92
1
Tractatus Alexandri Affrodisii de tempore, translatus a magis-
2
tro Girardo Cremonensi in Toleto. Verba ejus.
3
|115r|[P] Sicut difficultas sermonum illorum qui a nobis in loco
4
dissenciunt, est sermo eorum qui estimant quod est tres habens dimen-
5
siones, similiter difficultas solucionis est sermo eorum qui estimant de
93
1
tempore, quia non est orbis neque motus ejus neque numerus motus
2
ejus, et nos quidem jam loquuti fuimus in alio loco de tempore ser-
3
monem prolixum ; nos autem nunc loquemur breviter, ut forsitan
4
rememoremur hic rerum, quarum non illic rememorati fuimus cum
5
abreviatione.
6
Dico ergo quod sermo eorum qui estimant quod tempus est ipse
7
orbis, est sermo vanus et dignus ut rideatur de eo qui ipsum dicit,
8
cum orbes sint multi in momento, et non sint tempora multa in mo-
9
mento, et cum ex tempore sit preteritum et futurum, et orbes non
10
sint ita. Et sermo eorum qui estimant quod motus scilicet motus
11
orbis, sunt tempus, est sermo debilis, quoniam partes temporis
12
quando autumantur, sunt tempus, sed in alio postremum motus
13
partes circularis quando autumantur, non sunt motus circularis ; et
14
sermo eorum qui estimant quod tempus sit motus, sermone plano
15
non est necessarie susceptionis, quoniam, motus est in moto et in
16
loco, qui est moto, immo in omni loco. Et iterum motus est velo-
17
cior motu, quoniam motus orbis quod superioris qui non tollitur
18
vel cessat est velocior motu Saturni ; et motus Saturni, est tardus ;
19
tardum autem et velox non sunt in tempore, immo in motu et
20
similiter motus orbis lune est velocior aliis ; velox autem et tardum
21
non sunt determinata nisi in tempore, cum motus velox sit qui in
22
parvo fit tempore, et motus tardus qui in multo fit tempore. Qui-
23
dam autem putant quod tempus non est omnia illa, neque numerus
24
motus orbis ; estimant quod ipsum est unum occurrens rebus. Dicunt
25
enim quod si estimaremus orbem stantem, esset stacio ejus in tem-
26
pore, et cum stacio ejus esset in tempore, tunc motus esset in tempore.
27
Verum quod ipsi dicunt non est verum ; quoniam si estimaremus
28
orbem stantem, destrueretur tempus. Cum ergo tempus sit exis-
29
tens et est numerus motus orbis, tunc quid nocet existimari diver-
30
sum illius, estimant enim quod sphera lune tangit spheram terrae
31
et non nocet illum in esse suo et sua essencia exaltata super
32
eam et ex eo quod advenit ei. Inquirunt autem de essentia illius tem-
33
poris et propter quam rem factum est tempus, immo, que sit demons-
34
tracio super essenciam et an non estimetur post ipsum tempus
35
aliquid existens aliud ; loquar autem in tempore secundum senten-
36
ciam Philosophi preter quod dissenciam ab eo in aliquo. Estimatur
37
autem quod dicitur sermone dyalectico, numerus motus orbis
38
orientalis, et aliter diffinicio ejus est, quia est spacium quod nume-
39
rat motus et dico quod numerus est secundum duos modos, sci-
94
1
licet numerus numerans aliud et est ille qui est in anima, et numerus
2
qui numeratur per aliud, sicut esse rerum et earum individua ex homi-
3
nibus et bestiis aliis. Tempus autem est quod numeratur per
4
aliud, scilicet per motum, quoniam secundum motum et paucitatem
5
ejus et ipsius multitudinem est et secundum mag|115v|[P]nitudinem
6
super quam movetur, similiter est motus. Cum ergo magnitudini sit
7
primum et postremum, tunc motui qui est super eam est primum et pos-
8
tremum et tempori quod est numerus illius motus est primum et
9
postremum et non sit tempus numerus, nisi propter primum et pos-
10
tremum determinata in motu, quoniam numero dicit primum et
11
postremum. Unum enim est primum in numero, postremum exis-
12
tens post primum ; cum ergo estimamus motum, estimamus tem-
13
pus, et similiter quando estimamus tempus, estimamus motum, et
14
similiter nos numeramus compar cum compari ejus et dicimus iste
15
numerus est sicut iste numerus. Cum ergo est motus, est tempus per
16
quantitatem ejus, quia est numerus ejus in hoc modo. Et dico quod
17
tempus non fit numerus motus orbis absque aliis motuum, nisi quo-
18
niam non est motus velocior eo, et non numeratur aliquid et cubi-
19
tatur aliquid et mensuratur aliquid, nisi cum eo quod est minus illo.
20
Numerantur ergo res multe cum uno et meciuntur spacia longinqua cum
21
cubito et mensurantur mensure cum caficio aut cum eo quod est minus
22
ipso, et dico quod motus non tollitur vel cessat, neque tolletur. Et
23
non dico quod tempus est numerus quamvis sit unum conjunctum conti-
24
nuum nisi quoniam estimacione est multa ; non sunt enim tempora
25
nisi potencia et estimacione non esse actu et de re quidem conjuncta
26
sicut lignum longum, dicimus quod mensura ejus ita est et ita, scilicet
27
cubitus quando non dividitur actu, et ita indicium ejus quod numera-
28
tur ab alio non est nisi separabile. Et dico quod ex tempore est pre-
29
teritum, et ex eo est futurum et instans quidem est in tempore sicut
30
punctus in linea. Verumptamen differencia inter utraque est, quod
31
punctum in linea est actu ; instans autem estimacione est, non actu,
32
et quod est inter duo instancia tempus est, et instans quidem non est
33
tempus, quoniam partes temporis sunt tempora, et instans autem non
34
dividitur.
35
Et instans quidem quando currit, facit tempus et cum tempus est actu
36
ipsum non dividitur in annos et menses aut dies, nisi estimacione. Et
37
similiter inter ei instancia in ente. Quod si esset divisibile actu esset inter
38
partes ejus spacium quod non esset tempus, sicut motus est unus et
39
non potest esse ut exeamus de motu ad motum, ita ut inter utrosque
40
sit aliquid quod non sit motus. Et non est possibile ut sit inter duo tem-
41
pora spacium quod non sit tempus; tempus igitur est unum actu, quam-
42
vis dividatur potencia, et non potest esse ut tempus sit ex instantibus,
43
quorum quedam sunt posita ad latus aliorum. Verum instans quan-
95
1
do currit, facit tempus, sicut diximus. Et dico quod non scitur tempus,
2
nisi per motum, propter primum et postremum que comitantur motum ;
3
nam quando autumamus principium motus et postremum ejus, autuma-
4
mus tunc tempus quod est inter utraque et non fit ex instantibus tem-
5
pus, sicut non fit ex punctis, linea. Et dico etiam quod motus nume-
6
rat tempus, secundum quod tempus numerat motum. Et dico quod
7
motus reliquorum orbium sunt diversi in velocitate, sed motus orbis
8
orientalis, absque dubio, est velocior eis et est secundum ordinem.
9
Numerus ergo ejus sine numero aliorum motuum reliquorum orbium
10
est tempus, cum res non mensuretur, nisi per id quod est minus sicut
11
diximus ante hoc. Et dico |116r|[P] quod si destrueretur anima que
12
numerat motus, destrueretur tempus, et si destrueretur anima
13
non moveretur orbis, et si non moveretur orbis, destruerentur
14
motus omnes quoniam ipse est causa motuum omnium, et sic tempo-
15
ris.
16
Quod si accidit ambiguitas aliquibus speculatoribus et dixerunt
17
quomodo numerat tempus motum, cum non sit de genere ejus, dice-
18
mus sicut numerat cubitus lignum quamvis non sit lignum de
19
genere ejus; sic dico quod tempus numerat omnem motum augmenti et
20
et vetustatis et mutacionis ; ipsum enim illos motus omnes numerat,
21
non per hoc quod ipsi sunt augmentum et vetustas et mutacio. Et
22
dico quod tempus, cum hoc quod ipsum est numerus motus, est ipsum
23
etiam numerus quietis, nam nos dicimus quod quies est diei aut
24
noctis, sicut dicimus illud in motibus ; ipsum ergo est numerus quie-
25
tis, secundum quod diximus, sicut est numerus motus, et illud qui-
26
dem manifestum est et planum. Et dico quod non est tempus velo-
27
cius et tardius tempore, et causa in illo est quia ipsum non est nume-
28
rus nisi motus equalis habentis esse divisum vel elementum non
29
immo secundum rem unam semper et est motus orbis. Et dico quod
30
motus diversi fiunt per individua et formam ; sed tempus est unum
31
non divisum. Hoc quidem est ex eis quibus declaratur quod tem-
32
pus non est motus, et motus quidem non cognoscitur nisi per
33
motorem et motor est faciens eum ; similiter tempus non cognoscitur
34
nisi per instans, et instans est faciens ipsum et ipsi quidem non
35
est generacio vel esse, et non est generacio vel esse nisi instantis,
36
et ejus generacio est in mente et non in essencia temporis, quoniam subs-
37
tantia ejus est una in essencia sua, neque transit super ipsum mutacio
38
neque permutacio. Immo ipsum est permutans res que sunt sub eo,
39
et a motu qui est numerus ejus sub generacione et corruptione in par-
40
tibus que sunt sub sphera lune ; et dico quia si non esset instans, non
96
1
esset tempus determinatum et si tempus non esset, non esset ins-
2
tans et cum tempus non cognoscitur nisi per hoc quod motui est
3
primum et postremum ; et primum et postremum sunt instans, non
4
cognoscitur tunc tempus nisi per tempus. Et dico quod res omnes
5
sunt in tempore quoniam moventur et quiescunt et tempus est nume-
6
rus motus et quietis et quod non movetur neque quiescit, non est in
7
tempore. Et dico cum illo quod res sempiterne non occurrunt ex tem-
8
pore alicui rei, quoniam ipse non veterascunt ex tempore, quia non
9
sunt in eo neque manentes sub eo, et non veterascunt nisi res cadentes
10
sub tempore. Et non oportet ut estimet de nobis aliquis, quando
11
dicimus quod tempus est numerus quietis, sicut est numerus motus,
12
quia necesse est nobis concedere quod diameter tocius est quietus
13
et quod centra sunt quieta, quare necesse sit ut sint in tempore ; nos
14
enim non estimamus quod accidit omni quod non movet tantum
15
neque movetur tantum inest quies, immo non accidit nisi ei cui
16
inest ut moveatur et ut quiescat, et hoc est illud quod diximus illic
17
expellens hanc ambiguitatem. Cumque de polis et centris dicamus
18
quia non moventur, tunc non dicimus de eis quia sunt quieta, quo-
19
niam non est in natura eorum moveri, tunc non oportet ut sint in
20
tempore. Et dico quod Philosophus estimavit quod tempus non est
21
faciens veterascere illud quod veterascit, immo non accidit vetus-
22
tas et fit nisi in tempore; et cum processit dixit quod omne quod
23
veterascit, veterascit ex contrario suo ; |115r|[P] tempori autem non
24
est contrarium, neque ipsum est contrarium alicui rerum, quoniam
25
non est tempori qualitas, et cui non est qualitas non est ei contra-
26
rium, et iterum tempus est separatum ab omnibus generatis, et non
27
est aliqua ex rebus compar contrario suo; et Philosophus quidem
28
estimavit quod tempus numerat motum per hoc quod ipse est motus,
29
et non numerat ipsum propter hoc aliquid quod ei approprietur,
30
cum tempus numeret motum augmenti, non per hoc quod ipsum
31
sit augmentum, et numeret mutacionem non per hoc quod est
32
mutacio, immo per hoc quod est motus. Ipsum igitur numerat omnem
33
motum cum intencione, quia numerat omnem speciem ex specie-
34
bus motus, sicut ipsum numerat ex spaciis ; ipsum enim enumerat
35
eas ex re communi que est eis non per rem qua motus approprietur.
36
Et dico iterum quod motus numerat tempus, quoniam dies non est
37
nisi numerus motus orbis viginti quatuor horarum ; deinde numerat
38
per istas horas secundum duplicitatem et reliquum tempus multum.
39
Et Philosophus quidem dicit, quod demonstracio super hoc quod tem-
40
pus non est habens generacionem neque principium est quod illud
41
quod generatur, non generatur nisi in tempore, quoniam sermo noster
42
fuit et erit et existens et non erit est propter tempus ; et similiter
43
sermo noster ante et post et quando et que sunt similia illis. Quod
97
1
si aliquis dixerit, quod hoc tempus non fuit ante, cum sit existens
2
et non erit post, cum sit existens, quia oportet quod ante tempus
3
sit tempus et post partes temporis sit tempus, dicemus quod si non
4
fuerint ante et post, non consumabitur tempus, et si non consuma-
5
bitur tempus, tempus vero in se ipso est unum et non multiplicatur
6
apud nos nisi mente, secundum quod ipsa mensurat et, estimat
7
ipsum ; et similiter dicemus quia existens et erit, non est nisi secundum
8
quod estimamus ; in se ipso vero est unum continuum sempiternum
9
secundum disposicionem unam. Expletus est tractatus.