86
1
Tractatus Alexandri Affrodisii de sensu et quomodo eciam (?),
2
secundum intentionem Aristotilis. Verba Alexandri.
3
|116v|[P]Postquam consumavit Aristoteles, in libro suo qui de
4
anima liber dicitur, sermonem in modo virtutis nutritive, consequenter
5
addidit sermonem suum de modo sensus, et qualiter sit. Verumptamen
6
rememoratur in primis omnium sensuum et loquitur in eis sermone uni-
7
versali ; deinde ostendit unumquemque eorum per se, non in eo in quo
8
est unusquisque eorum secundum se ; deinde dixit quod sensus fit per
9
hoc quod movetur aliquid et recipit inpressionem, et quod sensus non
10
fit nisi per motum aliquem et inpressionem quoniam mutatur a mu-
11
tante. Dicimus ergo nos quod Philosophus intellexit per hunc sermonem
12
suum, quod sensus fit per mutationem et inpressionis susceptionem ;
13
deinde dixit qualiter fit illa inpressio et quomodo est inprimens in eo
14
quod est, quia ex antiquis fuit qui dixit quod res suscipit inpressionem
15
ex suo contrario. Philosophus quidem non dixit illud, nisi quia est ex
16
eis que conveniunt ei quod vult de modo sensus que res est. Quod si
17
quod inprimitur, non inprimitur nisi ab inprimente, et sensus est aliqua
18
inpressionum, tunc non inprimitur non nisi ab inprimente. Verump-
19
tamen Sapiens querit antequam determinet sensum et dicit quantum
20
non sentit senciens seipsum cum sit sensibilis, sed sentit sensibilia
21
extrinseca tantum. Solvit ergo hanc questionem dicens quod sensus non
22
est nisi potentia, et ejus sensibile |117r|[P]est res separata ab eo discretum
23
ab ipso, quoniam non est aliqua ex rebus que agat in se ipsam, videlicet
87
1
inprimat in se, sensus autem fit per passionem et susceptionem inpressio-
2
nis ; cum ergo sensibile non est presens, sensus est tunc potentia. Inquit
3
Sapiens : sensus est duobus modis : aut potencia aut actu; et similiter
4
sensibile duobus modis, aut potencia aut actu. Postquam ergo Sapiens
5
consumavit sermonem suum quod sensus fit inpressionum suscepti-
6
one, et quod sensus est duobus modis aut potencia aut actu, fecit sequi
7
sermonem suum et dixit quomodo est suscipiens inpressiones et a quo
8
suscipit et illud an a suo simili an a suo contrario ; declarat ergo illud,
9
dicens quod suscipiens inpressiones a movente actu secundum formam
10
quam potest agens inprimens in ipsum, et quandoque suscipit inpres-
11
sionem et actionem a suo simili, et quandoque suscipit actionem et
12
inpressionem a suo contrario. Quod est quia res paciens non assimila-
13
tur agenti inprimenti in se, antequam paciatur et suscipiat inpressio-
14
nem, cum ergo patitur et suscipit inpressionem, fit similis agenti et
15
inprimenti in se. Redeamus ergo nunc ad illud in quo fuimus.
16
Dico ergo quod sensus existens potencia, non assimilatur inprimenti
17
agenti in se, antequam suscipiat inpressionem et actionem. Cum ergo
18
suscipit inpressionem et actionem, fit similis ei procul dubio, immo fit
19
unum, et Sapiens quidem dixit, postquam consumavit illud quod dixi-
20
mus; et sermo ejus fuit, quod sensus est duobus modis : quorum unus
21
est potencia et alter actu; quod potencia et actus unusquisque eorum
22
duabus distinguitur distinctionibus, ut faceret nos videre quod sensus
23
non movetur neque patitur nunc ; dixit enim quod omnis res existens
24
potencia, est secundum duos modos : quorum unus est sicut ille cujus
25
non movetur neque patitur nunc ; dixit enim quod omnis res existens
26
potencia est secundum duos modos : quorum unus est sicut ille cujus
27
potencia et natura est ut suscipiat disciplinam quamvis sit non sciens ;
28
et modus alter est sicut sciens et suscipiens scientiam et decorem ejus ;
29
quamvis enim non sciat, tamen est sciens ; et similiter sciens actu, est
30
secundum duos modos: quorum unus est sicut sciens qui non scit, et
31
modus alius est sciens qui scit ; postquam ergo complevit Sapiens dis-
32
tinctionem potencie et actionis et quod unaqueque earum est secundum
33
duos modos, dixit quod quando res est potencia ex specie prima, sci-
34
licet quando est potens suscipere rem, non convertitur ad actum absque
35
alteratione, scilicet absque passione et susceptione inpressionis ; et
36
quando res est potencia ex specie secunda, scilicet quando est potens
37
super accionem decenter perficiens eam, quamvis sit non paciens, tunc
38
illud convertitur ad actum absque alteracione, scilicet absque passione
39
et inpressionis susceptione, sicut scriba sapiens quando scribit non alte-
40
ratur.
41
Postquam ergo complevit Sapiens hoc, secutus est dicens quia non
42
omnis potencia convertitur ad actum et permutatur ad ipsum cum
43
alteracione et susceptione inpressionis, distinguit ergo alteracionem
44
eciam et passionem et dixit quod alteracio est duarum specierum : qua-
45
rum una est alteracio existens ex potencia ad actum, scilicet potenci
46
que est speciei prime ; et est illa que existit per corrupcionem rei e
47
hac egressione rei a disposicione secundum quam est. Species autem
48
secunda est alteracio |117v|[P]existens ex potencia ad actum, scilice[*]scilice corrupt for scilicet
88
1
potencia que est speciei secunde, et est alteracio qua sit conversio ad
2
actum sine introitu contrarie rei super ipsam, neque exitu ejus ex
3
disposicione sua, sed est ex essencia rei et eventu ejus ad actum et
4
operacionem, et est alteracio completiva et perfectiva rei ; alteracio
5
autem prima, scilicet species prima, est alteracio corrumpens, quoniam
6
ipsa non sit nisi per corrupcionem rei et exitum ejus a disposicione sua ;
7
alteracio autem que est ex specie secunda, fit sine corrupcione rei, immo
8
cum complemento ejus et ipsius perfeccione et apparicione comple-
9
menti ejus, sicut sciens quietus ; ipse enim preparatus discipline absque
10
corrupcione alicujus disposicionum ejus, et non dicitur hec species
11
alteracionis vera, quoniam alteracio vera, conversio est de re ad rem et
12
contrario ad rem. Quod si nominet eam aliquis alteracionem, est genus
13
aliud et natura alia ex naturis alteracionum. Sciens enim scit absque
14
alteracione et absque motu inprimente ipsum. Quod si non alteratur
15
non permutatur eciam a disposicione sua, neque permutacione quali-
16
tativa, neque permutacione locali. Jam ergo declaratum est, quod sen-
17
sus existens potencia ex specie secunda, convertitur et permutatur ad
18
hoc ut senciat actu perfecte et complete, non per passionem et suscep-
19
tionem inpressionum.
20
Postquam ergo complevit Sapiens rememoracionem harum rerum
21
et declaravit eas, distinxit iterum permutacionem et dixit quando
22
permutatur virtus ad actum absque alteracione, et est potencia exis-
23
tens secunda, similis sciencie quando non est cum disciplina. Scit
24
enim rem absque motu et sine alteracione et non nominatur hec
25
scientia, motus neque alteracio ; sed est species alia ex speciebus
26
permutacionis, et est complens et perficiens apparicionem sciencie
27
per causam suam. Sciencia autem existens per disciplinam et est species
28
prima potencie, non est nisi per motum et alteracionem et nominatur
29
hec permutacio motus et alteracio. Cum ergo istud sit secundum hoc,
30
tunc oportet, ut dicamus, quod species alteracionis sunt due species
31
alteracionis existens ex potencia ad preparacionem, scilicet prepara-
32
cionem actus ; et altera est ex preparacione ad actum.
33
Postquam ergo complevit Sapiens declaracionem harum rerum,
34
rediit ad sensum et exposuit sensum existentem potencia ex specie
35
prima, et qualiter sit, ex quibus rebus permutatur ad preparacionem
36
et quid sit sensus existens cum potencia ex specie secunda et qualiter
37
fit, ex quibus rebus permutatur ad actum. Dicit ergo quod sensus exis-
38
tentis cum potentia species prima permutata ad preparacionem est
39
apud generationem animalis ; animal enim quod in generacione est
40
non est aliquod ex generibus rerum adhuc, sed suscipiens prepara-
41
cionem sensus. Cum ergo generatur, et evacuatur ab eo, est in eo
42
tunc preparacio sensus, scilicet quia est preparatum sensui. Cum
43
ergo sensibile est presens, sentit ipsum illico sicut sciens prepara-
44
tus ad scienciam ; ipse enim quando vult scit ; similiter res, quando est
45
preparata sensui et sensibile est presens, sentit ipsum illico.
46
Preterquam ergo complevit Sapiens modum sensus existentis cum
47
duabus potenciis, et qualiter sit unusquisque eorum, dixit post illud
89
1
et qualiter sensus cum actu et dicit quod sensus actu est sicut sciencia
2
equaliter. Verumptamen diffe|118r|[P]runt due potencie: potencia
3
sensus et potencia sciencie, per proprietatem tantum unam : quod
4
est, quia causa sensus est extrinseca, non in senciente, scilicet visum
5
non est intra visum videntis, neque auditum est intra auditum au-
6
dientis, sed est extra ipsum. Rei autem, que dicitur racio et sciencia,
7
causa est de intus, non extra. Et declaravit Sapiens illud et osten-
8
dit ipsum quod est, quia dixit quod sensus suscipit res particulares
9
quas impossibile est esse intra sencientem. Sunt enim eis individua
10
fixa stancia. Racio autem et sciencia sciunt res universales quibus
11
non sunt individua fixa stancia, sed essencia eorum et eorum fixio est
12
intra cogitacionem et mentem.
13
Et declaravit Sapiens et exposuit qualiter etiam est illud, per hoc
14
quod dixit quod res sencientes et cause (?) essencie earum sunt res
15
particulares et in eis est fixio earum ; universalium autem essencia
16
est in cogitacione cogitantis, et fit voluntas cogitacionis in eis pene-
17
trans, quoniam res cadentes sub cogitacione sunt in nobis et ad nos ;
18
scillicet quoniam volumus, venimus cum universalibus ornare, sit pro-
19
pter illud causa sensus cogitacionis in nobis de intus et non est volun-
20
tas sensus sensibilium ad nos.
21
Dico quod nos quando volumus, non sunt apud nos et sentimus ea,
22
et dico quod sicut sensus non potest sentire sensibile suum nisi per pre-
23
senciam ejus, similiter et artes, eciam non possunt efficere aliquid
24
nisi per presenciam ejus quod fabricatur ; dico quod artifex non potest
25
fabricare aliquid nisi per presenciam ejus quod fabricatur, si non sit
26
es aut aliqua ex materiis in quibus possibile est ut agatur.
27
Et Sapiens quidem declaravit in libro suo, scilicet libro de anima,
28
et ostendit in quo fit voluntas cogitacionis in eis, et non fit voluntas
29
sensus in nobis, ostensione sufficiente. Et nos quidem redimus nunc
30
ad illud in quo fuimus. Dico ergo sermone aggregato quod Philosophus
31
diffinit sensum et dicit quod est existens per potenciam ex specie secun-
32
da, existens sicut sensibile actu ; nam dum ipse patitur et suscipit
33
inpressionem sensibilis non est similis; postquam patitur et suscipit
34
inpressionem, assimilatur ei et fit sicut illud. Et non intelligit Sapiens
35
per passionem nisi alteracionem. Hec autem species non est ex specie-
36
bus alteracionis vere. Sed cum nos non possumus res omnes secundum
37
veritates nominum suorum, nominamus hanc speciem, alteracionem
38
eciam. Nos enim ostendimus et explanamus nuper, quod permutacio
39
potencie secunde, scilicet preparate ad actum, fit ad actum sine motu,
40
et sine permutacione et alteracione. Jam ergo nunc clarum est et cer-
41
tum quod diffinicio sensus est permutacio existens ex potencia existente
42
ad actum sine passione et sine alteracione et sine motu omnino, sicut
43
dixit Sapiens et ostendit sermonibus cogentibus sufficientibus, inquit
44
expositor. Nos volumus nunc rememorari hic...... dicit Sapiens, et
45
ostendere ea sermone abscidente abreviato ut possit mens servare
46
ea. Dico ergo quod Sapiens dixit in primis sensum et ostendit ipsum
47
dicens quod sensus fit |118v|[P]per passionem et motum. Deinde dixit
48
passionem et inquisivit de ea et an paciatur res ex suo simili an ex
90
1
suo contrario. Deinde quesivit et dixit quare non sentit senciens
2
se ipsum cum sit sensibile. Absolvit ergo questionem dicens, quia sensus
3
est potencia, oportet ut sit sensibile ejus actu, scilicet sensibile potens
4
ut faciat sensum, actu sensum. Deinde distinxit sensum et dixit quod
5
sensus est duarum specierum : quarum una est potencia et altera actu.
6
Deinde distinxit accionem et passionem, et dixit quod actus est motus
7
agentis et passio est motio inprimentis in pacientem. Deinde dixit pas-
8
sionem et dixit quod res movetur et patitur ab agente quod actu est
9
secundum disposicionem secundum quam paciens potest esse ; propter
10
illud ergo sit, quod res dum permanet in via passionis, non simulatur
11
agenti ; cum ergo patitur et suscipit inpressionem, fit similis ei. Dicit
12
ergo Sapiens propter illud, quod sensus est duarum specierum : aut
13
potencia, aut actu; nam dum ipse permanet sensus potencia non simi-
14
latur sensibili ; cumque fit actu fit similis sensibili ; deinde distinguit
15
potenciam dicens quod potentia est duarum specierum : quarum una
16
est potencia, in ejus essencia est susceptio actus, et est potencia ylealis;
17
species secunda est potencia preparata ad actum. Deinde distinguit
18
actum eciam dicens quod actus est duarum specierum : quarum una
19
est agens preparatum ad actum, quamvis sit quiescens, non agens ;
20
et species secunda est actu et opere, scilicet quia non est.
21
Deinde rememoratur eciam potencie et dixit quia non omnis potencia
22
que convertitur ad actum convertitur ad ipsum et permutatur cum
23
alteracione. Deinde distinxit alteracionem et eciam dixit quod alteracio
24
est duarum specierum : quarum una est per passionem, altera absque
25
passione et mocione. Deinde distinxit passionem eciam et dixit quod
26
passio est duarum specierum : quarum una est absque corrupcione ex
27
contrario suo et absque exitu de disposicione ad disposicionem, sed
28
fit cum conservacione rei, secundum disposicionem suam et ascensionem
29
suam et suam incessionem ad complementum sui et sui perfeccionem ;
30
et fit species secunda per corrupcionem rei ex suo contrario et per exi-
31
tum ejus de disposicione ad disposicionem ; species autem prima per-
32
mutatur absque exitu ex disposicione sua, sicut diximus nuper ; sed
33
fit per incessionem suam ad complementum suum et suam perfeccio-
34
nem ex suo simili. Agens enim actu, simulatur preparato suscepcions
35
ejus actu. Ostendit ergo Sapiens per sermonem suum istum, quod sensui
36
quamvis paciatur ex suo sensu, verumptamen non patitur sicut reli-
37
que res que paciuntur et permutantur de disposicione ad disposicio-
38
nem, sicut permutacio grani ad spicam et spice ad granum. Deinde
39
rememoratur Sapiens sensus etiam et dicit quod hic non dicitur alte-
40
racio vera, quoniam non patitur et suscepit inpressionem et non nomi-
41
namus eum hoc nomine, nisi propter ea quod non invenimus ei nomen
42
conveniens, propter structuram nominum et lingue.
43
Postquam ergo Sapiens complevit declarationem harum rerum, diffi-
44
nivit sensum, et dixit quod sensus est ut fiat senciens similis sensibili
45
per potenciam que est ex potencia, specie secunda. Cum ergo patitur
46
senciens ex sensibili, fit similis ei actu ; et non intelligit Sapiens per pas-
47
sionem |119r|[P]hic nisi intencionem secundam ; dico permutacionem
48
factam absque alteracione et absque mocione et sine exitu de dis-
49
posicione ad disposicionem servantem essenciam ejus ascendentem,
50
incedentem ad complementum sui. Jam ergo ostensum est nunc et
91
1
certificatum sermonibus cogentibus sufficientibus quod sensus est exis-
2
tens cum potencia secunda paciens inprimentem incedens ad actum
3
in sensibili, absque alteracione et motu omnino.
4
Expletus est tractatus Alexandri de Sensu.