregarentur in eo nisi propter involutionem
86
et revolutionem. Nam propter hanc causam nunc etiam corpora omnia incederent habentia gravitatem ad eam, scilicet ad
87
terram, quoniam causa involutionis et revolutionis elongatur a nobis tempus et non est propinquum.
188
77
|295b1|[Bekker] Et dico iterum: propter quam causam fit, quod ignis incedit sursum. Non enim possumus dicere, quod illud est
78
propter involutionem et revolutionem; nam si de aptitudine est terrae incedere ad locum aliquem, tunc manifestum est et
79
patens, quoniam necesse est nobis, ut dicamus iterum, quod reliqua elementa incedunt ad locum aliquem. Et dico iterum
80
sermone necessitatem faciente, quod revolutio et motus involubilis non sunt, qui faciunt grave et leve, immo corpora prima
81
sunt, quae sunt gravia et levia. Eorum enim alia sunt quae veniunt ad medium, et alia sunt quae natant et elevantur propter
82
motum. Proculdubio igitur fuerunt quaedam corpora levia et quaedam gravia, antequam accideret revolutio et motus
83
involubilis. Si ergo istud est secundum hoc, necesse est nobis, ut inquiramus iterum, quomodo fuerunt corpora discreta ante
84
motum involubilem et quomodo fuit aptitudo incessus eorum; nam non fuit eis possibile incedere sursum neque deorsum.
85
Cum enim rei non est finis, non est possibile, ut sit illic sursum neque deorsum, et nos quidem non invenimus loca nisi gravi
86
et levi, sicut diximus multotiens, non semel.
189
70
|295b10|[Bekker] Et dico iterum sermone aggregato, quod maior pars antiquorum laboraverunt in inquisitione cognitionis harum
71
causarum secundum maiorem partem vitae ipsorum. Ex eis enim fuerunt quidam qui dixerunt, quod terra est fixa quieta
72
propter involutionem, sicut est sermo Kasamidi antiqui. Ipse enim dixit: necesse est rei stanti in medio longinque ab hori-
73
zontibus aequaliter, ne incedat sursum neque deorsum neque ad latera, quoniam quando est secundum hunc modum, non
74
est possibile, ut moveatur ad loca contraria. Cum ergo non est possibile ei illud, stat et quiescit necessario. Dico ergo, quod
75
sermo iste sophisticus est, non verus; quod est, quia si illud quod dixit, est verum, omne quod ponitur in medio, quiescit et
76
stat necessario. Si ergo illud est ita, et ignis est in medio, non movetur omnino, immo stat et quiescit. Sermo autem, quem
77
dixit Kasamidus, non est proprius terrae. Et dico iterum, quod sermo iste non est necessitatem faciens, quoniam non vide-
78
mus terram quietam in medio tantum, sed incedit ad ipsum iterum, et in quibuscumque locis est incessus alicuius partium
79
eius, illic est iterum incessus terrae totius necessario, et ubi incedit incessu naturali, illic stat statione naturali et quiescit.
80
Iam ergo manifestum est et certum, quod terra est fixa quieta, non quoniam ipsa est locata ab horizontibus aequaliter,
81
quoniam haec causa convenit omnibus corporibus, non terrae propriae, sed incessus ad medium est ipsae terrae propriae.
190
75
|295b25|[Bekker] Et dico iterum: turpe esset, ut inquisitor et perscrutator inquirat, quare terra locata est in medio, et non inquirat,
76
quare ignis locatus est in horizonte. Nam si est horizon locus naturalis igni, tunc manifestum est et patens, quod necessarium
77
est, ut sit terrae locus naturalis, et est medium; nam si est locus iste terrae naturalis, et est fixa stans propter necessitatem
78
aequalitatis ab horizontibus, sicut dicitur in sofrati, pelle tensa ab omnibus partibus tensione vehementi, quia non absciditur,
79
et sicut dicitur in sitiente et famelico valde, a quo elongatur cibus et potus aequaliter, quia cogitur, ut quiescat et non mo-
80
veatur omnino. Eis autem pertinet, ut inquirant iterum de quiete ignis et eius fixione in horizonte. |296a1|[Bekker] Et mirum quidem
81
est de illis qui quaerunt causam stationis corporum et non inquirunt causam incessus eorum, dico, propter quam causam
82
quaedam eorum incedunt sursum et quaedam eorum incedunt deorsum, cum non prohibet ab illo aliquid. Et dico iterum,
83
quod sermo ille non est verus, nisi accidat sermoni dicentis, quod omnis res non oportet, ut moveatur hic neque hic, sed figa-
84
tur et stet in medio necessario. Dico ergo, quia propter hunc sermonem non oportet, ut figatur in medio, sed agitetur et
85
moveatur ad omnes partes. Et dico iterum, quod iste sermo est manifestus igni iterum. Ignis enim, quando ponitur in
191
75
medio, stat necessario, sicut est statio terrae, quoniam est tunc longinquus ab horizontibus aequaliter. Et secundum illud
76
recedit a medio et incedit ad horizonta, sicut videmus ipsum facere. Verumtamen ipse non incedit cum totalitate sua ad
77
punctum unum; nam hoc accidit necessario iterum ex sermone auctorum aequalitatis, verum incedit omnis pars ex
78
partibus ignis ad similem sibi ex partibus horizontum. Dico ergo, quod quarta ignis incedit ad quartam horizontis
79
continentis, et corpora quidem non quaerunt punctum notum; quod est, quia ignis, quando aggregatur ex magnitudine
80
ad parvitatem et inspissatur, pervenit ad locum minorem, et similiter, quando ipse spargitur ex parvitate ad magnitudinem
81
et rarificatur et magnificatur, pervenit ad locum maiorem. Si ergo istud est secundum hoc et medium non est locus
82
naturalis terrae, movetur terra iterum per modum huius motus, quem narravimus, propter aequalitatem, scilicet
83
longitudinem eius ab horizontibus aequaliter. Istae ergo sunt sententiae et diversitates; quaerunt inter speculatores quae-
84
rentes de causis rerum in figura terrae et loco eius et ipsius quiete et motu eius.
192
71
|296a24|[Bekker] Volumus nos itaque dicere nunc in istis rebus et inquirere de eis. Verumtamen volo, antequam faciam illud dicere,
72
an terra est mobilis an est quieta. Ex antiquis enim fuerunt, qui posuerunt terram unam ex stellis, sicut diximus in eis quae
73
praeterierunt, et ex eis fuerunt, qui dixerunt, quod ipsa est in medio et quod ipsa revolvitur et involvitur et movetur supra
74
orbem medium. Et iste quidem sermo est impossibilis, non potest esse, et significatio illius est, quoniam nos si inceperimus
75
dicere et dixerimus, quod terra incedit hoc incessu, sicut narraverunt, extra medium et intra, tunc proculdubio ipsa movetur
76
hoc motu violenter, quoniam iste motus non est essentialis. Nam si esset ei essentialis, omnis pars ex partibus eius incederet
77
hoc incessu. Nunc autem videmus partem terrae incedere incessu aequali ad medium. Si ergo istud est secundum hoc, non
78
est possibile, ut sit iste motus, scilicet motus terrae, involubilis sempiternus, cum sit violentus, non naturalis. Elementum
79
autem mundi est sempiternum, non est abscisio ei. Et dico iterum, quod corpora omnia incedentia incessu circulari moventur
80
motu diminuto, et motus eorum sunt multi diversi, |296b1|[Bekker] nisi qui est orbis primi. Nam eius incessus et ipsius motus est
81
unus, non diversus. Si ergo terra esset mobilis, cum sit locata in medio, moveretur duobus motibus necessario. Et si istud
82
esset secundum hoc, mutarentur et diversificarentur stellae fixae in altitudine caeli necessario. Nos autem non videmus illud
83
esse; nam ex quo loco oritur semel, oritur semper ex ipso, et in loco, in quo occidit semel, in ipso occidit semper.
193
65
|296b6|[Bekker] Et dico, quod incessus partium terrae et incessus totalitatis eius naturalis est ad medium totius. Locus enim eius est
66
centrum. Verumtamen ex eis quae conveniunt inquisitori, est, ut quaerat et dicat, cur non sit medium totius et medium
67
terrae unum, tunc ad quod duorum mediorum incedunt corpora habentia gravitatem et partes terrae incessu naturali, an
68
ad medium totius an ad medium terrae, et quando fit, quod incedunt ad medium, an incedunt ad ipsum, quoniam est
69
medium totius aut quoniam est medium terrae. Dico ergo, quod incedunt corpora habentia gravitatem ad medium neces-
70
sario, quoniam ipsum est medium totius, et significatio illius sunt corpora levia ut ignis. Ipsa enim, quando incedunt incessu
71
diverso ab incessu corporum gravium, usquequo perveniunt ad ultimum locum medii horizontis continentis. Et dico, quia
72
accidit, ut medium terrae sit ipsum medium totius. Corpora enim incedentia deorsum incedunt, usquequo consequuntur
73
medium terrae. Verumtamen illud accidit, quoniam medium terrae est locatum in medio totius, et significatio, quod
74
omne quod incedit deorsum, incedit ad medium, sunt corpora habentia gravitatem, quod quando incedunt ad medium
75
terrae, non est incessus eorum figura aequalis, sed est angularis. Dico, quod eorum descensus est ad angulum unum. Si ergo
76
istud est secundum hoc, tunc manifestum est, quod corpora habentia gravitatem incedunt ad medium terrae, et manifestum
77
est iterum et certum, quod terra est locata in medio necessario et quod ipsa est quieta, non movetur propter causas, quas
78
diximus, et propter causam, quam dicam nunc; et est, quod corpora habentia gravitatem, quando proiciuntur desursum
79
proiectione una vice post aliam vicem, cadunt in locum unum, et si proiectio et elevatio fiunt semper, non permutant loca
80
sua. Iam ergo manifestum est nunc et certum per illud quod diximus, quod terra est quieta, non movetur in medio neque
81
extra medium.
194
75
|296b26|[Bekker] Et dico iterum, quod causa quietis terrae et fixionis eius est manifesta patens in eis quae diximus; quod est, quia
76
si de aptitudine eius est, ut incedat ex omnibus partibus suis ad medium incessu naturali secundum dispositionem, quae
77
videtur nunc, et est incessus ignis iterum ex medio ad horizonta, tunc non est possibile alicui partium terrae, ut incedat ex
78
medio ad horizonta nisi per violentiam, quoniam omni copori est unus motus tantum et corpori quidem simplici est motus
79
simplex. Motus autem factus ex medio est contrarius motui facto ad medium. Si ergo non est possibile alicui partium terrae,
80
ut incedat ex medio, tunc manifestum est patens, quia dignius est, quod non est possibile illud terrae toti, quoniam locus,
81
ad quem pervenit incessus partis terrae, illic iterum pervenit incessus terrae totius. Si ergo |297a1|[Bekker] istud est secundum hoc
82
et non est possibile, ut moveatur terra nisi ex virtute fortiore et nobiliore seipsa, tunc proculdubio ipsa est quieta, fixa
83
necessario in medio. Et testificantur quidem nobis super illud quod diximus, quod terra est locata in medio, auctores men-
84
surationis et quod dicunt in arte scientiae astrorum. Ascensiones enim stellarum et earum occasus et ipsarum figurae et
85
earum ordines sunt propter terram, quod ipsa est locata in medio. Iam ergo determinavimus nunc locum terrae et an ipsa
86
est quieta aut mobilis determinatione sufficiente secundum credulitatem veram et veritatem.
196
72
|297a8|[Bekker] Volo autem nunc referre figuram terrae. Dico ergo, quod oportet, ut sit incessus eius circularis necessario; quod est,
73
quia omni parti ex partibus terrae est gravitas, usquequo pervenit ad medium, et quod pars magna earum coartat partem
74
minorem. Quare non est possibile, ut spargatur et inundet, sed aggregatur et colligitur, et quanto magis appropinquat ad
75
medium, addit constrictionem et impellit pars partem, usquequo pervenit ad medium. Et oportet, ut intelligamus, quod
76
diximus et narravimus, sicut est modus existens ex quibusdam antiquis, qui dicuntur naturales, et sermo dictus ex eis.
77
Verumtamen illi posuerunt incessum terrae ad medium violentum. Nos autem dicimus sermone meliore rectiore, quod illud
78
est, quoniam de aptitudine corporis gravis est, ut incedat ad medium, et dico narrationem sermonis eorum, propter quod
79
corpus est grave potentia. Amplius, separantur corpora gravia ab aliis continentibus ea et incedunt ad medium incessu
80
aequali. Et dico iterum, si corpora habentia gravitatem incedunt ex horizontibus ad medium aequaliter aut diverso modo
81
ab illo, tunc ipsa incedunt ad medium et non transeunt ipsum. Et dico iterum, quod partes terrae, quando incedunt ex
82
omnibus partibus et horizontibus ad medium incessu aequali simili, est incessus terrae totius similis necessario. Et illud
83
quidem manifestum est patens, quoniam ipsa, quando venit ex omnibus partibus aequaliter, est longitudo omnium partium
84
ex medio aequaliter necessario. Et haec figura existens secundum hunc modum est orbicularis proculdubio. Et secundum
85
hunc modum est iterum terra, quamvis non veniant partes eius ab omnibus finibus ad medium aequaliter; quod est, quia
86
pars maior impellit partem minorem necessario et pars gravior impellit partem leviorem, usquequo perveniunt ad medium,
87
quoniam de aptitudine utrarumque est pervenire ad medium.
197
79
|297a30|[Bekker] Potest autem aliquis absolvere hanc responsionem in omni quaestione existente ex hac specie. Dico, quia potest
80
inquisitor quaerere et interrogare, si terra est locata in medio et est figura eius rotunda orbicularis; et ponatur duplum
81
gravitatis eius in una partium eius ab eo quod sequitur medietatem orbis; non erit medium terrae et medium totius dimensio-
82
nale; erit ergo tunc, quod terra non quiescet et stabit in medio, aut si quiescet et stabit et non erit in medio, |297b1|[Bekker] erit
83
possibile, ut moveatur ab eo proculdubio. Haec ergo quaestio est consequens necessario. Dico ergo, quod absolutio huius
84
quaestionis non erit laboriosa inconveniens, si nos usi fuerimus et praeparaverimus mentem nostram parumper et discre-
85
verimus et determinaverimus, qualiter existimamus, quia ipsa pervenit ad medium. Verum coartat pars maior partem
86
minorem et consequitur eam, usquequo pervenit et contingit et format medium. De aptitudine enim descensionis eius est,
87
usquequo consequatur locum hunc, scilicet medium. Et hic quidem sermo conveniens est in glaeba una et una partium
88
terrae et in totalitate terrae. Istud autem iam dictum est, quod accidit, sicut diximus, non propter dispositionem parvitatis
89
corporis neque propter dispositionem magnitudinis eius, sed accidit in omni corpore, de aptitudine cuius est descensus ad
90
medium. Si ergo istud est secundum hoc, tunc si terra incedit tota ex aliquo locorum aut aliqua partium eius, tunc ipsa
91
incedit, usquequo consequitur et pervenit ad medium ex omnibus partibus eius aequaliter, praeter quod incessus partium
92
eius et earum descensus diversificantur, quoniam partes magnae impellunt partes parvas, usquequo perveniunt et conse-
93
quuntur medium, quare fit earum descensus tardior et velocior.
198
81
|297b14|[Bekker] Si ergo non generata est et facta, nisi in medio secundum hunc modum, sicut est sermo quorundam hominum,
82
tunc proculdubio ipsa est secundum hunc modum, quem narravimus. Si ergo illud est ita, tunc manifestum est et clarum,
83
quod locus terrae orbicularis est rotundus. Si ergo est semper secundum hanc dispositionem, secundum quam generata est
84
in primis, tunc proculdubio figura eius est orbicularis rotunda propter sermonem, quem diximus, et quoniam corpora
85
habentia gravitatem incedunt et descendunt ad angulos similes; et hoc est signum, quod ipsa non descendit hoc descensu,
86
nisi quoniam ipsa est orbicularis rotunda rotunditate naturali: tunc si corpus terrae est orbiculare, tunc natura est eius
87
incessus orbicularis. Et dico, quia ex eis quae oportet ponere, est, quod unaquaeque rerum est secundum dispositionem
88
suam factam naturalem, secundum quam generata est, non secundum dispositionem violenter factam, non naturalem.
199
70
|297b23|[Bekker] Et dico iterum, quod significatio super figuram rotunditatis terrae sunt res cadentes sub visu; quod est, quia si
71
ipsa non esset rotundae figurae, non ipsa abscideret eclipsim lunae, secundum quod videmus ex esse eius. Nunc autem nos
72
videmus eam in omni mense figurari in omnibus figuris suis aggregatis. Est enim aequalis et gibbosa et profunda. Apud
73
eclipsim suam enim est linea continens gibbosa semper. Si ergo istud est secundum hoc et est causa eclipsis eius ex hoc
74
quod terra tegit eam, tunc proculdubio est, quod ipsa eclipsatur propter cooperturam terrae et quod causa eclipsis eius
75
est ex coopertura terrae. Et dico iterum, quod significatio rotunditatis terrae et quod ipsa est orbicularis et quod ipsa est
76
non magnae magnitudinis, est casus stellarum sub visu; quod est, quia si nos permutemur parumper ad partem medii
77
caeli aut ad partem alfarcadain, |298a1|[Bekker] ostenditur nobis species alia ex speciebus stellarum, quae sunt super capita nostra,
78
diversarum valde aliis stellis; quod est, quia quando nos permutabimur ad medium aut alfarcadain, videbimus, quod
79
occultabitur a nobis ex stellis, quas non videbamus in terra Aegypti et terra Persiae neque videbamus in eo quod sequitur
80
partem alfarcadain, et stellae, quas videbimus in parte alfarcadain, semper occidunt in illis partibus, scilicet parte Aegypti
81
et Persiae. Iam ergo ostensum est nunc ex istis rebus quas diximus de figura terrae, quod ipsa est figura rotunda orbicularis
82
et quod terra non est magna grandis; quod est, quia si ipsa esset magna, non appareret nobis, quando nos permutaremur
83
parumper ex loco nostro, species alia et terminus alius ex speciebus stellarum et terminis orbis.
200
70
|298a9|[Bekker] Et significatio super parvitatem terrae est illud quod existimant, quod locus, qui nominatur statua Herculis, con-
71
tinet primum terminum ex terminis terrae Indiae. Propter illud ergo dixerunt, quod mare est meta una, et non est sermo
72
eorum ille negandus valde. Et dico, quod verificatio super sermonem nostrum est alcobati, quia non est nisi in locis illis,
73
scilicet horizontibus duorum locorum, et non fit in locis illis, nisi quoniam loca aggregantur illic et inveniuntur. Et attestan-
74
tur nobis iterum super figuram terrae, quod ipsa est rotunda, auctores mensurationis, qui nominantur mathematici, et
75
sunt auctores almagesti. Ipsi enim student ad hoc, ut separent quantitatem revolutionis terrae, et dicunt, quod revolutio
76
terrae est viginti quattuor milia miliaria, et significaverunt illud propter hanc partem, quod terra est rotundae figurae
77
orbicularis tantum et quod ipsa est iterum parvi corporis necessario, cum comparatur ad magnitudinem caeli et reliquarum
78
stellarum. Iam ergo nunc complevimus determinationem figurae terrae et loci eius et quod ipsa est quieta immobilis.
202
57
|298a24|[Bekker] Nos iam diximus in eis quae praeterierunt de hoc libro nostro, caelum primum et determinavimus ipsum deter-
58
minatione exquisita et determinavimus iterum stellas existentes in eo et ex quibus substantiis sunt et quae naturae et quod
59
ipsae non sunt ex aliquo aliorum elementorum quattuor mundi et quod ipsae non cadunt sub corruptione. Nunc autem
60
dicimus, quod ex rebus naturalibus sunt res, quae sunt substantiae, et ex eis sunt res, quae sunt ex actione substantiarum et
61
earum impressione. Et non significamus per substantias nisi corpora simplicia, sicut ignis et terra et reliqua corpora sim-
62
plicia, et quae sunt ex eis, sicut animalia et plantae. Et non significo per actiones et impressiones nisi motus uniuscuiusque
63
reliquorum corporum et motus reliquarum rerum, quarum ista corpora sunt causa, et alterationes earum ad invicem et
64
earum |298b1|[Bekker] permutationes. Iam ergo manifestum est nunc, quod omnis interrogatio de natura est in corporibus; quod
65
est, quia substantiae naturales aut sunt corpora aut sunt cum corporibus; et hoc quidem manifestum est et patens ex eis
66
quae diximus in eis quae praeterita sunt, in principiis elementorum, et ostendimus naturam ostensione exquisita et quia
67
non cadit sub generatione et corruptione. Volo ergo, ut dicam nunc iterum duo corpora residua, scilicet terram et aquam,
68
et dicam iterum generationem et corruptionem, propter quod accidit quandoque utrisque illud, propter haec duo corpora,
69
et rememoratio utrorumque est in esse generationis et in quibus rebus est. Dico ergo, quia aut non est generatio omnino
70
aut si est stans, est in istis elementis quattuor et in eis quae fiunt ex eis tantum. Verumtamen ex eis quae oportet nos in-
71
vestigare prius et inquirere, est, an sit generatio an non sit generatio omnino.
203
57
|298b12|[Bekker] Dico ergo, quod primi, qui philosophati sunt philosophia vera, diversificati sunt ad invicem in illo et diversificati
58
sunt iterum a sermonibus nostris, quos dicemus hic nunc. Ex eis enim fuerunt, qui dixerunt, quod generatio non est neque
59
corruptio omnino; quod est, quia non est aliquid ex rebus quod generatur neque corrumpitur per se. Verum illud est et
60
videtur apud nos tantum, non est in esse rerum, sicut sermo Melissi et sequacium eius et sermo Parmenidis et sequacium
61
eius. Dicimus ergo nos, quod illi, quamvis bene dixerunt in quibusdam rebus, tamen erraverunt in sermone in rebus natura-
62
libus. Non est autem ex eis quae necessario conveniunt nobis, ut inquiramus hic de rebus, quae non cadunt sub generatione
63
et corruptione et non moventur omnino motu qualitativo, quoniam illud est conveniens libro, qui nominatur auditus entium,
64
et in ipso est inquisitio de natura. Et non dixerunt hunc sermonem, nisi quoniam ipsi non confitentur scientiam aliam nisi
65
scientiam visus, neque putaverunt, quod aliquid cognoscatur nisi substantiae sensibiles. Et non dixerunt hunc sermonem
66
et dixerunt, quod non est generatio neque corruptio, nisi quoniam ipsi consideraverunt, et dixerunt, quia si invenitur
67
scientia aliqua aut cognitio, tunc proculdubio oportet, ut sit scitum cognitum fixum stans, non alteratur a dispositione sua
68
neque corrumpitur; quia ergo cogitaverunt hanc cogitationem, converterunt sermones suos ad has naturas et dixerunt,
69
quod ipsae non recipiunt generationem neque corruptionem, quoniam sunt cadentes sub oculis et cognitione. Et ex eis
70
fuerunt, qui diversificati sunt sermoni istorum diversitate tota, quia intenderunt illud et dixerunt, quod res omnes sunt
71
generatae et non est aliquid ex rebus non generatum omnino. Verumtamen ex eis sunt, quae non cadunt sub corruptione,
72
sed remanent semper, et ex eis sunt, quae corrumpuntur et finiuntur, sicut est sermo Cosmiuros et eius sequacium et homines
73
alii ex naturalibus, qui sunt philosophati in rebus naturalibus in primis. Et ex eis fuerunt, qui dixerunt, quod res generatae
74
sunt currentes, et non est aliqua ex rebus fixa stans secundum dispositionem suam omnino. Verumtamen res una est fixa
75
stans tantum, super quam figurantur reliquae res et generantur, et ipsa est deferens eas, sicut est sermo Heracliti et aliorum
76
multorum naturalium. Et ex eis fuerunt, qui posuerunt corpus generatum tantum, verumtamen quod est compositum ex
77
laminis, et sunt superficies, et resolvitur ad laminas iterum.
204
65
|299a1|[Bekker] Dico ergo nunc, quod in futuro inquiremus de reliquis sermonibus. Nunc autem volo inquirere de sermone dicentium,
66
quod corpora facta sunt ex laminis, et dico, quia accidit dicenti hunc sermonem, ut dicat contrarium eius quod accidit de
67
scientia mensurationis. Et illud quidem manifestum est et clarum. Et esset conveniens dicenti hunc sermonem, ne diceret
68
hunc sermonem omnino, et quando dicit, ut firmaret sermonem suum per sermones et rationes veraciores et fortiores ratione
69
sua ista. Et dico iterum, quod error dicentis hunc sermonem est manifestus patens planus; quod est, quia sicut corpora sunt
70
ex superficiebus, similiter sunt superficies ex lineis et lineae ex punctis. Si ergo istae res sunt secundum hoc, non erit pars
71
lineae linea necessario. Et nos quidem iam inquisivimus de istis rebus et exposuimus eas in eis quae praeterita sunt, in
72
tractatibus, quos narravimus in motu, et diximus, quod non est linea, quae non recipiat partitionem et divisionem.
73
Nunc autem volumus inquirere inquisitione parva de eo quod accidit in corporibus de sermone impossibili, et quod non
74
est possibile, ut sit ex sermone dicentium partem, quae non dividitur. Illud enim quod accidit de impossibili auctoribus
75
mensurationis, accidit iterum auctoribus corporum naturalium, et non accidit iterum auctoribus mensurationis totum, quod
76
accidit de impossibili auctoribus corporum naturalium, quoniam corpora mensurationis sunt diminuta a corporibus natura-
77
libus, sed corpora naturalia sunt addita super superficies mensurationis. Et multum ex eis quae non est possibile accidere
78
auctoribus partis, quae non dividitur, accidit auctoribus corporum naturalium necessario sicut divisio. Non autem est
79
possibile, ut res dividatur in rem, quae non suscipit divisionem. Impressiones autem dividuntur secundum duos modos, aut
80
per formam aut per accidens; per formam vero, sicut color, color enim dividitur in albedinem et nigredinem; per accidens
81
vero sicut res, quae recipit divisionem non per dispositionem suae essentiae, sed per dispositionem deferentis ipsam. Si
82
ergo istud est secundum hoc, tunc manifestum est et apparens, quod omne quod recipit divisionem ex impressionibus, non
83
recipit divisionem nisi secundum hunc modum, quem diximus.
205
75
|299a24|[Bekker] Volo ergo inquirere nunc de parte, quae non dividitur, et quod accidit in sermone in ea de impossibili. Dico ergo,
76
quod ex eis quae impossibile est esse, est, ut sint duae res, nulli quarum insit gravitas, et quando aggregantur, sit utrisque
77
gravitas. Corpora autem sensibilia omnia habent gravitatem, sicut terra et aqua. Et ipsi confitentur illud. Si ergo istud est
78
secundum hoc et puncto non est gravitas omnino, tunc manifestum est et patens, quia lineae non est gravitas. Si autem
79
non est lineae gravitas, non est superficiei gravitas iterum. Si ergo istud est secundum hoc, tunc non est alicui corpo-
80
rum gravitas omnino. Redeamus ergo et dicamus, quia non est puncto gravitas, et illud manifestum est et apparens, nam
81
si est grave, possibile est, ut sit gravius re alia et levius re alia. |299b1|[Bekker] Gravius autem et levius non est grave neque leve
82
necessario sicut magnum et maius. Omne enim magnum est maius iterum, sed non omne maius est magnum iterum;
83
quod est, quia quandoque sunt res parvae, quae sunt maiores rebus aliis. Redeamus ergo et dicamus, quia si aliqua ex
84
rebus est gravis et est maior re alia, tunc est maioris gravitatis quam illa necessario. Si ergo istud est secundum hoc, tunc
85
omne grave recipit partitionem; punctum autem non recipit partitionem apud eos; ergo non est grave omnino.
206
75
|299b7|[Bekker] Et dico iterum, quod grave est res spissa et leve est res rara. Spissum vero diversum est a raro. Spissum nam
76
quandoque est in magnitudine simile raro aequaliter, sed et est plurium punctorum quam ipsum. Si ergo istud est secundum
77
hoc et punctum est grave aut leve, tunc proculdubio si est spissum aut rarum, tunc spissum et rarum recipiunt divisionem
78
per eorum aestimationem; punctum autem non recipit divisionem per eorum aestimationem; ergo punctum non est grave
79
neque leve omnino. Et dico iterum, quod omne grave aut est durum aut est molle necessario. Molle vero est quod impellitur,
80
sed durum quod non impellitur. Et conclusio quidem huius sermonis est manifesta apparens, et est, quod res, quae im-
81
pellitur, et res, quae non impellitur, recipiunt divisionem. Punctum autem non recipit totum, quod recipit sempiternae
207
75
gravitatis incedens deorsum et ad medium. Et dico iterum, quia res, non habens gravitatem, non est nisi ex rebus non
76
habentibus gravitatem, et iam concedunt hoc auctores partis, quae non dividitur, in discretione quantitatis partium, ex
77
quibus fit grave et leve et qualiter est illud. Verumtamen illud discreverunt sermone fortuito, non syllogistico. Nos autem
78
dicimus, quia si omne grave plus alio gravi non est grave nisi per aliquam gravitatem, necesse est, ut unaquaeque partium
79
indivisibilium habet gravitatem, tunc est proculdubio unaquaeque partium, quae non dividuntur, gravior. Et significatio
80
illius est, quia si quattuor punctis est gravitas et corpus compositum ex punctis multis est gravioris gravitatis quam corpus
81
compositum ex punctis paucis, est proculdubio res, quae sit corpus gravioris gravitatis gravis necessario, sicut sermo noster;
82
quod res, quae sit corpus vehementius album alio corpore albo, est alba proculdubio. Si ergo illud est ita, tunc est etiam
83
corpus plus grave per punctum unum gravius, ergo est proculdubio punctum unum habens gravitatem. Hoc autem est
84
impossibile.
208
57
|299b23|[Bekker] Et dico iterum, quod est impossibile, ut corpora sint ex compositione superficierum, quando quaedam earum
58
adhaerent aliis, sicut est adhaerentia lineae cum linea ex parte una. Verum sicut linea componitur cum linea in longitudine
59
et latitudine et fiunt ex eis superficies, similiter convenit eis, ut componant superficies iterum, ut ex eis sint corpora. Si ergo
60
possibile est, ut sit aliquid ex compositione superficierum et earum coartatione ad invicem per latitudinem tantum, invenietur
61
proculdubio corpus, quod non est elementum neque est ex elementis. Hoc ergo est impossibile neque est possibile, ut sit.
62
Et dico iterum, si corpora sunt graviora ex superficiebus propter multitudinem superficierum et ipsarum compositionem aut
63
multiplicitatem earum in ipsis, |300a1|[Bekker] sicut dicitur in libro, qui dicitur Timaeus, et discretum est illic, tunc manifestum
64
est et patens, quia puncto et lineae est gravitas. Nam sermo in uno eorum est similis sermoni in altero, sicut diximus multo-
65
tiens. Si ergo non est diversitas in utrisque secundum hunc modum, sed sicut est diversitas terrae et ignis - dico, quod ignis
66
est levis et terra gravis - sunt proculdubio quaedam superficies iterum leves et quaedam earum graves, et erunt similiter
67
iterum quaedam lineae et puncta gravia et quaedam eorum levia; quod est, quia superficies terrae erit gravior superficie
68
ignis. Si ergo istud est secundum hoc, accidit tunc ex isto sermone, ut non sit corpus omnino et ut non resolvatur aliquod
69
corpus iterum; quod est, quia si punctum est simile lineae et linea superficiei et superficies est similis corpori, tunc quae-
70
dam eorum resolvuntur ad quaedam, usquequo perveniant ad rem primam. Si ergo hoc est ita, tunc possibile est, ut sit in
71
tempore aliquo punctum tantum et ut non sit corpus omnino. Hoc autem impossibile est nec potest esse onmino. Et dico
72
iterum, si est sermo in tempore similis huic, scilicet sermoni in puncto, invenietur hora aliqua et non erit tempus omnino,
73
aut erit possibile, ut non sit tempus, quoniam sermo noster nunc est similis puncto, quod non dividitur omnino. Et accidit
74
sermo iste impossibilis iterum illis qui componunt mundum totum ex numero, et ex hominibus fuerunt quidam qui componunt
75
totum ex numero, sicut dicunt Pythagorici. Redeamus ergo et dicamus, quia non est generatio corporum, secundum quod
76
dixerunt auctores superficierum et numeri; quod est, quia corporibus naturalibus est gravitas et levitas. Punctis autem et
77
unitatibus non est gravitas neque levitas. Si ergo istud est, secundum quod diximus, tunc non est punctum neque unitas
78
corpus neque habens gravitatem neque levitatem omnino.
210
71
|300a20|[Bekker] Et significatio, quod omnibus corporibus simplicibus est motus naturalis necessario, est, quod dicam nunc, quoniam
72
quando corpora simplicia moventur, proculdubio ipsa moventur motu violento, si non fuerit eis motus essentialis, et motus
73
existens in eis est extra naturam. Si ergo invenitur motus aliquis extra naturam, est proculdubio motus alius naturalis
74
necessario, et si sunt motus extra naturam multi, tunc motus naturalis unus est tantum unicuique rerum, et sunt ei motus
75
accidentales plures. Et significatio veritatis eius quod diximus, quod corporibus simplicibus est motus naturalis, est quies.
76
Res enim quiescit aut violenter aut quiete naturali necessario, et in loco, in quo quiescit quiete naturali, illic iterum incedit
77
incessu naturali. Si ergo hoc est, secundum quod diximus, et omnis rei, quae videtur quiescere in medio, quies illic est quies
78
naturalis, tunc manifestum est et clarum, quia eius incessus illic est incessus naturalis; quod si quies eius illic est violenta, tunc
79
quid est illud quod prohibeat eam incedere deorsum semper? Prohibens enim aut est quietum aut est motum. Si ergo pro-
80
hibens est quietum, revolvemus sermonem istum super ipsum iterum et dicemus, |300b1|[Bekker] quod res quieta prima aut est
81
quieta quiete naturali aut incedit ad infinitum. Hoc autem est ex eis quae impossibile est esse. Si autem prohibens pri-
82
mum est motum semper, sicut dixit Empedocles, quod terra est quieta super aquam et est tota aqua sustinens terram, tunc
83
ubi incedit, cum non sit possibile, ut incedat ad infinitum neque aliquid eorum quae impossibile est esse existens. Hoc autem
84
est ex eis quae impossibile est esse, dico, ut aliquid incedat ad infinitum. Si ergo istud est secundum hoc, est proculdubio
85
res quieta in loco aliquo necessario, et sunt motus et incessus naturales ad locum, in quo quies est naturalis.
211
72
|300b8|[Bekker] Volo autem redire super Leucippum et Democritum, scilicet sermonem utriusque. Utrique enim dixerunt, quod
73
corpora prima moventur semper in vacuo, et est id quod non habet finem. Dico ergo utrisque, quae causa movet corpora
74
prima et quis est eorum motus naturalis; nam si unumquodque illorum non movetur nisi corporis motu alterius, tunc est
75
motus elementorum violentus et est unicuique iterum motus naturalis necessario propter motum, qui est violentus, et propter
76
corpus motum primum. Corpus enim motum primum non movet aliquod corporum violenter, immo movet ea motu natu-
77
rali; quod est, quia si corpus primum non movet corpora motu naturali, est motus ad infinitum, quoniam unumquodque
78
corporum movetur a corpore alio violenter et movet ipsum iterum corpus aliud violenter; ergo illud est ita usque ad infinitum.
79
Hoc autem est, quod impossibile est esse.
212
65
|300b16|[Bekker] Accidit autem hoc impossibile iterum necessario ei qui dixit, quod elementa movebantur, antequam esset mundus,
66
motu non habente ordinem neque ordinationem, sicut dicitur in libro, qui dicitur Timaeus. Redibo ergo super dicentem
67
hunc sermonem. Dico ergo, quod motus elementorum non potuit esse, quin fuerit tunc aut violentus aut naturalis necessario.
68
Si ergo elementa movebantur tunc motu naturali, tunc proculdubio mundus erat tunc etiam; et hoc quidem manifestum
69
est et apparens ei qui vult subtiliare mentem suam et acuere eam in cognitione illius; quod est, quia movens primum movet
70
necessario aut movetur iterum motu naturali, sicut elementa sunt mota sine violentia, quieta in locis suis. Fuit ergo ex eis
71
tunc iste ordo et ordinatio, secundum quae sunt elementa. Verum ego dico, quod elementa habentia gravitatem moventur
72
ad medium et levia moventur ex medio, et haec quidem ordinatio est discretio et ordinatio et ordo mundi. Nunc potest
73
autem aliquis quaesitor quaerere et dicere, quia si elementa movebantur motu non habente ordinem et ordinationem, non
74
fuit possibile, quod fuerit ex motibus eorum illis huiusmodi aggregatio, ex qua facta sunt corpora, dico sicut ossa et carnes,
75
neque quod dixit Empedocles, quod amicitia et dilectio aggregaverunt quaedam elementa quibusdam et generata sunt inde
76
capita multa sine collis. Volo autem nunc redire super illos qui dixerunt, quod elementa sunt infinita et quod ipsa moventur
77
ad infinitum. Dico ergo, quod si illud quod movetur, est unum tantum, est incessus unus iterum necessario, et non moventur
78
elementa motu incomposito, |301a1|[Bekker] et si quod movetur, est infinitum, sunt motus et incessus infiniti iterum necessario.
79
Si autem motus sunt infiniti, sunt elementa habentia compositionem proculdubio, quoniam non incedunt omnia ad loca
80
diversa, et si non, est ordo et non-ordo res una. Nos enim non invenimus nunc elementa omnia incedere ad locum unum,
81
nisi quae ex eis sunt homogenea.
214
67
|301a4|[Bekker] Et redeo iterum super eos et dico, quod illud cui non est ordo neque compositio, est res extra naturam. Compositio
68
autem sensibilium essentialium est natura. Et dico iterum, quia impossibile est, ut sit rei infinitae motus incompositus; quod
69
est, quia natura rerum est illud quod est in summa illarum rerum et in summa temporis, quare apparet tunc ex hoc con-
70
trarium eius secundum quod sunt res nunc. Dico, ut sit res, quae non habet compositionem neque ordinem, naturalis et ut
71
res sit habens ordinem et compositionem innaturalis. Nos autem non videmus aliquid ex operationibus existere per fortunam,
72
ita ut sit res secundum hoc. Et Anaxagoras quidem melius scivit illud, quando dixit, quod mundus est factus ex rebus,
73
quibus non est motus omnino. Et studuerunt homines alii et solliciti fuerunt, ut ponerent generationem ex rebus, quae
74
erant aggregatae, deinde fuerunt motae et separaverunt se, et dixerunt, quia non fuit necessarium, ut mundus fieret ex
75
motis rebus separatis. Conquestus est ergo propter illud Empedocles per hoc quod dixit amorem et amicitiam, quia posuit
76
generationem mundi totius ex rebus separatis, deinde dixit, quod ipsae non fuerunt aggregatae nisi propter amicitiam et
77
dilectionem, ut fugerent a confusione per motum. Propter illud etiam dixerunt, quod mundus factus est ex re una aggregata,
78
sicut diximus nuper, deinde separata est. Iam ergo ostensum est nunc et verificatum per illud quod diximus, quod unicuique
79
corporum simplicium naturalium est motus aliquis naturalis et quod ipse non est violentus neque extra naturam.
80
301 a 22. Et dico nunc iterum, quod quibusdam elementis est gravitas et quibusdam eorum est levitas necessario. Et veri-
81
ficatio illius est illud quod dicemus nunc. Nos nuper diximus, quod elementa moventur necessario. Si ergo ei quod movetur,
215
52
non est gravitas naturalis, non est possibile, ut moveatur omnino neque ex medio neque ad medium. Sit itaque nunc corpus,
53
cui non est gravitas, apud litteram A et corpus habens gravitatem apud litteram B, et incedat corpus, cui non est gravitas,
54
ad lineam litterae C et litterae D, et incedat corpus habens gravitatem in illa hora ad litteram C et ad litteram E. Ergo
55
incedit corpus habens gravitatem incessu plus longinquo, quam sit incessus corporis, cui non est gravitas, in hora una. Et
56
separetur iterum ex corpore habente gravitatem corpus secundum hunc modum quantitatis, quae est inter litteram C et
57
litteram E ad litteram C et litteram D. Nam possibile est, ut separetur illud ex eo, et hoc est forma eius. Redeamus autem
58
et dicamus, quia si corpus totum habens gravitatem perambulat lineam litterae C et litterae E totam, perambulat procul-
59
dubio corpus minus habens gravitatem lineam litterae C et litterae D totam in illa hora, scilicet hora, in qua perambulat
60
corpus, cui non est gravitas. Incedunt ambo spatium unum ad horam aequalem. |301b1|[Bekker] Hoc autem est ex eis quae im-
61
possibile est esse; et iste quidem sermo convenit corpori levi. Et dico iterum, quod si inveniatur corpus, quod moveatur non
62
grave neque leve, tunc ipsum non movetur nisi violenter, et quod si ipsum movetur violenter, fit motus eius infinitus. Hoc
63
autem est ex eis quae impossibile est esse; quod est, quia quando fit, quod omne corpus mobile non movetur nisi ex virtute
64
aliqua, tunc corpus minus et levius proculdubio movetur plus, quam sit motus corporis maioris gravioris ex illa virtute
65
una. Moveatur ergo nunc corpus maius, cui non est gravitas, quod est apud litteram A, et perambulet lineam, quae est
66
apud litteram C et litteram E, et perambulet corpus habens gravitatem, quod est apud litteram B, lineam, quae est apud
67
litteram C et litteram D in illa hora et tempore aequaliter. Ergo cum separatur corpus habens gravitatem secundum mo-
68
dum quantitatis, quae est inter lineam litterae C et litterae E ad lineam litterae C et litterae D, accidit tunc, ut hoc corpus
69
quod separatum est ex corpore habente gravitatem, perambulat lineam litterae C et litterae E in illa hora et tempore, in
70
quo perambulat corpus, cui non est gravitas, nam corpus habens gravitatem perambulat lineam, quae est apud litteram
71
C et litteram D; quare est quantitas velocitatis incessus minoris corporis ad corpus maius, sicut quantitas velocitatis corporis
72
maioris ad corpus minus. Si ergo istud est secundum hoc, tunc incessus corporis, cui non est gravitas, et incessus corporis
73
habentis gravitatem est res una et in hora una. Dico, quod utraque perambulant spatium unum in hora et tempore uno.
74
Hoc autem est ex eis quae impossibile est esse. Iam ergo ostensum est nunc et verificatum, quod unicuique corporum est
75
gravitas aut levitas necessario.
216
71
|301b17|[Bekker] Dico, quod natura est id in quo est principium motus sui, et quod virtus est id principium motus, cuius est a re
72
alia ab ea, et quod omnis motus aut est naturalis aut est accidentalis. Motus vero naturalis est sicut motus lapidis deorsum;
73
lapis enim movetur deorsum velociter a virtute auxilio naturae. Motus autem accidentalis omnis est a virtute, non est cum
74
auxilio naturae sicut motus lapidis sursum. Verum virtus utitur aëre in his duobus motis sicut instrumento; aër enim est
75
gravis et levis, et lapis incedit sursum sicut leve, quando elevatur, et est principium motus eius istius ex virtute; et incedit
76
deorsum, et est motus eius iste essentialis, scilicet propter naturam; et non movetur his duobus motibus in aere, nisi quoniam
77
aer est inter grave et leve. Dico, quia ipse tangit duas extremitates, quapropter incedit in ipso quod movetur motu innaturali
78
et quod movetur motu naturali, et propter illud non sequitur movens illud quod movetur motu accidentali, nam si non
79
esset corpus inter grave et leve deferens intentiones utrorumque, non esset possibile, ut esset in eo violentia omnino; et ipse
80
iterum est intentio omni motui naturali, qui est omni corpori secundum hanc intentionem, quam narravimus. Iam ergo
81
ostensum est iterum nunc ex eis quae diximus, quod omne corpus ex corporibus aut est leve aut grave, et ostensus est iterum
82
modus motus naturalis et modi motuum accidentalium, qui sunt extra naturam.
219
64
|301b31|[Bekker] Quod autem generatio non sit cadens super omnes res et quod non sint res omnes extra generationem, manifestum
65
est |302a1|[Bekker] et patens ex eis quae ego dicam nunc; quod est, quia impossibile est, ut sit aliquod corporum praeter quod
66
sit vacuitas et inanitas separata illi corpori, quoniam locus, in quo est corpus, fuit vacuus necessario, antequam esset corpus,
67
et non esset aliquod corporum omnino. Et possibile quidem est, ut fiat corpus ex corpore alio, sicut ignis ex aere, et non est
68
possibile, ut sit corpus, cui non sit magnitudo neque corporeitas, et est possibile, ut fiat corpus actu ex corpore alio potentia.
69
Verumtamen corpus, quod est potentia, si non fuerit illic corpus aliud actu, invenitur locus aliquis alius vacuus separatus
70
a corpore.
220
65
|302a10|[Bekker] Volo autem nunc, quia verificavi et determinavi hunc modum, ut inquiram, quibus corporibus est generatio et
66
quare est. Dico ergo, quod si cognitio rerum non est nisi per principia, et principia, quae sunt in omnibus rebus, sunt
67
elementa, tunc veniamus et inquiramus, quae corpora prima sint elementa et quare, deinde inquiramus post illud de
68
quantitate eorum et ipsorum qualitate. Illud autem declarabitur nobis et certificabitur, si nos sciverimus, quae sit natura
69
elementi. Dico ergo, quod elementum corporum est id ad quod resolvuntur reliqua corpora, et est in eis aut potentia aut
70
actu. Et hoc quidem est illud in quo est ambiguitas. Elementum vero non resolvitur ad res alias diversas in forma, et omnes
71
quidem confitentur, quia oportet, ut sit elementum secundum hunc modum et ut sit in omnibus rebus. Si ergo, quod diximus
72
et diffinivimus, est elementum, tunc proculdubio in corporibus sunt corpora sicut modus eius quod diximus de diffinitione
73
elementi, scilicet ignis et terra, quia utraque sunt in carne et ligno potentia et in reliquis, quae assimulantur eis ex corporibus.
221
73
|302b11|[Bekker] Verumtamen nos quaerimus in primis, quare non sunt elementa infinita, sicut visum est quibusdam hominibus.
74
Et redeo super illos qui posuerunt partes similes elementa, sicut visum est Anaxagorae; nam non recte dixit in narratione
75
elementorum neque alii ex eis quibus visa est haec sententia; quod est, quia videmus multa corpora composita dividi in partes
76
similes sicut carnem et ossa et lignum. Si ergo compositum non est elementum, non est omnis res similium partium elemen-
77
tum iterum, immo elementum est illud quod non resolvitur ad res alias diversarum formarum, sicut diximus nuper. Et dico
78
eis iterum, si nos concesserimus vobis illud et posuerimus elementa corpora similium partium, tunc non erunt propter illud
79
elementa dissimilia, quoniam possibile est, ut sint ex reliquis rebus, ex duabus earum aut tribus, sicut dixit Empedocles.
80
Ipse enim posuit elementa quattuor similium partium, deinde posuit res omnes ex eis. Et dico iterum, quia accidit dicenti,
81
quod elementa sunt corpora similium partium, ut non fiant res omnes ex eis; quod est, quia facies non fit ex faciebus aliis
82
neque aliqua reliquarum figurarum naturalium fit ex figura alia sibi simili. Iam ergo ostensum est nunc et certificatum,
83
quod rectius et verius est, ut ponantur principia similia et ut sint minima. Dico, quod non resolvuntur ad res alias diversas
84
forma, sicut faciunt auctores mensurationis. Ipsi enim ponunt principia mensurationis similia aut forma aut numero.
222
71
|302b30|[Bekker] Et dico, quia si hoc corpus non diversificatur |303a1|[Bekker] ab aliis corporibus nisi per differentias suas essentiales et
72
differentiae corporum sunt finitae, tunc manifestum est et clarum, quod elementa sunt finita iterum necessario. Et dico
73
iterum, quia non est necessarium, ut sint elementa, sicut dixerunt Leucippus et Democritus. Accidit enim ex sermone utrius-
74
que omne impossibile; quod est, quia uterque dixit, quod corpora prima sunt infinita in multitudine neque sunt recipientia
75
partitionem et divisionem in magnitudine et quia non fiunt ex re una res multae neque ex rebus multis res una. Sed res
76
omnes fiunt per involutionem horum corporum quae non partiuntur, et coartationem eorum ad invicem. Dico ergo, quod
77
illi posuerunt res omnes numerum et generaverunt eas ex ipso, sicut fecerunt auctores artis numeri. Verumtamen quamvis
78
non explanaverunt illud, tamen ipsi occultaverunt illud et dixerunt etiam, quia quando corpora diversificantur ad invicem
79
per figuras et figurae sunt infinitae, sunt corpora simplicia infinita iterum, et non discreverunt omnino, quae esset figura
80
cuiusque illorum corporum, neque dixerunt, quae essent figurae elementorum, nisi quia ipsi posuerunt figuram ignis orbi-
81
cularem tantum. Aërem autem et aquam et terram et reliqua corpora distinxerunt, quia dixerunt, quod eorum sunt, quae
82
componuntur ex partibus parvis, et ex eis sunt, quae componuntur ex partibus maioribus illis, et posuerunt naturam horum
83
corporum principium omnium elementorum.
223
67
|303a17|[Bekker] Dicimus ergo nos, quia accidit sermoni eorum isti ex errore simile ei, quod accidit eis qui dixerunt: non est prin-
68
cipiis finis. Redeo ergo super eos et faciam ipsos videre errorem suum. Dico ergo, quod si non sunt differentiae corporum
69
infinitae, tunc manifestum et clarum, quia non est possibile, ut sint elementa infinita. Et ipsi quidem diversificantur auctori-
70
bus scientiae mensurationis necessario; quod est, quia ipsi dicunt partes, quae non dividuntur, et diversificantur iterum et
71
dimittunt multas sententias, quas dixerunt homines boni in scientia, et sunt iterum cadentes sub scientia oculorum. Nos
72
autem iam complevimus rememorationem harum sententiarum in eis quae praeterita sunt de tractatibus, quos narravimus
73
in tempore et motu. Et dico eis iterum, quod ipsi coguntur dicere sermonem diversum sermoni suo, qui esse non potest;
74
quod est, quia si elementa sunt partes indivisibiles, tunc impossibile est, ut sit diversitas aëris et aquae propter dispositionem
75
parvitatis partium et magnitudinis ipsarum, neque est possibile, ut sint quaedam horum corporum ex quibusdam; quod est,
76
quia quando, quae ex figuris sunt parvae, separantur, remanet ex eis residuum, nam secundum hunc modum dicunt ipsi,
77
quod aër, terra et aqua fiunt quaedam ex quibusdam, scilicet per separationem figurarum parvarum ex parvis. Et dico
78
iterum, quia quamvis elementa secundum sermonem ipsorum non sit possibile, ut sint infinita, cum corpora diversificentur
79
per figuras et figurae omnes sint compositae ex figuris pyramidis, et est figura pinealis, et figurae aequilineae sint ex lineis
80
aequalibus |303b1|[Bekker] et figura orbicularis sit composita ex partibus fixis, tunc proculdubio figuras primas non pertransit
81
figura una, sive una sit sive duae sive plures. Si ergo istud est secundum hoc, sunt corpora simplicia secundum numerum
82
suum necessario. Et dico iterum, si est omni elemento motus essentialis et est corpori simplici motus simplex et motus
83
simplices non sunt infiniti, quoniam incessus non sunt plures duobus neque loca infinita sunt, tunc manifestum est et cla-
84
rum, quod elementa non sunt infinita iterum.
224
71
|303b9|[Bekker] Et dico iterum, quia quando ostensum est et certificatum, quod elementa sint finita necessario, tunc volo iterum
72
nunc inquirere, an elementum sit unum an multa. Homines enim multi ex antiquis dixerunt, quod elementum est unum
73
tantum. Verumtamen de eis fuerunt, qui dixerunt, quia est aqua, et de eis fuerunt, qui dixerunt, quia est aer, et de eis
74
fuerunt, qui dixerunt, quia est ignis, et de eis fuerunt, qui dixerunt, quia est terra, et de eis fuerunt, qui dixerunt, quia est res
75
subtilior aqua et spissior aere et quia ipsum continet omnia corpora caelestia, cui non est finis. Dico ergo, quod omnis qui
76
ponit elementum unum aut aquam aut aerem aut rem subtiliorem aqua et spissiorem aëre et quod reliqua elementa sunt
77
ex eo secundum modum diversitatis spissitudinis eius et eius raritatis, ignoravit sermonem suum et oblitus est, quia posuit
78
ante elementum rem aliam; quod est, quia si spissitudo non est nisi ex compositione elementorum et raritas ex ipsorum
79
resolutione, est rarum subtile ante elementum necessario. Si ergo istud est secundum hoc et ignis est, sicut est sermo eorum,
80
subtilior reliquis corporibus, est ignis prior rebus omnibus prioritate naturali, quod si ignis non fuerit subtilior omnibus
81
corporibus, tunc illud non erit ex illis quae sunt contraria sermoni nostro, quoniam necesse est, ut sit res prima subtilis post
82
corpora naturalia et non sit corpus medium.
225
81
|303b22|[Bekker] Et dico iterum, quod sermo dicentis, quod elementa omnia facta sunt ex spissitudine elementi unius et ipsius
82
raritate, non diversificatur a sermone dicentis, quod res fiunt ex subtilitate elementi et ipsius spissitudine, scilicet ex magno
83
ipsius et eius parvo; quod est, quia subtilitas est parvitas partium et spissitudo est magnitudo partium. Subtile enim est
84
expansum sparsum, et non est ita nisi res, quae componitur ex partibus parvis. Si ergo istud est ita, accidit eis proculdubio,
85
ut discernant substantias rerum per parvitatem et magnitudinem. Cum ergo discreverint res secundum hunc modum, accidit
86
eis, ut dicant, quod elementa omnia sunt comparativa et non est aliquod elementorum ignis vere |304a1|[Bekker] nec aër vere nec
87
aqua vere nec terra vere. Necesse ergo est ex sermone eorum, ut sit res una, quando comparatur ad quasdam res, ignis, et
88
quando comparatur ad rem aliam, aër, et quando comparatur ad rem aliam, aqua, sicut accidit illis qui dicunt, quod
89
elementa sunt multa infinita et non diversificantur nisi per paucitatem partium et earum magnitudinem, et sunt auctores
90
partis, quae non dividitur. Dico ergo eis, quia ipsi distinxerunt quaedam elementa ab aliis per quantitatem suam, est pro-
91
culdubio elementum unum ignis aut aër aut aqua aut terra; quod est, quia partes parvae sunt in partibus magnis necessario;
92
quod est, quia pars una, quando comparatur ad quasdam partes, est parva, et quando comparatur ad alias, est magna.
226
83
|304a7|[Bekker] Illos autem qui dixerunt, quod ignis est elementum, non sequitur haec contradictio, quam fecimus sequi illos,
84
quorum rememorationem complevimus et quorum sermonem, sed accidunt eis res aliae extra rationem necessario; quod
85
est, quia homines quidam ex eis dixerunt, quod ignis habet figuram, quae dicitur pyramis, et ex eis fuerunt, qui verificaverunt
86
sermonem suum hunc sermone simplici debili et dixerunt, quia in figuris non est figura velocioris abscisionis quam figura
87
pyramidis et in corporibus non est corpus velocioris abscisionis quam ignis, quapropter est figura ignis figura pyramidis. Et
88
ex eis fuerunt, qui verificaverunt hunc sermonem alio stolido et dixerunt, quod corpora omnia sunt composita ex subtiliore
89
corporum et quod melior figurarum componitur ex figuris, quae dicuntur pyramides. Si ergo hoc est ita, tunc manifestum
90
est et clarum, quod ignis est subtilior reliquis corporibus et quod figura, quae dicitur pyramis, est minor figurarum et prima
91
earum, et necessarium quidem est, ut sit figura prima corpori primo. Est ergo figura ignis figura, quae dicitur pyramis
92
proculdubio.
227
61
|304a18|[Bekker] Et ex eis fuerunt alii, qui non dixerunt figuram ignis omnino. Verumtamen dixerunt, quod ignis est subtilior
62
reliquis corporibus omnibus tantum. Deinde dixerunt, quod ex compositione partium ignis ad invicem et earum spissitudine
63
fiunt reliqua corpora, sed sunt partes inflatae, ex quibus, cum coartantur, reliqua fiunt corpora secundum ipsarum coar-
64
tationem. Dicimus ergo nos, quia accidunt ex istis sermonibus res difficiles et impossibiles; quod est, quia si ipsi posuerunt
65
corpus primum partem indivisibilem, venient iterum sermones nostri, quorum commemorationem complevimus nuper in
66
parte, quae non dividitur. Et dico iterum nunc sermonem naturalem, quia non est possibile, ut sit elementum pars, quae
67
non dividitur. Et illud quidem manifestum est et clarum, si inquisierint de eo inquisitione naturali, nam si illud existit,
68
unumquodque corporum est conveniens corpori alii per quantitatem et magnitudinem, quoniam magnitudo partium simi-
69
lium, quae non dividuntur, similis est ad invicem. Dico, quia magnitudo corporum aquae totius similis est magnitudini
70
corporum aeris totius et similiter reliquorum elementorum. Nos autem non videmus illud ita, quoniam aër est plus in
71
magnitudine quam aqua, similiter omne corpus subtile est pluris magnitudinis quam corpus spissum. Si ergo istud est
72
secundum hoc, tunc manifestum est et patens, quod elementum aquae est minus elemento aeris. Redeamus et dicamus,
73
quia quando magnitudo elementi minoris est in elemento maiore, tunc proculdubio elementum aëris est cadens sub parti-
74
tione |304b1|[Bekker] et similiter elementum ignis iterum cadit sub partitione et similiter omne corpus subtile iterum recipit
75
partitionem proculdubio. Iam ergo ostensum est nunc et certificatum, quod elementum ignis recipit partitionem. Redeo
76
autem iterum super illos qui figuraverunt ignem et dixerunt, quod ignis est elementum, propterea quod ipse est figuratus
77
figura prima. Dico ergo, si ignis est elementum, quoniam ipse est figuratus figura prima, quae dicitur pyramis, et haec
78
figura non est composita ex figuris multis, quae nominantur pyramides, accidit eis ex sermone ipsorum hoc, ut non sit
79
omne corpus aut elementum aut generatum ex elemento; quod est, quia corpus ignis non erit ignis neque elementum
80
aliud omnino.
228
77
|304b6|[Bekker] Redeo iterum super illos qui dixerunt, quod elementum est corpus unum subtile. Dico ergo, quia accidit ex sermone
78
eorum isto, ut sit ante elementum elementum aliud et ante illud aliud et hoc usque ad infinitum, cum illud corpus, scilicet
79
elementum, recipiat partitionem et sit corpus minus, quod est minimum divisum ex elemento spisso elementum. Et redeo
80
iterum super eos et dico, quia accidit vobis, ut dicatis iterum, quod res una apud quasdam res est ignis et apud quasdam
81
earum est aër et similiter apud quasdam earum est aqua aut terra. Dico ergo sermone aggregato, quod omnes illi qui dixe-
82
runt, quod elementum est unum, erraverunt errore manifesto, quoniam ipsi posuerunt motum unum naturalem tantum et
83
posuerunt eum omnibus corporibus. Visus autem testificatur contrarium illius, quoniam videmus omni corpori naturali
84
principium motus naturalis. Si autem essent corpora omnia unum, esset omnibus eis motus unus. Quanto ergo est corpus
85
maius, est iste motus vehementior et fortior sicut ignis; nam quanto ipse est maior, tanto est ipse velocioris incessus sursum,
86
et videmus corpora alia multa incedere deorsum incessu veloci iterum. Propter has ergo sententias et rationes et propter
87
illud quod distinximus et determinavimus in eis quae praeterierunt, et diximus sermone manifesto, quod motus naturales
88
sunt multi, indicatur, quia non est possibile, ut sit elementum unum.
229
83
|304b21|[Bekker] Dico nunc, quia cum elementa non sint infinita neque unum, tunc sunt multa finita necessario. Volo ergo nunc
84
inquirere in primis, an elementa sint prima sempiterna an sint generata cadentia sub corruptione; nam si declaratum fuerit
85
nobis illud, declarabitur nobis iterum summa numeri eorum et quae sint eorum naturae. Dico ergo, quia non est possibile,
86
ut elementa non removeantur; quod est, quia nos videmus ignem et aquam et unumquodque corporum simplicium dissolvi
87
et resolvi. Verumtamen dissolutio et resolutio aut sunt ad infinitum aut stant necessario. Et dico, quia si resolutio est infinita,
88
tunc tempus resolutionis est infinitum iterum, et tempus compositionis est iterum infinitum, quoniam omnis pars ex partibus
89
elementi resolvitur in tempore alio. Accidit ergo ex hoc sermone, ut sit tempus aliud extra tempus, quod est infinitum, dico
90
tempus compositionis, cui non est finis.
230
77
|304b32|[Bekker] Manifestum est ergo et patens, quoniam si istud est secundum hoc, quia est aliud infinitum extra tempus, quod
78
est infinitum. Hoc vero est ex eis quae impossibile est esse, |305a1|[Bekker] quod si resolutio stat et sistitur, scilicet resolutio elementi
79
et ipsius dissolutio, in loco suo illud corpus aut non dividitur aut dividitur. Verumtamen non cadit sub fine et corruptione,
80
sicut dixit Empedocles. Dico ergo, quia impossibile est, ut non recipiat divisionem propter sermones et sententias et discep-
81
tationes, quarum rememorationes complevimus nuper. Neque est possibile, ut recipiat divisionem, praeter quod dissolvatur
82
et resolvatur et corrumpatur; quod est, quia corpus minus velocioris resolutionis est quam corpus maius. Si ergo corpus
83
maius corrumpitur hac corruptione, scilicet dissolutione et resolutione, ad corpus minus, tunc dignius est, ut pars minor sit
84
plus suscipiens et separans dissolutionem et resolutionem et corruptionem. Nos autem videmus ignem corrumpi secundum
85
duos modos; quod est, quia aut corrumpitur ex contrario suo aut finitur et exstinguitur ex seipso. Et minus quidem corrum-
86
pitur ex contrarietate maioris, et quanto est minus est plus ad corruptionem. Iam ergo ostensum est nunc, quod elementa
87
sunt corpora generata cadentia sub corruptione necessario.
231
79
|305a14|[Bekker] Et dicimus iterum, quia cum elementa sint generata cadentia sub corruptione, tunc proculdubio ipsa sunt aut
80
ex non-corpore aut ex corpore. Quod si sunt ex corpore, tunc aut sunt ex corpore alio aut a seipsis aut ex non-corpore aut
81
sunt alia ex aliis. Dico ergo, quod sermonem dicentis, quod elementa sunt ex non-corpore, sequitur, ut confiteatur inane et
82
vacuum necessario; quod est, quia omne generatum aut est generatum in re, quae non est corpus, aut est generatum in re
83
corporea. Quod si est corporea, sunt duo corpora in loco uno, scilicet corpus generatum et corpus, quod erat ante ipsum, et
84
generatum est in eo potentia. Et si est locus, in quo generatur corpus, incorporeus, erit vacuus et inanis necessario, quare
85
separatur a corpore generatum. Hoc autem est ex eis quae impossibile est esse, sicut ostendimus et exposuimus in eis quae
86
praeterita sunt.
232
83
|305a22|[Bekker] Et dico iterum, quia non est possibile, ut sint elementa ex corpore alio, quoniam accidit inde, ut sit corpus aliud
84
ante elementa; quod si est, tunc aut est grave aut leve, quare erit tunc unum ex elementis aut non erit gravitas neque pondus
85
omnino, quare erit unum ex corporibus mensurationis, cui non est motus; et cum fuerit secundum hunc modum, non erit
86
in loco omnino, quoniam in quo loco possibile est esse ipsum, illic movetur aut violenter aut non violenter. Si ergo movetur
87
violenter, est motus eius accidentalis extra naturam, et si est non motus violentus, est motus eius essentialis naturalis. Si
88
ergo est in loco, est unum ex elementis, et si non est in loco, non fit aliquid ex eo omnino; quoniam generatum et illud ex
89
quo est generatum, sunt simul necessario. Et dico, quia ostensum est et certificatum, quia non est possibile, ut sint elementa
90
facta ex corpore neque ex non-corpore. Remanet ergo, ut dicamus, quod quaedam facta sunt ex aliis.
233
71
|305a33|[Bekker] Volo autem inquirere, quomodo facta sunt elementa ab invicem. Dico ergo, an sit, secundum quod dixerunt
72
Empedocles et Democritus, an secundum illud quod dixerunt |305b1|[Bekker] illi qui resolvunt corpora ad superficies et laminas,
73
aut est hic modus alius et alia causa, praeter quam diximus. Dico ergo, quod imitatores quidem Empedoclis et Democriti
74
ignoraverunt in sermone suo et obliti sunt, quod ipsi non affirmaverunt generationem veram et quod ipsi confitentur, quod
75
elementa generantur ab invicem. Verum ipsi affirmaverunt per illud generationem fallacem; quod est, quoniam ipsi dixerunt,
76
quod elementorum alia sunt occultata in aliis et sunt egredientia alia ex aliis, sicut ortus et partus. Et ex generatione quidem
77
non egrediuntur res et apparent, sicut ignis ex lapide apud percussionem, quoniam res generantur ex materia sua per alte-
78
rationem et mutationem. Et dico iterum, quia accidit ex hoc sermone res extra rationem et discretionem; quod est, quia
79
quando est corpus in aliqua quantitatum, deinde inspissatur et coartatur, non additur in operatione sua aliquid omnino,
80
et est quidem necessarium auctoribus sermonis de generatione, ut sequatur eos illud; nam ipsi dicunt, quod aqua occultata
81
est in aëre, nam non generatur, nisi quando egreditur ex eo et apparet. Nos enim videmus aquam, quando fit ex aëre et
82
egreditur ex eo, esse gravioris gravitatis, quam ipsa sit, quando est in aëre.
234
73
|305b10|[Bekker] Et dico iterum, quod corpora permixta alia in aliis, quando separatur unum ab alio, non accipit locum maiorem
74
suo loco primo necessario. Aër autem, quando fit aër, accipit locum maiorem loco suo primo; quod est, quia corpus subtilius
75
est in loco maiore, et hoc quidem manifestum est et planum in alteratione et permutatione. Umiditas enim quando vaporat
76
et inflatur, scinditur vas continens ipsam et finditur propter constrictionem suam a sua amplitudine. Si ergo istud est secun-
77
dum hoc et non est vacuitas omnino neque inanitas omnino, in qua expandantur corpora et spargantur, sicut dixerunt
78
auctores occultationis, tunc manifestum est et apparens, quia non est possibile, ut accipiat corpus locum maiorem loco suo
79
primo. Et dico iterum, quod illum qui dixit hunc sermonem, scilicet occultationem, sequitur, ut faciat remanere aliquid
80
ex corpore, ex quo non fit corpus aliud omnino, cum non sint in corpore finito corpora finita in magnitudine infinita in
81
multitudine; quod est, quia quando fit ex terra aqua, tunc proculdubio, quia ipsa accipit aliquid de terra, cum fiat exitus
82
ipsa generatio, et est possibile, ut egrediatur aqua iterum ex terra remanente. Si ergo istud est et semper non absciditur,
83
accidit inde, ut in corpore finito sint corpora occultata, quibus non est finis. Si autem hoc est impossibile, tunc non est possibile,
84
ut sint quaedam elementa ex quibusdam semper per egressionem et apparitionem. Iam ergo manifestum est nunc et certum,
85
quod elementa non fiunt alia ex aliis per separationem et egressionem.
235
54
|305b28|[Bekker] Remanet ergo nobis, ut dicamus, quod fiunt alia ex aliis per alterationem aliorum ad alia, et est illud secundum
55
duos modos, aut per mutationem suarum figurarum, sicut fit ex cera una orbis et revolvitur, aut per resolutionem ad super-
56
ficies, sicut dixerunt homines, quod si elementa fiunt alia ex aliis per mutationem figurarum eorum, sequitur necessario
57
dicentem hunc sermonem, ut dicat partem, quae non dividitur, et ut ponat corpora prima partes, quae non dividuntur;
58
quod est, quia si corpora recipiunt divisionem, non erit pars ignis ignis neque pars terrae terra, quoniam non est pars figurae,
59
quae dicitur pyramis, pyramis necessario neque pars frigidi frigidum iterum, |306a1|[Bekker] quod si quaedam elementorum fiunt
60
ex aliis per resolutionem superficierum et resolvuntur alia ad alia, tunc impossibile est, ut omnium elementorum alia fiant
61
ex aliis, et dixerunt hunc quidem sermonem homines ex eis. Hoc autem est inconveniens et impossibile, quoniam non est
62
necessarium, ut sit unum elementum commune permutationi et alterationi tantum, et visus non testificatur ei super illud
63
iterum, immo elementa omnia cadunt sub visu et ipsa alterantur et permutantur ad invicem. Et sequitur necessario dicentes
64
hunc sermonem, ut loquantur in rebus cadentibus sub visu de eo in quo non testificatur eis visus super illud. Et causa illius
65
est, quoniam ipsi non acceperunt principia rerum acceptione bona secundum veritates suas, verum ipsi voluerunt permutare
66
res omnes ad sententias et rationes, quas hereditaverunt ab illis qui fuerunt ante eos, et ipsi posuerunt principia rerum
67
omnium non separari. Illud vero non est ita, quoniam necessarium est, ut sint principia rerum sensibilium sensibilia necessario
68
iterum et ut sint principia rerum sempiternarum sempiterna iterum et ut sint principia rerum cadentium sub corruptione
69
cadentia sub corruptione iterum. Et dico sermone aggregato, quia possibile est, ut sint principia homogenea subiectis suis.
70
Ipsi autem propter amorem magistrorum suorum fecerunt, quod fecerunt auctores sermonis impossibilis, nam ipsi usi
71
fuerunt in principio sermonis sui principiis impossibilibus. Cum ergo ipsi posuerunt ea et locuti fuerunt in eis, indiguerunt,
72
ut verificarent sermonem diversum contradicentem narrationi eorum illi. Dico ergo, quod necesse est, ut iudicemus super
73
quasdam res ex complemento ipsarum et earum fine, non ex ipsarum principiis; nam omni scientiae est complementum et
74
finis; quod est, quia complementum artis et complementum naturae est per rem sensibilem cadentem sub visu.
236
77
|306a17|[Bekker] Redeamus autem et dicamus, quod si ipsi dixerint, quod terra sola non permutatur neque alteratur ad reliqua
78
elementa, consequitur eos necessario inde, ut ponant terram solam elementum tantum, quoniam illud quod non resolvitur
79
neque permutatur neque cadit sub corruptione, est elementum verum. Ergo terra sola est elementum; quod est, quia ipsa
80
non resolvitur ad corpus aliud in aestimatione ipsorum. Et dico iterum, quia sequitur eos ex sermone ipsorum illo, ut dicant,
81
quod in elementis sunt trianguli. Illud autem non est necessarium neque ex eis quae oportet. Nam accidit, ut sint in per-
82
mutatione elementorum ad invicem trianguli vani, quibus non utuntur, quoniam elementa generantur ex triangulis in-
83
aequalibus in numero. Et dico iterum, quia indigent dicentes hunc sermonem, ne ponant generationem ex corpore, quoniam
84
si generatio non fit nisi ex superficiebus, non est tunc generatio ex corpore omnino. Et dico, quod ipsi coguntur iterum ponere
85
omne corpus susceptibile partitionis, quare contradicunt per illud scientiam certam, scilicet scientiam artis mensurationis.
86
Illi enim ponunt primum, quod cadit sub sensu, susceptibile divisionis. Isti autem iterum non confitentur, quod omne corpus
237
73
sensibile sit cadens sub divisione, ut non corrumpant narrationem suam et sermonem suum primum. Et dico iterum, quod
74
illi qui ponunt omni elemento aliquam ex figuris et distinguunt substantias ad invicem per figuras, coguntur ponere ea
75
iterum non susceptibilia partitionis; quod est, quia figura, quae dicitur pyramis, et figura orbicularis, quando partiuntur
76
partitione aliqua, non est residuum orbiculare neque pyramidale. Si ergo istud est secundum hoc, non est iterum pars
77
ignis ignis, sed est res, ante |306b1|[Bekker] quam sit elementum, quoniam omne corpus aut est elementum aut est generatum ex
78
elemento. Dico ergo sermone aggregato, quod illos qui student figurare corpora simplicia, sequitur necessario, ut dicant
79
res extra rationem impossibiles, et imprimis illud sequitur necessario, ut dicant, quod ex figuris sunt figurae, quae quando
80
componuntur ad invicem, non implent locum suum totum, sed remanet ex eo aliquid vacuum. Figurae autem, quae, quando
81
componuntur aliae cum aliis, implent locum suum totum, paucae sunt. Ex figuris quidem superficialibus sunt tres tantum:
82
figura trianguli et figura circularis et figura quadrati. Ex figuris vero essentialibus sunt duae tantum, quarum una est figura,
83
quae dicitur pyramis, et altera, quae dicitur orbicularis. Si ergo istud est secundum hoc, coguntur ponere figuras essentiales
84
multas plures his duabus, quoniam elementa sunt plura eis iterum. Hoc ergo impossibile est omnino.
239
75
|306b9|[Bekker] Et dico iterum, quod nos videmus corpora omnia simplicia figurari secundum modum figurae loci continentis ea et
76
praecipue aquam et aërem. Si ergo istud est sic, non est, ut remaneat figura elementi secundum dispositionem suam; quod est,
77
quia si non fuerit ita, non tanget totalitate sua locum continentem ipsum ex omnibus finibus suis. Si autem tangit ipsum et si
78
fit secundum figuram continentis eius, non remanet secundum dispositionem suam; ergo est aqua, quamvis omnino non sit
79
aqua nisi per dispositionem figurae suae. Iam ergo nunc manifestum est et certum, quia elementis non sunt figurae deter-
80
minatae. Verum naturae suae sunt significantes, quod eis non sunt figurae essentiales. Et similiter oportet, ut illi loco deferenti
81
reliquas res non sit forma neque figura, sed possit ipse formari. Sicut enim dicunt illi iterum in hyle recipiente omnes res,
82
similiter oportet, ut intelligant elementa iterum sicut hylen corporum cadentium sub sensibus. Quapropter possibile est, ut
83
alterentur elementa ad invicem, quando separantur ab eis qualitates ipsorum diversae. Et dico, quomodo est possibile iterum,
84
ut fiat ex elementis caro aut os aut aliquid simile illis ex corporibus continuis, et non est substantia elementorum, sicut est
85
sermo eorum, nisi figurae? Et non est possibile, ut sit ex compositione figurarum corpus permutabile neque ex compositione
86
superficierum, quoniam elementa sunt res per compositionem. Ex eis vero quae accidunt, ex elementis scilicet figurae, non
87
fit aliquid per compositionem, quod si aliquis inquirat de sermonibus eorum inquisitione exquisita in elementis, sciet scientia
88
certe credita, quod ipsi dixerunt generationem et quod ipsi, quando studuerunt affirmare ipsam, addiderunt negationem, et
89
non est eorum intentio intentio generationis omnino.
242
73
|306b29|[Bekker] Et dico, quod figurae elementorum, quas dixerunt, non sunt convenientes neque aptae qualitatibus ipsorum neque
74
eorum virtutibus neque motibus ipsorum, propter quos figuraverunt elementum figura, qua figuraverunt ipsum, sicut ego
75
narro nunc, quia propterea quod ignis est velocis motus calefaciens adurens, posuerunt eum quidam orbem et quidam eorum
76
figuram, quae dicitur pyramis, quoniam istae duae figurae sunt velocioris motus quam reliquae figurae, quoniam utraeque
77
neque occupant neque tangunt |307a1|[Bekker] ex loco nisi rem parvam valde, et utraeque quidem iterum sunt calefacientes
78
adurentes valde, quoniam una earum tota est triangulis et altera est angulus acutus, et dixerunt, quod ignis non adurit neque
79
calefacit nisi per angulos suos. Dicimus ergo nunc redeuntes super eos, quod ipsi erraverunt omnes in motu; quod est, quia
80
istae duae figurae, quamvis sint velocioris motus quam reliquae figurae, tamen non est velocitas motus earum sicut motus
81
ignis, quoniam motus ignis est sursum, non circularis, motus autem harum duarum figurarum est circularis. Et dico iterum,
82
quod figura terrae est ex figura grandinis propter dispositionem fixionis suae et suae stationis, et non est terra quidem stans
83
quieta fixa in omnibus locis, sed in loco suo tantum, et est incessus eius ex loco propinquo, si non prohibet eam aliquid. --
84
Et similiter ignis et reliqua elementa sunt orbes sive pyramides; cum sunt in loco propinquo; – et est in loco suo grando
85
necessario.
243
73
|307a13|[Bekker] Et dico iterum, si ignis non calefacit et adurit, nisi propter angulos, qui sunt in eo, sunt elementa omnia adurentia
74
calefacientia, et alia ex eis sunt vehementioris adustionis et calefactionis quam alia, quoniam omnibus eis sunt anguli
75
sicut elemento habenti figuram octo basium et elemento habenti figuram duodecim basium, et figura orbis iterum est
76
incidens, sicut est sermo Democriti, quoniam est angulus ex angulis. Si ergo elementa sunt secundum hoc – dico calefacientia
77
adurentia – : tunc non diversificantur ad invicem, nisi propter multitudinem et paucitatem adustionis et calefactionis. Hoc
78
autem est falsum et vanum. Et illud est manifestum patens, quoniam quando illud est ita, accidit, ut corpora mensurationis
79
adurant et calefaciant, quoniam ipsa habent angulos iterum et in eis sunt partes, quae non dividuntur, sicut est sermo
80
eorum in orbibus et pyramidibus. Si ergo in corporibus mensurationis sunt partes, quae non dividuntur, sicut dixerunt,
81
tunc quare corpora naturalia calefaciunt et adurunt, et corpora mathematica non calefaciunt neque adurunt?. Nam oportet
82
eos enuntiare causam illius. Verum non possunt ostendere illud omnino, et nos quidem nos dicimus in illo, sicut ipsi dixerunt.
83
Et dico iterum, quia cum sit res adurens sicut ignis, et sit orbis aut pyramis, est necessarium, ut sit res, quae aduritur, orbis
84
aut pyramis necessario. Et dico iterum, quia quamvis nos ponamus et dicamus, ut sit sectio et separatio figurae, tamen non
85
est inevitabile neque est necessarium, ut sit ex orbe orbis et ex pyramide pyramis, quoniam illud est extra rationem omnino
86
et est simile illi qui vult abscidere cultellos ex cultello et ex serra serras.
244
75
|307a31|[Bekker] Et dico iterum, quia ex eis de quibus oportet mirari, est, ut figuretur ignis hac figura, quoniam incidit et separat,
76
et ipse quidem aggregat plus, quam separat et finit, et ipse quidem non separat et finit, nisi omne quod |307b1|[Bekker] non est sui
77
generis, et aggregat et unit omne quod est sui generis, et aggregatio et unitio est de essentia ignis, et separatio quidem et
78
consumptio non sunt ei nisi per accidens; quod est, quia quando aggregat et unit, quod sibi homogeneum est, separat et
79
consumit et finit propinquum, quod non est sui generis. Si ergo istud est secundum hoc, tunc convenit eis, ut adiungant has
80
duas res, scilicet separationem et aggregationem, ad ignem aut adiungant aggregationem ei tantum; nam illud dignius est,
81
ut sit ignis, quam separatio et consumptio et abscisio. Et dico iterum, quia cum sint calidum et frigidum contraria in potentia,
82
non est possibile, ut ponatur ei aliqua figura contraria, quoniam si ponatur ei figura, est ex eis quae sunt necessaria, ut
83
ponatur ei figura, quae est contraria figurae calidi; nulli autem figurarum est contrarium omnino, et propter illud non ponit
84
aliquis eorum igni figuram omnino, et eis quidem esset conveniens, ut aut ponerent omnibus eorum figuras aut ut non
85
ponerent alicui figuram omnino.
245
51
|307b10|[Bekker] Et ex eis quidem sunt, qui student, ut loquantur in hac potentia scilicet frigiditate, et dicunt contrarium eius,
52
secundum quod ipsa est; quod est, quia dicunt, quod frigidum est res magnae partis, quoniam coartatur et non penetrat in
53
poris. Si ergo istud est ita, tunc proculdubio calidum est pars parva incedens in poris et non incedit in eis nisi propter
54
subtilitatem suam. Si ergo istud est ita, tunc calidum et frigidum sunt diversa in parvitate partis et magnitudine, non in
55
figuris. Et dico iterum, quod si figurae, quae dicuntur pyramides, non sunt aequales, sed sunt quaedam earum grandiores et
56
maiores aliis, non est magna earum ignis. Non erit tunc figura causa adustionis et calefactionis, sed erit causa contrarii illius,
57
scilicet infrigidationis. Iam ergo ostensum est nunc et certificatum, quod elementa non diversificantur ad invicem propter
58
figuras propter illud quod diximus nuper. Et dico iterum, quia cum sint differentiae corporum per qualitates suas et eorum
59
operationes et ipsorum virtutes, tunc nos dicimus, quod unicuique eorum sunt operationes et qualitates et virtutes naturales
60
exquisitae. Nam si nos fecerimus illud, sciemus tunc diversitatem cuiusque elementorum a compare suo.
246
68
|307b28|[Bekker] Volo dicere nunc rem levem et rem gravem et exponam utramque et ostendam, quae sit natura utriusque et
69
propter quam causam sint elementa cum istis virtutibus. Inquisitio enim de eis est conveniens motibus et sermonibus in eis.
70
Dico ergo, quod nos non nominamus grave aut leve nisi rem, cui est virtus, qua movetur motu naturali. Nos vero non
71
invenimus operationibus utriusque nomina posita, nisi aliquis velit utrique operationem. Et dixerunt omnes primi, scilicet
72
naturales, istas duas res, quoniam sermo in utrisque eorum est conveniens libro, |308a1|[Bekker] qui est in motu naturali, quia
73
utraque est principium motus et fundamentum eius et primum eius. Verumtamen ipsi non discreverunt utramque et non
74
dixerunt in eis sermonem exquisitum nisi pauci ex eis. Volo ergo nunc dicere sermonem eorum in utrisque et investigabo
75
res inquirendas in utrisque, quae sunt necessariae, inquisitione sufficiente, et discernamus eas et determinemus eas. Deinde
76
dicamus post illud sententiam nostram et sermonem nostrum in utrisque.
247
58
|308a7|[Bekker] Dico ergo, quia ex eis quae oportet, ut dicamus, est, si dicitur grave nomine absoluto et subtile nomine absoluto et
59
si dicantur grave et leve, quando comparantur ad aliquid; quod est, quia nos dicimus, quod ex rebus habentibus gravitatem
60
sunt, quae sunt graviores aliis, sicut est sermo noster, quod aes est gravius ligno. Primi autem non dixerunt gravitatem
61
absolutam neque levitatem absolutam neque dixerunt in utrisque aliquid omnino. Verum ipsi dixerunt gravitatem com-
62
paratam et levitatem comparatam tantum et non dixerunt grave neque leve neque narraverunt utrumque, sed ipsi dixerunt
63
et narraverunt rem graviorem et rem leviorem. Nos autem exponimus et discernimus hunc sermonem et dicimus ita, quod
64
ex rebus sunt, quae incedunt ad medium incessu sempiterno, et ex eis sunt, quae incedunt ex medio incessu sempiterno.
65
Incedentes autem ex medio dicimus, quia incedunt sursum, incedentes vero ad medium dicimus, quia incedunt deorsum.
66
Qui autem dixit, quod mundo non est sursum neque deorsum, erravit et non invenit rectum. Illud autem dixerunt homines
67
ex primis et aestimaverunt, quia non est ex mundo, quod sit sursum neque quod sit deorsum, cum sit mundus totus similis
68
ad invicem ex omnibus finibus suis. Si ergo istud est secundum hoc, est proculdubio ex eis quae possibilia sunt unicuique
69
hominum, ut sit in quibusdam dispositionibus suis ambulans oppositus loco, in quo ambulavit in primis, scilicet ut sint pedes
70
eius oppositi loco ipsorum, in quo fuerunt ante illud. Nos autem nominamus horizontem mundi sursum et dicimus, quia est
71
in loco suo sursum et est primum in natura. Deinde redeamus et dicamus, quia cum mundo sint horizon et medium aliquod,
72
tunc manifestum est et clarum, quod ei est sursum et deorsum, sicut confitentur illud multi eorum, quamvis non confiteantur
73
confessione firma. Et causa illius est, quia ipsi putant, quod caelum non contineat totum ex omnibus partibus suis, sed
74
confitentur de medietate orbis tantum, quae est super nos; deinde putant, quod ipsum est rotundum, et dixerunt, quod
75
superius eius est sursum et medium eius est deorsum. Si ergo istud est secundum hoc, dicimus, quod leve absolutum est id
76
quod incedit sursum ad horizonta, et quod grave absolutum est incedens deorsum et ad medium. Leve autem comparatum
77
ad aliud et grave comparatum ad aliud est, quando sunt duae res aequales in magnitudine et spissitudine, deinde incedit
78
una earum inferius velocius altera. Dico ergo, quod plures eorum qui inquisierunt de his duabus rebus, non dixerunt et non
79
inquisierunt nisi |308b1|[Bekker] de gravi comparato et levi comparato et dixerunt, in quo est comparatio duarum rerum aequalis,
80
incedit una utriusque earum inferius velocius compare sua. Postquam ergo discreverunt illud, putaverunt, quod ipsi discre-
81
verunt iterum grave et leve absolutum. Sed sermo eorum in illo non est conveniens his duobus.
249
44
|308b3|[Bekker] Volo autem ostendere sermonem eorum et exponere ipsum. Dico ergo, quod ex eis sunt, qui discreverunt gravius et
45
levius et dixerunt, quod res gravis est res composita ex rebus multis et quod levis est res composita ex illis rebus, verum sunt
46
paucae, sicut sermo dicentis, quod frustum plumbi est gravius frusto alio plumbi, cum in eo sit plumbum plus, et similiter
47
quod aes est gravius aere alio, cum in eo sit aes plus, sicut dictum est in libro, qui dicitur Timaeus. Et iste est sermo eorum
48
in reliquis rebus similium formarum, scilicet quod res, in qua sunt partes plures partibus suae comparis, est gravior semper,
49
et similiter dixerunt in ligno et plumbo; quod est, quoniam ipsi aestimaverunt, quod corpora omnia sunt composita ex
50
partibus similibus et ex materia una. Et non putaverunt, quod illud ita esset, nisi propter quod testificaretur eis visus super
51
illud. Iam ergo discreverunt nunc gravius et levius secundum hanc discretionem et non dixerunt leve absolutum neque grave
52
absolutum. Nos autem videmus, quod ignis est levis sempiternae levitatis incedens sursum, et videmus terram iterum et res
53
terrenas graves sempiternae gravitatis incedentes deorsum. Si ergo illud est ita, tunc non propter dispositionem paucitatis
54
triangulorum, ex quibus componuntur elementa, est ignis incedens sursum, quoniam si esset illud, sicut ipsi dixerunt, esset
55
ignis multus tardioris incessionis sursum et gravior, quoniam ipse est compositus ex triangulis multis, sicut est sermo eorum.
56
Nunc autem nos videmus contrarium sermonis eorum. Ignis enim, quanto est maior, tanto est levior et velocioris incessus
57
sursum, et quanto est minor, tanto est velocior ad incedendum deorsum. Et dico iterum sermonem alium, quia si corpus levius
58
est leve, quoniam est compositum ex rebus homogeneis parvis, et est corpus gravius grave, quoniam est compositum ex
59
rebus homogeneis multis, et sunt aër et ignis et aqua composita ex triangulis similibus, et est eorum diversitas propter
60
paucitatem triangulorum et eorum multitudinem, et fiunt propter illud quaedam eorum graviora aliis et quaedam eorum
61
leviora aliis: est proculdubio quantitas ex quantitatibus aëris in multitudine gravior aqua; ergo incedit aër tunc deorsum.
62
Hoc autem est impossibile non existens, quoniam videmus, quanto aër est plus, tanto est velocior suo incessu sursum quam
63
incessus aquae. Secundum hunc ergo modum discernunt illi grave et leve et secundum hunc modum narrant ea. Alii vero
64
noluerunt per hunc modum neque per hanc discretionem neque per hanc exquisitionem; nam discernunt illud et perscru-
65
tantur intentionem, quae est praeter intentionem illorum, et sunt antiquiores eis in tempore et ante eos. Nos autem videmus
66
spissitudinem quorundam plus esse quam spissitudo alterius corporis; quod est, quia corpus extenuatum est gravioris per-
67
mutationis. Iam ergo ostensum est nunc et certum, quod leve et grave non sunt ex multitudine compositionis rerum homo-
68
genearum et paucitate earum; nam si utraque essent ita, esset utrorumque spissitudo aequalis iterum. |309a1|[Bekker] Eorum
69
autem qui dixerunt, quod corpora sunt composita ex partibus indivisibilibus, qui componunt corpora ex superficiebus, non
70
est possibilis eis sermo, ut dicant, quod quanto est superficies maior, est gravior corpori composito ex ea, quoniam illud
71
est impossibile omnino. Qui autem ex eis dicunt, corpora componuntur ex corporibus habentibus tres dimensiones, quae
72
non dividuntur, possibile est sermo eis, ut dicant, quod corpus maius est gravioris gravitatis, verumtamen non est possibile,
73
ut dicant illud nisi in corporibus primis simplicibus; in corporibus autem compositis non est possibilis eis sermo ille om-
74
nino, quoniam videmus corpora composita esse gravia aut levia secundum hunc modum; quod est, quia nos videmus cor-
75
pora multa parvi corporis, quae sunt gravioris gravitatis quam corpus aliud, quod est maius in suo corpore, sicut aes et lana.
251
68
|309a6|[Bekker] Alii autem dicunt, quod causa levitatis et gravitatis est secundum modum alium ab illo, quem dixerunt illi, scilicet
69
est vacuitas existens in corporibus, et est, quod impellit ea sursum, donec fortasse sint corpora multa leviora, quoniam in eis
70
est vacuitas plus; propter illud fiunt maiora in spissitudine, quamvis sint composita, sicut est compositio corporum aliorum
71
similium eis aequaliter per multitudinem et paucitatem. Et dico sermone aggregato, quod ipsi dixerunt, quod causa levitatis
72
rei a sua compare est, ut sit in ea de vacuitate plus quam in sua compare, et secundum hoc dixerunt, quod res est gravior
73
et levior quam alia. Dicimus ergo nos, quod illi qui dicunt hunc sermonem et discernunt has duas virtutes hac discretione,
74
indigent, ut non ponant vacuitatem causam levitatis tantum, sed ponant iterum causam illius, ut sit in ea ex corpore minus,
75
quoniam si non fuerit ita, leve non erit leve omnino; quod est, quoniam si ipsi dicunt, quod ignis est levis, quia vacuitas est
76
in eo plus, ingreditur super eos in sermone eorum isto, ut aurum plus sit levius igne pauco, quoniam hic vacuitas est plus.
77
Coguntur ergo propter illud dicere, quod oportet, ut sit in igne ex corpore multiplicia eius quod est in auro, donec sit levior
78
auro. Et dico iterum, quod ex antiquis, qui non confitentur vacuum neque quod in mundo sit vacuum omnino, fuerunt
79
homines, qui non dixerunt grave et leve neque discreverunt inter utraque omnino, sicut Pythagoras et Empedocles. Et ex
80
eis fuerunt, qui dixerunt leve et grave et discreverunt inter utraque, verumtamen non dixerunt, quare quaedam corpora facta
81
sunt gravia absolute et quaedam eorum levia absolute et quare quaedam eorum semper incedunt sursum et quaedam eorum
82
deorsum semper, neque dixerunt, quare quaedam res maiores in spissitudine sunt leviores aliis quae sunt minoris spissitudinis
83
quam ipsae. Ipsi enim quamvis locuti fuerint in illo, tamen non exposuerunt illud et diversificati fuerunt a scientia oculorum.
84
Et illud manifestum est apparens, sicut diximus nuper ex sermone.
252
59
|309a27|[Bekker] Et dico iterum, quod illi qui locuti sunt in causa levitatis ignis, et quod ipsa est ex multitudine vacuitatis, quae est
60
in ipso, indigent, ut sequantur eos iterum istae sententiae, a quibus non est eis exitus; quod est, quia in igne est ex corporei-
61
tate minus, quam sit in reliquis corporibus, et ex vacuitate plus quam in reliquis eorum. Et illud quidem scitur per hoc quod
62
est ignis multus, in quo est de corpore plus quam corpus existens in terra pauca, et est levior ea; quod si dixerunt, quod res
63
fortasse est levis propter dispositionem, quae est in ea de vacuitate, non propter dispositionem corporis, respondebimus eis
64
et dicemus: quomodo ponitis grave absolutum et discernitis ipsum ab aliis? Ipsi enim dicunt, quod propter multitudinem
65
corporis, quod est in eo. Dicemus, quoniam est aliqua ex quantitatibus terrae, in qua est de corpore res parva minor ea quae
66
|309b1|[Bekker] est in igne multo; non ergo prohibetur, quin sit gravior quam terra. Si ergo dixerunt, quod res est levioris levitatis
67
propter illud quod in ea est plus de vacuitate, dicemus, quod est proculdubio tunc aliqua ex quantibus rei incedentis deor-
68
sum semper levior quam res levis absolute incedens sursum semper. Hoc autem est inconveniens impossibile, quoniam leve
69
absolutum est semper levius quam res habentes gravitatem incedentes deorsum. Res autem levior non est levis semper,
70
quoniam quandoque dicuntur res habentes gravitatem, quod quaedam earum sunt leviores aliis, sicut sermo noster, quod
71
aqua est levior quam terra. Si autem dixerunt, quod oportet, ut vacuum existens in re sit secundum quantitatem impletionis
72
existentis in ea aequaliter, ut sit levius vel gravius, dicemus, quod vos nondum exivistis per ingenium vestrum istud ab
73
inquisitione nostra apud vos. Ingreditur enim super vos iterum ex sermone vestro isto error et sermo impossibilis et quod non
74
est possibile, ut sit; quod est, quia in igne multo et in igne parvo est ex corpore secundum quantitatem vacuitatis aequalitas,
75
et secundum illud incedit ignis multus sursum velocius quam ignis parvus. Et similiter incedit aurum et plumbum multum
76
deorsum velocius quam aurum et plumbum paucum, et similiter sunt reliquae res habentes gravitatem. Et non oporteret,
77
ut esset hoc ita, si essent grave et leve secundum sermonem vestrum et discretionem vestram, quam discrevistis. Et dico iterum,
78
quod impossibile est, ut res incedat sursum propter vacuitatem, quae est in ea, cum vacuitas ipsa non incedat sursum. Quod
79
si dixerint, quod de aptitudine vacuitatis est incedere sursum et de aptitudine impletionis est incedere deorsum, quare fiunt
80
vacuitas et impletio propter illud duae causae incessui reliquarum rerum sursum et deorsum, dicemus: si istud est secundum
81
quod vos dicitis, tunc non est necesse vobis, ut quaeratis, quare quaedam res compositae factae sunt graves et quaedam earum
82
leves, sed est necesse vobis iterum, ut inquiratis, ob quam causam non separatur unum eorum a sua compare, scilicet vacuitas
83
et impletio, deinde incedit unum eorum sursum semper et alterum deorsum semper.
253
89
|309b24|[Bekker] Et dico iterum, quia extra rationem est, ut ponamus vacuitati locum, quia ipsa non sit locus. Dico ergo, quod si
90
vacuitas movetur, tunc proculdubio movetur ex loco et pervenit ad locum. Et dico eis iterum, quae est causa motus vacuitatis.
91
Ipsi enim non poterunt dicere, quod vacuitas iterum non movetur tantum, sed impletio et corpus iterum. Et dico, quod
92
istae alterationes ingrediuntur super illum qui ponit causam levis et gravis parvitatem corporum et ipsorum magnitudinem
93
aut ponit ipsam partem mensurae. Verumtamen ipse ponit naturam harum virtutum et radicem earum multum contrariam;
254
89
nam si est earum materia una, sicut est sermo illorum qui composuerunt corpora ex figuris trianguli, non erit grave |310a1|[Bekker]
90
absolutum neque leve absolutum omnino. Et si est materia harum virtutum contraria, sicut est sermo auctorum vacuitatis
91
et impletionis, tunc non inveniuntur res habentes gravitatem et levitatem, quae sunt inter leve absolutum et grave absolutum,
92
nec est causa, quare fiunt quaedam earum graviores aut leviores quam reliquae res absolute.
255
89
|310a3|[Bekker] Illi autem qui posuerunt magnitudinem corporis et eius parvitatem causam levitatis et gravitatis, dixerunt illud
90
sermone vano, verumtamen sunt propinquiores ad recipiendum quam illi qui dixerunt prius; quod est, quia ipsi dixerunt,
91
quod elementa sunt quattuor, quae sunt levia aut gravia secundum modum grossitudinis eorum et subtilitatis ipsorum. Et
92
ingreditur quidem super illos qui posuerunt unum elementum tantum, sed diversificantur secundum modum subtilitatis suae
93
et suae spissitudinis, quod ingreditur super illos qui posuerunt materiam corporum unam, et ut dicant, quia non est res
94
gravis absolute neque levis absolute et quod non est aliquid quod incedit sursum aut deorsum ex seipso, sed aut impellitur
95
a superiore suo et descendit deorsum aut coartatur desubtus se et incedit sursum, et quod sunt res subtiles multae graviores
96
rebus paucis magnis. Si ergo istud est secundum hoc, accidit ex hoc sermone, ut sit aër multus aut ignis multus gravior aqua
97
pauca aut terra pauca. Hoc autem est impossibile neque est possibile, ut sit, propter istos sermones, quos dixerunt primi in
98
gravi et levi secundum istos modos.
256
42
|310a17|[Bekker] Volo ergo enuntiare de gravi et levi et discernere utraque et dicam in utrisque sermonem exquisitum de duabus
43
rebus similiter. Verumtamen videtur nobis et volumus, ut dicamus illud, antequam incipiamus inquirere de eo quod inqui-
44
runt quidam homines, cum dicunt, quare quaedam corpora incedunt sursum et quaedam eorum deorsum incessu naturali
45
et quaedam eorum incedunt sursum et deorsum. Deinde dicam post illud in gravi et levi et determinabo utraque et vestigia
46
accidentia ex utrisque et propter quam causam est unumquodque amborum. Dico ergo, quod causa incessus quorundam
47
elementorum sursum et quorundam eorum deorsum est locus; nam unumquodque eorum incedit ad locum convenientem
48
sibi. Et illius quidem verificatio est, quia ex eis quae oportet nos distinguere, est, quia motus elementorum sunt similes reliquis
49
alterationibus et generationibus; nam cum sint motus tres, quorum unus est in magnitudine et longitudine et secundus in
50
forma, tertius in loco, tunc videtur nobis unusquisque horum motuum ex contrario ad contrarium permutari et ad illud quod
51
est inter illa, et non permutatur motus ad quemcumque motuum. Et similiter omne movens non movet quocumque motu,
52
immo sicut alterabile est praeter augmentabile, similiter alteratum est praeter augmentatum. Secundum ergo hunc modum
53
oportet nos distinguere rem moventem et motam per motum localem, scilicet quia non omne movens motu locali movet
54
quodcumque mobile. Si ergo istud est secundum hoc et sursum et deorsum sunt existentia et est, quod movetur ad ista duo
55
loca, res gravitatem habens et levitatem et movens est res gravis potentia et levis potentia, est proculdubio incessus cuiusque
56
elementorum ad locum suum ipse incessus ad formam suam. Secundum ergo hunc modum convenit inquirenti has res, ut
57
sciat sermonem |310b1|[Bekker] antiquorum dicentium, quod simile tendit ad suum simile, et non est, sicut putant quidam homines,
58
quod terra incedit ad terram, quoniam hoc est ex eis quae non sunt necessario; quod est, quia si aliquis permutaret terram
59
et poneret eam in loco lunae, non incederet omnis pars ex partibus terrae ad eam illic, sed incederet ad locum, in quo est
60
nunc. Et accidit simile illius necessario omnibus rebus similibus, inter quas non est diversitas, motis motu uno: Dico, quod
61
pars incedit ad locum, ad quem incedit totum iterum. Et dico, quod locus, quando est horizon scilicet res continens res
62
incedentes sursum et res incedentes deorsum, scilicet ultimum et medium, est proculdubio in aliqua alia partium ultimi et
63
medii forma rei continentis. Si ergo istud est secundum hoc, proculdubio corpus incedens ad locum suum non incedit nisi
64
ad suum simile. Corpora autem, quae sunt inter haec duo loca, sunt ad invicem sibi similia: Dico, quod aqua est similis aëri
65
et aër similis igni. Et similiter est, quando accipimus desursum et descendendo deorsum: Dico, quod aër est similis aquae et
66
aqua similis terrae; duo autem extrema scilicet ignis et terra, non est unum eorum alteri simile, sed sunt diversa, sicut hyle
67
et forma, et similiter unumquodque corporum diversificatur superius ab inferiore, sicut est diversificatio formae ab hyle.
258
81
|310b16|[Bekker] Qui autem quaerit, quare fit, quod ignis incedit sursum et terra incedit deorsum, est similis ei qui quaerit, quare
82
fit, quod sanandus movetur et alteratur ad sanitatem et non alteratur ad albedinem. Dicimus ergo nos, quod omnes res
83
alterabiles alterantur ad rem convenientem sibi, non ad aliam; alteratio enim augmentabilis non alteratur ad sanitatem, sed
84
ad magnitudinem et longitudinem, et similiter reliquarum rerum aliae sunt, quae alterantur per qualitatem, et aliae sunt,
85
quae alterantur per locum. Illud autem cuius alteratio est alteratio localis, et quod leve est, permutatur sursum, et quod
86
grave est, permutatur deorsum. Verumtamen ex eis quae dicimus, sunt, quibus est principium permutationis ex seipso deintus
87
sicut grave et leve, et ex eis sunt, quibus non est illud deintus, sed deforis, sicut sanandum et augmentabile, et secundum
88
illud fortasse permutantur et alterantur ipsa ex seipsis cum motu parvo deforis, donec pervenit unum eorum ad sanitatem
259
89
et alterum ad augmentum et additionem. Et res quidem una recipit sanitatem et infirmitatem; quod est, quia si ipsa movetur
90
sicut sananda, permutatur ad sanitatem, et si ipsa movetur sicut infirmanda, permutatur ad infirmitatem. In gravi autem
91
et levi iam manifestum est principium permutationis plus et manfestius, quam sit declaratio eius in reliquis rebus, quoniam
92
hyle utriusque est valde propinqua substantiae ipsorum. Et significatio illius est incessus utriusque, et quod incessus est rebus
93
stantibus per se et est in generatione ultimus motuum. Si ergo istud est secundum hoc, est proculdubio iste incessus et iste
94
motus |311a1|[Bekker], scilicet gravis et levis, primus in substantia, dico, quia est propinquior substantiae elementorum quam
95
reliquae qualitates eorum.
260
80
|311a1|[Bekker] Redeamus autem ad illud in quo fuimus, et dicamus, quod aqua, quando permutatur et fit aër, tunc permutatur ex
81
gravitate ad levitatem et incedit sursum, et dicitur, quia est levis in illo loco, et non est, quia ipsa fit levis, sed quia est levis
82
illic. Si ergo istud est secundum hoc, tunc manifestum est et clarum, quod aqua est potentia levis, deinde permutatur,
83
usquequo sit cum gravitate simul, et incedit illic cum mensura quantitatis et formae, dico, ad locum, ad quem possibile est,
84
ut incedat et ad quantum de eo et ad quam formam eius. Haec est ergo causa motus terrae et aquae ad loca sua, cum non
85
est utrisque aliquid prohibens; nam nutriendus aut susceptibilis sanitatis, quando non est eis aliquid prohibens, incedunt in
86
hora sua ad sanitatem et ad nutrimentum. Et omne quidem quod movetur, non movetur, nisi ex re faciente ipsum imprimis
87
aut ex re, quae resistit rei prohibenti motum eius aut faciente ipsum multum apparere aut ex re impellente, quae firmat illud
88
quod movetur, sicut diximus in tractatibus primis, et determinavimus, quod unicuique corporum mobilium est motus
89
localis, a quo non movetur nisi ab alio, non a se. Iam ergo determinavimus nunc et ostendimus, propter quam causam est
90
incessus omnis rei incedentis et quae sit intentio incessus uniuscuiusque elementorum ad loca sua.
261
77
|311a15|[Bekker] Volo ergo nunc rememorari diversitatis gravis et levis et accidentium, quae accidunt in utrisque. Incipiam ergo
78
imprimis et enuntiabo de gravi et levi et diffiniam utrumque diffinitione cognita manifesta patente. Dico ergo, quod grave
79
absolutum est, quod subsidet sub corporibus omnibus, et leve absolutum est natans super corpora omnia. Et non intelligo
80
per absolutum nisi genus omnis mobilis cui non sunt istae duae potentiae simul sicut ignis. Nos enim videmus, quod quae-
81
cumque quantitas ex quantitatibus ignis fit, incedit sursum, si non fuerit, quod prohibeat ipsam, et videmus iterum, quod
82
quaecumque quantitas ex quantitatibus terrae fuerit, incedit deorsum, si non fuerit, quod prohibeat ipsam, et quanto est
83
ignis maior, est velocior incessu suo sursum. Et hic quidem sunt grave et leve secundum modum alium, scilicet per com-
84
parationem; quod est, quia corpus est leve et grave secundum modum et per modos illos. Nos enim videmus, aliquid super
85
quae natat, et est gravius igne; quod est, quia pars eius subsidet sub igne, et quandoque secundum illud dicitur aër levis
86
absolute et aqua gravis absolute, quando comparatur unum eorum alteri; quod est, quia quaecumque pars fuerit aëris, natat
87
super aquam, et quaecumque pars est natans super aquam, est residens sub igne.
262
71
|311a29|[Bekker] Dico ergo, quia quando fit reliquis rebus gravitas et levitas, tunc proculdubio corpora prima sunt causa gravitatis
72
earum et levitatis ipsarum, et non diversificantur, nisi quia fiunt quaedam earum graviores aliis et quaedam earum leviores
73
aliis propter multitudinem eius quod est in eis de corporibus primis, et paucitatem eius. |311b1|[Bekker] Si ergo istud est,
74
secundum quod diximus, et quaedam corpora composita sunt gravia et quaedam eorum sunt levia propter corpora prima,
75
tunc necesse est nobis, ut determinemus corpora prima. Corpora enim composita sequuntur ea proculdubio, sicut diximus
76
nuper. Et esset quidem conveniens illis qui dixerunt, quod causa levitatis est vacuitas et causa gravitatis est impletio, ut
77
determinarent in primis, quid est vacuitas et quid impletio. Redeamus ergo et dicamus, quia accidit corporibus compositis
78
omnibus, ne sint in omni loco gravia aut levia propter dispositionem diversitatis corporum primorum, sicut nos sumus dicentes,
79
quod lignum, in quo sunt centum librae, est in aëre gravius quam duae librae plumbi et est in aqua levius. Et causa in illo
80
est, quod corporibus omnibus est gravitas, nisi quod est ex igne, et in omnibus eis est levitas, nisi quod est ex terra. Si istud
81
ergo est secundum hoc, est terra gravis proculdubio, et omnis res in qua est de partibus terrae plus, est gravis in omnibus
82
locis necessario; et aqua quidem est gravis in omnibus locis, nisi quae sunt terrae solius; aqua enim natat super eam; et aër
83
quidem est gravis in igne, et qui est in aqua et terra, super eas est levis. Et dico iterum, quod corpora omnia in locis suis sunt
84
gravia, nisi quae sunt ex igne solummodo, et aër quidem in loco suo est gravis, et significans illud est uter plenus vento. Ipse
85
enim attrahit ex aëre plus, quam sit attractio utris non pleni. Si igitur istud est secundum hoc, tunc manifestum est et clarum,
263
87
quod omnis res, in qua est de aëre plus, quam sit in ea de terra et aqua, possibile est, ut sit in aqua levior quam res alia et
88
ut sit in aëre gravior quam res alia; quod est, quoniam non natat super aërem et ipsa natat super aquam. Iam ergo ostendimus
89
et exposuimus per ea quae diximus, quod hic est corpus grave absolute et quod hic est corpus leve absolute. Et non significo
90
per leve absolute nisi rem incedentem sursum semper, et significo per grave absolute rem incedentem inferius semper, si
91
non fuerit ei, quod prohibeat. Nos autem invenimus corpora secundum hunc modum, et non est, sicut putant homines,
92
quod omnibus corporibus sit gravitas.
264
61
|311b17|[Bekker] Redeamus ergo et dicamus, quod grave absolutum incedit semper ad medium. Illud enim confessi sunt homines,
62
et quod leve absolutum incedit semper sursum. Nos enim videmus, quod corpora terrena omnia subsident sub rebus omnibus,
63
sicut ostendimus nuper, et incedunt, usquequo consequuntur medium, et medium quidem est determinatum. Quod si
64
inveniatur aliquod corporum natans super res omnes, sicut quod videtur de incessu ignis usque supra aërem, tunc procul-
65
dubio ignis incedit, usquequo consequatur horizonta. Si istud ergo est secundum hoc, tunc manifestum est et clarum, quia
66
non est ei gravitas omnino, quoniam si esset ei gravitas, resideret sub re alia, et res illa esset incedens ad horizonta mundi
67
natans super omnia corpora habentia motum et quietem. Nos autem non videmus, quod corpus aliud faciat illud, nisi ignis
68
solus. Si ergo illud est ita, tunc non est igni gravitas omnino neque terrae levitas omnino, cum ipsa sit residens sub corporibus
69
omnibus, et sit, quod residet, incedens ad medium tantum et sit medium determinatum, ad quod incedunt habentia gravi-
70
tatem. Et significans, quod medium est determinatum, ad quod incedunt res habentes gravitatem et a quo incedunt res
71
habentes levitatem, sunt res multae. Prima illarum est, quod non est possibile, ut incedat aliquod corporum ad infinitum;
72
nam sicut res, cuius esse non est possibile, impossibile est, ut sit existens, similiter non est possibile, ut existat illud iterum.
73
Incessus autem est permutatio de loco ad locum. Dico ergo iterum, quia videmus ignem incedere sursum ad angulos similes
74
et similiter terram incedere deorsum ad angulos similes et similiter incedit omnis res, cui est gravitas. Si ergo istud est secun-
75
dum hoc, est aliquod corporum incedens ad medium iterum necessario. Verumtamen ipsum autem incedit |312a1|[Bekker] aut ad
76
medium mundi aut ad medium terrae. Medium enim mundi est praeter medium terrae, sicut diximus in eis quae sunt
77
praeterita, et determinavimus illud et ostendimus ipsum. Redeamus ergo et dicamus, si res natans super omnia corpora
78
incedit, usquequo consequitur horizonta loci, in quo moventur utraque simul; medium enim horizonti est contrarium, et
79
res subsidens semper est contraria rei natanti semper; si ergo istud est secundum hoc, tunc vere grave et leve purum sunt
80
duo tantum, quoniam locus est duo tantum, et hic quidem est locus alius inter hos duos locos, contrarius utrisque simul,
81
quando comparatur eis utrisque, quoniam est inter utraque, sicut horizon, et est medium, quapropter est grave aliud et leve
82
aliud, sicut aër et aqua.
266
73
|312a12|[Bekker] Dico ergo iterum, quod res continens est in parte formae et res contenta est in parte materiae, et iste modus cadit
74
super omnes res generatas. Dico, quod ex qualitate est, quae est sicut forma, et ex quantitate est, quae est sicut forma, et ex
75
ea est, quae est sicut materia, et similiter in loco: ex eo est, qui est sicut forma, et ex eo est, qui est sicut materia. Locus autem
76
superior est sicut forma, sed locus inferior est sicut materia. Et in hac materia iterum invenimus grave et leve; quod est, quia
77
materia, si est inferius potentia, est materia gravi, et si est sursum potentia, est materia levi et est una, et non est esse eius
78
sursum et deorsum unum, sicut corpus sanum et aegrum; quamvis enim ipsum sit unum, tamen non est eius intentio ad
79
sanitatem et aegritudinem una. Redeamus ergo et dicamus, quod corpus, quod est sicut forma, est leve incedens sursum
80
semper, et corpus, quod est sicut materia, est grave incedens deorsum semper. Aliorum vero corporum separatio ad invicem
81
est sicut separatio corporis levis absoluti ad corpus grave absolutum, quapropter fit aëri et aquae levitas et gravitas simul
82
una utrisque; quod est, quia aqua subsidet sub corporibus omnibus, nisi quae sunt ex terra solum, et aër natat super omnia
83
corpora, nisi quae sunt ex igne solum. Redeamus ergo et dicamus, quia si corpus unum tantum natat super corpora omnia
84
et corpus unum tantum subsidet sub corporibus omnibus, est necessarium, ut sint duae res aliae natantes super aliquod
85
corporum et subsidentes sub aliquo corporum. Si ergo istud est secundum hoc, tunc necessarium est, ut sit numerus elemen-
267
89
torum quattuor. Et ego quidem non significo elementum primum; nam ipsum est unum tantum, quapropter fit generatio
90
horum elementorum ab invicem, et quamvis sit generatio aliorum ex aliis, |312b1|[Bekker] tamen esse eorum est praeter generatio-
91
nem ipsorum. Et dico, quia quamvis sint extrema duo, tamen non est inconveniens, ut sit, quod est inter ea, corpus unum
92
et plura, sicut non est inconveniens, ut sit in coloribus. Inveniuntur enim in medio duorum extremorum species multae
93
colorum.
268
71
|312b2|[Bekker] Redeamus ergo nunc ad illud in quo fuimus, et dicamus, quod unicuique corporum habentium gravitatem et
72
levitatem est operatio in loco suo et non est ei in ipso levitas nisi in loco, super quem natat. Terrae vero est operatio in
73
omnibus corporibus. Et verificatio illius est, quod si ista corpora elevarentur, incederet aër ad locum aquae et incederet
74
aqua ad locum terrae, et si ignis elevaretur, non incederet aër sursum nisi violenter, sicut si elevaretur aqua, quando est
75
superficies eius et superficies aëris una, non incedit aqua ad locum aëris nisi violenter, sicut diximus nunc. Terram autem
76
non sequitur illud, quoniam non est superficies eius et superficies aquae una, quapropter quando funditur aqua in vase iam
77
ignito, elevatur et trahitur ad aerem et non elevatur terra neque attrahitur, quando fit illud de ea. Et sicut terra non incedit
78
sursum, quando elevatur ab ea aqua, similiter ignis iterum non incedit deorsum, quando removetur ab eo aër, quoniam non
79
est ei gravitas omnino neque in loco suo neque in loco non-suo. Iam ergo manifestum est nunc et certum, quod ex corporibus
80
simplicibus est, quod est grave absolute residens sub corporibus omnibus, et ex eis est, quod est grave per comparationem;
81
quod est, quia est grave aut in loco suo aut in loco corporis, super quod est natans propter dispositionem similitudinis materiei
82
suae cum materia illius, quapropter incedit ad locum suum. Si ergo istud est secundum hoc, tunc manifestum est et clarum,
83
quia oportet, ut sit corpus aliud diversum ab hoc corpore, scilicet corpus grave absolutum, ut sint duo contraria.
270
59
|312b20|[Bekker] Nam si esset materia gravis et levis una, scilicet vacuitas et impletio aut trianguli, corpora omnia incederent aut
60
sursum aut deorsum, et non esset, ut esset aliquid leve absolute omnino, cum omnia corpora incederent deorsum propter
61
dispositionem, quoniam ipsa componerentur ex corporibus magnis aut ex corporibus multis aut ex rebus impletis coniunctis.
62
Hoc autem est vanum falsum, quoniam nos videmus aliquod corporum incedere sursum semper et videmus aliud incedere
63
semper deorsum. Si ergo vacuitas est causa levitatis, non est corpus aliquod incedens sursum semper, et non erit corpus
64
incedens omnino deorsum semper. Et quaedam sunt corpora media incedentia deorsum velocius, quam sit incessus terrae;
65
quod est, quia quando sunt in aëre multo trianguli multi et corpora coadunata plus quam ea quae sunt in corporibus gra-
66
vibus. Nos autem non videmus aliquid ex partibus aëris incedere deorsum, et similiter est iterum |313a1|[Bekker] in corpore levi
67
secundum hunc modum, quod si aliquis dicat, quod non est materia gravis et levis una, sed sunt duae, dicemus, quia accidit
68
ex hoc sermone diversitas, quae est inter ignem et terram, sicut diversitas, quae est inter aërem et aquam; quod est, quia qui ponit
69
vacuitatem et impletionem duas materias gravis et levis et ponit ignem incedere sursum propter dispositionem multitudinis
70
vacuitatis, quae est in eo, et ponit terram incedere deorsum propter dispositionem multitudinis impletionis, quae est in ea,
71
ponit tunc proculdubio in aëre ignem multum et in aqua terram multam. Quare est tunc in aliqua quantitatum aquae de
72
igne plus, quam sit in aëre, et in aëre multo de terra plus, quam sit in aqua pauca. Si ergo istud est secundum hoc, procul-
73
dubio incedit aër multus deorsum velocius, quam sit incessus aquae paucae. Nos autem non videmus hoc esse omnino. Si
74
ergo istud est secundum hoc, necesse est, ut dicamus, sicut ignis incedit sursum propter multitudinem, quae est in eo de
75
vacuitate, et terra incedit deorsum propter multitudinem, quae est in ea de impletione, similiter aër incedit ad locum suum
76
super aquam propterea, quod in eo sunt quaedam res, et similiter aqua incedit deorsum propterea, quod in ea sunt quaedam
77
res. Quod si aliquis dicat, quod vacuitas et impletio sunt in aliquo corporum, proculdubio aqua multa incedit sursum velo-
78
cius quam aër paucus, et aër multus incedit deorsum velocius quam aqua pauca, sicut diximus multotiens. Hoc autem non
79
existit omnino.
272
67
|313a15|[Bekker] Et dico iterum, quod figurae non sunt causae incessus quorundam corporum sursum et quorundam eorum deorsum,
68
sed sunt causa velocitatis incessus eorum et tarditatis eorum. Volo ergo nunc inquirere de illo. Dico ergo, quia quidam
69
inquirunt, quare hoc ferrum latae figurae et plumbum latae figurae natat super aquam, et non natat ferrum parvum rotun-
70
dum et oblongum sicut acus, sed submergitur et profundatur; et quare quaedam corpora parva natant super aquam, sicut
71
furfur natat super aquam, et alia corpora terrea sicut corpora parva ex lino natant super aërem. Dico ergo, quia Democritus
72
dixit causam illius et erravit; quod est, quia dixit, quod corpora gravia latae figurae natant super aquam, quoniam vapores
73
egredientes ex aqua elevant ea et non sinunt ea submergi deorsum. Corpora autem gravia submerguntur in aqua, |303b1|[Bekker]
74
quoniam vapores egredientes ex aqua tangentes ea non tangunt omnia corpora eorum, immo non tangunt, nisi quod apparet
75
ex eis, et illud est parum, quare evadit ab eis propter paucitatem, quam tangunt de partibus eorum; ergo submerguntur et
76
profundantur. Dicimus autem redeuntes super ipsum, quod si illud esset ita, essent corpora gravia lata digniora, ut starent in
77
aëre, quoniam vapores in aëre sunt plures eis qui sunt in aqua. Et Democritus quidem scivit, quod hoc est ex eis quae
78
ingrederentur super eum; quare roboravit sermonem virtute debili et dixit, quod corpora gravia latae figurae natant super
79
aquam et non natant super aërem, quoniam vapores egredientes ex aëre non egrediuntur egressione aequali, ita ut tangant
80
corpora, sed expanduntur et sparguntur propter dispositionem tenuitatis aëris et subtilitatis eius. Dicimus autem nos, quia
81
corporum continuorum quaedam recipiunt sectionem et separationem velociter et alia sunt, quae recipiunt eas tarde, et
82
alia sunt, quae incidunt et separant velociter, et alia sunt, quae faciunt illud tarde; et ego quidem non significo per veloci-
83
tatem incisionis et separationis, nisi velocitatem impulsionis et pertransitionis, et quanto est res velocioris separationis, est
84
velocior ad impulsionem suam iterum.
273
79
|313b9|[Bekker] Redeamus ergo et dicamus, quod aër est velocioris impulsionis quam aqua et aqua velocioris impulsionis quam
80
terra, et quanto est corpus minus, est velocius ad impulsionem suam. Si ergo istud est secundum hoc, dicimus, quod corpora
81
gravia latae figurae stant super aquam et natant super eam propter dispositionem suam, quia accipiunt de aqua rem multam,
82
quare non impellitur multum ex aqua neque profundatur velociter. Corpora autem longae figurae propter dispositionem
83
suam, quia non accipiunt ex re nisi parum, submerguntur velociter et festinant deorsum velociter. Hoc ergo est in aëre
84
velocioris impulsionis et submersionis quam in aqua. Et dico iterum, si gravi est virtus aliqua, tardatur impulsio et profundatio,
85
et ex eis quae oportet fieri, est comparare ista ad invicem. Dico, quia si est virtus corporis gravis impellentis plus quam virtus
86
corporis continui impellendi, et impellens impellit ipsum et submergit ipsum et incedit deorsum velociter. Et si est virtus
87
gravis corporis impellentis debilior virtute corporis continui impellendi, natat super ipsum et non incedit deorsum omnino.
88
Iam ergo determinavimus nunc grave et leve et accidentia, quae accidunt in eis utrisque, et discrevimus utraque et diximus
89
in eis sermonem exquisitum sufficientem secundum hanc intentionem. Completus est ergo sermo noster in hoc libro, et
90
venimus super intentionem nostram in eo. Explicit liber de caelo et mundo.