99
1
Tractatus Alexandri Affrodisi in hoc quod augmentum et incre-
2
mentum fiunt in forma et non in yle. Alexander.
3
Aristoteles dicit in libro de Generatione et Corruptione quod augmen-
4
tum et incrementum fiunt in forma et non in yle. Quidam autem nega-
5
verunt illud et dixerunt quod corpus et totum vel omne quod suscipit
6
augmentum non crescit nisi forma sua et sua materia. Philosophus
7
dixit quod augmentum fit in forma et non in yle. Alexander. Volo
8
ergo absolvere hanc ambiguitatem et dico quod yle permutatur
9
paulatim in augmento, scilicet materia rei; quod est quia expirat
10
pars ejus et advenit aliud extrinsecus preter quod pereat yle tota;
11
quoniam si periret tota, non remaneret forma secundum dispositionem
12
suam. Redeamus ergo nunc et dicamus quod forma rei et ejus yle
13
crescunt simul, et quod yle simulatur quantitati et forma simula-
14
tur qualitati. Quantitas autem rei permutatur et alteratur neque
15
figitur secundum dispositionem suam primam. Qualitas autem que
16
est ipsius forma est fixa remanens secundum dispositionem suam
17
primam. Cum ergo facta sit qualitas rei, scilicet forma ejus fixa, et
18
facta sit quantitas ejus permutabilis non fixa, et causa permuta-
19
cionis ejus et ipsius expiracionis sit ex cursu yle. Et dixit propter
20
illud Sapiens quod res crescentes non crescunt in yle, set crescunt
21
in forma que remanet secundum dispositionem suam primam absque
22
mutacione et permutacione; et augmentum quidem non fit nisi super
23
rem stantem fixam. Et dico iterum quod crescens quamvis crescat
24
cum yle sua et sua forma, set tamen per dispositionem cursus yle que
25
est materia non figitur. Non figitur augmentum super materiam,
26
quoniam materia, sicut diximus, permutatur et non figitur secun-
27
dum dispositionem unam. Quod si figitur cum ea, tunc non figitur
28
nisi cum permutacione materiei et ejus alteracione, quod est quia nos
100
1
non possumus invenire materiam in re crescentem fixam semper
2
inseparabilem, set permutatur per quantitem, scilicet omnis pars ex
3
partibus materie crescentis currit vel fluit et expirat, ita ut non
4
remaneat aliquid ex ea secundum dispositionem suam primam; forma
5
autem crescentis remanet semper dum crescens est stans non cadens
6
sub corrupcione et dico iterum quod augmentum est motus ex
7
motibus, et quod non fit motus nisi super rem quietam; et nos qui-
8
dem jam diximus quod forma est remanens et materia est permuta-
9
bilis. Augmentum ergo non fit nisi in forma rei tantum. Iam ergo
10
declaratus est sermo philosophi quod augmentum sit in forma, non
11
in materia.