74
20
Liber Alexandri philosophi de intellectu et intellecto.
21
|119v|[P] Dixit Alexander quod intellectus apud Aristotelem est
22
tribus modis; unus est intellectus materialis. Hoc autem quod dico
23
materialis est, scilicet intellectus substantivus quem possibile est fieri
24
intellectum, et est quasi materia; et per hoc quod dico materia, non
25
intelligo aliquid quod sit subjectum, et possit fieri aliquid significatum
75
1
propter existenciam alicujus forme in se; sed quod postquam est sic,
2
non fit nisi quod possibile est fieri intellectum secundum viam possi-
3
bilitatis, sicut est id quod est in potencia, quia quod illiusmodi
4
est quia est sic, est materia; intellectus autem qui nondum intelligit,
5
sed possibile est ut intelligat, est materialis, et virtus anime que est sic,
6
est etiamintellectus materialis: quoniam non est aliquid ex hiis que sunt
7
in effectu, sed potest esse intellectus in effectu, scilicet fieri sic ut yma-
8
ginet omnia que sunt. Non oportet autem ut apprehensor omnis qui
9
est in effectu secundum naturam sibi propriam sit unum de apprehensis;
10
si enim ita esset, contingeret tunc quod cum apprehenderet ea que sunt
11
extra se, impediret eum forma sibi propria ad ymaginandum illa. Sen-
12
sus enim etiam non apprehendunt nisi ea quarum esse non est in eis;
13
et ideo visus qui est apprehensor colorum instrumentum in quo est
14
ipse, et per quod est apprehensio, non habet colorem, quia aqua non
15
habet colorem proprium; et quia odoratus fit ex aere qui non habet odo-
16
rem; ideo odoratus est apprehensor odorum et tactus; ideo hon sentit
17
idquod est sibisimile in caliditate et fridigitate, lenitate vel asperitate;
18
non enim sentit nisi id quod est a se diversum in multitudine vel pau-
19
citate, unde posset sentire omnia hec contraria, si esset asper. Omne
20
autem corpus naturale est tactabile et sicut sensus non possunt appre-
21
hendere aliquid quod est in se vel discernere, sic postquam intellectui
22
est apprehendere aliqua et discernere intellecta, non potest ipse esse
23
aliquod eorum que discernit, sed quia est apprehensor omnis quod est
24
eo quod possibile est ut intelligat omne quod est; ideo nullum eorum
25
que sunt est ipse in effectu, immo ipse est in potencia omnia illa, et
26
hec est intencio de eo quod est intellectus in potencia. Sensus enim et-
27
si non sint nisi in corporibus, ipsi tamen non sunt ea que apprehendunt,
28
sed sunt quiddam aliud ab ipsis in effectu; apprehensio enim sensus
29
non est nisi virtus corporis alicujus quod patitur; et ideo non omnis
76
1
sensus est apprehensor omnis sensati; sensus enim non est nisi res
2
aliqua in effectu; sed postquam res non apprehenduntur corpore nec
3
virtute corporis alicujus quod non patitur; tunc nullum eorum que sunt
4
est ipse in effectu nec est aliquid signatum, sed est virtus aliqua
5
receptibilis forme; et intellecta ex hiis sunt perteccio hominis.
6
Hic autem intellectus materialis est in omni habenti animam inte-
7
gram, scilicet homine.
8
Sed intellectus habet alium gradum, cum, scilicet, intelligit et habet
9
habitum ut intelligat, et est potens assumere formas intellectorum per
10
suam potenciam que est in se ipso, cujus comparacio est sicut com-
11
paracio eorum in quibus est habitus artificiorum, qui sunt potentes
12
per se operari opera sua. Primus autem non assimilatur istis |120r|[P],
13
sed illis quibus est potencia qua possunt recipere artificium ad hoc ut
14
fiant magistri. Et hic intellectus est intellectus materialis postquam
15
fit ei habitus et acquirit ut agat et intelligat, quod non est nisi in hiis
16
qui jam perfecti sunt et fiunt sic quod jam intelligunt. Hic est intellec-
17
tus secundus.
18
Tercius autem est preter duos predictos, qui est intelligencia agens
19
per quam intellectus materialis fit ut habeat habitum. Comparacio
20
autem hujus agentis ad animam, sicut dicit Aristoteles, est sicut com-
21
paracio luminis; sicut enim lumen, causa est colorum visorum in poten-
22
cia ut videantur in effectu, sic hec intelligencia facit intellectum mate-
23
rialem, qui est in potencia, esse intellectum in effectu, eo quod defigit
24
in eo habitum intelligendi in effectu; sed ipse de natura sua est intel-
25
ligibilis et est in effectu, sic eo quod est agens ymaginacionem intelli-
26
gibilem et adducens intellectum materialem ad effectum, et ob hoc
27
eciam, ipse est intelligencia, eo quod forma que non est materialis, que
28
sola de natura sua est intelligibilis, est intelligencia; forma vero mate-
29
rialis non est intellecta in effectu, ob hoc quod est intelligibilis in poten-
30
cia, sed quia intelligencia abstrahit eam ab yle in qua erat, et dat ei
31
esse in effectu. Igitur ponit eam intellectam. Unde cum unaqueque
32
earum intelligit, fiunt in effectu intellecta earum; non fuerant
33
autem prius sic nec erant in natura sua.
34
Intellectus enim in natura sua in effectu, non est aliud quam forma
35
intellecta, et ideo unaqueque istarum non est intellecta absolute; sed
36
cum intelliguntur fiunt intellectus, sicut sciencia que est in effectu
37
non est nisi quod est scitum in effectu; et quod est scitum in effectu,
38
non est nisi sciencia que est in effectu, quia est quiddam, quod, cum
39
apprehendit sciencia que est in effectu, sit scitum quod est in effectu;
40
et ideo sensus qui est in effectu est id quod est sensatum in effectu;
41
sensatum vero quod est in effectu est sensus qui est in effectu.
42
Similiter eciam intellectus qui est in effectu est id quod est intel-
43
lectum in effectu et intellectum in effectu est intellectus in effectu.
44
Quoniam intellectus cum apprehendit formam intellecti et abstrahit
77
1
eam ab yle, ponit eam intellectam in effectu, et fit ipsa intellectus in
2
effectu.
3
Si autem ex hiis que in natura sua per se sunt in effectu intelligibilia,
4
fuerit aliquid quod habeat ex sua essencia esse tale, quod non est
5
admixtum materie, ne sit opus abstrahere suam formam ab yle, hoc
6
est intelligencia in effectu. Intelligencia enim in effectu, semper est
7
intellecta; hec igitur est intelligibilis de natura sua, que est intelligencia
8
in effectu; que cum sit causa intellectui materiali ad abstrahendum
9
et intelligendum et ymaginandum singulas formas materiales, et fiunt
10
intellectum in effectu secundum illas formas, dicitur de ea quod ipsa
11
est intellectus adeptus agens, qui nec est pars nec virtus anime in
12
nobis; sed fit in nobis ab extrinsecus, scilicet cum nos intelligimus per
13
illam. Si autem per apprehensionem forme fit ymago intelligibilis et
14
esse illius forme sic quod in illa hora, non conjuncta materie sed sepa-
15
rata ab ea, tunc cum intellecta fuerit in nobis, erit separata.
16
Dixit Ysaac in hoc loco (a) [deficit aliquid de libro greco per quem
17
correximus istum] (b): Non autem ob hoc quod nos intelligimus illam,
18
sit ipsa intellectus et intellectum, sed quia hec forma que est sic; et
19
hec substancia que est separata ab yle, non est receptibilis corruptionis,
20
et ideo Aristoteles intellectum |120v|[P] adeptum, scilicet formam que est
21
hujusmodi, vocavit inmortalem. Si enim unaqueque formarum cum
22
est intellecta fit intellectus, sed non per suam adeptionem, nec per
23
suum ingressum ad animam de foris, est intellectus. Sed cum intelligi-
24
tur et fit intellectus, tunc hec forma que fuit intellecta in potencia
25
antequam intelligeretur, necesse est ut cum intelligitur, fiat intellectus
26
adeptus; et hoc nomine vocatur. Intellectus autem qui est in habitu
27
et qui est agens potens intelligere suam essenciam, sed non secundum
28
modum quo ipse est intellectus, sequeretur enim ex hoc quod ipse
29
simul in eadem disposicione esset intelligens et intellectum; sed quia
30
intellectus qui est in effectu est intellecta in effectu, ideo cum intelligat
31
intellecta, intelligit se ipsum, eo quod cum intelligit intellecta fit intel-
32
lectus; nam quia ipse est intellectus qui est in effectu et ipse intelligit
78
1
ea, tunc cum ipse intelligit se est ipse intellectus, cum enim intelligit ea
2
ipse et intellecta fiunt unum quiddam; sed cum non intelligat ea est
3
aliud ab eis.
4
Similiter dicitur quod sensus sentit seipsum, sed cum sentit sensata,
5
tunc per hanc actionem ipse et sensata ab eo fiunt unum quid. Res
6
autem ita est, ut dicimus; sensus enim qui est in effectu et intellectus
7
apprehendunt formas sine yle, et apprehendunt apprehensa que sunt
8
unicuique propria.
9
Dico igitur quod intellectus intelligit seipsum, non secundum modum
10
quo ipse est intellectus, sed secundum modum quo ipse est intelligibilis.
11
Ipse enim non apprehendit se ipsum nisi secundum hoc quod est intel-
12
ligibilis, quemadmodum apprehendit unumquodque intelligibilium;
13
non autem apprehendit se secundum hoc quod est intellectus, sed quia
14
accidit intellectui ut ipse eciam sit intelligibilis. Ipse enim quoniam unum
15
est ex hiis que sunt et non est sensibilis, remansit ut esset intelligibilis,
16
scilicet, quoniam si ita esset quod non intelligeret se, nisi secundum
17
hoc quod est intellectus, tunc nichil aliud intelligit nisi id quod est
18
intellectus; igitur se ipsum tantum intelligeret; sed quia ipse intelligit
19
intelligibilia, sed antequam intelligit ea non erat intellectus in effectu,
20
tunc intelligit seipsum in hoc modo, scilicet eo modo quo ipse est unum
21
de intelligibilibus et ideo est hoc quod hic intellectus intelliget seipsum
22
cum exit ab intellectu materiali.
23
Intellectus eciam qui prior est in effectu, secundum hanc similitu-
24
dinem, intelligit seipsum et propter eamdem causam; sed ille intellectus
25
est plus in hac intensione, quia intelligit eciam aliud preter se. Ipse
26
enim ex modo quo est intelligibile intelligit se, sed ex modo quo est
27
intellectus in effectu et ex natura que est sibi, est manifestum quod
28
intelligit seipsum intellectu qui est in effectu; et quia ipse semper est
29
intelligens in effectu, tunc ipse est semper tantummodo intelligencia.
30
Igitur ipse semper intelligit se ipsum, sed nec intelligit se ipsum solum-
31
modo, nisi quia est intelligencia simpliciter, et ideo non intelligit nisi
32
rem simplicem, nec est aliquid aliud intelligibile simpliciter nisi ipsa
33
quoniam est non commixta neque ylearis nec est in sua essencia aliquid
34
in potencia; igitur non intelligit ipsa, nisi suam essenciam tantum;
35
ex modo igitur quo est intelligencia, intelligit sic ipsam secundum quod
36
est intelligibilis et secundum quod est sola simplex in effectu intelligit
37
se ipsam solummodo; quoniam cum est tantum simplex fit quod non
38
intelligit nisi rem simplicem |121r|[P] et inter intelligibilia nullum est
39
simplex nisi ipsa tantummodo.
40
Jam igitur intellexi quod opus fuit Aristotili interponere intellectum
41
adeptum, scilicet, quod ipse dixit quod consideracio de intellectu sic
42
est sicut consideracio de sensibus et de omnibus generatis; sicut enim
43
in omni quod generatur, invenitur aliquid paciens et aliquid agens et
44
tercium ab hiis duobus quod est generatum; et in sensatis est aliquid
45
paciens sicut senciens et aliquid agens quod est sensatum et aliquid
46
generatum quod est apprehensio ex senciente et sensato; sic eciam in
47
intellectu, estimabat Aristoteles oportere esse intelligenciam agentem
79
1
que intellectum materialem, qui est in potencia possit ducere ad effec-
2
tum, cujus actio est omnia que sunt ponere intellecta illi. Quoniam sicut
3
hic sunt aliqua sensata in effectu que ponunt sensum in effectu, sic opor-
4
tet hic esse aliqua agencia intellectum, quia sunt intellecta in effectu.
5
Non enim est possibile ut aliqua res sit agens scilicet intelligenda,
6
aliam rem, et ipsa non sit res illa; nichil autem eorum que intelligimus,
7
est aliquid intellectum in effectu.
8
Noster enim intellectus est quod non intelligimus sensata, nisi quia
9
sunt intellecta in potencia, nec fiunt ipsa intellecta in effectu; nisi quia
10
actio intellectus est ducere sensibilia ad effectum sua propria virtute,
11
et abstrahere ea ab aliis, que cum illis sunt sensibilia quousque vi-
12
deant formas per se, sine sensibilibus. Hic est igitur intellectus qui
13
prius erat in potencia, sed significatum est id quod est deductum de
14
potencia ad effectum ut oporteat ejus generacionem esse a re que est in
15
effectu, oportet tunc ut hic sit intelligencia agens que est in effectu que
16
intellectum qui est in potencia facit potentem agendi et intelligendi; et
17
hic intellectus est ille qui est adeptus ab extrinsecis. Hec igitur sunt
18
ea que compulerunt Aristotelem ponere intellectum adeptum.
19
Sed necessarium est igitur hic aliquid esse intelligibile in effectu quod
20
de sua natura sic sit; sicut est hic aliquid sensibile non quod fiat sen-
21
sibile per sensum, scilicet quia hic est intelligencia et est natura aliqua
22
vel substancia que non cognoscitur per aliquod nisi per intellectum
23
quoniam non est sensibilis, nec omnia ea que nos intelligimus sunt
24
intellecta nisi propter meum intellectum tantum, quasi inter ea non sit
25
aliquid quod de natura sua sit intelligibile; sed hic est aliquid per se
26
intelligibile quod de natura sua est sic; et intellectus eciam qui est
27
in potencia cum perficitur et augetur intelligit illud; quia sicut
28
potencia ambulandi que est in homine quando nascitur exit ad effec-
29
tum cum processerit in tempore et cum perficitur id per quod fit
30
ambulacio. Sic et intellectus qui est in potencia cum perficitur, intelligit
31
res que de natura sunt intelligibiles; sed res sensibiles ponit sibi intel-
32
lectus, quia est agens, scilicet quoniam intellectus in potencia est paciens
33
de natura sua et recipit inpressionem antequam aliquid apprehendat
34
sicut sensus; sed ejus disposicio est contraria disposicioni sensus. Sensus
35
enim est passio et recepcio inpressionis, et ejus apprehensionis est
36
recepcio impressionis. Intellectus vero est agens et intelligens; ipse
37
enim quoniam natura ejus est ut intelligat plures ex rebus, est agens
38
eas, eo quod intelligit illas.
39
Potest autem quis estimare, quod intellectus est eciam paciens,
40
secundum quod est recipiens formas; |121v|[P] apprehensio enim jam
41
putatur esse passio, quamvis in hac re communicant intellectus et sen-
42
sus.
43
Totum autem hoc quod describimus et diffinimus, non describimus
44
et diffinimus per id quod est commune ipsi et alii a se, sed per id quod
45
est ei proprium, et ideo non oportet ut describamus intellectum per
46
id in quo communicat cum sensu; commune vero intellectui et sen-
80
1
sui est apprehensio formarum, quamvis non sit in utrisque eodem
2
modo. Proprium enim intellectus est ut ipse efficiat has formas quas
3
apprehendit, postquam intelligit eas; conveniencius est igitur ut diffi-
4
niatur per hoc. Ille igitur intellectus est agens et non paciens; et eciam
5
quia prius est in eo agere, quod est ei essenciale; ipse enim prius est
6
efficiens intellecta et deinde apprehendit ea, scilicet intelligit ea, et
7
invenit ea que ita sunt. Ipse enim quamvis sit expolians unumquod-
8
que ab alio, et apprehendens ea, est tamen utrumque in eo simul; sed
9
actio expoliacionis precedit alterum quod est apprehensio forme.
10
Sicut enim dicimus quod ignis est agens in ultimo virtutis, eo quod
11
consumit omnem materiam in quam cadit, et devorat eam; sed quam-
12
vis consumat eam patitur. Similiter putatur de intellectu agente, qui
13
est in nobis. Ea enim que non sunt in actu intellecta, ipse facit ea intel-
14
lecta. Nichil enim aliud est intelligibile nisi intellectus; sed ipsa est
15
in actu per se ipsam. Cetera vero que facit intellectus esse intellecta,
16
non fiunt eciam intellecta, nisi per intellectum qui est in effectu. Simi-
17
liter, si non fuerit intellectus, non erit aliquid intellectum. Nichil enim
18
de natura sua est intelligibile quod solum sit sic, sicut prediximus;
19
et non sit illud quod ex eo est, quia si non fuerit intellectus, non erit
20
intellectum aliquid.
21
Intellectus enim qui per naturam est adeptus extrinsecus, non est
22
nisi adjuvans intellectum qui est in nobis. Ceterorum vero que sunt
23
in potencia nullum potest intelligi, nisi quod de natura fuerit intelli-
24
gibile. Id autem quod de natura sua est intelligibile, cum sit in eo quod
25
intelligit in potencia, tunc ipsum intelligit in effectu; tunc igitur est
26
intellectus generatus adeptus extrinsecus inmortalis et hic est qui cons-
27
tituit habitum in intellectu materiali ad hoc ut recipiat ea que sunt
28
intellecta in potencia.
29
Cum enim lumen quod est in effectu, est efficiens visum in effectu,
30
tunc ipse videt suum statum et suam comparacionem propter visio-
31
nem colorum. Sic intellectus adeptus sit causa nobis ut intelligamus, et
32
cum ipse intelligit, non ponit suam essenciam intellectivam; sed est, de
33
natura sua, intelligencia. Complet enim eum et adducit eum ad pro-
34
prietates suas; igitur intelligibile de natura sua est intelligencia; cetera
35
vero non fiunt intellecta nisi vel subtilitate et accione hujusmodi.
36
Actio autem hujusmodi est sine passione sui vel fuerit ex alia re. Prius
37
autem fuit intelligencia quam intelligeret, sed ut perficiatur et crescat,
38
et cum perfecta fuerit, intelliget ea que sunt intelligibilia de natura sua,
39
et ea que sunt intellecta accione et subtilitate ejus, nam proprietas
40
intelligencie est ut sit efficiens et efficiat nec paciatur.
41
Unde quia Aristoteles voluit ostendere quod intelligencia est inmor-
42
talis, et volens evadere objectiones que sequntur |122r|[P] ex eo quod dixit
43
de intellectu adepto, scilicet id quod sequitur ex sua actione quod
44
intelligencia nec mutat loca nec est hoc possibile ei, eo quod est non
45
corpus, nec est in loco nec movetur de loco ad locum — hoc enim et
46
consimile dixit de intelligencia ad modum inmutacionis —, ideo dicit
81
1
quod intellectus yliaris qui est in omni humano corpore, dicitur esse
2
stabilis, sicut substancia in substancia, et est in effectu semper cum
3
fuerit efficiens suas acciones. Cum autem comiscetur hoc corpus aliqua
4
ex omnibus commixtionibus que fit apta esse instrumentum hujus
5
intellectus qui est in hac commixtione, eo quod est in omni corpore,
6
scilicet humano, et hoc instrumentum est eciam corpus; de illo dicitur
7
quod est intellectus in potencia, qui est virtus profluens ex hac commix-
8
tione que accidit corporibus et est apta recipere intellectum qui est
9
in effectu; sed cum infunditur huic instrumento, tunc aget ad
10
modum quo agitur instrumento, quamvis sit in yle et per yle, et nos
11
tunc possumus intelligere.
12
Noster enim intellectus compositus est ex virtute que est instrumen-
13
tum intellectus instrumentalis. [Dixit Ysaac quod Aristoteles hunc
14
intellectum quem vocavit hic divinum vel instrumentalem, qui est
15
intellectus in effectu, postea vocavit eum intellectum in potencia et
16
puto quod non voluit intelligi per hoc nisi intellectum qui est in nobis in
17
potencia, eo quod ipse est adeptus et est in sua essencia in effectu; nam
18
ipse intelligit et non agit in nobis, nisi per virtutem que est in nobis, que
19
est instrumentum ejus profluens ex commixtione;] (a) intellectus
20
autem instrumentalis quem vocat Aristoteles intellectum in potencia, est
21
ex accione illius intelligencie, quarum unamquamlibet si perdiderimus,
22
non erit nobis possibile ut intelligamus, cum primo enim jactus sper-
23
matis (b) in uterum sit intellectus qui est in effectu eo quod est
24
penetrabilis in omni re et est ipsa in effectu; sed tunc non agit nisi
25
qualia agit in ceteris corporibus, quodcumque corpus fuerit. Cum
26
igitur ipsa egerit per virtutem que est in nobis, tunc dicetur quod
27
ipse est intellectus nobis, et tunc nos intelligimus, quemadmodum si tu
28
estimares aliquem magistrum qui aliquando agit sine instrumento arti-
29
ficii, et aliquando agit cum instrumento; tunc fit accio per artificium
30
in yle.
31
Similiter intellectus instrumentalis semper est agens et est in effectu
32
et sic ipse agens per instrumentum, cum generatum fuerit instrumentum
33
hujusmodi ex commixcione corporum et ex intelligencia. Ipse enim
34
tunc agit accionem ylealem et est nobis intellectus; potest evadere et
35
separari secundum modum quo conjunctus est, quia non est in loco a
36
quo moveatur ad alium, sed quia est in toto et est diffusus in corpore.
37
Evadit autem per corrupcionem instrumenti et est hoc sicut cum
38
magister deponit suum instrumentum, tunc eciam agit, sed non agit
39
in yle sine instrumento, et ideo oportet putari quod hic est intelligencia
82
1
divina non recipiens corrupcionem, secundum sentenciam Aristotelis
2
et sic oportet hoc intelligi, non aliter.
3
De habitu eciam de quo loquutus est in tercio tractatu libri de anima,
4
dixit quod oportet per eum |122v|[P] coequari istas res vel equaliter esse
5
in hiis rebus et oportet transferri habitum et lumen ad hunc intellec-
6
tum qui est in toto, quia hic intellectus vel solus gubernat quod est
7
hic sine corporibus divinis et componit et resolvit, et tunc ipse est crea-
8
tor intellectus materialis eciam, vel aget hoc adjutorio motus ordinati
9
in corporibus celestibus; nam per ea est id quod est hic propter propin-
10
quitatem eorum et elongacionem et precipue solis, vel est hoc per eam
11
cum intellectu qui est hic vel est propter utrumque, sed propter motum
12
corporum supercelestium sit natura; natura autem est que gubernat
13
individua cum intellectu; puto autem quod ipse est contrarius ad hoc
14
quia intelligencia, scilicet divina, invenitur in rebus vilissimis sicut
15
putaverunt philosophi tabernaculorum; vel omnino in hoc quod est
16
hic est intelligencia, et cura que procedit in comoditatibus. Cura autem
17
que est hic, non ascribitur nisi corporibus divinis, quoniam non est nobis
18
ut intelligamus, nec est intellectus in nobis, sed cum nostra generacione
19
sit in nobis naturaliter existencia intellectus instrumentalis qui est in
20
potencia, et accio intellectus qui est extrinsecus per eum fit; non est
21
autem aliquid fieri in aliquo secundum modum quo intelligitur illud
22
mutari de loco ad locum; forme enim sensibilium, cum nos sentimus
23
eas, non sunt in sensibus ita ut sint eis loca; et similiter dicitur de intel-
24
ligencia que est extra quod est separata, quod ipsa separatur a nobis,
25
non quod transferatur et mutet loca, sed remanet separata existens
26
per se sine yle, sua autem separacio a nobis est quod non intelligimus
27
nec acquirimus sic, sicut cum erat in nobis. Expletus est liber.