2
1
In nomine Domini pii et misericordis. Res que accidit ad Calid
2
filium Iezid filii Macoia cum Morieno Romano. Ista est res quam
3
habuit Morienus senex heremita in hereditate ab Adfar Alexan-
4
drino de bonis spiritualibus que sunt scripta in libro Galib captivi
5
Iezid filii Macoia.
6
Erat Galib servus Iezid, et servus fidelis in animo suo et in
7
omnibus que Iezid dominus suus possidebat. Et similiter iste
8
Galib erat fidelis servus Calid, qui fuit filius Iezid, sicut dictum
9
est.
10
Dixit ergo Galib: Fuit causa Calid filio Iezid filii Macoia cum
11
Morieno Romano, qui erat heremita in montibus Ierosolimitanis.
12
Nam quadam die, dum Calid spatiatum iret ad locum qui Dir-
13
manam vocabatur – erat enim iste multum intentus in opere
14
maiore, nec cessabat incessanter inquirere atque perscrutare ab
15
omnibus in quibus huius operis fiduciam habebat – contigit ut
16
quidam homo venit ad eum qui secum loqui cupiebat. Quo au-
17
dito, iussit Calid illum ante se venire. Quo iam intrato et coram
18
Calid statuto, salutavit Calid, et Calid similiter eum.
19
Postea dixit ille qui tunc venerat ad Calid: “Ego de montibus
20
Ierosolimitanis sum, et veni ad te regem cum re unde tu rex
21
multum letaberis. Nam nullus venit ante me ad regem cum re
22
unde rex tantum letaretur.”
4
1
Dixit ei Calid: “Quenam est ista res?”
2
Ac iste respondit: “Audivi iam a multis quod tu es homo qui
3
incessanter perquirere non desinis opus quod apud philosophos
4
maius opus nuncupatur. Et ego faciam te scire hoc cum quodam
5
homine romano qui est heremita in montibus Ierosolimitanis,
6
nam suum locum iam bene cognovi. Et iste in unoquoque anno
7
multum aurum Ierosolimam transmittit.”
8
Dixit ei Calid: “Si tu michi in hac re veridicus extiteris, ego
9
tantis te ditabo bonis quanta tu petere poteris. Si vero michi
10
mendax fueris, scias malum tibi futurum.”
11
Dixit ergo homo iste: “Iam tuis solis verbis me placasti.”
12
Gavisus est ergo multum Calid, et iussit ut magis iste ditaretur
13
donis et vestibus et insuper quamplurima sibi promisit. Iussit ergo
14
rex Calid me cum multis suis fidelibus ut cum hoc homine fuis-
15
semus.
16
Incepimus ergo iter et quibusdam relictis locis, ingressi sumus
17
alia loca, et per multum tempus eundo fuimus in hac re, ut per
18
fatum heremitam invenire possemus, quem tandem invenimus.
19
Et ille erat magnus statura et senex etate, macer in corpore, et
20
vultu et facie preclarus, ita ut qui illud videret, multum admirare-
21
tur. Erat autem cilicio indutus, eius vero cutis rugosa fuit. Gavisi
22
sumus cum illo et intulimus sibi bonum. Et ita eum dulcissimis
23
verbis lenivimus donec eum in nostram patriam nobiscum ad-
24
duximus et ante Calid regem eum statuimus.
25
Calid ergo rex gavisus est multum super eum in tantum quan-
26
tum numquam eum gaudere vidimus. Postea Calid me respexit et
27
interrogavit quid in eundo et redeundo nobis contigit, et dixi ei
28
rem a principio usque in finem. Postea Calid rex senem istum
29
quem adduximus respexit et quo nomine nuncuparetur inter-
30
rogavit.
31
Senex vero respondit: “Ego Morienus Romanus vocor.”
6
1
Dixit rex Calid: “Quantum habes postquam hiis montibus tu
2
heremita incedis?”
3
At ille respondit: “Ego heremita incedo post mortem regis
4
Hircal .iiii. annis transactis.”
5
Dixit ergo ei rex Calid: “Sede nunc, Moriene.”
6
Hiis itaque dictis, rex Calid erexit secum eo et eum iuxta se
7
honorifice sedere fecit. Et placuit sibi de istius silentio et vere-
8
cundia et venustate.
9
Postea dixit ei rex Calid: “Moriene, nonne tibi melius esset,
10
cum heremita sis, in ecclesia cum aliis demorantibus consistere,
11
quam solus in montibus habitare?”
12
At ille dixit: “Bene habeas, rex. Bonum autem quod ego spero
13
in deo et in sua manu est. Ipse autem quod velit faciet. Ego autem
14
credo quod sicut tu dixisti iam maior michi esset requies quam in
15
montibus labor, sed nullus homo metit nisi qui seminat, et hoc
16
idem quod seminat necesse est metere. Ego autem spero quod
17
bonitas sicut modo sum mecum est. Quia homo se ad requiem ap-
18
plicare non potest nisi per laborem anime.”
19
Dixit ergo Calid rex: “Ea que profers vera sunt, si de pectore
20
in deo credente processissent.” Postea dixit ei rex: “O Moriene,
21
placuit michi quod in tua fide firmus consistis. Et volui te videre,
22
et idcirco mandavi pro te.”
23
Et dixit ei Morienus: “Non sum ego homo de quo tu multum
24
mireris, et non sum nisi de filiis Ade. Et nisi essent dies noctesque
25
que me mutaverint, forsitan ego formosus viderer. Inter homines
26
multi habentur tales quales modo sum ego. Et in ultimis mors
27
dira subsequitur, qua nulla pena est deterior, et post mortem
28
pena crudelior animam expectat. Sed omnipotens creator in
29
nostro est auxilio.”
30
Postea dixit rex Calid: “Confundat deus hominem talem, qui
31
sicut est ille in annis multis provectus, sic per contrarium est ille
32
magis deridendus.”
33
Postea mandavit michi rex Calid quod fuissem secum ad quan-
34
dam domum que vicina erat palacio regis et aduxissem aliquem
35
hominem christianum de antiquis senioribus qui secum loqueretur
8
1
et verbis dulcissimis eum consolaretur et cuius verbis cor eius in
2
pace consisteret. Et ego sic feci. Et rex Calid cotidie bis veniebat
3
ad eum et secum sedebat et eum alloquebatur, sed nichil eum de
4
suo magisterio interrogabat.
5
Postquam rex istum diu frequentavit et Morienus in rege mul-
6
tum se credidit, et rex semper de plebe interrogabat et de con-
7
suetudine regum et temporibus et grecorum historiis. Morienus
8
ei convenienter respondebat in omnibus, et mirabiliter ei eorum
9
gesta narrabat et eorum sciencias plenarie discuciebat cum rebus
10
talibus quales rex numquam audierat. Consedit ergo Morienus in
11
animo regis confessione firma taliter qualiter in eius animo nullus
12
antea consederat.
13
Et dixit ei Calid iterum: “O Moriene, scito quod ego diu opus
14
superius quesivi, et non inveni aliquem qui michi responsum inde
15
redderet. Quare te diligenter rogo quod tu de tuo magisterio
16
aliquid inde prepares, et habebis super me quantum tu petieris.
17
Et faciam te redire ad terram tuam et quod tu nullatenus deinceps
18
me timeas, si deus voluerit.”
19
Dixit Morienus ei: “O rex, deus ad bonum te convertat. Nunc
20
bene scio quod tu non misisti propter me nisi quia magnum opus
21
habebas de me. Sed propter decentiam quod dixisti, sc. quod te
22
non timerem, iam talem applicaturam michi non applicui, post-
23
quam opus non habeo timere aliquem nisi solum deum, et tu
24
applicuisti me in tuo animo sicut talem qualis tu es. Et vidi
25
de tua pietate, et de tua bonitate, et de tua dilectione, quod non
26
est opus tali, qualis ego sum, tibi aliqua celare de quibus tu
27
queris, et maxime quia tu es homo boni animi et bonorum actuum
28
et multum querens bonum. Iam nunc tu te ad tuum initium
29
applicuisti, et ad tuam inquisitionem, cum minori re et leniori
30
quam possit esse. Sit creator benedictus.”
31
Tunc rex Calid subrisit et postea dixit: “Omnis homo cui non
32
predest patientia, impedit eum festina crudelitas. Quia festinatio
33
ex parte diaboli est. Ego sum filius Macoia, et non est fortitudo
34
nisi cum deo summo magno et alto.”
10
1
Et postea dixit Morienus: “O rex, deus ad bonum te convertat.
2
Esto ad iudicium huius operis et scies illud bene et intelliges, et
3
cogita in eius introitum atque in eius exitum, et scies si deus
4
voluerit omnia que ei pertinent. Quia istam rem, quam tu diu
5
quesivisti, non poterit aliquis perpetrare nec perfectare, nec
6
potuerit ad istam applicare ab aliquo sapiente nisi per dilec-
7
tionem et humilitatem molliciem et amorem perfectum atque
8
verum. Et est ista res quam deus adducit suis fidelibus quibus
9
illam adducere disposuit cum fortitudine maiori usquedum sibi
10
parat hominem a quo eam sciat et eam sibi detegat a suis secretis.
11
Nec ista res aliquid est nisi donum dei, qui eam cui vult ex suis
12
servis demonstrat, qui sibi sunt humiles et in omnibus subditi.”
13
Et dixit ei Calid: “Scimus vere quod nulla res perfici potest
14
sine dei auxilio et eius demonstratione qui est altissimus et im-
15
mutabilis.”
16
Postea vero dixit rex Calid: “O Galib, sede cito et scribe quic-
17
quod nos a modo inter nos habuimus.”
18
Et postea dixit Morienus: “Omnipotens deus et creator ex
19
potentia servos inpotentes creavit, quia ipsi non possunt retrahere
20
ea que ipse proposuit, nec proponere ea que retrahit iste, nec
21
etiam ipsi aliquid scire possunt nisi hoc quod ipse demonstrat,
22
nec illi possunt consequi nisi hoc quod iste eis attribuit, nec etiam
23
ipsi possunt aliquid habere nisi secundum fortitudinem ab ipso
24
deo eis collatam, neque etiam animos suos regere possunt nisi
25
quamdiu et quantum eis mandaverit. Et iste posuit ex suis servis
26
eos quos voluit et quos elegit ut quererent sapientiam ab eo
27
datam que dominum suum extrahit ab huius mundi miseria et
28
ad bona futuri seculi eum reducit, si deus voluerit. Et semper isti
29
unus post alium hanc sapientiam sibi hereditabant. Et postea hec
30
sapientia est destructa, et eius domini similiter sunt deiecti, nec
31
etiam huius sapientie magistros inveniri potuerunt. Et remanser-
32
unt de libris recte expositis qui erant libri sapientum antiquorum
33
qui ante nos fuerunt et suos posteros de hac scientia heredita-
34
verunt, istos quos deus voluit eam adipisci, secundum modum
35
quem ipsi antea exposuerant sine omni mendacio et absque
36
omnibus frivolis. Sed ipsi res ad hanc scientiam pertinentes non
37
rectis nominibus nominabant. Sed nos scimus veraciter quod ipsi
38
etiam eas iam exposuerunt circumnominando eas, et hoc fecerunt
12
1
ut malicia stultorum destrueretur. Et hoc totum egerunt cum
2
sententiis fortissimis et dictis veridicis, et locuti sunt de eis per
3
similitudinem, ut illi qui magne sapientie forent atque magni
4
ingenii eorum dicta aperire potuissent. Et quam illi hanc sci-
5
entiam a proprio suo statu mutaverunt, necesse est eos qui eam
6
discere volunt eorum dicta intelligere, nec convenit istos ab ea
7
retrahi et quod eorum spes in deo figatur et ipsam spem ad hoc
8
efflagitent ut faciat eos eam scire. Et ad res meliores eos convertat
9
et faciat eos habere modum huius scientie super lineam rectam
10
sine omni deviatione.”
11
Postea dixit vero rex Calid: “Iam Moriene, bene dixisti et
12
commendasti, et hec mandata non sunt a me multum remota,
13
et maxime quam talis qualis tu es in sapientia et in tuis annis
14
voluisti michi hanc scientiam a te adipisci. Explana michi ergo
15
bona explanatione hoc quod te interrogo, ne michi sit necesse
16
multum cogitare in hac re quam quero a te, et dic michi si hoc
17
opus ex una sola re tantummodo fiat an ex pluribus.”
18
Dixit ergo Morienus: “Omnis autem res multorum testimonio
19
veracior comprobatur, et ego nominabo tibi hoc quod de hac
20
re queris et alia quam plurima secundum testimonia sapientum,
21
que cum inspexeris et in eis multum studiens invenies quod hoc
22
quod in suis libris commendaverunt sit verum. Sed hoc quod de
23
radice eius interrogasti, verum si de una re fiat, an de multis:
24
scias quod radix eius sit una, et res una atque una substancia,
25
et de eo est unum et cum eo fit, nec additur super eum aliquid
26
nec diminuitur aliquid de eo. Et iam dixit Hircal ad quosdam
27
discipulorum cum ipsi interrogaverunt eum de hoc quod tu me
28
interrogasti; dixit istis in primis qui de una radice fit que postea
29
in multas res expanditur et iterum ad unam revertuntur. Et scias
30
quod necesse est aerem attingere. Dixit Arsitanus quod .iiii.
14
1
elementa sunt de uno, sc. calor, humiditas, frigiditas et siccitas,
2
et quedam istorum ex hiisdem aliis constituuntur. Et ex istis .iiii.
3
quedam sunt quam radices et quedam quam ex hiis radicibus
4
composita. Que vero sunt radices sunt aqua et ignis; que vero ex
5
hiis composita sunt terra et aer. Et iterum dixit Arsitanus ad
6
Mariam quod nostra azoc quoque est que habet superantiam
7
super nostram terram, quia est magis lucida et pura et de gros-
8
sissima aqua creata est terra. Et dixit Hermes quod terra mater
9
sit elementorum et de ea sunt nata et ad eam revertuntur. Et
10
dixit Moyses quod omnia de terra procedunt et ad eam revertun-
11
tur. Dixit Hermes: sicut omnia ex uno procedunt, sic et hoc
12
opus maius de una re fit et de una substancia, et sicut homo habet
13
in suo corpore .iiii. elementa, sic deus creavit ea et sicca et
14
disiuncta et coniuncta et collata atque expansa, quia unum corpus
15
ea coniungit. Et tamen unumquodque opus operatur quod differt
16
ab opere sui socii, nec habet unum colorem nec unum dominium,
17
et sic res ista datur intelligeri. Et de talibus testimoniis philosophi
18
multa dixerunt.”
19
Rex ait tunc Calid: “Quo potest hoc esse, quod huius operis
20
maioris una sit radix et una substancia, cum apud quosdam eius
21
radicis nomina multa et multiplicata inveniuntur?”
22
Dixit Morienus: “Multiplicata sunt eius nomina, sed tum ego
23
unam dixi et adhuc nominabo tibi testes ex sapientibus qui magis
24
tibi ea que dixi affirmabunt.”
25
Dixit ergo rex Calid: “Perfice michi narrando huius operis
26
magisterium.”
27
Dixit Morienus: “Hircal dixit ad quosdam suorum discipul-
28
orum quod lapillus dactili ex palma et palma ex lapillo, ex
29
eodem lapillo arbor palmarum procreatur, et ex radice eius con-
30
crescunt ramuli qui suum numerum adaugent. Et propter hoc
31
dixit Hermes: respice qui rubeum completur per rubeum dim-
32
inutum in sua rubedine, et omnem rubedinem, et aspice citrinum
33
completum et citrinum diminutum de sua citrinitate, et omnem
34
citrinitatem. Et similiter aspice nigrum completum et nigrum
16
1
diminutum de sua nigredine, et omnem nigredinem. Et spica ex
2
grano procedit, et rami multi ex arbore et arbor ex suo germine.
3
Et dixit quidam sapiens qui propter deum totum reliquerat
4
mundum talem qualem hoc quod diximus, i.e., ex spermate vir
5
procreatur, et de uno grano .c. grana procreantur, et de germine
6
magna concrescit arbor. Et ex uno homine extrahitur mulier, et
7
postea ex ambobus procreantur multi filii, quorum dissimilis est
8
color atque aspectus. Et iterum dixit sapiens: aspice sartorem qui
9
pannos suere consuevit, cum de pannis interulam sive aliam
10
quamlibet composuit vestem, quia non de alio nisi de panno eam
11
componit, quam thorale et manice et girones ex panno fiunt et
12
etiam cum eo ipsam suit quia fila sua ex se ipsa sunt et non
13
indiget aliis. Et sicut est hoc opus maius ipsum per se consistens,
14
et non indiget alio, quia apud philosophos rectum et absconditum
15
est. Et tum mille nominibus ipsum nominaverunt in omni loco
16
in quo est, et est sigillatum et patens non nisi sapientibus, quia
17
ipsi ipsum multum narrant et ornant. Et stulti hoc opus minus
18
derident et apud ipsos pro minimo reputatur. Et non sciunt quid
19
sit illud. Et haec nomina sunt multa que sapientes in suis libris
20
nominaverunt, quorum unum est sperma, quod cum vertitur in
21
sanguine mutatur, et postea fit quasi frustum carnis commix-
22
tum. Et sic una creatura alteram succedit et forma recedit,
23
donec homo fiat. Et ex hiis nominibus est aliud nomen, ut est
24
palma, et hoc est quod ex colore eius pomorum et eius naturarum
25
antequam perveniant ad suam postremitatem. Et ex hiis nomini-
26
bus est ut arbor malorum granorum, et ut est triticum, et lac,
27
et alia multa nomina quorum radix una est, sed eorum opus
28
mutat ea et eis innovat multos colores et multas naturas et
29
nomina multa. Et dixit enim Akaifrem. ego veritatem dico,
30
quod nichil aliud deduxit huius operis magistros in errorem nisi
31
nominum multitudo. Sed si quis sciverit quod haec nomina non
32
sunt nisi colores in coniunctione apparentes, non errabit in huius
33
operis via.”
18
1
Et iterum interrogavit eum rex Calid, et dixit ei: “Fac me
2
intelligere de istis coloribus qui de uno colore mutatur in alium,
3
et utrum in una compositione aut in duabus seu in pluribus sic
4
mutuentur.”
5
At ille ei respondit: “In una vice fiunt, et quanto magis ignis
6
calorem eis innovat, tanto magis eis plurima imponuntur nomina.
7
Et sic dixit Rosinus ad Euthesiam: ego tibi ostendam quod
8
sapientes non multiplicaverunt sua dicta necque compositiones
9
nisi idcirco, quia voluerunt quod de eis intellexissent homines
10
sapientie et consilii, et homines insipientie excecavissent, et ad
11
hoc ostendit se quod sapientes sic posuerunt in suis libris et
12
multiplicaverunt has vices. Non est opus huius operis magisterio
13
quia ei una vicis et via est. Et sic quamvis omnes sapientes muta-
14
verunt nomina et dicta, noluerunt tum intelligere nisi unam rem
15
et viam unam atque vicem unam. Ergo rex, non queras amplius
16
de hoc quod hactenus interrogasti, cum hec que iam dicta sunt
17
tibi sufficiant, quia sapientes nominaverunt multas compositiones
18
et multa pondera et multos colores, et sic allegorizaverunt, i.e.,
19
alienis verbis seduxerunt semper homines, nec tamen sunt mentiti,
20
sed sunt locuti quod videbant in artificio huius operis et secundum
21
quod ad invicem intelligebant, ut alios hoc lateret.”
22
Dixit ergo rex Calid: “Ego interrogo te ut michi manifestes
23
suum colorem, sicut iam dixisti michi suam naturam, et hoc
24
veraciter sine allegoria aut similitudine.”
25
Dixit ei Morienus: “Semper erat mos sapientum quod faciebant
26
esentiam, i.e., alumen, de eo et cum eo antequam aliquid cum
27
eo tingerent. Sufficit modo quod dico tibi hoc quod dixit Rosinus,
28
qui dixit quod sicut laton quamvis in primis sit rubeus, non
20
1
habebunt tum proficuum de eo donec album fiat. Et propter hoc
2
quod dixit Rosinus ad Euthesiam, quod in primis est nigredo, ista
3
res sit tecum firma et bene condita, et propter dictum quod
4
dixerunt, iam abstulimus nigredinem et facimus albedinem cum
5
sale et cum anatron, et cum re que est frigida et sicca. Tunc
6
ei impones hoc nomen: borich. Et comprobas dictum quod
7
Rosinus dixit, quod in primis est nigredo, et tunc faciunt illud
8
album cum sale, i.e. aere, et anatron, i.e. igne, quoniam fit rubeum
9
in primis et in postremis album factum est, et aufert ab eo suam
10
nigredinem, et postea vertitur in rubeum multum lucidum. Et
11
dixit Maria quod cum laton, i.e. terra, comburitur cum alki-
12
bris, i.e. sulfur, et vertit super eam molliciem donec ruat, i.e.
13
ferveat, vertitur in melius quam non erat nisi cum dei auxilio.
14
Et dixit alius quod cum laton fuerit decoctus donec sit lucidus
15
velud oculi piscium, expecta suum bonum, et quod adhuc vertetur
16
ad suam naturam atque colorem. Et dixit alius: scito quod
17
quanto magis aliquid abluetur, tanto magis limpidus apparebit et
18
melius, et si ablutum non fuerit, non limpidabitur neque ad
19
suum colorem vertetur. Et dixit Maria quod nichil est quod possit
20
a latone, i.e. terra, suam umbram, i.e. nigredinem vel suum
21
colorem, auferre, sed azoc est suum tegumentum in primis cum
22
laton decoquitur, nam eum colorat et album reddit, et postea
23
laton vertitur super eum, i.e. azoc, et reddit eum rubeum. Et dixit
24
philosophos quod azoc non potest substantialiter auferre a latone
25
suum colorem vel eum mutare nisi secundum visum. Sed laton,
26
i.e. terra, potest substantialiter auferre ab azoc, i.e. argentum
27
vivum, suam albedinem, quia inest eo mirabilis fortitudo que
28
facit omnes colores apparere cum colores fuerunt abluti et que
29
aufert suam nigredinem atque immunditiam et fit album, tunc
30
non propter latonem, qui faciat eum rubeum. Et dixit Rosinus
22
1
quod omnis res non nisi de eo et cum eo, et quod omnis tinctura
2
non exit nisi de tali qualis est tinctura. Et dixit Andarnah: scitis
3
quare congregaverunt has res super nos et multiplicant earum
4
similitudines, quia ut vos intelligatis quod principium huius rei
5
testificat super suum finem et suus finis testificat super suum
6
principium, et ut sciatis quod hoc totum non est nisi res una, que
7
habet patrem et matrem que creaverunt eam et paverunt, et ipsa
8
res est suus pater et sua mater. Et dixit Euthesia: quo potest
9
species tangi a suo genere? Et dixit Rosinus: verum est quod ex
10
eo exivit et in eum revertetur.”
11
Postea dixit rex Calid: “Iam interrogavi te de eius natura et
12
eius colore. Nunc vero volo te iterum interrogare de tactu et
13
pondere huius lapidis, ac de eius gustu atque illius effectu, i.e.,
14
quo naturaliter efficitur.”
15
Ac Morienus ait: “Tactus huius lapidis est tactus mollis, et in
16
eo est multa mollicies, plusquam in suo corpore. Sed eius pondus
17
est multum grave, et eius gustus dulcis, et eius natura est natura
18
aeris.”
19
Dixit ergo Calid: “Fac me scire qualis est eius odor antequam
20
conficiatur et postquam conficiatur.”
21
Dixit Morienus: “Eius odor ante confectionem est multum
22
gravis et fetidus. Et post confectionem, de hoc dixit sapiens quod
23
ista aqua, sc. lac virginis, aufert a corpore mortuo, i.e. terra,
24
odorem in quo iam non est anima, i.e. odorem malum qui as-
25
similatur odori sepulcrorum. Et dixit sapiens quod quicumque
26
fecerit animam, i.e. lac, albam et eam exaltaverit et corpus bene
27
custodierit et auferet ab eo obscuritatem, i.e. nigredinem, et hunc
28
odorem malum ab eo extrahit, tunc dirigetur extinctio anime a
29
corpore. Et in hora coniunctionis, sc. istius anime et istius corporis,
30
maxima mirabilia apparebunt. Et de ista re dixerunt philosophi
31
ad Mariam qui coniuncti fuerunt coram illa: beata es Maria,
32
quia secretum multis celatum et super ornatum tibi revelatum
33
est.”
24
1
Dixit rex Calid: “Expone michi naturas mutatas, i.e., quo
2
id quod est inferius, i.e. terra, sursum ascendat, et quod est
3
superius, i.e. ignis, inferius descendat, et quo unum cum altero
4
coniungitur itaque ad invicem misceantur, et quid est hoc quod
5
faciat commisceri eas, et quo venit aqua, i.e. lac virginis, illa
6
benedicta adequare et mundare de suo odore fetido qui as-
7
similatur odori sepulcrorum in quibus mortui sepeliuntur.”
8
Dixit Morienus: “In re ista dixit Merkovisem ad Sernale:
9
quibus nominibus potest hec res nominari? at ille dixit: uffi et
10
tussi et postea fit eius color bonus et non remanet in eo quic-
11
quam obscuritatis nec mali odoris.”
12
Postea dixit rex Calid: “Fac me scire utrum ista res sit multum
13
vilis an multum cara.”
14
Dixit Morienus: Vide quid dixit sapiens, quod hoc magisterium
15
ex una re fieri consuevit. Verte ergo ad hoc tuum sensum, et
16
bene stude in eo, nec habeas quod contradicat de naturis que tibi
17
apparebunt. Et scito quod sulfur et auripigmentum comburuntur,
18
et in combustione diu non durant. Azoc semper diutius in com-
19
bustione durat, et omnes species que igni appropinquant cito
20
comburuntur. Eo modo ergo expectabis bonum de re que cito
21
in igne comburitur et in carbonem redigitur. Et scito quod num-
22
quam ponas in animo tuo quod lapides in hoc opere intrabunt.
23
Sed vide si poteris rem limpidam dirigere sin autem retrahere
24
manum tuam ab ea que sapientes explanaverunt et dixerunt. Si
25
invenitur hoc in sterquilinio quod petis, id accipe. Si vero non
26
inveneris, tolle manum tuam a marsupio tuo, quia omnis res
27
que magno precio emitur in huius operis artificio mendax reperi-
28
tur. Et iam tibi exposui et feci te scire hoc quod quesivisti. Fac
29
super hoc tibi exponere et serva ne in hoc aliquid expendas, quia
30
completo expendio non indiget. Et in ista re dixit Rosinus: ego
31
commendo tibi, ne in pondere specierum propter hoc opus aliquid
32
expendas, et maxime in opere auri. Et item idem de eodem dixit
26
1
Rosinus: omnes qui aliud ab hoc lapide ad opus maius petierunt
2
assimilantur viro volenti per scalam sine gradibus ascendere,
3
quod cum nequiverit, super faciem suam protentus decidit.”
4
Et dixit rex: “Hoc quod tu dicis, estne rarum aut de eo multum
5
invenitur?”
6
Dixit Morienus: “Non est hoc nisi sicut sapiens dixit, ad
7
divitem et pauperem, et ad largum et amarum, et ad ambulantem
8
et sedentem, et hoc in viis pericitur et in sterquiliniis calcatur, et
9
caveant ut extrahatur. Et sepe stulti in sterquiliniis studuerunt
10
ut eum extraherent, et desipuerunt. Et sapientes noverunt quod
11
hec sit res una celata et in ea sunt .iiii. elementa et ipsa est illis
12
fortior.”
13
Dixit Calid rex: “Dic michi locum huius rei et suam mineram,
14
ubi invenitur et ubi queritur cum fuerit necesse.”
15
Obmutuit vero Morienus et oculis in terra defixis diu cogitavit.
16
Et postea caput suum erexit et dixit: “Verum est quod ista res
17
sit ea que magis in te fixa a deo creatur, et ubicumque fueris,
18
semper tecum inseparata manet, et omnis a deo creatus, a quo
19
hec res separatur, morietur.”
20
Dixit rex Calid: “Auge michi super hanc rem istam ex-
21
positionem.”
22
Dixit Morienus: “Discipuli vero Hircal eum interrogaverunt
23
et dixerunt ei: magister, scito quod sapientes qui ante fuerunt
24
fecerant suis filiis et suis discipulis libros sicut potuerunt, et nos
25
immo te rogamus ut exponas nobis aliquid de hoc opere quod
26
sapientes antiquiores suo sermone multiplicaverunt. Et respondit
27
Hircal et dixit: o filii sapientie, scitote quod creator altissimus
28
benedictus creavit mundum ex .iiii. elementis dissimilibus, et
29
posuit hominem inter illa magis ornatum.”
30
Et dixit rex Calid: “Moriene, adhuc adiunge michi super hanc
31
explanationem.”
32
Dixit Morienus: “Quid tibi multa referam? Hec enim res ex
33
te extrahitur et tu illius minera existis et apud te illam inveniunt
34
et vere ex te excipiunt, et post eius probationem augebitur eius
35
amor in te. Intende hoc et scies hoc verum esse.”
36
Dixit rex Calid: “Novisti alium lapidem qui huic lapidi as-
37
similatur et cuius potentia hoc idem possit perfici?”
28
1
Dixit Morienus: “Non novi alium lapidem qui ei assimiletur
2
neque qui eius habet effectum. Quia in hoc lapide sunt .iiii.
3
elementa, et mundo assimilatur et mundi compositioni. Nec
4
reperitur in mundo lapis alius qui huic assimiletur in effectu sive
5
in natura, nec aliquis sapiens umquam opus operatus est nisi cum
6
eo. Et si aliqui quererent alium ad hoc opus, sua compositio
7
omnino falleretur, nec sequeretur effectum.”
8
Et tunc dixit Morienus: “Primum quod michi restat tibi
9
dicendum est principium huius facundie, et ego aufero te ab
10
errore. Vide igitur ne a radice exeas ne aliam queras eius muta-
11
tionem. Quia non invenies proficuum nec bonum tibi quesitum
12
nisi de eo. Quare de eo nichil minuas nec aliquid aliud cum eo
13
misceas, quia non est necesse. Et iterum moneo te ut hoc quod
14
modo diximus bene observes.”
15
Postea rex Calid: “O Moriene, nomina michi qualitatem
16
operationis huius operis, cum dei auxilio.”
17
Dixit Morienus: “Ego nominabo eam tibi secundum quod
18
sapientes nominaverunt.”
19
Dixit rex Calid: “Iam bene dixisti.”
20
Dixit ergo Morienus: “Necesse est tibi in directione huius
21
operationis desponsatio, pullulatio, pregnatio et ortus atque
22
nutrimentum. Cum ergo fit coniunctio, sequitur conceptio, et
23
conceptione iniatur pregnatio, et pregnationem subsequitur ortus.
24
Et directio huius compositionis creationi hominis assimilatur.
25
Nam creator altissimus magnus creavit hominem non secundum
26
domus edificationem, nec qui domus edificationi vel alicui facto
27
assimilatur quod fiat ab homine cum manibus, quia domus edi-
28
ficatio constat ex re super rem posita. Homo vero ex re non est
29
factus, quia homo antequam finiatur de re ad rem que ea est
30
melior mutatur, et fit homo creatura. Post creaturam, et ipse fit
31
de die in diem et de mense in mensem, donec creator altissimus
32
magnam suam compleat creaturam in tempore certo et in diebus
33
maturitatis. Et sic creator in primis creavit .iiii. elementa in
34
spermate, tum posuit eis certum terminum in quo compleantur
35
et post hoc finiantur cum sua patientia et fortitudine. Et hoc opus
36
nichil est nisi secretum secretorum dei altissimi magni, quod ipse
37
prophetis suis ostendit, quorum deus animas in paradiso suo
30
1
collocavit. Et si non foret qui sapientes assimilarentur ad hoc
2
quod fecerunt prophete de modo vasis in quo compositur, nec
3
alii ante eos hoc viderunt nec sciverunt quo erat usquedum illi
4
eis hoc exposuerunt, numquam alii aliquid potuissent. Scito ergo
5
hoc.”
6
Et adhuc Morienus subiunxit: “Iam tibi ostendi quod hoc opus
7
non multum distat ab omni creatura, nec fuit umquam aliquid
8
natum nec animatum nec crescens nisi post putredinem et visus
9
mutationem. Hoc ergo modo sapiens dixit quod fortitudo huius
10
operis non est nisi post putredinem. Et adhuc dixit sapiens si
11
putridum non fuerit, fundi non poterit nec solvetur. Et si solutum
12
non fuerit, ad nichilum redigetur.”
13
Dixit rex Calid: “Quid est post putredinem?”
14
Dixit Morienus: “Factum est quo perficit creator altissimus
15
magnus compositionem quesitam. Et scito quod hoc opus indiget
16
binis factis atque binis compositionibus, et cum unum perficitur,
17
aliud incipitur. Cum aliud perficitur, totum opus terminatur.”
18
Dixit ergo rex Calid: “Quomodo indiget binis factis atque
19
binis compositionibus, cum tu ante dixisses quod hoc totum erat
20
unum, et eius via una?”
21
Dixit Morienus: “Verum est quod hoc unum est, et eius via
22
una, quia eius una compositio. Talis est qualis et altera.”
23
Dixit ergo rex Calid: “Et est compositio cum qua dixisti quod
24
totum opus finiretur?”
25
Dixit Morienus: “O rex, deus ad bonum te convertat. Hec
26
autem compositio non efficitur manibus. Sed hec compositio est,
27
de cuius gravitate quamplurimi sapientes sunt conquesti, qui
28
dixerunt: si quis hanc compositionem per suam scientiam in-
29
venerit, hoc totum opus facile scire poterit. Et qui hanc com-
30
positionem reperire nequiverit, totum opus ei latebit.”
31
Dixit ergo rex Calid: “Quenam est hec mirabilis compositio?”
32
1
Dixit Morienus: “Est sicuti sapientes dixerunt naturarum
2
mutatio, et earum et calidum cum frigido, i.e. ignis cum aqua,
3
et humidum cum sicco, i.e. aer cum terra, admirabilis commixtio,
4
cum compositione subtili.”
5
Dixit rex Calid: “O Moriene, cum qua re fit hec compositio,
6
cum sine manu perfici possit?”
7
Dixit Morienus: “Est secundum quod sapientes dixerunt, quod
8
azoc, i.e. argentum vivum, et ignis, sc. lapidis, latonem, i.e. ter-
9
ram, abluunt atque mundant et obscuritatem ab eo auferunt.
10
Et sic sapiens dixit, si bene mensuram ignis prepaveris, azoc et
11
ignis in hac compositione tibi sufficient, si deus voluerit. Et sicut
12
dixit Esbo interfector, ad albandum latonem et libros interpre-
13
tandum ne corda nostra corrumpantur.”
14
Dixit rex Calid: “O Moriene, precedet ne compositio putre-
15
dinem?”
16
Dixit Morienus: Compositio putredinem precedit, sed talis
17
compositio compositio non est.”
18
Et dixit rex Calid: “Quid hec est ergo?”
19
Dixit Morienus: “Est extractio aque a terra et eius super eam
20
dimissio donec terra putrescat. Et cum aqua putrescit et munda-
21
tur, et cum mundata fuerit, iam totum opus dirigitur, cum adiu-
22
torio dei altissimi et magni. Et tunc pervenies ad hoc quod
23
desiderasti, et ipsa est compositio hominum sapientum, quia ipsa
24
sit parts tertia totius operis. Et scito quod si corpus immundum,
25
i.e. terram, non mundaveris usquedum mundetur et siccetur et
26
dealbetur et in eum animam, i.e. ignem, mittas usquedum in
27
eum tinctura intret, i.e. decidat, eo iam mundato atque bono, in
28
quo nec sit immunditia nec fetor, nichil de tuo opere direxisti.
29
Et scito quod anima cito vadit in suo corpore. Et quamvis velis
30
animan coniungere corpori alieno, minime eam coniungere
31
quieris.”
32
Dixit rex Calid: “Creator erit michi meum adiutorium. Et
33
nomina michi secundam compositionem, et dic michi si hec
34
compositio sit finis compositionis prime.”
34
1
Dixit Morienus: “Ita est. Cum si direxeris corpus illud, i.e.
2
terram, sicut iam diximus, mitte postea in eo de fermento, sc. lac,
3
quartam partem. Et fermentum auri est sicut fermentum panis.
4
Et pone eum coqui in sole, i.e. fimo, donec una res fiat et unum
5
corpus siccum. Et tunc incipe cum dei benedictione ablutum. Et
6
hoc est ut accipias unam partem de re mortifera, et per tres dies
7
coquas. Et vide ne de suis diebus aliquem minuas ne eos oblivis-
8
caris, et cave ne eius ignis extinguatur nec invalescat, sed sit ignis
9
mitis, et hoc similiter ne obliviscaris, quia si obliviscaris, tua
10
caldaria cum omnibus que in ea sunt destruentur. Et maximum
11
sequetur dampnum. Postea vero post .xvii. noctes transierunt,
12
vade ad tuam caldariam et eam discooperi et extrahe suam
13
aquam et aliam aquam ei impone, et facias ita tribus vicibus, et
14
ipsa caldaria semper sit in sua fornace que sibi conveniat, donec
15
ipsius fermentatio auri compleatur et donec ad medietatem quarte
16
sue cocture redigatur. Et cum .xx. noctes perficientur, extrahe
17
eum et sicca eum, et hoc arabice nominatur acir. Et postea
18
sume corpus ablutum et preparatum et pone eum super tuam
19
fornacem et riga eum coctidie cum quarta rei mortificate quam
20
tecum habebis, et cave ne flamma ignis ad caldariam applicetur
21
cum caldaria dampnabitur. Postea mitte caldariam in fornace
22
magna et accende post hec omnia ignem super suum capud per
23
.ii. dies et per .ii. noctes, nec etiam una hora ignis minuatur.
24
Postea vero depone caldariam ab ignem et lauda creatorem super
25
hoc quod tibi contulit.”
26
Dixit rex Calid: “Sic faciam ego. Sit deus benedictus in secula
27
seculorum, amen.”
28
Dixit Morienus: “Adhuc augebo tibi super hoc explanationem.
29
Totum bonum non est nisi in venatione corporum coniunctorum
30
et concordantium, que funduntur et ad invicem reperiuntur et
31
que se mundant ac dirigunt ut plane appareant super fortitudinem
32
ignis, et cum quesitores sapientie sciverunt eorum detentionem
33
atque venationem et suam solutionem atque compositionem et
34
eorum erectionem et eorum decoctionem et eorum naturam et
35
eorum ignem et edificationem suorum fornacium et suorum
36
1
ignium accensionem, i.e., in quibus locis fornacium ignis accendi
2
debeat, et numerum suorum dierum. Iam applicui ad sapientiam
3
completam cum voluntate creatoris altissimi et magni. Et radix
4
huius sapientie in hora sue compositionis est, quod hec tractatur
5
cum sensu et providentia et quod omnis festinatio procul pellatur
6
et quod caveant se ab errore et quod expectent super fixurum
7
die ac nocte. Sed hoc quod aptat hoc corpus est sanguis, i.e. lac
8
virginis, et ille unificat atque coniungit et ex illis omnibus perficit
9
unum corpus, et propter hoc necesse est blande ignem diutius
10
apponere eis qui diu duret equalis, qui non minuatur nec aug-
11
mentatur. Sed eudica est quit ruat corpora que in terram
12
mutasti ne comburantur, quia si cito comburerentur, suas animas
13
iam non retinerent. Et eudica bene convenit omnibus corporibus,
14
quia ea vivificat et aptat, nec ea confundit, et mutat quedam
15
illorum in aliis, et prohibet calorem ignis. Et cum eudicam
16
querere volueris, quere eum in mineris vitri, et cum eum in-
17
veneris, cave ne aliquid cum eo facias, eo animo existente, quo-
18
niam tuum opus confunderes. Sed cum eum inveneris, reconde
19
eum. Sed terra fetida cito recipit albas scintillas, et vetat sangui-
20
nem, i.e. aerem vel lac virginis, ne in decoctione dampnetur.
21
Quia dominium sanguinis multum est, quare sanguis frangendus
22
est ne impediat, et perficiat, et hec sanguinis fractio fiat post-
23
quam dealbatum fuerit hoc quod remansit in nigredinem colorum
24
minerarum iam fusarum, et omnem fructum huius magisterii, in
25
cuius initio eius veritatem non videris, perficiens. Et istud est
26
secretum operis tui et suum capitulum quod tibi in unum
27
coniunxi atque exposui. Quod videlicet una pars eius super .m.
28
partes argenti posita totum illud argentum in aurum bonum et
29
rubeum conficit, si deus voluerit. Ne queras igitur post rem
30
istam aliam ab ea diversam. Et deus te ad bonum convertat, et
31
omnem hominem qui hanc adeptus est scientiam. Radix sue
32
adeptionis non aliud est nisi donum dei altissimi et magni, qui
33
eam attribuit suis servis.”
38
1
Post hec igitur incepit Morienus species nominare et dixit:
2
“O rex, deus te ad bonum convertat. Et tu totus michi mente sis
3
ut audias et intelligas ea que tibi ad modum dicturus sum.”
4
Dixit rex Calid: “O Moriene, nomina michi quod volueris.”
5
Dixit Morienus: “Fumus rubeus et fumus citrinus et fumus
6
albus et leo viridis et almagra et immunditia mortui et lapidum
7
et sanguis et eudica et terra fetida sunt ista in quibus tota huius
8
operis consistit efficacia.”
9
Dixit rex Calid: “Explana michi nomina.”
10
Dixit Morienus: “In antea tibi explanabo et coram te ea
11
quorum hec sunt nomina adducam, ita ut ea videas, et coram te
12
in illis operabor. Et .x. isti sunt fratres, et cum volueris eos
13
venari atque dispensare et dissolvere et dirigere et coniungere et
14
conficere secundum modum maxime quem ego coram te operatus
15
fuero, et tu similiter in eo operare, quia hec est radix huius
16
scientie atque operis, quam multum homines querent et in
17
mineris de omni humido et sicco et de ceteris. Fac ergo sicut
18
videns, quia non est insipiens sicut sapiens, nec cecus sicut videns.
19
Nec auferas te ab hoc quod tibi exposui et quod te videre feci,
20
quoniam errabis, quia obstaculum sciencie magnum est. Nec iste
21
qui compositionem huius operis iam viderit est veluti ille qui
22
adhuc in eius inquisitionem per libros perseverat, quia libri sunt
23
qui deviant inquisitores huius sciencie. Et pars maior librorum
24
est obscura et si male connexa, ne eos intelligant nisi qui eos
25
composuerunt. Et omnis qui hanc scientiam multum quesiverit
26
et amaverit bene agit, quia per istam intrabit ad aliam quam
27
nondum cognoverat.”
28
Dixit rex Calid: “Verum est quod tu dicis, et veritas ipsa
29
florescit et lucescit cum tu eam explanas.”
30
Dixit Morienus: “Ista est aptatio corporis mundandi, i.e. terre,
31
donec indurescas eam, sc. terram, quam dura et sicca, sc. natura-
32
liter, et albam facias, sc. per purgationem et ablutionem, et in
40
1
eam animam mittas, sc. lac virginis, antequam elixir super eam
2
ponatur, quia elixir non recipitur nisi a corpore mundo et bono,
3
nec fetido, ut eius tinctura formosa appareat cum elixir super eam
4
transiverit. Et hec compositio est compositio sapientum et est
5
prima compositio. Incipe ergo in nomine creatoris et eius auxilio
6
cum venatione fumi albi, sc. lactis, quia fumus rubeus, sc. ignis
7
mundus, capit album a fumo albo. Et funde eos et circumiunge,
8
et de unoquoque eorum equale pondus ponatur. Et postea com-
9
misceatur. Et postea in vase spisso, quod fere unam libram possit
10
recipere, ponatur, et applica eos applicatione aptissima, quia in
11
eis venti habentur, qui si infra vas non fuerunt retenti, evadent.
12
Et postea assume vas predictum et eius os bene cum luto sapientie
13
obtura, et in luto parum salis appone unde magis confirmetur et
14
fortitudini ignis resistat. Postea vero fornax calefiat cum stercore
15
ovino vel cum foliis olivarum et postea vas predictum cum illis
16
que in ipso sunt in fornace sublimetur. Et hec sublimatio post
17
solis occasum fiat, et ibi dimittatur donec dies refrigescat. Et tunc
18
extrahatur hoc, ita secundum vas discooperiatur et frangatur, et
19
quod intus fuerit aspice, quod si ad modum lapidis in unum bene
20
coniunctum videris, tere eum bene. Postea tantarisa et accipe
21
aliud vas, et vide cuius fundus sit rotundus. Et in eo illud pone,
22
et postea construe sibi fornacem philosophorum in quo ignis
23
philosophorum accendatur, qui spatio .xx4. dierum non ex-
24
tinguatur. Transactis itaque hiis diebus, vas a fornace extrahas,
25
et quod intus inveneris, desiccabis. Postea accipe de eo unam
26
partem, et eam cum .4. partibus mundati coniunge, et postea in
27
unam partem immundi. Et secundum hunc numerum unum
28
eorum alteri ponatur usquedum hec omnia in unum misceantur,
29
quibus in unum commixtis fiat ex eo elixir. Postea aspice eius
30
interiora, et si videris album in eo remansum et fixum et calcina-
31
tum, nec propter ignis fortitudinem secessum, i.e. cum multum
42
1
fuerit combustum, iam duas naturas huius operis perfecisti. Et
2
scias si totum tuum regnum dedisses et omnes tuos homines
3
insimul coniunxisses qui mississent album in mundum, propter
4
hunc modum non potuissent. Quia anima cito in suo corpore
5
intrat; quam si in alieno corpore mittere studueris, incassum
6
laborabis. Et veritas est magis lucida."
7
Dixit rex Calid: “Verum dixisti, sicut ego vidi, et deus animas
8
suorum philosophorum in manus suas recipiat.
9
Incipit compositio secunda ex verbis Morieni Romani que
10
habuit cum Calid rege filio Iezid filii Macoia. Dixit Morienus:
11
“Sume fumum album, i.e. lac virginis, et leonem viridem, i.e.
12
ignem, et almagram rubeam, i.e. ignem, et immunditiam mortui,
13
i.e. terram, et solve ea et fac ea ascendere et coniungere, et in
14
unaquaque parte leonis viridis mitte tres partes immunditie
15
mortui. Et fac de albo fumo unam partem et de almagra partes
16
duas, et pone hec in vase viridi, ut in eo coquatur, cuius os cum
17
luto bene claude. Postea in sole illud pone donec desiccetur, et
18
cum desiccatum fuerit, pone in eo elixir. Et postea super eum
19
aquam sanguinis pone tantam usque super eum natet. Et post tres
20
noctes, riga eum cum aqua fetida. Et cave de suis diebus
21
aliquid minuas, nec eos obliviscaris aut suus ignis extinguatur,
22
quia sic necesse est, et similiter cave ne suus ignis sit multum
23
calidus, quia olla tua dampnabitur et quicquid est in ea. Et postea
24
.xvii. noctibus transactis, vade ad ollam tuam et aperi eam et
25
aquam quam inveneris intus extrahe, et iterum aquam fetidam in
26
eam impone, et sic facies per tres noctes, olla super fornacem
27
manente. Post vero .xx. noctes, extrahe eam a fornace et elixir
28
quod intus habetur desicca. Postea sume corpus ablutum bonum
29
in quo vides album mundum fixum, et pone eum in olla parvis-
30
sima que sic in quantitate fornacis magni quem construxisti fiat.
31
Et applica eum fornaci applicatione fortissima, et cave ne ei
32
aliquis applicet flamma, cum olla dampnaretur. Et hoc quod de
44
1
elixir in eam proieceris ita proiciatur, ut si de corpore albo .x.
2
proiecte fuerint partes, de elixir .xi. partes proiciantur. Hiis
3
itaque commixtis, proicie super unamquemque huius commix-
4
tionis unciam quartam partem unius dragmatis de eudica. Et
5
postea ollam in magna fornace ponas et per duos dies et noctes
6
ignem super capud olle accende, itaque in aliqua hora horum
7
dierum et noctuum ignis non extinguatur. Hiis ergo diebus et
8
noctibus peractis, extrahe quod in olla inveneris et lauda crea-
9
torem altissimum et magnum super hoc quod tibi attribuit."
10
Incipit expositio specierum secundum dicta Morieni. Dixit
11
Morienus quod corpus immundum apud philosophos dicitur
12
plumbum, i.e. terra, quod interpretatur ascop. Corpus vero
13
mundum est stannum, quod interpretatur aborec. Leo viridis
14
est vitrum et almagra est laton, quamvis in precedentibus terra
15
rubea nominetur. Et sanguis est auripigmentum, et terra fetida
16
est sulfur fetidum. Eudica est omnium horum secretum, quod
17
nominatur morhuma, i.e. feces vitri, licet eius immunditia.
18
Fumus rubeus est auripigmentum rubeum, et fumus albus est
19
argentum vivum, et fumus citrinus est sulfur citrinum. Hic est
20
modus fumi albi et leonis viridis et aque fetide. “Cela ergo hec
21
tria. Sive homines querere hoc opus circa omnia alia, quam in
22
omnibus errabunt donec sol, i.e. ignis, et terra et luna in uno
23
corpore redigantur, quod numquam eveniet nisi cum deus volue-
24
rit. Sed hoc quod iam me interrogasti, cum dixisti, quid est hoc
25
quod homines putabant fore huius operis secretum magisterii, et
26
cum quo putabant quod suum opus dirigetur: quidam eorum
27
putabant quod foret terra aut lapis aut ovum aut sanguis aut
28
urina aut acetum. Et triverunt et assaverunt et extraxerunt et
29
sepelierunt hec omnia, et secundum suum arbitrium fecerunt ut
30
eorum error confortaretur, et ut confidenter invenirent quod
31
querebant. Et scias quod terra et lapis et omnia que nominavi, in
32
quibus confidunt homines, sunt mendacium et malum habentia
46
1
exitum sine proficuo. Et tota huius operis efficacia constat in suo
2
igne, qui cum eo aptant mineras et cum eo retinent malas animas,
3
et cum eo anima cum corpore coniungitur. Et ignis est tota huius
4
rei vera probatio. Et omnis res huius magisterii, in cuius principio
5
veritas non apparet, caret proficuo, quo sperabis quod eveniat tibi
6
de ea hoc quod volueris, cum illa non saliet nec se cum immundo
7
misceat ita ut unum corpus efficiatur. Quod quando fiet sicut
8
dixi tibi, tunc invenies quod quesivisti, si deus voluerit. Scito ergo
9
hoc bene et intellige et compone, et scito eius compositionem
10
et in ea multum stude, quia studium multum viam eius rectam
11
tibi ostendet ita ut eam videas. Nec poterit a te amplius celari.
12
Et radix maior est ut scias bene mineras meliores ad hoc, ne
13
totum opus destruatur. Sed quod de fumo albo, i.e. lacte virginis,
14
interrogasti, scias quod illa est tinctura et anima horum corporum
15
iam solutorum et mortuorum, quorum iam animas extraxerunt.
16
Et iterum animas suas sibi reddiderunt. Et omne corpus quod
17
anima caruerit tenebrosum est. Et fumus albus est quod fluit in
18
corpore et aufert eius nigredinem, i.e. terre, atque immunditiam,
19
et quod corpora in unum consolidat et eorum aquam multiplicat.
20
Quod immundum nigrum est leve, et cum sua aufertur nigredo,
21
confortabitur et multiplicabitur sicut aqua, et pulchritudo ap-
22
parebit sua, et tinctura comparabitur in eo. Et bene hoc scias et
23
intelligas, et scito quod cum hoc tu feceris tinctura in eo, bene
24
operabitur et veniet suum aurum rubeum atque peroptimum, quo
25
nichil melius nec magis purum invenietur. Et ob hanc causam
26
aurum romanum solet appellari. Et si fumus albus non fuisset,
27
aurum purum esse non potuisset, nec haberetur in eo proficuum.
28
Et id est suum capitulum et sua tota correctio, quod videlicet una
29
pars alchimie super .m. partes argenti ponatur, et efficietur rubi-
30
cundum atque purissimum, secundum modum quem diximus, si
31
deus altissimus et magnus voluerit, quia non est fortitudo nec
32
auxilium nisi dei altissimi magni volente.”
33
Explicit liber iste scilicet Morieni. Deo gratias. Amen.